z+.
VfO
.st
Digitized by the Internet Archive
in 2011 with funding from
Boston Library Consortium Member Libraries
http://www.archive.org/details/rpfranciscisuare12suar
R. P. FRANGISGI
SUAREZ
E SOCIETATE JESU
OPERA OMNIA.
Tii
TOMUS DUODECIMUS COMFLECTENS
COMMENTARIA IN SECUNDAM SECUNDjE DIVI THOJLE,
SCILICET, VIGINTI QUATUOR DE FIDE, DUAS DE SPE ,
TREDECIM DE CIIARITATE DISPUTATIONES.
CUM IKDICIBIIS NKCESSARM5.
-
CAF.N. — INPRIMKRIK E. POISSON .
R. P. PRANGISCl
SUAREZ
E SOCIETATE JESU
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA, A CAROLO BERTON,
CATIIEDRALIS ECCLESI^E AMBIANE-NSIS VICARIO,
INNUMERIS PENE VETERUM EDITIONUM MENDIS LIBERATA, ADNOTATIONIBUSQUE
IN ULTIMUM TOMUM RELEGATIS ILLUSTRATA,
REYERENDISSIMO ILL. DOMINO SERGENT, EPISCOPO CORISOPITENSI, DICATA.
TOMUS DUODECIMUS.
PABISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM,
Via vulgo dicta Delambre, 5.
MDCCGLVIII.
57 18
ILLUSTRISSIMO D, D.
EMMANUEL
VISENSIUM PR^SULI AMPLISSIMO. AC R' GIS CATHOLICI CONSILIARIO PRUDENTISSIMO
COLLEGIUM CONIMBRICENSE SOCIETATIS JESU,
Serius omnino qaam par erat, Praesul illustrissime , munus hoc , quantum illud
est, praestat Societatis nostrge ( ac multis etiam nominibus tuse) Conimbricense Col-
legium, quod perspecte noverit in te unum maxime conspirare rationes universas,
quibus scriptores ad id genus obsequii erga bene de se merentes permoveri solent :
nominis ac sanguinis plane regii clariludinem, Pontificiae dignitatis infulas, bona-
rum litterarum culturam, et qui litulos omnes antevertit ac pene obruit, admiran-
dum virtutum omnium, quae principem virum decorant , concentum. Neque enim
humanae ( ut caetera prudens prsetermittam), sed divinse cujusdam virtutis esse vi-
detur, modis omnibus prgecellentem, vita3 modestiam retinere, non extolli dignita-
tibus ; amicorum ( etiam humilium ) in excelso fastigio non pudere. Ob has cerle
causas agnovit jam olim, dum in vivis esset Pater Franciscus Soarius, inter primos
quosque, debitam tibi singularem gratitudinis significationem, insigni quodam sui
ingenii opere ostendi oportere : hsec, testor, fuit illius perpetua constansque volun-
tas, hoc ardens sludium, cujus supremis volis minime parentare nefas duximus ;
prsesertim cum neque sequiorem suae doctrinas patronum, neque prompliorem la-
borum nancisci potuerit propugnatorem. Verum quod hoc in genere, debiti officii
numeros expleret omnes, Teque dignum munus videretur, nullum succurrebat. Sed
ecce nunc e superis unus quidam ( credo neminem nisi auctorem ) : Ad manus, in-
quit, habes Theologicarum virtutum monumenta quibus Soarii vota expleas, quse
apud Yisensium Prsesulem illuslrissimum colloces jure oplimo ; ut quarum diu
multumque cultor extitit, earum etiam doclrina?,, qua mortalium animi concilian-
tur, fautor existat. Yiderat nimirum Soarius hanc apud nos sui ingenii posthumam
prolem, suoque orbalam parente, tuo egere preesidio, et tulela, sub qua, invidorum
fortasse telis exposita, tanquam vallo tegeretur. Tametsi enim ille auctor esset ,
quem jam publicus orbis plausus super omnem invidiam extulerat, feliciorem ta-
men illam, et ab humana consuetudine longe remolam nactus fortunam, nonnisi a
te validissimo, suique amantissimo defensore, curam hanc potuit exorare. Yerum
enim vero illa quoque ratio noslrum Collegium perurgebat, ut tuo potissimum no-
mini opus hoc ascriberetur, quod hinc si non referendse gratiae spes optata, at scin-
tiiia aliqua appareret nostri omnium in te animi testandi. In quo etsi exiguum est,
quod operse nostrge acceptum referas, is tamen erat auctor pro quo non infruc-
tuose videbimur elaborasse ; is tu, Prsesul amplissime, cui ante alios auctoris fructus
dicari possent. Yale.
XII.
auw -"-iHMia
E COLLEGIO CONIMBRICENSI
SOCIETATIS JESU
BALTHASAR ALVARUS
DOCTOR THEOLOGUS
AD LECTORES PRO AUCTORE.
Ne has de Theologicis virtutibus prcelecliones intra liosce parietes concluderemus,
tres prcccipue raliones impulerunl. Una quod a tanto Theologo, theologicce virtu-
lis tractalio jure oplimo exspectaretur, ciigna scilicet, tanlo auctore atque argu-
menlo. Altera, quoniam majorem liujus operis, quce de fide est, partem, tanquam
partum ultimum fuderit Soarius, quo divilem sui ingenii, et sapientice venam e
suggestu postremum testarelur. Licet vero reliquas de spe et cliaritate disputa-
tiones, antequam ad Conimbricensem lianc Academiam vocaretur, in Hispania vel
Italia pressius (nimirum pro sclwla) explanaret, non possunt tamen aucloris mar-
tem et artem non olere. Tertia, cum ob has, quas modo diximus, causas, plera-
que in dies disputalionum illarum de fide exempla minus fideliter describerenlur,
eas typograpliice beneficio , tum a vitiis amanuensium perpurgatas , tum etiam
studiosis omnibus facile parabiles proferre voluimus.
Videbitur autem koc in opere id unum desiderari ad doctrince methodum ( in
qua servanda vix ullum ceque felicem ac religiosum scriptorem depreliendas ),
primum ut in univei^sum de tlieologicis virtutibus disserat ; tum quce propria cu-
jusque earum sunt, exponat. Sed est in promptu responsio. Nam cum Sanctitatis
nomine veniant omnes kabitus gratiue comites, in quibus maxime virlules llieolo-
giccu numeranlur , niliil fere dicendum supererat eis commune, quod non eliam
in graliam sanctificantem conveniret. ld porro in opere de ipsa gratia nuper
edilo luculcnler edisseril Soarius, quale illud in primis, sinlne tales aliqui liabi-
lus per se infusi, nostrisque animis adlicerentes ; an sint adcequata suorum ac-
tuum principia ? de quibus affalim inlib. 6. Sccundo, an prcedicli habitus con-
cursum gralice specialem poscant, ut in actus prodeant suos, an potius sufficiat
generalis ? quod in lib. 2 exponitur accurate. Tertio , num inlcndi ac remilli
qucant, ac etiam ofnnino amitti ? Quod libr. 9 et\\, latissimc Iruditur. Si vero
quwdam atia macjis communia cisdem virlulibus rcquiras, ea ih tractat. 4, de
passionibus et habilibus, Deo dante, cudenlur, quibus scripla a S. Tlwma, in 1. 2,
quccslione prceserlim 62 et scquentibus, locuplctabunlur. Vale.
MMfcW^il»»mWWU»«^iW^J.»iJM"«:«^«^^
BENEVOLO LECTOR
Qnod breviores solito sequentes de spe et charitate tractalus in lucem prodeant,
illud imprimis (Lector benevole) in causa fuit, quod sckola ipsa, cui Soarius Romx
prwerat, per id tempus quo hcec prcelegerat, fusas late ac laciniosas commenta-
tiones fastidicrit , eaque propter illius se legibus ac volis (qui ingenui Doctoris
candor erat ) facile demiserit. Prceterea quod non pauca, de charitate pneser-
tim, tradi solita consultus prceterierit, quoniam ea vel omnino, vel potissimum
in gratiam conveniant , quam Soarius a charitate distinctam esse probabilius
opinatur, lib. 6 ejus operis, cap. 12. Ejusmodi sunt quce de entitate charitatis
supernaturali, de liabilus produclione, augmenlo et corruptione, de vi sanctifi-
candi ac merendi, late explicantur in eodem opere, ac nonnulla ex parte in re-
leclione de reviviscentia meritorum, sect. 3. Ha?c ergo universa gralia ipsa,
quw charitalem natura sua anlecedit, priori jure postulabat, qmv, si lector hic
fortasse desideret, ex monstralis locis abunde suppeditabuntur. Nec quia liujus-
modi tractatus, cum aliis quos jam auclor prcelo dedil collati, angusliores eva-
serint, ab illius vel ingenio quidquam vel judicio discordant. Imo illud audentes
asserimus, in hac brevi scribendi melhodo, eum non solum sibiipsi parem , sed
videri etiam aliqua ex parle superiorem. Nam illius profundi ingenii, acerTimi-
que judicii discursus, et ralionum momenta, quoe aliis in operibus feliciter diia-
tanlur, hic in angustum coacta, et facilius comprehenduntur , nec minori cum
efficacia concluduni ; adeo quidquid in illis est, succus est et sanguis, quod vel
ipse (benevole Lector) experimento edoctus tandem, ut spero, comprobabis, cui
non erit difficile ex ipsa liujus operis cum reliquis consensione, ordine, methodo,
auctorem utrorumque divinare, ac tanquam ex unguibus leonem agnoscere, quocl
ut promplum sit, vel iis qui non adeo Soarii monumenia versaverint, ad mar-
ginem harum de spe et charitate disputationum indicamus quce alibi vel eadem
vel affinia uberius ab ipso disserantur. Ita enim fiet ut ipse sibi auctor opem fe-
rat, ubi sibi opus esse videri posset, nullo aliunde auxilio qucesiio.
6 m ~o)
aesBassBSBBBaaaii
IC33ISS
INDEX
TRACTATUUM, DISPUTATiONUM ET LECTIONUM
HUJUS VOLUMINIS.
TRAGTATUS PRIMUS.
DE FIDE THEOLOGICA.
DISrUTATIO I.
DE OBJECTO HUJUS TRACTATUS ET VARIIS ACCEPTIONIBUS
FIDEI.
Sect. I. Quibus modis proprie et catholice fides usur-
pelur. 8
Sect. li. Quce superualdralis fides sit proprium ob-
jeclum hujus tractalus, etc. 12
DISPUTATIO II.
DE OBJECTO SEU SUBJECTO MATERIAM FIDEI.
Sect. 1. An Deus $ub ratione Deilalis, sit ob]eclum
principale fidei. 1 4
Sect. II. An Deus sit adcequatum objectum materiale
fidei. 17
Sect. III. An objectum quol immediate creditur per
fidem sit complexum, et quotuplex. 20
Sect. IV. An inter objecta fidei seu veritales credendas
sit ordo. 21
Sect. V. An maleria fidei convenienter tradatur in
Symbolo. 27
Sect. VI. An materia fidei lempore creverit, an dimi-
nuta fuerit. 31
DISPUTATIO III.
DE OBJECTO FORMALI FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD FIAT UL-
TIMA RESOLCTIO.
Sect. I. An Deus vel ejus auctorilas, an humana ratio
sit objectum formale fidei. 38
Sect. II. An Deus, ut revelalione constituit objectum
crechbile. sit formale objectttm fidei. 41
Sf.ct. III. An Dens sit, non solum ut revelans, sed
etiam ul ituxiliuin seu iumen fidei infundens, objec-
tmn formale fviei. 45
Sf.ct. IV. AnDuts, ul prinia verilns, sit objeclum for-
niale fulri. 52
Sect. V An de ratione priuuu veritatis sit non posse
fallere aul menliri, el hoc rcquiratur ad objectum
formale fi lei. 55
Sect. VI. An primaverilus naturnliter coijnitu, an po-
tius supernaluraliter, sit olijectum formale fidei. 62
Sr.cT. VII. An inevidenlia rerum revelalarum sit de
rationn objicti fidci. 07
Sect. VIII. kn inevidentia Dei revelcmlis sit de ratione
objecti fidei. 68
Sect. IX. An non visum vel non scitum sit conditio
necessaria ad objeclum formale fidei. 79
Sect. X. An privala revelalio spectet acl objectum for-
male fidei, et consequenter an auctoritas Ecclesice
pertineat ad hoc, objectum formale, et quomodo in il-
lam resolvalur fides. 90
Sect. XI. An reveiaiio mediala sufficiat ad objectum
formale fidei, ubi de distinclione formali inter ob-
jectum fidei et theologice. 95
Sect. XII. An revelatio divina humanitus credila suf-
ficiat ad objectum formale fidei. 101
Sect. XIII. An revelatio falso putala sufficiat ad cre-
dendum fide infusa. 107
DISPUTATIO IV.
DE PROPOSITIOIVE objecti fidei sufficiente, ET NECESSARIA
AD CREDENDUM.
Sect. I An ad credendum requiralur propositio facla
sinqulis a Deo imntediate. 111
Sect. II. Quce objecti propbsiliorequiratur ad creden-
dum chrisiiane. 115
Sect. III. An chrisliancB fidei mysleria sint evidenler
credibilia 119
Sect. IV. De compdralione fidei christiana; ad alias
seclas in creclibiiitute. 125
Sect. V. Qttomodo possit -fidei credibilitas ad itstim
applicari. 132
Sect. VI. An cvidcntia eredibilitutis ex luminc fidei
oriatur. 135
DISPUTA.TIO V.
DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITER PROPO-
NITUR.
Sect. I. An proxime fidem proponens infallibilis auc-
toritatis aul oeritatis csse debeat. 138
Sfct. II. An in Ecclesia rcqitirttlur aliqua infullibilis
regula fidei. 139
Sect. III. An sacra Scriptura sil infallihilis reyula
fidri. 142
Sect. IV. An trttditio non scripta sit infnllibilis re-
[jttla jidei. 148
INDEX.
IX
Sect. V. An requiralur regula fidei animata, et ve-
ram doctrinam discernens. 152
Sect. VI. An Ecclesia universalis sit infallibilis in cre-
dendo, acproinde certa regula fidei. 154
Sect. VII. An legitimum Concilium sit cerla regula
fidei. 157
Sect. VIII. An Papa sine Concilio sit certa regula
fidei. 161
DISPUTATIO VI.
DE ACTU FIDEI.
Sect. I. An fides sit aclus inteUectus, et quomodo defi-
niri possit. 165
Sect. II. An recte definiatur fides sperandarum sub-
slantia rerum, elc. 168
Sect. III. Quotuplex sil actus fidei. 170
Sect. IV An assensus fidei sit discursivus. 174
Sect. V. Qualis sit, et quarum proprielatum actus
fidei. 178
Seot. VI. An actus fidei sit ab actu voluntalis, ac
adeo an sit liber, voluntarius et moralis. 183
Sect. VII. De actu volendi credere, et de ejus morali-
bus affectionibus. 185
Sect. VIII. An judicium prcevium ad voluntalem cre-
dendi sit superuaturale, vel quale sit. 191
Sect. IX. 7/i quibus personis et ex quibus causis ac-
tus fidei dari possit. 197
Sect. X. Quos elJcctus habeal actus fidei. 201
DISPUTATIO VII.
DE yiRTUTE FIDEI QUANTUM AD HABITUS EJUS.
Sect. I. Vtrum fides ponat aliquem habitum in volun-
tate, et qualem. 203
Sect. II. An fides requirat habitum in voluntate, et
qualem. 207
Skct. 111. An per omne mortale amiltatur habitus
fidei, etc. 211
Sect. IV. An per hceresim vel infidelitatem quamlibet
amittatur habitus fidei. 214
Sect. V. Quomoclo post mortem amittatur fides, et in
quibus subjectis maneat. 218
DISPUTATIO VI II.
DE DISTINCTIONE FIDEI ab omnibus donis et cratiis intel-
LECTUALIBUS QUjE FIDEI SERVIUNT, ET PRjECIPUE a pro-
PHETIA.
Sect. I. An fides miraculorum sit eadem cum fide ca-
thnlica. 220
Sect. II. Quomodo fides Theologica differat a fide gra-
tia gratis daia, elc. 222
Sect. III. Quid sit objectum prophetice gratice gratis
datce, et quce sil hujus nominis ralio? 226
Sect. IV. Quis et qualis sit actus prophetice. 230
Sect. V. Vlrum actus prophetice sit evidens, el quo-
modo ab actu fidei distinguatur. 234
Sect . VI. Vtrum sit aliquis habitus prophetiw, et qua-
lis sit. 237
Sect. VII. Be causis et effectibus propheliw. 241
Sect. VIII. De distinctione prophetice et variis modis
ejus. 242
DISPUTATIO IX.
DE ECCLESIA.
Sect. I. An sit et quid sit Ecclesia, et ex quibus parii-
bus constet. 244
Sect. II. Quando inceperit Ecclesia, 2§3
Sect. III. An postquam Ecdesia hcec incepit, semper
duraverit, et usque ad fincm sceculi duratura sit. 255
Sect. IV. An Ecclesia perseveret semper una numero,
an specie tantum. 259
Sect. V. An unitas Ecclesice ex membris diversa mu-
nera et facultales habentibus consurgat. 260
Sect. VI. An Ecclesice unitas unum etiam visibile ca-
put in terris requirat. 262
Sect. VII. An Ecclesia sancta, apostolica sit et catho-
lica. 270
Sect. VIII. An vera Ecclesia Christi visibilis sit. 272
Sect. IX. An cerla et divina fide constare possit hanc
numero et individuo esse veram Ecclesiam. 275
DISPUTATIO X.
DE SUMMO PONTIFICE.
Sect I. An Christus Dominus universalem Ecdesice
curam Petro concesserit, et an fuerit in terris pri-
mus Vicarius Christi, etc. 280
Sect II. An illa potestas et universalis Ecclesice pas-
tonis dignitas, quce in Pelro fuit, in Episcopo Ro-
mano per continuam successionem permanserit ,
usque adeum quinunc cathedram Ecclesice tenet. 291
Sect. III. An Episcopus Romanus jure divino ex
Christi Domim institutione sit universalis totius Ec-
clesice Pontifex. 303
Sect. IV. An et quomodo summus Pontifex ab homini-
bus elegi debeat. 307
Sect. V. An cerla fide constare possit, hunc hominem
esse verum Pontificem el Ecclesice caput. 312
Sect. VI. An Papa, semel existens Papa, necessario,
dum vivit, sit Papa, vel possit a'iqua ralione a di-
gnitate cadere. 315
DISPUTATIO XI.
DE conciliis.
Sect. I. An ad Concilia generalia debeant soli Episcopi
convenire. 323
Sect. II. An, ut concilium generale sit, oporteat omncs
Ecclesice episcopos. etiam Romanum, ad illud vo-
cari et convenire 328
Sect. III. Ad quem spectet Concilium generale congre-
gai e, alque in illo prcesidere el illucl confirmare. 329
DISPUTATIO XII.
DE NECESSITATE FIDEI QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
Sect. T. An fides sit medium necessarium ad salu-
tem. 336
Sect. II. An fides semper sit necessaria in re, an ali-
quando sufficiat in voto. 339
Sect. III. Quarumrerum fides explicita fuerit neces-
saria ante adventum Christi. 34 4
Sect. IV. Quarum rerum fides explicita requiralur
post Christi adventum. 350
DISPUTATIO XIII.
DE PRjECEPTO interioris fidei.
Sect. I. An detur praeceptum de actu fidei , et quo
jure. 360
Sect. II. An prceceptum credendi sit specialis virtutis
fidei vel allerius. 365
Sect. III. Quarum rerum fides fuerit in prcecepto ante
legem gratice. 367
Sect. IV. An fides explicita Symboli requiratur in lege
gralice. 370
X [NDEX
Sect. V. Quando et ad quid obligel prceceptum fi-
dei. 376
Sect. VI. An obligatio prcecepti fidei sit cequalis in
379
omnibus fidelibus.
DISPUTATIO XIV.
DE PRjECEPTO actcs exterioris TIDEI.
Sect. I. An negare fidem sitintrinsece malum. 381
Sect. II. An detur prceceptum confitendi fidem , et
quando obliget. 385
Sect. II. An occultare fidem sil prohibitum, aut per-
missum, aut interdum necessarium. 387
Stct. IV. An Uceat occultare fidem, falsam religionem
simulando. 391
Sect. V. An liceat occultare fidem, utendo veslibus aut
rebus infidelium propriis. 394
Sect. VI. An incurratur ipso jure pcena aliqua propter
peccatum conlra externam tantum fidei confessio-
nem. 398
DISPUTATIO XV.
DE PECCATIS FIDELIUM CONTRA PR«CEPTUM INTERNUM FIDEI.
Sect. I. Quibus modis peccetur contra hoc prceceptum
per omissionem, specialiter de ignoraniia. 400
Sect. II. An possit fidelis violare hoc prceceplum per
omissionem. 403
DISPUTATIO XVI.
DE INFIDELITATE.
Sect. I. Qualis sit el quomodo generatim committatur
infidelitas. 405
Sect. II. Di infidelitatis gravitate. 409
Sect. III. An infidelitas sitin intelleclu, an in volun-
tale. 412
Sect. IV. An infidelitas recle dividatur in paganis-
mum, jtidaisnium, el hceresim. 414
Sect. V. An apostasia sit species, an circumstantia
infidelitatis, el quaiis. 426
DISPUTATIO XVII.
DE INFIDELIBUS NON APOSTATIS QUOAD EORUM PECCATA.
Sect. I. Utrum in his infidelibus possit catenlia fidei
al) infulelitntis peccato excusari. 423
Sect. II. An mfidelilas nrgativa eliamin maleriana-
lurali fidei possil inlerdnm db onini culpa exctt-
sari. 429
Sect. JII. An in prcedictis infidelibus omnis actio liu-
mana sit peccaminosa. 43-2
DISPUTATIO XVIII.
DE MEDIIS QUIBUS UTI LICET AD CONVERTENDOS VEL COER-
CENDOS INFIDELES NON APOSTATAS.
Sk.i. I. An Ecclesia possit, et jns habcal prcedicnntli
ubique Evangelium. 436
Sect !i. An liceal cogere hos infideles ad audiendam
l'ilfin. 4/,-]
Sect. III An licral rogere prwdiclos inftdcles ad cre-
tlrinhiui post siifjifiriilrin fiilri propositionem. <i44
Sect. IV. An riKji inissrnt infideles <«i deponendos er-
ron-s , vel ritus suos fitlci vel ntlioni conlru-
rios. 448
Sect. V. An infldeles proedicti privari possinl supu-
riori potestute in Christianos vel fidel s. '>:>!
Sect. vi. An iimitis nii.i communicalio infidelium pro-
hibita sit, vel prohibcri fUlrlihuH possit. 456
DISPUTATIO XIX.
DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU HjERETICIS , ET IMPRIMIS DE
CULPA EORUM, HjERESI.
Sect. I. Quid sit hceresis, prcesertim quoad nominis
elymologiam et significationem. 460
Sect. II. Quot sint gradus damnabilium propositio-
num, et ctrca quem illorum hceresis versetur. 462
Sect. III. An sit cle ratione hceresis cum pertinacia
commilti. 471
Sect. IV. An hceresis per judicium erroneum consum-
metur. 480
Sect. V. De subjecto hceresis, et quid tandem hceresis
el hcereticus sil. 485
Sect. VI. An et quale sit peccatum errare circa alias
propositiones damnabiles non hcereticas. 490
DISPUTATIO XX.
DE REMEDIIS ECCLESIjE CONTRA HjERESES ET HjERETICOS.
Sect. I. An liceat disputare cum hcerelicis ad illos
confutandos, etc. 493
Sect. II. An Ecclesia recte prohibeat hcerelicorum li-
bros, et sub qua censura. 499
Sect. 111. An coactio hcereticorum acl deponendam hce-
resim sit conveniens, el caclens in Ecclesice potesta-
lem. 509
Sect. IV. An omnes fideles teneantur hcerelicos judi-
cibusfidei denuntiare. 520
DISPUTATIO XXI.
DE POENIS SPIBITUALIBUS HjERETICORUM.
Sect. I. Anetquojurehtxreticisintipsofactoexcom-
municati. 531
Sect. II. An omnes hceretici hanc censuram incur-
rant. 534
Sect. III. An cx vi hujus censurce tencamur vilare
omnem hcereticum. 538
Sect. IV. De reservatione hujus censurce, deque abso-
lutione. 541
Sect. V. De aliis pcenis spiritualibus hwresis. 550
DISPUTATIO XXII.
DE TEMPORALI POENA HiERETICORUM, QVM EST CONFISCATIO.
Sect. I. An confiscatio ipso jure incurralur, atque
anle omnem senleniiam. 556
Sect. 11. An hcerelicus ipso facto amitiat jus possi-
dendi bona sua, tenraturque in conscientia tradere
illa fisco. 561
Sect. III. An hcerclicus per accidens occultus ipso
faclo umittut dominium suorttm bonortim. 5G3
Sect. IV. An hcereticus antc senlenlium valide et licile
bonti sua alienet. 566
Sect. V. Quce bona hcerelici sub confiscatione compre-
hendantur. 570
Sect. VI. Utrum confiscatio ad supremos eliam prin-
cipes cxlendatur. 575
DISPUTATIO XXIII.
DE POENIS CORPORALIBUS II/ERETICORUM.
Sect. I. An Ecclesia hcereticos supplicio mortis juste
puniat. 577
Sect. II. An omnes hcerelici secundum leges Ecclesite
morle puniantur. 581
DISPUTATIO XXIV.
AD QCOS EXTENDANTUR POEN« HiERETICORCM OB CONJUNCTIO
NEM CUM ILLIS.
Sect. I. An compiices hcereticorum pcenis eorum sub-
jicianiur, et quinam illi sint. 586
INDEX. XI
Sect. II. An suspecti de hceresi pcenas incurranthcere-
ticorum. 592
Sect. 111. An pcena hwrelicorum in filios vel nepotes
redundent. 524
TBACTATUS SECUNDUS.
DE SPE.
DISPUTATIO. I.
SPECULATIVA DE VIRTUTE SPEI CONTINENS SECTIONES OCTO.
Sect. I. Quod sit objeclum materiale spei. 598
Sect. II. Vtrum formale objectum spei sil bonum sub
ratione boni , ejusque actus sit voiuntatis, non intel-
lectus, et quomodo a fide distinguatur. 600
Sect. III. Quod bonum, et sub qua ratione sitobjectum
formale spei, et per quos actus tendat in illud, ac
adeo quomodo sves distinguatur a charitale. 602
Sect. IV. An spes eiiciat non solum actus tendenles in
honum, sed eliam actum timoris, et alios, quibus
malum fugimus. 610
Sect. V. An operari intuitu ceternce retribulionis sit
actus spei honestus. 616
Sect. VI. In quo gradu perfectionis sit spes. 618
Sect. VII. De ordine generationis spei. 619
Sect. VIII. De duraiione, et corruptione spei. 622
DISPUTATIO II,
MORALIS DE SPE CONTINENS SECTIONES TRES.
Sect. I. Quoe mandentur prwcepta de spe. 625
Sect. II. An desperatio sit aclus spei conlrarius, et
ejus prcecepto prohibitus. 62C
Sect. III. Anprwsumpiiositactus spei contrarius. 629
TRACTATUS TERTIUS.
DE CHARITATE.
DISPUTATIO I.
DE OBJECTO MATERIALI ET FORMALI CHARITATIS.
Sect. I. An Deus sit objeclum materiale el adcequalum
charitatis. 635
Sect. II. Sub qua ralione formali Deus sit objeclum
churitatis. G37
Sect. III. Qua ratione proximu.s ex charitate ametur,
atque adeo an sola bouilas increata sil achequalum
objectum charitalis. 63S
Sect. IV. An sit aliquis ordo inter res quae charilati
objiciunlur. 641
Sect. V. Vlrum hic ordo posiius sit conseutaneus in-
ciinationi voiuntatis. 644
DISPUTATIO II.
DE ACTU CHARITATIS.
Sect. I. Vlrum amor Dei et proximi sinl actus chari-
tatis. 645
Sect. II. An amor Dei et proximi sint ejusdem spe-
ciei, et possint esse unus actusnumero. 647
Sect. III. Quales sint actus charitatis, et quis inter
eos sil melior. 648
DISPUTATIO III.
DE HABITC CHARITATIS.
Sect. I. Vtrum cliaritas sit creata virlus in voluntate
infusa. 650
Sect. II. fJlrum charitas sit proprie virlus amici-
tice. 651
Sect. III. An charitas sit unaet eadem in via et in pa-
tria. 652
Sect. IV. An aliqua charitas via? possit esse cequaiis
charitati patrice. 654
Sect. V. An sit 03qualis habitus amiciliw acquisitce
erga Deumvel proximum. 657
Sect. VI. An amicilia humana acquisita sit virtus
specialis. 658
DISPUTATIO IV.
DE VIRTUTE MISERICORDLE.
Sect. I. Quod sit objectummaterialemisericordice. 659
Sect. II. Quod sit objeclum formale motivum miseri-
cordice; atque an sil a charilate distincta. 661
Sect. III. In quo gradu perfectionis sil virtus miseri-
cordice. 662
DISPUTATIO V.
DE PRjECEPTIS CHARITATIS.
Sect. I. An sit praiceplum datum de diiigendo Deo su-
per omnia. 664
Sect. II. Ad quid obliget hoc prceceptum. 665
Sect. III. Quando obligel hoc prcecepium. 666
Sect. IV. An detur prcecepium charitalis de proximo
diligendo. 668
Sect. V. An hoc prceceptum cliam ad inimicos aman-
dum, et peccatores obliget 669
DISPUTATIO VI.
DE PECCATIS CONTRARIIS HIS PRJICEPTIS.
Sect. I. An odium Dei sit peccalum omnium maxi-
mum. 671
XII INDEX
Sect. II. Quale peccatum sit odium proximi. 672
Sect. 111. Utrum uccidia sit speciale vilium conlra
charilatem. 673
Sect. IV. An invidia, cemuiatio, et nemesis sint vitia
contraria dilectioni proximi. 674
DISPUTATIO VII.
DE PRjECEPTO ELEEMOSYN.E.
Sect. I. An sit prceceptum eleemosynae , el quando
obliget. 676
Sect. II. Ex quibus bonis facienda sit eleemosyna, et
a quibus fieri debeat. 679
Sect. III. In qua necessitate teneatur homo eleemosy-
nam facere ex omnino superfluis. 682
Sect. IV. An teneamur aliquando eleemosynam facere
ex 7iecessariis ad stalum, non tamen ad vitam. 686
Sect. V. An cum prcecepium eleemosynce obligat, ne-
cesse sit donare, vel satis sit mutuare. 687
Sect. VI. An qui omitlil dare eleemosynam cum tene-
tur, obligelur ad resarcienda damna, quce inde eve-
niunt indigenii. 690
DISPUTATIO VIII.
DE PRjECEPTO CORRECTIONIS FRATERNjE.
Sect. I. Vtrum fraterna correctio sit in prcecepto. 692
Sect. II. Qucenam sit maleria hujus prcecepti. 693
Sect. III. Quando et cum quibus circumstantiis obliget
hoc praiceplum. 695
Sect. IV. Quas personus obligethoc prceceptum. 698
Sect. V. Ad quos corrigendos vbliget hoc prwcep-
lum. 700
Sect. VI. An ordo correclionis fraternce obliget. 700
DISPUTATIO IX.
DE ORDINE CIRCA PERSONAS SERVANDO IN PR^ECEPTO CHARI-
TATIS, ET MISERICORDIiE.
Sect. I. An in spiriluaiibus leneatur homo magis sibi,
quam ulteri providcre. 707
Skct. II. An Itomo ckbeat proximo poiius in spirilua-
libus subvenire, quam sibi in corporalibus. 710
Sect. III. An in lemporuiihus lenealur homo sibi po-
tius, quam proximo subvenire. 712
Sect. IV. Quomodo inter proximos servandus sit ordo
charilatis. 714
DISPUTATIO X.
DE SCANDALO.
Sect. I. Utrum scandalum sit peccatum ex suo genere
morlale. 720
Sect. II. Quod voluntariam requiralur ad malitiam
scandali. 722
Sect. III. Quce alice conditiones requirantur in indi-
recto scandali peccato. 725
Sect. IV. Quando sit peccalum scandali vendere, vel
dare alteri rem, qua male esl usurus. 728
DISPUTATIO XI.
DE PRjECEPTO ad pacEm attinente.
Sect. I. An pax sit in prcecepto, cui repugnat discor-
dia, et contentio. 731
DISPUTATIO XII.
DE SCHISMATE.
Sect. I. An schisma sit speciale peccatum contra cha-
ritatem. 733
Sect. II. Qucc sint pcence schismalicorum. 736
DISPUTATIO XIII ET ULTIMA.
DE BELLO.
Sect. I. An bellum sit intrinsece mulum. 737
Sect. II. Apud quem sit legilima potestas indiccndi
bellum. 739
Sect. III. An indicere, et exequi bellum ticeat etiam
clericis. 741
Sect. IV. Quis sil justus tilulus belli, stando in raiione
nalurali. 743
Sect. V. An principes clmstiani habeant aliquem jus-
tum litulum belli, prceter eum, quem ratio naluralis
dictut. 746
Sect. VI. Qua cerlitudine conslure debeut de justa
causa belli, ut sit juslum. 748
Sect. VII. Quis sil debilus modus gerendi bellum. 752
Sect. VIII. An sedilio sit intrinsece mala. 759
Sect. IX. An prioalum bellum, sive ducllum sit intrm-
sece malum. 759
«MlgTCKJm.limimHIMIimff-"" • »''w.«mm«w»u»i'iiiw»wwi ^u^g^mf^
INDEX DISPUTATIONUM ET SECTIONUM
TRACTATUS PRIMI, DE FIDE THEOLOGICA.
PABS PRIOR SPEGULATIYA.
DISPUTATIO I.
DE OBJEGTO HUJUS TRACTATUS ET VARIIS AGGE-
PTIONIBUS FIDEI.
Sect. I. Quibus modis proprie et catho-
lice fides usurpetur.
Sect. II. Quce supernaturalis fides sit
proprium objectum kujus tractatus,
elc.
DISPUTATIO II.
DE OBJECTO SEU SUBJECTO MATERIALl FIDEI.
Sect. I. An Deus sub ralione Deitalis
sit objectum principale fidei.
Sect. II. An Deus sit adoequatum ob-
jectum maleriale fidei.
Sect. III. An objectum quod immediate
creditur per fidem sit complexum, et
quoiuplex.
Sect. IV. An inter objecta fidei seu ve-
ritates credendus sit ordo.
Sect. V. An materia fidei convenienter
tradalur in Symbolo.
Sect. VI. An materia fidei tempore cre-
verit, an diminuta fuerit.
DISPUTATIO III.
DE OBJECTO FORMALI FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD
FIAT ULTIMA RESOLUTIO.
Sect. I. An Deus vel ejus auctoritas, an
humana ratio sit objectum formale
Mei.
xii.
Sect. II. An Deus, ut revelatione cons-
tituit objectum credibile, sit formale
objectum fidei.
Sect. III. An Deus sit, nonsolum. ut re-
velans, sed etiam ut auxilium seu lu-
men fidei infundens, objectum for-
male fidei.
Sect. IV. An Deus, ut prima veritas,
sit objectum formale fidei.
Sect. V. An de ratione primce veritatis
sit non posse fallere aut mentiri, et
lioc requiratur ad objectum formale
fidei.
Sect. VI. An prima veritas naturaliter
cognita, an potius supernaturaliter,
sit objectum formale fidei.
Sect. VII. An inevidentia rerum reve-
latarum sit de ratione objecti fidei.
Sect. VIII. An inevidentia Dei reve-
lantis sit de ratione objecti fidei.
Sect. IX. An non visum vel non scitum
sit conditio necessaria ad objectum
formale fidei.
Sect. X. An privata revelalio spectet ad
objectum formale fidei, et consequen-
ter an auctoritas Ecclesiw perlineat
ad Iwc objectum formale, et quomodo
in illam resolvatur fides.
Sect. XI. An revelatio mediata suffi-
ciat ad objeclum formale fidei, ubi de
distinclione formali inter objectum
fidei et tiieologi^:.
4
INDEX DISPUTATIONUM ET SECTIONUM.
Sect. XII. An revelatio divina huma-
nitus credita suffwiat ad objectum
formale fidei.
Sect. XIII. An revelatio falso putata
suffciat ad credendum fxde infusa.
DISPUTATIO IV.
DE PROPOSITIONE OBJECTI FIDEI SUFFICIENTE, ET
NECESSABJA AD CREDENDUM.
Sect. I. An ad credendum requiralur
propositio facta singulis a Deo imme-
diate.
Sect. II. Quce objecti proposilio requi-
ratur ad credendum christiane.
Sect. III. An christiance fidei mysteria
sint evidenter credibilia.
Sect. IV. De comparatione fidei chris-
tianaz ad alias seclas in credibilitate.
Sect. V. Quomodo possit fidei credibi-
litas ad usum appticari.
Sect. VI. An evidentia credibititatis ex
lumine fidei oriatur.
DISPUTATIO V.
DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITER
PROPONITUR.
Sect. I. An proxime fidem proponens
infattibilis auctoritatis aut [veritatis
esse debeat.
Sect. II. An in Ecclesia reqiwalur ali-
qua infatlibilis regula fidei.
Sect. III. An sacra Scriptura sit infal-
libilis regula fidei.
Sect. IV. An traditio non scripta sit
infallibitis reguta fidei.
Sect. V. An requwatur regula fidei ani-
maia, el veram doctrinam disccr-
nens.
Sect. VI. An Ecctesia universatis sit in-
fatlibitis in credendo, ac proinde cerla
regula fidei.
Sect. VII. An tegitimum Concitium sit
certa i^egula fidei.
Sect. VIII. An Papa sine Concitio sit
ceria reguta fidei.
DISPUTATIO VI.
DE ACTU FIDFI.
Sect. I. An fides sit actus intellectus,
et quomodo definiri possit.
Sect. II. An recte definiatur fides spe-
randarum substantia rerum, etc.
Sect. III. Quotuptex sit actus fidei.
Selt. IV. An assensus fidei sit discur-
sivus.
Sect. V. Quatis sit, el quarum proprie-
tatum, actus fidei.
Sect. VI. An actus fidei sit ab actu vo-
luntatis, ae adeo an sit liber, volun-
tarius et moralis.
Sect. VII. De actu volendi credere, et
de ejus moralibus affectionibus.
Sect. VIII. An judicium pi^cevium ad
votuntatem credendi sitsupernaturale,
vel quale sit.
Sect. IX. In quibus personis et ex qui-
bus causis actus fidei dari possit.
Sect. X. Quos effectus habeat actus fidei.
DISPUTATIO VII.
DE VIRTUTE FIDEI QUANTUM AD HABITUS EJUS.
Sect. I. Utrum fides ponat atiquem ha-
bitum in voluntale, et qualem.
Sect. II. An fides requirat kabilum in
votuniate, et quaiem.
Sect. III. An per omne peccalum mor-
tale amittatur liabitus fidei, elc.
Sect. IV. An per hceresim vel infidetita-
tem quamtibet amittatur habitus fidei.
Sect. V. Quomodo post mortem amit-
INDEX DISPUTATIONUM ET SECTIONUM.
tatur fides, et in quibus subjectis ma-
neat.
DISPUTATIO VIII.
DE DISTINCTIONE FIDEI AB OMNIBUS DONIS ET GRA-
TIIS INTELLEGTUALIBUS QUJE FIDEI SERVIUNT, ET
PR.ECIPUE A PROPHETIA.
Sect. I. Anfides miraculorum sit eadem
cum fide catkolica.
Sect. II. Quomodo fides Theologica dif-
ferat a fide gratia gratis data, elc.
Sect. III. Quid sit objecium pi^ophetice
gralice gratis datcn, et quce sit hujus
nominis ratio?
Sect. IV. Quis et qualis sit actus pro-
phetice.
Sect. V. Utrum actus prophetice sit evi-
dens, et quomodo ab aclu fidei dislin-
guatur.
Sect. VI. Utrum sit aliquis liabitus pro-
plielice, et qualis sit.
Sect. VII. De causis et effeclibus pro-
phetice.
SecT. VIII. De distinctione prophetice et
variis modis ejus.
DISPUTATIO IX.
DE ECCLESIA.
Sect. I. An sit et quid sit Ecclesia, et
ex quibus partibus constet.
Sect. II. Quando inceperit Ecclesia.
Sect. III. An postquam Ecclesia hwc
incepit, semper duraverit, et usque ad
finem sceculi duratura sit.
Sect. IV. An Ecclesia perseveret semper
una numero, an specie tantum.
Sect. V. An unitas Ecclesice ex mem-
bris diversa munera et facullates ha-
bentibus consurgat.
Sect. VI. An Ecclesice unilas unum
etiam visibile caput in terris i^equirat.
Sect. VII. An Ecclesia Sancla, aposto-
lica sit et caiholica.
Sect. VIII. An vera Ecclesia Christi vi-
sibilis sit.
Sect. IX. An certa, et divina fidecons-
tare possit hanc numero et individuo
esse veram Ecclesiam.
DISPUTATIO X.
DE SUMMO PONTIFICE.
Sect. I. An Christus Dominus univer-
salem Ecclesice curam Petro conces-
serit, et an fuerit in terris primus
Vicarius Christi, etc
Sect. II. An illa potestas et universalis
Ecclesice pastoris dignilas, quce in
Petro fuit, in episcopo Romano per
continuam successionem permanserit,
usque ad eum qui nunc cathedram
Ecclesice tenet.
Sect. III. An episcopus Romanus jure
divino ex Chrisli Domini inslitutione
sit universalis totius Ecclesice Pon-
tifex.
Sect. IV. An et quomodo summus Pon-
tifex ab hominibus eligi debeat.
Sect. V. An certa fide constare possit
hunc hominem esse verum Ponlificem
et Ecclesice caput.
Sect. VI. An Papa semel existens Papa
necessario, dum vivit, sit Papa, vel
possit aliqua ratione a dignilate ca-
dere.
DISPUTATIO XI,
DE CONCIUIS.
Sect. I. An ad Concilia generalia de-
beant soli episcopi convenire.
Sect. II. An, ut Concilium generale sit,
4 INDEX DISPUTATIONUM ET SECTIONUM.
oporteat omnes Ecclesioe episcopos, Sect. III. Ad quem spectet Concilium
eliam Romanum, ad illud vocari et generale congregare, atque in illo prce-
convenire. sidere et illud confirmare.
PARS POSTERIOR MORALIS.
DISPUTATIO XII.
DE NECESSITATE fidei quatenus est medium ad
SALUTEM.
Sect. I. An fides sit medium necessa-
rium ad salutem.
Sect. II. An fides semper sit necessaria
in re, an aliquando sufficiat in voto.
Sect. III. Quarum rerum fides expli-
cita fuerit necessaria ante adventum
Cliristi.
Sect. IY. Quarum rerum fides explicita
requiratur post Ckristi adventum.
DISPUTATIO XILL
DE PRJEGEPTO interioris fjdei.
Sect. I. An detur prceceptum de actu
fidei, et quojure.
Sect. II. An prceceptum credendi sit
specialis virtutis fidei vel alterius.
Sect. III. Quarum rerum fides fuerit in
prceceplo ante legem gratice.
Sect. IV. An fides explicita Symboli
reqniralur in lege gratice.
Sect. V. Quando et ad quid obliget prce-
ceplum fidei.
Sect. VI. An obligatio prcecepli fidei sit
cequalis in omnibus fidelibus.
DISPUTATIO XIV.
DE PRJECEPTO ACTUS EXTERIORIS FIDEI.
Sect. I. An negare fidem sit intrinsece
rnatum.
Sect. II. An detur prceceptum confitendi
fidem, et quando obliget.
Sect. III. An occultare fidem sit prolii-
bitum, aut permissum, aut interdum
necessarium.
Sect. IV. An liceat occultare fidem, fal-
sam religionem simulando.
Sect. V. An liceat occultare fidem,
utendo vestibus aut rebus infidelium
propriis.
Sect. VI. Anincurratur ipsojure poena
aliqua propter peccatum contra exter-
nam tantum fidei confessionem.
DISPUTATIO XV.
DE PECCATIS FIDELIUM CONTRA TRjECEPTUM INTER-
NUM FIDEI.
Sect. I. Quibus modis peccetur contra
lioc prceceptum per omissionem, spe-
cialiler de ignorantia.
Sect. II. An possit fidelis violare lioc
prceceptum per omissionem.
DISPUTATIO XVI.
DE INFIDELITATE.
Sect. I. Qualis sit et quomodo genera-
tim commitlalur infidelilas.
Sect. II. De infidelilatis gravitate.
Sect. 111. An infidelitas sit in intellectu,
an in voluntate.
Sect. IV. An infidelitas recle dividalur
in Paganismum, Judaismum, et hcc-
resim .
INDEX DISPUTATIONUM ET SECTIONUM.
Sect. V. An apostasia sit species, an
circumstantia infidelitatis , et qua-
lis.
DISPUTATIO XIX-
DISPUTATIO XVII.
DE INFIDELIBUS NON APOSTATIS QUOAD EORUM
PECCATA..
Sect. I. Utrum in his infidelibus possit
carentia fidei ab infideiitatis peccato
excusari.
Sect. II. An infidelitas negativa etiam
in materia natiwali fidei possit inter-
dum ab omni culpa excusari.
Sect. III. An in prcedictis infidelibus
omnis actio humana sit peccami-
nosa.
DISPUTATIO XVIII.
DE MEDII3 QUIBUS UTI LIGET AD CONVERTENDOS VEL
GOERCENDOS INFIDELES NON APOSTATAS.
Sect. I. An Ecclesia possit, et jus ha-
beat prcedicandi ubique Evange-
lium.
Sect. II. An liceat cogere hos infidetes
ad audiendam fidem.
Sect. III. An liceat cogere prcedictos
infidelcs ad credendum post sufficien-
tem fidei propositionem.
Sect. IV. An cogi possint infdeles ad
deponendos errores, vel ritus suos
fidei vei rationi contrarios.
Sect. V. An infideles prcedicti privari
possint superiori potestate in Chri-
slianos vei fideies.
Sect. VI. An omnis alia communicalio
infidelium prohibita sit, vet pi^ohiberi
fidetibus possit.
DE INFIDELIBUS APOSTATI3, SEU RM RETIGIS, ET
IMPRIMIS DE GULPA EORILM, HiERESI.
Sect. I. Qidd sit hceresis, pnesertim
quoad nominis etymotogiam et signi-
ficationem.
Sect. II. Quot sint gradus damnabilium
propositionum, et circa quem ittorum
hceresis versetur.
Sect. III. An sit de ratione hceresis cum
perlinacia committi.
Sect. IV An hceresis per judicium er-
roneum consummelur.
Sect. V. De subjecto hceresis, et quid
tandem hwresis et haireticus sit.
Sect. VI. An et quate sit peccatum er-
rare circa atias proposhiones damna-
biles non hcerelicas.
DISPUTATIO XX.
DE REMEDIIS ECCLESI.E CONTRA HiERESES ET
HiERETIGOS.
Sect. I. An liceat disputare cum hcere-
ticis ad itlos confutandos, elc.
Sect. II. An Ecctesia recte prohibeat
hcereticorum tibros, et sub qua cen~>
sura.
Sect. III. An coactio hcBrelicorum
ad deponendam hccresim sit conve-
niens, et cadens in Ecclesice potesta-
tem.
Sect. IV. An omnes fideles teneantur
hcereticos judicibus fidei denuntiare.
1NDEX DISl'UTATIONUM ET SECTIONUM.
DISPUTATIO XXL
DE PCENIS SPIRITUALIBUS H-ERETICORUM.
Sect. I. An et quo jure hwretici sint
ipso facto excommunicati.
Sect. II. An omnes kwrelici lianc cen-
suram incurrant.
Sect. III. An ex vi hujus censurce te-
neamur vitare omnem hwreticum.
Sect. IV. De reservatione hujus cen-
surw, deque absolutione.
Sect. V. De aliis pcenis spiritualibus
hceresis.
DISPUTATIO XXII.
DE TEMPORALI PCENA H^RETICORUM. QUjE EST
CONFISCATIO.
Sect. I. An confiscalio ipso jure incnr-
ratur, atque ante omnem sententiam.
Sect. II. An hwreticus ipso facto amittat
jus possidendi bona sua, teneaturque
in conscientia tradere illa fisco.
Sect. III. An kwreticus per accidens oc-
cultus ipso facto amittat dominium
suorum bonorum.
Sect. IV. An hwreticus ante sententiam
valide et licite bona sua alienet.
Sect. V. Quw bona hwretici sub confis-
catione comprehendantur .
Sect. VI. Utrum confiscatio ad supremos
etiam principes extendatur.
DISPUTATIO XXIII.
BE POENIS CORPORALIBUS HjERETICORUM.
Sect. I. An Ecclesia hwreticos supplicio
morlis juste puniat.
Sect. II. An omnes hwi^etici secundum
leges Ecclesiw morte puniantur.
DISPUTATIO XXIV.
AD QUOS EXTENDANTUR POGNjE HiERETICORUM OB
CONJUNGTIONEM CUM ILLIS.
Sect. I. An complices hwreticorum pce-
nis eorum subjicianlur, et quinam illi
sint.
Sect. II. An suspecti de hwresi pcenas
incurrant hwrelicorum
Sect. III. An pcenw hwrelicoruminflios
vel nepotes redundent.
chiCC^0
TRACTATUS DE FIDE.
PROOEMIUM.
Post tractatum de Gratia, convenienti ordine sequitur ut de virtute fidei dissera-
mus. Est enim gratia, secundum essentiam suam, forma qusedam principalis sui or-
dinis, quoe per virtutes infusas, tanquamper facultates suas operatur. Inter has autem
virtutes primum locum obtinet fides, non dignitatis, major enim est charitas, 1 ad
Corinth. 13; sed generationis et ordinis, nam est fundamentum et basis totius sedi-
ficii spiritualis, propter quod substantia rerum sperandarum dicitur, ad Hebr. 11.
Et ideo in ordine etiam doctrinse primum locum obtinet inter virtutes infusas et Theo-
logales. Disputant autem de hac virtute Theologi cum Magistro, in 3, d. 23, 24 et
25; copiosius, et meliori methodo divus Thomas 2. 2, a q. 1 usque ad 16; Alex.
Alens., 3 p., q. 64, alias 74. Multa etiam de hac virtute attingunt, qui his temporibus
contra haereticos scripserunt, maxime ubi tractant de fide justificante; praesertim
Roffensis, art. 1 contra Lutherum; et Albertus Pighius, controvers. 2; et Stapleto-
nius, libr. 8 de Justificatione, et toto opere de Demonstratione principiorum fidei;
et Driedo, de Dogmatibus fidei; Bellarminus, tomo 4, controversia tertia generali.
Michael Medina etiam integrum scripsit opus de recta in Deum fide. Antiqui etiam
Patres plures tractatus et libros de fide nobis reliquerunt ; nam Damascenus qua-
luor libros de fide scripsit; Augustinus de fide et Symbolo, et alium de fide contra
Manichseos, et alium de utilitate credendi ; et Theod., serm. 1 de Curationibus ad
Grsecos. Si quis autem recte consideret, Patres in his operibus, non tam de ipsa vir-
tute fidei, quam de mysteriis religionis et fidei Christianae disputant; quomodo multi
etiam alii scripserunt varia opera pro fide Christiana, et contra idola, aliosque errores
infidelium, ut Juslinus, Cyprianus, Tertullianus et alii. Nos autem in praesenti, non
in hoc sensu de fide tractamus, id est, de mysteriis fidei, hoc enim totius Theologiae
negotium est; sed de ipsa virtute, qua credimus mysteria fidei, disputamus, ut ex
sequenti disputatione plenius constabit. Dividimus autem hunc tractatum in duas
partes : unam speculativam, moralem alteram.
6" m ~d
sgggHBgg^^aa ST^^^<^9S-^r~=^7Fr
iww^wg*B«r^^j^mMwww'
PARS PRIOR SPECULATIVA DE FTOE.
DISPUTATIO I PROOEMIALIS.
DE OBJECTO HUJUS DOCTRINiE ET VARIIS AGCE-
PTIONIBUS FIDEI.
Ad perspicuitatem et intelligentiam cujus-
cumque doctrinae, duo sunt imprimis neces-
saria. Unum est, preecognoscere objectum cu-
jus cognitio intenditur, nam est veluti finis et
scopus totius doctrinse. Aliud est distinguere
voces, et auferre ambiguitatem earum, ne
propter earum sequivocationem obscura et
inefficax sit disputatio. Hsec igitur duo in prse-
senti disputatione prsestanda sunt; proposui-
mus enim tractare de Ficle; vox autem fides,
ex communi omnium sententia, variis modis
accipi solet, et ideo necessarium est prius
ejus significata distinguere, et ex illis conclu-
dere, et quasi separare proprium objectum
circa quod prsesens doctrina versatur.
SECTIO I.
Quibus modis proprie et catholice fides
accipiatur.
I . Non conveniunt auctores in recensendis
fidei sigrdficatis. — Quamvis, ut dixi, vox
fides sit multiplex et ambigua, nibilominus in
enumerandis ejus significatis auctores, etiam
Catbolici,non conveniunt; Alex. enim Alens.,
in 3 part., q. 64, memb. 1, undecim fidei ac-
ceptiones enumerat. Bonaventura vero, in 3,
dist. 23, dub. 2, circa litteram, ponit tantum
decem , nam quintam et ultimam ad unam
revocat; et idem scntit ibi Gabriel, q. 2, nam
iicet prius simpliciter referat et sequi videa-
tur Alensem , postea in enumeratione Bo-
naventuram imitatur; al vcro Vega, quaest. 1
tle Justif., in principio, novem significationes
ponit, addendo uonnullas superioribus, ct
aliquas ex illis omittendo; et eodem fere mo-
do Castr., contra haeres., verb. Vid.es, reducit
ba:c significata ad septem. Idem fere Hofrens,
et Albertus Pyghius, loco citato ; Scotus ve-
ro, lib. 2 de Natur. et grat., cap. 6, hanc
multiplicationem impugnat, et duo tantum si-
gnificata fidei admittit, scilicet, quatenus signi-
ficat vel fidelitatem, vel assensum in aliquo
testimonio fundatum, et idem fere habet Me-
dina, lib. 1 de Recta in Deum fide, cap. 1.
Sed quamvis fortasse hsec duo significata
preecipua sint, nihilominus negare non pos-
sumus extensam esse hanc vocem ad alia
multa significanda, quod breviter declarare
necessarium est, quia ad impugnandos erro-
res erit valde utile et opportunum.
2. Prima assertio bipartita, quod fides ad
voluntatem et ad intellectum refertur. — Prior
pars certa. — De posteriori dubitant Budwus
et Valla. — Suadetur tamen primo ex uni La-
tinorum. — Secundo ex Philosophis. — Ter-
tio ex Patribus. — Quarto ex Scriptura. —
Quinto ex ratione. — Dico ergo primo vocem
fides, in omni proprietate sumptam, interdum
significare perfectionem voluntatis, aliquando
vero intellectus. De priori parte neque haere-
tici neque Catholici dubitant, et ideo illam
omitto, latius probandam et explicandam in
sequenti assertione; deposteriori autem par-
te dubitant nonnulli etiam Catholici, saltem
quantum spectat ad latinam proprietatem
vocis; nam BucUeus, in Annotat. ad Pandect.,
1. 1 de Servo corrupto, cum Laur. Valla,
lib. 5 Elegant., cap. 30, existimat hanc vo-
cem proprie non signiticarc intellectus per-
suasionem, seu assensum, sed a fidelibus ad
hoc significandum esse accommodatam. Nihi-
lominus tamen pars proposita certa est, pri-
mo ex usu Latinorum; nam Cicero, lib, 2 de
Divinat., dixit insanorum vitiis non esse adbi-
bendam fidem, id est, asscnsum, credulita-
tem ; unde Virgilius, in 4 ^Encid. :
Credo quidcm (ncc vaua lidcs; ^cnus essc Dcorum :
et habere fidcm alicui, apud probatos Lati-
nos, idoin est quod assentiri dictis ejus, ut cx
Terentio et aliisviderclicet in Calepin., verb.
SEOT. I. QUIBUS MODIS PROPRIE
Fides. Secundo etiam Philosophi, cum Boe-
tio, definiunt argumentum esse orationem
qnas rei dubiaa facit fidem ; et apud Aristote-
lem, sect. 18 Problem., q. 3, legimus fidem
perfacilem esse quam testimonium facit; tes-
timonium autem facit assensum et creduli-
tatem. Tertio hic usus hujus vocis frequen-
tissimus est apud Patres ; Augustinus , de
Spiritu et litter., capit. 31, expresse ponit
distinctionem duplicis fidei : una est, qua
fideliter promittimus alteri ; alia, qua credi-
mus dicenli ; idem habet lib. de Mendac,
c. 20, et Epist. 19ad Hieronymum. Item Isi-
dorus, lib. 8Etymolog., cap. 2 ; Nazianzenus,
orat. 45 , cum dicit fidem non habere de-
monstratiouem ; Chrysostomus et alii exposi-
tores communiter, ad Hebr. Id, et in aliis lo-
cis Scripturee statim citandis. Quarto , et
quod ad nos maxime spectat, hic estfrequens
usus Scripturae, etiam cum loquitur de fide
justificante, quidquid hseretici contendant ; id
patet ex Paulo, ad Heb. 11, nam cum dixis-
set in fine cap. 10 : Justus autem ex fide vi-
vit, subdit in principio 11 : Est autem fides
sperandarum substantia rerum , argumentum
non apparentium, quam descriptionem postea
suo loco latius expendemus; nunc illa parti-
cula, argumentum, ad rem maxime facit, nam
aperte signitlcat opus intellectus, sicut etiam
vox grseca 'Hzyyoc,, quam exponunt Patres
Graeci, idem est ac convictio, et firmus assen-
sus. Deinde subjungit D. Paulus : Fide intel-
ligimus aptata esse secula verbo DEI ; ergo
fides ad intellectum pertinet. Denique addit :
Sine fide impossibile est placere Deo, et reddit
rationem, quia : Accedentem ad Deum, oportet
credere quia est, quod non spectat ad volun-
tatem, ut per se constat. Est etiam optfnlum
testimonium ad Rom. 4, ubi de Abraham di-
cit Paulus : Confortatus est fide plenissime,
sciens quia qui promisit potens est et facere ;
scire autem seu cognoscere intellectus est, et
loquitur de fide, per quam Abraham justifi-
catus est, et plane eodem sensu loquitur de
eadem fide in tota illa epistola ; unde 2 ad
Cor. 5, fidem opponit visioni, dicens : Per
fidem ambulamus, et non per speciem ; et c. 10,
ratione fidei dicit captivari intelleclum in ob-
sequium Christi ; et 1 ad Cor. 13, propter
fidem dicit : Ex parte cognoscimus, etc. Ac de-
nique Christus Dominus, Matth. 9, cum iu-
terrogasset a quibusdam petentibus sanita-
tem : Creditis quia hoc possum facere vobis ?
et illi affirmando respondissent, subjungit :
Secundum fidem vestram fiat vobis. Alia loca
ET CATHOLICE FIDE3 USURPETUR. 9
attuli, lib. 8 de Grat., cap. 15, num. 2. Unde
concluditur ratio, credere aliquid esse ve-
rum, vel esse possibile, vel simpliciter esse,
est intellectus munus ; sed hoc est munus fi-
dei, ut ex citatis testimoniis constat ; ergo.
3. Quod fides ad voluntatem relata fidelita-
tem et fiduciam importat. — De fidelitate. —
Secundo, dicendum est vocem fidei, etiam ut
significat perfectionem voluntatis, plura si-
gnificare ; heec probari potest, quia hsec vox et
fidelitatem et fiduciam significat. Sed utrum-
que horum non est seque certum, et ideo si-
gillatim de illis dicendum est. Primo ergo no-
tissimum est fidelitatem ad voluntatem per-
tinere ; est enim quaedam virtus moralis, quae
preebet constantiam in servandis promissis ;
haec ergo virtus fides a Latinis appellatur ;
unde Cicero, inlibro primo Officior. : Fides est
diciorum et conventorum constantia et veritas ;
imo ibi conjectat fidem inde dictam esse, quia
per eam fit quod dicitur, insinuans etiam
hanc fuisse primam vocis impositionem, quod
etiam placuit Augustino in locis citatis, et
Epistola tertia ad Hieronymum, et sequitur
Isidorus ; et apud Jurisperitos, et praesertim
in jure civili est frequens hsec significatio.
In divina etiam Scriptura passim invenitur
haec acceptio, Levit. 6 : Anima quce negaverit
depositum fidei suce commissum, reddet, etc,
id est fidelitati suae ; Eccles. 27 : Qui revelat
arcana, fidemperdit, id est, fidelitatem ; et eo-
dem modo intelligunt communiter Concilia et
Patres, ut tractando de voto dixi, libro pri-
mo, cap. 13, et lib. 4, capite primo, juxta il-
lud 1 ad Timoth. 5 : Habentes damnationem,
quia primam fidem. id est, fidelitatem ex voto
debitam, irritam fecerunt. Denique hoc modo
attribuitur fides Deo, ad Rom. 3 : Numquid
incredulitas eorum fidem Dei evacuavit? et ab
hac denominatur Deus fidelis, neque enim
Deus est capax propriae fidei intellectualis.
4. Extenditur prvdicta significatio ad ve-
ritatem. — Item extenditur ad objecUim ejus,
et ad obligationem ejusdem veritatis implendce,
et ad conscientiam et adfidem instrumentorum.
— Et ex hac significatione derivata est heec
vox ad alia significanda, propter affinitatem
vel analogiam, quse ab aliis auctoribus nume-
rantur inter varias acceptiones hujus vocis ;
commode autem possunt ad hanc revocari,
nam imprimis derivata est heec vox ad signi-
ficandam veritatem, quae est etiam virtus mo-
ralis, quia vel non est distincta a fidelitate,
vel est illi valde affinis, ut sumitur ex divo
Thoma 2. 2, queestione 109? adjunctis quge
dO DISPUT. I. DE OBJECTO HUJUS
notat CajetanuSj q. 113, in principio ; et An-
tonin., 4 p.,tit. 5, cap. 16; et ita Paulus, in
d. loco ad Romanos tertio, ut probet fidem
Dei non evacuari, dicit : Fst autem Deus ve-
rax; et Apocalyp. 10, Christus appellatur teslis
fidelis, id est verax. Et hinc ulterius extendi-
tur hsec vox ad significandum objectum fide-
litatis, seu veritatis, et sic dicitur significare
promissionem ipsam, quatenus fideli inten-
tione fieri debet, et postea impleri ; et sic in-
telligunt multi citata verba : Primam fidem
irritam fecerunt ; et eodem modo solet fides
attribui verbis ipsis quatenus in ipsis est ve-
ritas objectiva respectu virtutis moralis veri-
tatis. Sic dicitur Jeremiae septimo : Periit fi-
dcs, et no?i estinventa in ore eorum. Prasterea,
quia in quocumque munere recte praestando
invenitur quaedam moralis obligatio, et quasi
implicita pactio, ideo, qui satisfacit suo mu-
neri, solet fidelis appellari, quod est fre-
quens in Evangelio, Matth. 25, etLuc. 19:
Fuge, servebone et fidelis ; 1 ad Corinth. 4:
Hic jam qwmtur inter dispensatores, ut fi-
delis guis inveniatur. Denique, quia proxima
obligatio recte operandi ex conscientia na-
scitur, solet etiam conscientia nomine fidei
significari, ad Rom. 14 : Quod non est ex fide,
peccatum est, id est, quod non est secundum
conscientiam, quamvis haec deductio possit
etiam aliunde sumi, ut statim dicam. Solet
etiam fidesattribui publicisinstrumentis, sicut
sunt in jure tituli de Fide instrument., quate-
nus in eis est veritas moraliter certa, et con-
sequenter auctoritas sufficiens ad probandam
veritatem ; quae omnia spectant ad primam
illam hujus vocis significationem ad volunta-
tem pertinentem.
5. Quoad significatum fiducice alii admittunt.
— De altera vero pertinente ad significatio-
nem fiduciae, est controversia non contem-
nenda propter haereticos hujus temporis ,
qui abutunturhac significatione, etin illavo-
lunt accipi nomen fidei in Scriptura sacra,
ubicumque de fide justificante loquitur. Multi
vero Catholici, licet in hoc ab hsereticis dis-
crepent, putant seepe accipi in Scriptura fi-
dem pro fiducia : ita tenet Vega supra, et lib.
9 inTridentinum. cap. 28; et Casal., de Qua-
dripart. justit., 1 p., lib. 2, cap. 5; et Jans. in
Concord., cap. 30, 32 et 35; et moderni ex-
positores divi Thomse 2. 2, in principio ; et
prsecipue adducunt illud Jacobi primo : Po-
stulet autem in fide nihil Iwsitans, quia fidcs
catholica non habet pro objecto impctratio-
nem orationis, ut certo credat illam esse fu-
TRACTATUS ET VARIIS, ETC.
turam ; ergo non potest in hoc sensu postulari
a fideli orante, ut non hsesitet in fide ; ergo
sensus est ut non haesitet in fiducia. Quomodo
videtur etiam intelligi illud Luc. decimo se-
ptimo: Sihabueritis fidem, etc, non enim po-
test de credulitate intelligi, et propter eam-
dem rationenr, et quia non omnis qui credit,
impetratmiraculum, sed qui habet specialem
fiduciam; et de hac etiam videtur intelligi
reprehensio Christi, Matth. 14: Modicce fidei,
quare dubitasti? non enim potest intelligi de
dubitatione in assensu fidei divinae, quia illa
dubitatio corrumpit fidem; unde non dicere-
tur sic dubitans modicae fidei , sed nullius
fidei, et plane infidelis; intelligitur ergo de
trepidatione infiducia; cujus etiam signum
est, quia illa dubitatio orta fuit ex timore;
nam, ut ibi dicitur, cum vidisset Petrus ven-
tum validum, timuit; timor autem opponitur
fiduciae, ut docuit divus Thomas statim citan-
dus. Accedit quod usu Latinorum, teste Cale-
pino, accipitur etiam fides pro fiducia, ubi ad
hoc refert Ciceronem, pro Quinto Ligario di-
centem : Animadvertite qua fide defendam ejus
causam, qui prodo meam, et similia.
6. Alii rejiciunt, qui magis arrident. — Fi-
ducia distinguitur a fide catliolica. — Nihilo-
minusaliiTheologi non admittunt hancsigni-
ficationem fidei, saltem in usu Scripturae. Ita
tenet Soto, libro 2 de Nat. et gratia, cap. 6;
et Horant., de Locis catholicis, libro primo,
cap. 64; et defendit late Bellarminus, libro
primo de Just., cap. 11, quorum sententia,
licet fortasse necessaria non sit, mihi tamen
videtur valde pia et probabilis., et ad confu-
tandos hsereticos magis accommodata, et ad
loquendum simplicius,.et, ut sic dicam, magis
sine ambiguitate in hac materia. Ad illam
vero explicandam, imprimis suppono, quod
ad rem ipsam attinet, fiduciam esse in re ipsa
aliquid distinctum a fide catholica seu justi-
ficante. Hoc plane colligitur ex Concilio Tri-
dentino, sess. 6, cap. 8, junctis canon. 9, 12
et 13, ubi damnat dicentes solam fiduciam
justificare ; et fidem ponit ut primum justitiae
fundamentum. Deinde est optimum testimo-
nium Pauli, 1 ad Timoth. 3 : Qui bene mini-
straverint, gradum bonum sibi acquirent, et
fiduciam injide. Non cst ergo fiducia fides,
non enimrecte dixisset: Ft fiduciam in fide.
Et ad Ephes. 3, dicit fiduciam in Christo ha-
beri seu comparari per fidem ; ergo est ab
iila distincta.
7. Fiducia est roborataspes. — Deinde ad-
dendum est fiduciam, prout distinguitur a
SECT. I. QUIBUS MODIS PROPRIE
fide, nihil aliud esse nisi spem, connotando
quamdam perfectionem, seu robur ejus. Hoc
colligi potest ex capite octavo Job : JSpes hypo-
critiB peribit, et sicut tela aranearum fiducia
ejus ; quee posteriora verba explicant priora.
Unde divus Thomas in 3^ dist. 26, queest. 1,
art. 3, ad quintum, dixit spem in bonis vo-
cari fiduciam; quod magis explicat 1.2,
queestione 40, art. 2, ad secundum, dicens
fiduciam esse dictamafide; esse tamenspem,
quasi roboratam ex conjunctione ad fidem.
Et melius 2. 2, q. 129, art. 6, ad 2, et plane
colligitur ex Paulo, in citatis locis. Nam hac
ratione postulat fiduciam in fide, vel per fi-
dem. Unde, adRom. 4, de Abraham dicit: In
spem contra spem credidit, quia ex perfecta
fide concepit spem de filio promisso, contra
spem, quam non promittebat natura; unde
subjungit : JYon est infirmatus diffidentia; et
infra: Non hcesitavit diffidentia, sed confortatus
est fide ; illa ergo spes firma erat fiducia, quae
est contraria diffidentise. Addit autem, non
esse infirmatumfide, quia non consideravit cor-
pus suum emortuum, sed potentiam etverbum
Dei. Est ergo fiducia perfectio voluntatis,
cujus est spes in fide fundata.
8. Fides in Scriptura non accipitur pro fidu-
cia,nisiforte sumendo causam pro e/fiecho. — Ex
his ergo concludo, quod, licet prior opinio pos-
sit probabiliter defendi, dicendo nomencausee
transferri interdum ad significandum effectum,
et ita nomen fidei posse aliquando significare
fiduciam voluntatis, quatenus a fide habet
suam perfectionem, nihilominus analogiam
lianc non esse nobis necessariam, neque loca
Scripturee supra citata nos cogere ?d illam
significationem admittendam. Nam imprimis,
quod attinet ad fidem orationis, de qua lo-
quitur Jacobus, certum est aliquam fidem
veram et catholicam requiri ad efficaciam
orationis. Nam, ut dixit Paulus, ad Roman.
10: Quomodo invocabunt eum in quem non cre-
diderunt? Unde quod ait Jacobus: In fide ni-
Jdl hcesitet, primo intelligi potest de heesita-
tione repugnante veritati fidei divinee; non
quia necessarium sit unicuique credere suam
orationem habituram effectum absolute, sed
solum sub conditione, si habuerit omnes pro-
prietates necessarias, sub quibus promissio
orationis facta est, ita ut non heesitet de illa
promissione: Quidquid orantes petitis, credite
quia accipietis, quee in illo sensu accipienda
est. Vel secundo, si Jacobum velimus loqui de
non heesitatione in ipso affectu orandi, ideo
dixit, ut postulans in fide nihij heesitet, non
ET CATHOLICE FIDES USURPETUR. 1 1
quia fides illa sit fiducia, sed quia est radix
fiduciee, et quia ex perfecta consideratione
fidei, et bonitatis, ac benignitatis Dei, quam
fides docet, provenit ut fidelis oret cum firmo
affectu, et sine heesitatione ; sicut Petrus, 1
Canonic, cap. 5, dixit: Cui resistite fortes in
fide. Non quia resistere tentationi formaliter
fiat per fidem, fit enim per voluntatem gratia
adjutam ; sed quia fides est quee voluntatem
movet et dirigit ; et ita etiam in nostro propo-
sito, dixit Paulus Abraham, fide confirmatum,
non heesitasse diffidentia. Et in alio loco mo-
net habere fiduciam in fide, id est fundatam in
fide; et ob eamdem causam, quando Cbristus
reprehendit Petrum quod esset modicie fidei,
et similiter alios Apostolos, de fide vera loqui-
tur ; non vero illos reprehendit quia dubita-
rent de veritate fidei aut revelationis, sed quia
haberent languidam fidem, et non recte illa
uterentur ad considerandum ea quee possent
affectum et fiduciam erigere. Atque hoc modo
explicui latius hanc fidem orationis, libro pri-
mo de Orat., cap. 24, etest valde consentanea
doctrinee divi Thomee 2. 2, loco citato, et vi-
detur mihi sententia Hieronymi in Dialogo
contra Luciferianos, satis post medium, quid-
quid ibi in scholio dicat Marianus Victor. Non
enim exponit Hieronymus illa loca de fiducia,
sed de fide, vel viva, vel efficaciter operante,
et considerante veritatem fidei. Atque idem
cumproportione dicendum est de fidemiracu-
lorum, de qua ibi etiam loquitur Hieronymus,
sedde hac fide specialiter dicendum est in
discursumateriee. Etideo inpreesenti amplius
illam non declaro.
9. Tertia assertio : fides etiam adintellectum
relata varias habet significationes . — Tertio,
principahterdicendum est, nomen fideietiam
ad intellectum relatum plura habere signifi-
cata, partim eequivoca vel analoga, partim
sub aliqua ratione communi ; quod explicare
breviter oportet ad usum vocis in hac ma-
teria, et ad constituendum ejus objectnm.
Primo igitur quilibet assensus intellectus
quoad unampartem determinatus, solet fides
appellari, quod commune est apud omnes.
Et ita potest intelligi illud Augustini de Pree-
destin. Sanctor., cap. 2 : Credere, est cum as-
sensione cogitare. Nam idem est credere quod
adhibere fidem. Et eodem modo intelligunt
multi illam vulgarem descriptionem argu-
menti, quod sit oratio rei dubice faciens fidem,
quod aliqui extendunt etiam ad demonstra-
tionem.Imo. Alensis, Bonaventura etGabriel,
supra citati, existimant etiam cognitioneni
12 DISPUT. I. DE OBJECTO HUJUS
intuitivam et visionem etiam Dei claram, in-
terdum appellari fidem, ita intelligentes illud
ad Roman. 1 : Justitia Dei in eo, id est, in
Evangelio, revelatur ex fide in fidem, id est,
ex fide obscura in claram visionem, quse fuit
expositio Bedae in illum locum ; sed milii non
probatur, quia non est ad mentem Pauli ibi;
non enim agit de visione, sed de propria fide
Christi venturi : et lioc est quod ait : Exfide in
fidem. Ut ex communi sententia Patrum ibi de-
clarat Toletus, Benedictus Perer., et alii. Item
non consonat aliis locis Pauli, in quibus fidem
opponit visioni: Per fidem ambulamus, et non
per speciem. Unde non credo alicubi in Scri-
ptura visionem Dei vocari fidem; imo neque
in communi modo loquendi, aliquam intui-
tivam visionem nomine fidei appellari. Quo-
circa, si hsec vox extenditur ad evidentem co-
gnitionem, solum est ad abstractivam , et
quse per discursum habetur ; frequentius ta-
men et minus improprie dicitur de quocum-
que assensu opinativo, vel quia formidolosus
est, vel obscurus, vel quia regulariter in-
cludit auctoritatem. Unde Aristoteles, 3 de
Anim., cap. 3, text. 157, dixit: Opinionem
sequitur fides. Et Divus Thomas 2. 2, q. 129,
art. 6, dixit opinionem vehementem appellari
fidem.
10. Et ex hac significatione derivari potue-
runt duse aliae, quas supra attigi. Una est, qua
fides dicitur de conscientia. Est enim con-
scientia actus iatellectus ut docet D. Thomas,
1 p., quaest. 79, et 1.2, q. 19, art. 5, et
consistit in quodam firmo judicio practico de
agendis; quod judicium regulariter nititur
conjecturis , et auctoritate ; ideoque potuit
fides nuncupari, et a nobis dici potest fides
practica, secundum quam diciturhomo bonse
vel maloe fidei, quod est valde usitatum in
jure. Altera significatio erat, in qua fides tri-
buitur instrumentis et scripturee publicae, et
similibus, juxta titulos Juris, de fide instru-
mentorum. Nam quia talia instrumcnta apta
sunt ad generandam fidem in mente, seu as-
sensu, ideo fidelia dicuntur ; sicut medicina
apta ad generandam sanitatem, sana appel-
latur.
1 1 . Potissima significatio fidei estpro cogni-
tione obscura fundata in testimonio dicentis,
quce in divinam et humanam dividitur. — Jam
vero in communi usu, vox fidei contracla est
ad significandam cognitionem obscuram, et
fundatam in testimonio dicentis, et hoec acce-
ptio est quse prasenti instituto deservit. Ulte-
rius vero distinguenda est haec fidos in divinam
TRACTATUS ET VARIIS, ETC.
et humanam, quse duo membra, licetnon sint
aequivoca, sicut prajcedentia (habere enim pos-
suntrationemcommunem fortasse univocam,
de quo alibi), nihilominus essentialiter diffe-
runt ratione formalium objectorum in quibus
fundantur; namdivina fides inDeitestimonio
fundatur (ut videbimus), humana vero in hu-
mana, seu in creata auctoritate, si velimus
sub hoc membro comprehendere fidem, quse
dari potest Angelo loquenti suo nomine, seu
propria auctoritate. In preesenti ergo fidem
humanam omittimus, quse ad Philpsophos
spectat ; et de supernaturali et divina tracta-
mus. In ordine autem supernaturali datur
etiam multiplex usus hujus vocis, etiam ut
pertinentis ad intellectum, quem melius in
sequenti sectione explicabo.
SECTIO 11.
Quce fides supernaturalis sit proprium objec-
tum hujus materice, et quo ordine tractan-
dum sit.
1 . Quamvis agendum de fide intellectus, non
tamen excluditur affectio pia voluntatis. —
Suppono hic jam non tractari de fide volun-
tatis, etiamsi infusa sit ; nam si sermo sit de
fiducia, admittendo nomen fidei in illa signi-
ficatione, illius consideratio pertinet ad doc-
trinam de spe, quia, ut dixi, ab illa non dis-
tinguitur. Si vero loquamur de fidelitate ,
recte quadrat illud Augustini, libro de Spirit.
et littera, capite trigesimo primo : De hac
fide nunc loqumur, quam adhibemus cum ali-
quid credimus, non quam damics cum aliquid
promittimus ; nam hasc fides moralis virtus
est, et pars potcntialis justitise, ideoque ad
illius tractationem spectat. Cum autem dici-
mus hic non tractari de fide voluntatis, loqui-
mur de illa fide quse, in sua ratione propria,
in voluntate consummatur; non tamen exclu-
dimus voluntatem illain , quam Concilium
Arausicanum initium fidei vocavit; illa enim
prsesentis considerationis est , quatenus ipsa
iides intellectus voluntaria est ; illa tamen
voluntas non est fides, sed pia affectio ad
fidem .
2. Rursus licet agendum de fide divina, sub-
servit tamen declaratio humance vel utrique
communis. — Deinde stalucndum est prcesen-
tis doctrinoe objectum non esse fidem huma-
nam, nec solam rationem fidei communcm
humanoe et diviua1, sed iidcm divinam secun-
dum propriam rationem suam; illa enim tan-
tum virtus Thcologica est, et salutis funda-
SECT. II. QU.£ SUPERNATURALIS FIDES SlT PROPRIUM OBJECTUM, ETC.
1;
mentum, et ad Deum tendit ut finis superna-
turalis est , quibus rationibus maxime in
Theologia consideratur ; quia vero propria
ratio hujus fidei supponit commimem , et
quia, regulariter loquendo, non comparatur
sine aliquo ministerio et quasi adjutorio fidei
humanee, ideo non potest Theologia omnino
abstrahere ab his rationibus considerandis ;
non tamen ut partes proprii objecti eas consi-
derat, sed vel praesupponendo illas, vel expli-
cando quantum sibi necessarium est.
3. Fides divina includit tria. — Dubium :
quodnam illorum trium sit materia liujus trac-
tatus. — Est autem considerandum ulterius
fidem divinam tria per se includere, habitum
seu lumen fidei, actum ejus, et objectum, qua;
tria, sigillatim etiam sumpta, solent in Scrip-
tura nomine fidei significari ; nam de doctri-
na, seu objecto fidei intelligitur illud ad Ga-
lat. 4 : Cum venisset fides^ etc, et cap. 3 :
Ex auditu fidei ; et ad Ephes. 4 : Unus Deus,
una fides ; et Apocalyps. 2 : Non negasti fidem
meam ; et ita etiam dixit Athanasius, in Sym-
bolo : Hcec est fides Catholica, quam nisi qnis
firmiter fideliterque crediderit, nam fides quse
creditur, objectum est virtutis fidei. De actu
vero intelligitur illud Matthaei 9 : Secundum
fidem vestram fiat volis ; et illud ad Rom. 1 :
Fides vestra annunciatur in universo mundo,
et in toto capite undecimo ad Hebrseos, eo-
dem modo sumitur fides, cum illi varii effec-
tus tribuuntur, et quoties in Scriptura praeci-
pitur fides tanquam ad salutem necessaria,
de hac fide sermo est, quia prsecepta de acti-
bus dantur. De habilu autem fidei recte in-
telligitur illud, 1 ad Corinth. 13 : Nunc au-
tem manent tria hcec, fides, etc. ; et in eodem
sensu loquitur Tridentinum, sessione sexta,
capite septimo, cum dicit in justificatione si-
mul infundi fidem, spem et charitatem. Et
ultra has significationes, invenimus tres alias
in Scriptura, pertinentes etiam ad fidem su-
pernaturalis ordinis, scilicet, quatenus fides
requiritur ad miracula, quse dicitur fides mi-
raculorum seu signorum, et quatenus quse-
dam fides ponitur inter gratias gratis datas,
et alia inter fructus Spiritus Sancti. Dubitari
ergo potest an fides, ut hsec omnia complec-
titur, sit proprium objectum hujus doctrinse,
vel sub qua ratione. In quo breviter dicen-
dum est hsec omnia quidem explicari in hac
materia ; tamen, ex communi consensu et
mente Theologorum, ipsum habitum, seu lu-
men fidei esse proprium objectum hujus doc-
trinee. Nam materia seu- objectum creditum
per fidem solum denominatur fides ab ipso
habitu, seu actu fidei, et ita solum considera-
tur quatenus terminare potest habitudinem
fidei ad ipsum ; habitus vero et actus licet per
se ac principaliter considerentur, tamen ha-
bitus est quasi forma permanens, et princi-
pium ipsius actus, ideoque tanquam praeci-
puum objectum totius doctrinae ponitur ; re-
liqua vero considerantur tanquam annexa
ipsi fidei.
4. Suborta qumstiuncula. — Expeditur. —
Sed interrogabit aliquis, cum lumen fidei sit
primum principium et fundamentum totius
Theologio?, et omnium partium ejus, quomodo
esse possit objectum alicujus partis ejusdem
Theologise, quia ratio objecti habet rationem
termini ; non potest autem idem esse princi-
pium et terminus respectu ejusdem , cum
dicant contrarias habitudines. Item , quia
alias vel peteretur principium in discursu
talis doctrime, vel oporteret ad aliud altius
principium illam resolvere. Verumtamen hoc
facile expeditur et intelligitur, considerando
lumen intellectuale esse reflexivum in seip-
sum ; nam intellectus est principium cognos -
cendi se, et lumen glorise est etiam princi-
pium videndi seipsum, et itain his non repu-
gnant illse rationes principii et termini, quia
sola ratione et denominatione distinguuntur.
Sic ergo lumen fidei est principium credendi
ipsum ; nam eadem fide credimus infundi
nobis fidem, et illam esse supernaturalem, et
alia hujusmodi. Atque ita fit ut possit Theo-
logia ex principiis creditis de ipsa fide dis-
currere, et colligere alias proprietates eidem
fidei convenientes sine petitione principii, et
sine resolutione ad altius principium; et hoc
modopotest fides esse pars objecti fidei.
5. Ordo et distributio hujus tractatus. —
Ex quibus tandem constat quis ordo a nobis
servandus sit in hac materia tractanda; nam
cumde virtute fidei tractemus, devitiis etiam
illi contrariis necessario dicendum est, et
ideo in duas partes principales materiam di-
videmus : prima erit de virtute, quse magis
speculativa est; secunda vero de vitiis, quee
fere tota est moralis , quia in illa est conside-
randum de preeceptis fidei, et de peccatis qui-
bus violantur, et de pcenis quae illis respon-
dent. Priorem vero partem in quatuor mem-
bra partiemur. Primum erit de objecto, quia
ab illo sumitur species virtutis ; secundum de
actu, quia per illum etiam habitus specifica
tur ; tertium de habitu, et quartum de annexis
virtuti fidei. .
14
DISPUT. II. DE OBJEGTO SEU SUBJEGTO MATERIALI FIDEI.
etcredita, vocatur objectum, quia est id quod
fides immediate credit , et cui assentitur ;
DISPUTATIO II. utrumque ergo sigillatim explicanduni est.
DE OBJECTO., SEU SUBJECTO MATERIALI FIDEI.
Tria in oljecto fidei distincta. — Non tracto
queestionem, quee in qualibet scientia pree-
mitti solet, de materia ejus, an sit ; nam fi-
dem esse suppono ex dictis in materia de
gratia, et ex dicendis infra de necessitate
fidei et de habitu ejus ; preeterquam quod ex
testimoniis sacree Scripturee allatis, dispu-
tatione prsecedenti, satis manifeste constat
dari in nobis fidem intellectualem, superna-
turalem et infusam. Preemissa igitur quee-
stione, an sit fides, incipimus quid sit inves-
tigare ; et ideo initium sumimus ab objecto,
quia ad illud tota virtus ordinatur. In hoc
autem objecto tria distinguit Divus Thomas,
secunda secundee, queestione prima, ariiculo
primo, scilicet, objectum materiale, id est
materiam circa quam versatur virtus , et
objectum formale, id est ratio sub qua ver-
satur, seu motivum propter quodfides credit.
Tertiura vocat Divus Thomas accidentale, et
in solutionibus argumentorem explicat sub
hoc membro includere omnia objecta creata,
quee secundario et quasi consequenter dicit
pertinere ad fidem. Ego vero, omnia illa,
quee creduntur ex testimonio divino, com-
prehendo sub objecto materiali fidei, ut in
secunda sectione explicabo ; et ideo aliter
sumo illud tertium membrum ; nam preeter
objectum materiale et formale, requiritur ad
credendum sufficiens propositio doctrinee fi-
dei, juxta illud : Quomodo audient sine prcedi-
cante? nam quia nec Deus testificans, nec res
testificatee videntur, ideo necesse esl, ut per
auditum sufficienter proponantur, nam ideo
dicitur esse fides ex auditu. Heec ergo tria
eodem ordine sunt a nobis explicanda, etinci-
pimus amateriali objecto, tanquam a clariori.
In quo ulterius distingui potest subjectum ab
objecto ; nam, licet hi termini frequentius
confundantur, et in bono sensu indifferenter
illis utamur, nunc autem, claritatis gratia,
illos distinguimus cum Durando, in primo,
qucestione quinta Prologi, et in tertio, dis-
tinctione vigesima quarta, queestionc prima ;
etCapreolo queestione quarta Prologi, articulo
secundo. Subjectum appellamus rem simpli-
cem, seu incomplexam dc qua aliquid credi-
tur, quia cst subjectum illius propositionis,
quee creditur ; ipsa vero propositio complexa
SECTIO I.
An Deus sub ratione Deitatis sit subjectum
principale fidei?
1. Prima assertio de fide. — Omissis opinio-
nibus quee obiter postea attingentur, quia non
sunt magni momenti, dicendum est primo
Deum esse subjectum fidei Christianee : hoc
est per se notum , et de fide certum, quia
fides nostra ad Deum tendit, et circa Deum
versatur, et ideo una est de virtutibus Theo-
logicis, prima ad Corinthios , cap. decimo
tertio, et ideo, Marci undecimo, ait Christus :
Habete fidem Dei ; et Paulus, 1 adThessal. 1 :
Fides quw ad Deum est, etc. Unde Cyrillus
Hierosolymitanus, Catech. 5 Illuminatorum :
Fides (inquit) Deum speculatur, Deumintuetur.
Ratio vero est, quia de Deo multa credimus,
scilicet, esse, et esse unum et Trinum, etc.
Ergo est subjectum fidei, juxta explicationem
datam.
2. Secunda assertio certissima. — Secundo,
dicendum est Deum esse principale subjec-
tum fidei, quod solet vocari subjectum attri-
butionis alicujus virtutis, seu habitus ; in hoc
etiam conveniunt Theologi statim citandi, et
est fere eeque certum. Primo , ex modo
loquendi Scripturee, ad Hebr. 11 : Sine fide
impossibile est placere Deo ; et subdit statim :
Quia accedentem adDeum, oportet crederequia
est ; proponit ergo Deum tanquam primarium
terminum in quem tendit fides, et ideo ad
Ephes. quarto dicitur: JJnus Dominus, una
fides ; et ad Coloss. secundo : In acquisitionem
mysterii Dei, significans totam fidem tendere
principaliter ad cognoscendum Deum, quod
etiam habet ad Coloss. tertio, et ad Philipp.
primo, et ideo dicit Christus, Joan. 14 : Cre-
ditis in Deum, et in me credite, quia illud est
primarium, hoc consequens; unde Augusti-
nus, 4 de Civit., cap. 20, inquit : Fidei unum,
et primum, ac maximum officium est, ut in
unum credatur Deum ; et lib. 11, cap. 2, dicit
finem totius fidei, et ipsius etiam Christi, esse
ut ad Deum perveniatur. Et heec est ratio
assertionis , nam subjectum principale seu
attributionis est ad quod omnia rcfcruntur,
quee sub aliqua virtute seu habilu cadunt;
scd omnia quee per fidem rcvelantur, eo ten-
dunt ut melius cognpscatur et honoretur Deus ;
SECT. I. AN DEUS SUB RATIOKE
ergo. Item in vita beata Deus est primarium
objectum ; ergo etiam in fide, quia visio fidei
succedit ; unde, Joan. 17, ait Ghristus : Hcec
est vita eeterna, ut cognoscant te solum Deum
verum, et guem misisti Jesum Christum, quod
tam de patria quam de via Patres intelligunt.
Tandem lumen fidei est quaedam supernatu-
ralis participatio divini luminis ; sed Deus
ipse est primarium objectum divini luminis
per essentiam, et creati luminis gloriae ; ergo
etiam luminis fidei. Queeri autem potest an
hoc sit ex intrinseca natura talis qualitatis, vel
ex ordinatione divina ; hoc tamen paulo infe-
rius melius exponetur.
3. Contra proximam assertionem sentit Du-
randus. — Ejus fundamenium improlatur du-
piliciter. — Contra hanc vero assertionem sen-
sitDurandus, quaest. 5 Prolog., dicens actum
meritorium esse principale objectum Theo-
logi;fi ; explicuerat autem per Theologiam
intelligere fidem. Fundatur, quia omnia quae
in Scriptura traduntur, ordinantur ad meri-
tum glorise in hac vita obtinendum. Sed est
improbabilis opinio, in quaipse non perstitit,
nam in 3, distinct. 24, qusest. 1, num. 7,
docet conclusionem nostram; et argumentum
ejus nullius est momenti, et probat contra-
rium, quia meritum ipsum ordinatur ad glo-
riam, et gloria creata ad Deum ipsum. Alia
etiam de causa, cavenda est hsec sententia
Durandi, scilicet, quia affinitatem quamdam
habet cum sententia Chemnitii, et hseretico-
rum hujus temporis, qui dicunt principale
objectum fidei esse promissionem Dei de
nostra justitia, et remissione peccatorum per
Christum, qui maxime errant dum loquuntur
de hac promissione, ut absoluta, et unicui-
que credenti in particulari facta, quod falsum
est, et hsereticuni, ut docet Tridentinum, et
dixi late in materia de Gratia, lib. 8, a cap.
45. Verumtamen, etiamsi sit sermo de pro-
missione generali, et sub conditione debita,
quse revera est unum ex credendis , non
potest tamen dici primarium subjectum ma-
teriale ; nam hsec ipsa promissio ad Deum
ordinatur, et ita pertinet ad secundaria cre-
dibilia.
4. Contra eamdem assertionem oljeclio ex
Tridentino. — Responsio. — Sed objici pos-
sunt qusedam verba Concilii Tridentini, sess.
6, cap. 6, ubi, explicans quid sit necessarium
credere ad justificationem, ait : Et imprimis
Deum per gratiam suam remittere peccata
propter Christum; ergo hoc ponit tanquam
primarium subjectum fidei justificantis. Res-
DEITATIS SIT OBJECTUM, ETC. 45
pondetur tamen facile, prius prsemittere Con-
cilium illa verba : Disponuntur autem adjusti-
tiam dum excitati divina gratia, fidemex auditu
concipientes, libere moventur in Deum, creden-
tes guce revelata sunt ; primum ergo motum
ponit in Deum tanquam primarium objectum ;
in aliis autem subjunctis verbis declarat quo-
modo applicanda sit illa fides ad pcenitentiam
concipiendam cum debita fiducia, ad quod
imprimis juvat consideratio Dei per fidem, ut
remittentis peccata, in quo etiam non exclu-
ditur quin Deus ipse sit primarium objectum
circa quod versatur illa fides, sed solum per
illam creditur de Deo aliquod pra;dieatum
secundarium, ut esse justificatorem, quod in
assertione sequenti magis explicabitur.
5. Tertia assertio communis. — Dico ergo
tertio: Deus, secundum absolutam ratienem
Deitatis et essentise suae, est primarium ob-
jectum fidei. Hsec, ut existimo, est communis
sententia Theologorum , divi Thomae hic, et
4 p., q. i, art. 7, et q. 14 de Verit.. art. 8, et
in 3, dist. 24, art. 4 ; et idem tenet Scotus
dist. 23, queest. unic. ; Durandus, dist. 24,
quaest. 4 ; Capreolus,qu3est. 4 Prolog., art. 2;
Albertus et alii, in 3, distinct. 23 ; idem sentit
Marsil., in i, q. 2, ubi refertvariasopiniones ;
tenet etiam Henric, Quodlib. 12, q. 1 ; Alex.
Alens. 3 p., q. 68, membr. 7, art. ult. Ut au-
tem explieetur et proLttur, oportet distin-
guere ^duplicem rationem formalem, prout
communiter traditur in objectis scientiarum
vel habituum : una est ratio formalis sub qua,
et estilla, quae movet ad cognitionem objecti,
seu constituit illud in ratione cognoscibilis ;
alia est ratio, qua; primario intenditur, seu
cognoscitur in subjecto. Hic ergo non loqui-
mur de ratione sub qua, nam illa pertinet ad
disputationem sequentem, sedde ratione quae
principaliter intenditur per fidem , et hoc
modo dicimus Deum ipsum, quatenus Deus
est, esse primarium scopum fidei. Quod vide-
tur satis probari ex illis verbis Pauli : Acce-
dentem ad Deum, oportet credere guia est ;nam
quia esse Dei est ejus substantia et essentia,
cognoscereDeum esse, idem est quod cognos-
cere Deum esse verum Deum, atque adeo
habere veram divinitatem ; ergo hoc est pri-
marium objectumquodfides intendit. Et ideo
dicebat Christus, Joan. 14 : Creditis in Deum,
et in me credite; quia illud primum est fun-
damentum reliquorum; facit etiam illud
Joan. 13: Ilcec est tita ceterna, ut cognoscant
te;hs?c ergo absoluta cognitio Dei est intenta
per fidem. Item illa est primarium et essen-
dG DISPUT. II. DE OBJECTO SEU
tiale objeetum beatitudinis nostree ac visionis
Dei ; ergo et fidei : tum quia fidei succedit
visio, ut dixi; tum etiam quia fides et visio
habent idem objectum primarium, variata
ratione clari et obscuri. Denique, quidquid
per fidem revelatur, ad hoc ordinatur, utDeus,
secundum se et secundum absolutam ratio-
nem suam , perfectius cognoscatur, juxta
capacitatem prsesentis status ; ergo Deus ,
secundum prsedictam absolutam rationem
Deitatis, est fidei subjectum.
Q.Contra hancvero assertionem sentiunt Ari-
min., Argent. et alii. — Calvini reprehensio. —
Utrigue refelluntur. — Contra hanc vero
assertionem tenuerunt multi Theologi, asse-
rentes Deum, sub ratione Salvatoris aut glo-
rificatoris, esse subjectum fidei, quod sentit
Gregorius , quoest. 4 Prolog. , et Argent.
^Egyd. , et alii ibi, loquentes de subjecto Theo-
logise, ut in principio \ partis latius tractatur.
Et fundantur, quia omnia, quse revelantur
per fidem, ordinantur ad hominum salutem
et gloriam, juxta iilud Joan. 20: Ha>c scripta
sunt ut credatis, et credentes vitam habeatis in
nomine ejus. Unde etiam Calvinus reprehendit
Scholasticos, eoquodDeum, utDeum, dicant
esse primarium subjectum fidei, et non etiam
Deum ut hominem, seu Christum, cum fides
Christi potissimum postuletur in Evangelio,
et salus nostra illi tribuatur. Sed hse senten-
tiae nonhabent solidumfundamentum. Opor-
tet enim distinguere duos ordines prsedicato-
rum, seu perfectionum, quse de Deo cognos-
cuntur : quffidam enim sunt omnino neces-
saria, et intrinseca Deo, ut esse unum, tri-
num, bonum ; et alia sunt contingentia, seu
libera, et aliquo modo extrinseca Deo, ut esse
actu creatorem, justificatorem, etc. Quamvis
ergo fides Deum cognoscat ut subjectum cui
haec omnia conveniunt, quia omnia hsec de
illo credit, nihilominus certum est, prsedicata
primi ordinis esse priora, et primario intenta
per fidem; nam omnia alia ordinantur ad
manifestationem -istorum attributorum Dei ;
creat cnim Deus ut cognoscatur omnipotens,
et sic de aliis. Igitur non potest esse Deus
subjectum fidei subratione aliqua, vel deno-
minationc cxtrinseca, seucontingente, quales
sunt salvatoris, vel glorificatoris , etc. Ncc
refert quod fides ordinetur ad nostram salu-
tem et gloriam, quia hsec ipsa nostra salus et
gloria ordinatur ad gloriam ipsius Dei, ct
manifcslationcm naturee illius , sicut eliam
charitas ordinatur ad nostram salutem, et ni-
hilomiuus objectum ejus est Deus secundum
SUBJECTO MATERIALI FIDEI.
se, et secundum absolutam bonitatem quam
in se habet, et hoc generaliter convenit vir-
tuti Theologicse, unicuique secundum ratio-
nern suam. Reprehensio autem Calvini aut
vana est, aut mendax : si enim dicat Theolo-
gos omittere Christum omnino in assignando
objecto materiali fidei, falsissimum dicit, ut
ex dicendis constabit; si vero reprehendit,
quia non primo loco, sed in secundo illum
ponunt, loquitur contra eumdem Christum,
dicentem : Creditis in Deum, et in me credite ;
et alibi : Hibc est vita wterna ut cognoscant te,
et quem misisti Jesum Christum ; et idem
ordo servatur in symbolis fidei, nam prius
docentur quse ad divinitatem pertinent ,
deinde quse ad humanitatem, ideoqUe merito
dicit D. Thomas 2. 2, q. 176, art. 6, in duo-
bus principaliter consistere fidem : primo in
Dei cognitione, et deinde in fide Incarna-
tionis.
7. Dubiumeca D. Thomw littera. — Resol-
vitur. — Satisfit Uttera3 D. Thomce. — Sed
quseret aliquis, cum multa sint attributa di-
vina quee necessario Deo conveniunt, an Deus
subjiciatur fidei secundum aliquod determi-
natum attributum, vel secundum totam col-
lectionem eorum. Et ratio dubitandi esse po-
test, quia D. Thomas hic, articulo primo, di-
xit Deum sub ratione primse veritatis esse ob-
jectum formale fidei, et videtur loqui non
tantum de ratione formali sub qua , sed
etiam de ratione quse primario cognoscitur ;
esse autem primam veritatem est quoddam
particulare attributum Dei. Respondeo Deum
non esse objectum fideiprimariumsecundum
aliquod speciale attributum , quod a nobis
concipiatur per modum proprietatis, seu ali-
cujus virtutis Dei, sed secundum absolutam
rationem Deitatis, in qua confuse seu quasi
radicaliter, nostro modo concipiendi, omnia
attributa includuntur. Ila sumitur ex citatis
auctoribus , et testimoniis Scripturse addnc-
tis : et ratio est, quia fides primario intendit
cognitionem veri Dei per essentiam ; essentia
autem Dei includit essentialiter attributa om-
nia, et ideo fides per se primo non tendit in ali-
quod speciale attrihutum, sed in Deitatem ut
sic. Quod si nostro modo concipiendiintelliga-
tur substantia Dei sub absoluto conceptu es-
sentisc, et alia attributa ut proprietates con-
sequentes secundum rationem, sic Deus, se-
cundum rationcm essentise suse, cst prima-
rium objectum, juxta illud : Accedentem ad
Deum oportet credere quia est ; nam, ut dixi,
ipsum esse Dei concipitur quasi prima essen-
SECT. II AN DEUS SIT AD/EQUATUM OBJECTUM MATERIALE FIDEI.
17
tia Dei, quia est ipsum esse per essentiam,
juxta illud : Ego sum qui sum. Neque repu-
gnat dictum divi Thomse supra citatum ; dis-
tinguenda est enim duplex veritas in Deo ,
scilicet in essendo et in dicendo, de qua dis-
tinctione piura in capite sequenti. Prior veri-
tas non est proprie speciale attributum Dei,
sed est veritas transcendentalis, quse"nihil
addit naturse rei, et ita vera Deitas nihil aliud
dicit quam Deitatem ipsam, et de hac veritate
intelligendum est cum dicitur Deus, ut prima
veritas, esse primarium objectum materiale
fidei, quod perinde est ac dicere Deum, se-
cundum veram Deitatem, atque adeo secun-
dum essentiam suam, esse tale objectum. Al-
tera autem veritas est speciale attributum, et
pertinet primario ad objectum formale, ut in-
fra dicemus; quatenus vero est etiam res
credita, non est proprie objectum primarium
secundum rationem, sed post Deitatem, ut
sic, quamvis fortasse, respectu aliorum attri-
butorum, habeat quamdam prioritatem se-
cundum rationem, ut statim attingam, et la-
tius disputatione sequenti.
8. Quarta assertio in duplici sensu proce-
dens. — Discrimen fidei Jwmante et divince. —
Quarto, dicendum est inter objecta materialia
fidei, Deum esse maxime necessarium et in-
separabile a revelatione fidei. Hoc potest du-
pliciter intelligi : uno modo, de necessitate
ad finem revelantis, et ad cultum et honorem
ejus, atque etiam ad salutem eorum quibus fit
revelatio ; et in hoc sensu est res clara, quia
nisi Deus de seipso loqueretur hominfcus, nec
posset ab eis digne coli, juxta illud ad Rom.
10 : Quomodo invocdbunt in quem non credi-
derunt? Neque etiam possent salvari, cum sa-
lus hominis in Deo posita sit, et sine fide Dei
non possit homo placere Deo, ad Hebr. 11.
Alio modo intelligi potest assertio posita de
necessitate intrinseca et essentiali ipsius habi-
tus fidei, et in hoc etiam sensu conclusionem
intelligo. Ratio autem est, quia nihil est cre-
dibile per fidem nisi sub testimonio divino,
ut nunc suppono ; quisquis ergo credit aiiquid
per fidem infusam , credit illud esse revela-
tum a Deo, et testimonium Dei esse infallibi-
le; ergo impossibile est credere aliquid fide
divina, quod non sit Deus, quin supponatur
aliquid creditum de ipso Deo, quod, ut mini-
mum, esse debet, Deum esse, et esse vera-
cem in his quae testificatur ; sic ergo Deus ,
ut objectum materiale, seu cognitum, habet
necessariam connexionem cum fide, quam
non habent alia objecta; nam posset Deus
XII.
multa revelare de seipso, et nihil de creatu-
ris. Et in hoc est notanda differentia inter
fidem humanam et divinam ; nam per fidem,
per quam credimus alicui hominL, non opor-
tet credere aliquid de ipsomet loquente ; nam
ipsum esse et loqui non credimus, sed vide-
mus; esse autem veracem, seu dignum fide,
licet fortasse non videamus, tamen eliam id
non credimus ex testimonio ejus, sed aliunde
supponimus cognitum saltem per conjectu-
ras. In divina autem fide non ita est, quia
non potest Deus per hanc fidem aliquid nobis
revelare, quin aliquo modo revelet seipsum,
quia non videmus eum loquentem aut existen-
tem, sedcredimus, nec per alias conjecturas
aut rationes solas credimus illum esse vera-
cem, sed eademfide dicente nobisii^ autem
Deus verax. Dices : esto hoc verum sit in via-
toribus, tamen in beatis videntibus Deum,
posset contingere Deum illis testificare ali-
quid extra se, et a Beatis non visum, etiam
in Verbo, et ita posset dari revelatio fidei de
re creata, et non de Deo, quia jam videtur ;
atque ita videtur sensisse Scotus in 3, d. 30.
Sed hoc attingit quEestionem, an in Beatis
possit esseyfides? quam infra tractabo ; nunc
breviter dico reveiationem iilam, si aliquo
modo fundetur in visione Dei loquentis, non
pertinere ad fidem infusam, sed esse cogni-
tionem et lumen alterius rationis , et ideo
nihil obstare conclusioni positaj.
SECTIO II.
Utrum Deus sit admquatum subjectum rnate-
riale fidei, vel quod illud sit.
1 . Prima assertio contra quam militat dic-
tum PaJudani. — Illud diclum videtur fidei
repugnans. — Prirno , certum esse debet nbn
solum Deum, sed etiam res creatas esse sub-
jectum materiale fidei, quia de creaturis mul-
ta per fidem creduntur. Unde miror vaide
quomodo Paludanus in 3, dist. 24, qv-l,
concl. 2, dixerit nullam esse propositionem
creditam per fidem infusam, cujus subjectum
sit creatura, quantumvis preedicatum sit, non
Deus. Ex qua positione aperte sequitur, con-
tra nostram assertionem, nihii creatum esse
subjectum fidei ; nam, ut supra declaravi, il-
lud dicitur subjectum fidei, de quo aliquid
pnedicatur, quod fide infusa creditur ; si ergo
propositiones de subjecto creato non cre-
duntur fide infusa , nullum est subjectum
creatum fidei. Verumtamen positio illa noa
2
18 DISPUT. II. DE OB.JECTO SEU
solum improbabilis, sed etiam fidei contraria
aperte videtur, nam hsec propositio : Abraham
genuit Isaac, fide infusa credenda est, cum
sit expressa in Scriptura ; et similiter hsec :
Beata Maria perpeluo fuit Virgo ; et similes,
in qnibus subjecta creata sunt; non potest
ergo dubitari de assertione posila.
2. Secunda assertio. — Secundo ergo di-
cendum est Deum non esse adaequatum sub-
jectum, etut sic dicam, directum fidei, sed hoc
esse quodlibet ens revelabile a Deo obscura
revelatione. Ita sumitur ex D. Thoma hic,
art. 1, et dicta quaest. 15 de Verit., art. 8;
docet Scotus, in 3, dist. 23, q. unica; ibi Ga-
briel et alii communiter, partim ibi, partim
dist. i -4 ; et Anton., 3 p., tit. 8, c. 4; et Abu-
lens., in cap. 22 Matth., q. 301. Et probatur
facile, quia imprimis, ut aliquid comprehen-
datur sub objecto fidei, necesse est ut de ilio
possit aliquid per ficlem credi, quia illucl so-
lum continetur sub materia, seu subjecto ha-
bitus, circa quod potest habitus operari ; non
potest autem operari fides nisi circa subjec-
tum revelatum a Deo, ut constabit ex dicendis
infra de ratione formali objecti fidei ; ergo, ut
aliquod coniineatur sub objecto fidei, necesse
est ut sit a Deo revelabile. Et ideo menda-
cium, quatenus tale est, non potest esse ob-
jectum fidei, quia non est a Deo revelabile ;
dico autem quatenus tale est, id est quate-
nus continet falsitatem quasiin actu exercito,
ut sic dicam ; nam si sumatur mendacium
quatenus de illo aliquid vere affirmari potcst,
sic etiam potest inter subjecta fidei com-
prehendi ; haec enim propositio : Mendacium
est peccatum, de fide est ; sed hoc ipsum est
revelabile a Deo ; hoc ergo imprimis necessa-
rium est. Quod autem hoc sufHciat, probatur
contraria ratione ; nam omnis materia , quae
informari potest a formali ratione objectiva
alicujus habitus, pertinet ad materiale objec-
tum ejus, et sub adaequato objecto compre-
henditur; sed quicquid potest revelari a Deo,
potest informari tesfunonio clivino, quod est
objectum formale fidei; ergo totura hoc com-
prehenditur sub adocquato subjecto fidei ;
constat autem non solum Dcum, sed eliam
jriiillas res creatas revelari a Deo ; ergo non
solus Dcus est adoequatum objoctum dircc-
tum fidei ; ergo nulJum aliud assignari po-
test nisi cns revclabile, revelatione utiquc
obscura ct accommodata fidei; non enim po-
tcst alia ratio communis his omnibus subjec-
tis assignari.
3. Primaobjecfo.—Solutio. — Dices : fides
SUBJEGTO MATERIALl FtDEL
non potest versari circa omne revelabile ; er-
go non est illud ada&quatum objectum, quia
hujusmodi ebjectum convertitur cum habitu.
Antecedens patet, quia fides non potest cre-
dere nisi quod revelatum est; multa autem
sunt revelabilia quse non sunt revelata ; tum
etiam quia revelabilia sunt infinita, fides au-
tem non potest circa infinita versari. Respon-
detur aliud esse loqui de aptitudine, aliud de
actu. Verum est fidem non posse actum eli-
cere seu exercere, nisi eirca ea quse revelata
sunt ; tamen ipsum lumen fidei de se aptum
est ad assentiendum cuicumque revelabili, si
de facto reveletur, et hoc modo dicimus ens
revelabile esse adsequatum objectum, et lo-
quimur magis de revelabili quam de revelato,
ne omnino excludere videamur ea quae r^eve-
lata non sunt, et ut naturam ac vim fidei ma-
gis explicemus. Atque eodem modo dicendum
est quod, hcet fides actu semper versetur
circa fmita, de se extendi potest ad infinita
syncategorematice, ut aiunt, quia hoc non
excedit virtutem potentiae aut habitus finiti,
ut bene Scotus supra, etD. Thomas, d. art. 8
de Verit., ad ult.
■4. Secunda oojectio. — Respondetur ad ob-
jectionem. — Ulterius vero objici potest, quia
non omnia quse revelantur per fidem, sunt
seque credibilia ; ergo non omnia directe con-
tinentur sub adoequato objecto materiah fidci.
Antccedens patet, quia non omnia sunt seque
vera, nam divina veriora sunt quam creata,
curn sint magis necessaria et magis entia.
Confirmatur primo, quia, respectu charitatis,
Deus et creatura non eeque comprehendun-
tur sub objecto ejus ; ergo nec respectu fidei.
Denique D. Thomas , supra, dicit per acci-
dens pertinere ad fidem ornnia quae sunt ex-
tra Deum ; ergo signum est non pertinere ad
directum objectum ejus, sicut quod tantum
est per accidens visibile, non est directum
objectum visus. Ad argumentumrcspondetur
ncgando assumptum. Imo inde confirmatur
assertio, quia veritates fidei de subjeclo crea-
to non minus ccrtre sunt, quam de subjecto
increato; tam certa cnim est hrec propositio :
Beatissima Virgo est mater Dei, sicut hsec :
Beus est trinus ct unus ; cjuia utraque seque
participat rationem formalem fidei, qua? est
dici a Deo, ct Dcus a?que verax et infallibilis
est in minimis, sicut in magnis : totam enim
suam vcritatem ct auctoritatem amitteret, si
vcl in rc minima falsum dicere posset ; ct
idco non minus est ha>reticus, ct amittit to-
tam fidcra, qui unam ex illis vcritatibns nc-
SECT. II. AN DEUS SIT AD/EQUATUM OBJECTUM MATERIALE FIDEI.
19
gat, quam qui aliam. Falsum est ergo iilud
antecedens ; probatio autem ejus laborat in
fequivoco ; aliud est enim loqui de veritate
rei secundum se, et cognitione ejusperin-
trinseca principia, aliud vero de veritate in
esse credibilis, quae in testimonio extrinseco
fundatur. In priori ergo veritate invenitur
inaequalitas inter creatum et increatum ob-
jectum ; hsec vero nibil refert ad fidem, ut
sic, sed credibilitas, quse oritur ex testimonio ;
ha?c enim sequalis est in rebus de se ina?qua-
libus ; quia testimonium idem est, et a?que in-
format rem testificatam, ut sic dicam. Et inde
patet responsio ad primam confirmationem ;
nam in charitate bonitas divina extrinsece
participatur a creatura, et ideo non est a?qua-
liter in illa et in Deo, et propterea non a?qua-
liter amantur per cbaritatem creatura et Deus ;
revelatio autem, seu testimonium Dei extrin-
sece informat res credibiles, et ideo sequali-
ter cadere potest in objecta creata et in-
creata ; qua? doctrina sumpta est ex D. Thoma,
in 3, distinct. 29, quaest. 1, art. 2, ad 1. Ad
alteram confirmationem respondetur divum
Thomam late usum esse illa particula, Per
accidens, ut significet idem quod per aliud,
seu ratione alterius, aut secundario ; loquen-
do autem in ratione objecti credibilis, tam per
se creditur creatum subjectum, sicut increa-
tum, si de illo aliquid in se et proprie revela-
tum est.
5. Terlia assertio Upartita. — Dico tertio:
Deus dici potest aliquo modo objectum ada?-
quatum fidei directum aut indirectum, seu
partim in recto, partim in obliquo. Priorpars
per se nota est : nam Deus per fidem credi-
tur, imo maxime et principaliter, ut constat
ex sectione proecedente. Posterior vero pars
sumitur ex divo Thoma hic, art. 1, ubi com-
parat fidem scientia? medieina?, qua? habens
pro objecto sanitatem, tractat de reliquis qua-
tenus ad sanitatem conducunt : ita (inquit)
fides credit vel Deum, vel qua? ad Deum con-
ferunt; idem habet in d. art. 8 de Verit., in
solutionibus argumentorum ; idem sentit d
part. D, Thomas, quaest. 1, art. 7, de objecto
Theologia?, de quo diximus eamdem esse ra-
tionem ; et in eodem sensu Theologi commu-
niter, tam in Prolog. Sentent. , quam in 3,
distinct. 23 et 24, docent Deum esse objec-
tum attributionis fidei vel Theologia? ; dicitur
enim attributionis objectuin, ad quod refe-
runtur omnia, quse sub habitum cadunt. Un-
de sumitur ratio assertionis, quia omnia> quce
creduntur per fidem, ordinantur ad Deum,
sicut etiam in praecedenti sectione dictum e^J ;
ergo omnia creduntur tanquam aliquo modo
divina, seu pertinentia ad Deum ; ergo in
omni objecto, de quo aliquid fides credit, in-
cluditur aliquo modo Deus ; sic ergo est
objectum fidei adrequatum in recto vel in
obliquo, quod etiam potest inductionc con-
firmari : nam in mysteriis divinitatis res est
clara ; mysteria > autem Incarnationis omnia
versantur circa Deum ; Angeli autem et ho-
mines sunt ad imaginem Dei, et templum
ejus, et ab illo manant, et ad illum tendunt,
et his titulis sub fidem cadunt ; et idem est
de reliquis.
6. Dulium. — Resohitur. — Dices : pec-
cata nec continentur in Deo, quia non sunt
opera ejus, neque ad Deum referuntnr, ut
constat, et nihilominus pertinent ad subjec-
tum materiale fidei; multa enim sunt qua? de
peccatis per fidem creduntur ; ergo respectu
illorum non potest Deus dici objectum ada?-
quatum fidei, etiam in obliquo. Respondeo,
sicut peccata cadunt sub divinam scientiam,
ita posse contineri sub objecto fidei; divina
autem scientia habet pro ohjecto ada?quato
aliquo modo suam essentiam, et nihilominus
per eam cognoscit peccata, ut contraria bo-
nitati sua?, et ita per bonum dicitur Deus co-
gnoscere malum ; ita ergo fides revelat pec-
cata quatenus sunt aversiones a Deo, et ita
etiam respectu illorum Deus est objectum in
aliquo, non quia Deus sit finis ad quem ordi-
nantur peccata, sed quia est finis a quo aver-
tunt, et conscquenter, quia a Deo judicantur,
et ad supplicium ordinantur, per quod divina
justitia manifestatur.
7. Suiorta qua^stiuncula. — Quorumdam re-
sponsio et ratio. — Vera responsio. — Sed.
quseret aliquis an hic modus relationis ad
Deum sit ita essentialis fidei, ut sit insepara-
bilis ab ipsa , ita ut repugnet aliquid credi
vero assensu ficlei infusse, et non ordinari ad
Deum, etiam ut creditum per fidem, etut su-
pernaturalem finem ; quidam enim ita sen-
tiunt; et ratio esse potest, quia ficles essen-
tialiter est virtus infusa, unde natura sua et
ab intrinseco ordinatur ad supernaturalem
finem ; ergo est illi essentiale ut omnia, qua?
per illam creduntur, ordinentur ad eumdem
fmem; ergo, ratione hujus habitudinis, est
essentiale huic virtuti habere Deum pro ada?-
quato objecto, dicto modo. Item quia hoc vi-
detur essentiale virtuti Theologicse, ut sic, ut
in aliis ostendi potest; fides autem est virtus
Theologica ; ergo. Nihilominus respondeo ,
$0 DISPUT. II. DE OBJECTO SEU
non esse hoc essentiale fidei secundum ac-
tualem ordinationem omnium credibilium ad
eum finem supernaturalem, sed sufficere ap-
titudinalem ordinem, seu innatam habitudi-
nem, quam omnis creatura habet ad Deum.
Explicatur breviter et probatur, nam potuis-
set Deus ordinare hominem ad finem natura-
lem, ut in materia de Gratia ostensum est, et
nihilominus posset revelari illi aliquid per fi-
dem credendum , ut , verbi gratia , mundi
creationem vel immortalitatem animae ; ergo
in eo casu illae res creatae essent subjecta fidei,
sine actuali habitudine ad cum finem superna-
turalem, retenta solum aptitudinali. Quod enim
quidam dicunt, in eo casu illam fidem non
fuisse futuram supernaturalem, mihi verisi-
mile non cst, quia haberet eamdem rationem
formalem credendi, et consequenter eamdem
certitudinem , quae sine auxilio fidei infusae
haberi non potest. Unde ratio a priori est,
quia essentia virtutis sumitur ex motivo seu
objecto formali, unde ex parte materiae so-
lum postulatur essentialiter, ut sub ratione
formali objectiva sufficienter contineatur; or-
do autem unius materiee partialis ad aliam
non est ita essentialis, nisi quatenus condu-
cit, vel necessarius est ad participationeni ob-
jecti formalis. Ad rationem autem in contra-
rium respondetur, ad virtutem infusam et ad
actum supernaturalem ejus, satis esse ut ra-
tio sub qua virtus tendit, supernaturalis sit.
Ad rationem autem virtutis Theologicse, sa-
tis esset ut objectum principale , quod per
ipsam immediate attingitur, sit Deus ; et hoc
habet fides ex natura sua. Unde etiam dici
potest esse connaturale fidei, ut omnia cre-
dibilia per ipsam ordinentur ad Deum , ut
scnsit divus Thomas, dict. quaest. 14 de Ve-
ritat., artic. 8, ad 18, et suadet ratiofacta ;
non tamen potest dici essentiale secundum
actualem ordinationem , cum haec pendeat
ex libera Dei voluntate.
SECTIO III
An oljectum quod immediate creditur per fidem
complexum sit , et quotuplex ?
1. Prima assertio. — Expilicatur et proba-
tur. — Primo, ccrtum est objectum , quod
fides immedialc credit , essc aliquid com-
plexum; est enim veritas catholica, cui, com-
ponendo vel dividendo , intellcctus nostcr
prabel assensum. Ita D. Thomas hic, artic.
2, et reliqui scliolastici, in 3, distinct. 23 ct
SUBJECTO MATEBIALI FIDEI.
24, qui variis distinctionibus utuntur ad rem
hanc explicandam ; sed non est necesse in re
clara immorari. Dicendum est ergo com-
plexionem , de qua tractamus, formaliter et
proprie esse in conceptionibus formalibus
mentis, et inde participari a signis vocum vel
scripturarum , quibus illi conceptus expri-
muntur ; rebus autem seu subjectis solum tri-
bui per denominationem extrinsecam a con-
ceptibus mentis ; quia ergo nos non credimus
per fidem, nisi per conceptus complexos com-
ponendo et dividendo, ideo fides dicitur im-
mediate versari circa objectum complexum.
Et ideo D. Thomas, in dicto artic. 2, dixit res
seu veritates creditas, prout in se sunt, sim-
plices esse; prout autem sunt in nobjs per
fidem, esse complexas, utique denominatione
ab actibus nostris. Quod autem dicit hujus-
modi res in se simplices esse, non estintelli-
gendum universaliter de simplicitate , quae
excludat omnem compositionem; hoc enim
proprium est earum veritatum quae ad divini-
tatempertinent; namhuic complexioni :Deus
est trinus et unus, res simplicissima secun-
dum se correspondet ; at vero veritates fidei,
qua3 aliquid creatum continent, compositio-
nem realem admittunt in ipso objecto ; dici-
tur tamen simplex, ut opponitur compositioni
mentis. Unde etiam obiter notari potest hanc
complexionem accidere fidei et objecto ejus,
prout in nobis est, nam in angelis sine illa in-
veniri potest.
2. Secunda assertio. — TripHcis fidei dis-
tinctio hcereticorum. — Impugnatur ex Scrip-
tura. — Secundo , dicendum est veritates
complexas fidei varias esse, ex omnibus ta-
men conflari unum objectum unius fidei, quia
omnes conveniunt in eadem re credibili. Haec
assertio partim ponitur ad explicandam com-
plexionem hujus objecti, paiHim propter hae-
reticos hujus temporis ; illi enim tres distin-
guunt fides, quas vocant historicam, miracu-
]orum et promissionum ; et hanc tertiam in
duas subdistinguunt, scilicet, in generalem,
quae est de universalibus promissionibus, ut :
Qui crediderit, et baptizatus fuerit, sahus erit ;
et specialem, qua unusquisque justus, ut ta-
lis sit, formaliter credcre debet sibi esse re-
missa peccata, et consecuturum esse gloriam
infallibiliter, et hanc ultimam vocant fidem
justificantem; sed praeler hunc ultimum erro-
rcm de hac fidc spcciali, qui impugnatus est
in matcria de Gratia, lib. 8, cap. 16, errant
piaetcrea multiplirando fides, cum Paulus di-
cat : Unas Dominus, una fides, ad Ephcs. 4;
SECT. IV. AN INTER OliJEGTA FIDFJ
et 2 ad Gorinth. 4 : Habentes eumdem spiri-
tumfidei; unde ad Hebr. 11, eidem fidei,
quam dixerat esse argumentum non apparen-
tium, tribuit omnia illa munera; nam dum
ait : Fide intelligimus aptata esse secula verbo
Dei , fidem historias ponit ; dum vero ait
Abraham et Sara per fidem habuisse filium,
aperte ponit fidem promissionis dicens : Quo-
niam fidelem credidit eum, qui repromiserat ;
quod autem subdit de filiis Israel : Fide
transierunt mare Rubrum, ad fidem miracu-
lorum pertinet ; et infra omnia complectitur,
dicens : Fide vicerunt regna, operati suntjus-
tiliam, adepti sunt repromissiones ; quamvis
ergo verum sit materiam fidei illa tria com-
prchendere, tamen de omnibus eadem est
fides, et inter illa solum est materialis diver-
sitas.
3. Ex ratione. — Accedit prseterea, quod
haec ipsa materialis (ut sic dicam) multiplicatio
objectorum fidei non recte neque sufficienter
illo modo explicatur; nam Deum esse, et esse
trinum, et similia dogmaia, neque ad histo-
riam, neque ad promissiones, neque ad mi-
racula pertinent. Quod si velint ea sub histo-
ria comprehenderej etiamfides promissionum
ad historiam spectat ; nam quod Deus promi-
serit hoc vel illud, historia quaedam est, quam
fides credit; quod autem impleturus sit quod
promisit, pertinet ad dogma fidei, quo credi-
mus Deum esse veracem et fidelem '. Et fere
idem est de fide miraculorum, quatenus ca-
tholica est, quia per illam credimus, et Deum
posse facere miraculum, quia credimus esse
omnipotentem; et facturum esse sicut pro-
misit, si necessariae conditiones concurrant.
Non ergo oportet his distinctionibus uti, sed
una est fides multa complectens dogmata, ut
in assertione diximus, sub quibus verum est
comprehendi historias et promissiones , et
preeterea veritates, quibus natura Dei nobis
revelatur.
4. Tertia assertio. — Objectionis cujusdam
dilutio. — Addendum vero ulterius est, ob-
jectum fidei non tantum complecti veritates
necessarias, ut Deum esse, et similes, sed
etiam contingentes, sive de praeterito, sive de
futuro^ ut, Antichristus erit, vel, universale ju-
dicium erit ; hoc constat ex divinis Scripturis :
et ratio est , quia hsec omnia revelantur.
Dices : fides debet esse certa ; certitudo au-
1 Consule dicta lib. 8 de Grat., cap. 16, et
Maldon., Matth. 9, v. 2 ; Bellarm., libr. 2 de
Justif., c. 5.
SEU VERITATES CREDENDAS , ETC. 21
tem non potest esse, nisi de necessariis. Re-
spondetur, sicut scientia Dei est certa, licet
sit de contingentibus, quia attingit illa secun-
dum statum praesentiee et necessitatis, qua
omne quod est, necesse est esse, ita esse posse
de contingentibus fidem certam, quia attingit
illa ut sunt sub revelatione divina, quee ma-
nat a scientia Dei.
5. Quartaassertio. — Denique comprehen-
dit hoc objectum non tantum supernaturales
veritates, sed etiam naturales multas, id est,
quse possent lumine naturae cognosci. Utrum-
que est manifestum ex Scripturis, et ex usu :
ratio vero est, quia priores veritates non
possunt nisi per revelationem cognosci, juxta
illud Matth. 16: Caro et sanguis non retelatit
tibi, et similia ; posteriores vero, licet aliquo
modo cognoscantur naturali lumine , teste
Paulo, ad Rom. 2, tamen a paucis cogno-
scuntur; et ideo eorum fides necessaria fuit
pro hominum multitudine ; imo etiam pro sa-
pientibus, ut firmius et certius ilia tenerent,
quod necessarium etiam fuit ut possent reli-
qua omnia firmiter credere, sicut in posterio-
ribus lalius videbimus ; et ita etiam constat
in tota hac materia fidei non esse aliam con-
venientiam secundum quam constiluere pos-
sit unum adsequatum objectum fidei, nisi qua-
tenus tota ilJa substat, vel substare potest im-
mediate revelationi divinae, ratione cujus ha-
bet eamdem rationem credibilis, et ita manet
explicata et probata conclusio posita.
SECTIO IV.
TJtrum inter objecta complexa seu teritates
credendas sit aliquis ordo ?
1 . Batio dubitandi in hac qutestione. — Cum
dixerimus in preecedenti sectione, materiale
objectum fidei plures veritates in se com-
plecti, oportet exponere an inter se habeant
aliquem ordinem prioris et posterioris ; et
ratio dubitandi esse potest , quia ubi est
multitudo sine ordine, ibiest confusio, et ita
nonposset es^e unitas per se in objecto fidei,
ac subinde neque in ipsa fide, nisi inter ob-
jecta credibilia esset aliquis ordo. In contra-
rium vero est, quia ad hanc unitatem videtur
sufficere ut hsec omnia credibilia habeant or-
dinem ad eamdem rationem formalem, et in
illa habeant unitatem.
2. Duplex ordo inter credibilia in esse rei et
in esse credibilis. — Ordo in esse rei, tum in
existendo. — Tum dignitatis. — Ad hoc igitur
22 DISPUT. II. DE OBJECTO SEU
explicandurn, adverto haec objecta dupliciter
spectariposse. Primo in esse rei, secundo in
esse credibilis. Deiude multiplex ordo potest
iuter ea cogitari, scilicet, existentise, digni-
tatis, habitudinis unius ad aliud, vel majoris
autminoris proportionis, seu connaturalitatis
ad ipsam fidem, vel denique dependentise seu
emanationis unius ab alio. Loquendo ergo de
ipsis credibiiibus secundum se, et secundum
suum esse, nulla fere est diiiicultas, quia, ut
recte dixit Scotus, in 3, distinct. 23, dubitari
non potest quin hoc modo sit aliquis ordo
inter ipsa credibilia. Primo in esse , quia
quaedam sunt priora in existendo quam alia,
scilicet divina creatis, et necessaria contin-
geutibus, et seterna temporalibus; nam hsec
omnia sub hoc objectum cadunt, ut diximus.
Secundo habent ordinem diguitatis fere eo-
dem modo, quia quse ad Deum pertinent, di-
gniora sunt, ut constat. Ubi potest conside-
rari, inter propositiones fidei, quasdam esse
in quibus divina de divinis prsedicantur , ut:
Deus estpater, velomnipotens, et csetera ; et
hsec babent primum ordinem dignitatis, quia
ex utroque extremo increata sunt. Alise vero
sunt propositiones, in quibus creata de in-
creatis prsedicanlur, ut: Deus est homo, vel
mortuus, et similes ; et inter has. numerari
possunt illee in quibus actiones ad extra prse-
dicantur de Deo ; nam illse actiones creatse
sunt et temporales, ut: Deus justificat, creat,
etc. Et hse omnes secundum locum dignitatis
obtinent, quia et Deum ipsum proxime res-
piciunt, et prsecipua ejus opera seu mysteria
continent. Sunt vero aliae propositiones in
quibus de subjecto creato aliquid increatum
praedicatur, ut: Homo est Deus ; sed de his
cadem est ratio qua? de prsecedentibus, quia
fantum differunt per conversionem seumuta-
tionem extremorum. Denique sunt alise veri-
tatesfidei in quibus creatum de creato prsedi-
catur, ut: Anima est immortalis; et hse infi-
mum locum obtinent, ut per se constat, etin
quocumque gradu istarum propositionum in-
venitur magna varietas et inaequalitas , ut
unusquisque potest facile considerare.
3. Tuni deidque Mlitudiids unius objecti ad
aliud. — Atque binc constat esse etiam inter
has veritates ordiuem habitudinis unius ad
aliud; nam crcata omnia ad divina ordinan-
tur. Sicut enim supra dictum cst, inter sub-
jecta fidei incomplexa, Deum esse ad quem
esetera referuntur, ita veritates, quae Dcum
ipsutu spectant, primario intcntse sunt, et re-
Hquaj omnes ad illas ordinantur. Undc etiam
SUDJECTO MATERIALI FIDEI.
fit consequens ut respectu etiam ipsius fidei
habeant proportionatum ordinem; nam illa
quse sunt divina majorem proportionem ha-
bent cumfide, quse supernaturalis etiam est,
et divina ; unde fit ut ipsamet fides majorem
quamdam propensionem habeat ad divinas
veritates, quam ad reliquas, quia magis con-
naturales illi sunt, ut sic dicam, et quia in
universum quaelibet virtus magis propensa est
in nobiliora, et meliora. Denique concluditur
ex dictis reperiri inter hsec objecta ordinem
dependentise, vel secundum se, vel in ordine
ad nos. Si enim creata ad divina comparen-
tur, ab his pendent illa secundum veram cau-
salitatem et realem ; si vero comparentur di-
vina inter se, sic habent ordinem in ordine
ad nos ; sic enim concipimus Deum esse vo -
lentem, quia est intelligens, et sic de aliis
attributis ; qui ordo solet sufficere ad scien-
tiam et demonstrationem, ac subinde ad con-
nexionem rerum quse creduntur.
A. De ordine oijecti in esse credibilis du-
iium. — Prima sententia negans. — Prce-
dicta? sententim fundamentum primum. — Se-
cundum. — Tertium. — Prsecipua vero difii-
cultas hujus loci est circa hsec objecta, consi-
derata in esse credibilis, et maxime quoad
ordinem dependentise, nam in cseteris res est
clara; nam certum est omnia hsec objecta, ut
credibilia per fidem, esse sequalia in certitu-
dine, infallibilitate , et auctoritate propter
quam creduntur. De ordine vero dependen-
tise, est dubium an unum credibile sit prius
alio, atque adeo an detur aliquod primum
credibiie, a quo csetera pendeant in esse cre-
dibilis. In quo dubio, prima sententia sim-
pliciter negat dari hujusmodi ordinem inter
credibilia ficlei. Citantur pro hac sententia
omnes auctores, qui dicunt omnes veritates
fidei immediate niti quoad suam credibihta-
tem in divina auctoritate, ut sunt Gajetanus
et alii moderni, 2. 2, quaest. 1, artic. i ; Al-
tisiodor., in Prolog. totius summse ; Major, in
3, dislinct. 23, qusest. 9, et alii ibi. Sed hi
auctores ex vi illius principii non adhserent
huic sententite; nam, ut videbimus, non re-
pugnat omnes vcritates fidei esse immediale
credibiles cx auctoritate divina, et nihilomi
nus unam esse priorcm alia in ratione credi-
bilis. Magis ergo indicat hanc sententiam
Scolus, in 3, distinct. 23, qua;st. 2, circa II-
nem ; dicit eniin fidem immediate assentire
omnibus, et non uni proptcr aliud, quasi syl-
logistico discursu; et idem sentit ibi Gabriel,
qua?&t. 2; et Capreolus, art. 3, ad 3, contra
SECT. IV, AN INTER OBJECTA FIDEi
secundam conclusionem , dicens eum , qui
credit Deum esse trinum et unum, quia Deus
dixit, non elicere duos assensus, sed unum,
quo credit, et Deum esse trinum, et Deum
id dixisse, sicut dixit D. Thomas, qusest. 2,
artic. 2, eumdem esse actum, quo credimus
Deo etDeum. Fundamentum hujus sententioe
est, quia, si inter credibilia per fidem, quate-
nus talia sunt, daretur hic ordo, fides utere-
tur discursu in credendo : consequens est
falsum ; ergo. Sequela probatur, quia ordo
dependentiae inter propositiones quoad assen-
sum in hoc fundatur, quod assensus unius est
ratio assentiendi alteri, et hic est discursus.
Falsitas autem consequentis probatur, quia
fides solum fundatur in auctoritate divina,
non in discursu humano, alias non haberet
majoremcertitudinem quam habeat humanus
discursus, seu vis illationis, quod dici non po-
test, ut infra patebit. Secundo argumentor in
bunc modum, quia revelatio divina ex se re-
spicit immediate et sine ordine propositiones,
quee per fidem creduntur, aut credi possunt ;
ergo hujusmodi propositiohes nullum habent
inter se ordinem, aut depenclentiam in ratio-
ne credibilis. Consequentia patet, quia omnes
illee propositiones constituuntur in esse credi-
bilis per divinam revelationem. Antecedens
vero probatur, quia cum Deus libere revelet,
potest quamcumque veritatem revelare , et
non aliam, et ideo, quacumque assignata
tanquam prima in ordine credibilium, posset
Deus revelare aiias, et non illam, et ideo
convincitur non esse primam per se loquen-
do, et ex intrinseca necessitate fidei. Ter-
tio , si aliquis esset ordo inter propositio-
nes fidei, maxime inter eas quee continent
rationem formalem credendi, et alias, quee
tantum sunt creditae ; sed etiam inter illas
non est ordo ; ergo neque inter quascum-
que alias. Major declaratur , nam , inter
propositiones fidei, queedam sunt significan-
tes ipsam rationem credendi, ut : Deus est
prima veritas , quee nec falli , nec fallere
potest, et Deus hoc dixit; aliee vero sunt,
quee tantum creduntur, ut : Christus resur-
rexit, et nos resurgemus. Si ergo hee poste-
riores propositiones inter se comparentur,
nullum habent ordinem in ratione credibilis ;
nam, licet in re ipsa una sequatur ex alia,
et ideo interdum argumentemur ab una ad
aliam, sicut argumentatur Paulus, ad Rom.
8 : Si filii, ergo kceredes ; et 1 ad Gorinth. 15 :
Si Ckristus resurrexit, ergo et nos resurge-
mus ; nihilominus illa argumentatio non est
SEU YERITATES CREDENDAS, ETC. 23
per se necessaria ad credendura , neque est
ratio credendi , nam fides eeque crederet
utramque propositionem, etiamsi una non se-
queretur ex alia, et simplices fideles, qui
nesciunt argumentari, eeque firmiter utram-
que credunt. In his ergo propositionibus ma-
nifestum est non esse ordinem prioris et pos-
terioris inter illas., ut credibiles sunt, et ita
constat major propositio, quia si aliquis est
ordo, solum cogitari potest inter materiale
et formale : jam ergo probatur minor, quia
propositiones illee, per quas nos significamus
rationem formalem credendL, non sunt ratio
credendi alias, ut propositiones credit;e sunt,
sed solum est ratio credendi ipsa prima veri-
tas, ut revelans quamcumque propositioneni ;
prima autem veritas sic revelans non est ali-
quid complexum , sed est ipsemet Deus , ut
testificans seu revelans id quod credilur ; er-
go ex vi hujus formalis rationis non datur or-
do inter propositiones creditas, sed tantum
inter objectum materiale et formaie fbiei,
quatenus objectum formale est, quo credimus,
non vero in quantum est aliquid creditum.
5. Secunda sententia proiaMlior affirmans .—
Nihilominus probabiiius censeo inter objecta
materialia ficlei, etiam complexa, essealiquid,
vel aliqua primo credenda ex intrinseca ra-
tione fidei, ac subinde illa esse priora aliis,
etiam in ratione credibilis. Ita docuit Duran-
dus, in 3, distinct. 24, queest. 4, et ibidcm
Paludanus, queest. 4 ; et Almainus,queest. 3;
Marsil., in 3, queest. 1-1, artic. 1 ; et idem te-
nuit Vasquez, 1 part., disputat. 5, cap. 5,
soletque attribui D. Thomee hic, artic. 1, qua-
tenus dicit primam veritatem esse rationem
credendi ceetera omnia, quee per fidem cre-
duntur ; ille tamen non explicat an loquatur
de prima veritate ut est principium quo, vel
eliam ut est quoddam creditum etiam com-
plexe. Ratione igitur hoc probandum est. Et
imprimis supponimus et concedimus priori
sententiee id quod in tertia ratione sumebat,
scilicet, inter objecta fidei pure materialia
non esse per se ordinem, ut recte probat illa
tertia ratio, atque etiam secunda prioris sen-
tentiee. Nos ergo solum constituimus ordinem
inter materiale et formale, etiam ut formale
est aliquid creditum. Etsic probatur ac decla-
ratur, primo, ex analogia adfidem humanam ;
nam heec pendet ex duobus principiis, quee
necessario preecognosci debent, ut aliquid
credatur ob alicujus auctoritatem : unum est
ipsum hoc dicere ; aliud est ipsum esse fide
dignum ; unde etiam in scholis, cum ab auc-
§4 DISPUT. II. DE OBJECTO SEU
ioritate alicujus argumentamur, primum dili-
genter inquirimus an ipse hocdicat, et deinde
illius auctoritatem exaggeramus, vel prae.sup-
ponimus ut cognitam : ergo in fide humana
illa sunt veluti duo prlma principia, a quibus
reliqua credibilia pendent in esse credibilis ;
ergo idem cum proportione dicendum est de
fide divina ; nam in essentiali ratione fidei
conveniunt, et solum differunt in auctorilate
testificantis.
6. Exasio. — Responderi potest, in fide
humana supponi quidem illa duo principia,
non tamen ut credita per auctoritatem ejus-
dem, cui de rebus aliis fides datur, sed vel
per experientiam, quia audio dicentem, vel
lcgo scripta ejus, vel per opinionem, quam ex
aliis conjecturis habeo de illius auctoritate, et
ita pra?cise sistendo inratione fidei humanse
respectu talis persona1, illa non sunt primo
credibilia, neque inter credibilia reperitur
ordo. Ita ergo philosophantur aliqui de fide
infusa ; concedunt enim illam supponere hsec
duo principia : Deus hoc dixit, et : Deus fallere
non polest, non tamen utcognita per fidem
infusam, scd aliunde : primum per testimo-
nium proponentis fidem , quod humanum
est, ut, propter prsedicationem Apostolorum,
et miracula qu^ faciebant, etc. Secundum
autem propter naturalem evidentiam , quia
evidens est Deum esse primam et infallibilem
veritatem, qmy fallere non potest, et ita illa
principia sunt extra rationem credibilium per
fidem, ideoque licet illa sint priora in se, ni-
hilominus inter credibilia ipsa non est ordo.
7. Refellitur. — Verumtamen, quamvis fi-
des divina et humana in hoc conveniant,
quod utraque fundatur in illis duobus prin-
cipiis ut sibi accommodatis, valde tamen dif-
ferunt in cognitione talium principiorum
quam requirunt. Nam fides humana est in-
certa et fallibilis, et ideo potest supponere
illa principia ut cognita modo perfectiori ,
vel saltem non minus pcrfecto; et ita stepe
supponit testimonium dicentis, ut evidenler
cognitum quoad ipsam testificalionem; et ve-
ritatem testificantis etiam supponit tanquam
cognitam, vel per aliam humanam fidein, sou
per tcstimonium altciius hominis , vel per
conjccturas, ct opinionem non minus proba-
bilem quam sit fides, quse ex illa gencratur.
At voro fidcs divina est infallibiliter ccrta ,
imo ceitior quacumquc cognitione naturali,
ut infra ostendam, et idco non potest niti per
sc ac formaliter in illis jaincipiis, ut cognilis
quacumque alia naturali cognitione, quia si
SUBJECTO MATERIALI FIDEI.
illa sit fides humana , imperfecta est; unde
qui creditDeum esse trinum, quiaDeus dixit,
necesse est ut tam ccrto credat Deum dixisse,
sicut Deum esse trinum; non sufficit ergo fi-
dcs humana illius propositionis : Deus dixit,
etiamsi plurimorum hominum testimonio, et
humanis argumentis confirmetur, quia sem-
per est incerta, praesertim comparatione fidei
divinse. Et eadem ratione, non sufiicit quod
altera propositio : Deus est prima veritas, quce
fallere non potest, solo lumine naturali sit co-
gnita ; nam etiam illa cognitio est minus cer-
ta, adeo ut non defuerint Theologi, qui de illa
dubitaverint ; ergo impossibile est ut prima
veritas sic tantum cognita fundet assensum
certum fide infusa, quia non potest esse fir-
mius aidificium quam fundamentum ejus, si-
cut non potest esse certior conclusio, quam
principium. Hinc ergo concluditur debere ilia
principia esse cognita lumine supernaturali ;
non est aulem in hac vita supernaturale lu-
men, vel prius vel melius quam fides, lo-
quendo seeundum ordinariam et generalem
regu!am;ergo illa duo principia non alitcr
sunt fundamentum fidei quam ut cognita per
ipsam fidem ; ergo etiam in ratione credibilis
fide divina, sunt priora cseteris credibilibus,
quee sub ea ratione ab his pendent.
8. Instatur pro dicta exasione. — Confirma-
tur. — Respondent vero alii illa duoprincipia :
Deus dixit, et : Deus non potest fallere, inclu-
di in omni credibili per fidem, quatenus tale
est, non tamen supponi neccssario ac per se
tanquam cognita ut quod, sed solum ut quo,
seu ut rationem credendi, et ita, quatenus
suut quaedam ex credibilibus, non esse priora,
cum non necessario prius cognoscantur. As-
sumptum declaratur , quia qui credit Deum
esse trinum , quia ipse dixit, simplici actu
credit hanc veritatem : Deus est trinus, et
solum attendit ad dictionem Dei, tanquam ad
rationem credendi. Sic enim simphces cre-
dunt, et non discernunt ibi plura crcdibilia.
Imo nec videtur necessarium ut revelatio di-
vina directe cadat in utrumque, sed soluni
in veritatem ipsam creditam ; nam, eo ipso
quodDcus revelat se essc trinum, dicit se id di-
cere, nec necessaria est alia revclatio; et mul-
to minus videtur nccessaria rcvelatio alterius
proposilionis : Deus est verax, quia haec etiam
virtutc includitur in quocumque testimonio
Dei : nam si est tale ut obligct ad credendum
Deo, co ipso, et quasi in actu exercito, obli-
gat ad credcndum Deum esse veraccm in lali
tesfimonio. Et confirmatur, quia non est ne-
SECT. IV. AN INTER OBJECTA FIDEI
cesse in omni assensu intellectus rationem
assentiendi esse cognitam quasi reflexe, et ut
quod ; nam in assensu principioruni naturale
lumen est ratio assentiendi, et tamen non
prsecognoscitur illo modo. Imo sunt, qui
existiment etiam in fide humana idem con-
tingere , scilicet ut praebeat assensum rei
dictae ex testimonio hominis considerato tan-
tum ut ratione assentiendi, quamvis non co-
gitelur ut objectum cognitum.
9. Refutatio dictorum in supcriori instan-
tia. — Sed haec sentcntia mihi probari non po-
test ; nec enim intelligo quomodo possit esse
ratio assentiendi, id quod non est vere co-
gnitum ab intellectu. Ut tamen tollatur aequi-
vocatio, oportet adverterehic esse sermonem
de ratione formali objectiva, non de princi-
pio assentiendi ex parte intellectus; nam, lo-
quendo de hoc principio, clarum est non esse
necessarium ut prius sit objectum cognitum,
ut constat de speciebus , et de ipsa potentia
cognoscitiva. Et ideo exemplum de assensu
principiorum non est ad propositum, quia ibi
lumen intellectus est principium seu ratio
assentiendi solum ex parte potentise ; nam
ex parte objecti ratio assentiendi est imme-
diata connexio extremorum , et veritas quee
in illa relucet. Hic autem non agimus de ra-
tione assentiendi ex parte intellectus, haec
enim est ipsum lumen fidei, de quo etiam fa-
temur non oportere praecognosci ut objec-
tum; agimus ergo de ratione cognoscendi ex
parte objecti;nam cum veritates fidei non
sint per se notse credentibus, non potest esse
ratio credendi, vel immediata connexio ter-
minorum, aut veritas rei in se , quia haec non
videtur ab intellectu, et ideo necessaria est
alia ratio in qua fundetur assensus, quee est
testimonium Dei. De hac ergo ratione dicimus
esse necessarium ut supponatur cognita, et
credita tanquam veritas quaedam revelata,
quia impossibile est ut intellectus moveatur,
et trahatur ad assensum ex re , seu medio
assentiendi, quod non cognoscit, quia solum
movetur media cognitione; sicut in voluntate
fieri non potest ut aliquod objectum, vel bo-
nitas ejus voluntatem moveat, quin praeco-
gnoscatur; multo ergomagis necessarium est
in intellectu, ut medium, quod inteilectum
movet ad assensum, sit praecognitum ab illo.
10. Corroioratur refutatio. — Neque evita-
tur difficultas hujus rationis per distinctio-
nem illam de objecto cognito, ut quo, vel ut
quod, et dicendo rationem formalem assen-
tiendi in fide cognosci ut quo, non vero ut
SEU VERITATES CREDENDAS, ETC. 25
quod. Interrogo enim an cognosci ut quo, sit
vere cognosci, ita ut inteliectus assentiatur
ita esse, sicut necesse est ad motivum cre-
dendi ; nam si hoc non vere cognoscitur, ur-
get ratio facta, quod impossibile sit talem ra-
tionem esse motivum inclinans , et trahens
intellectum ad assensum ; si autem totum il-
lud vere cognoscitur de tali medio, falso dici-
tur non esse objectum quod, quia in se ter-
minat cognitionem mentis; et hoc est objec-
tum quod. Et declaratur tandem, quia intel-
lectus non assentitur per fidem veritatibus,
quae sunt materialia objecta fidei, tanquam
sibi per se notis ex cognitione terminorum,
quia non videtterminosprout in se sunt; ergo
necesse est ut in aliquo medio cognoscat con-
nexionem eorum, quod medium non est nisi
divina revelatio et veritas ; ergo necesse est
ut intellectus proprie et in se cognoscat tale
medium, et consequenter necessarium etiam
est ut cognoscat tale medium vere applieari
tali objecto, seu materise, et habere proprie-
tatem necessariam, ut reddat illud objectum
infallibiliter credibile; hoc autem nihil aliud
est quam cognoscere revelationem, seu testi-
monium Dei, esse infallibile, et cadere in tale
objectum,, ut dictum a Deo.
41. Responsio ad instantiam in num. 8.
— Unde facile respondetur ad objectionem
proxime factam, verum esse non posse ali-
quem credere Deum esse trinum et unum,
nisi credat illud esse dictum a Deo , sive hoc
faciat diversis actibus, sive uno ; fortasse
enim utroque modo fieri potest ; existimo
tamen in initio credendi , quando generatur
fides, distinctis actibus id fieri, et prius ad
hoc perveniri, ut credatur hoc esse dictum a
DeO; et deinde credi dictumipsum; postea
vero in virtute preecedentium actuum, fieri
potest ut totum illud simul apprehendatur, et
uno actu credatur ; sicut in conclusione scien-
tifica, contingere solet ut prius oporteat cog-
noscere expresse medium, quo conjungun-
tur extrema ; postea vero ex habitu, unico
simplici actu, intellectus illi assentiatur. Ne-
que etiam refert quod una revelatione seu
dictione Dei proponatur, et Deum dicere, et
id quocl dicit; nam hoc non obstat quomi-
nus illse sint distinctse propositiones credibi-
les, quas mens hominis, praesertim inchoan-
tis assensum fidei, non potest ita simpliciter
et uno actu apprehendere , et ideo necesse
est ut prius illam cognoscat, quae est ratio
cognoscendi aliam. Atque idem dicendum est
de altera propositione : Deus est prima veri-
26 DISPUT. II. DE OBJECTO SEU
tas infallibilis , seu : Deus me?itiri non potest,
quia ipsurnmet dictum Dei non est efficax ad
fundandum assensum fidei nisi in virtute hu-
jus veritatis, et ideo illa etiam debet pree-
cognosci. Nec sufficit dicere, quod credendo
hoc, quia est dictum a Deo, necessario credo
Deum non mentiri ; nam esto hoc credam de
illo particulari actu, seu objecto, necessa-
rium est ut fundetur in universali judicio,
quod Deus nunquam potest mentiri, atque
adeo quod in se est veritas infallibilis. Idem-
que est cum proportione in fide humana (in
qua videtur committi magna sequivocatio ).
Nam licet credendo aliquid alicui, credam in
eo non mentiri, tamen hsec fides necessario
supponit credulitatem , seu existimationem
de tali persona, quod non solet mentiri, vel
quod est digna tali fide ; sic ergo est cum
proportione in prsesenti. De cognitione au-
tem evidente primorum principiorum per
naturale lumen intellectus , non est-similis
ratio ; quia ibi lumen intellectus no-n est me-
dium seu ratio cognoscendi ex parte objecti,
scd tantum ex parte potentiee ; quin potius
ratio cognoscendi ex parte objecti est imme-
uiata connexio terminorum, quam intellectus
videt, cognitis terminis, quod non ita est in
preesenti, ut declaravimus.
12. Ad primum fimdamentum in num. A. —
Ad primam ergo rationem prioris sententiae,
quae erat de discursu fidei, aliqui non dubi-
tant concedere fidem assentiri, mediante dis-
cursu; sed ego hoc nunc non defmio, nam
de illo dicam infra, disput. 6, sect. 4, trac-
tando de actu fidei ; nunc autem facile re-
sponderi potest negando sequelam. Aliud est
enim indigere intellectum composilione plu-
rium propositionum , et transitu (ut sic dr-
cam) unius ad aliam, ad concipiendum as-
sensum fidei ; aliud vero est assentiri per
fidem ex vi discursus. Primuin enim est ve-
rum, et maxime respectu illarurn propositio-
num, qme non sunt ratio credendi, ncque il-
lam in se contincnt. Et hoc solum probat illa
prima ratio : imo infra ostendemus idem esse
suo modo necessarium, propter sufficientem
propositionem fidei. Secundum autem non
est neccssarium, quia assentiri ex discursu,
est fundari in illo, ita ut causa per se assen-
tiendi sit connexio extremorum cum medio ;
non est autem necesse ut fides sic assentia-
tur, scd postquam intellcctus concipit me-
dium fidei sufficienter applicari tali ohjcclo,
simpliciter illud credit propter auctoritatem
Dci, sinc fundamento proprio, ac per se, sui
SUBJECTO MATERJALl FIDEI.
discursus, seu necessitatis illationis aut con-
sequentire.
13. Ad secundum fundamentum ibid. — Ad
tertium. — Ad secundam de immediato ordi-
ne divinee revelationis ad omnia objecta cre-
dibilia, respondetur hoc esse verum de ob-
jectis pure materialibus, non vero de formali
et materiali inter se comparatis. Et ideo
dixi, in sectione prima, Deum esse necessa-
rium objectum fidei, quia non potest alia suf-
ficienter revelare, quin de se revelet, saltem
proprietates necessarias, ut illi possit adhi-
beri fides. Et ideo non obstat quod Deus li-
bere revelet quse vult, nam, supposito quod
vult aliquid revelare, ut credendum sub auc-
toritate sua, necesse est ut seipsum tanquarn
revelantem et dignum fide proponat. Tertia
vero ratio ex dictis expedita est : concessi-
mus enira inter objecta pure materialia, non
esse ordinem ; inter formale autem et mate-
riale negari non posse, etiam quatenus ob-
jectum ipsum formale potest complexe co-
gnosci, atque ita esse unum ex materialibus
cognitis.
14. Qu&stiuncula ex dictis appensa. — lHjus
dllutio. — Interrogabit autem aliquis, cum de
objecto formali duce formentur propositiones
credendse per fidem, scilicet : Deus dixit res
fidei, et Deus non potuit esse testis falsus, an
inter illas sit ordo, et qua; illarum prior sit.
Item cum utraque illarum supponat aliam,
scilicet Denm esse, an hsec sit priino loco con-
stituenda. Respondeo breviter secundum esse
rei habere quidem ordinem has veritates ;
nam Deum esse supponitur ad omnia, et illum
esse veracem est proprietas universalis et
necessaria, ac subinde prior, quam sit quoe-
libet divina revelatio. Nihilominus tamen in
esse credibilis, ita vel se includunt, vel ad
invicem pendent, ut non videantur inter se
habere ordinem prioris vel posterioris in esse
crcdibilis : quia neque est credibile per fi-
dem Deum aliquid dicerc, nisi in divina ve-
ritate nitatur, neque etiam hoc ipsum, scili-
celj Deum esse veracem, est credibile per
eamdem fidem, nisi quatenus a Deo dictum
seu revelatum, et ita haec duo mutuo se ju-
vant ; Deum autem esse, in quolibet illorum
includitur, neque per se aliquo modo suppo-
nitur, ut reliqua crcdi possint.
SECT. V. AN MATERU FIDEI CONVENIENTER TRADATUR IN SYMBOLO.
27
SECTIO V.
Utrum materia fidei convenienter in Symbolo
fidei tradatur?
i . Symboli Etymon, et usus in Ecclesia. —
Symbolum, ut omnes in hac materia suppo-
nunt, yox graeca est, signum seu indicium et
collectionem significans, ut in militia, verbi
gratia, signum, quocl datur militibus, ut inter
se se cognoscant, et ab aliis discernant, sym-
bolum appellatur. Gollectio etiam quae fieri
solet ex multis contribuentibus ad aliquod
opus, solet etiam symbolum appellari. Et ex
utraque significatione applicata est hsec vox
ab Ecclesia ad significandam quamdam bre-
vem summam, seu regulam fidei ex variis ar-
ticulis fidei collectam , et fidelibus proposi-
tam tanquam signum professionis suse. De
boc ergo symbolo, quod ita explicat Cle-
mens, in Epistol. ad Jacobum, Augustinus,
serm. 125 de tempore, Cyprianus, et Ruffin.,
in expositione symboli, etalii Patres commu-
niter disputant omnes Theologi in 3, distinct.
25, et specialiter D. Thomas hic, artic. 6, 8
et 9, et ideo breviter a nobis explicanda est
ratio hujus symboli, prsesertim quia Lutherus
etiam hunc morem in Ecclesia reprehendit,
quia ad credendum (inquit)sufficiebat Scrip-
tura, sine additione Symboli.
2. Notatio ex D. Tlioma pro resolutione. —
Ad explicaudam autem veritatem , advertit
D. Thomas in materia fidei quoedarn esse per
se tradita, quia ficles est sulstantia rerum
sperandarum, et ideo ea, quse pertinent ad
beatitudinem quam speramus, vel sunt media
necessaria, aut per se ordinata ad illam con-
sequendam, dicuntur per se pertinere ad fi-
dem ; reliqua vero, quse innumera sunt, quasi
per occasionem seu per accidens revelantur,
et ita tota materia fidei utrumque ordinem
credibilium complectitur. Loquendo igitur
de materia fidei in hac universalitate, clarum
est nec debuisse, nec fere potuisse sub brevi
symbolo proponi, quia sic pertinent ad ma-
teriam fidei omnia quse sunt in Scriptura, et
non soium illa, sed etiam quae traditione et
Ecclesiae definitione habentur, quse omnia
nec poterant ad brevem summam redigi, ne-
que id erat populo Christiano necessarium.
Igitur in praesenti solum est sermo de mate-
ria per se, et preesertim de illa, quee est ad
salutem necessaria.
3. Prima assertio de fide. — Probatur in-
ductione. — Dupliciter poticit symbolum con-
fici ab Apostolis. — Quando sit confectum. —
Ob quas rationes confecerint. — Dico erga pri-
mo, convenientissimum fuisse fieri ab Ecclesia
symbolum, hujusmodi fidei materiam com-
plectens. Est de fide ex perpetua traditione,
et communi consensu Ecclesise, et probatur
imprimis inductione ; nam primum symbolum
tradiderunt nobis Apostoli , quod vocatur
Symbolum Apostolorum, ut testaturClemens,
Epistola 1 ad Jacobum, et libro primo Reco-
gnit.; Leo Papa, Epistola 13 ad Pulcheriam,
et sermone 3 de Passione Domini; Augusti-
nus, sermone 115 et 181 de Tempore, alias
in Appendice, sermone, 42 et 57, etlibro de
Fide et Symbol., et saepe alias ; et Hiero-
nymus, Epistol. 61 ad Pammach. ; Ambrosius,
sermon. 38 ; et Chrysostomus, homil. 1 et 2
de Symbolo, et alii statim referendi1. Tertul-
lianus vero,libro de Praescript. hseretic, cap.
14, dicit, Symbolum esse a Christo institu-
tum; intelligendum vero est per Apostolos,
quia non constat, nec cum fundamento affir-
mari potest, Christum composuisse hoc Sym-
bolum eo modo et ordine quo in Ecclesia
semper retentum est. Duobus autem modis po-
tuit hoc Symbolum componi, scilicet, vel quia
et totum et singulae partes ejus inter omnes
Apostolos collatee fuerunt et approbatae, vel
quia singuli singulos articulos et sententias
ejus contulerunt. Et quamvis incertum sit
quo istorum modorum fuerit compositum,
tamen posteriorem indicant Patres, prseser-
tim Clemens et Augustinus, quirefert singulas
sententias singulis Apostolis dictas, et Leo
Papa sic inquit : Ipsa Caiholici symboli brevis
et perfecta confessio, duodecim Apostolorum
est insignila sententiis , et idem fere habet
Isidorus,libro primo de Divinis officiis, capite
16, etlibro 2, capite 22. Ex quo etiam intelli-
gimus Symbolum hoc fuisse compositum ab
Apostolis ante necem Jacobi, nam etiam ille
suara sententiam contulit, ut notant dicti Pa-
tres ; et ita Baronius, in 1 tomo, anno &&,
existimat illo anno fuisse compositum, id est
decimo a Passione Christi. Et consonat cum
hac doctrina, quod dicunt Patres in citatis
loeis, Apostolos tunc composuisse Symbolum,
quando inter se separari, et per universum
mundum dividi voluerunt. Et inde etiam col-
ligunt rationes ob quas illud composuerunt,
scilicet, ut haberent unam et eamdem regu-
1 Referuntur etiam a Zach. Bover., lib. 23
exam. 2, censur. 41.
28 DISPUT. II. DE OBJECTO SEU
lam fidei, quam omnes omnibus populis
proponerent : ita Ruffinus in prcefatione
symboli. Secundo, ut singuli fideles haberent
brevem formulam fidei, quam possent memo-
ria retinere, ct quotidie ac frequenter profi-
teri ; sic Augustinus, homilia 42, et in ser-
mone de Symbolo. Tertio, ut possent fideles
tueri a falsis prsedicatoribus, qui fidem cor-
rumpere intendebant : ita Chrysostomus
homil. in Symbolum Apostol. Unde etiam
notant dicti Patres, Apostolos non tradidisse
Symbolum in charta et atramento scriptum,
ne ab hsereticis corrumpi posset, sed solum
verbo tradidisse, ut corde retineretur, ut
prseter citatos seepe repetit Petr. Chrysol.,
serm. 57 et sequentibus de SjTmbolo; et Eu-
seb. Emiss., homil. 1 et 2 de Symbolo, et
optime Ruffin., in Expositione Symboli.
4. Errarunt dubitantes an Symbolum con-
fsctum sit ab Apostolis. — Erroris fundamen-
tum multipliciter exploditur. — Ex his ergo
satis concluditur graviter errasse nonniillos,
qui se Catholicos profitentur, in dubium re-
vocantes an hoc symbolum Apostolicum sit,
cum nullam rationem dubitandi habere po-
tuerint contra tot Patres, et universalem Ec-
clesise traditionem. Sed dicunt, si hoc Sym-
bolum ab Apostolis compositum est, ergo est
canonica scriptura ; nam si Epistola ab uno
Apostolo scripta canonica scriptura est, cur
non Syrabolum ab omnibus confectum. Res-
pondetur tamen facile, negando illationem;
primo, quia licet sit certum Symbolum hoc
esse Apostolicum, non tamen est simpliciter
de fide, nec ab Ecclesia definitum. Secundo,
quia licet Apostoli illud tradiderint, Spiritu
Sancto regente, et gubernante quoad veri-
tatem sentenliarum, non tamen dictante sin-
gula verba, quod ad scripturam canonicam
necessarium est. Tertio, quia Ecclesia non
recipit illud inter scripturas canonicas. Quarto,
quia diximus, ex Patrum doctrina, ipsummet
symbolum non esse scriptum ab Apostolis,
sed traditum, ut in memoriis fidelium conser-
varetur, ut etiam sensit Augustinus, serm.
119 de Tempore; quomodo crgo poterat esse
Scriptura sacra?quin potius liinc sumitnr ma-
gnumargumentum contra haerelicos, qui solis
Scripturis canonicis credunt. Nam hinc habe-
mus traditionem Apostolicam sufficere. Quod
autem quidam dicunt, Aposlolos collegisse
Symbolum ex Scripturis, sano modo intelli-
gendum est; tum quia aliquid in illo Symbolo
continetur, quod in Scriptura non invenitur,
scilicet Christum descendisse ad inferos ; tum
SUBJECTO MATERIALI FIDEI
etiam quia Symbolum illud antiquius est
quam scriptura novi Testamenti, a qua maxi-
me sumi poterat^ergo lato modo dici potuit
sumptum ex Scriptura, quia in substantia ea-
dem mysteria continet, quse in Scriptura tra-
duntur.
5. Assertio posita procedit etiam de Sym-
bolo in xariis Conciliis locupletato. — Item de
Symbolo Atlianasii. — Ad prwdicta Symbola
reducuntur alia. — Secundum Symbolum est
Nicamum, seu Constantinopolitanum, quod D.
Thomas hic vocavit Symbolum Patrum, quia
non fuit in uno Concilio consummatum, sed
in Niceeno fuit inchoatum, in Constantinopo-
litano autem auctum, et magis declaratum,
et postea etiam probatum in Concilio Ephe-
sino I, et prseterea post haec Concilia aliquam
recepit additionem, ut de illa particula, Fi-
lioque, diximus, libr. 10 de Trinit., cap. 1,
num. 15 et sequentibus, ubi etiam adverti-
mus, non omnino constare quo tempore, vel
a quo Pontifice vel Conciho addita sit, quam-
vis certa fide constet merito esse additam;
et ita etiam nunc dicimus non constare quan-
do fuerit omni ex parte consummatum illud
Symbolum, prout nunc in Ecclesia canitur;
certum tamen estiilud etiam esse infallibilem
regulam fidei, auctoritate Ecclesiae, et Sum-
morum Pontificum confirmatam. Tertium
symbolum est Athanasii; valde enim errant,
qui negare audent illud fuisse ab Athanasio
compositum, cum Gregorius Nazianzenus,
oratione in laudem Athanasii, dicat Athana-
sium scripsisse egregiam fidei suse confessio-
nem, neque immerito illam vocat confessio-
nem, et non Symbolum, quia Athanasius,
cum non esset Summus Pontifex, sed parti-
cularis Episcopus, non poterat symbolum au-
thenticum Ecclesise tradere, ut dixit D. Tho-
mas hic, artic. 3, ad 3 ;. nihilominus tamen,
quia jam ab Ecclesia probatum est, ideo me-
rito inter symbolanumeratur, et ita Eugenius
Papa, in concilio Florentino, in Dccreto ad
Armenos, capite scxto, illis pro regula fidei
tradidit Symbolum Athanasii, et illo utitur
saepe Augustinus ad confirmandas veritates
fidei, et signatim supor Psalm. 120, illud re-
fert sub nomine Athanasii. Praeterha?c autem
symbola, inveniuntur fere in omnibus Con-
ciliis variae fidei propositiones, qua3 in sum-
ma continent materiam fidci ; omnes tamcn
ad praedicta symbola reducuntur, ut prcecipue
videre licet in Concilio Carthaginensi VI, cap.
10, ct in Concilio Toletano XI, in principio.
6. Probatur deinde asseriio ratione. — Ex
SEC.T. V. AN MATERIA FIDEI CONVENlENTER TRABATUR 1N SYMBOLO
his igitur satis probata manet auctoritate
conclusio ; ratio vero ejus est eadem quse
jam etiam tacta est, declarando quid moverit
Apostolos ad symbolum componendum, sci-
licet, ut haberent fideles brevem formam
profitendi fidem ; dicit enim Apostolus, ad
Rom. 10 : Corde credi ad justitiam, ore autem
ficri confessionem, scilicet fidei, adsalutem; igi-
tur ne simplices fideles errent in hujusmodi
confessione, oportuit symbolum eis tradere,
ut, conceptis verbis, et certis, ut citati Patres
dicunt, possent hanc facere confessionem ;
item ut per hanc uniformitatem constaret,
unam esse fidem totius Ecclesise Caiholicse,
ut dixil Ephiphan., in Anchorato, in fine : de-
nique ut semper haberent fideles paratam
materiam, quam oportet explicite credere.
7. Secunda assertio. — Probatur primo ex
Heb. 11. — Probatur secundo ex Joan. 14. —
Probatur tertio ratione. — Unde dico secundo:
ha?c materia fidei sufficienter in Symbolo con-
tinetur. Probatur breviter, primo cum D.
Thoma ex illo ad Hebr. 11 : Fides est subs-
tantia rerum sperandarum ; nam in Symbolo
continentur omnia, qua3 ad hanc substantiam
pertinent, nam ibi docetur Deus, qui est ob-
jectum beatitudinis, quam speramus ; traditur
etiam Christus, qui est via per quam tendi-
mus ; et de utroque docentur omnia mysteria
substantialia, et maxime necessaria ; ac tan-
nem proponitur praesens Ecclesia, intra quam
solam potest sperari salus ; item proponitur
vita seterna, et resurrectio, quam speramus,
ac denique non omittitur judicium futurum,
et consequenter etiam insinuatur seterna pce-
na malis pramarata, quia timor etiam neces-
sarius est, ne spes in praesumptionem trans-
eat; ergo sufficientissime complectitur Sym-
bolum materiam fidei. Unde etiam potest
hoc confirmari ex verbis Christi, Joan. 14:
Hcec est tita ceterna, ut cognoscant te solum
Deum verum, et quem misisti Jesum Cliristum,
adjunctis verbis Augustini, sermon. 181 de
Tempore : Symbolum breve est verbis, sed ma-
gnum in sacramentis; quidquid enim de Deo,
et Christo inScripturis iraditum est, in symbolo
continetur. Denique ex necessitate fidei ex-
plicitse hoc optime comprobatur; quia in Sym-
bolo continetur quidquid necessarium est,
vei oportet explicite credere. Unde Leo Papa
supra dicit sufficere liancregulam ad instruc-
tionem fidelium, nam totum id continet, quod
neminem in Ecclesia Deus voluit ignorare.
8. Objectio contra proximam assertionem.
— Confirmatur primo. — Confirmatv.r secundo.
29
— Sed objiciet aliquis : nam vel hsec suffi-
cientia est in unoquoque symbolo, et ita su-
perflue multiplicantur plura, vel est tantum
in collectione eorum, et ita singula insuffi-
cientia sunt, quod dici non potest. Et augetur
difficultas, quia in uno symbolo aliqua omit-
tuntur, quse in alio continentur, ut in Sym-
bolo Apostolorum ponitur descensus Christi
ad inferos, et communio Sanctorum, quse
omittuntur in Symbolo Nicseno et e con-
verso in Symbolo Patrum ponitur proces-
sio Spiritus Sancti a Patre, quse in Apos-
tolico omittuntur, et in eodem postea addita
estprocessio Spiritus Sancti a Filio, quseprius
fuerat omissa. Et quod magis urget, cum
Paulus dicat, primum omnium, oportere cre-
dere Deum esse, et remuneratorem esse,
neutrum horum in symbolis ponitur. Ac de-
nique mysterium Eucharistise videtur maxime
necessarium ad credendum, et est unum ex
difficilioribus, et tamen in symbolis non po-
nitur; non est ergo sufficientia doctrinae in
symbolis.
9. Ad oljectiones. — Triplex sy inboli finis .
— Ad primam confirmationem. — Ad secun-
dam confirmationem. — Respondetur adprse-
cipuam difficultatem, cum Alexandro Alens.,
3 part., quffist. 69. m. 2, spectandos esse fi-
nes uniuscujusque symboli, et ita singula esse
sufficientia ad uniuscujusque finem, et omnia
simul, ad omnes etiam fines simul sumptos.
Sunt autem hi tres fines, scilicet, instructio
fidelium, refutatio ha^resum, et major myste-
riorum explicatio. Propter primum finem in-
stitutum est Symbolum Apostolicum, et ad
illum est sufficientissimum ; nam si fideles
sciant et credant quse in iilo continentur, suf-
ficit ad salutem. Ad secundum finem, scilicet
ad refutationem errorum , institutum fuit
Symbolum Patrum, seu Conciliorum, ut ego
sentio^ licet Alensis hoc tribuat Symbolo
Athanasii, tamen revera constat iilum fuisse
scopum Concilii Nicseni, et sequentium ; etita
si quis attente consideret, inveniet singulas
particulas additas huic Symbolo ultra Apo-
stolicum fuisse ad refutandas singulas
hsereses , prsecipue contra mysterium Tri-
nitatis et Incarnationis , ut expendit Ga-
briel, distinct. 25, qusest. 1 ; Athanasius vero
ad majorem explicationem horum mysterio-
rum suum Symboium composuit, et ideo in
eis multa addidit, et alia fere omisit. Et hinc
faciie solvitur alia difficultas, nam illi duo
articuli de communione Sanctorum et de-
scensu ad inferos omissi sunt inSymbolo Pa-
30 DISPUT. II. DE OBJEGTO SEU
trurn, vel quia circa illos non erant exorta?
hsereses, vel forte quia non est necessarium
singulis fidelibus illa explicatius credere ,
quam contineantur in articulis de morte
Christi, et de Ecclesiae sanctitate et unitate,
ut tractavi partim in 2 tomo tertise part., dis-
putat. 43, partim infra videbimus, tractando
de prceceptis iidei in 2 part. morali, disputat.
13, sect. 6. Ad confirmationem autem de
existentia et providentia Dei, D. Thomas in-
dicath<EC, qure naturali lumine cognosei pos-
sunt de Deo, non poni in fide, sed supponi.
Recte vero dioj potest, Deum esse satis doccri
in principio Symboli, cum dicimus credere
in unum Deum Patrem omnipotentem, nam
si Deus est unus, maxime est ; Deum autem
esse remuneratorem, satis specifice contine-
tur in articulo de judicio futuro et de vita
seterna. Denique de mysterio Eucharistise di-
cit D. Thomas 2. 2, queest. 1, artic. 8, ad6,
comprehensum fuisse sub omnipotentia Dei,
vel sub mysterio Incarnationis ; sed hoc valde
implicitum est, cum tamen oporteat myste-
rium illud explicite credere, ut dixi disputat.
AQ de Sacrament., sect. 1, in fine, et ideo
addo in symbolis posita esse quae per se per-
tinent ad cognitionem Dei et Christi, propter
perfectionem, et obedientiam intellectus, et
propter firmandam spem, et excitandam cha-
ritatem ; preeter illa vero necessarium esse
cognoscere et credere multa alia propter
operandum, quas non fuerunt in symbolis
posita ; et ideo preeter symbola, necessaria
est scientia preeceptorum, ad quam pertinet
instructio circa sacramenta necessaria, quo-
rum unum est Eucharistia, sicut etiam notitia
Orationis Dominicse.
dO. Prima assertio: Symlolum recle con-
stare ex articulis. — Articulus addit supra
propositionem de fide. — Dico tertio, Symbo-
iurn frdei apte et convenienter compositum
csse ex articulis fidei. Hanc assertionem pro-
pono ad explicandum nomen articuli fidei, et
numerum articulorum, quia in hoc multa
scribuntTheologi, ut videre licet in D. Thoma,
et Alens., locis citatis, Scoto, et Gabrielc, in
3, distinctionc 25, quaest. prima. Convcniunt
ergo omnes non omncm propositionem de frde
esse articulum fidei, lrcet e converso omnis
articulusfidei sit propositio dc fide credenda.
Addit vcro imprimis quod per se pcrtineat
ad fidcm, sed lroc etiam commune est multis
aliis propositionibus , quoe non sunt articuli
fidei. Adjungit ergo D. Thomas, ad articnlum
fidei necessarium esse ut spccialem difficul-
SUBJECTO MATERIALI FIDEI.
tatem habeat, et consequenter distinguit ar-
ticulos, perspeciales difficultates credibilium,
quod est probabile. Alii vero existimant arti-
culum esse specialem propositionem fidei per
se pertinentem ad fidem, quam oportet ex-
plicite credere ; et fortasse hoc voluit Richar-
dus de Sancto Victore, quem refert Alen?is
supra, memb. 5, dum dixit articulum esse
propositionem indivisibilem fidei arctantcm
nos ad credendum. Alii denique putant arti-
culum nilril aliud esse, quam particulam fidei
ab Apostolo aliquo ad illius compositionem
prolatam, juxta ea, quse ex Clemente et Au-
gustino supra retulimus, et ita ad distinctio-
nem articulorum sufficit distincta habitudo
ad auctorem ejus, cum aliqua utilitate pro-
veniente fidelibus ex talium sententiarum di-
stinctione, et quadibet explicatio istarum suf-
ficit, cum magis sit de significatione vocis,
quam de re. Unde etiam constat quid dicen-
dum sit de numero articulorum; nam si dis-
tinguatur in ordine ad primos auctores Sym-
boli, erunt duodecim articuli, sicut fuerunt
duodecim Apostoli; Paulus enim et Barnabas
ibi non interfuerunt ; et ita sentiunt Augu-
stinus supra, et Leo Papa, dicta Epistola de-
cima tertia, et sermone undecimo de Pas-
sione, capite secundo. Siautem distinguantur
per difficultatem credibilium, seu per distin-
ctionem mysteriorum, sic recte distinguuntur
quatuordecim , ut est vulgaris distinctio ,
quam Scholastici approhare solent, cum D.
Thoma, illo articulo octavo, praecipue Ga-
briel, et Scotus, supra, ethcec ctiam sufficiunt
ad probationem conclusionis; nam ex tenore
symboli constat in eo aperte explicarr my-
steria fidei per varias sententias, seu parti-
culas, quantum adexplicatam fidem fidelium
expediebat; ordo etiam illarum, licet ali-
quantulum videatur inverti proponendo prius
mysteria humanitatis Christi, quam mystcria
divinitatis Spiritus Sancti, nihilominus aptis-
simus fuit, tum ad majorem brevitatem, tum
ad magis significandam persona? Christi Dci
et hominis unitatem.
\ 1. Dubium limemlre. — Sccundum mem-
hrum. — Una sola superest dubitatio, quo-
modo fideles omnes profiteri possint se cre-
dere in Deum, quia non omnes habent fidem
formatam; illa autem particula, in Deum, ut
in finem ultimum super omnia dileclum, in-
dicat motum fidei in Deum, ut cum Augu-
stinotradit Divus Thomas infra, quoest. 2, a.
2. Ilinc etiam difiicilius cst, quod in Symbolo
dicunturfidclcscrcdcrein sanctam Ecclcsiam,
SECT. VI. AN MATERJA FIDEI
cum tamen Ecclesia creatura sit ; ita vero legit
Epiphan., in Anclior., circa finem, referendo
Symbolum Patrum, quod dicit teneri ab Ec-
clesia ; eodem modo legit Gyrillus Hierosoli-
mitanus, Catech. 18, et dicit illam particulam
poni in symbolo, ut fideles fugiant conventi-
cula hseretieorum, et perseverent in Ecclesia
Catholica.in qua renati sunt ; et eodem modo
loqui videtur Hieronymus, in Dialogo c.ontra
Luciferianos, et refertur etiam ex Augustino,
in cap. 1 de Consecrat., distinct. 4.
12. Ad primummembrum responsio D. Tho-
mce. — Facilior reponsio. — Ad priorem par-
temrespondet D. Thomas, fideles, per symbo-
lum profiteri fidem totius Ecclesice Catholicse,
et quia Ecclesia semper credit in Dcum fide
formata , quamvis non sihguli de Ecclesia
semper ita credant, quia non omnes de Ec-
clesia justi sunt, licet in Ecclesia justi nunquam
deficiant, ratione quorum Ecclesia dicitur
credere in Deum fide formata, et ideo hoc
proponitur in symbolo singulis fidelibus ,
quod est probabiliter dictum ; quia vero unus-
quisque fidelis quando confitetur fidem, non
loquitur in persona Ecclesise, sed propria,
necessarium videtur utilla verba possintvere
dici a singulis fidelibus, in propria persona,
etiamsi sintin statu peccati. Unde faciliusdici
potest illam particulam, in Deum, non sem-
per dicere habitudinem fidei formatse, sed
satis esse ut dicat habitudinem principalis
objecti fidei, vel etiam uitimi finis diligibilis
super omnia, etiamsi fortasse a credente actu
non diligatur. Sic enimlegimus, Joan. 12, de
quibusdam : Et crediderunt in eum, sciiicet in
Christum, dequibus statim subjungitur: Non
confitebantur illum, quia dilexerunt magis glo-
riam liominum, quam Deum ; et 1 Joann. 5,
dicimur credere in testimonium Dei, id est,
testimonio ejus.
13. Ad secundum membrum. — Cavendus
Erasmus. — Atque hinc responcleri potest ad
alteram partem, admittendolectionem illam,
credere in Ecclesiam unam et sanctam, non
significare habitudinem ad ultimum finem,
sed vel tantum ad objectum creditum, ita ut
credere in sanctam Ecclesiam, nihil aliud sit
quam credere illara esse unam et sanctam,
vel ad summum, est credere illi, ut regulse
infallibiii fidei testificanti, et proponenti ex
motione Spiritus Sancti. In quo cavendus est
modus loqui Erasmi, in dialogo de Fide, di-
centis se non credere in Ecclesiam, quia est
congregatio hominum, quoe fallere potest;
nam licet Ecclesia , ut constat ex hominibus,
TEMPORE CREVERIT, ETC. 31
possct ex hac parte falli et fallere, ut tamen
regitur ab Spiritu Sancto, est columna et fir-
mamentumteritatis, 1 adTimot. 2. Sic ergo
posset in bono sensu dici : Credo in Ecclesiam,
sicut Exod. 14 dicitur : Crediderunt Deo et
Moysi; et in Hebraeo habetur : In Deum et in
Moysem; et in Psalm. TOdicitur : Nec credide
runt in mirabilibus ejus. Nihilominus tamen
veritas est in Symbolo non haberi : Credo in
sanctam, sed: Credo sanctam Ecclesiam, ut
sit res credita, non ratio vel finis credendi,
et ita habetur communiter in Symbolo Eccle-
si?e, et in Conciliis, et admonet Augustinus,
sermon. 1 15 de Tempore, et cap. 12, et libr.
de Fide et Symbolo, capit. 10, et alius locus
cx Decreto citatus in Codice Gregoriano
emendatusest; etMarian. Victor. etiam corre-
xit lectiones Hieronymi, juxta antiquiores et
veriores codices ; sic etiam legunt Euseb.
Emissen., serm. 1 et 2 de Symbolo; Ruffin.,
Chrysolog., et alii qui de symbolo scribunt,
Epiphanus vero et Cyrillus non videntur tam
accurate distinxisse inter illa verba, cum par-
ticula in, vel sine illa, et ideo ita scripsisse
videntur.
SECTIO VI.
TJtrum materia fidei s?:^essu temporum creve-
rit, vel interdum minuta fuerit.
1 . Exponitur sensus qucesiionis. — Eccle-
sice tria tempora. — In hac quasstione, sicut
in prsecedenti, sermo est de materia per se
fidei ; naminaccidentalibus facile potest acci-
dere mutatio, ut etiam videbimus; materia
autem per se fidei tota reducitur ad cog-ni-
tionem mysteriorum Dei, ut Deus est, et
Christi, ut redemptor est, juxta illud: Hcec
est tita ceterna, ut cognoscant te solum Deum
terum, et quem misisti Jesum Christum; et
ita sensus quaestionis est, an hsec cognitio
Dei et Christi fuerit major vel minor in diver-
sis temporibus , vel eetatibus Ecclesia^. Ad
quam explicandam distinguenda sunt tria
praecipua tempora Ecclesice, scilicet, status
legis naturse, legis scriptee, et legis gratiae ; et
in unoquoque iliorum possunt etiam diversa
tempora considerari , ut Gregorius , super
Evangelia, distinguit statum legis naturas a
principio usque ad diluvium, el a Noe usque
ad Abraham, et ad Abraham usque ad Moy-
sem. Item in singulis horum statuum distin-
guendi sunt homines illi, qui fuerunt princi-
pes et pastores Ecclesise suis temporibus, a
communi plebe et vulgo Ecclesise, et ita
32 DISPUT. II. DE OBJECTO SEU
varise insurgunt comparationes, circa fidei
perfectiones, quas breviter explicaturi sumus.
2. Modi duo credendi explicite et implicite.
— Modus explicite credendi variatur tantum
secundum magis etminus. — Modus implicite
credendi rariatur ex variis principiis. — Pri-
mo. — Secundo. — Tertio. — Quarto. — Sup-
pono autem ulterius duplicem distingui mo-
dum, quo materia fidei credi potest, scilicet,
explicite et implicite, quse distinctio fere ad
totam materiam deserviet. Explicite credere,
nihil aliud est quam credere aliquidin seipso,
ita ut illud sit proximum objectum in quo
cadit assensusfidei; credereautem implicite,
est credere in alio tantum; quia quod sic cre-
ditur, revera non cognoscitur, neque intel-
lectus format proprium conceptum proposi-
tionis, quse implicite tantum credi dicitur, sed
alterius in qua illa continetur. Et prior qui-
dem modus solum variatur secundum magis
et minus, quatenus de eodem mysterio fidei
formari potest expressior conceptus, vel mi-
nus perfectus, vel etiam quatenus de eadem
recredita possuntplura vel paucioracognosci.
Si quis autem recte consideret, hoec varietas
solum consistit, vel in pluribus actibus fidei,
per quos creduntur explicite et in se plures
veritafes pertinentes ad idemmysterium, seu
ad eamdem rem creditam ; vel certe si major
et minor expressio est circa eamdem omnino
vcritatem, diversitas magis est in apprehen-
sione quam in ipso assensu fidei, et ita pro-
venire potest ex doctrina et industria humana
per scientiam acquisitam, vel per melius inge-
nium aut meliores species. At vero posterior
modus, scilicet fidei implicitee, potest fundari
in diversis principiis. Primo enim possunt in
uno credito explicite dici alia implicite credi,
ratione objecti formalis, in quo omnia credi-
bilia connexionem habent, ita ut impossibile
sit credere unum, quia Deus revelavit, quin
animus sit paratus ad credenda omnia reve-
lata, si sufficienter proponantur, et ea ratione
creduntur implicite ; sicut e contrario, qui
negat unum articulum fidei, implicite negat
omnia, quia non potest aliis per fidem adhe-
rere, si ab uno discedit ; vel sicut qui unum
peccatum explicite detestatur propter Dcum,
virtute et implicitc dctestatur omnia. Secundo,
potest hsec implicita fides esse per relationem
ad alios explicite credentes ; sic enim fidcles
simphccs dicuntur credere omniaquoe Eccle-
sia credit , vel quoe Apostoli tradiderunt ,
quamvis illa ignorent. Teiiio, potcst hoc con-
tingcre ex parlc materioe, idque multis modis,
SUBJEGTO MATERIALI FIDEI.
scihcet vel quia una propositio continetur in
alia, tanquam conclusio in principio, ex quo
potest evidenter colligi, et hoc modo , qui
credit Christum esse hominem, implicite crc-
dit esse visibilem; vel quia una propositio
est connexa cum aiia in re ipsa, seu per iden-
titatem rei, quamvis connexio ipsa non possit
sine fide cognosci, et hoc modo , qui credit
Deum esse infinitum, implicite credit esse
trinum ; vel etiam particulare in universali
cognoscilur implicite, ut per se constat. Ac
denique dicuntur implicite cognosci circum-
stantise mysterii in substantia ejus, et ila qui
credit Ghristum esse redemptorem, impliciie
credit mortuum esse pro hominibus , et
similia.
3. Prima assertio. — Probaturex Paulo. —
Item ex Patribus. — Item ex ratione. — His
positis, dicendum imprimis est, fidem quoad
substantiam credibilium semper fuisse eam-
dem a principio generis humani usquenunc.
Ita docet Divus Thomas hic, artic. 7 ; Hugo
de S. Victor., libr. 1 de Sacrament., part. 10,
cap. 4 et sequentibus; Magister, in 3, dis-
tinct. 23, ubi communiter Doctores ; Bona-
ventura, articulo secundo, qusestione prima ;
Albertus, articulo primo ad secundum ; Scot.,
Durand.,Richardus, et alii, quaestioneprima;
et Alensis, tertia parte, qusestione sexagesima
nona. Et probatur aperte ex Paulo, ad He-
breeos 11, ubi, cum dixisset: Sine fide impos-
sibile est placere Deo, subdit, quia acceden-
tem ad Deum, oportet credere quia est, et quia
remunerator est; quee duo virtute continent
totam substantiam materiee fidei. Item ibidem
definit, fidem esse substantiam rerum spe-
randarum ; res autem sperandoe semper fue-
runt eeedem secundum substantiam, scilicet,
seterna beatitudo, et quee ad illam spectant:
unde subdit ibidem Paulus : Juxta fidem de-
functi sunt omnes isti, non acceptis repromis-
sionibus, seda longe eas aspicientes. Preeterea,
2 ad Corinth. 4 : Habenies (inquit) eumdcm
spiritum fidei ; et loquitur de antiquis Patri-
bus. Facit etiam illud Actor. & : Non est aliud
nomensub ccelo datum liominibus, in quo opor-
teat nos salvos fieri; unde constatfidemChristi
fuisse scmperque esse neccssariam ad salu-
tem, ut Paulus etiam exposuit, Actor. 17, ad
Roman. 3, et ad Hcbr. 9 ; cxposuitque D.
Gregorius, homil. dccima septimain Ezechie-
lem, accommodansilludMarc. 11 : Et quiprw-
ibant, et qui sequcbantur, omnes clamabant :
Ilosanna filio David. Proeterea cst hoec com-
munis consensio Patrum,ul constat exlrciuco,
SEOT. VI. AN MATEHIA FIDEl TEMPORE CREVERIT, ETC.
33
libro quarto, capite decimo tertio ; Eusebio,
libro primo Histor., capite quarto, ubi bac ra-
tione dicit omnes fideles a principio mundi
potuisse appellari Cbristianos; idem Epipha-
nius, hseres. 66; latius Augustinus, tractat.
45 in Joan. : Tempora variata sunt, non fides,
el loquitur de fide pro materia ejus, unde
subdit : Mutatus est sonus verbi, veniet, aut
venit, eadem tamen fides utrosque conjungit.
Similia habet libro decimo octavo de Civitat.,
capite quadragesimo septimo, et sermone
octavo de Tempore : Una (inquit) est fides
novi et veteris Testamenti; idem Epistol. 157
adOptatum; late libro decimo nono contr.
Faust., capite decimo quarto, et sequent. ;
Hieronymus, ad Galat. 2 et 3 ; Chrysostomus
et alii.Ratio vero est, quia semper fuit eadem
Ecclesia in hominibus viatoribus , ut infra
latius dicetur; ergo semper fuit eadem fides
quoad substantiam ejus, quia fides est vincu-
lum, et quasi forma constituens Ecclesiam et
membra ejus. Item semper fuit eadem jus-
titia, et sanclitas secundum substantiam in
hominibus viatoribus ; sed.fundamentum jus-
titiee et fides. Denique omnes tendunt in
camdem beatitudinem, et per eumdem me-
diatorem Christum ; ergo necesse est ut omnes
conveniant in eadem fide, saltem secundum
substantiam ejus.
6. Secunda assertio. — Suadetur auctori-
tate assertio. — Suadetur etiam ratione. —
Secundo , dicendum est hanc fidem sem-
per fuisse explicitam in Ecclesia. Hanc
etiam assertionem docent citati Theologi ,
et intelligitur preecipue de fide hominum ,
nam de fide Angeiorum a nobis disputatur,
libro quinto de Angelis, capite sexto, quan-
quam etiam de ilia verificari possit utraque
assertio; nam Angeli viatores perfidem etiam
tendebant in eamdem beatitudinem cum ho-
minibus, et per eumdem Christum, ut verior
tenet sententia; et ideo etiam illi habuerunt
explicitam fidem Trinitatis et Incarnationis,
ut tractatur in prima parte, qusestione quin-
quagesima septima, et dixi in 1 tom. de In-
carnat., disputat. 32. De hominibus etiam
lapsis preecipue inteliigitur assertio, nam de
statu innocentiee alibi tractatur ' : quia vero
ad explicandam assertionem necessarium
erit, suppono Adamum etiam in statu inno-
centiee habuisse explicitam fidem Christi et
Incarnationis ejus. Hoc probavi late 3 part,
1 Vid lib. 3 de Opere sex dierum, cap. 18,
a num. 4.
XH.
queest. I, in Comment. articuli 3, ex communi
doctrina Patrum, et jam est sententia com-
muniter recepta. Inde ergo per se credibile
est, Adamum docuisse et tradidisse iilam
fidem filiis suis, et ita per traditionem con-
servatam esse in Ecclesia fidelium, etiam
quoad explicitam fidem Christi ; unde Leo
Pap., Epistol. 23, dicit a principio generis
humani fuisse denuntiatum hominibus Chris-
tum in carne venturum ; et Bernardus, serm. 6
in Vigiliam Nativit.,dicit prophetiamdeCbiisto
ab ipso Adamo initium sumpsisse. Unde Job
banc fidem habebat, cum, cap. 19, dicebat :
Scio quia Redemptor meus vivit ; ex quo Au-
gustinus, libr. 18 de Civitat., cap. 57, colligit
etiam inter gentes conservatam fuisse hanc
fidem in aiiquibus. Unde etiam sacrificia quee
tunc offerebant fideles , creduntur fuisse in
significationem aliquam Christi venturi, prop-
ter quod dicitur in Apocalypsi : Agnus occisus
ab origine mundi, ut multi exponunt ; et cx
cap. 7 ad Hebr., constat Melchisedech obtu-
lisse sacrifieium in Christi figuram. Postea
vero, cum heec fidcs peccatis obscurata esset,
et homines inciperent ad idololatriam decli-
nare, renovata est in Abrahamo, qui expres-
siorem fidem mysteriorum habuit, juxta illud
Joann. 8 : Abraham exultavil ut videret dieiri
meum, vidit, et gavisus est, etposteaper ma-
nus Patrum, et per frequentes Dei revelatio-
nes factas lsaac, Jacob, et aliis, pervenit
usque ad Moysem, de quo, antequam legem
acciperet, dicit Paulus, ad Hebr. 1 1 : Fide,
pra4ulisse improperium CTiristi thesauroJSgy-
ptiorum; et postea, Exod. 6, narralur excci-
lens Dei cognitio illi communicata. David
etiam valde expressam habuit hanc fidem,
ut ex ejus Psaimis constat , et ex verbis
Christi, Matth, 22 : David in spiritu vocat eum
Dominum; et idem est de aliis Prophetis,
preesertim de Isaia, de quo dicitur, Joan. 12,
quod vidit gloriam Dei, et tocutus est de eo :
et Luc. 10 generaliter dicitur quod multi
reges et Prophetce desideraverunt eum videre;
unde etiam, Genes. 19, dicitur, desideratus
cunctis gentibus. Ex quo recte colligit Ireneeus,
lib. 4, cap. 24 : Si desideraverunt, ergo in eum
crediderunt, quee desideria duraverunt usque
ad senem Simeonem; de posteriori vero tem-
pore Ecclesiee res est clara. Ratio vero non
est alia, nisi quia ita ordinatum et provisum
est a Deo in gloriam suam et Christi, ut per-
fectius ab Ecclesia fideli credi et amari pos-
set ; item quia oportuit ut preecipua Dei mys-
teria, quee in patria videnda sunt, semper in
34 DISPUT. II. DE OBJECTO SEU
via essent ab hominibus explicite credita.
5. Tertia assertio lipartita. — Prior pars
unde constans. — Posterior ostenditur aucto-
ritute. — Dico tertio : heec fides explicita sem-
per fuit in Ecclesia in capitibus, seu princi-
pibus ejus, in communi autem populo fere
non fuit, usque ad statum legis gratiee. Heec
etiam assertio clara est, et prior pars pro-
xime probata est in prsecedenti assertione;
nam quee adduximus maxime probant de
principibus Ecclesise. Altera vero pars sumi
potest ex illo, ad Ephes. tertio : Quod aliis ge-
nerationihus non est agnitum filiis hominum,
id est, vulgo, ubi ex nonnullis Patribus id no-
tant Salmeron, Justinianus et Cornelius, ex-
positores nostri, ponderantes etiam quod se-
quitur : Sicuti nunc revelatum est sanctis Apo-
stolis, etc, quasi dicat^ multo obscurius oiim
vulgaribus hominibus , quam nunc TJnde
Joannes prima Canon., capite quinto : Sci-
mus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis
scientiam, ut cognoscamus verum Deum, et si-
mus in vero Filio ejus ;unde Gregorius,, homil.
16 in Ezech., paulo postmedium : Dei cognitio
(inquit), quce in Patribus spiritualibus fuit,
nota toti populo Hehrceorum non fuit; nam
omnipotentem Deum, sanctam videlicet Trini-
tatem cum Prophetce pradicarent, populus igno-
rabat, solum Decalogum tenebat in fide, legem
Trinitatis nesciens. Quee sententia multo ma-
jori ratione verum habetin Ecclesia Gentium,
qusefuit ante legem scriptam, vel etiam cum
illa. Imo in hoc excedebat populus Dei, quia
expressiorem cognitionem habebat de Deo
ipso; quia credita sunt ei eloquia Dei, ad
Rom. 4. Tenebatur etiam explicite credere
Messiam venturum, ad quod Gentes non te-
nebantur, quia eis non ita proponebatur. Ta-
men neque etiam Hebrceorum populus Trini-
tatcm agnoscebat, nec etiam divinitas Messise
venturi illis explicite proponebatur: neque
etiam alia specialia mysteria ejus, quse omnia
nunc explicite credit populus Christianus, ut
ex dictis de Symbolo constat. Ratio vero hu-
jus veritatis etiam pcndet principaliter ex or-
dinatione divina ; congruentia vero ex parte
hominum redditur, quia illi slatus liominura
erantimpcrfecti, juxta illud adlleb. 7 : Nihil
ad perfectum adduxit lex. Item quia genus
humanum erat in statu inimicitise, quatcnus
non crat satisfactum Deo pro communi of-
fensa; et ideo, usque ad Christi prsescntiam,
iid<u cognitio sicut ct alia gratise dona non
simt cum magna abundanlia communicata
hominibus, scd solum quantum expedicbat
SUBJECTO MATERIALI FIDEI.
ad majorem Christi gloriam, et ad executio-
nem divinse preedestinationis.
6. Quarta assertio, qua formaliter satisfit
titulo. — Ejus ratio. — Quarto, hinc colligitur
responsio ad queestionein propositam, nimi-
rum materiam fidei, in ordine ad explicitam
fidem, successu temporum crevisse. Dico in
ordine ad explicitam fidem, quia fides implici-
ta semper fuil, et in omnibus, de tota materia
fidei, aliquot ex modis fidei implicitse supra
numeratis, ut facile unicuique constare pote-
rit applicando illos. De fide autem explicita
facile constat ex dictis. Ratio vero est, quia
per diversa tempora multiplicatse fuerunt di-
vinse revelationes et prophetise, per quas doc-
trina et materia fidei expressius est homini-
bus proposita, ut ex Scriptura constat, et tra-
dit ex professo D. Thomas, 2. 2, q. 174,
art. 6. Difficultas vero superest in explicando
quomodo intelligendurn sit hoc augmentum,
et quse regula in illo servanda sit; duse enim
regulee traduntur a Patribus, quee difficultate
non carent.
7. Prima regula D. Thomw pro intelligenda
proxima assertione. — Ejus conjectura. — AUe-
ra conjectura. — Prima regula est D. Thomse
hic, queest. 1, art. 7, ad 4, et q. 176, artic 6,
homines, qui fuerunt Christo propinquiores,
vel ante, vel post adventum ejus, habuisse fi-
dem magis explicitam seu perfectiorem cee-
teris. Quam reguiam solum suadet D. Tbomee
hac conjectura, quia in quocumque hominj.
status propinquior juventuti est perfectior et
robustior; ergo idem est cum proportione iu
Ecciesia ; tempus autem adventus Christi fuit
veluti juventus Ecclesise; nam tunc imtpleni-
tudo temporis mundi, ut dicit Paulus, ad Gal.
4 ; ergo homines propinquiores illi eetati fue-
runt etiam in fide perfectiores. Addere pos-
sumus aliam conjecturam : nam qui soli pro-
pinquiores sunt, magis illuminantur; Christus
autem fuit lux vera, ut dicitur Joan. 1, ct
quandiu fuit in mundo, lux fuit mundi, ut
ipse etiam dixit; ergo homines viciniores illi,
magis ab ipso illuminati sunt.
8. Dilemma contra dictam regulam. — Prima
pars dilemmatis impugnatur. — Secunda pars
dilemmatis. — Arguitur contra illam. — Secun-
da regula ex D. Gregorio. — Congruentia pro
secunda regula. — Hsec vero rcgula non carct
diflicultate : nam vel intclligitur universaliter,
vel indcfinite; nculro autcm modo videtur
posse subsislere. Non quidcm universalitcr, id
cst, dc omnibus hominibus, nam ante Chris-
ti adventum mulli antiquiores habuerunt ma-
SECT. VI. AN MATERIA FIDEI TEMPORE CREVERIT, ETC.
35
jorem cognitionem mysteriorum fidei, quam
multi posteriores, et Christo viciniores, ut,
verbi gratia, Moyses excessit alios, qui postea
fuerunt in lege veteri, ut sentit idem D. Tho-
mas, d. art. 6, et sumi potest ex cap. 6 Exod.
Item David excessit posteriores reges, et Isaias
posteriores Prophetas, et sic de aliis. Post
Christi autem adventum fuerunt multi in Ec-
clesia, Christi tempore posteriores, et nihilo-
minus sapientia fidei doctiores, ut etiam ex-
perientia constat; imo tota Ecclesia videtur
crescere de die in diem in majori fidei expli-
catione. Si autem illa regula indefinite intel-
ligatur, erit quidem facilior, et non videtur
sensus alienus a mente D. Thomse; nam so-
lum ponit exemplum in Joanne Baptista et
Apostolis, et ita solum sensisse videtur aliquos
homines illius setatis superesse omnes alios;
tamen etiam in hoc sensu non caret difficul-
tate. Primo, quia Adam, tanquam parens to-
tius generis humani, videtur habuisse magis
explicitam fidem , et majorem sapientiam
quam Joannes Baptista ; imo etiam de Abra-
ham, Moyse, et David, et similibus, sallem
videtur incerta illa comparatio. Secundo post
Christi adventum multse propositiones de fide
sunt definitse, quse antea non erant de fide,
ut quod Christus duas habuerit voluntates,
quod Beata Virgo nunquam peccaverit venia-
liter, quod justificatio fiat per qualitatem in-
hoerentem, et similes; ergo videtur esse ma-
gis explicita fides nunc in Ecclesia, quam
fuerit in primitiva etiam in Apostolis, quia
esse magis explicitam nihil aliud est quam
extendi ad plura credibilia. Denique ratio D.
Thomse non videtur efficax, quia Christus est
lumen infmitse activilatis, ut sic dicam, et vo-
luntarie illuminans, et ideo major vel minor
actio ejus non est colligenda ex majori vel
minori propinquitate temporis, sed ex ordine
sua divina sapientia et prsedestinatione con-
stituto, et ita potuit sua voluntate prsefinire,
ut hoc vel illo tempore esset Ecclesia magis
vel minus instructa in fide, sive illud tempus
esset propinquius, sive remotius tempore in-
carnationis suse.
9. Secunda regula ex Gregorio. — Congruentia
pro 2 Regula. — Est ergo secunda regula D.
Gregorii, hom. 16 inEzechiel.,dicentis : Quan-
to mundus ad extremum ducitur, tanto nolis
ceternce scientice aditus largius aperitur ; qui-
bus verbis indicat in Ecclesia esse magis ex-
plicitam fidem in quocumque tempore poste-
riori, quam in praecedenti, cui favet illud Sa-
pientis : Justorum semita sicut lux splendens
procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
Probat etiam Gregorius hoc inductione qua-
dam; nam Abraham explicatiorem fidem ha-
buit quam preecedentes, et Moyses perfectio •
remquam Abraham, et David quamMoyses,ut
ipse dicit, et probat ex illo Psalm. centesimi
decimi octavi : Super senes intellexi. Et postca
Joannes Baptista excessit superiores omnes,
et Apostoii etiam superarunt ipsum, saltem
in excelientia doctrinse. Denique addi potest
congruentia, quia naturale est homini proce-
dereab imperfecto ad perfectum, et paulatim
proficere, et ideo in senibus solet esse major
sapientia; Deus autem accommodat gratiam
naturse; ergo verisimile est ita etiam iliumi-
nasse mundum et Ecclesiam.
10. Arguitur contra hanc 2 reg. — Verum-
tamen etiamhsec regula difficultate non caret,
nam contra illam fere eadcm objiei possunt
quae contra preecedentem, preeterquarn quod
multa in ea sumuntur incerta. Illud vero dif-
ticilius est, quia ex illa sequitur doctores Ec-
clesia?, posteriores Apostolis, fuisse sapientio-
res in fide, vel habuisse illam magis explici-
tam, quam ipsi Apostoli, quod dici non potest,
et a Theologis communiter reprobatur ,
etiamtanquam temerarium ; nam iilis specia-
liter promisit Christus Joan. 14, 15 etl6 : Ille
vos doceoit omnia , et suggeret zohis omnia
qucecumque dixero tolis ; et ibidem ait :
Omnia qucecumque novi a Patre, nota feci
voois ; et ideo dicuntur habere primitias
Spiritus, ad Bom. 8, et 2 ad Corint. 3 :
Nos autem revelata facie gloriam Domini spe-
culantes ; etadEphes. 1 : Secundum divitias
gratice e)us, qua? dbundavit in nobis in Dei sa-
pientia; unde Epiphan., hseres. 66, versus
finem, dicit, Apostolos accepisse donum, quo
omnia ipsis clare Spiritus sanctus exposuit,
scilicet, claritate fidei explicitse , et non
scientiae, et idem sentiunt de Apostolis Cy-
prianus, ep. 74 ; Augustinus, 1. 5 de Bapt., c.
26; et Cyrillus, 1. 4 in Isaiam, orat. 4; et ra-
tio id videtur ostendere, quia ipsi fuerunt
magistn fidei novi Testamenti, et ideo fides
Ecclesiae dicitur fundata super fidem Apos-
tolorum ; non ergo potest esse major in
Ecclesia, quam in Apostolis fuerit.
11. Sustinentur prwdictce regulce, et quce-
dam pro ipsis notantur. — His non obstanti-
bus, dictae regulse convenienter explicatse ve-
rse sunt, et facile possunt in concordiam re-
duci. Oportet tamenimprimis distinguere inler
communem plebem fidelium et Principes seu
capita Ecclesise, et cum proportione compa-
36 DlSPUt. II. t>E OBJEGTO SEU
rationem facere. Deinde haec comparatio
preecise facienda est in cognitione fidei ,
quatenus ex divina revelatione etinfuso lumi-
ne pendet, non in scientia acquisita, quee per
industriam humanam compararipotest, etiam
circa res divinas, fide ipsa supposita. Ac de-
nique hujusmodi comparationes non sunt ita
intelligendee, ut exacte et in omnibus perso-
nis ac temporibus necessario debeant verifi-
cari, sedregulariter,etut plurimum^seu atoto
genere, ut aiuut, aut comparando statum cum
statu, vel capita illorum inter se, qua? omnia
sumuntur ex D. Thoma, d. qucest. 174, art.
6, et Cajetano, q. 1, art. 7.
12. Pro prima regula primum pronuntia-
tum limembre. — Membrum prius. — Membrum
posterius. — Primo ergo, comparando statum
Eeclesiee quoad corpus seu communem ple-
bem ejus, sic verum est fuisse in Ecclesia ma-
gis explicitam fidem in statu, seu tempore
viciniori Christo Domino. Hoc satis notum
est ex dictis, et ex discursu supra facto ; nam
in lege naturee, magis obscura vel implicita
fuit fides quam sub lege Moysis ; et in lege
gratiae multo inagis fuit explicata , tam cir-
ca mysterium Trinitatis ; nam, ut inquit Gre-
gorius supra, per Testamentum novum in cor-
de fidelis populi fides Trinitatis crevit, juxta
illicd Matth., ult : Euntes, docete omnes gentes,
etc. ; quam circa mysterium Incarnationis, de
quo Paulus, ad Ephes. 3: In prioribus genera-
tioiiibus mysterium Christi non est agnitum,
sicut nunc est revelatum >SS. Apostolis et Pro-
phetis, et ideo dixit Ireneeus, 1. 3, c. 47 : In
'Hoxo Testamento, fides hominum, quce est apud
Deum, auctaest. At vero distinguendo in iilis-
met statibus tempora propinquiora, velremo-
tiora Christo, aut fini mundi, nihil credo posse
certum affirmari; nam in unoquoque statu
potuit esse magna varietas et rerum vicissi-
tudo, et ita in statu legis naturse potuit esse
fides in ejus initio satis explicata pro capaci-
tate illius status, et postea paulatim obscu-
rari usque ad tempora Abrahee, in quo veluti
renovata est, et fortasse aucta in cognitione
Dei, quoad omnipotentiam ejus, ut D. Tho-
mas supra dicit. et quoad spem Chrisli ven-
turij propter specialcm promissionem factam
Abrahse et filiis ejus. Deinde vero pauiatim
minui ccepit cognitio, fidei, ct ita proccssit
usque ad Moysem. Similiter etiam in statu
legis veteris magna fuit vicissitudo et rnutatio,
ut constat ex Scriptura ; et ideo Dcus ccrlis
temporibus mittebat Prophetas, per quos lidei
cognitio quasi renovarctur: unde contingcre
SUBJECTO MATERIALI FIDEI.
potuit ut tempore adventus Christi populus ille
majori ignorantia laboraret, quam superiori-
bus temporibus. Denique etiam in Christi Ec-
clesia hee mutationes inventee sunt. Si autem
attente considerentur, magis fuerunt in varie-
tate, vel extensione locorum, quam in subs-
tantiali fide corporis Ecclesiee ; nam heec sem-
per videtur fuisse eeque explicata in communi
plebe fidelium, saltem quoad symbolum Apos-
tolorum. Neque hoc est preeter regulam D.
Thomee, nam heec Ecclesia semper est eeque
propinqua Christo : ipse enim promisit, et
preesenliam suam, dicens : Ecce ego vobiscum
sum usque ad consummationem sieculi ; et
assistentiam divini Spiritus, dicens : Ut ma-
neat vobiscum in cBternum.
13. Secundum pronuntiatum pro ead. 1
reg. — Temerarium putare aliquem post
Apostolorum explicatiorem fidem habuisse. —
Limitatio secunda pronuntiati. — Secundo,
comparando capita, dicendum est homines
propinquiores Christo, qui in unoquoque sta-
tu fuerunt capita Ecclesiae, magis fuisse in
fide illuminatos, regulariter loquendo. Ita ex-
plicat sententiam suam D. Thomas, et ita
etiam est interpretanda regula Gregorii, et
patet facile ex discursu ejus, quia Moyses vi-
detur fuisse excellentior in divinis illustratio-
nibus, quam superiores ; et specialiter ait D.
Thomas excessisse in cognitione divinitatis
quoad simplicitatem ejus, quam Deus illi os-
tendit, revelato illo nomine : Ego sum qui
sum, juxta illud Exod. 6: Nomen meum ma-
nifestavi eis. Postea vero Apostoli majorem
cognitionem acceperunt, ut recte probant ar-
gumenta facta, neque est cogitandum aliquos
post illos habuisse majorem fidei cognitionem,
neque posset id sine temeritate affirmari,
ut satis etiam probatum est. Dixi autem, regu-
lariter, quia in quolibet statu potest cogitari
aliqua exceptio, utin statu legis naturse for-
tasse Adam excessit posteriores, et in statu
legis scripta? David forte excessit Moysem,
Isaiam, et alios, ut etiam tactum est. Deinde
Joannes Baptista conferri potest cum Apc.to-
lis; de Elia etiam, et Enoch, quatenus ventu-
ri sunt tempore ultimi judicii, cogitari potest
an sint hahituri vel eequalem vel majorem
cognitionem fidei ; itaque in his nihil certius
ailirmari potcst.
14. Tertium pronunciatum pro utraque reg.
— Terlio, dicendum est specialiter de Ecclc-
sia Christi, successu temporum crevisse in
sapicntia rcrum divinarum acquisita, mediante
fidc, ut cxpnrimcnto constat. Unde quoad
SECT. VJ. AN MATERIA FIDEl TEMPORE CREVERIT, ETC.
37
hanc sapientiam potuit esse etiam mutatio et
varietas in Ecclesia, in qua nulla ex preedic-
tis regulis potest habere moralem certitudi-
nem ; nam in quibusdam temporibus magis
propinquis adventui Christi videtur Ecclesia
abundasse majori lumine et cognitione, exis-
tentibus in ea illustrioribus Doctoribus, quee
postea remitti potuit illis deficieutibus, et ite-
rum postea crescere advenientibus aliis, nam
hoc totum pendet ex ordine divinee providen-
tiee, adjunctasollicitudinepastorum Ecclesiee;
et hoc probant dubitationes factee, quee ex
dictis facile solvuntur.
15. Qucestiuncula. — Partis negativm moti-
vum. — Una tantum superest expedienda dif-
ficultas, quee proposita etiam est, et est majo-
ris momenti, an scilicet in Ecclesia Christi
creverit fides, quoad aliquas propositiones
credendas de fide, in posteriori tempore, quae
antea non credebantur tanquam de fide ?
Nam ex dictis videtur sequi pars negativa,
quia sapientia infusa non potuit etiam exten-
sivc crescere in hac Ecclesia, alias possent
posteriores pastores Ecclesiee in hac sapien-
tia superare Apostolos ; item in hac Ecclesia
non sunt novoe revelationes; ergo nec nova
credibilia. Denique ita videntur sentire Scho-
laslici supra citati, dicentes non augeri fidem
Ecclesiae quoad numerum credibilium, sed
solum quoadexplicationem; D. Thomas etiam
in hac queest. 1, art. 10, ad 1, dicit nihil do-
ceri ab Ecclesia, quod in doctrina Apostolo-
rum non contineatnr, sed explicari magis, et
proponi fidelibus propter heereticos ; unde
etiam Wald., 1. 2 Doctrinal. fid. antiq., cap.
22 et 23, dicit non posse Ecclesiam novum
articulum fidei condere, sed antiquos expli-
care, quod etiam tradit Castro, 1. 1 contr. hee-
reticoS; capite 8; et Cano, 1. 2 de Locis, c.
7, et 1. 4, cap. 3.
46. Verce resolut. pars prior. — Pars poste-
rior. — Sed quia hoc punctum attingit mate-
riam de Potestate Pontificis et Concilii ad de-
finiendas fidei vcritates, quam infra, disp. 5,
sect. 7 et 8, ex professo tractaturi sumus \
ideo breviter dico simpliciter quidem asse-
rendum esse Ecclesiam non tradere novam
, fidem, sed antiquam semper stabilire et ex-
plicare; nam propterea recurrit semper ad
Scripturam et Apostolicas traditiones, et ita
docent etiam antiqui Patres, ut Vincent. Ly-
J rinens., lib. cont. Profan. voc. novit., cap. 7
et 37; Ireneeus, 1. 3 contra Heeres., cap. 2; et
1 Videantur etiam disp. 10 et i 1 .
Hieronymus in id Psalm. 86 : Dominus nar-
ravit in Scripturis populorum, et principum
horum, qui fuerunt in ea. ubi expendit verbun
illud, fuerunt, ut exponat Principes illos fuisse.
Apostolos. Hoc tamen non obstante, verum
est aliquam propositionem explicite nunc
credi de fide, quee antea exphcite non crede-
batur ab Ecclesia, quamvis implicite in doc-
trina antiqua contineretur ; hoc probant exem-
pla supra adducta, et optimum etiam est de
baptismo dato ab hseretico in forma Ecclesiee,
an sit iterandus, vel sit validus; nam tempore
Cypriani neutrum erat de fide; et ideo, licet
ipse et Stephanus Papa contraria sentirent,
nihilominus in ejusdem fidei unione peimm-
serunt, quia Stephanus nihil definivit; postea
vero de fide traditum est, talem baptismum
non esse iterandum; et multa similia possunt
afferri, et sine dubio hoc spectat ad potesta-
tem definiendi Ecclesiee. Neque ad hoc est
necessaria nova revelatio, scd sufficit infalii-
bilis assistentia Spiritus Sancti ad explican-
dum et proponendum explicite id quod antea
implicite tantum in revclatis continebatur.
17. Satisfit motivis negativce partis in num.
15. — Et ita sunt explicandi dicti auctores.
Nam illa explicatio, quam dicunt posse Eccle-
siam facere, aliquando est per explicationem
novae propositionis contentee in antiquis. Illa
autem propositio nunquam est novus articu-
lus, quia non pertinet ad materiam veluti
substantialem fidei explicite ab omnibus crc-
dendam; illa enim sufficienter fuit semper
explicata in Symbolo, secl pertinet seepe ad
doctrinam fidei, quam oportet sciri a Doctori-
bus Ecclesiae, juxta temporum varietatem vel
necessitatem.
18. Unum gerius propositlonum quce succes-
su temporis explicite creduntur. — Alterum ge-
nus. — Denique, propter id quod de Apostolis
tangitur, possumus distinguere duplicem or-
dinem propositionum, quee successu tempo-
rum explicite creduntur; queedam enim per-
tinent veluti ad substantiam mysteriorum, ut
in mysterio Incarnationis, quod Christus ha-
buerit duas voluntates; et in mysierioEucba-
ristiee, quod subsiantia pauis post consecra-
tionem non maneai, et simiies; et de hujus-
modi credendum est, fuisse cogniias ab Apos-
tolis non tantum implicite, sed explicite, quia
oplime intelligebant Scripturas, et mysteria
omnia quee ad traditionem fidei pertinebant.
Alia? vero sunt propositiones coniingentes,
quee tempore Apostolorum nondum evene-
rant, ut quod iste sit Pontifex, quod hoc sit
38 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
verum Concilium, et similes; et has non opor-
tuit cognosci ab Apostolis explicite, sed tan-
tnm in universali, quia non erat necessarium
illis revelari omnia futura. Et fortasse hoc
modo in die Pentecostes non fuerunt edocti
explicite de omnibus mysteriis fidei, quoad
particulares circumstantias eorum, ut de mo-
do vocationis Gentium, et de cessatione lega-
lium, ut plane colligitur ex Actorum 10 et 15 ;
et sic etiam Joannes, in Apocalypsi, multa
intellexit de futuris, quse aliis revelata non
fuere, et fortasse multa ex illis non intelli-
gentur ccrto et explicite, donec impleantur.
Ita ergo potest Ecclesia in his rebus cognos-
cendis proficere, etiam cum certitudine fidei,
interveniente Ecclesice defmitione, quee pro-
pter assistentiam Spiritus Sancti vim habet
revelationis, seu infallibiliter applicat revela-
tionem univcrsalem ad particulare objectum.
Et hsec sufficiunt de objecto materiali; nam
aiia quae hic tractari possent de propositioni-
bus mediate tantum, vel traditis, et non scri-
ptis, pendent ex dicendis de objecto formali,
et de regulis fidei, et ibi tractabuntur.
DISPUTATIO III.
DE OBJEGTO FORMALl FIDEI ; ET QUOMODO AD ILLUD '
FIAT ULTIMA FIDEI RESOLUTIO.
Objectum formale duplex. — Primus modus
oljecti formalis apud Capreolum. — Duplex
solet distingui objectum formale in potentiis
vel habitibus, pra3sertim cognoscitivis, scili-
cet, in esse rei, et in esse cognoscibilis, ut tra-
dit Gajetanus, 1 p., quaest. 1, art. 3; et ante
illum Capreolus, qucest. 4- Prolog., art. 1,
ubi distinctionem hanc colligit ex variis locis
D. Thomse; et applicando illam ad nostram
niateriarn , aliquid de ea dicemus in sectio-
ne 2. Ratio ergo formalis objecti in esse rei,
est ratio principaliter cognita ; unde vocari
solet objectum quod, seu terminativum. Ratio
autem formalis in esse cognoscibilis, est ratio
scu medium cognoscendi, et ideo vocatur
objectum quo. Undc fit ut, comparando illas
duas rationes intcr se, illa quee pertinctad
esse rei, in objecto materiali comprehenda-
tur; quare de illa hic non tractamus, nam
in prsecedenti disputatione explicata est. Agi-
mus crgo dc ratione formali motivfi, quce so-
let eliamvocari ratio sub qua. Addit vcro Ca-
prcolus tcrliam rationcm objccti, quam ipse
vocot conromitantcm, in 3, dist. 25, art. 3,
ad 1 ; sed non oportet membra multiplicare,
FIDEI, ET QU0MQD0 AD ILLUD,4-ETC.
quae obscuritatem et confusionem parturiunt ;
nam ut ipsemet explicat, illa ratio concomi-
tans nihil aliud est quam denominatio objecti
materialis a formalf, ut in preesenti materia
est ratio credibilis. Quapropter non distin-
guuntur illa duo, nisi tanquam abstractum et
concretum, ideoque eadem estutriusque con-
sideratio. Magis distingui possent in objecto
formali fideij Deus ipse revelans, et ejus reve-
latio, quiarevera illaduo distincta sunt, cum
revelatio sit actio Dei ad extra ; verumta-
men, si attente considerentur, illa duo se ha-
bent tanquam forma, et informatio seu unio,
et ideo unam rationem formalem objecti con-
stituunt, sicque sub una ratione utramque
considerabimus ; oportebit tamen utriusque
conditiones explicare.
SECTIO I.
Utrum Deus, seu Dei auctoritas, vel potius
liumana ratio sit objectum formale fidei.
\. Error htereticorum in hac qucestione. —
Fundamentum erroris. — Confirmatur ex ra-
tione. — Secundo. — In hoc principio oportet
ante omnia refutare errorem quorumdam,
qui dixerunt nihil esse credendum, nisi quod
humana ratione iutelligitur ac persuadetur.
Ita Manicheeos sensisse indicat Augustinus,
lib. de Utilit. credendi, cap. 1 ; dicit enim il-
los docuisse, superstitiosum esse fidem ante
rationem imperare , quasi nihil credendum
sit, nisi quod ratio suaserit. Eumdem erro-
rem tribuit Abailardo Bernardus epist. 190
ad Innocentium ; ille enim primum etiam
fundamentum credendi in ratione constitue-
bat; unde cum illud sit objectum formale
fidei, in quo per se ac principaliter fundatur
assensus fidei, ut videbimus, merito dicere
possumus hos heereticos. constituisse objcc-
tum formale fidei, non in Deo, sed in huma-
na ratione. Fundabatur Abailardus, ut Ber-
nardus refert, in lllo Eccl. 19 : Qui cito cre-
dit, levis est corde; nam cito credere, dicebat
esse adhibere fidem ante rationem; nam, qui
ita crcdit, pcriculo crrandi se exponit, et
ideo admonet Joanncs, 1 cpist., cap & : Pro-
bate spiritus, an ex Deo sint ; et Paulus, 1 ad
Thessal. 5 : Omnia probate , quod bonum est
tenrte; probatio autcm hcec non fit nisi per
lumcn rationis, quia si dicatur fieri per reve-
lationem , illa crat probanda ; unde cum in
revelationibus non procedatur in infinilum,
nec pcrvcniatur ad revelalionem claram ,
SECT. I. AN DEUS YEL EJUS AUCTORITAS, AN HUMANA RATIO, ETC.
39
oportet sistere in Jumine rationis, tanquam
in regula credendorum ; et hoc est esse objec-
tum formale ; atque hsec est preecipua ratio
hujus erroris. Et confirmatur, quia nisi per
rationem credendum sit, poterunt etiam credi
quse sunt contra rationem , et ita poterunt
excusari infideles, etiamsi absurdissima cre-
dant, et rationi contraria, dicentes se credere
Deo, contempta ratione sua; hoc autem ab-
surdissimum est, ut constat. Denique videha-
tur his heereticis impossibile, credere sine ra-
tione ostendente veritatem; quia credere, est
assentiri ; non potest autem intellectus assen-
tiri, nisi cognoscat ac percipiat connexionem
praedicati cum subjecto (alias posset credere
astra esse paria suo arbitratu) ; illud autem
sine ratione non fit.
2. Contra hunc errorem notatur quadruplex
modus necessaria? intelligentice rei ut credi
possit. — Primus modus. — Secundus. • —
Tertius. — Quartus. — Ad impugnandum
hunc errorem , et fundandam veritatem ,
oportet advertere quatuor modis posse intel-
ligi rationem et intelligentiam rei creditse
esse necessariam ad credendum. Primo, quia
oportet prius percipere id quod proponitur
ad credendum, et intelligere, saltemconceptu
apprehensivo, quid sit id quod asseritur seu
proponitur; et in hoc sensu clarum estintel-
ligentiam et rationem necessariam ad hanc
apprehensionem, esse etiam necessariam ad
fidem; quomodo dixit Augustinus ( Psalmo
4 i 8, circa illa verba : Da mihi intellectum ) :
Nisi aliquid intelligatur, nemo potest credere
in Deum ; hsec autem intelligentia non potest
pertinere ad objectum formale fidei ; quia
apprehensio non est ratio assentiendi, ut per
se constat, sed est una ex conditionibus ne-
cessariis. Secundo, potest concurrere ratio,
ut ostendens esse prudenter credibiie id ,
quod proponitur, et ad hoc sufficienter pro-
poni ; et sic etiam concursus rationis neces-
sarius est, et illum persuadet sententia illa
Sapientis : Qui cito credit, levis est corde,
quia prudentis est considerare priusquid cre-
dat. Verumtamen hoc etiam non spectat ad
objectum formale fidei, sed est conditio prse-
via, de qua post disputationem prsesentem
late dicturi sumus. Tertio, potest esse neces-
saria ratio, ut ostendat non esse impossibi-
lia, nec rectce rationi contraria, ea quse cre-
denda proponuntur, sive hoc fiat positive
probando illas res esse possibiles, sive tan-
tum npgative, ostendendo non probari impos-
sibiles, quod fieri solet solvendo rationes,
potius quam oppositum convincendo. Et hoc
munus rationis circa res fidei , etiam est
verum et necessarium, saltem in hominibus
doctis ; quia quae credenda sunt non possunt
esse contra rationem, licet supra illam sint.
Tamen hoc etiam non pertinet ad objectum
formale, sed ad conditiones prsevias ad cre-
dendum ; imo continetur sub prsecedente ,
non enim potest objectum prudenter judicari
credibile, nisi judicetur non impossibile, vel
saltem non probari impossibile, ac subinde
nec esse contra rationem. Quarto igiturmodo
potest postulari ratio ad credendum, tan-
quam ostendens veritatem credendam , et
tanquam proprium fundamentum ac per se
ipsius assensus ; et in hoc sensu locuti sunt
dicti hseretici, ut citati Patres significant et
impugnant.
3. Prima assertio, partim de fide, partim
Theologica. — Probatur primo ex Scriptura.—-
Dico ergo primo : humana ratio non est
fundamentum in quo per se nititur fides
Christiana, et ita non potest esse objectum
formale fidei. Hsec assertio est de fide quoad
priorem partem ; quoad posteriorem vero
est Theologica et certa. Probatur primo ex
Paulo. 4 ad Gor. 2, dicente : Prcedicatio nos-
tra non est in persuasibililus humana? sapien-
tiajverbis, sedin ostensione spiritus et virtutis,
ut fides vestra non sit in sapientia hominum,
sed in virtute Dei ; per quse verba, et per to-
tum illud caput, satis expresse impugnat Pau-
lus dictum errorem. Et ideo dicebat, 2 ad
Cor. 10, oportere captivare intellectum in olse-
quvum Christi; quae autem esset captivitas
intellectus, si illa tantum crederet, quee per
rationem vera esse cognosceret? Preeterea,
Matt. 2!, Christus dixit Petro : Caro et san-
guis non revelamt tibi, per carnem et san-
guinem intelligens naturam et vires ejus, ct
ideo addidit : Sed Pater meus, qui in ccelis
est ; et sic etiamdixit, Matth. 40: Confiteor
tibi, Pater, quia abscondisti Iwc a sapientibus,
et revelasti ea parvulis ; etJoan. 3 : Siterrena
dixi robis, et non creditis, quomodo si dixero
ccelestia, credetis? Unde Joan. 1 dicitur : Uni-
genitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
A. Secundo probatur ex Patrilus. — Se-
cundo principaliter probatur ex Patribus ,
qui ubique docent in fide non requiri, imo
nec intervenire scientiam, sed potius igno-
rantiam, non quia fides non pisebeat ali-
quam rei cognitionem, sed quia non ostendit
res cr°ditas, quoad earum veritatem, per ra-
tionem. Sic dixit Augustinus , serm. 4 de
-40 DlSPUT. III. DE OBJECTO EORMALI F
Trinitat. : Fidelis swnr, credo quod nescio; et
sermone 20 de Verbis Apostoli : Melior est
fidelis ignorantia, quam temeraria scientia;
ettract. 40 in Joann., ponderans illudlsai. 7:
N!si credideritis , non intelligetis , inquit :
Credimus ut cognoscamus ; non cognoscimus
ut credamus ; et 1. 50 Homiliarum , in 32,
inquit : Arcana regni Dei prius qucerunt, ut
fiant intelligentes. Prseterea Dionysius , in
capite septimo de Divin. nomin. : Fides, in-
quit, est stabilis credentium sedes. et simplex
xeritatls notio impersuasibili veritate certa;
vocat impersuasibile^, quia ratione probari
non potest; unde etiam dixit Damascen., 1. 4,
cap. 12 : Fides est assensus ab omni curiositate
dissitus ; vel, ut ait ibi Clictov., est incrusta-
bilis consensus, quia non datur per rationis
inquisitionem; sic etiam Basilius, homil. in
Psal. 149, dicit fidem non inniti geometricis
probationibus, sed animis nostris, inquit, se
hisinuat efficaci operatione Spiritus Sancti;
unde infra dicit , fidem esse assensum nulla
prcevia inquisitione nitentem; facit etiam il-
lud Gregorius, homil. 26 in Evangel.: Fides
non liabet meritum, ubi Mmana ratio prcebet
experimentum ; quod etiam habetur inter
opera Cypriani, lib. de Cardinal. Christi ope-
ribus, capite de Christi Nativ. Sic etiam Na-
zianzenus, orat. 34, alias 2, de Theologia,
iidem rationi opponit, dicens : Fidem potius
quam rationem sequamur ; et Hihirius, 8 de
Trinit., ante medium, inquit : Maximum fidei
meritum est sperare quod nesciat. Denique
Irenreus, lib. 2, cap. 45 : Melius est (inquit)
credere Beo, neque aliud inquirere ad scien-
tiam, nisi Jesum filium Dei, quam per quces-
tionum subtilitates in impietatem cadere. Et
plura de hoc videri possunt in Cyrillo Ale-
xandrino, libr. \ contra Julianum; et Hiero-
nymo, Jonaa cap. 3; et Chrysostomo, hom. 2
et 8 ad Roman.
5. Probatur tertio ex ratione. — Tertio ,
prohatur ratione, quia praecipua mysteria,
qiue ficle credimus, talia sunt, ut ratione na-
turali cognosci non possint, sicut de myste-
rio Trinitatis, Incarnationis et Encharistiae in
suis locis ostensum est, 1. 1 de Trin., cap. \\ ;
de Incarn., disp. 3, sect. 1 ; de Sacram., dis-
pnt. 4-8, sect. 3, et est por se cvidens, quia
nulla sunt naturalia principia, neque effectus
Dei nalnraliter cognoscibiles, per quos ra-
tione possimus aliqnod cx his mysteriis osten-
dere; ergo nnn potest ralio naturahs esse in
nobis principalc fnndamcntum credendi haec
mysteria. El confirmatur : nam vcl illa ra-
IDEt, ET QU0M0D0 AD 1LLUD, ETC.
tio, quse fundaret fidem, esset evidens, vel
tantum probabilis : neutrum clici potest ; ergo.
Probatur prior pars minoris, quia evidentia
convincit intellectum, et necessitat ad assen-
sum, ut ex Philosophia constat ; fides autem
non necessitat, sed voluntarie suscipitur, ut
infra videbimus ; unde etiam negari potest
pro arbitrii libertate, ut in hsereticis experi-
mur ; ergo assensus fidei non fundatur in
evidenti ratione ostendente veritatem, et in-
fra ostendemus non fundari etiam in revela-
tione evidente. Altera vero pars probatur,
quia alias fides tantum esset qusedam opinio,
quod (ut scribit Bernardus, Epist. 4-90, ante
medium) videtur sensisse Abailardus, vocans
fidem aestirnationem, quasi ex opinione pen-
deat, non certa veritate subsistat; alioqui
posset quilibet formidare, et dubitare de ve-
ritate fidei, sicut formidamus et dubitamus
de his, quse per solam rationem probabilem
tenentur. Non ergo fundatur ficles in ratione,
sed (ut inquit Petrus, 2 Canon., capit. 1)
habemus firmiorem propheticum sermonem, cui
benefacitis attendentes, etc.
6. Secunda assertio bipartita. — Ostenditur
prior pars assertionis ex Scriptura. — Dico
secundo : Deus ipse, quem credimus , est
eliam prima ratio credendi, atque adeo ob-
jectum formale fidei. In hac assertione con-
veniunt Theologi, D. Thomas, hic, art. 1, ct
1 part., q. \, art. 3 et 7; et reliqui in Prolog.
sent., et in 3, dist. 24; Altisiodor., statim in f
principio Summa?, in Procemio; et Alens., 3
p., q. 68. Et quoad substantiam, seu funda-
mentum assertionis, est clara doctrina fidei ;
nam Scriptura saepe docet, veram fidem, ad
salutem necessariam, ipsi Deo inniti ; sic dici-
tur Gen. 15 : Credidit Abraham Deo, et repu-
tatum est illi adjustitiam, quod dicit Paulus,
ad Etom. 4, scriptum esse propter nos, quia
fidem illam, et credendi modum imitari debe-
mns, ut justificemur, et ita de seipso dicit
idem Paulus, 2 ad Timoth. 1 : Scio cui cre-
didi, et certus sum; et ad Thcss., epist. \, c.
2 : Accepistis illud, non ut terbum hom.inum,
sed ut vere est terbum Dei ; et sic etiam Joan.
prima epist., cap. 5 : Qni credit Filium Dei,
habct testimonium Dei in se; et similia snnt
frcquentia in Scripturn ; et ideo merito dixit
Ambrosius, lib. de Abraham, cap. 3, et 1. 2
Epistolarum, epistol. 12 ad Valentinianum :
Cceli mysterium doceal, me Deus ipse, qui con-
didit, non homo, qui seipsum ignoravit. Cui
magis de Deo, qvam Deo credam ? ct Augus-
tinus, de Spirit. et litt., cap. 32 : Non dubium
SECT. II. AN DEUS, UT REVELATIONE CONSTITUIT OBJECTUM, ETC.
41
est illam fidem ab Apostolo commendari, qua
creditur Deo. Ratione etiam facile ostendi
potest ; nam imprimis de ratione fidei in com-
muni est, ut nitatur in testimonio dicentis,
quia in hoc distmguitur a scientia, et ab opi-
nione proprie sumpta; ergo hoc etiam con-
venit nostrse fidei, et necessario sequitur ex
praecedenti assertione, quia cum non nitatur
ratione, necesse est ut in testimonio funde-
tur. Hoc autem testimonium, in quo funda-
tur fides Christiana, non est humanum, ut
expresse docuit Paulus, in citato loco, ad 1
Corinth. 2 , atque etiam Christus, cum di-
xit : Caro et sanguis non revelavit tibi. Ne-
queetiam esse potesttestimoniumangelicum,
tum quia ipsimet Angeli indiguerunt fide
fundata in altiori testimonio, et ejusdem ra-
tionis est nostra fides ; tum etiam quia testi-
monium Angehcum, secundum se spectatum,
allibile est, sicut testimonium humanum, et
ita mali Angeli swpe homines decipiunt. Quod
si boni Angeli ]oquantur ut ministri Dei, sic
Deus est qui principaliter testificatur; ergo
solumrelinquiturtestimonium divinum, quod
sit proprium fidei fundamentum, juxta illud
Joan. \:Deum nemo viditunqnam; Unigenitus,
qui est insinu Patris, ipse enarravit ; et illud
ad Galat. \ : Non secundum hominem, sed se-
cundum revelationem Jesu Christi ; imo Chris-
tus ipse, in quantum homo, totum hoc refert
ad Patrem, dicens, Joann. 12 : Qui credit in
me, non credit in me, sed in eum qui misit
me. Est ergo Deus ipse nostrse credulitatis ac
fidei fundamentum.
7. Ostenditur posterior assertionis pars. —
Ex hoc autem principio facile ac manifeste
concmditur altera pars assertionis , scili-
cet, Deum esse objectum formale nostrre
fidei, quia in onmi habitu intellectus, vel
scientia, objectum formale est illud quod illu-
minat ohjectuim et est medium seu ratio as-
sentiendi illi ; sed Deus hoc modo est ratio
credendi per fidem infusam ; ergo est ejus
objectum formale. Minor probata est ; major
autem constat ex principiisMetaphysica?, et
potest inductione ostendi in fide humana,
cujus formale objectum est testimonium hu-
manum, quia illud est ratio credendi per ta-
lem fidem ; similiter scientise habent objecta
formalia ex mediis assentiendi : et ratio est,
quia intellectus tendit in veritatem sui ob-
jecti; ergo id, quod ostendit veritatem in ob-
jecto, est formale objectum cognitionis, seu
assensus. Atque hoc magis explicabitur et con-
firmabitur ex duabus sectionibussequentibus.
8. Ad fundamentum erroris in num. 1. —
Ad primam confirmationem ex ratione, ibid.
— Adsecundam. — Ad fundamenta ha?retico-
rum solutio patet ex dictis. Ad illud -Sapien-
tis : Qui cito credit, levis est corde, Bernardus
respondet, Sapientem loqui de fide humana,
quae, cum nitatur homini, qui facile potest
decipere, non est cito adhibenda, et sine du-
bio est sensus litteralis ; nam Sapiens loquitur
de his qui facile credunt detrahentibus de
aliis. Addere vero possumus, etiam illud esse
verum, sano modo intellectum, in fde divi-
na ; non enim cito est credendum dicentes
se habere revelationem divinam ; sed opor-
tet expectare prudenter an fides vel revela-
tio sufficienter proponatur , ut infra videbi-
mus, disput. 4, sect. 2 ; et qui hoc modo cre-
dit, non cito credit. Imo discipuli, qui non ita
crediderunt, ut stulti et tardi corde reprehen-
duntur, et Zacharias punitus est, quia non
credidit facta sufficienti revelatione. Atque
hoc modo intelliguntur alia testimonia : Quod
spiritus probandi sint, sicut Beatissima Virgo
cogitabat qualis esset illa salutatio, et tamen
nec nimis cito, nec tarde credidit, sed qnan-
do oportuit, et ideo fides ejus commendatur :
Beata, quw credidisti ; et non credidit propter
rationem, sed propter testimonium sibi pro-
positum, quia non erit iwpossibile apudDeum
omne rerlum. Ad rationem primam respon-
detur, ad credendum necessariam esse ali-
quam intelligentiam objecti, non prout in se
est, sed prout proponitur et offertur ad cre-
dendum. Neqne est impossibile assentiri ve-
ritati, quae perrationem non ostenditur ; nam
satis est quod in testimonio dicentis ostenda-
tur. Imo Augustinus, dicto hbro de Utilitate
credendi, c. 12 et seq., ostendit sine hoc ge-
nere cognitionis et assensus, non posse ho-
mines gubernari, neque in humana societate
vivere, quia prsecipua pars humanarum actio-
num in aliqua fide fundatur ; non enim esset
amicitia, vel quivis humanus contractus, nisi
unus alteri crederet, et sic de aliis.
SECTIO II.
Utrum Deus, quatenus revelatione sua consti-
tuit ohjectum crediUIe, sit objectum formale
fidei ?
1. Prima ratio dubitandi. — Secunda ratio.
— Tertia ratio ex triplici similitudine. — Ratio
dubitandi esse potest, primo, quia objecliim
formale debet csse aliquid reale et intrin-
42 DISPUT. III. DE OBJEGTO FORMALI
secum, existens in objecto cognoscendo ; sed
Deus, ut revelans, non ponit in objecto cre-
dibili aliquid reale, sed tantum extrinsecam
denominationem; ergo, ut sic, non potest
esse objectum formale, alias tale objectum
consisteret in relatione rationis, quia illa de-
nominatio nihil aliud ponit in objecto. Se-
cundo, objectum constituitur in esse credibi-
lis per ipsummet habitum fidei, quatenus re-
latum ad objectum credendi; ergo fides non
terminatur adillud objectum^ ut credibile est,
seu sub ratione credibilis ; ergo objectum for-
male fidei non est credibile, ut credibile ;
ergo neque est Deus, ut revelans et consti-
tuens objectum credibile. Primum"antecedens
sumitur a simili ex Aristotele, 5 Metaph.,
cap. 15, dicente objectum esse scibile, qua-
tenus scientia refertur ad ipsum ; est enim ex
relativis non mutuis, quse talia denominan-
tur per habitudinem aliorum ad ipsa ; ergo
idem est cum proportione in objecto credi-
bili, et fide. Prima vero consequentia pro-
batur ex A.ristolele, ibidem, quia alias com-
mitteretur circulus, et idema seipso constitui
diceretur; namscientia constituitur per habi-
tudinem ad suum objectum formale ; ergo si
hoc objectum est ipsum scibile, quatenus sci-
bile est, objectum formale scientiae constitue-
retur per ipsammet scientiam, quia per illam
constituitur objectum scibile, ut dictum est.
Item est hoc impossibile, quia objectum est
prius, et praesupponitur ad scientiam; sed ut
est scibile non est prius, cum sit tale per ha-
bitudinem scientiae ad ipsum ; ergo ut sic non
potest esse objectum formale ; ergo idem est
cum proportione de credibili, ut credibile
est. Tertio, ita se habet revelatio Dei ad ob-
jectum credibile, sicut lumen intelligentis ad
objecta cognoscibilia naturaliter ; sed non
propter hanc causam lumen intellectus agen-
tis est objectumformale omnium cognitionum
intellectualium; alias omnesscientise, imo om-
nes intellectiones naturales essent unius spe-
ciei; ergo neque in pifesenti id sufficit, ut
Deus, quatenus rcvelans, sit objectum formale
fidei. Et confirmatur, namDeusrevelando est
ut prseceptor, qui non dicitur constituere for-
male objectum. Deniquc si Deus iufunderet
alicui omnes scientias, revclaret illas, et ta-
men revelatio illa non esset objcctum for-
male, alias omncs illoe scientiac csscnt una ;
crgo, otc.
2. Aureolus stat pro parte negante. — Male
arguit contradictiouis I). Thomam. — Eam-
dem partem negatitam sequitur Vazquez, —
FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
Haec fere argumenta proponit Aureolus in
Prologo, quaest. de Unit. Theolog., art. 3, et
propter illar prsesertim propter tertium, im-
pugnat D. Thomam dicentem Theologiam
esseunam, quia omnia cognoscit sub divina
revelatione , sentiens Deum ut revelantem
non esse objectumformale Theologiae, ac su-
binde neque fidei, utrinque enim est eadem
ratio, ut dicemus. Arguit etiam D. Thomam
contradictionis, quia in 1 p., quaestione prima,
articulo septimo, dicit Deum sub ratione dei-
tatis esse objectum formale Theologiae, et in
art. 3, dicit revelationem Dei constituere ob-
jectum formale ; et 2. 2, quaest. 4, art. 2,
Deum sub ratione primae veritatis esse obje-
ctum formale fidei. Sed haec contradietio (ut
hoc breviter expediamus) nulla est ; nam in
illo articulo septimo loquiturde objecto quod,
et de ratione formali ejus in esse rei, sicut
diximus in sectione praacedenti ; in aliis vero
locis loquitur de objecto formali, prout est
ratio assentiendi, a quo solet habitus sumere
unitatem suam, ut patet in illo art. 3 primae
partis. Nihilominus tamen Vazquez, circaillum
articulum, disp.7, cap. 3, loquendo de Theo-
logia, negat Deum, ut revelantem, esse ob-
jectum formale ejus, et ex professo impugnat
distinctionem supra datam, quam etiam ibi
tradit Cajetanus de objecto in esse rei, et in
esse scibilis, seu credibilis, quia esse scibile
seu credibile non potest pertinere ad obje-
ctum formale specificans scientiam, vel fidem,
et praecipue movetur secundo argumento seu
ratione dubitandi supra posita.
3. Assertio affirmans. — Colligitur assertio
ex Scriptura et Patribus. — Ratione eiiam
convincitur. — Dicendum vero est Deum, ut
revelantem, seu testificantem res credendas
per fidena, esse objectum formale fidei. Hasc
est aperta sententia D. Thomae, dicto art. 3;
nam licet loquatur de Theologia, necessario
inde infertur idem de fide, quia revelatio di-
vina non spectat ad Theologiam immediate,
sed mediante fide, quia accipit propositiones
fidci, ut immediate revelatas, et illis utitur
tanquam principiis ; hic etiam, art. 4, ait D.
Thomas primam veritatcm esse objectum for-
male fidei, quia nihil creditur nisi ut revela-
tum ab ipsa, quod bene cxplicuit et notavit
ibi Cajetanus, dub. 2, ubi cxpressc hanc sen-
tenliam doect; et latius Capreolus, in q. 4
Prologi, concl. 3 et 6, et ad argumcnta Au-
reoli contra illas. Idem tcnet Scotus, in 3,
dist. 22, qusest. unic, et dist. 25, qiuest. 2,
in tine: Richardus, di$t. 23, art. 4, qurest. 3,
SEGT. II. AN DEUS, UT REVELATIONE GONSTITUIT OBJECTUM, ETC.
43
et dist. 24, art. 1, q. 5, et alii Scholastici,
tam ibi quam in Prologo ; et recentiores com-
muniter hic, et in principio primse partis ; et
Bellarminus, 1. 1 de Justif.,q. 1 ; Gouradus, 1.
2, q. 3, art. 6, § Nota profundam; Sylvester,
q. 1 conflati, art. 10 ad 2, et art. 12, § 1 ; His-
palens., 3, dist. 23, q. 2, art. 3, notab. 3;
Vega, 1. 9in Trident., c. 47. Et videturmihi
non minus colligi ex Scriptura et Patribus re-
solutionem hanc, quam secundam assertio-
nem sectionis preecedentis, quia sequaliter et
eodem fere modo docent Deum, et testimo-
niumDei, seu verbumDei esse fundamentum
primarium nostrae fidei, juxta illud : Qui cre-
dit in Filkim Dei, liabet testimonium Dei in
se ; et illud : Accepistis illud, non ut verlum
hominum, sed ut est vere verlum Dei ; et ideo
Christus Dominus de se dicit, Joan. 18: Ad
hoc veniinmundum, ut testimonium perhibeam
veritati; et alibi, Joan. 15 : Si non venissem,
et locutus eis fuissem, peccatum non haberent,
nunc autem excusationem non hdbent de pec-
cato suo ; et similia sunt multa, qure supra re-
tuli, ex quibus plane constat Deum non ut in
semanentem (utsicdicam), seuhocipsoquod
Deus est, sed ut testificantem et dicentem, esse
objectum formale fidei. Ratio etiam hoc con-
vincit, quia Deus non movet ad credendum
nisi mediante testimonio suo; quomodo enim
ei crederemus, nisi nobis loqueretur ? Ergo
non est objectum formale fidei, nisi ut testi-
ficans et revelans.
4. Objectio contra proximam rationem sol-
vitur. — Data solutio patet. — Dices inde
solum probari revelationem esse conditio-
nem necessariam ad credendum; nam cum
sit quid creatum, non videtur posse perti-
nere ad objectum formale fidei, quse est vir-
tus Theologica, et in solo Deo fundari debet.
Respondetur, licet species intelligibiles vel
signa, per quse nobis proponitur, et manife-
statur testimonium divinum, pertineant ad
conditionem necessariam, et quasi applicatio-
nem objecti fidei, ut postea videbimus, nihi-
lominus testimcmium Dei, ut nobis objective
propositum (quod nomine revelationis semper
hic intelligimus), non esse tantum conditio-
nem necessariam, sed per se pertinere acl for-
malitatem objecti : namDeus ipse, seu veritas
ejus, est quasi forma informans materiam
fidei in esse credibilis ; testificatio autem est
quasi unio, seu informatio talis forrnse; unde,
sicut unio formae ad materiam non est sola
conditio, sed causalitas formalis, ita etiam in
prajsenti se habet, cum proportione, testifica-
tio. Quod patet primo, quia Deus absolute
consideratus non informat hanc materiam in
esse credibilis; et prima, ac fortasse unica
.conjunctio, quam in ratione objecti habet ad
illam materiam, est testimonium ejus ; ergo
illa est quasi unio et causalitas formalis.
Deinde Deussecundum se potestmultis modis
revelare illas res, preesertim clare, vel obs-
cure, et secundum hanc veritatem induit di-
versas rationes objecti formalis ; ergo signum
est revelationem pertinere ad objectum for-
male. Tertio, id quod est proprium motivuni
credendi, est objectum formale fidei, sicut
esse solet, cum proportione, in scientia, etin
quocumque habitu intellectuali ; sed moti-
vum credendi non est Deus utcumque, sed
ut dicens et testificans ; ergo ut sic etiam est
objectum formale fidei. Denique ab hoc ob-
jecto habet fides suam unitatem; nam, licet
versetur circa res varias et distinctissimas,
una est, quia idem testimoniumDei, seu re-
velatio ejusdem rationis, in omnes illas cadit,
ut notavit D. Thomas supra, et in 3, d. 23,
qusest. 1, art. l,qua?stiunc. 1, et e contra per
idem objectum distinguitur bsec fidesab omni
alio habitu intellectuali, et specialiter a fide
humana, etiamsi circa eamdem materiam
versari contingat ; ergo signum est hoc perti-
nere ad objectum formale, quod magis con-
stabit ex solutionibus argumentorum.
5. Adrationem duUtandi in n. 1, Cajetani
responsio. — Non placet. — Cur scientia Dei
perperam dicatur revelatio. — Responsio Ca~
preoli qualis. — Ad primum, Cajetanus, hic,
art. 2, ad 2 dub., respondet negando quod in
objecto fidei, esse revelatum, sit aliquid extrin-
secum, vel relatio rationis; quia, licet esse
revelatum (inquit) absolute sumptum possit
esse denominatio extrinseca, tamen esse re-
velatum a se in Deo est quid intrinsecum,
scilicet, revelatio activa, seu actus revelandi,
qui est ipsa substantia Dei. Sed non placet
responsio. Primo, quia sub fidem non solum
cadit Deus, sed multa alia a Deo, quse non
revelant se, sed revelantur a Deo; ergo in
illis, esse revelatum est mera denominatio ex-
trinseca. Secundo, quamvis loquamur res-
pectu ipsiusmetDei, Deum esse revelatuma se,
non potest addere Deo aliquid reale intrinse-
cum ; tum quia illud est liberum Deo, et quid-
quid est liberum, ut tale est, soium addit Deo
respectum rationis; tum etiam quia esse reve-
latum, est quid conveniens Deo ex tempore;
at temporale prsedicatum solum ponit in Deo
relationem rationis, vel denominationem ex-
44 DISPUT. Iir. DE OBJECTO FORMALI
trinsecam; tum denique quia revelatio activa
non est substantia Dei, sed actio transiens ;
immerito enim dicunt aliqui, ipsam scientiam
Dei internam, seu increatam, esse revelalio-
nem; nam scientia Dei non innotescit nobis
per seipsam, sed per aliquid aliud, scilicet,
perlocutionem : illa est ergo revelatio. Locu-
tio autem Dei actio transiens est, ut ostendi
1. 2 de Oration. mentali, cap. 12, num. 24.
Confirmatur , quia alias possemus credere
omnia quse scit Deus, quia omnia essent re-
velata : addit ergo revelatio aliquid extrinse-
cum Deo, vel aliquid rationis. Propter quod
Capreolus supra respondet, quod licet formale
objectum quod sit aliquid reale, ratio forma-
lis potest esse ens rationis. Sed licet fortasse
in re non multum discrepet a veritate, mo-
dus tamen loquondi mihi non placet, quia ens
rationis in rigore est quid fictum et acciden-
tale, et non potest esse motivum et ratio as-
sentiendi.
6. Vera solutio. — Dico ergo objectum for-
male in se, quid reale esse, scilicet divinam
veritatem suo testimonio applicatam, etita
posse esse rationem assentiendi rei testificatee,
etiamsi in illa nihil ponat intrinsecum, sed
solam extrinsecam denominationem, quse dici
potest fundamentum relationis rationis. Neque
hoc est novum, quia respectu actuum huma-
norum et moralium, magnam virtutem ha-
bent formae extrinsece denominantes ad mo-
vendum intellectum, vel affectum; amo enim
amantem me, quamvis esse amatum, in me
sit denominatio extrinseca ; et in fidehumana
credo aliquid, quia est dictum abalio, etiamsi
esse dictum sit denominatio extrinseca. Neque
in prsesenti obstabit quod revelatio sit quid
creatum ; nam veritas Dei est increata, et illa
est, ut dixi, quasi principalis forma ; revelatio
autem est quasi informatio, quae totam suam
excellentiam et infallibilitatem habet a forma
increata, quod explicari facile potest exemplo
beatitudinis objectivae, et formalis, respectu
spei ; nam satis est quod beatitudo objectiva
sit increata, licet formalis creata sit; sicut
ctiam in mystcrio Incarnationis, licet unio sit
quid creatum, quia Verbum increatum est,
indehabct suam excellentiam et infinitatem.
7. Ad secundum in eodem n. 4, resp. 4. —
Respondetur secundo notando dupliciter dici
objectum scilile. — Ttem dupliciter credibile.
— Ad secundum, imprimis negari non potcst
distinctiu objecti in esse rei et in esse co-
gnosribilis, quam, prgeter auctorcs citatos ,
docet cxpresse D. Thomas 1. 2, quaestionc
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
54, art. 2, ad 1, et patet, quia constat in in-
tellectu aliud esse objectum quod cognosci-
tur, seu cui intellectus preebet assensum, et
aliud esse rationem assentiendi; et in volun-
tate constat eamdem materiam posse amari,
vel odio haberi ex diversis motivis, quae mi-
rum in modum actus distinguunt, ut patet in
detestatione eorumdem peccatorum propter
Deum, vel propter timorem inferni, et pce-
nas ejus. Ratio autem motiva constituit rem
in ratione cognoscibilis , vel amabilis, et
ita necessario distinguitur objectum in esse
rei, ab objecto in esse cognoscibilis, et inde
contingit ut quse sunt distincta in esse rei,
sint unum in esse cognoscibilis; et e con-
tra, ut quod est unum in esse rei, sit multi-
plex in esse cognoscibilis, vel amabilis. Se-
cundo dico argumentum fundari in sola ®qui-
vocatione vocis, et ideo nullius esse mo-
menti. Dupliciter ergo potest denominari ob-
jectum scibile: uno modo, tanquam correla-
tivum scientiae, eo modo quo esse potest, et ita
de illo locutus est Aristot., in 5 Metaphys. ,
et de illo, ut sic, procedit argumentum ; ta-
men sub illa denominatione non ponitur ob-
jectum formale scientiee, et hoc probat illa
ratio, et dicelur latius in sectione sequenti.
Alio vero modo dicitur in objectum scibilc
ratione objecti motivi, quatenus est veluti in
aptitudine proxima, ut possit movere intelle-
ctum ad scientiam, seu assensum, quod bene
notavit Alexander Alens., t p., q. 23, memb.
•4, art. 6, ad penult., et in eodem sensu dixit
D. Thomas, 4 p., q. 43, art. 7, ad 6, scibile
secundum potentiam esse prius quam scien-
tiam ; hoc ergo modo sumitur scibiie quando
constituitur in ratione objecti formalis , et
contra hoc nihil urget ratio facta. Idem ergo
est cum proportione de credibili: nam uno
modo sumitur, ut terminus denominatus ab
ipsa credulitate, et ut sic non habet rationem
objecti formalis ; alio modo sumitur ut objc-
ctum dignum fide, vel aptum ad movendum
intellectum ad assensum, et sic dicitur esse
objectum formale. Imo hoc ipsum credibile
subdistingui potest, ut infra videbimus ; nam
dici potest etiam credibile rationc suflicientis
propositionis, ethoc etiam modo non pertinet
ab objectum formale, sed ad conditioncm ne-
cessariam fidci acl credendum : alio vero modo
sumitur ut constitutum pcr proprium moti-
viira ct rationcm credcndi, ct sic dicimuscssc
objcctum formale. Deniquc hoe non ncgat
idcm Vazquez, nam statim, cap. 4, fatetur
tcstimonium divinum, quatcnus est ratio cre-
SECT. III. AN DEUS SlT, NON SOLUM UT REVELANS, ETC.
45
dendi omnia revelata, esse objectum formale
fidei ; non video tamen cur, vel qua consecu-
tione et doctrina negaverit eamdem revelatio-
nem esse objectum formale Theologiee, cum
proportione sumptam, scilieet mediate, et
quatenus per discursum applicatur ad con-
clusiones elicitas ex principiis fidei ; unde
etiam incidit in aliud inconveniens, dicens
eamdem esse Theologiam in homine Catho-
lico et heeretico, quoad conclusiones .quas
uterque eliciunt ex principiis qua3 credunt ;
nam sicut illi cluo non habent eamdem fidem,
neque plane habere possunt Theologiam ejus-
dem rationis, cum Theologia nitatur princi-
piis eo modo quo credita sunt, de quo latius,
sect. 2.
8. Ad tertiam rationem dubitandi quoad
primam similitudlnem. — Qiioad secundam.
— Qtioad tertiam. — Quee in tertio argumento
proponebat Aureolus parvi sunt momenti;
namimprimis nullaestcomparatio quee fit de
intellectu agente, vel potius de naturali lumine
intellectus possibilis, ad revelationem , seu
testimonium Dei; etenim lumen intellectus
non est ratio objectiva, sed est principium
efficiens cognitionem. Unde potius comparaii
possct cum habitu fidei, de quo dicemus se-
ctione sequenti ; et ideo iilud lumen non dat
speciem actui, sed est veluti causa eequivoea,
quas potest facere effectus, seu actus specie
distinctos, quatenus per diversa media preebet
assensus; qua; media solent esse objectafor-
malia mofiva, et ad hunc modum se habet
in preesenti testiraonium divinum. Seeunda
etiam comparatio de praeceptore non est ad
rem, quia preeceptor non est ratio credendi
quaj docet, sed estproponens, applicans et ex-
plicans rationem credendi, seu assentiendi ;
nam si discipuli aliqua credant ex solo testi-
monio preeceptoris, in illis, seu respcctu iliius
assensus, non solum se habet ut preeceptor,
sed etiam ut testis, et ratio credendi ; ita
ergo se habet Deus in fide, non solum ut pree-
ceptor, sed etiam ut testis cui credendum est,
et hoc modo dicimus esse objectum formale.
Tertia denique comparatio nullam habet si-
militudinem : nam si Deus infundat scientias,
non ideo est ratio assentiendi, nec testis eo-
rum quee per tales scientias cognoscuntur,
sed est tantum causa efficiens, vel extraordi-
naria, et quasi ex accidente, si scientiee sint
exsuo genere acquisitoe, et per accidens in-
fusee ; vel est causa connatui alis, si scientiee
sint per se infusee, et ideo non sequitur illas
scientias esse unam, quia effectus non habent
unitatem a causa , prsesertim eminenti ct
eequivoca. In fide autem Deus est ratio crc-
dendi, quia est testis veritatum quas revelat ;
nulla ergo est comparatio. Alia vero difficul-
tas, quam in preesenti tangit Scotus, de pro-
cessu in infinitum, qui sequi videtur ex hoc
modo explicandi objectum formale fidei, in-
fra, sectione 12, a n. 8, tractabitur.
SECTLO III.
Utrum Deus sit objectum formale fidei tantum
ut retelans, vel etiam ut auxilians, seu lu~
men fidei infundens ?
1. Modus quidam dicendl ex Scoto. — Non
solet heec queestio subhis terminis disputari;
tamen ad eam tractandam, occasionem nobis
preebuere varia dicta Doctorum : primum sit
Scoti, in 3, dist. 23, art. 2, ubi, postquam
proposuit aliqua argumenta contra modum
explicandi objectum formale fidei per reve-
lationem et testimonium Dei, aliam adducit
explicationem modi assentiendi fidei, nimi-
rum, ut asscntiatur intellectus, non ex motivo
aliquo, sed per se tendendo in veritatem pro-
positam, ac si esset per se nota, solum ex in-
trinseca virtute, et inclinatione ad objectum
apprehensum, ad eum modum quo habitus
intellectus assentitur primis principiis ; hac
interveniente differentia, quod habitus prin-
cipiorum connaturaiiter assentitur, quia videt
connexionem immediatam extremorum. Fi-
des autem, quia illam non videt, operatur
supra naturam inteilectus. Ad quem dicendi
modum suadendum, duo motiva preecipua
intendit Scotus : unum est proxime insinua-
tum, quia aiias procederetur in infinitum in
rationibus assentiendi per fidem ; aliud est,
quia alioqui nulla esset ratio sufficiens ad
ponendam fidem infusam, ut necessariam ad
credendum.
2. ln eo tamen non persistit. — Vcrumta-
men neque ipse Scotus in hoc dicendi modo
persistit, nec videtur satis inteliigibilis, ut ipse
etiam statim objicit; quia sequeretur fidem
non preebere assensum rationali et intellec-
tuali modo, sed permodum naturalis agenlis,
quod ncc dici nec cogitari potest; quomodo
enim intellectuspreebebitassensum nisivideat
et cognoscat aliquod sufficiens motivum as-
senliendi? Item alias assensus fidei non esset
liber, nec a voluntate pendens, quod dici
nequit, ut infra videbimus. Denique sequere-
tur infantem baptizatum quasi necessario as-
46 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
sentiri propositioni, seu veritati fidei sibi pro-
positse, sine alia instructione vel motivo ex par-
te objecti, ex sola inclinatione babitus, quem
in Baptismo recepit, quod est manifeste fal-
sunij et contra ipsam experientiam. Et ideo
ipse Scotus, q. I Prolog., et in 3, dist. 25, fate-
tur non posse lumen fidei prsebere assensum,
nisi ex parte objectipraDcedatpropositioillius,
cum sufficienti instructione et revelatione
objectiva.
3. Alius dicendi modns. — Ejus fundamen-
tum. — Confirmatur. — Dicunt vero aliqui,
non multum recedentes ab illo priori dicendi
modo, totum hoc, quod praecedit ex parte ob-
jecti, solum esse conditionem necessariam
sine qua non posset fides assentiri, nihilomi-
nus tamen rationem formalem et motivum per
se assentiendi esse ipsummet lumen fidei, ac
subinde objectum ipsum credibile constitui in
ratione objecti formahs, quatenus est sub
dictolumine, etper illud illuminatur ac reve-
latur. Unde fit ut Deus, quatenus infundens
hoc lumen, sit objectum formale fidei, et
consequenter etiam sequitur Deum, ut auxi-
liantem ad credendum, esse objectum for-
male fidei, quia infundendo hoc lumen, auxi-
liatur. Atque ita videtur sentire Aragon. 2. 2,
q. 1, art. d, quatenus dicit ipsummet lumen
fidei esse motivum et rationem credendi ;
idem sentitBannez ibi, dub. 4, concl. 6, etad
3, ubi ait revelationem solum esse illumina-
tionem veritatis, veritates autem fidei non
iiluminari nisi per habitum fidei, et ideo illu-
minationem seurevelationem, quee est forma-
lis ratio fidei, non esse a Deo nisi effective, a
iumine autem fidei formaliter ; quod etiam pla-
ne sentit Cano, 1. J2 de Locis, cap. 3, con-
clus. 2 et 3. Fundamentum ergo est, quia
formalis ratio credendiestrevelatio ; sedreve-
latio non est nisi infusio luminis fidei, ut pro-
batum est, referendo ipsam sententiam, et
colligi potest ex illo 2 ad Gor. 3: Nos autem
revelata facie gloriam Domini speculantes ;
scilicet, per fidem, ut ibi communiter expo-
nitur. Et confirmatur, quia objectum formale
intellectus semper est res cognoscenda, ut exi-
stens sub aliquo luminc, quia, ut diximus,
constituitur objectum formale in ratione co-
gnoscibilis ; per lumen autem fit cognoscibi-
lis, quia omne quod manifestatur, lumen est ;
ergo etiam objectum fidei formale constitui-
turper aliquod lumen fidei, quia nullum aliud
supernaturale lumen est in credentibus, ob-
jeclum autem formale fidei supernaturale es-
sc debet.
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
4. Prcccedenti modo accedit Molina. — Ratio
prcecipua Molince. — Ejus confirmatio. — Confir-
matio secunda ex quadruplici exemplo. — Ad
hanc sententiam ex parte accessit Molina, 1
p., q. 1, art. 3, disp. 2, licet alio modo, et ex
distincto fundamento ; fatetur enim testimo-
nium Dei pertinere ad rationem formalem
objecti fidei, non tamen esse integram ratio-
nem, sed quasi inchoatam, et consummari
per habitudinem ad ipsummet lumen seu au-
xilium fidei, ita ut integra ratio formalis sit
revelatioDei, ut credibilis per lumen infusum;
in cujus favorem citari potest Albertus Ma-
gnus, iu 2, dist. 24, art. 1, dum dicit fidem
esse de his, quse supra rationem sunt, quate-
nus probatur per revelationem Dei et lumen
fidei, quod etiam habet art. 1, ad 5. Funda-
mentum prcecipuum Molinse fuit,quia testimo-
nium seu revelatio Dei est motivum de se in-
differens ad fidem infusam et acquisitam
earumdem propositionum ; ergo non potest
esse integrum objectum formale fidei infu-
see. Probatur consequentia, quia integrum
objectum formale dat speciem ultimam, et
habet quamdam adoequationem cum illa, et
cum ea convertitur. Antecedens vero pro-
batur, quia etiam heereticus qui retinet
aliquas propositiones fidei , illas credit ,
quia Deus illas revelavit, et tamen non cre-
dit fide infusa , sed acquisita, ut est constans
apud omnes. Unde sumitur confirmatio : nam
objectum formale, si sit speeificum, determi-
nat sufficienter potentiam ad specificum ac-
tum; objectum autem, ut revelatum a Deo
preecise sumptum, non determinatintellectum
ad actum fidei infusse, nisi accedat lumen
fidei, vel auxilium ; ergo signum est non esse
illud completum objectum fidei infusae. Tan-
dem confirmatur, quia nec repugnat, neque
est novum, ut idem lumen, quod ex parte in-
tellectus est principium intelligendi, ex parte
objecti compleat rationem formalem ob-
jecti, illuminando, scilicet, ipsum objectum;
sic enim lumen gloriee et est principium vi-
sionis, et complet in Deo rationem formalem
objecti illius visionis ; nam Deus, quatenus
illuminabilis illo luminc, seu quatenus medi-
antc illo potest uniri intellectui in rationc
speciei, est objeclum formale illius visionis,
quia nullum aliud formale objectum ibiexco-
gitari potest ; nam Deus secundum se tantum
est maleriale objectum. Simile cst de naturali
lumine intellectus, quod est principium assen-
tiendi propositionibus per se notis, et nihilo-
minus propositio per se nota non est objec-
SECT. III. AN DEUS SIT, NON SOLUM UT REVELANS, ETC.
47
tum formale talis assensus, nisi quatenus est
vel esse potest sub illo lumine, reliquum
enim materiale est. Sic etiam medium de-
monstrationis, secundum Philosophum , est
principium efticiens assensum conclusionis,
et nihilominus est ratio formalis objecti ejus-
dem assensus, quia est motivum assentiendi,
ut hic dixitD. Thomas, art. 1. Denique lumen
visibile juvat effective potentiam visivam ad
videndunr, et nihilominus est objectum for-
male respectu coloris in esse visibilis ; ergo
similiterlumen fidei,Iicet effective juvetpoten-
tiam ad credendum, potest simul complere
objectum formale fidei in esse predibilis.
5. Vera assertio partim affirmatha, partim
negativa. — Notandumpro assertione probanda
duo requiri ad credendum : unum ex parte ob-
jecti, alterum ex parte potentia;. — Nihilomi-
nus tota haec sententia quoad utramque ejus
partem mihi valde displicet; censeo enim lu-
men fidei, sive sumatur pro habitu, sive pro
auxilio, non posse esse objectum formale fi-
dei, nec complementum ejus, etconsequenter
Deum, ut auxiliantem intellectum ad creden-
dum ex parte potentise, non pertinere ad ob-
jectum formale, sed tantum ad principalem
causam efficientem fidei, ac proinde Deum,
ut testificantem, seu revelantem res fidei, esse
completum objectum formale illius. Ad pro-
bandam hanc sententiam, ut tollatur quse-
dam sequivocatio, quse in verbo luminis, illu-
minationis, et revelationis esse solet, suppono
ad credendum duo esse necessaria : unum
ex parte objecti, aliud ex parte potentise; nam
ex parte objecti necessario prsecedere debet
aliqua ostensio, seu propositio ejus sub divma
auctoritate ; ex parte vero potentiee i equiritur
virtus effectiva actus, sive illa virtus sit habi-
tus, sive auxilium ; hoc secundum suppono
tanquam certum ex materia de Gmtia, Pri-
mum vero non soium certum, sed evidens est,
ex natura potentiee cognoscitivse, ut constare
potest ex dictis, et amplius confirmabitur in
tequentibus , et Iradunt communiter Theo-
logi, in Prol. Sententiar., et in d. 23, etspe-
cialiter Albertus Magnus ibi, art. 8 ; et in hoc
sensu dixit Augustinus, 1. de Prsedest. Sanct.,
c. 2 : Nemo credit aliquid, nisi prius cogitet
esse credendum ; imo hac ratione dixit Paulus,
ad Rom. 10, fidem esse ex auditu,, quia per
auditum formatur in mente conccptus, et ap-
prehensio rerum credendarum. Uncle etiam
constat utrumque horum supernaturale esse,
et specialiter a Deo ; nam de virtute seu auxi-
lio requisito ex parte potentise, id etiam late
ostensum est in materia de Grat., 1. 2, cap.
10, estque specialiter definitum contra Pela-
gium ; de doctrina vero ipsa seu revelatione
objecti fidei, etiam Pelagius id non negabat,
ut constat ex Augustino, Hb. de Grat. Christi,
cap. 7 et seq. Et patet, quia doctrina fidei ha-
beri non poterat sine revelatione et testimo-
nio Spiritus Sancti, et ideo dixit Petrus, Spi-
ritu Sancto inspiratos locutos fuisse Proplie-
tas ; et Joan. dixit, eos, qui credunt, Jiabere
testimonium Dei in se; et propter eamdem
causam verbum fidei dicitur verbum Dei, quia
Deus est principalis auctor doctrinse fidei :
propter quod dixit Augustinus, 1. 11 de Civ..,
c. 25: Quia natura nostraut esset, Deum liabet
auctorem, procul dubio, ut vera sapiamus, ip-
sum debemus liabere Doctorem. Denique in hoc
sensu docent omnes Theologi doctrinam sa-
cram, divinam et supernaturalem, esse ne-
cessariam ad salutem, ut patet ex D. Thoma
hic, et q. 1 , prima parte, et aliis Theologis, in
locis citatis.
6. Utrumque ex illis requisitis spectat ad di-
vinam illuminationem. — Differentia inter illa
duo. — Ex quo ulterius sequitur utrumque
horum pertinere ad divinam illuminationem,
et consequenter in utroque intervenire ali-
quod lumen divinum. Declaratur hoc ex divo
Thoma, 1 p., quaist. 106, art. primo, ubi clicit
spiritualem illuminationem interdum fieri ex
parte objecti^ interdum vero ex parte poten-
tiee. Priori modo fit manifestando in objecto
veritatem ejus, vel rationem assentiendi illi ;
sic enim prseceptor illummat auditores, et
Angelus superior illuminat inferiorem, quam-
vis lumen ex parte potentiee 1111 non infundat.
Sic ergo Deus, revelans et testificans res fidei,
merito dicitur illuminare illas, et sic dicitur
illuminasse Prophetas, et Christus Dominus
diciturilluminasse mundum prsedicatione sua,
juxta illud : Lux venit in mundum, et dilexe-
runtkomines magis tenebras quam lucem. Deni
que ait Paulus, omne quod manifestatur, lu-
menesse, atque etiam manifestatio objecti est
qusedam illuminatio. Deinde ipsa etiam infu-
sio fidei divinse illuminatio est ; nam fides est
quoddam lumen^ et ideo Paulus, ad Hebr. 6,
baptizatos vocat illuminatos, quia lumen fi-
dei recipiunt, ut ibi notat D. Thomas. Unde
Augustinus, lib. 2 contra Epist. Parmeniani
cap. 14 : Credimus (inquit) non hominibus ,
sedipsi Deo, intrinsecus animam nostram fir-
manti et illuminanti. Estque notanda differen-
tia inter hsec duo genera illuminationum :
nam illa, quse est ex parte objectL, fit a Deo
48
DISPUT. III. DE OBJECTO FOUMALI FlDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETG.
iiitcrdum immediate, quia non potest semper
invenire medium, cum non procedatur in in-
finitum ; regulariter vero fit a Deo medianti-
bus angelis, ut sumilur ex D. Thoma 2. 2,
q. 172, art. 1, quia suaviter omnla disponit,
et inferiora per superiora administrat ; altera
vero illumiiiatio, quoe est ex parte intellectus,
fit a Deo semper immediate, ut tradit divus
Thomas, 2. 2, qusest. 6, art. 1, quiainfusio lu-
minis supernaturalis est actio propria Dei, ut
in materia de Gratia dictum est, lib. 8, cap. 3.
7. Utraque tamen vocari potest revelatio. —
Ut duplex velamen, sic duplex revelatio. —
Propria revelatio qwe. — Revelatio distingui-
tur ab instinctu divino. — Ullimo concludi-
tur ex dictis, utramque illuminationem posse
dici revelationem, quas possumus vocare re-
velationem objecti et luminis ; et aliqui vo-
cant priorem auricularem, et posteriorem fa-
cialem; nam in priori veluti ad aurem loqui-
tur Deus, juxta illud, 1 Reg. 9 : Revelaverat
Veus auriculam Samuelis, ubi id notavit Abu-
lens. ; per posteriorem autem intellectus il-
lustratur ; unde est illud 2 ad Gor. 3 : Nos
autem revelata facie, etc. ; ut enim notavit
Hieronymus, ad Gal. 1, revelare, nihil aliud
est quam velum removere, quo res occulta-
batur ; potest autem, ut in visu apparet, oc-
cultari objectum, vel quiaipsum velatum est,
vel quia velum est super oculos positum, et
ita revelari potest, et ex parte objecti, et ex
parte oculorum ; ita ergo in fide contingit ;
nam objectum ejus est nobis occultum ,
quatenus absens vei excellens est, ut notavit
D. Thomas, q. 1-4 de VeriL, art. 9, et potcn-
tia nostra est improportionata, et quasi cseca
respectu illius objecti, et ideo dixit ipse di-
vus Tiiomas, 2 ad Cor. 3, ignorantiam, seu
ccecitatem menlis, esse quasi velamen ejus.
Primum ergo velamen tollitur per revelatio-
nem objecti fidei ; nam per illam lit aliquo
modo cognoscibile sub testimonio divino: per
infusionem autem fidei tollitur ignorantia
mentis, ctideo utraque dici potest revelatio.
Proprietamen,etsimpliciter, et juxtafrequen-
tiorem modum loquendi Scriptura;, revelatio
dicitur illa quae est ex parte objecti, juxta
illud ad Rom. 1 : Justitia Dei in eo, id est in
Evangelio, revelatur ex fide in fidem ; in Evan-
gclio enim objcctum fidei aperitur; sic etiam
ad Gal. 2 : Non ab hominibus, neque per homi-
nem, sed per revelationem Jesu Christi ; idem
invenilur 1 ad Cor. 14, ad Ephcs. 3, ct same
alias, ot sic quasi per mctaphoram dicitur
Psal. 10 : Revelavit fundamenta orbis terra-
rum ; et Psal. 28: Revelavit condensa, etc.
Sic etiam D. Thomas saepe docet revelatio-
nes fieri mediantibus angelis, 2. 2, quasst. 2,
rart. 6, et quaest. 172, art. 5, et 1 part., qua^st.
96, art. 3, quod non est verum, nisi de reve-
latione objectiva ; et sic etiam in communi
sermone dicimus revelari secreta : hoc er-
go modo distinguunt Theologi revelationem
necessariam ad fidem ab infusione habi-
tus; ita etiam distingui solet propiia revela-
tio ab instinctu Dei, ut est apud D. Thomam,
dicto artic. 5, et notavit Abulens., Josue 9,
quaest. 30. Estque valde notanda differenlia,
quod revelatio propria percipitur ab intellec-
tu, et per eam concipitur aliquo modo objec-
tum revelatum, et ratio, quse ostenditur ad
assentiendum illi ; infusio autem habitus non
ita percipitur ab intellectu, sed invisibili mo-
do ab ipso Deo fit, ut per se constat.
8. Probatur assertio posita n. 5 quoad partem
affirmativam. — Ex hac ergo terminorum
declaratione, facile est propositam resolutio-
nem demonstrare ; nam primo, constat ex dic-
tis revelationem propriam et objectivam ma-
xime pertinere ad formale objectum fidei; de
illa enim procedunt omnia adducta in sectio-
ne prsecedenti ; item per illam proponitur no-
bis Deus ut testis veritatum fidei, unde ratio-
ne illius dicimur credere Deo, per quod ma-
xime explicatur objectum formale fidei. Deni-
que revelatio hsec est simpliciternecessaria ad
credendum, et non potest dici tantum condi-
tio necessaria, quia intrinsece ac per se ne-
cessaria est ad constituendum objectum co-
gnoscibile per fidem ; ergo pertinet ad ratio-
nem formalem objecti.
9. Probatur deinde pars negativa, impu-
gnando modum dicendi in num. 3. — Illatum
contra hcereticos. — Unde ulterius constat
non posse sustineri quod prior opinio dicebat,
solum lumen fidei per se sufficere ad objec-
tum formale constituendum ; nam ostensum
est et hanc revelationem propriam esse dis-
tinctam a lumine, quod sese tenet ex parte
potentiae, et ab infusione ejus : ct pertinere
ad objectum formale. Praster hoc vero est
clara ratio, quia habilus fidei, qui est ipsum
lumcn fidei, sumit specicm suam ab objecto
formali ; ergo supponit illud; eigo impossibile
est quod constituat iliud. Deinde objcctum
formalc in intcllcctu estmotivumassentiendi;
habitus autcm aut infusio ejus non potcst es-
sc motivum assentiendi, sed est causa cificiens
asscnsum, quod longe diversurn est : nam
priucipium efrcclivum assensus cst mediuin,
SECT. III. AN DEUS SIT, NON
quod vocant incognitura, ut est species, vel
virtuspotentiee, vel habitus acquisitus; ettale
etiam principium est habitus fidei ; motivum
autem assentiendi esse debet medium cogni-
tum ; nam, ut supra probavi, non potest mo-
vere intellectum ad assensum, nisi quod ab
illo apprehenditur et cognoscitur ; ergo habi-
tus vel ejus infusio non potest esse motivum,
et consequenter nec objectum formale. Deni-
que ob hanc rationem dicunt Theologi, cum
D. Thoma supra, revelationem propriam et
objectivam causare in mente certitudinem,
seu esse sufficientem ad hoc de se, in suo or-
dine, scilicet in ratione motivi; instinctum
autem seu aliam motionem ex parte potentise,
ex se non inducere hanc certitudinem, et ideo
secundum legem ordinariam fallibilem esse ;
multo ergo magis sola infusio habitus esse
non potest sufficiens internum motivum ad
credendum. Et propter hanc causam valde
errant hujus temporis heeretici, qui veram fi-
dem a falsa per internos instinctus distinguunt,
et unumquemque volunt esse regulam suee
fidei, per internam motionem quam sentit,
quod est fere seminarium omnium errorura,
cui modus ille dicendi ansam aliquam preebe-
re potest, et ideo cavendus est.
10. Prolatur prccterea quod non sit objec-
tum partiale, impugnando inodum dicendi in
n. 4. — Atque hae rationes non minus efficaci-
ter probant contra secundam sententiam fidei
lumen non pertinere ad objectum formale fi-
dei, etiam partialiter ; quod sine dubio sen-
serunt D. Thomas et antiqui theologi, dum
solam revelationem Dei ponunt pro objccto
formali, preeserdm D. Thomas supra, cum
tota ejus schola, et Alexander Alens., 3 p.,
q. 68; Albert, Magn., in 3, dist. 23, art. 8;
et ibi Richard. et alii; Vega, lib. 9, in Tri-
dentin., cap. 47; et Bellannin., libro primo
de Justific, c. 1 ; Valentia, tom. 3, disp. 1,
q. \, punct. 1, § Bifflcultatum, vers. Dico se-
cundo. Et probatur ex dictis, nam ratio facta
de motivo eeque probat de partiali ac de to-
tali motivo; ergo etiam seque probat de for-
mali objecto partiali, sicut de totali : nam si-
'cut totura objectum formale non potest esse
motivum , nisi preecognoscalur saltem per
conceptum apprehensivum et ostensivum ra-
tionis assentiendi, ita neque aliquapars iliius
objecti potest movere intellectum ad assen-
sum, nisi sit eodem modo pra?concepta; osten-
sum est autem lumen fidei, vel infusionem
ejus non preecognosci, aut concipi ab intellectu
credentis; ergo nullo modo, etiam partia-
XII.
SOLUM UT REVELANS, ETG. 49
li, potest pertinere adobjeclum formale fidei.
11. Et declaratur et confirmatur variis mo-
dis : primo, quia vel per lumen fidei in-
telligitur habitus , vel auxilium ; nihil enim
aliud cum probabilitate cogitari potest ex
parte potentiee : neutrum autem dici potest;
ergo. Probatur minor quoad priorempariem,
quia ante habitum est integrum objectum ,
et tota ratio assentiendi; cujus signum ma-
nifestum est, quia adultus, qui primo conver-
titur ad fidem, prius natuia preebet assensum
fidei quam recipiat habitum, ut ex maleria
de Grat,, libro octavo, a c 11, suppono ; cr-
go totum motivum fidei, et tota ratio cre-
dendi, preecedit ad infusionem habitus ; ergo
habitus nullo raodo constituit objectum for-
male fidei. Altera vero pars de auxilio pro-
batur, quia tale auxilium, prout recipitur in
homine, non est aliquid distinctum ab ipso
actu seu productione cjus, quatenus a Deo
est ; sed non potest actus constituere objec -
tum suum, imo eliam supponit illud, et idem
est de auxiiio scu productione ejus , quia
Deus non elevat potentiam ad credendum
actu supernaturali, nisi preesentato objccto,
quod possit sufficienter movere potentiam ad
sic credendura ; ergo, etc. Unde argumentor
secundo, qnia lumen fidei , quod se tenet
ex parte potentiee, nihil confert objecto, ut
illud constituat, etiam partialiter, in esse cre-
dibilis ; quia non illuminat formalitcr illud,
sed tantum coufortat et elevat potenfiam ;
ergo non constituit objectum formale, non
enim datur ut reddat objectura proporfiona-
tum fidei , seu dignura fide,. sed potius ut
reddat poleniiam proportionatam ad ten-
dendura in objectum adeo exceilens , sicut
dixiraus in materia de Gratia ' , actum non esse
supernaturalem , formaliter loquendo, quia
proredit ab habitu, licet ab illo procedat ef-
fective, sed polius habitum supernaturalem
infundi, quia actus est supernaluralis ; actus
vero supernatnralis est, quia circa tale ob-
jectum versatur ; ergo constitutio objecti est
prior quam actus, vel habitus ; et consequen-
ter nulio modo est ab illis formaliter. Tertio,
hic habet locum ratio, quain in sectione pree-
cedenti numero primo, objiciebamus, quia
objectum scientiee non potest constitui in esse
scibilis objeetive ab ipso actu scientiee, et
idem dixiraus esse de habilu fidei respectu
objecti credibilis, quia committeretur vitiosus
circulus, et idern tandem specificaretur a se
1 Videripolest 1. 3, c. 5, et I. 1, c 13, n. 5.
4
50 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
ipso, quod non est minus absurdum in speci-
ficatione partiali, quam iu totali ; ergo objec-
tum lidei nullo modo constitui potest in esse
credibilis objective, per ipsum habitum, vel
per habitudinem ad illum, cum e contrario
babitus sumat speciem suam per habitudinem
ad objectum, ut constitutum in esse credibi-
lis objective.
12. Probatur tandem alia pars negativa as~
sertionis, quod nec auxilimn spectet ad objec-
ium formalem. — Auctoritate. — Ultimo, con-
cluditur ex dictis, Deum non esse objectum
formale fidei, ut auxiliantem potentiam ad
credendum , sed tantum ut testificantem.
Hasc etiam pars assertionis colligitur ex com-
muni sententia Theologorum ; omnes enim
Deum ut revelantem assignant pro objecto ;
de ratione autem auxiliantis, nullus antiquo-
rum mcminit. Unde etiam dicunt Deum sub
ratione primse veritatis esse objectum, ut
videbimus sectione sequenti , quia veritas
pertinet ad testimonii credibiiitatem ; non
tamen dicunt Deum sub ratione omnipo-
tentis pertinere ad objectum formale, quam-
vis sub ea ratione habeat virtutem auxi-
liandi. Ratio etiam est clara ex dictis, quia
Deus non pertinet ad objectum formalc, nisi
quatenus unitur aliquo modo objecio credi-
bili. ut iilud reddat objective cognoscibile ;
sic autem illi unitur revelando et testificando
illud, non vero auxiliando potentiae, quia, ut
ostensum est, neque auxilium, neque habi-
tus pertinent ad objectum formale ; ergo
neque Deus ut auxilians. Denique alio modo
confunduntur causalitates ; nam Deus , ut
auxilians, pertinet ad causam efficacem fidei,
quee non debet confundi cum causa formali
seu specificante.
4 3. Ad fmdamentum in num. tertio. — Ad
ejus confirmationem. — Ad argumenta primse
opinionis respondetur, laborare in Eequivoco
circa nomen revelationis, dum assumit reve-
lationem nihilaJiud esse quam infusionem lu-
minis, vel habitus in potentia, unde negatur
illa exclusiva; quia, licet revelatio uno modo
possit in ea acceptione sumi,nihilominus alio
modo, et magis proprie significat manifesta-
tionem objecti, ex parte illius, ut jam osten
dimus ; revelatio autem, hoc posteriori modo
sumpta, est ratio credendi, non priori modo,
ut etiain ostensum est. Unde eadem eequivo-
catio essc videtur in confirmatione, cirea no-
raen lumims : verum e3t enim ad credendum,
dari lumen infusum ex parte potentiai ad con-
fortandam illam, etjuvandaraad efficiendum
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
actum; tamen illud lumen, ut sic, non illu-
minat formaliter objectum, sed divinum tes-
timonium, quod sub ea ratione dici potest
lumen objecti, quia est objecti revelatio. Quae
omnia confirmari possunt testimonio Augus-
tini, ep. 113, cap. 1 et 2, dicentis : Creduntur
quce absunt sensibus nostris , si videtur ido-
neum testimonium, quod eis perhibetur ; illud
ergo testimonium est quasi lumen objecti, ut
cum proportione etiam infide acquisita consi-
derari potest; cum ergodicitur objectumprin-
cipaliter constitui, ut est sub aliquo lumine
divino, verum est non sub ratione luminis
habitualis, sed sub ratione testimonii divini
etrevelationisobjecti; etin hocsensunegamus
in credentibus tantum esse lumen, quod est
habitus vel actus aut auxilium ; nam etiam
est divina revelatio. Cum autem instatur,
quia hsec revelatio facta est, et jam praBteriit
in antiquioribus Patribus, respondemus etiam
esse in quolibet credente objective per suffi-
cientem applicationem , et propositionem
iilius revelationis, quse semel facta est, juxta
illud, 1 Joan. 5 : Qui credit in filium Dei, ha-
bet testimordum Dei in se ; nam, ut hoc testi-
monium moveat ad credenduin, et spiritum
tribuat fidei nostra?, satis est quod sit objec-
tive in nobis.
14. Ad rationem n. 4 responsio quorumdam.
— Rejicitur. — Vera responsio. — In argu-
mentis secundse sententise, primum, ac pra>
cipuum sumebatur ex fide, quam habet ha?-
reticus de articulis quos credit. Ad quod aliqui
respondent habitum fidei infusa3, et acquisitce
distingui, non tantum specifice, sed etiam
generice, et ideo non esse inconveniens quod
versentur circa idem objectum formale ; quia
distinctio generica non ex objecto, sed aliunde
sumitur, sicut motus rectus et circularis ten-
dentes ad eumdem terminum, non distinguun-
tur per illum, sed aliunde, et hunc modum
dicendi probabilem reputat Scotus, in 3, d. 25,
circa fidem, nam sub disjunctione dicit fi-
dem infusam et acquisitam distingui, vel se
ipsis, vel ex objectis, et hoc etiam videtur
opinari Aragon. hic, art. 1. Verumtamen ,
quidquid sit de illo philosophico modo di-
cendi, an sit possibilis, vel ad res illas con-
venienter applicetur, in proposito non habet
locum , quia falsum est fidem acquisilam
hseretici, et infusam Catholici, etiam ut ver-
santur circa idem objcctummateriale, habere
idem objectum formale. Ostendimus enim in
materia de Grat., 1. 2, c. 11, non posse ali-
quem credcrc Deo ex proprio motivo fidei
SECT. III. AN DEUS SIT, NON
sine auxilio gratise speciali, quod auxilium
non habet hsereticus in suo assensu.
15. Suadetur auctoritate. — Et ratione. —
Dicendum ergo est hoereticum non resolvere
suamfidem in divinum testimonium, sed po-
tiusdivinum testimonium subjicere testimomo
humano, seu proprio judicio et opinioni, et
ideo non habere eamdem rationem formalem
credendi, quam habet Catholicus. Et hsec est
communis Doctorum Theologorum doctrina,
D. Thomoe 2. 2, q. 5, art. 3, in corpore, et
ad \, et in 3, dist. 24, art. 4, qusestiunc. 1 ;
et Alexandro Alens., 3 p., q. 64, memb. 2;
idem Bonaventura, in 3, dist. 22, art. 2, q.
2; et Richardo, art. 7, q. 2 ; et in hocmagis
inclinat Scotus ibi § Ad quceslionem, et loco
supra citato, et quodL 44, art. 4 ; et consen-
tiunt Cajetanus et Bannes, aliique expositores
D. Thomee hic; et Soto 2 de Natur. et grat.,
cap. 7 ; Bellarm, 1. 6 de Grat., c. 3; Valent.,
tom. 3, disp. 4, punct. 4, et Vega, 1. 9 in Tri-
dent., c. 3, ubi dicit ea, quse creduntur sub
eadem ratione formali, eodem habitu credi.
Et probatur ratione , quia haereticus , qui
ante haeresim credebat omnes articulosfidei,
fide infusa et acquisita, cum postea unum
per heeresini negat, amittit fidem infusam
circa omnes, acquisitam vero amittit circa
illum articulum quem negat, et non circa
alios, quos retinet; ergo signum est ratio-
nem formalem utriusque fidei non fuisse
eamdem, divinam scilicet auctoritatem ; nam
si hfflc esset ratio formalis fidei acquisitee,
sicut infusee, profecto eamdem connexionem
haberent omnia credenda respectu fidei ac-
quisitae, quam habent respectu infusse ; nam
illa connexio respectu fidei infusee tota nasci-
tur ex motivo formali, quod idem est et inva-
riabile, nec potest habere auctoritatem in
uno, nisi habeat in omnibus; secus ergo est
de fide acquisita ; illius enim motivum potest
esse multiplex et variabile, et inde provenit,
ut qui negat unum articulum, retinere possit
fidem acquisitam circa alios, quia respectu
illius fidei acquisitse, vel non credebat omnes
ex eodem motivo, sed ex diversis rationibus
aut testimoniis humanis ; vel certe circa unum
articulum mutatum est motivum, et novee
rationes inventee sunt, quee non sunt in-
ventse circa aiium ; igitur fides et modus cre-
dendi heeretici non obstatquominus proprium
motivum fidei specificum sit.
46. Ad confirmationem in eod. n. 4. — Ne-
que etiam contrahocobstat prima confirmatio,
scilicet, quod hoc motivum non determinat
SOLUM UT REVELANS, ETC. 51
potentiam ad assensum specificum fidei infu-
sae. Respondetur enim vel assumptum esse
falsum , vel esse eequivocationem in vcrbo
deternnnandi, quia non distinguitur determi-
natio quoad specificationem , a determina-
tione quoad exercitium, vel etiam quia non
distinguitur quid requiratur ex parte objecti
ad specificationem actus, quid vero sitneces-
sarium ex parte potentioe, ut possit illum eli-
cere. Dico ergo divinam revelationem objec-
tivam, esse de se sufficientem, ut si homo
velit in illa niti, specificum actum fidei infu-
so3 eliciat, imo tale esse illud motivum, ut ex
se ad solum illum actum moveat, et illi soli
possit dare speciem, ita ut non possit intel-
lectus ex illo credere, nisi per talem actum ; et
hoc est motivum illud esse specificum, et suf-
ficienter determinare potentiam quoad speci-
ficationem. Quia vero illud motivum non est
evidens, non necessitat potentiam ad talem
assensum, et hoc est non determinare illam
quoad exercitium. Et inde provenit ut, non
obstante tali motivo, possit intellectus non eli-
cere actum fidei infusee , quia potest non uti
illo motivo, sed alio ; et icleo dixit Athanasius,
orat. Quod unus sit Christus : Oportere, omissis
humanis rationibus, in sullime divinarum ra-
tionum petere ex revelatione divina. Et simili-
ter, preeter illud motivum, necessarium »st ex
parte potentise auxilium , quod non obstat
quominus illud motivum in genere suo suf-
ficiens sit.
47. — Ad % confirmationem ibid. — Ad pri-
■mwm exemplum. — Ad secundum. — Ad ter-
tium. — Ad quartum. — In ultima confirma-
tione petitur an possit idem lumen seu ea-
dem qualitas illuminare objectum , et simul
esse principium ex parte potentiaa ; aliqui
enim sentiunt non repugnare, propter exem-
pla ibi adducta, et nihilominus respondent id
non convenire habitui fidei, quia de facto
nihil confert objecto, sed soli potentiee. Ve-
rnmtamen, non disputando nunc an de po-
tentia absoluta sit possibiiis talis qualitas,
quod in materia de lumine glorise tractari so-
let, et loquendo de naturali modo cognoscen-
di, et de habitibus ac principiis quae experi-
mur, censeo nullam esse hujusmodi qualita-
tem, neque esse posse, si habeat modum
specificationis, quem habitus habere solent.
Hoc enim probant rationes supra facta?, quia
non potest habitus constituere objeetum a
quo sumit speciem, neque esse prior, et pos-
terior illo in eodem genere, et simdes. Neqne
exempla adducta quidquam movent ; nam in
52 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
primo, de lumine gloriee, falsum est consti-
tuere objectum in ratione mtelligibilis, quia
objectum ejus est Deus, prout in se est, qui
est summe intelligibilis actu, et ideo nihil illi
confert lumen creatum, ut intelligibilis fiat,
secl confert potentiae dispositionem, et vim
activam, per quam sit proportionata tali ob-
jecto, ut recte explicavit D. Thomas, Quod-
lib. 7, art. 1, et aliis locis vulgaribus. Idem
cum proportione est de lumine naturali intel-
lectus, quatenus ostendit prima principia ;
nam solum est vis activa intellectus : motivum
autem assentiendi primo prmcipio non est ta-
le lumen, sed est immediata connexio termi-
norum, quse in ipso principio perspicitur, seu
veritas qua3 ex illa resultat, et inde sumitur
objectum formale assensus, lumen autem est
principium efficiens. Idem est cum propor-
tione de medio scientifico ; oportet enim dis-
tinguere inter assensus principiorum, prout
sunt formales actus iuteUectus, et medium,
prout objective in eis apparet, et ostenditve-
ritatem conclusionis ; nam de actibus ipsis
probabile est esse principium activum assen-
sus conclusionis; tamen ipsi actus non consti-
tuunt objectum formale, sedmedium objective
cognitum, et ita non est idem principium efii-
ciens et constitutivum objecti formalis. Deni-
que idem est de hoc lumine sensibili ; con-
currit enim ad visionem ex parte objecti, vel
per modum objecti, aut mediante specie , aut
seipso, juxta varias opiniones ; non tamen dat
potentise virtutem activam videndi, neque in
hoc genere juvat illam; nullurn enim est fun-
damentum ad hoc asserendum, ut ex materia
de Anima, 1. 3, cap. 10, supponimus.
SECTIO IV.
Utrum Deus, in quantum prima teritas , sit
oljectum formale fidei.
1. In Deo triplex veritas. — Diximus duo
veluti constituere objectum formale fidei, ni-
mirum Deum revelantem, et revelationem
ipsam; et ideo de utroque sigillatim dicere,
et ejus proprietates seu rationes magis expli-
care necessarium est. Quod ergo ad Deum at-
tinet, oportet distinguere in illo triplicem ve-
ritatem, in essendo, in cognoscendo, et in
dicendo. Prima idem est quod veritas trans-
cendentalis Dei, in quantuin tale ens est; et
ideo quoad conceptum reale objcclivum, coin-
cidit cum ipsa Deitate ; nam idem est esse
Deum, olesse verum Deum. Veritas autem in
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC-
cognoscendo, in Deo nihii aliud est quam ipsa
divina cognitio , quatenus est conformis sem-
per rebus cognitis ; unde duo spectant ad pri-
mam veritatem sub hac ratione : unum est,
ut nihil ignoret, seu ut nulla veritas Deum
lateat; aliud est, ut in nullo erret, seu ut
nunquam falli possit, quia utrumque pertinet
ad summum gradum veritatis in cognos-
cendo, qui nomine primce veritatis significa-
tur. Veritas in dicendo est moralis virlus
voluntatis inclinans ad dicendum verum, id
est, ad loquendum semper juxta mentem,
quee virtus , cum sit perfectio simpliciter, in
Deo reperitur, et in summo gradu perfectio-
nis ; quse significatur per primam veritatem
in dicendo. Quserimus ergo an Deus sub ra-
tione veritatis, et sub qua istarum sit objec-
tum formale fidei.
2. Objicitur quwstionem Tianc frustra exci-
tari. — Occurritur. — Sed dicet fortasse ali-
quis : in Deo non distinguuntur has veritates,
imo nec veritas distinguitur a Deitate, neque
ab aliis attributis Dei ; quid ergo necesse est
quaerere sub qua ratione, vel sub quo attri-
buto Deus sit objectumformale fidei, quia non
potest esse sub ratione unius, quin sub ra-
tione omnium, si omnia sunt unum. Respon-
deo simpli-citatem divinam non obstare quo-
minus sub ratione unius attributi sit princi-
pium quarumdam actionum, et non aliarum ;
et e contrario. Quod adeo verum est, ut sub
una ratione vere tribuatur Deo aliquid, quod
sub alia falso tribueretur ; nam ad hoc suffi-
cit eminentia divinse perfectionis cum virtuali
distinctione attributorum , et modo cogno-
scendi nostro., quo formaliter illa concipimus,
ut ratione distincta. Hoc intelligitur apertc
in mysterio Trinitatis, Pater enim generat
Filium per intellectum, non per voluntatem ;
producit autem Spiritum Sanctum per volun-
tatem, et non per intellectum, quamvis intel-
lectus et voluntas in re idem sint ; atque eo-
dem modo in actionibus ad extra , Deus
punit in quantum justus, non in quantum
misericors ; parcit autem, ut misericors, non ut
justus, et creat ut omnipotens, et sic de aliis.
Ita ergo non sccundum omnia attributa est
fundamentum fidei nostrae, non enim credimus
illi quia omnipotens cst, imo, ut videbimus,
sectione sequente, incle possct oriri aliqua
diilieultas crcdendi; ncc etiam quia immen-
sus est, hoc cnim per se non refert ad cre-
dulitatcm, quia non oslendit veritatem in ob-
jecto credibili, et sic est in aliis attributis; ob
hanc ergo causain mcrito inquirunt Theologi
SECT. IV. AN DEUS, UT PRIMA VERITAS, SIT ORJECTUM FORMALE FIDEI.
quodnam attributum, ex parte Dei, sit pro-
pria ratio ob quam illi adhibenda est fides, et
hoc estquaerere sub qua ratione sit objectum
formale fidei.
3. Prima opinio. — Ejus ratio. — Impug-
natur ha?c opinio. — Sohitur ratio. — In hoc
ergo puncto Guillelmns Parisiensis, lib. de
Fide et legibus, non longe a principio, dixit
nos non credere Deo quia verax est, sed quia
supremus. dominus est, cui obediendum est
captivando intellectum in obsequium ejus.
Ratio illius est, quia si crederemus Deo prop-
ter veritatem ejus, jam crederemus ex dis-
cursu et ratione nostra, et non ex simplici
fide. Sed hic auctor imprimis non assignat
specificam rationem objecti fidei ; nam obe-
dire Deo, quia supremus dominus est, gene-
rale est, et commune omnibus virtutibus.
Deinde non distinguit in fide id quod est vo-
luntatis, ab eo quod est intellectus ; est enim
fides, formaliter loquendo, virtus intellectua-
lis, et sic oportet illi assignare objectum for-
maliter pertinens ad intellectum ; tamen etiam
habet honestatem moralem, quatenus objici-
turvoluntati, et per motionem ejus captiva-
tur intellectus in obsequium Dei ; Deus ergo,
ut prsecipiens, vel ut supremus dominus,
spcctare potest ad fidem, ut cadit sub quam-
dam voluntatem honestam ; hic autem inqui-
rimus proprium fundamentum ejus, ut virtus
intellectualis est, et in hoc sensu manifestum
est nos non credere Deo, quia dominus est,
sed quia testimonio suo facit credibiles veri-
tates, seu fide dignas. Neque contra hoc ur-
get aliquid praedicta ratio Guillelmi, quia non
est contra fidei simplicitatem, quod tendat in
suum objectum, quatenus verum apparet, et
credibile, quod habet ex eo quod divina ve-
ritate informatur, ut videbimus ; an vero in
hoc intercedat aliquis discursus , postea di-
cemus.
4. Secunda opinio Aureoli. — Ejus ficnda-
mentum. — Confirmatur. — Secunda ergo opi-
nio est Deum, sub ratione deitatis, esse ob-
jectum formale fidei. Tribuitur D. Thomse 1
p., q. d, art. 7; sed,ut supra dixi, ibi loquitur
de objecto quod, non de ratione formali sub
qua, seu propter quam, de qua nunc loqui-
mur. Tribui etiam solet Scoto, in 3, dist. 23,
quia nonnulla argumenta proponit contra
senienliam dicentem Deum, sub ratione pri-
ma? veritatis, esse objectum formale fidei ;
sed ibi disputando procedit, non definiendo.
Tenuit ergo illam sententiam Aureolus, ut
Capreolus refert, in 3, dist. 24, art. 2, circa
finem. Fundamentum ejus fuit, quia illud est
objectum formale alicujus virtutis, in quod
fit ultima resolutio ejus; sed fides ultimo re-
solvitur in Deitatem : ergo. Probatur minor,
nam si quaBramus cur credimusDeo, proxime
quidem recte respondebimus: Quia verax est ;
tamen siulteriusquaeratur cur sit verax, res-
pondendum est : Quia Deus est ; ergo ultima
resolutio fit in Deitatem ipsam ; nam si ulte-
rius quaeratur cur sit Deus, non est alia respon-
sio, nisi quia ex se talis est. Et confirmatur,
nam credimus Deo quatenus verus est ; sed
est verus quatenus estDeus; ergo credimus illi
quatenus Deus est, et hoc est esse objectum
formale. Et ab hac opinione non omnino dis-
sentiuntCapreolus, supra respondendo ad ar-
gumentum Aureoli, et Cajetanus hic, dub. 1 ;
quamvis enim dicant veritatem Dei esse ra-
tionem formalem objecti, nihilominus addunt
non esse excludendam Deitatern, quia non
potest Deus esse ratio credendi ut verus nisi
sit etiam ut Deus verus.
5. Tertia opinio quam indicat Bonaventura.
— Ejus fundamentum. — Tertia opinio esse
potest, Deum, sub ratione primce veritatis in
cognoscendo, esse objectum formale fidei.
HancsignificatBonaventura, in 3,dist. 24,art,
d , q. 2 ; et videntur sequi aliqui moderni ut
Vaient. tom. 3, disput. 1, q. l,punct. 1, sub
%Difficultatum quarumdam, ^c.Fundamentum
autem esse potest, quia veritas cujuscumque
testis praecipueresolvitur in certam scientiam,
et veram cognitionem ejus ; ideo enim testis
oculatus praefertur illi, qui ex auditu tantum
testificatur. Et fortasse ob hanc causam Joan-
nes Evangelista, ut testimonium Christi com-
mendaret, dixit in c. 1 : Deum nemo vidit un-
quam ; unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse
enarravit; sicut de Spiritu Sancto dixit Paulus,
quod omnia scrutatur, etiam profunda Dei,
quia testimonium fidei est ex revelatione Spi-
ritus Sancti; sic ergo veritates fidei propo-
nuntur nobis, ut scitae a Deo ; et ideo credi-
mus illas, ut divinas et infallibiles, quia Deus
in sua scientia falli non potest; ergo veri-
tas Dei in cognoscendo est objectum formale
fidei.
6. Quarta opinio quorumdam recentiorum. —
Ejus fmidamentum. — Confirmatur. — Expli-
catur ha?c confirmatio. — Alii vero e contrario
dixerunt primam veritatem in dicendo esse
objectum formale fidei. Ita sentiunt frequen-
tius Theologi, et D. Thomas, art. 1, ubi etiam
Cajetanus et alii. Fundamentum autem csse
potest, quia in tantum adhibetur aiicui fides,
54 DISPUT. III. DE OBJECTG FORMALI
in quautum de illo habetur existimatio quod
sit fidelis et verax in verbis snis ; ergo
veritas dicentis, ut sic, est ratio creden-
di in omni fide ; veritas autem dicentis, ut
dicens est, est illa veritas quse inclinat ad ser-
vandam veritatem in verbis, quam appella-
mus veritatem in dicendo ; ergo Deus, ut est
prima veritas in hoc genere, est objectum
formale perfectissimee fidei, qualis est fides
infusa seu Theologica. Et confirmatur : nam
si conferamus has duas verilatcs in cognoscen-
do et in dicendo, hsec posterior multo magis
necessaria est, et quodammodo sola sufficit
ut dicenti fides adhibeatur. Quantumvis enim
aliquis sit sapiens et veritatem cognoscat, si
non sit studiosus et rectus in verbis suis, non
potest illi adhiberi fides ; si autem verax sit
in loquendo, etiamsi minus sapiat, dignusfide
habetur, quia qui est fidelis in verbis, non af-
firmat nisi quse scit, et certa pro certis, et
dubia pro dubiis. Et ideo ex vi solius virtutis
veritatis, censetur quis dignus fide; ergo heec
veritas in summo gradu existens in Deo, est
suffieiens ratio formalis objecti fidei. Quod
ita potest explicari, quia etiamsi per impos-
sibile Deus aliquid ignoraret, nihilominus ve-
racitas ejus esset sufficiens ratio credendi illi,
quia sciremus nihii affirmare nisi quod novit,
vel prout novit. Unde illi Theologi, qui dicunt
Deum non certo cognoscere futura conditio-
nata, quse nunquam absolute futura sunt ,
consequenter dicunt illa non revelari a Deo,
ut certo futura, sed juxta inclinationem cau-
sarum , ut veritas Dei in dicendo semper
sit certa ; ergo haec est sulficiens ratio objec-
ti fidei.
7. Judicium de adductis opinionibus , et vera
qucestionis resolutio. — Inter has sententias
haic ultima videtur propinquius ad veritatem
accedere , et si necessarium esset aliquam
illarum eligere, ea esset praeferenda. Vera
tamen resolutio est, has duas veritates, seu
perfectiones in cognoscendo et dicendo, con-
?tituere, nostro modo intelligendi, in Deo su m-
mam quamdam auctoritatem in testificando3
ratione cujus dignus est certissima et in-
dubitata fide, atque lta banc Dei auctoritatem
osse objectum formale fidei, et sine dubio
hoc significare voluerunt antiqui Thcologi re-
lati a Valentia supra, sub § Primam verita-
tem, etc, quando fere omnes dixeruntDeum,
sub ratione primae veritatis, esse objectum
formale fidei; neque dissentiunt, ut arbitror,
auctores tertise ct qnarla^ sentcnlia>. Declara-
turque breviter, nam ad fidem tcslificrmtis
FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
duo sunt necessaria : unum est ut falli non
possit ; nam alias, quantumvis sit rectus et
prudens in loquendo, timeri potest ne falla-
tur ; aliud est, ut non decipiat, nec voluntarie
alios fallat, ut satis probatum est, et per se
patet. Ad primum autem istorum necessaria
est veritas in cognoscendo ; ad secundum
autem, necessaria est veritas in dicendo ; ergo
utraque concurrit in objecto foimali fidei.
Necessarium autem est ut utraque sit prima
in suo genere; nam, ut dixit D. Thomas, 2.
2. q. 47, art. 5, nceessarium est ut in qua-
cumque virtute Theologica formale objectum
ejus sit regula in suo ordine suprema, et non
indigens alia regula ; ut in charitate, est sum-
ma bonitas; in spe, summa fidelitas, vel po-
tentia : ita ergo in fide est summa veritas in
utraque ratione cognoscendi et loquendi, et
hoc est esse primam veritatem. Nec propterea
multiplicantur rationes formales in objecto
fidei, sed e duobus attributis, nostro modo in-
telligendi, coalescit una suprema ratio for-
malis, quse nomine veritatis seu auctoritatis
testificantis significari potest.
8. Quid respondendum ad fundamenta illa-
rum opinionum. — Atque ita nibil est neces-
sarium respondere ad tertiam, et quartam
sententiam ; omnia enim quse dicunt admitti-
mus ; neutram autem per se solam sufficere
dicimus, ad supremam auctoritatem testimo-
nii divini. Ad secundam autem de Deitate,
respondemus Deitatem sub hoc tantum con-
ceptu non satis explicare rationem formalem
objecti fidei, ut satis constat ex dictis. Deinde
dicimus fidem, quatenus fides est, non resol-
vere suam credulitatem in Deitatem, ut deitas
est; nam, licet in re ipsa Deus sitprima veri-
tas, quia est Deus, nihilominus fides ad cre-
dendum non spectat unde habeat Deus pri-
mam veritatem, sed tantum considerat quod
illam habeat. Unde ad hoc explicandum
possumus uti hac conditionali praecisione :
nam si Deus esset prima veritas, modo
explicato, quamvis non esset Deus, esset suf-
ciens objectum et ratio credendi ; ergo si-
gnum est Deitatem non ingredi objectum
formale, sed esse veluti radicem ejus, aut
quasi gcnerale praedicatum in illa inclusum,
quod fortasse voluerunt Capreolus et Ca-
jetanus. Tandcm cxplicari potest ex objecto
visus : est enim coloratum objectum formale
visus, quatenus colorem habet; habet autem
colorem quia habct talem mixtionem prima-
rum qualilatum, et nihilominus heee mixtio
primarum qualitatum non pertinet ad objec-
SECT. V. AN DE MTIONE PRIM.E VERITATIS SIT NON POSSE, ETC.
55
ium formale visus, sed est radix illius; quod
ergo ibi realiter invenitur, in Deo considerari
debet nostro concipiendi modo, et ad boc
sufficit virtualis distinctio divinarum perfec-
tionum, ut diximus
SECTIO V.
Utrum de ratione primte veritatis sit non posse
fallere seu mentiri, et hoc sit necessarium
ad objectum formale fidei?
1. Introductio ad prcesentem qucestionem. —
Loquendo de Deo, non distinguitur falsum dic-
tum a n-endacio. — Explicatur ha>c confirma-
tio. — Alia formalis. — In prsecedenti sec-
tione , fere supposuimus esse in Deo perfec-
tionem quam nunc inquirimus, non tamen il-
lam probavimus; et ideo hanc veritatem con-
firmare, et explicare necesse est, quia nec
defuerunt haeretici illam negantes, neque Ca-
tholici qui illam in dubium revocarent. Coin-
cidit enim hsec quaestio cum illa, an Deus pos-
sit nientiri; nam, licet mendacium et falsum
dictum in hominibus distinguantur, in Deo
distingui non possunt. Mentiri enim est fal-
sum dicere ex intentione, seu cogitando vel
cognoscendo falsum esse quod dicitur, ut
tradit Augustinus, in libris de Mendacio et
Contra mendacium; et Gratian. , referens
multa ex Patribus 2. 2, quoestione secunda,
per totam. Unde duplex distingui solet falsi-
tas dicentis : una materialis, et alia formalis ;
materialis est, quando aliquis putans esse ve-
rum quod dicit, decipitur et decipit, et tunc
non committitur mendacium; poterit tamen
committi levitas et temeritas in loquendo ,
quae indirecte participet malitiam mendacii
propter periculum; formalis autem falsitas
est, quando quis , cognoscens falsum esse
quod dicit , illud affirmat , aut cognoscens
esse verum, illud negat ; et hoc est proprie et
directe mendacium. Possumus addere ter-
tium membrum de mendacio formaliter tali,
licet materialiter contingat verum esse quod
dicitur; si quis enim existimet falsum esse
quod loquitur, licet in hoc decipiatur, quia
revera ita est sicutloquitur, nihilominusmen-
dacium committit, quia contra mentem loqui-
tur, in quo ratio mendacii consummatur, ut
tradit D. Thomas 2. 2, q. 111, et reliqui Scho-
lastici, in dist. 38, cum Augustino, lib. de
Mendacio, c. 3, et Contra mendacium, c. 12,
et in aliis locis, quee referuntur in Decreto ubi
supra : in Deo autem non locum habet decep-
tio vel falsitas verborum materialis, quia nihil
ignorat, nec opinatur, nec judicatverum quod
falsum est, nec falsum quod verum est, et
ideo non potest loqui falsum quin mentiatur,
id est, contra suam mentem loquatur; atque
ita hee duse queestiones in Deo una sunt.
2. Error Priscilianistarum , Deum scepc
dixisse fialsum. — Ad quatuor capita reducun-
tur loca Scriptura? quilus Mc error fundatur.
— Circa quam errarunt Priscilianistce, heeretici
dicentes non solum posse Deum dicere fal-
sum, sed etiam saepius dixisse. Ita refert Au-
gustinus, 1. Contra Mendac, c. 2, et de Hsere-
sibus, in 70, et Prateol. verb. Priscilianista?,
numero nono, afferebantque illi hseretiei va-
ria loca Scripturarum, quee faisitatis argue-
bant , quibus nunc ex professo respondere
non possumus , quia id magis pertinet ad
tractatum de Scriptura; adducuntur autem
per singula a Valent. , tom. tertio disp.
punct. 3 ; eisque abunde satisfacit post Bei-
larm., 1. 1 controv. 1. Solum adverto ad qua-
tuor capita revocari posse quse objiciunt.
Primum est aliquorum locorum qute viden-
tur inter se habere contrarietatem, seu re-
pugnantiam, nam qui dicit contraria, necesse
est ut in aliquo eorum falsum dicat. Sed heec
conciliantur facile juxta verum sensum utrius-
que loci, ut videre licet in Augustino, in libris
de Concordia Evangelistarum, et in exposito-
ribus Scripturae, et aliqua ex his locis tetigit
Cano, 1. 2 de Locis. Secundum caput est eo-
rum in quibus viri Sancti, et divino Spiritu
ducti, falsum dixerunt, ut cum Jacob dixit :
Ego sum filius tuus primogenitus ; et Abra-
ham cum dixit : Ego et puer revertemur ad
vos, cum tamen cogitaret filium sacrificare, et
similia. Sed ha?c parvi momenti sunt, quia
non constat hos et similes Patres in singulis
verbis spiritu Dei fuisse locutos; ut homines
autem poterant interdum lingua delinquere,
prsesertim leviter, et ita quidam Theologi il-
los accusant, alii excusant, et hi probabilius
loquuntur, et est facile, propter verborum
amphibologiam vel metaphoram, et Patres
frequentius ita de illis sentiunt, preesertim
Augustinus, dictis libris de Mendacio, et in
aliis locis quee referuntur in dicta qusestione
Decreti. In tertio capite continentur quaedam
promissiones vel praedictiones Dei, quse non
videnturimpletse. Quartum caput continet lo-
ca in quibus dicitur Deus aliquando decipere
homines, de quibus pauca statim dicam. Ne-
que contra hanc hseresim oportet amplius dis-
putare ; tum quia dest^uit Scripturarum fi-
50 DISPUT. III. DE OBJEGTO FORMALl
dem, et ita negat principia quibus principali-
ter convincendi suntejus auctores; tum etiam
quia omnia quie dicemus contra sequentem
sententiam, sufHcienter illam impugnant.
3. Secunda senlentia. — Vrccdictce senlent>'cz
fundamentum. — Est ergo secunda sententia
aliquorum Catholicorum, qui pro certo ha-
bent Deum nunquam falsum dixisse, et con-
sequenter etiam fatentur de potentia ordina-
ria mentiri non'posse, quia ipse legem statuit
nunquam mentiendi, cui legi potentiam suam
quasi alligare voluit, et hoc dicitur potentia
ordinaria. Nihilominus tamen ausi sunt di-
cere posse Deum de potentia absoluta falsum
dicere. Ita tenuit Gabriel, in 3, distinct. 12,
q. 1, et dist. 18, not. 3, et concl. 2, qui advi-
tandam vocis invidiam, non admittit menda-
cium sub hac voce esse possibile in Deo, quia
mendacium (inquit) significat falsum dictum
cum deordinatione et malitia morali ; Deus
autem licet falsum diceret, non faceret ma-
lum moraliter, et ita non mentiretur. Quam
sententiam etiam tenuit Petrus de Aliaco,
in \, qusest. 12; et Holcot., in 2, dist. 5; et
Adumus, in 3, q. 5. Fundamcntum prffici-
puum hujus sen;cntia?. est, quia nullus est
actus intrinsece malus; ergo nec mendacium
est intrinsece malum ; ergo non repugnat
Deo ; nam si repugnaret, maxime propter
moralem malitiam, nam illa sublata, nulla
potest cogitari contradictio ; quod patet faci-
le : nam illa actio significandi seu revelandi
falsum, realis et possibilis est ; et in Deo non
deest potentia executiva sufficiens ad efficien-
dam physice illam actionem, si alias morali-
ter non repugnat; non repugnabit autem, si
a mendacio separetur malitia. Probatur ergo
primum antecedens ex illo Pauli, ad Rom. 3 :
TJbi non est lex, nec prcevaricatio ; ergo nul-
lum est malum, nisi quatenus lege prohibi-
tum; ergo nihil est intrinsece malum, nam
si quid tale sit, erit necessario malum, quod
repugnat, quia prohibitio per legem non est
ncccssaria, sed iibera Deo. Unde confirmatur
et probatur consequens, quia potuisset Deus
non prohibere mendacium; tum ergo non
csset malum. Item postquam prohibuit, po-
test dispcnsare in illo, sicut dispensavit cum
Abraham in homicidio, et cum filiis Isracl in
furto, qiue non sunt minus intrinsece mala;
et ita dispensasse Deum cum Jacob in mcn-
dacio signiticat Innocentius III, in c. Gaude-
mus, de Divortiis ; ergo multo magis potest
Deus de sua absoluta potentia sccum, ut ita
dicam, dispensare, vel potius, quia ipse non
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
subditur legi, etiam suse, non obligatur illa,
ac propterea non faceret malum, licet cliceret
falsum : non ergo repugnat.
4. Secundum fundamentum. — Ratione con-
firmatur. — Secundo, potest Deus non im-
plere promissum ; ergo et falsum dicere ;
nam ejusdem rationis sunt, facere ut sit ve-
rum quod dictum fuerat, et observare ut sit
verum quod dicitur, ut tradit D. Thomas, 2. 2,
qusest. 110; et Cajetanus ibidem , in princi-
pio, et dixi late in 1. 2 de Juram., cap. 1, et
in Relect. de libert. Dei, disp. 2, sectione 2.
Antecedens probatur ab illis hsereticis num.
2 allatis, ex Genes. 4, ubi Deus promittit
Gaim non fore occidendum ab ahquo, et ta-
men postea occisus est; italsa. 38, et 4 Reg.,
cap. 20, Deus prsedixit mortem Ezechise, quee
non evenit; et idem fuit de eversione Nini-
vae, Jonae 3. Et confirmatur ratione , quia
alias non posset nunc Deus privare beatos
gloria sua, nec damnatos a poena liberare,
quia ageret contra promissiones suas; conse-'
quens autem videtur absurdum, alias nunc
Deus necessario et non libere conservaret
gloriam beatorum, et promittendo amitterct
dominium suarum rerum, quia non posset li-
bere illis uti prout antea poterat.
5. Tertium fundamentum . — Confirmatur.
— Tertio, perinde est mentiri per alium, ac
per se ipsum ; Deus autem potest mentiri, et
decipere homines per spiritum creatum ; er-
go et per se ipsum. Minor patet, ex illo 2 ad
Thessal. 2 : Ideo mittet illis Deus spiritum er-
roris , ut credat mendacio ; et eodem modo
dicitur, Job. 12, Deus decipere Principes ; et
3 Reg. 22, cum quaereret Deus quis decipiat
Prophetam illum, et spiritus malus se para-
tum offerret, Deus probavit ; unde subdit ibi-
dem Michseas Propheta : Ecce dedit Deus
spiritum mendacem in ore omnium Propheta-
rum ; unde Augustinus , 1. 83 Quoestion.,
quoast. 53, docet, licet Deus non utatur spi-
ritibus bonis ad decipiendos homines, inter-
dum uti spiritibus rnalis ad illum effectum, in
pcenam peccatorumhominum ; ergo etiampo-
test Dcus hanc pcenam per seipsum inlligere ;
nam Deus potest esse auctor omnis mali pce-
nee, juxta illud : Si erit malum in civitate,
quodnon fecerit Dominus? Et haec est optima
ratio ad honestandam hanc actionem in Dco,
proptcr bonum finem punicndi hominem. Et
conlirmatur ex Augustino, lib, de Grat. ct
lib. arb., cap. 20 ct2l, ubi sentit intcrdum
moverc Dcum hominem, et inclinarc interius
ad crrorem in pcenam pcccati, juxta illud
SECT. V. AN DE RATIONE PRIM.E
Pauli : Propter quod tradidit eos Deus in re-
probum sensum. Multi etiarn Theologi dicunt
inclinare, imo et determinare voluntatem ad
malum , saltem pro materiali ; ergo potest
etiam inclinare vel determinare ad falsum,
quia illud tantum est materiale quoddam ma-
lum ex parte ejus qui decipitur, et ex parte
Dei non est cur habeat majorem deformita-
tatem hoc posterius quam illud prius ; ergo
eadem ratione potest Deus testificare falsum,
quia non minus efficaciter est causa erroris
inclinando interius quam testificando ; et si-
mile argumentum sumi potest ex eo quod
Deus potest infundere habitum falsae opinio-
nis, et similia^ in quibus contradictio non
apparet.
6. Prima asseriio bipartita. — Be gradu
certitudinis non conveniunt Doctores quoad
duas partes. — Probatur tamen esse de fide,
primo ex Scriptura. — Nihilominus dicendum
est primo, Deum nec.de potentia ordinaria,
nec de absoluta falsum aut mendacium di-
cere posse. Hanc assertionem quoad primam
partem, de potentia ordinaria, fatentur om-
nes Theologi esse de fide ; quoad alteram
vero, solum docent illam ut opinionem Theo-
logicam, dum simpliciter resolvunt fidei non
posse subesse falsum. Durandus, in 3,, dist.
24, q. 2, etlatiusMajor, 3, d. 38, q. 4, conc.
4; Mars., in 3, q. 14, art. 2; Gregorius, in 1,
dist. 42, q. 1, art. 1, etomnes moderni Theo-
logi hic, art. 3; Valentia, citato punct. 3,
sub § Nec de potentia absoluta, etc. ; etCano,
1. 2 de Locis, cap. 3. Mihi tam certa videtur
pars posterior sicut prior , tum quia prior
sine posteriore certa esse non potest, ut os-
tendam ; tum etiam quia Scriptura et Patres
aequaliter utramque docent. Probatur ergo
primo Scriptura ad Hebr. 6 : Ut per duas
res immobiles, quibus impossibile est mentiri
Deum, firmissimum solatvwm habeamus ; duee
autem ilke res sunt assertio seu promissio
Dei, et juramentum ; est autem sciendum *
juramentum Dei non addere certitudinem
dictis Dei secundum se, licet nobis interdum
ita loquatur, quia illo modo solemus conci-
pere majorem asseverationem, et certiorem ;
cum tamen Deus non habeat majorem se
per quem juret, tantum per se ipsum jurat, et
ideo juramentum ejus non addit auctorita-
tem dicto ejus ; sicut ergo impossibile est,
1 Consule auctorem, in Relect. de Liber-
tate Dei, disp. 1, sect. 2, et 1. 1 de Juram.,
c. 14.
VERITATIS SIT NON POSSE, ETC. 57
teste Paulo, Deum mentiri cum loquitur cum
juramento, ita etiam cum simpliciter loqui-
tur. Quod autem illud impossibile sit simpli-
citer, intelligendum in ordine ad omnem po-
tentiam : probatur, quia alias non firmissi-
mum solatium haberemus : formidare enim
possemus an Deus uteretur sua potentia ab-
soluta. Deinde est optimum testimonium,
Numer. 23 : Non est Deus ut homo, ut me/i-
tiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur ; in
quo testimonio duo notanda sunt : unum est,
non minus ibi affirmari, Deo repugnare men-
dacium quam mutationem ; est autem im-
possibile de potentia absoluta Deum mutari ;
ergo impossibile est eodem modo mentiri ;
aliud est, cum Deus ad hominem compara-
tur, non comparari secundum actum ; hoG
enim modo , non omnes homines mentiti
sunt aliquando, ut patet de Virgine beata,
et de Joanne Baptista ; comparatur ergo se-
cundum capacitatem , quia Dei natura non
est capax mendacii, sicutest humananatura,
et ideo per antonomasiam dicitur Deus verax
in Scriptura, et non mentiri, scilicet ad Tit.
3 : Qui non mentitur Deus , et ad Roman. 3 :
Est autem Deus verax, omnis autem Tiomo
mendax ; et Joann. 3 : Qui accipit ejtcs testi-
monium, significavit quia Deus verax est, ve-
ritate, scilicet, qua? non admittit falsitatem,
quia hoc modo accipiunt ejus testimonium
qui credunt in illum ; sic etiam Joann. 8 :
Qm misit me terax est. Facit denique illud
Matth. 24 : Ccelum et terra transibunt, verba
autem mea non transibunt ; perinde enim est
ac si diceret : Ccelum et terra deficere pos-
sunt, utique de potentia absoluta, nam de
ordinaria non deficient; verba autem Christi
per nullampotentiam falsa esse potuerunt.
7. Probatur secundoex Patribus. — Secun-
do probatur ex Patribus : Dionysio , cap. 8 de
Divin. nomin. : A veritate cadere, a Deo est
cadere ; quo, quid impossibilius Deo ; Ambro-
sio, in Annotationibus ad cap. 23 Numer.,
alias lib. 6, epist. 3 ad Cromatium, ubi ex-
pendens verba iilius capitis, et Pauli, ad Hebr.
6 , supra adducta , inquit : Impossibile hoc
noninfirmitatis est, sedvirtutis et majestatis ;
est enim impossibile Deo quod naturce ejus con-
trarium est, non quod virtuti est arduum, et
ita veritas non recipit mendacium; sic etiam
Athanasius , iib. de Incarnat. Verbi , infert
mendacium non posse inveniri in Deo, quia
alias non esset Deus ; quam illationem pro-
bat Anselmus, 1. 1 Cur Deus homo , c. 12 :
Quia non vult mentiri voluntas nisi in qua
88 DISPUT. III. DE OBJEGTO FORMALI
corrupta est veritas , vel quw deserendo reri-
tatem corrupta est ; si autem JDeus talem ha-
beret voluntatem, non esset Deus ; sic etiara
dixit Origenes, 1. 5 contra Celsum, aliquantu-
lum a principio : Dum omnia possibilia Deo
esse dicimus, scimus Jianc vocem omnia, in-
telligendam esse non de non existentibus , nec de
ratione carentibus ; fatemur etiam Deum non
posse turpia , alioquin Deus posset non esse
Deus ; et infra dicit, Deum nihil posse quod se
non deceat, quia hoc Deitas ipsa non admittit.
Similiter Chrysostomus, homil. 1 in Symbol.,
dicit aliqua Deum non posse, licet sit omni-
potens , inter quee ponit falli et fallere, ac
mentiri. Idem repetit 1. 1 de Provid., post
medium, et Cyrillus, 1. 2 in Joann., cap. 69,
dicit non posse mentiri divinam naturam, et
ita exponit verba Joann. 3, supra citata : Qui
accipit ejus testimonium, signWcavit quia Deus
rerax est ; quia qui credit, significat, inquit,
non posse mentiri divinam naturam ; et Basi-
lius, serm. de Abdicat. rerum : Hcec (inquit)
verba Dei sunt, et id<'0 falsa esse non possunt.
Praeterea Eusebius, 1. 13 de Prsepar. Evan-
gel., cap. 3, seque putat repugnare Deo raen-
dacium ac mutationem. Denique Augustinus,
22 de Civit., c. 25 : Si volunt (ait ) invenire
quod Omnipotens non potest, ego dicam : Men-
tiri non potest ; et lib. de Symbolo ad Cate-
chum., c. 4 : Si mentiri posset, non esset om-
nipotens ; et 15 de Trin., cap. 15: Magna
( inquit ) illius verbi potentia est non posse
mentiri ; et dicto 1. 83 Qusestionum, qusest.
53, dicit esse impium et nefarium, credere
Deum posse esse deceptorem. Legi etiam po-
test Bernard., sermone tertio de Coena Domi-
ni, et sermone de Omnibus Sanctis. Ex qui-
bus omnibus satis liquet hos Patres loqui de
potentia absoluta ; inferunt enim contradic-
tionem et repugnantiam ad divinam natu-
ram.
8. Probatur tertio ratione. — Mendacium
intrinsece malum ostenditur. — Nec potest ex
bono fine honestari. — Tertio argumentor ra-
tione ; prima et maxime a priori est , quia
mendacium est intrinsece mahim, quod esse
de tide sentit Auguslinus, hoeres. 70, et in li-
bro de Mendac, et contra Mendacium , et
sumi potest ex cap. Super eo , de Usuris,
quatenusibi dicitur, secundum divinam Scri-
pturam, non esse licitum mcntiri etiam pro-
pter tuendam vitam, et quia hoc per se non
est hujus loci, idco in eo non immoramur.
Lateid confirmant Castro, vcrb. Mendacium ;
et Cano, I. 2 de Locis, cap. 2 ; et Corduba ,
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
1. 1 Queestionum, qusest. 29. Declaratur au-
tem breviter, supponendo principium con-
trarium fundamento contrarise sententia? ,
quia quaedam sunt intrinsece mala , quse
prohibentur quia mala, et non e converso,
ut in materia de Peccatis et de Legibus divus
Thomas et omnes graviores Doctores docent,
et ratio est, quia sicut in aliis rebus qusedam
sunt contraria naturaa uniuscujusque rei, seu
illi disconvenientia, quae eo ipso mala sunt
tali rei, ita etiam natune rationali queedam
sunt per se et ex intrinseca ratione illi con-
traria et disconvenientia, quae respectu il-
lius mala sunt, et facta libere sunt mala mo-
raliter, ut est odium Dei, vel similia '. Unde
licetheec, respectu creatura?, semper sint lege
prohibita (quodPaulus, ad Bom. 3, intendit),
non tamen sunt mala quia prohibita, sed
potius prohibentur quia mala, nam hoc spec-
tat ad sapientem Dei providentiam. Et ideo
quae hujusmodi sunt, si suam rationem ob-
tineant, Deo etiam repugnant, quia summo
bono repugnat omne malum, etiamsi per le-
gem illi prohibitum non sit. Quod autem
mendacium sit hujusmodi, probatur primo,
quia certum est mendacium, per se specta-
tum, non esse bonum , neque indifferens,
ut etiam Barbari sentiunt ; est ergo per se
malum. Secundo, quia est valde dissonum
naturse rationali, quia evertit ordinem ejus,
et estcontra finem, et necessitatemverboruin
seu locutionis rationalis ; nam ad hoc est in-
stitutum a natura verbum externum, ut per
illud signiiicemus internum, el? ita possit esse
inter rationales naturas societas, et fidelitas,
seu fiducia ; totum autem hoc destruitur, si
verba non consonant menti, et ideo, eo ipso
quod verbum est falsum signum, est per se
dissonans rationali naturse, et hoc est esse
per se et intrinsece roalum. Et hinc ulterius
concluditur nunquam posse honestari prop-
ter bonum finem, si retineat rationem falsi
signi, seu mendacii, quia ab illo est insepa-
rabilis malitia, et nunquam licet facere ma-
lum, ut inde eveniat bonum,teste Paulo. Imo
addit acute Augustinus, lib. de Mendac,
capite octavo, multo magis destrui naturse
institutionem, si dicamus ahquando licitum
csse mendacium : Quomodo enim (inquit) cre-
dendtim est illi qui putat aliquando esse men-
tiendum, nam forte tunc mentitur quando pros-
1 Vide auctorem, in tract. de Bonit. et ma-
lit., disput. 7, lect. 1, et 1. 2 de Legib., cap.
10, num. 1 1.
SECT. V. AN DE RATIONE PRIMyE VERITATIS SIT NON POSSE, ETC.
89
cipit ut illi credamns ? et paulo post : Quo
admisso, omnis omnino disciplina fidei subver-
titur. Ex eodem principio concluditur non
posse mendacium ficri licitum, etiam ex dis-
pensatione divina, quia non potest Deus in-
trinsecam rei naturam mutare. Unde, quid-
quid sit, an possit Deus auferre suam pro-
hibitioneni , nihilominus , hoc etiam dato,
mendacium retineret malitiam quam ex se
habet. Et in hoc sensu dicunt Theologi, ea,
qua? sunt intrinsece mala, non recipere dis-
pensationem etiam divinam. Neque exempla
de homicidio vel furto contrarium suadent,
quia in illis non est facta dispensatio in ac-
tione per se mala, sed est facla mutatio in
objecto, per quam fit, ut actio non sit ea-
dem, ut latius probatur in materia de Legi-
bus ' ; et juxta hoc etiam intelligendum dic-
tum cap. Gaudemus, supracitatum;non enim
potuit per revelationem fieri utliceret Jacobo
mentiri ; potuit tamen per revelationem fieri
ut significatio verborum ejus non esset falsa,
quia perrevelationemcogaovit se esse primo-
genitum in re, et ordinatiohe divina ; sic ergo
per revelationem fieri potuit, ut verba illa
haberent verum sensum , et menti confor-
mem, quem sine revelatione non haberent ;
et consequenter factum est ut non esset men-
dacium, quod alias esset; non est tamen fac-
tum ut, manente mendacio, id est, locutione
contra mentem , ab eo separelur malitia ;
cum ergo Deus nullum malum possit operari,
neque mentiri ullo modo potest.
9. Corrcvoratur prwcedens ratio triplici
medio. — Ad primum fundamentum secan-
dm sententue in numero tertio propositum. —
Secundo , principaliter probatur haee veri-
tas, et confirmatur ratio facta : nam etiam-
si per impossibile excusari posset homo a
malitia mendacii, propter aliquam urgentem
necessitatem quam sine mendacio vitare non
posset, in Deo non haberet locum talis excu-
satio. Primo, quia nunquam potest Deus in-
digere mcndacio ad aliquem bonum finem
consequendum, juxta illud Job 43: Numquid
indiget Deus vestro mendacio? et ideo valde
reprehenduntur ministri Dei, qui mendaciis
vel falsis revelationibus utuntur , ad fidem
confirmandam, vel virtutem persuadendam,
ut videre licet in Concilio Lateranensi, sub
Leone X, sect. 3, et ratio est, quia Deus est
omnipotens et sapientissimus, ideoque non
potest illi deesse medium honestum, ad fi-
1 Vide in 1. 2 de Legib.. capit, 15.
nem suum consequendum absque mendacio.
Unde etiam Plato, 1. 2 de Republ., in fine,
dixit mendacium semper esse indignum Deo,
etiamsi homini interdum posset esse utile ;
qua ratione usus est etiam Eusebius, loco ci-
tato ; et Clemens Alexandrinus, 1. 6 Stromat,,
§ 6 , ubi etiam Platonem adducit. Secundo
est specialis repugnantia respectu Dei, quia
per quodlibet mendacium, etiam minimum,
amitteret suam supremam auctoritatem ; hoc
autem majus detrimentum esset, quam pes-
sit esse utilitatis in quocumque mendacio ,
prseterquam quod impossibile est quod velit
Deus se privare summa quadam auctoritate,
quae ad suam perfectionem et providentiam
maxime necessaria est ' ; ob hanc causam,
licet mendacium simplex de se sit veniale
peccatum, confirmare illud juramento, sem-
per est mortale peccatum, quia facere Deum
testem vel minimi mendacii, est illum pri-
vare tota sua infallibili auctoritate ; et ideo
etiam evidentius est nunquam licere homini
pejerare propter extrinsecam necessitatem,
quam simpliciter mentiri. Unde etiam con-
firmatur hsec ratio, quia, si Deus de quacum-
que potentia falsus testis esse posset , tota
firmitas catholicse fidei everteretur ; non
enim potest esse firma et certa, nisi sit in-
fallibilis ; non potest autem esse infallibiiis
nisi fundetur in testimonio cui falsum su-
besse non possit. Dices , satis esse ut non
possit de potentia ordinaria. Sed hoc valde
frivolum est ; nam si Deus absolute mentiri
posset, unde certo constare posset nunquam
dicturum mendacium ? Dices : Quia ita sta-
tuit et affirmavit. Sed contra, quia de hoc
ipso dicto formidare poterit ne in illo falsum
dicat, suaabsolutapotentia utendo. Item, quia
si mentiri posset, etiam posset non implere
iegem a se statutam ; ergo nihil deservit po-
tentia ordinaria, contra quam agi potest per
potentiam absolutam. Et confirmatur maxi-
me, quia lumen, seu habitus fidei, ex natura
sua inclinat ad assentiendum reveiationi di-
vinae secundum se, et abstrahendo a poten-
tia ordinaria, vel absoluta ; ergo si divinae
revelationi secundum se spectatae possetsub-
esse falsum, etiam lumen tidei de se inclina-
ret, non solum ad verum, sed etiam ad falsum,
et ita nullo modo posset ejus assensus omnino
esse certus. Dices posse habitum fidei talem
1 Consule auctorem, de Juram., 1. 1, c. 4,
num. 15 et 16; Sancium,l. 1 Decal., cap. 42»
num. 6.
60 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
esse natura sua, ui inclinet ad assentiendum
revelatis quando vera sunt, non autem quan-
do sunt falsa. Sed hoc est impossibile, quia si
ratio formalis objectiva de se est indifferens
ad verum et falsum, impossibile est quin ba-
bitus sit etiam indifferens, quia non sumit
rationem suam ex objecto materiali, sed ex
formali, ut patet in fide et opinione humanis.
Et preeterea illa inclinatio non potest esse illi
homini nota, et ideo parum deserviret ad
confirmandam fidem actualem et certitudi-
dinem ejus. Denique est optima etiam ratio
a priori , quia omnis perfectio simpliciter
debet esse in Deo in summo gradu perfectio-
nis, qui cogitari posset ; sed veritas est per-
fectio simpliciter ; ergo est in Deo in summo
gradu : ergo nunquam potest admittere fal-
sum in dictis Dei ; nam quo veritas magis
distat a falsitate, magisque illi repugnat, eo
intelligitur esse major et perfectior ; si ergo
est summa, summe etiam repugnat, et ita hsec
repugnantia non oritur ex lege, sed ex infi-
nita perfectione divina. Per quod responsum
est ad primum fundamentum.
d0. Ad secundum fundamvntum ejusdem
sententue respondetur per assertionem secun-
dam de fide. — Deus promittere nequit als-
gue intentione implendi. — Nec potest non
implere quod promisit. — Ut ad secun-
dum respondeam, dico secundo : Deus, non
solum afflrmando, sed etiam promittendo ,
mentiri non potest, aut infidelis esse, etiam
de potentia absoluta. Hfec etiam assertio
de fide est , ex eisdem testimoniis supra
citatis , et ex illo, Deut. 32 : Deus fidelis,
et absque ulla iniquitate justus et rectus ;
et ex illo Psalm. 114 : Fidelis Deus in om-
nibus xerbis suis, et sanctus in omnihus ope-
ribus suis. Ex quibus verbis constat, ad sanc-
titatem Dei pertinere fidelitatem, neque ma-
gis posse esse infidelem quam iniquum ; et
ideo dixit Paulus, 2 ad Tim. 2 : Fidelis est,
seipsum negare non potest ; in quibus verbis
satis indicat implicationem contradictionis,!ct
consequcnter absolutam impossibilitatem, ut
pondcravit etiam D. Tbomas eo loco, et Au-
gustinus, 1. i de Symbolo ad Catech., c. 1.
Ratio vero est, quia dupliciter potcst deficere
in promissione : uno modo, promittendo sine
intentione implendi ; alio modo, promittcndo
cum intentionc, et postea non implendo pro-
missum : utroquc autcm modo repugnat dc-
fectus veritatis promissioni divinae ; ergo.
Probatur minor quoad priorcm partem, quia
promittere sinc inlcnlionc essctformale men-
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
dacium, et ideo, si homo sic promittat cum
juramento, est formale perjurium, quod adeo
verum est, ut licet sit malum quod promit-
tit, debet habere intentionem faciendi, ad vi-
tandum perjurium; ergo omnia, quibus pro-
batum est Deum non posse mentiri, probant
etiam non posse hoc modo promittere. Se-
cunda vero pars minoris facile etiam de-
monstratur, quia non implere promissionem
cum intentione factam, etiam est malum ,
el contra rectam rationem, nisi aliqua su-
perveniens ratio prius non cogitata excuset ;
scd in Deo non habet locum hsec excusatio,
quia nulla nova cogitatio illi supervenire po-
test, neque aliquid accidere, quod non fue-
rit ab eo prEevisum, neque per impotentiam
cxcusari potest, cum sit omnipotens ; ergo
respectu Dei non implere quod absolute
promisit , semper est contra veritatem , ac
subinde malum, et repugnans divinae natu-
rse. Neque etiam cogitari potest Deum, pro-
pter supremum dominium, posse ex sola vo-
luntate honeste non implere promissum, si-
ne alia nova occasione , prseter libertatem
suam , quia libertas divina non excludit
immutabilitatem, quse ad divinam perfectio-
nem, tam naturalem quam moraiem, maxi-
me necessaria est ; si autem illo modo non
impleret promissum,necessariomutaret pro-
positum quod habuit cum promisit ; ergo
ceque repugnat hoc Deo, sicut mutari; et ideo
merito dixit Ambrosius, citato loco : Veritas
non recipit mendacium, nec Dei virtus levita-
tis errorem , primum propter infallibilita-
tem, secundum propter immutabilitatem ; ct
utrumque significatum est in verbis Num.
23, supra citatis : Non est Deus ut homo, ut
mentiatur, neque ut filius hominis, ut tnute-
tur. Potest etiam declarari repugnantia, qusc
est in mutatione divini propositi absoluti,
quia ex vi illius res quam Deus facere pro-
ponit , futura est ; si autem Deus mutaret
propositum , non eveniret ; repugnat autem
rem semel futuram nunquam postea fieri,
alias nunquam fuisset futura. Unde confir-
matur ; nam quando Deus proposuit implere
promissum, vcl pro?scivit se mutaturum pro-
positum, vel boc ignoravit; si ignoravit, pro-
fecto nunquam est futura talis mutatio, alias
in Deum cadcret ignorantia rei aliquando
futurai ; si autem prajscivit , non potuit ha-
bere verum ct absolutum propositum fa-
ciendi id, quod praescicbat nunquam esse fu-
turum ; ergo omni cx parte repugnat Deo
intidclitas in promissis.
SECT. V. AN DE RATIONE PRIMiE
11. Respondetur jam ad secwidum funda-
mentum in n. 4. — Ad secundum ergo argu-
menturu, negamus fieri posse ut absoluta Dei
promissio aliquando fuerit non impleta; quod
vero sumitur ex Genes. ht, falso allegatur;
nam ibi non promisit Deus, ut notat Cajeta-
nus, nec praedixit Caim a nemine fore occi-
dendum, cum dixit : Nequaquam ita fiet; sed
non fuisse occidendum impune_, neque pro-
pter ejus peccatum datum fuisse aliis liberam
potestatem occidendi ilium, quod verissimum
erat. Ad alia vero loca, respondemus in illis
non contineri promissiones absolutas, sed
comminationes, quae includunt conditiones :
Si homines non niutentur, vei, non agant pce-
nitentiam; et saepe continent praedictiones se*
cundum cursum habitualium causarum, quae
etiam includunt conditionem : Nisi Deus, ab
homine exoratus, cursum illum impediat, ut
exponit divus Thomas, prima parte, q. 15,
art. 7, etlatius2. 2, quaest. 171, per totam. Ad
rationem vero respondetur, Deum, propter
suam promissionem, non privari sua potentia,
dominio aut libertate, sed constituere volun-
tatem suam, ut nostro modb loquamur, veluti
in actu secundo et ultimo respectu extrinseci
objecti, seu futuri effectus; et ideo quandiu
est sub tali actu, non potest exire in opposi-
tum, non propter defectum potentia?, sed quia
repugnat simul habere actus contrarios; et
qaia in Deo secundum se non est successio,
sed aeternitas tota simul, ideo in proposito
semel habito, semper permanet necessitate
immutabilitatis, non impotentiae.
12. Ad terlium fimdamentum in n. 5 satisfit
per assertionem tertiam de fide. — Pro respon-
sione ad tertium, dico tertio : non minus re-
pugnat Deum mentiri per alium, quam per
seipsum. Ita docent omnes Tbeblogi, et
quamvis Cano, 1. 2 de Locis, capit. 3, non
audeat dicere assertionem hanc esse de fide^
nihilominus proprie intellectam, existimo esse
certam, sicut primam assertionem, quia quod
alicui non licet facere per sc ipsum, neque
per alium licet, ut est etiam Jurisperitorum
axioma, ex 1. 2, § 1, ff. de Administ. rer. ad
civitatem pertinentium, cum simiiibus. Et ra-
tio in praesenti est, quia tota malitia mendacii
refunderetur in Deum, etiamsi per creaturam
iliud proferret; nam creatura solum ibi se
habet ut minister, seu nuntius referens testi-
monium Dei, quod manifeste ostentlunt Pro-
pheta?, cum sic loquuntur : Hcec dicit Domi-
nus, vel cum Scriptura dicit : Locutus est Deus
per Prophetam, vel : Factus est sermo Domini
VERITATIS SIT NON POSSE, ETG. 61
ad Prophetam, etc. ; et similiter Angeli quan-
do loquuntur ut ministri Dei, Deus in eis lo-
qui dicitur, sicut Exod. 3 dicitur Detis appa-
ruisse Moysi, et locutum ei fuisse in flamma
rubi; et tamen Stephanus, Actor. 7, declarat
illud fuisse per Angelum; et eodem modo,
Luc. 1, et ad Hebr. 1, dicitur Deus locutus
fuisse per ora Prophetarum ; ergo non poiest
magis esse falsitas in tali modo loquendi Dei,
quam cum loquitur per seipsum. Et declara-
tur tandem, quia non potest Deus loqui per
alium, quin loquatur prius per se; nam ille
qui loquitur nomine Dei, necesse est prius
audiat quae loqui debet; ergo vel auditimme-
diate a Deo, et habemus intentum ; vel audit
ab alia creatura, et necesse est ut illaab alio
audierit ; nam si de suo loquatur, in illam, et
non in Deum resolvetur tota locutio vel reve-
latio, et ita nullo modo erit divina; si autem
ab alio audivit, cum non possit procedi in in-
fmitum, sistendum est jn aliquo, cui Deus
immediate loquatur ; ergo locutio Dei per
alium resoivitur in locutionem Dei per se ;
ergo ab illa habet aequalem infallibilitatem.
Et confirmatur : nam ob hanc causam eadem
fide et certitudine nos credimus, qua Apostoli
vcl Prophetae, quod significavit Petrus cum
dixit : Hdbemus firmiofm propheticum sermo-
nem cui benefaxitis atkicdentes, etc; et simi-
liter, quae continentur in Scriptura, sunt seque
ceria ac verba immediata Dei, quia Spiritu
Sancto inspirati loctiti sunt sancti Dei homi-
nes.
13. Duplex modus loquendi per alium. — Ut
ergo ad tertium argumentum respondeamus,
advertendum est duobus modis intelligi posse
Deum lbqui per alium : uno modo, quia mit-
tit illum ut nomine suo loquatur, et ut suo
f estimonio confirmet quae dixerit, proponendo
illa sufficienter ut testificata a Deo, et hoc
modo praecipue intelligitur assertio et certi-
tudo ejus, quae satis probata est. Alio vero
modo dici potest Detis loqui per alium, non
quia in illo ponit verbum suum, nec quia
Deus testificari velit quae alius dicturus est,
sed quia monet et inclinat eum ad hoc vel
illud loquendum, licet postea homo, qui lo-
quitur, tantum nomine stio loquatur, et suum
testimonium, vel opinionein, aut scientiam
interponat; et hic posterior modus non ita
clare repugnat certitudini, et veritati nostrae
fidei, et fortasse de hoc modo intellexit Cano,
non esse de fide illum esse impossibilem. Di-
co autem etiam esse satis certum, non posse
Dctim per alium mcntiri, etiam hoc modo;
62 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
quia, licet tunc non testificaretur falsum for-
raaliter, testificaretur virtualiter et interpre-
tative, et (quod prsecipuum est) induceret ad
mendacium et ad malum morale, quod repu-
gnat bonitati divinse, ut in materia de Gratia
tetigimus, ubi etiam ostendimus non posse
Deum determinare aut inclinare voluntatem
ad malum. Legatur prolegomen. 5 de Grat.,
c. 7 ; disp. 44 Metaph., sect. 13, n. 17, et tr.
de Passionibus et habitibus, disp. 4, sect. 2.
14. Ad testimonia Scriptura? in illo n. 5. —
Ad testimonia ergo in illo argumento citata
respondetur, cum divo Thoma et Salm., 2
Thessal. 2, Abulens. et Cajetan., 3 Reg. 22,
omnia esse intelligenda permissive; sic enim
dicitur Deus excaecare et obdurare homines
malos, ut in 1. 2, qusest. 75, latius tractatur,
et diximus in materia de Gratia, 1. k, cap. 18,
et in 1. 2 de Auxiliis ; et ita correxit seu ex-
plicavit verba sua Augustinus, in illa qusest.
53, dicens : Factum est ut juberet Dens, vel
potius pro illorum cupiditate permitteret ; et
infra : Quwdam , inquit , per seipsum facit
Deus, quce illo solo digna sunt, ut illuminare,
et ieare animas ; qucedam vero per senientem
sibi creaturam, qucedam pr&cipiendo, alia vero
permittendo. Specialiter autem dicitur Deus
decipere aliquos, quando sua virtute et po-
tentia aliquid operatur, etiamsi praesciat illos
fore inde decipiendos; et de hoc modo loqui-
tur specialiter Augustinus in alioloco de Gra-
tia et libero arbitrio ; tamen in illo solum se
habet Deus permissive quoad deceptionem,
non enim propter illam suum opus facit, sed
propter altiores et honestissimos fines a se
intentos, etiamsi alii inde sumant occasionem
scandali vel erroris, quia non tenetur illud
evitare, juxta illud Ghristi : Sinite illis, nam
ca>ci sunt, et duces ccecorum. Atque hic modus
sufEcit ut Deus puniat aliquos per errorem,
vel deceptionem, non activam, ut sic dicam,
sed passivam, permittendo illam, non inten-
dendo; hic enim modus est sufficiens, et ma-
gis consentaneus divinse supientiae etbonitati;
csetcra vero, quae in illo argumento sumun-
tur, vera non sunt, quia Deus nec determinat
voluntates ad malum eliam pro materiali , ut
in citatis locis de Gratia, et Auxiliis late dixi-
mus; neque etiam per se solus infundit aut
infundere potest habitus inclinantes ad fal-
sum; quod licet non sit tam certum quoad
absolutam potentiam, sicut alia, quae hacte-
nus diximus, est tamen longe probabiJius,
quia illud non decet divinam majcstatem ct
prudentiam; Deus autem non potest contra
FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
suam decentiam operari, de qua re dixi etiam
in materia de Incarnatione, disputat. 34, ad
finem, et in disp. 44 Metaph., sect. 13, n. 17;
et in tract. 4 de Humanis actibus, disput. 4,
sect. 2; et tenuit Victor., in Relect. de Homi-
cidio.
SECTIO VI.
TJtrum prima veritas sit objectum formale fi-
dei, uf cognoscitur lumine natura? , vel ut
supernaturaliter cognita.
1. Fundatur dubitatlo pr&sens. — Supponi- J
mus, ex hactenus dictis, Deum sub ratione
primse veritatis non posse exercere, ut sic di-
cam, munus objecti formalis fidei, nisi a cre-
dente cognoscatur ut testis infallibilis in lo-
quendo; nam illud est objectum formale, ut
ssepe dixi, assentiendi, in quod ultimo resol-
vitur assensus, tanquam in primum motivum
assentiendi; unde hujusmodi objectum tunc
censetur actu exercere munus objecti, quan-
do movet, et de se sufficienter inclinat intel-
lectum ad assensum. Hoc autem prsestare
non potest, nisi ab intellectu cognoscatur, sub
illa ratione sub qua potest illum movere, quia
ab objecto incognilo non movetur iutellectus,.
ut in secunda etiam disputatione dictum est ;
ad credendum ergo, necessarium est ut qui
credit Deo, etiam cognoscat Deum esse omni-
no testem veracem, qui nec falli nec fallere '
potest, juxta illud Joan. 3 : Qui credit ejus
testimonio , significavit quia Deus verax est.
Hinc ergo nascitur qusestio proposita , quia
possumus cognoscere Deum esse veracem,
et per rationem naturalem, et per supernatu-
rale lumen, et difficile est definire quomodo
id cognoscendum sit, ita ut ad credendum
sufficiat; ex cujus explicatione magna ex
parte pendet qusestio de resolutione fidei.
2. Prima sententia Altisiodori. — Suadetur
ratione primo. — Secundo. — Tertio. — In
hoc ergo puncto, tres possunt cogitari mo-
di dicendi : primus est, ad credendum per fi-
dem res dictas a Deo, necessarium esse prse-
cognoscere per naturale lumen, Deum esse
primam veritatem, et hanc cognitionem sufli-
cere ad fundandam fidem aliarum rerum in
testimonio primse veritatis, neque posse illam
cognitionem esse altiorem aut perfectiorem.
Hunc dicendi modum indicat Altisiod. , 1. 3
Sum. , tractat. 3, c. 2, q. \, et inducit verba
Pauli, ad Hebr. 11 : Accedentem ad Deuni,
oportet credere quia est, quse ita intelligit, ut
ad accedendum ad Deum supernaturaliter
SECT. VI. AN PRIMA VERITAS
necessarium sit supponere aliquam existima-
tionem de Deo naturalem, quia gratia suppo-
nit naturam, et cognitio supernaturalis sup-
ponit naturalem. Ratione potest suaderi ha;c
sententia, quia ante cognitionem naturalem
de divina veritate, non potest supponi super-
naturalis, quiavel haec esset cognitio fidei, vel
altcrius rationis. Alia cogitari non potest, quia
fides est prima cognitio supernaturalis verita-
tum quee nobis de Deo dicuntur, nec datur
aiia regulariter loquendo. Fides autem ipsa
esse non potest : primo, quia fides supponit
ohjectum cognitum, in quo fundari dehet;
non potest autem supponere seipsam, ut vi-
detur per se nolum, et supra etiam dictum
est. Secundo, quia omnis cognitio intellectus,
quoe non est immediata, seu intuitiva rei in
se, sed fit per aliquod medium, supponil me-
dium cognitum per alium modum cognitionis,
ut videre iicet in scientia et in opinione, et
maxime in fide humana. Tertio, quia alias
resolvenda esset credulitas fidei nostrae, hoc
modo : Credo Deum esse trinum, quia ipse
dicit; credo autem illi dicenti, quia est verax;
credo autem illum esse veracem, quia ipse
etiam dicit. Hic autem modus resolutionis vi-
detur incredihilis, tum quia in eo committitur
vitiosus circulus etiam in eodem genere cau-
sse ; tum etiam quia videtur valde infirma et
vana fides, quse alicui datur, solum quia ipse
dixit se esse veracem ; tum denique quia fides
cognosceret Deum esse veracem per se, et
sine alio medio, quodvidetur excedere virtu-
tem cognitionis obscurae et abstractivse ; me-
lius ergo fiet resolutio sistendo in prima ve-
ritate, ut evidenter cognita lumine naturae.
3. Secunda sententia bimembris. — Prioris
membri fundamentum. — Poslerioris fun damen-
tum. — Eadem 2 sententia tribui potest Caje-
tano. — Videtur etiam favere D. Thomas. — Se-
cundus modus dicendi esse potest, naturalem
cognitionem Dei sub ratione primse veritatis
non semper esse necessariam ad credendum
alia, quse prima veritas revelat, posse tamen
interdum sufficere, imo etiam in aliquibus
necessariam esse. Fundamentum prioris par-
tis esse potest, quia multi credunt, qui non
habent illam cognitionem naturalem de pri-
ma veritate, ut statim latius dicemus. Funda-
mentum autem posterioris partis esse potest,
quia multi credunt, per fidem infusam, res
dictas a Deo , qui non credunt per fidem
infusam, Deum esse aut veracem esse; ergo
quoad illos non potest fundari fides in super-
naturali cognitione prirnse veritatis, quia heec
NATURALITER COGNITA, ETC. 63
non potest esse nisi fidei, ut recte sumebat
prsecedens opinio, et illi non habent fidem
de illa propositione : Deus est verax ; ergo ne-
cesse est ut suam fidem de aliis rebus fun-
dent in illa propositione, ut naturaliter co-
gnita. Primum antecedens verum esse cense-
tur in illis hominibus, qui evidenter cognos-
cunt Deum esse, et esse veracem ; nam illi
non possunt habere fidem de hoc eodem ob-
jecto, quia fides non est de rebus visis, seu
evide*ntibus. Potest haec sententia tribui Caje-
tano, ad Hebr. 41, quatenus dicit non esse
necessarium per fidem credere Deum esse,
ad credendum alia de Dco ; eadem enim ratio
est de Deo, quatenus verax est, et cognosci
potest lumine naturali : unde cum Apostolus
ibi ait : Accedentem ad Deum, oportct credere
quia est, exponit verbum credere, late pro as-
sentiri, sive assensus sit per fidem, sive per
evidentiam; imo existimat melius esse dis-
positum ad credendum caetera, qui de Deo
ipso evidentiam habet. Idem potest sumi ex
eodem Cajetano hic, art. 1, quatenus dicit fi-
deles non differre per se ab infidelibus, in
assentiendo vera esse quee dicit Deus, sed in
hoc quod fideles credunt heec esse dicta a
Deo, quod infideles non credunt; sentit ergo
noa esse necessarium illud prius per fidem
credere. Videtur etiai-L huic sententiae favere
D. Thomas, quatenus interdum dicit ea, qiue
realiter demonstraii possunt de Deo, per ac-
cidens revelari aut credi propter eos, qui de-
monstrationem non assequuntur, ut patet 2.
2, q. 1, art. 5, et art. 8, ad 1 , et in 3, dist. 24,
q. 1, art. 2, quaestiun. 2; ubietiam Capreolus,
ad argumenta, et Hispal., notab. 6; et Ri-
chardus, art. 5; et Carthusian., q. 1; Albert.,
distinct 23, art. 13, ad argumenta.
4. Tertia et vera sententia, duas complec-
tens assertiones. — Assertio probatur. • — Quo-
rumdam responsio. — Improbatur. — Tertius
modus dicendi, est naturalem evidentiam illius
principii : Deus est prima veritas, quw falle-
re nowpotest, neque esse necessariam, neque
etiam sufficere ad credendum per fidem in-
fusam ea, quae Deus revelat; et consequen-
ter fidem non posse resolvi vel fundari in pri-
ma veritate, ut evidenter cognita, sed ut
credita per eamdem fidem ; et hunc dicendi
modum verum esse existimo, quem per par-
tes singulas breviter ostendo. Et primo non
esse necessariam hujusmodi evidentiam, evi-
denter persuadet ipsa experientia, nam fide-
les simplices vere credunt fide infusa, et ta-
men de Deo nihil evidenter cognoscunt ; ergo
64 DISPUT. III. DE OBJEGTO FORMALI
signum est non esse necessariam eviden-
tiam illam ad credendurn/Imo, ut recte no-
tavitD. Thomas, q. 2, art. 4 et 5, etiam sa-
pientes Ghristiani, qui assequuntur demons-
trationem de existentia et veritate Dei, prius
credunt, quam hanc scientiam consequan-
tur; nam scientiam acquirunt post multam
cetatem et studium , credunt autem a princi-
pio usus rationis ; non possunt autem credere
aJiquid de Deo, nisi prius, saltem natura vel
ratione, assentiantur Deum esse, et veracem
esse, juxta testimonium Pauli supra citatum,
et propter rationem supra factam, quod hoc
est motivum fidei quod oportet esse cogni-
tum; ah illis autemnon cognoscitur per scien-
tiam; ergo oportet cognosci per fidem./Dicet
fortasse aliquis ab eis cognosci per traditio-
nem aliorum fidelium, quse ila est natura;
consentanea circa has veritates naturales, ut
statim certa fide credantur, et tanquam evi-
dentia haheantur ex communi aliorum testi-
monio, quamvis singuli qui credunt, illam
evidentiam non assequantur, sicut illi qui
non viderunt Romam, quamvis per se non
cognoverint evidenter Romam esse, nihilo-
minus, ex testimonio omnium eorum qui
viderunt, non minus certo credunt, quam si
vidissent. Sed hoc sustineri non potest, nam
tota iila credulitas non transcendit humanam
fidem; impossihile autem est ut sola fides
humana de objecto formali fidei infusa?, suffi-
ciat ad fundandam fidem infusam, ut infra
probabimus tractando de revelatione, in qua
fundatur fides, et de assensu quo credimus
Deum dicere revelata, atque haec assertio
sumitur plane ex D. Thoma, et aliis auctori-
bus statim citandis, et ex sequenti assertione
magis confirmabitur.
5. Secmda assertio swmitur ex D. Thoma.
— Dico ergo secundo : sola evidens coguitio
quod Deus sit prima veritas, non sufficit pro
fundamento et objecto formali fidei, sed ne-
cessaria est fides infusa ejusdem veritatis.
Hanc assertionem sumo ex D. Thoma, art. 5,
ad 1 et 3. quatenus dicit principia, quee na-
turaliter cognosci possunt, et ad alia credihi-
lia supponuntur, etiam per fidem posse co-
gnosci ; ctqusest. 2, art. A, quatenus ahsolute
dicit ad certitudiuemfidei, necessarium fuisse
nobis revelari de Deo, etiam qute naturaliter
cognosci possunt. Scotus etiam in 3, dislinct.
23, art. 2, dicit eadcm fide credi Deum esse
veracem, qua creduntur ea quai affirmat;
idem habet Gapreolus, iu 3, distinct. 24, art.
3, circa linem ; exprcssius et latius Marsil., in
FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETG.
3, qusest. 14, art. \, intertia parteillius, dub.
d, ubi ait primum actum fidei, in quo alii
fundantur, esse illud quo credimus Deum
esse; secundum, quo credimus esse veracem ;
tertium, quo credimus quicquid abeo dicitur,
esse infallibiliter verum. Sed quicquid sit de
ordine istorum actuum, ex illo tantum sumi-
mus hsec omnia esse fide credenda, atque
adeo fidem per se non fundari in cognitione
(utita dicam) extranea, etprsesertim inferiori
et minus perfecta, sed per se et in se habere
sufficiens fundamentum.
6. JSjus ratio fundamentalis . — She unn,
sive duplici actu credamus retelata, ac Deum
esse primam veritatem, semper actus est super-
naturalis. — Prohatur de actu uno. — Atque
hsec est potissima ratio et fundamentum hu-
jus assertionis, quia fieri non potestut assen-
sus altioris ordinis per se fundetur in assensu
inferioris ordinis, nec major certitudo potest
per se fundari in minori ; sed assensus fidei
est altioris ordinis, et magis certus quam as-
sensus naturalis et evidens ; ergo fieri non
potest ut assensus fidei ex parte sui objecti
formaiis, fundeturin assensu tantum naturaii
et evidenti. Major videtur per se nota ex ter-
minis, et ex iilo Aristotelis: Propter quod
unumquodque tale, et illud magis ; tota enim
perfectio effectus est ex causa, et fnmitas
eedificii ex fundamento ; ergo impossibile est
ut certior sit cognitio fundata in alia, quam
sit ea in quafundatur. Et inde facile probatur
consequentia, quia certitudo fidei tota nititur
in suo objecto formali, atque adeo in cogni-
tione ejus, nam ut cognitum movet ad cre-
dendum. Secundo explicatur magis heec ra-
tio, quia duobus modis intelligi potest, homi-
nem, qui credit revelata a Deo, credere etiam
Deum esse veracem: primo, eodem assensu
quo credit rem aliam revelatam ; secundo,
diversis assensibus ; in utroque autem modo
necessarium est ut fides de ipsa veritate Dei
sit supernaturalis et infusa; ergo. Minor quoad
priorem partem declaratur; nam qui credit
aiiquid, quod dicit Deus, quia ipse dicit, ne-
cessario credit Deum in illo dicto esse vera-
cem, quod non estmirumin fide divina, quia
in humana etiam id reperitur; nemo enim
potest credere vcrum esse quod Petrus affir-
mat, quin crcdat Petrum in co dicto essc ve-
raceni, quia idem fere sunt. Est tamen dillc-
rcntia inter fidem humanam et divinam; nam
qui credit aliquid homini, licet credat in eo
csse vcracem, non propterea credit csse ve-
raccm in omnibus quoe dicit vel dicerc potcst;
SECT. VI. AN RRlMA VEIUTAS
qui autem credit per fidem divinam aliquid,
quia dictum a Deo, necessario credit, saltem
virtute, Deum esse veracem in omnibus quse
dicit, et dicere potest. Et ratio est, quia qui
credit aliquam veritatem fidei, credit illam ut
omnino infallibiiem ; ergo credit Deo ut di-
centi veium, non solum in illa particulari
propositione, sed etiam ut ei qui non potest
fallere in quacumque alia. In hoc ergo modo
credendi, qui fortasse est per se necessarius
ad fidem, ratio formalis objecti fidei, non
per evidentiam, sed per fidem cognoscitur,
quia cognoscitur eodem actu quo res ipsa
credita cognoscitur.
7. Prolatur de actu duplici. — Confirmatur
primo. — Confirmatur secundo. — Effugium.
— Obstruitur. — Confirmatur ex D. Thoma.
— Si autem per distinctos actus aliquis cre-
dat Deum esse veracem, et esse unum et tri-
num, tunc interrogo ulterius, an unus actus
fundetur in alio, vel tantum concomitanter
se habeat : nam si hoc posteriori modo simul
concurrant, fortasse non repugnabit priorem
esse tantum evidentem, et posteriorem esse
de fide, ut postea tractabimus; hoc autem ni-
hil refert ad prsesentem causam, quia tunc
actus evidens non fundat fidem, et conse-
quenter Deus non est objeclum formale, tan-
tum ut cognitus per actum illum evidentem,
quandoquidem in illo non Lmdatur assensus
fidei, ut supponitur ; si autem unus actus fun-
datur in alio, impossibile est actum eviden-
tem fundare assensum fidei, propterrationem
factam, quod actus minus perfectus, et mi-
nus certus, non potest per se sufficere ad ac-
tum excellentiorem et certiorem. Declaratur,
et confirmatur primo, quia tunc illi duo actus
efficiunt quemdamdiscursum, quatenus unus
causatur ex alio, et est ratio alterius ; sed in
discursu, impossibile est assensum rei cogni-
tse esse certiorem quam sit assensusprincipii,
seu rationis assentiendi; ergo etiam inter
illos actus, impossibile est quod assensus,
certus tantum per lumen naturale, sit suffi-
ciens principium assensus fidei. Quapropter
vel talis modus discursus in fide locum non
habet, ut multi volunt, et postea disputabi-
mus tractando de actu fidei, disputat. 6, sect.
4; vel certe, si talis discursus admittitur, ne-
cessarium est ut objectum formale preecedat,
ut cognitum fide infusa, et non tantum natu-
raliter. Confirmatur secundo ex dictis, quia
hsec veritas : Deus non potest dicere falsum,
non est tam evidens naturaliter, quin ab ali-
quibus negari potuerit, etiam doctis et ca-
XII.
NATURALITEU COGNlTA, ETC. 65
tholicis; ergo impossibile est ut illa veritas,
tantum naturaliter cognita, sit sufficiens ad
assentiendum ratione illius alteri proposiiioni
certitudine fidei infusa?, quia sicut motivum
fidei non inducit ad assensum certum et in-
fallibilem, nisi ut cognitum tanquam cerlum
et infallibile, ita non movet ad gradum et
modum certitudinis, nisi juxta gradum, et
modum quo ipsummet cognoscitur ut verum
et infallibile. Posset fortasse quis dicere co-
gnitionem illius principii, quatenus est actus
hominis, non esse causam per se assensus
fidei, neque rationem formalem assentiendi,
sed tantum esse applicationem objecti for-
malis, et ideo ratione objecti applicati posse
sufficere ad certiorem assensum, quam sit
cognitio ejusdem principii, sicut postea in
disputatione sequentidicemus depropositione
fidei. Sed hoc non enervat vim rationis, quia
si actus naturalis hoc tantum modo concur-
rat, neccssaria erit alia cognitio perfectior
ipsius objecti formalis, ut possit intellectum
moveread assensumfidei, quia nonmovetnisi
ut cognitum, et hoc est per sc necessarium,
nt possit inducere intellectum ad assensum;
ideo oportet ut in eodem ordine, et cum ea-
dem certitudinecognoscatur per aliumactum
distinctum abactu naturali,sive ilie sit etiam
distinclus ab actu, quo creditur res aliareve-
lata, sive idem cum illo. Tandem confirmatur
ex generali doctrina D. Thomoe 1 . 2, quaest.
63, articul. 3, in corp., et ad 3, quod ratio
naturalis non potest esse sufliciens regula vir-
tutumper se infusarum, quod etiam de mora-
libus tradit, ut explicuimus latius in materia
de Gratia, lib. 2, cap. 16; est ergo magis ne-
cessarium in virtutibus Theologicis , quia
sunt perfectiores in eodem supernaturaii or-
dine; mensura autem, seu regula, vel debet
esse homogenea cum regulato, vel certe non
potest esse inferioris ordinis ; ergo actus fidei
infusae non potest regulari per actum rationis
naturalis, neque per Deum ipsum, ut cogni-
tum ratione naturali, quia ut sic etiam con-
tinetur in inferiori ordine.
8. Adlocum ex Heb. 11 in num. 2. — Ad
primam rationem ibid. — Ad secundam ratio-
nem. — Adtertian rationem. — Ad argumenta
prioris opinionis, imprimis male inducitur et
exponitur locus Pauli: Accedentcm ad Deum,
opor.et credere quia est ; nam Paulus non dixit
ad accedendum per fidem, nccessarium esse
prius naturaliter cognoscere Deum esse, aut
esse veracem, qnia neque verba hoc pra? se
ferunt, neque ullus interpretum ita intellexit,
o
66 DISPUT. III. DE OBJECTG FORMALI
sed potius dixitipsum accessumad Denm de-
bere esse per fidem (utique supernaturalem),
etante omnia esse sic credendumDeum esse,
et ha?c est plana expositio, uttradunt Salmer.,
Ribera, et Cornelius a Lapide, ibid., etiterum
sequenti numero dicemus. Ad rationem re-
spondetur, concedendo imprimis hoc esse
■ magnum fidei mysterium, quod licet non vi-
deat clare objectum, neque res creditas, ni-
hilominus non accipiat objectum suum, ut in
illo per se nilatur, tanquam cognitum per
aliud lumen, sed sua virtute et efficacia cre-
dat illud ; sicut D. Thomas dixit, eodem actu
nos credere Deo et Deum, et propterea talis
actus omnino supernaturalis est, etsine specia-
li auxilio gratiae haberi non potest. Secundo,
addo hoc mysterium, quod de fide diximus,
esse valde consentaneum rationi ; nam tota
ha?c certitudo debetur infinitae excellentire
divinae, imo intrinsece videtur sequi ex qua-
litate (ut sic dicam) divini testimonii, quate-
nus omnino infallibile est, et obligare potest
ad credendum ea quae dicit, tanquam infalli-
bilia/ dicendo enim aliquid, eo ipso dicit se
esse veracem in eo quod affirmat, nam hac
ratione inducit ad credendum illud dictum
esse verum, et consequenter etiam dicit ita
se esse veracem, ut mentiri nullo modo possit;
nam hoc titulo obligat ad credendum. illud
tanquam infallibile, et ideo, ex intrinseca na-
tura talis fidei et talis objecti, nasciturutidem
testimonium , quod sufficit ad credendum
rem revelatam, sufficiat ad credendum ipsum
revelantem esse veritatem, quee fallere non
potest. Cum autem objicitur, quia assensus
supponit objectum suum cognitum, responde-
tur, si comparetur objectum formale ad ma-
teriale, sic ordine naturae, vel rationis, sup-
poni objectum formale cognitum ad mate-
riale ; nam si utriusque cognitio fiat per di-
versos actus, necesse est ut unus causetur ex
alio aliquo modo, et tunc erit ordo naturse ;
si vero utrumque objectum cognoscatur eo-
dem actu, sufficit ordo rationis, quia tunc non
est causalitas realis in eodemactu, secundum
diversas rationes spectato. Si vero objectum
formale et materiale cognitum, sit idcm, ut
quando directe credo Deum esse primam ve-
ritatem, propter seipsum, et quia ipsemet
hoc dixit, tunc multo minor est prioritas natu-
rae, sed rationis sufficit per quamdam refle-
xionem qua>. virtualiter in ipsomet actu inclu-
ditur, atque etiam in objecto, quia dicendo
verum, consequenter dicit se esse veracem
in eo quod dicit, ut cxplicavi. Neque hoc re-
FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
pugnat firmitati et certitudini fidei Christia-
nee, quia, ut dixi, excellentia primse veritatis
talem modum fidei et credulitatis meretur.
Et ob eamdem causam non repugnat huic
fidei ille modus resolutionis, qui in tertio ar-
gumento tangebatur, sive ille resolutio fiat
mediante discursu, sive absque illo, quod
postea videbimus, nunc enim non refert; sem-
per enim fatendum est resolutionem fieri ex
objecto materiali ad formale ; ipsum autem
formale objectum non in aliud resolvitur, sed
per seipsum creditur, quia potest de se ipso
testificari, et ita in se ipso reflectitur, et tali
modo de se testificatur, ut faciat evidenter
credibilia, non solum alia quae dicit, sed
etiam quse de se ipso testificatur, quod perti-
net, ut dixi, ad infinitam excellentiam divinse
veritatis, etideo non est hseccognitio cum aliis
comparanda, quod in sequentibus iterum oc-
curret, et magis explicabitur.
9. Ad Cajetanum arguentem ex Heb. 11, in
num. 3. — Ad utriusque membri fundamentum,
ibid. — Ad fundamentum secundse opinionis,
primo, male explicantur verba Pauli : Oportet
credere quia est, nam evidenter loquitur de
fide supernaturali et infusa, nam de illa dixe-
rat in fin. cap. 10 : Justus ex fide tivit, et sine
fide impossibile est placere Deo ; et hanc fidem
defmit , cum dicit esse stibstantiam rerum
sperandarum ; et per hanc fidem dicit esse
facta omnia, quse in iilo cap. 11 narrat; ergo
de eadem fide loquitur cum dicit: Accedentem
ad Deum, oportet credere quia est; et ita Con-
cilium Tridentinum, sess. 6, cap. 6, de fide
infusa illum locum intelligit, et ita etiam in-
telligunt communiter Patres. Et hinc ad ra-
tionem, respondemus nullum esse fidelem,
quantumvis sapientem in cognitione naturali
quse de Deo haberi potest, qui non possit
fide infusa credere Deum esse, et veracem
esse, et ideo necessarium non est ut Chris-
tiani philosophi fundent fidem, quam habent
de aliis mysteriis , in naturali cognitione ,
quam habent de divina veracitate ; nam de hac
etiam habent firmiorem propheticum sermonem,
cui bene faciunt aitendentes ; imo, si ita non
crederent Deum esse veracem, neque caetera
possent credere fide infusa, ut probatum est.
Quomodo autem in his credentibus conjun-
ganlur naturales scientia? cum supernaturali
fidc aliquarum veritatum, in sequentibus ex-
plicabimus.
SECT. VII. AN INEVIDENTIA R
SECTIO VII.
Utmm obscuritas seu inevidentia divinte reve-
latlonis sit de ratione formali objecti fidei?
\. Tractanda exponuntur. — Diximus in su-
perioribus primara veritatem revelantem, seu
testificantem esse objectum formale fidei, et
consequenter duo ad hoc objectum pertineje,
scilicet personam testificantem, et testimo-
nium ipsum, quod revelationem objectivam
appellavimus ; hactenus ergo explicuimus
quse ad personam seu primam veritatem
spectant; nunc de revelatione ipsa, et condi-
tionibus quas requirit, dicendum superest.
Interhas vero conditiones, primumlocum vi-
deturtenere obscuritas ; nam per iJlam maxi-
me videtur distingui fides ab aJiis cognitioni-
bus cqrtis, nam ab inccrtis per certitudinem
distinguitur. Est autem advertendum, obscu-
ritatem hanc, seu inevidentiam, circa duo,
quse ad fidem concurrunt, considerari posse,
scilicet, circa res dictas, et circa ipsum dicen-
tem, etiam ut dicens est; et de primo nunc
dicendum est, desecundoinsectionesequenti.
2. Prima opinio, quod fides prabeat eviden-
tiam creditis. — Circa primum referri solet
sententia Holcot., in 1, qusest. 1, art. 1 et 5,
dub. 1, dicentis fidei assensumnon esse libe-
rum, sed necessarium ex vi rationis, quae di-
ligenter inquirenti et consideranti sufficiens
occurrit, ut intellectus per se, sine voluntate,
assensum prsebeat propter rationis efficaciam ;
unde videtur evidentiam ponere earum re-
rum quee per fidem creduntur, quia sola evi-
dentia potest intellectui necessitatem inferre
ad assensum. Sed ille auctor a?quivocationem
committit, de evidentia credibilitatis transi-
tum faciendo ad evidentiam ; nam rationes
ejus , ad summum , persuadent evidentiam
credibilitatis, de qua postea dicturi sumus;
illa vero non sufficit necessitare intellectum
ad assensum, ut infra etiam, disputatione
sexta, sectione sexta, tractando de actu tidei
ostendemus, et impugnabimus necessitatem
assensus fidei, quam ponit hic auctor; nam
sine dubio assensus fidei non fit sine con-
sensu voluntatis, ut contra illum et alios pro-
babimus.
3. Assertlo prima, contraria pracedenti opi-
nioni. • — Probaturjam assertio ex Scriptura.
— Item probatur ex Patribus. — Denique pro-
batur ratione. — In hoc ergo puncto, certum
est, fidem non prsebere evidentiam rerum
ERUM REYELATAROI SIT, ETC. 67
creditarum, et ita ex parte objecti non solum
non postulare evidentiam rerum in seipsis,
verum etiam postulare obscuritatem repu-
gnantem evidentise, saltem ex parte objecti
formalis. Est enim advertendum duobus mo-
dis intelhgi posse fidem postulare ineviden-
tiara : primo, in suo medio, et raotivo assen-
tiendi, quia per se inclinat ad assentiendum
objecto non viso, utique exvi talis medii; se-
cundo, potest intelligi ut fides requirat illam
conditionem in objecto, etiam ex parte sub-
jecti, et cujuscumque alterius medii, id est,
ut intellectus credentis non videat, neque ha-
beat evidentiam rei creditae, per quodcumque
aliud medium; nunc ergo non Joquimur in
hoc posteriori sensu, sed de illo dicemus in
sectione sequente; Joquimur ergo in sensu
priori, et sic est certissima acccptio ex illo
Pauli, ad Hebr. II: Fides est argumentum
non apparentium ; dicuntur enim res appa-
rere, quee in se videntur ; unde 1 ad Cor. 13 :
Videmus mmc per speculum in (enigmate, ubi
verbum tidemus , generaliter sumptum est
pro verbo cognoscin/us,\il ibinotatD. Thomas,
et in 3, distinct. 24, quod satis declaratur,
cum additur esse visionem senigmaticam ,
quos, ut ibi notat Salmeron, est cognitio ob-
scura ; unde est illud 2 Petr. 1 : Cui bene faci-
tis attendentes, tanquam lucernce lucentiin ca-
liginoso loco ; et Christus, Joan. 20, dixit:
Beati qui non viderunt, et credidenmt. Hinc
etiam Patres ubique docent non esse necessa-
riam evidentiam rationis ad credendum, imo
formaliter repugnare assensui fidei, ut talis
est; plures retuli supra, sect. I hujus dispu-
tationis, num. &, aliique referuntur a BeJlar-
mino, lib. 1 de Justific/, cap. 7, quibus addi
potest Clemens Alexandrinus, lib. 5 Strom.,
§ 2, in fine, ubi condistinguit fidem a cogni-
tione, scilicet, evidenti, seu perfecta ; et Am-
brosius, lib. \ de Abraham, cap. 3, ubi di-
cit, justum esse ut rationem pr&veniat fides,
ne a Deo rationem exigere videamur ; et Augu-
stinus contra Epistolam Fundamenti, c. 14:
Eos sequamur, inquit, qui nos invitani credere
quod nondum valemus intueri, ut, ipsa fide
valcntiores facti, quod credimus, intelligere
valeamus ; et cap. 4, dixerat : Turbam fidelium
nonintelligendi tivacitas, sed credendi simpli-
citas tutissimam facit ; unde, Jib. de Utilit.
cred.,cap. 11: Quod intelligimus aliquid, de-
bemus rationi ; quod credimus , auctoritati. Et
inde sumitur ratio hujus veritatis, quia de
ralione formali objecti fidei cst auctoritas di-
centls; sed testimonium, ut tcstimoniura e^t,
68 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
non ostendit rem testificatam in se ; nam
quando res sic ostenditar, non creditur ex
auctoritate dicentis, sed qnia ipsa movet sen-
sum vel intellectum; ergo de ratione objecti
fideiest, ut non sit visum per ipsum medium,
seu motivum credendi ; ergo obscuritas, quae
opponitur huic evidentiae, est de ratione for-
mali objecti fidei.
4. Objcctio contra assertionem diluitw.. —
Uncle facile solvitur objectio, quae fieri solet,
quia obscuritas, inevidentia , et non visum ,
consistunt in ncgatione quadam ; ergo non
possunt pertinere ad rationem formalem ob-
jecti fidei, quee positiva esse debet. Respon-
detur enim faciie, non negationem fonnali-
ter, sed fundamentum ejus, quod per illam
explicatur., pertinere ad rationem formalem
objecti. Sicut irrationale dicitur constituere
brutum, quia differentia constitutiva ejus ta-
lis est, ut non attingat gradum rationalem;
ita enim revelatio fidei talis est , ut inducat
intellectum ad assentiendum, non ostenden-
do evidenter rem creditam, seu credendam ;
hoc enim intrinsece habet auctoritas, ut auc-
toritas est, ut per se notum est, etiam in fide
humana. Et in divina nobis etiam experientia
constat; credimus enim invisibilia et ecelestia,
quee nobis promittuntur, et prceterita ac fu-
tura, quae nec vidimus, nec demonstrare ullo
rnodo possumus. Posset vero aliquis haesitare
in verbis Ambrosii, serm. 16 de Epiphan.,
ubi dicit, fidem auditu et visu comparari; sed
sensus est facilis, qui ex contextu, et materia
subjecta colligitur ; tractat enim non de visu
spirituali, sed de corporeo; et non de ratione
credendi, sed de sufficienti propositione fidei,
ad quam duo concurrunt, scilicet, verba, quoe
auditu percipiuntur, et signa, quae oculis vi-
dentur; sic enim declarat in baptismo Christi
Domini auditam esse vocem Patris, et visam
esse colurobam, ad fidem confirmandam.
SECTIO VIII.
A% obscuritas Dci revclantis sit de ratione for-
mali objecti fidei.
Aiterum quod proposuimus sub initium
praeccdentis sectionis, cst de evidentia testi-
ficantis, de quo quatuor sequentia puncta oc-
currunt.
PUNCTUM i.
Possilne clare cocjnosci Dcum esse qui revelat , ipso
non viso.
\. Negai Bamiez. — Ejus fundamenium.
— Aiiorum ratio. — Coufirmatur. — Evasioni
FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
occurritur. — Aliqui moderni Theologi existi-
mant esse impossibile. Ita tenet Bannez hic,
queest. 1, artic. 5, et quaest. 5, art. 1, in solu-
tionibus argumentorum utriusque loci. Fun-
dari videtur solum in hoc, quod, non visa
persona loquente, impossibile est evidenter
cognoscere illam esse quoa loquitur ; ergomul-
to magis id repugnat respectu Dei, qui magis
distat ab humana cognitione. Alii hoc con-
firmant, quia locutio naturae intellectualis est
actus immanens ejus, quia non est nisi intel-
lectio ejus , per voluntatem ad alium ordina-
ta; sed intellectio et voluntas Dei non possunt
evidenter cognosci, non viso Deo, quia non
sunt nisi ipse Deus ; ergo nec locutio Dei po-
test evidenter cognosci non viso Deo ; ergo
nec potest haberi evidentia testimonii ejus
ab homine non vidente ipsum. Denique con-
firmari potest, quia omnis evidentia aut est
intuitiva, aut per signa vel effectus ; sed haec
non potest esse intuiliva respectu ipsius Dei,
ut constat; nec etiam potest esse per effectus,
quia effectus ostendunt causam operantem,
non loquentem , vel testificantem ; neque
etiam potest esse per signa, quia nullum si-
gnum, vel sensibile, vel intellectuaie, potest
in homine fieri a Deo, quod non possit etiam
fieri ab Angelo ; ergo nunquam potest per tale
signum evidenter constare, Deum esse qui lo-
quitur. Dicetur fortasse praeter has evidentias
dari aliam in testificante ; sed imprimis baec
esset petitio principii, nam de hac investiga-
mus an sit possibilis ; et deinde, quamvis hsec
asseratur respectu rei testificata? , nihilomi-
nus non potest esse prima, ut sic dicam ,
respectu ipsius testificantis ; ergo nullum re-
linquitur medium quo talis evidentia haberi
possit.
2. Assertio affirmans. — Evidentia superna-
turalis de revelatione, absque evidentia Dei re~
velantis, dari potest. — Quorumdam responsio
excluditur. — Nec recte propugnatur a Ban-
nez. — Nihilominus contrariam sententiam
tanquam manifestam et claram , vel suppo-
nunt, vel docent fere alii Theologi, prseser-
tim Durandus, 3, distinct. 2, 3, quaest. 9;
Gerson, Alphab. d3, litt. H ; Carthus., quaest.
1 Prolog., § Contra cujus dicta ; Toletan.,
ibid., art. % concl. 3; Bassol. et alii, in eo-
dem Prolog.; Cajetanus, 2. 2, quaest. 5, arti-
culo primo, et quaest. 471 ; Arag. et alii , in
ilJo artic. o ; Ferrar. 3 cont. Gent., cap. 4,
et omnino mihi vera vidctur. Dico ergo fieri
possc ut aliquis non videns Deum, neque res
dictas ab ipso, neque aliter illis assentiens, nisi
SECT. VIII. AN DEI REVELANTIS SIT DE RATIONE, ETC.
69
ex testimonio divino , evidenter cognoscat
Deum esse qui illas revelat et testificatur.
Probatur, quia, generaliter loquendo, non in-
volvit contradictionem, neque repugnat, au-
dita voce non visa persona loquente, eviden-
ter cognoscere, ex voce ipsa, talem personam
esse quse loquitur ; ergo neque respectu Dei
repugnat. Antecedens videtur experimento
cognosci in hominibus, saltem quoad huma-
nam quamdam et moralem evidentiam, Deus
autem posset facile conferre majorem. Ratio
vero est, quia vox ipsa est effectus loquentis,
et in modo seu qualitate ejus, poiest esse ita
propria et accommodata tali personae, ut per
illam manifeste constet talem personam esse
quse loquitur. Prima vero consequentia multo
ceriius ostendi potest, advertendo duplicem
esse posse hanc evidentiam, scilieet, super-
naturalem et naturalem : prima requirit lu-
men supernaturale divinitus infusum; secun-
da per conjecturas et rationes naturales com-
paranda est. Probo ergo primam esse possi-
bilem;nam imprimis potest Deus in mente
bominis infundere species supernaturales, et
per illas formare spirituale verbum infusum
etiam et supernaturale, quod hoaaini recipienti
verbum illud has vel illas res significat, in hoc
enim nuJla repugnantia fingi potest. Deinde
potest infundere lumen, quo illud verbum evi-
denter in se cognoscatur quale sit, et cujus na-
turce ; ergo, per illud lumen evidenter cognos-
cetur Deum esse, qui in bomine loquitur.
Probatur consequentia, quia per illam cogni-
lionem evidenter cognosciturDeum esse auc-
torem illius verbi, quia solus ipse potest infun-
dere immediate in intellectu supernaturales
species, et iramutare intellectum, ut superna-
turalia, prout in se sunt, et supernaturali mo-
do cognoscat. Nec refert si quis dicat posse
Deum hoc facere per angelum, et ex hac
parte posse ibi misceri mendacium, quia jam
non est Deus solus qui loquitur; hoc, inquam,
non obstat, quia si angelus potest ibi inter-
venire, solum est ut instrumentum Dei, et ita
Deus est qui per illum prinoipaliter loquitur,
ac subinde perinde est ac si solus loqueretur;
supra enim ostensum est, ita non posseDcum
mentiri per alium, sicut per seipsum. Ad hoc
autem respondet Bannez creaturam, quam-
vis operetur ut instrumentum Dei, posse ad-
jungere aliquam malitiam ex prava inten-
tione, et ex hac parte, fieri posse ut non si t
infallibilis revelatio. Sed hoc nihil refert ad
rem de qua tractamus, nam quidquid sit de
malitia extrinseca et fine proximi operantis,
niliilominus erit evidens Deum esse, qui lo-
quitur per talem creaturam, et hoc solum
est quod intendimus; sicutlicet sacerdospos-
sit consecrare malo fine, nihilominus qui evi-
denter cognosceret actionem consccrandi, et
evidenter etiam cognosceret Deum esse qui ibi
principaliter operatur, et ideo in illa actione
secundum se, nullam malitiam aut falsitatem
inveniri posse. Eo vel maxime quod posset
Deus evidenter ostendere creaturam , per
quara operatur, esse angelum sanctum, qui
peccare non potest. Et plura de hoc puncto
videri possunt in primo tomo tertiae part.,
disput. 27, sect. 2, tractando de scientia in-
fusa animge Christi.
3. Stat etiam evidentia naturalis de revela-
tione cum evidentia Dei revelantis. — Suade-
twr ratione. — Minus sufficiens responsio ad
rationem factam. — Suaddur ex secundo
exemplo fidei doemonum. — Item bonorum An~
gelorum , ac Beatissimce Virginis et Zazari,
et animarum pirgatorii. — Deinde probatur
eadem assertio seu consequentia raiionis
principalis de evidentia naiurali ; nam, Jicet
de supernaturaJibus rebus, ut tales sunt, non
possimus habere cognitionem naturalem evi~
dentem, nihilominus, supposita divina opera-
tione talium rerum in nobis, possunms per
aliqua signa, vei conjecturas evidenter co-
gnoscere quod a Deo sint. Nam imprimis ,
cum Deus aliquid reveJat alicui, qui revela-
tionem suscipit , evidenter experitur con-
ceptum, vel locutionem in se factam, quam-
vis illam in se fortasse intuitive non vi-
deat; sicut nos experimur credere et amare
Deum, non tamen intuemur ipsos actus, nc-
que evidenter cognoscimus quales sint, vel
quomodo a Deo sint ; niliilominus tamen po-
test aliquando fieri ut, adjunctis aliis circum-
stantiis, ex illis cognoscatur manifeste Deura
esse qui loquitur. Sic philosopbatur Cajeta-
nus de primo Angelo, qui in sua creatione
recepit revelationem fidei, quia ille potuit
evidenter cognoscere locutionem illam non
fuisse ab aliqua creatura, quia deberet csse
superior illo angelo, erat autem illi evidens
non dari creaturam superiorem se ; nam si
daretur, illam agnosceret, habet enim species
rerum omnium iiaturaliuir ; ergo evidenter
inferebat locutionem illam esse a Deo. Video
posse responderi talem angelum dubitare po-
tuisse an Deus occultaret sibi aliam creatu-
ram superiorem. Sed hoc non repugnat evi-
dentife naturali, quse ita datur de rebus exis-
tentibus, vel non existentibus naturalibus, ut
70 D18PLT III. DE OBJECTO FORMALl
subjecta sit divinee potentiee, quee potest na-
turalem ordinem immutare, ut constat de na-
turali evidentia hujus propositionis : Omne
accidens est in subjecto, ac similibus ; et dein-
de eo ipso constaret ibi intervenire extraor-
diuariam, et supernaturalem providentiam
Deij et consequenter non posse esse ordina-
tam ad deceptionem et falsitatem, quod satis
est ut naturali evidentia constaret locutionem
illani esse a Deo, vel saltem ex speciali provi-
dentia ejus. Preetereain deemonibus est coac-
ta seu necessaria fides mysteriorum, queo no-
bis revelantur : Credunt enim vel inviti, et
contremiscunt ; ergo illa fides ex evidentia
nascitur, et non mysteriorum in se, ut per se
constat ; ergo in testificante Deo, quia expe-
rimento signorum et virtutum evidenter judi-
cant Deum esse, qui heec testificatus est. Et
in 3 part., tom. 2, disput. 31, sect. 3, proba-
vimus Angelos, exverbis et miraculis Christi,
potuisse evidenter cognoscere, et tandem co-
gnovisse ipsum esse Deum, quai non erat nisi
evidentia testificantis. Et qui evidenter co-
gnosceret miraculum factum in testimonium
veritatis propositse, et revelatee, ut testificatee
a Deo, evidenter etiam cognosceret Deum
esse testificantem, quia illud opus non potest
esse nisi a Deo; potest autem interdum mi-
raculum evidenter cognosci per experientiam
alicujus , sicut Beatissima Virgo evidenter
sciebat se concepisse sine viro, et pepe-
risse sine dolore ; et Lazarus evidenter scie-
bat se mortuum fuisse, et ressuscitatum, et
sic de aliis ; nam heec opera licet videntibus
non sint omnino evidentia, metaphysice lo-
quendo, sed tantum moraliter, tamen ipsis,
qui vel illa faciunt, vel in se recipiunt, po-
test evidenter constare esse opera divina, et
sine deceptione aut fictione facta esse ; per
illa ergo possunt habere evidentiam Dei testi-
iicantis. Denique ita etiam existimo de ani-
mabus Purgatorii ; nondum enim vident, et
ideofidem habent, et nihilominus ipso experi-
mento cognoscunt Deum esse qui testificatur
de veritatibus fidei, ut de ipso Purgatorio, vel
similibus. Videantur dicta tom. 4 tertise par-
tis, disput. 47, sect. 3, num. 6.
4. Ad primum argumentum in num. 1. —
Ad secundum. — Ad tertium. — Argumenta
vero in contrarium facta nullius momcnti
sunt, nam primum falsum assumit; jam eniin
ostensum cst, tam in hominibus quam in
Deo, posse per verbum cognosci evidentcr
quis loquatur, quamvis persona ioquens in-
tuitive non videatur. Sccundum etiam falsum
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
assumit, quia locutio Dei, ut ssepe dixi, est
actio transiens, et potest esse vel tali modo
cognita, vel cum talibus circumstantiis , vel
eftectibus conjuncta, ut plane constet esse a
Deo ; unde ad tertium dico hanc evidentiam
esse abstractivam , et a posteriori , et per
effectum adjuncto signo, seu per effectum
significativum; nain locutio etfectus est lo-
quentis, et preeterea est signum mentis ejus;
et ideo talis esse potest, ut evidentiam faciat
testimonii loquentis., ut satis explicatum.
TRACTATUR SECUNDUM PUNCTUM.
5. Quibus non fit revelatio immediate, non
est necessaria eviden tia revelantis. — Secun-
dum punctum est, an heec evidentia testifi-
cantis sit necessaria in objecto formali fidei.
In quo puncto, oportet advertere duobus mo-
dis pervenire ad aliquem divinum testimo-
nium : primo immediate, ut verbi gratia, ad
angelum, vel ad Prophetas omnes, vel ali-
quos ; secundo mediate, sicut pervenit ad fi-
deles per praedicatores fidei, ut infra contra
aliquos heereticos ostendemus. Quando fides
proponitur hoc posteriori modo, certum de
fide est, et experimento cognitum, non esse
necessariam evidentiam divini testimonii ;
quia constat simplices fideles, imo omnes
sic credentes, non habere hanc evidentiam
ipsius revelationis , sed solum credibihtatis
ejus ; et quamvis sapientiores majorem quam-
dam humanam certitudinem habeant, non
transcendit fidem humanam, et ad summum
pervenire potest ad gradum evidentiee mora-
lis. Ex his ergo satis constat^ non esse de ne-
cessitate fidei secundum se spectatae eviden-
tiam Dei revelantis, seu quod revelatio sit a
Deo. Probatur facile, quia quod est de neces-
sitate fidei secundum se, est necessarium sin-
gulis ad credendum ; sed lieec evidentia non
estnecessaria singulis adcredendum, utosten-
sum est; ergo non est de necessitate fidei se-
cundum se, nam quod per se alicui convenit,
semper et ubique convenit.
0. Cajetanus putat necessariam esse quibus
fit immediate. — Citat pro se B. Thomam. —
Addit rationem. — Nihilominus tamen de pri-
mis docloribus fidei, quibus immediate reve-
lata fuit doctrina fidei, est opinio Cajetani
2. 2, q. 171, art. 5, et q. 174, art. 3, asse-
rentis hanc evidcntiam fuisse illis ncccssa-
riam, ut possent esse convenienti modo doc-
torcs fidci ; unde non loquitur de neccssitate
fidci simpliciter, scd secundum suavem Dei
SECT. VIII. AN INEVIDENTIA DEl REVELANTIS SIT DE RATIONE, ETO.
71
providentiam , quamvis rationes quibus uti-
tur, plus videantur probare, si efficaces sunt.
Unde consequenter docet, hujusmodi docto-
res et Prophetas habuisse evidentiam, non
tantum revelantis Dei, sed etiam rei revelatee,
quantum ad cognitionem, an sit, ut expresse
declarat; non tamen explicat an illa cognitio
in illis hominibus esset fides, vel alterius
speciei, quee potest dici prophetica. Et in
hanc sententiam conatur adducere D. Tho-
mam in illis duobus articulis, quamvis ipse
de certitudine tantum loquatur, et evidentise
mentionem non faciat; adducit etiam D. Tho-
mam, q. 12 de Veritat., a. 3, et 3 cont. Gent.,
cap. 154, ubi Propheticam cognitionem com-
parat evidenti cognitioni principiorum. Ratio
autem Gajetani est, quia fides, prout est in
communi plebe Ecclesise, nititur in revelatio-
ne facta doctoribusEcclesiee, scilicet Prophe-
tis et Apostolis, qui propterea dicuntur Eccle-
siee fundamenta ; ergo necesse est ut in ipsis
doctoribus esset evidens revelatio. Probatur
consequentia, tum quia afias procederetur in
infinitum, quia semper obscura revelatio re-
solvenda est in aliam priorem et perfectio-
rem, ut testatur etiam D. Thomas, 3 cont.
Gent., cap. 40, rat. 3 ; ergo sistendum est in
aliqua revelatione quee per se pateat, quee non
potest alia esse, nisi quam Deus immediate
facit; tum etiam quia alias, inquit, fides Ec-
clesiee non esset certa, quatenus in ipsa est,
id est, in toto corpore, et in principibus ejus,
quia non haberet Ecclesia intra se testem de
visu, ut ipse loquitur. Fides autem, ut sit cer-
ta, debet resolvi in testem videntem.
7. Assertio negativa loquendo saltem de evi-
dentia supernaiurali. — Probatur ratione quo-
acl evidentiam eorum quibus fit revelatio im-
mediate. — Confirmatur exemplo. — Nihilomi-
nus assero evidentiam testificantis non esse
per se necessariam in toto corpore Ecclesise,
neque etiam in illis, qui a Deo recipiunt im-
mediatam revelationem. Loquor autem pree-
cipue de evidentia supernaturali, quee perlu-
men aliquod infusum conferatur, de qua pla-
ne loquiturCajetanus. Quid autem dicendum
sit de evidentia naturali per signa, vel con-
jecturas, ex dicendis constabit. Et hanc as-
sertionem tenent omnes illi Doctores, qui ne-
gant evidentiam esse posse cum fide, etiamsi
sit tantum evidentia testificantis, quod infra
referam. Ratione autem probatur assertio ;
quia vel heec evidentia esset necessaria illis
personis propter ipsas,vel propter nos; neu-
trum autem est verum ; ergo. Probatur minor
quoad priorem partem, quia iliis doctoribus,
quoad eorum salutem , sufficiebat assensus
fidei; sed hunc habere potuerunt sine illa
evidentia; ergo propter ipsos non erat neces-
saria. Major patet, quia ex parle intellectus
fides sufficit cuicumque viatori, et ad salutem
propriam , quantum ad mysteria revelata ;
minor autem patet ex proxime dictis , quia
fides per se et in siugulis non requirit hanc
evidentiam; ergo neque in illis personis il-
lam necessario postulat. Probatur consequen-
tia, quia fides omnium est ejusdem rationis,
et semper fundatur in divino testimonio per
se ac formaliter, solumque est differentia,
quod hoc testimonium immediate illis pro-
ponitur, nobis autem per ipsos; heec vero dif=
ferentia accidentaria est, neque postulat il-
lam evidentiam; ergo. Probatur ultima pars
minoris, quia licet Deus immediate proponat
alicui suum testimonium , potest proponere
ut evidenter credibile, et non ut evidens quod
ita sit, et hoc sufficit ad fidem , ut in nobis
patet; ergo etiam in illis potuit sufficere.
Consequentia evidens est, et major etiam vi-
detur per se manifesta, quia quod Deus po-
test facere per ministros, multo facilius po-
test facere per seipsum; ergo si per minis-
tros facit evidenter credibile suum testimo-
nium, etiamsi illud evidenter non ostendat,
idem potest facere per seipsum. Accedit
quod, loquendo de hominibus, hujusmodi re-
velationes regulariter fiebant per angelos, ut
idem Cajetanus cum D. Thoma fatetur, d.
queest. 171, artic. 2; ergo sicutDeus, docens
quosdam homines per alios homines, propo-
nit sufficienter fidem sine evidentia Dei testi-
ficantis, ita potest idem facere per angelos,
quia per illos immediate proponit fidem ali-
quibus hominibus; nulla enim probabilis ra-
tio differentiee assignari potest. Et declaratur
optime exemplo revelationis factse Zachariee,
et B. Virgini, Luc. 1, nam Zachariee facta est,
ita ut sufficeret ad credendum, ideo enim
culpabilis fuit non statim credendo ; et la-
men talis revelatio non fuit cum evidentia
testificantis, alias dubitare non posset, neque
assensum continere ; Beata autem Virgo sta-
tim credidit quam primum prudenter potuit,
et non est verisimile habuisse evidentiam tes-
tificantis , alias non fuisset ejus fides tanta
laude digna, imo nec fortasse fuisset fides ;
ergo etiam in his revelationibus, quee factse
sunt doctoribus Ecclesiee, vel Prophetis, non
fuit necessaria evidentia propter ipsos.
8. Deinde de evidentia eorum quibus fit reve-
72 DISFTT. III. DE GBJECTG FOKMALI V
latio mediate, probatur eadem assertio prima.
— Probatur secundo. — Tertio. — Probatur
jam altera pars, scilicet hanc evidentiam non
esse necessariam propter alios, quod maxime
videtur voluisse Cajetanus. Nam imprimis, ad
certam fidem audientium satis est certa fides
doeentium ; sed in docentibus potuit esse bsec
derta fides sine evidentia testificantis, ut os-
tensum est; ergo ab eis ut sic credentibus
poterat sufficienter doceri fides, sine alia evi-
dentia. Dices semper in Doctoribus requiri
perfectiorem cognitionem. Respondetur ex
Ferrar., in dict. cap. 40, lib. 3 contra Gent.,
requiri quidem perfeetiorem, vel quoad mo-
clum recipiendi immediate a Deo per seipsum,
sive per angelos ; vel quoad majorem intelli-
gentiam mysteriorum, magisque expressam
cognitionem; totam autem hanc majorem per-
fectionem cum obscuritate fidei, et sine illa
evidentia testificantis esse potuisse,, sicut
etiam invenitur nunc in Doctoribus, compa-
ratione facta ad plebem. Secundo probatur
idem, quia nobis non constat de tali evidentia
quam habuerint primi Doctores fidei , qui
doctrinam hanc immediate a Deo acceperunt;
ergo nostra credulitas non fundatur in illo-
rum evidentia ; nam ad hoc debci et nobis tam
certo constare de illa evidentia, sicut de re-
velatione illis facta ; non autem ita esl, ut con-
stat; nam de tali evidentia dubitamus, etest
controversia ; ergo signum est nobis sufficere
quod illi babuerint fidem, et revelationem
certam ; ergo evidentia non fuit necessaria
propter nos. Tertio est ratio manifesta, quia
quamvis revela io fidei ad nos perveniat per
priores pnedicatores, non tamen credimus
formaliter et per se, ob illorum testimonium,
sed proptcr testimonium Dei ; ergo, licet evi-
dentia testificantis de visu sit necessaria ad
certitudinem nostrse fidei, non est necessaria
in hominibus, sed in Deo ipso, in qucm ulti-
inate et formaliter resolvimus nostram fidem ;
ergo evidentia ex parle propouentis non est
per se necessaria, sed sufficit certa cognilio.
et revelatio cuni sufiicienti propositione in ra-
tione credibilis.
9. Cessat ratio Cajetani adducta innum. 6.
— Et ita ccssat ratio Cajetani, nullus enim
sequitur processusin infinitum; nam sistimus
in illo, qui a Deo immediatc doctrinam fidei
accepit; illc autcm potest iliam accipere etiam
per solam fidem et per rcvelationem obscu-
ram, ctiam quoad Deum revclantem, suffi-
cientertameu ab ipso proposilam, ita ut obli-
get ad credendum, ipsimi esse qui loquitur,
IDLT, LT QUOM0D0 AD ILLUD, ETC.
etiamsi evidenier non appareat. Neque etiam
inde sequitur aliqua incertitudo in fide Eccle-
sise, quia, licet verum sit certam fidem redu-
cendam esse, et subordinandam alicui clarse
et evidenti scientia?, tamen fides Ecclesiae, ut
dixi, hoc modo nititur in cvidenti scientia,
quam Deus ipse habet de rebus quas nobis
revelat, cum infallibili veritate ejus, et non
in evidentia cujuscumque proponentis ; nam
certitudo cognitionis ex objecto etmotivofor-
mali sumenda est, non ex applicante, ut infra
etiam latius dicemus.
1 0. An de facto quibus facta est revelatio im-
mediate habuerint dictam evidentiam, esto non
fuerit necessaria, de quo latius, disput. 6, sect.
5. — Quibus tribuatur pars affirmans. — Ei-
dem favere videtur Augustinus et Scriptura.—
Sed quseret aliquis an de facto habuerint
hanc evidentiam Prophetae, vel alii, quibusfi-
des est immediata revelata, sive illis fuerit ne-
cessaria, sive ex liberalitate Dei ad majorem
abundantiam data; nam in hoc sensu viden-
tur multi Theologi hoc affirmare. Favet Divus
Thomas locis citatis, et Scotus, in 3, distinct.
11, qusest. unica, § Sed si loquamur, ubi non
utitur clare nomine evidentice; dicit tamen ex
efficacia Dei revelantis, Prophetam habuisse
necessarium assensum, quod Deus esset qui
sibi loqueretur; et illum sequitur Gabriel ibi,
concl. 7, ubi cognitionem etiam evidentem vo-
cat; inclinat etiam Richardus, distinct. 23,
articul. 8, quoest. 1 ; etFerrar, 3 contraGent.,
cap. 40, § Adevidentiam hujtis difficultatis ; et
Vega, lib. 9 inTrident., cap. 30, versicul. Ad-
didi autem, qui ait Prophetas non solum ha-
buisse certitudinem fidei, sed etiam perfc-
ctiorem et augustiorem, et fortasse, ait, evi-
dentiam, sive immediate per lumen Prophe-
ticum, sivepcr discursum, etc. Videtur favere
Augustinus, 11 de Civit., cap. 3, dum ait: De
bivisibilibus oportet credere his, qui in incorpo-
reo lumine licec disposita esse didicerunt. Favet
denique modus loquendi Scriptura?, in qua
Prophetaj appellantur videntes, de quo legi
potest Isidorus, libr. 7 Etymolog., cap. 8, et
est optimus locus, 2 Reg. 23, ubi David dicit :
Mihi locutus est fortis Israet dominator homi-
num, sicut lux aurorce, oriente sole mane, abs-
que nubihus rutilat.
11. Judiciwm auctoris in hoc dubio, quee est
secunda assertio in ordinc, et bimembris. —
Probatur primum membrum. — Abraham non
novit evidenter sibi pr&cipi a Deo sacrificium.
— Mihi autcm in hoc videtur multo certius
esse, Prophctas habuisse fidem, de his qiue
SECT. VIII. AN MEVIDENTIA DEl
sibi immediate revelabantur, quam quod ha-
buerint evidentiam Dei loquentis. Probatur,
nam quod babuerint fidem, videtur manifeste
colligi ex Paulo, et ex aliis Scripturae locis;
nam, ad Hebr. decimo primo, testatur Pau-
lus Abrabam per fidem obedisse Deo, et cre-
didisse Deo, et promissionibus ejus, cum ta-
men per immediatam revelationem a Deo
bsec omnia recepisset (quoties autem immedia-
tam appello, ministerium Angelorum non ex-
cludo). Deinde, Genes. quadragesimo nono,
legimus Jacob per spiritum propheticum filiis
benedixisse, et tamen Paulus ad Hebr. deci-
mo primo, dicit boc fecisse per fidem, et si-
militer cle Moyse ibidem ait, per fidem acce-
pisse omnia quae revclavit illi Deus. Unde nul-
lo modo probare possum quod Gajetanus supra
dicit, Abraham,, quandovoluitsacrificarefilium
ex preecepto Dei, babuisse evidenliam quod
Deus sibi id praeciperet, neque aliter potuisse
licite idagere, quod videbatur esse contrara-
tionem naturalem. Hoc enim posterius aperte
falsum est; nam sufficiebat credere perinfu-
sam fidem, Deum esse qui id praecipiebat,
quia huic fidei non potest subesse falsum, et
boc satis erat ut actio esset honesta, imo de-
bita, ex obedientia ad Deum ; jam enim ea-
dem fides ostendebat illud non esse contra
rationem naturalem, sed supra illam. Potuit
autem habere Abrabam hanc fidem sine evi-
dentia, ut ostensum est. Et profecto, saltem
in illo particulari casu, est hoc verisimilius,
quia Abraham in illo facto non solum lauda-
tur «maxime propter obedientiam, sed etiam
propter fidem, per quam dicitur placuisse
Deo ; et ita Paulus illum nobis proponit tan-
quam exemplar credentium, ad Rom. 4 ; si
autem habuisset evidentiam, vel nullam lau-
dem, vel certe parvam meruisset propter fi-
dem, quia necessitate quadam credidisset, et
ita non fuisset accommodatum exemplar eo-
rum, qui voluntarie captivant intellectum in
obsequium Dei, etiamsi illum e\.denter lo-
quentem non experiantur.
12. Probatur' secundum membrum. — Et
hinc facile probatur altera pars, seu compa-
ratiofactain assertione, quia, quod Prophetae
habuerint evidentiam vel rerum sibi revela-
tarum, vel Dei revelantis , non habetur in
Scriptura, nec alio modo est per fidem tra-
ditum ; quod autem habuerint tidem earum-
dem rerum, habeturin Scriptura expressum,
ut ostendi ; ergo non potest esse tam certum
quod habuerint evidentiam, sicut est quod
habuerint fidem, maxime cum adbuc sit sub
REVELA.NTJS SIT DE RATIQNE, ETC. 73
judice, an cum tali evidentia possit simul
esse fides, ut paulo post videbimus. Acce-
dit quOd ipsi Prophetse saepe dicunt, audi-
visse Deum loquentem, non autem vidisse ;
auditus autem ad fidem refertur. Sic dicitur
Isai. 21 : Quw audivi a Domino Deo exercituum,
Deo Israel , annunciavi vobis ; et Jer. 26 : In
veritate misit me Dominus ; et similes suntfre-
quentes locutiones in Propbetis; et eodem
modo dixit Gregorius de illis homil. 1 in
Ezech: Ab eo quw vera sunt, audiunt , et simi-
lia habet2 Moral., c. 5, et de hac locutione di-
xit Chrysostomus, hom. 3, in c. 2 ad Hebr. :
Hic modus locutionis dignus est fide: et ita cx
illo solum colligit certitudinem D. Thom., ci-
tatis locis, et q. 12 de Veritat., artic. 10, in
corp., etconsonat illud 2 Petr. 2: Habemus fir-
miorem propheticum sermonem.
13. Confirmatur idem membrum speciali-
ter contra evidentiam naturalem. — Deinde
contra supernaturalem. — Prophctce cur dicti
videntes. — Ex quibus constatnon solum esse
minus certam assertionem de hac evidentia,
sed etiam simpliciter esse incertam et du-
biam ;.nam est effectus pendens ex libera Dei
voluntate, et non est revelatus, neque appa-
ret necessarius ad ea quee revelata sunt, quia
ad omnia sufficit certitudo fidei, etiam in illis
qui proxime doctrinam fidci a Deo suscepe-
runt. Probabiliter autem distinguere possu-
mus, sicut supra, de duplici evidentia, natu-
rali scilicet, et supernaturali per lumen in-
fusum ; nam de priori probabile est illam ha-
buisse primos fidei susceptores, majorem vel
minorem, juxta illorum capacitatem, et ma-
gnitudinem signorum seu conjecturarum;
quod videtur significasse Theodor., ad Hebr.
1 1 , circa illa verba : Contestante Deo signis ct
portentis, ubi dicit miracula esse testimonia
Dei, et facere evidentiam. Hoc supra decla-
ratum estin Angelis; et de Apostolis, qui au-
dierunt verba Christi, et viderunt ejus mira-
cula, est etiam satis probabile, saltem quoad
quamdam evidentiam moralem, quee tanto
erat major, quanto de sensu verborum, et de
veritate miraculorum per majoremintelligen-
tiam et experientiam constabat, etidem cum
proportione credi potest de Prophetis ; at vero
de evidentiasupernaturalires estmagisincer-
ta, et probabilius credo regularlter non fuisse
communicatam bujusmodi evidentiam om-
nibus Prophetis per speciale lumen infusum,
quod ad assensum cogeret. Duo enim sunt di-
stinguenda in Prophetis : unum est conceptio
seu apprehensio eorum quse ipsis revelaban-
74 DISPUT. III. DE OfcJECTO FORMALI
tur, cum intelligentia signorum quee videbant,
et verborum quae audiebant; et quoad haec
recipiebant lumen peculiare, quo necessita-
bantur ad hujusmodi apprehensionem cum
praedicta intelligentia ; aliud est judicium et
assensus quo firmiter credebant illam locu-
tionem esse Dei, et consequentcr esse vera
quae ipsis dicebantur. Et quoad hanc partem
nulla apparet necessitasponendi in eis lumen
distinctum a lumine fidei, quia, ut ex dictis
apparet, non ex necessitate, sed voluntarie
assentiebantur. Neque refert quod appellen-
tur videntes, quia illa denominatio non ex evi-
dcntia, sed ex imaginaria visionesumptafuit,
ut significavit Abulens., in cap. 41 Exod., et
tradit Rupert., Abdise 1, de quo etiam bene
Franciscus Ribera, in cap. 1 Hosee., n. 4 et
5; vel certe ila appellati sunt, quia videbant,
id est, cognoscebant et dicebant, quee alii vi-
dere non poterant, utdixit Hieron., epist. 103
ad Paulin., ubi etiam significat ita fuisse vo-
catos, qui in spiritu Christum videbant, juxta
illud, quod de Abraham dixit Christus, Joan.
8 : Exultavit ut videret diem meicm, vidit, et
gavisus est. Dixi autem hoc esse regulariter
intelligendum, quia de aliquibus eximiis Pro-
phetis, ut de Moyse, David, etc, verisimiliter
credi potest aliquando accepisse a Deo hoc
beneficium, ut indicant verba Davidis supra
citata, et multa alia quse in Exod. de Moyse
dicuntur.
PUNCTUM III.
An cl quomodo (iclcs et objeclwn ejus stent cum evi-
deiitia testificanlis.
14. Prima sententia simpliciter negat. —
Fundamentum primum. — Secundum. — In
hoc puncto variae sunt opiniones. Prima sim-
pliciter negat posse esse fidem in eo qui evi-
denter cognoscit Deum esse qui testificatur.
Ba tenet Durandus, in 3, distinct. 23, quaest.
9,num. 12, et distinct. 31, quaest. 4, num. 10;
quam etiam opinionem sequitur Bannez, 2.
2, quaest. 5, art. 1, post Victoriam, apud Ara-
gon., ibid., indicatquc Cano, 12 de Loc, cap.
13, concl. 1. Fundarncntura est, quia omnis
evidentia, etiamsi sit in tcstificante, cogit seu
neccssitat intcllcctum adassensum ; rcpugnat
autcm intellectum simul asscntiri neccssario
ct libere, quia sunt conditiones quae involvunt
contradictionem; crgo etiam repugnat iidei
assensus cuin quacumquc evidentia. Proba-
tur consequentia, quia assensus tidei est liber,
ut infra videbinius, et ita repugnat cum ne-
cessitate, quam infert cvidentia. Aliud funda-
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
mentum esse potest, quia evidens cognitio
non resolvitur in testimonium Dei, etiamsi
ipsamet evidentia* sit de eodem testimonio ;
ergo non potest inducere assensum fidei. Con-
sequentia patet ex supra dictis, quia fides
tota niti debet in testimonio divino : antece-
dens autem declaratur et probatur, quia etiam
evidentia in testificante fundatur in manifesta
experientia alicujus effectus divini, et in ne-
cessaria connexione talis effectus cum Deo,
ut supra etiam declaratum est in num. 2;
ergo non resolvitur in testimonium, sed in
discursum evidentem ex effectu, qui valde
alienus est a fide.
15. Secunda senientia simpliciter afflrmans.
— ExpHcatur ejus sensus duplex. — '"Prior. —
Probatur ex Heb. 11. — Item ratione. — Con-
firmatur. — Secunda sententia, etvalde com-
munis, est evidentiam in testificante non re-
pugnare cum fide : tenet Alens., 3 part.,
quaest. 68, memb. 7, art. 2 ; et clare suppo-
nit Scotus, in 3, dist. 24, ac sequitur ibi Ga-
briel, concl. 7; et Dionysius Carth., quaest.
unica, circa opinionem Durandi ; tenet etiam
Cajetanus 2. 2, queest. 5, art. 1 ; etibi Arag.
et alii, et Mendoca, queest. 3 scholast., num.
13; Yazq., 1 part., disput. 135, cap. 3; Va-
lent.,tom. 3, disput. 1, punct. 4, § Possitne
fides, etc ; Ferrar., 3 cont. Gent., cap. 40; et
Vega, lib. 9 in Triden., cap. 30; et Cumel.,
1 part., quaest. 12, art. 2, disp. 2; et quaest.
62, art. 3. Haec autem opinio duobus modis
explicari potest, et duobus etiam potest fun-
dari. Prior sensus est, non solum evidentkim
testificantis Dei, id est, quod Deus hoc testi-
ficetur, sed etiam evidenliam veritatis rei tes-
tificatae esse posse cum fide, et in hoc sensu
videntur loqui omnes auctores citati ; existi-
mant enim, posita evidentia testimonii divini,
necessario sequi evidentiam rei testificatae,
quia evidens est Deum esse veracem in his
quae testificatur ; et ideo si cum hac evidentia
conjungitur evidentia divini testimonii, intel-
lectus ex duobus principiis evidcntibus cogi-
tur ad asscntiendum rei testifieatee ; conclusio
autem, quee colligitur cx duobus principiis
evidentibus per evidentcmillationem, evidens
est. Quod autem hoc non obstante ille assen-
sus sit fidei probatur, quia 1111 convenit defi-
nitio Pauli : Est argumentum non apparentium;
nam quod sit argnmentum, satis clarum est ;
quod autem sit non appareutium, patet, quia
asscnsus illc, prout est de re testiticata, re-
vera fundatur in tcstimonio divino ; testimo-
nium autem, etiamsi melius aut evidcntius
SEGT. VIII. AN INEYIDENTIA DEI
cognoscatur, nunquarn manifestat rem in se,
ut per se videtur clarum, et experientia cog-
nitum in fide humana, evidente eo modo quo
esse potest, ut de hac propositione : Roma est.
Ratione etiam patet, quia ihe assensus non
fundatur in principiis intrinsecis rei, neque
in effectibus, qui ab ipsa re quasi intrinsece
deriventur, neque etiam in aliqua naturali si-
militudine rei, sed in verbo significante valde
extrinsece rem dictam, et ideo semper illa in
se obscura manet, quantumvis et auctoritas
loquentis, et quod ipse sit loquens, manifeste
cognoscatur. Et confirmatur, nam ille assen-
sus non est scientise, nam neque est scientia
intuitiva, neque est scientia Propter quid, ne-
que etiam Quia; item non est opinio, quia est
certus et infallibilis assensus ; ergo non potest
esse nisi fides.
46. Posterior setisus, qui tertiam senten-
tiam mediam constituit. — Declaratur et fun-
datur. — Alius modus explicandi hanc sen-
tentiam, vel potius tertia sententia quasi me-
dia, est evidentiam testificantis esse posse
cum fi.de, non tamen evidentiam rei testifi-
catEe ; et quoad hoc secundum convenit hsec
sententia cum prima, et in eodem fundamento
fundatur. Primurn vero sic declarat, quiafieri
potest ut aliquis habeat evidentiam quod
Deus loquitur, non vero evidenter sciat quid-
quid Deus dicit esse verum ; in illo ergo esse
potest evidens quod Deus loquatur, non ta-
menquodverumdicat. Antecedens declaratur
in homine simplici, qui nuliam habeat evi-
dentiam scientificam de Deo, vel de attributis
ejus : 1111 enim potest Deus revelare aliquid,
et evidenter ostendere se esse qui loquitur,
non evidenter ostendendo se esse veracem,
quia haec principia distincta sunt; ergo po-
test unum sine alio evidenter revelari. Vel
certe, licet is, qui recipit revelationem, habi-
tualiter sciat evidenter Deum esse veracem,
potest non considerare hoc in actu, quando
evidenter audit Deum sibi loquentem, quia
usus alterius scientiae vel habitus non est
necessarius. Hoc ergo posito, manifestum vi-
detur eum, qui evidenter cognoscit Deum si-
bi loqui, posse per veram fidem credere dic-
tis ejus, quia tunc maxime procedunt ratio-
nes secundee sententia^, quia ille assensus
rerum sic revelatarum, nullo modo est evi-
dens, quia nec per illum videntur res in se,
neque etiam ille tunc colligitur ex duobus
principiis evidentibus , scd ad summum ex
uno evidente, et altero obscuro ; unde etiam
ilie assensus non est necessarius, quia uon
REVELANTIS SIT DE RATIONE, ETC. 75
est evidens ; ergo nihil illi deest ut sit verus
assensus fidei, cum detur ex testimonio Dei
revelantis. Et hoc confirmat usus fidei hu-
manae , in qua evidenter cognoscimus lo-
quentem ; tamen quia non simili evidentia
cognoscimus veritatem ejus, habet locum hu-
mana fides ; ergo eadem ratione in preedicto
casu habet locum fides divina.
17. Judicium de superioribus sententiis per
distinctionem duplicis qucestionis in pr&senti.
— Una qucestio. — Altera qucestio. — In his
opinionibus , aliquid verum et aliquid falsum
inveniripotest, etin hocmihi displicent earum
auctores, quod indistincte et confuse loquun-
tur. Oportet enim, ut supra notavimus, duas
quffistiones hic distinguere. Una est formahs,
scilicet, an assensus fidei possit per se et for-
maliter fundariin evidenti revelatione Dei*tes-
tificantis; alius vero sensus est de sola con-
comitantia vel accidentario concursu, an scili-
cet, stante illa revelatione, possit nihilominus
intellectus assensum fidei praebere rei reve-
latse, ex solo motivo fidei : et prior sensus est
hic proprie intentus, namposteriormagis per-
tinet ad sequentem sectionem : per occasio-
nem tamen illum breviter expediemus. Est
etiam pree oculis habenda distinctio duplicis
evidentise, naturalis et supernaturalis. Deni-
que quoad concomitantiam fieri potest com-
paratio, vel inter habitus inter se, vel cum
actibus, vel inter ipsos actus inter se.
18. Prima assertio. — Probatur quadruplici
medio. — Primo ergo statuo assensum illum,
quo aliquis evidenter judicatDeumesse reve-
lantem, seu sibi loqui, non esse assensum
fidei ; in hoc omnes videntur convenire, et
patet primo, quia ille assensus est intrinsece
evidens ; ergo repugnat esse assensum fidei.
Secundo, est actus intrinsece necessarius.
Tertio, est actus scientiee, quia causatus ex
evidenti experientia alicujus effectus proprii
Dei, cum evidenti cognitione alicujus relatio-
nis, seu dependentiee talis actionis atali prin-
cipio, ut supra declaratum est; ergo est om-
nino distinctus ab assensu fidei. Quarto, vel
ille assensus est naturaliter evidens, et sic est
inferioris ordinis, et mere acquisitus, et ideo
plusquam specie distinguitur ab actu infuso
fidei; vel est supernaturaliter evidens, et sic
necesse est ut procedat a lumine infuso et
supernaturali distincto ab habitu fidei, sive
illud vocetur lumen propheticum, sive scien-
tia aliqua per se infusa, quia lumen eliciens
illum actum, ut sic, non innititur in divino
testimonio, sed in sua claritate de effectu
70
DISPUT. II!. DE 0IUE0T0 FORMALI FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
supernaturali, quem cognoscit ; ergo oranino
ille assensus distinguitur ab assensu fidei.
Sicut in fide humana, assensus quo ego judico
Petrum mihi loqui, non est assensus humanoe
fidei, sed cujusdam evidentis experientiee : ita
ergo est tunc in fide divina.
19. Secunda assertio, fidem non posse niti
in not.tia clara revelationis divince per se
loquendo. — Probatur quando notitia est tota
clara, she tota sit naturalis. — Sive partim
naturalis, partim supematuralis. — Dico
secundo : assensus fidei nunquam potest
per se ac formaliter fundari in cognitione
evidente revelationis , quod a Deo sit. In
hoc sensu approbo primam sententiam, et
impriniis probatur contra secundam, quando
illa duo principia , Deics dicit hoc , et Deics
non potest mentiri , evidenter cognoscun-
tur, et ex vi illorum concluditur et creditur
verum esse quod dicitur; ille enim assensus
de veritate illius dicti non potest esse fidei.
Probatur autem primo, quando illa duo prin-
cipia sunt evidentia naturali lumine aut dis-
cursu, quia tunc assensus rei revelatse non
excedit ordinem, vel certitudinem principio-
rum ; ergo est actus mere naturalis ; nam co-
gnitio evidens principiorum sola evidentia
naturali naturalis est, et non potest majo-
rem certitudinem causare, quam naturalem ;
ergo assensus conclusionis, qui per se effici-
tur ex vi talium principiorum ita cognitorum,
non potest esse assensus fidei, qui superna-
turalis et per se infusus est. Et hoc magis et
a fortiori confirmabitur ex dicendis in numer.
22. Addo vero hanc rationem non minus pro-
bare, etiamsi alterum ex illis principiis, verbi
gratia, Deum dicere, fiat supernaturaliter cvi-
dens ; si alterum, scilicet Deum esse veracem,
assumatur tanlumut cognitum evidentia natu-
rali, et ex utroque tanquam ex una causa per
se, inferatur assensus veritatis rei revelata? ;
quia tunc etiam assensus conclusionis non
excedit ordinem naturalem, sequitur enim
debiliorem partem praemissarum, ut est phi-
losophorum axioma , et infra de assensu
Theologico dicetur. Et hoc etiam probatum
est supra sect. 6, cum ostendimus vcritatem
primam, ut cognitam tantum naturali lumi-
ne, non posse assensum fidei infusce per se
fundare.
20. Sive tota sicpernaturalis. — Primaratio.
— Secunda ratio. — Evasio praiclicditur. —
Secundo probatur eadcm assertio, etiamsi illa
duo principia ovidenter , evidentia infusa et
supernaturali, cognoscantur, ita ut intellcctus
actu utrumque videat per lumen infusum et
supernaturale. Quia tunc assensus veritatis
revelatee habetur ex vi et efficacia ejusdem
luminis, per quod videntur illa principia ; er-
go ille assensus non potest esse fidei, sed al-
terius speciei, etiamsi uterque sit supernatu-
ralis. Antecedens videtur manifestum, quia
principia evidenter cognita , non solum suffi-
ciunt ad efficiendum assensum sibi proportio-
natum, sed etiam necessitant intellectum, ex
vi sui luminis , ad hujusmodi assensum pree-
standum ; ergo fit ille assensus ex efficacia
ejusdem luminis, et eequaliter fieret, etiamsi
in intellectu non esset aliud lumen fidei dis-
tinctum. Prima vero consequentia probatur,
quia illud lumen infusum dans supernatura-
lem evidentiam illorum principiorum, est spe-
cie distinctum a lumine fidei, ut manifeste pa-
tet ex prima assertione, quia assensus per se
evidens, preesertim evidentia scientifica, aut
experimentali, et quasi intuitiva rei, seu prin-
cipii cogniti, non potest esse a lumine fidei,
quia non fundaturin auctoritate dicentis ; talis
autem est evidentia illorum principiorum, ut
satis declaratum est : cum ergo assensus rei
revelatee tunc sit ab illo lumine evidente, ne-
cessario debet distingui ab assensu fidei. Et
juxta vim hujus rationis, est etiam optima illa
ratio supra tacta, quod assensus ille est evi-
dens, cum eliciatur ex duobus principiis evi-
dentibus : assensus autem fidei non potest
esse evidens, ut in prima assertione proba-
tum est. Dicunt vero aliqui, ex vi illius dis-
cursus solum inferri conclusionem evidentcm
de modo, non autem de dicto; id est, eviden-
ter inferri , verbi gratia , Yerum esse Deum
esse trinum et icnicm ; non autem inferri evi-
denter , Dzum esse trinum et unuin ; sed hoc
frivolum esl, tum quia assensus evidens, de
quacumque re sit, non potest esse assensus
fidci ; tum etiam quia illa duo, scilicet, Ve-
rum esse lioc, aut, Ita esse, in re idem suut,
solumque distinguuntur nostro modo loqucn-
di et concipiendi. Et preeterea ex uno eviden-
ter infertur aliud ; nam si verum est dicere
Deum esse trimcm, crgo Deus est trinus ; haec
enim illatio evidens est ; ergo si anteccdens
est evidens, etiam conclusio.
21. Tertia ratio. — Quorundam responsio.
— Refellitur. — Quarta ratio. — Atquc eodcm
ferc inodo est elficax illa ratio , quod illc as-
sensus est ab intrinscco nccessarius, assensus
autem lidei non potest esse ab intrinseco ne-
ccssarius. Ncque evitalur citicacia hujus ra-
tionis, diccndo libertalcm vel necessitalem
SECT. VIII. AN lNEYlDENTlA DEl REVELANTIS SIT DE RATlONE, ETd.
non esse essentiales conditiones actus , quia
magis sunt denominationes extrinsecse a po-
tentia ; unde fit utidem actus in specie, etiam
voluntatis, possit esse nunc liber, nunc ne-
cessarius, ut amor charitatis in via et in pa-
tria : imo etiam in via, idem motus primo
primus, qui ex necessitate fit, accedente ad-
vertentia intellectus , potest incipere esse li-
ber; multo ergo magis potest hoc accidere in
assensu intellectus, qui non est liber, nisi per
denominationem ab actu voluntatis. Unde
non videtur esse dubium quin possit Deus ne-
cessitare intellectum ad proprium assensum
fidei. Nihilominus tamen hsec responsio non
evacuat vim rationis , in qua consulto dixi,
Ab intrinseco : nam ex accidenti, vel ab ex-
trinseeo, non repugnat actum, qui potest li-
bere fieri, exnecessitate fieri, aut e contrario,
ut probat recte argumentum factum ; nihilo-
minus tamen, quando actus ex intrinseca sua
natura habet objectum, quod non potest ne-
cessitare potentiam^ ita est ab intrinseco liber
natura sua, ut essentiaiiter distinguatur ab
actu, qui habet objectum, seu medium ex se
necessitans intellectum ; sicut distinguitur es-
sentialiter opinio et scientia, et repugnat dari
assensum opinativum per medium necessi-
tans intellectum ; ita ergo dicimus repugnare,
assensum necessarium ex vi sui medii , et
principiorum evidentium, esse assensum fidei
infusce, quia per se innititur, et resoivitur hoec
fides in solam Deiauctoritatem quoad omnia
sua principia, ut ad totam rationem assentien-
di, quod motivum per se non potest necessi-
tare intellectum. Unde hoc etiam magis de-
clarat alia ratio supra facta, quoe recte expli-
cata mihi efficax est, quia ille assensus, ut
elicitus ex illis principiis evidentibus, non re-
solvitur in primam veritatem ultirmte ; ergo
non est assensus fidei, quia non resolvitur in
objectum formaie ejus, ut patet ex supra clic-
tis. Aotecedens patet faciendo resolutionem
nam, licet assentiar verum esse quod dicitur,
quia Deus dicit , vel quia Deus est verax, ta-
men hoc non credo quia Deus dicit, sed quia
video in aliquo effectu, vei per aliquem effec-
tum ; ergo tota illa cognitio resolvitur in
quamdam scientiam a posteriori.
22. Sive denique quando notitia partim est
evidens, ex alia vero parte inevidens est. —
Tertio , probanda est assertio in casu tertiee
sententise, scilicet, quando unum principium.,
sciiicet, Deus dicit, est evidens, aliud vero,
scilicet, Deus non potest mentiri, vel non est
evidens, vel non actu consideratur, ut tale ;
77
in quo casu fatemur esse posse actum fidei
simul cum illa evidentia ; nihilominus tamen
etiam tunc non fundatur actus fidei per se in
evidentia testimonii ; quod probatur distin-
guendo, ut supra, duos modos evidentiee, na-
turalis et supernaturalis. Et quidem de natu-
rali, hoc supra probatum est, tractando de
altero principio, scilicet, Deus est verax, de
quo ostendimus non sufficere ad fundandam
fidem , tantum ut cognitum evidentia natu-
rali ; eadem autem ratio est de hoc prin-
cipio, Dens dicit, quia non minus forma-
hter et per se fundatur assensus fidei in hoc
principio, quam in alio ; unde non potest
esse certior assensus fidei, quam sit certum
illud principium , Dews dicit ; ergo certitudo
naturalis illius principii non sufficit ad fun-
dandam per se certitudinem fidei, de re reve-
lata : supponimus enim certitudinem fidei
esse majorem, ut infra videbimus, disput. 6,
sect. 5 ; sed cvidentia naturalis non potest
causare nisi certitudinem naturalem ; ergo
non potest per se sufficere ad fundandum per
se assensum fidei. Et hoc magis in sequenti-
bus confirmabimus, disputat. A, sect. \, de-
clarando quomodo fides infusa fundetur per
accidens, et non per se in fide humana mira-
culorum , vel aliorum signorum quibus suffi-
cienter proponitur fide , et ita in hacparte
nulla difficultas superest.
23. Nonnulla vero est , quando evidentia
testificantis Dei est supernaturalis per lumen
propheticum, vel infusum ; tunc autem im-
primis adverto non facile admitti posse dari
evidentiam testificantis Dei, et non rei testi-
fieatee, in infallibili veritate talis testimonii,
quia illud lumen infusum est excellentius
quarn sit lumen naturale; sed naturale lumen,
evidenter ostendens Deum esse, vel Deum lo-
qui, etiam ostendit evidenter Deum non rnen-
tiri ; ergo si lumen illud evidenter ostendit
Deum loqui, etiam ostendit Deum esse, et
esse etiam veracem. Item lumen fidei , si in
suo gradu et ordine credit Deum loqui , con-
sequenter credit loqui vere , et sine menda-
cio ; ergo, eadem ratione et proportione, si
datur lumen infusum evidenter ostendens
Deum loqui, etiam in suo ordine ostendit lo-
qui tanquam Deum, atque adeo ut primam
veritatem infallibilem.
2-4. Aut forte intervenit inconsideratio. —
Dices hoc recte probari quantum est ex parte
luminis, vel (ut sic dicam) in actu primo,
nihilominus tamen posse actu considerari
unum sine alio. Respoudeo speculative qui-
78 DISPUT. III DE OBJECTO FORMALI
dem, et de possibili, hoc non repugnare ;
nara etiam in naturali evidentia potestid con-
tingere; nibilominus mihi non est verisimile,
regulariter et ordinarie loquendo, illa duo se-
parari, quando Deus elevat mentem ad evi-
dentem cognitionem per se infusam suse locu-
tionis, seu revelationis , quia tunc revelat
Deus seipsum ut loquentem excellentiori mo-
do, quam possit loqui creatura, et conse-
quenter ostendit fidelitatem suam et majesta-
tem in loquendo. Item, quia ita sunt heec duo
conjuncta, ut consideratio unius, prsesertim
clara et evidens, secum trahat consideratio-
nem alterius; neque est cur fingatur Deus
speciali et quasi miraculoso modo operari ad
illa separanda, et ita Cajetanus et alii Theo-
logi , qui in Prophetis ponunt hujusmodi
lumen infusum ad evidenler cognoscendum
revelationem Dei, consequenter ponunt eos
evidenter cognovisse revelata ut vera in tes-
timonio divino, ut in secundo puncto hujus
sectionis visum est.
25. Esto interveniat inconsideratio, adliuc
probatur assertio. — Sed concedamus illam
separationem, ac per lumen illud evidenter
cognosci, Deum loqui, et non similiter judi-
cari an verum dicat, et idcirco dari locum
assensui fidei, et nihilominus probo, et tunc
etiam ostendo, talem assensum fidei nonfun-
da.ri per se in illa evidentia. Primo, quia fides
illam non requirit, ut sjrpra probatum est ;
ergo quamvis non esset talis evidentia Dei
testificantis, sed sola sufficiens propositio cum
evidentiacredibilitatis, nihilominus intellectus
perseveraret in eodem assensu fidei, et cum
hac voluntate seu animi prseparatione debet
elici, ut sitverus assensus fidei; ergo signum
est non fundari per se in illa evidentia. Se-
cundo, assensus elicitus ex illo principio
evidenter cognito, tanquam ex causa per se,
non habetur ex simplici fide, sed per discur-
sum alienum et extraneum a fide, in quo
concurrunt duo assensus diversarum ratio-
num ; ergo ex illis non potest elici assensus
fidei, nam hoc cst praeter naturam ejus; ergo
ut sit assensus fidei, debet non fundari perse
in illa evidentia. Quod tertio etiam declaro
ratione supra facta, quia illa evidentia non
fundaturin divinotestimonio ; ergo nonpotest
i) dcs, per se 'm illa fundari, alias ex ea parte
non resolveretur ultimatein divinum testimo-
nium ; tunc crgo illa cognitio cvidcns deser-
vitquidem ad fidem ex generali ratione, quia
Builicienter proponit objectum ejus; quod au-
tem evidens sit, accidentarium est ad tidem
FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
26. Sensus alter puncti positus innum. 17,
resoltitur. — Atque hinc expedita manet quses-
tio in altero sensu de concomitantia assensus
fidei cum evidentia testificantis ; nam si ha?c
evidentia sistat in testificante, et nontranseat
ad rem testificatam, jam dictum est posse
simul esse cum assensu fidei, neque proba-
bilem rationem repugnantiee in hoc invenio.
Addo vero, etiamsi evidentia sit de re testifi-
cata, posse simul esse cum fide sine causalitate
per se inter illas, ut explicavi. Quia vero quoad
hoc eadem est ratio de hac evidentia in testi-
ficante, et de quacumque alia abstractiva,
ideo in sectionem sequentem, probationem
remitto.
27. Ad fundamenta primce sententico in n.
IA. — Ad fundamentum secundce sententia? in
num. 15. — Ad fundamentum tertice sententice
in num., 6. — Superest ut ad fundamenta
aliarum opinionum, quatenus resolutioni nos-
trce obstare possunt, breviter satisfaciamus.
Ex duabus ergo rationibus primae sententiae ,
secundam admittimus , probat enim assen-
sum evidentem, vel per se fundatum in dis-
cursu ex principio evidente, non esse assen-
sumfidei, quod nos diximus. Prior vero, qua?
procedit contra concomitantiam actuum, parvi
momenti est, quia liberum et necessarium
licet repugnent in eodem actu, non tamen in
diversis, etiamsi simul sint in ead;:-m potentia,
prasertim quia actus evidens etiam potest
esse simpliciter liber quoad exercitium. Ad
fundamentum vero secundse sententiae res-
pondetur, assensum evidentem non esse sim-
pliciter de re non apparente, quia per hanc
particulam non solum excluditur quod re3
credita non sit visa intuitive, sed etiam quod
non sit scita, seu evidenter cognita, saltem
per ipsam fidem ; neque etiam solum excludit
quod res illa non sit evidenter cognita in se,
sed etiam in effectu, vel in quocumque alio
medio , quod evidenter ostendat veritatem
propositionis cognita?. Quando autem petit
cujus virtutis sit ille assensus, respondetur
primo , si sit naturalis , reduci ad scientiam
quia acquisitam ; si vero sit supernaturalis,
pertinere vel ad lumen propheticum, vel ad
quamdam scientiam infusam, ut aliasdiximus
dc scientia animae Christi J. Deinde dico tol-
lendam csse quaestioncm de nominc; nam
si quis velit illum assensum vocare fidem,
quia immediate fundaturin testimonio dicen-
tis, nihilominus dicere debet esse assensum
1 Disput. 29. de Incarn.
SECT. IX AN NON VISUM VEL
specie distinctum ab assensu fidei infusae,
quia resolvitur ultimate in medium diversum,
et concipitur per modum, seu discursum alie-
num, et extraneum a modo operandi fidei
infusae. Et per hoc etiam responsum est ad
fundamentum tertiae sententiae ; probat enim
cum evidentia testificantis, posse simul es-
se assensum fidei infusae, non tamen quod
possit per se fundari in illo medio , seu
principio, ut evidens est. Neque in hoc de-
bet comparari fides infusa et divina, cum
fide humana et acquisita ; nam haec est im-
perfecta ratione imperfectae auctoritatis, in
qua fundatur ; et ideo intrinsece postulat dis-
cursum ex principiis cognitis per alia media,
et per assensus priores, et diversae rationis ab
assensu ipsius fidei acquisitse ; fides autem
infusa non ita est, sed tota nititur in testimo-
nio divino, etin illud solumper se resolvitur,
ut declaratum est.
SECTIO IX.
Utrum esse non visum vel scitum sit conclltio
necessaria, sine qua objectum formale fidei
subsistere non possitl
Introclucitur qucestio. — Haec quaestio per-
tinet ad secundum sensum supra propositum,
•sect. prsecedenti, num. 16, et coincidit cum
vulgari quaestione , an scientia et fides, seu
visio et fides possint esse simul ; nam si repu-
|:gnant, ideo estquia visio, vel scientia objeetr,
etiamsi sit per aliud medium, non admittit
secum objectum formale fidei, et consequen-
iter quod objectum sit non visum quocumque
imedio, erit conditio necessaria ex parte sub-
jecti, ut moveri possit ab objecto formali fi-
idei ; si vero ipsae conditiones inter se non re-
ipugnant, neque objecta repugnabunt, neque
(erit ulla necessitas talis conditionis.
4 . Prima sententia negans ficlem stare posse
cum eviclentia ejusdem rei. -»- Suadetur primo
jex HebAi. — Efugium. — Obstruitur. — Est er-
go prima sententia, quae absolute requirit
hanc conditionem ad fidem, et simpliciter
negat fidem posse esse simul cum cognitione
evidente, sive illa intuitiva sit, sive abstrac-
■tiva, sive a priori, sive a posteriori, sive su-
pernaturalis. Haec videtur esse sententia D.
:Thomse in hac qusest. -1, art. 4 et 5, et ita
illam defendunt Gajet. et Bann. ibi, et Ca-
!no, lib. 2 de Locis, c. 12; et Capreolus, in
3, dist. 25, a. 1 et 2, et ibi Hispal., a. 3, no-
tab. 3 et 4. Idem sentit Richard., dist. 24-,
NON SCITUM SIT CONDITIO, ETC. 79
quaest., 4 et 5; Scotus, q. 1 ; Gabriel, art. 2,
concl. 4; Molina, \ part., quaestione prima,
art. 2, disp. 4, § Hcec autem; Cumel., ibid.,
quaest. 2, art. 1. Probatur primo ex illa defi-
nitione Pauli : Fides est argumentum non ap-
parentium ; nam paulo ante exposuimus esse
non apparentium, per quamcumque eviden-
tiam. Dicetur fortasse illam particulam intel-
ligendam esse formaliter, seu respective, id
est, non apparentium per ipsam fidem , nec
per media ejus, nam hoc pertinet per se ad
fidem ; quod autem per aliam viam subjecto
appareant vel non appareant res creditae, ac-
cidentarium est, et ita non pertinet ad de-
finitionem fidei. Contra hoc vero est, quia
Paulus simphciter et sine limitatione dicit :
Argumcntum non apparentium ; negatio au-
tem omnia destruit ; non ergo potest a nobis
limitari ut intelligatur de non apparentibus
per fidem, sed absolute de non apparentibus
ipsi credenti quocumque modo. Eo vel maxi-
me quod Patres ita videntur illum locum in-
terpretari, et ideo ex illo colligunt non posse
fidem esse de eadem re de qua est visio.
2. Suadetur secundo ex Patribus. — Tertio
ab experientia. — Et ratione inde sumpta. —
Unde argumentantur secundo ex Patribus :
nam D. Gregorius, hom. 26 in Evangel., du-
bitat quomodo Christus dixerit : Quia vidisti
me, Tiioma, credidisti, cum fides sit de non
apparentibus; respondet: QuiaThomas unum
vidit, et aliucl credidit ; nam vidit hominem, et
credidit Deum, significans eamdem rem quae
videtur, non posse esse creditam secundum
idem, alioquipotuisset respondere, quod licet
Thomas videret Ghristum oculis corporeis,
poterat eumdem credere perfidem, per quam
illum non videbat. Idem argumentum sumi-
tur ex D. Augustino, tract. 79 in Joan., ubi
eodem modo expedit illam difficultatem , et
addit laudem fidei esse : Quia quod creditUT
non videtur; unde in tract. 40 inquit : Quid
est fides? Credere quodnonvides ; et epist. l\%
c. 2, ait : Creduntur absentia, etc. Idem, lib.
II de Civit., c. 2, et apud Prosper., I. Sen-
tent. Augustini, sentent. 350, et idem senfit
Hilarius, libro 7 de Trinit., tractans citata
verba Christi ; et Athanasius, lib. de Salutari
Christi adventu : Non (inquit) fides de re evi-
denter concepta fides dici poterit. Potest etiam
hoc evidenter confirmari experientia ; nemo
enim videtur posse credere, vel propter auc-
torilatem assentiri his rebus quas ante oculos
habet. Unde sumi potest ratio, quia eviden-
tia, vel visio rei, quocumque medio habeatur,
80 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
reddit incapacem intellectum, ut possit mo-
veri ab extrinseco testimonio ; unde fit ut
conditio non visi, sit necessaria ex parte ob-
jecti fidei, ut possit materiale objectum quasi
informari a formali, ut sit aptum ad moven-
dum intellectum. Et huc accedunt rationes
supra tactse, quod evidens et inetidens inter
se repugnant, et motio libera et necessaria
respectu ejusdem objecti; ac denique quod
hac ratione sentiunt philosophi opinionem
et scientiam de eadem re non posse esse
simul.
3. Notationes pro resolutione quceslionis. — •
In hac vero opinione et qusestione continen-
tur multa, quse oportet distinguere, et sigilla-
tim defioire. Possumus enim loqui aut de vi-
sione intuitiva, aut de evidente cognitione
abstractiva, et hsec haberi potest, vel per
scientiam infusam et supernaturalem, vel per
naturalem scientiam, et ab hac ultima tan-
quam a notiori et magis necessaria incipia-
mus. Dcinde in hac ipsa possumus conside-
rare, aut habitum, aut actum, et ita compa-
rare possumus vel habitus fidei, et scientise
inter se respectu ejusdem veritatis, vel actus
inter se, vel actum cum habitu.
Resolvilur quceatio quando ex altera parte vel
utraque venit habitus in comparationem.
4. Assertio. — Capreolus conlrarium sentit,
et tribuit D. Thomce ; fallitur tamen. — Ex
nunc dictis contra Capreolum probatur asser-
tio. — Acccdit ratio directe probans . — Dico er-
go primo : habitus fidei simul esse potest
cum actu scientiee respectu ejusdem veritatis.
In hac assertione conveniunt omnes Docto-
res statim citandi, et sine dubio divus Tho-
mas non contradicit, quidquid Capreolus sen-
serit, qui dixit fidelem Christianum, eo ipso
quod acquirit demonstrationem, et habet as-
sensus scientificos harum veritatum : Deus
est, est unus, Creator, et similium, amittere
fidem ctiam habilualcm circa easdem verita-
tes. Sed in hoc sine dubio vehementer falli-
tur , primo, quia videtur plane esse contra
ipsam expcrientiam, quia fidelis factus doc-
tior circa has veritates per scientiam, non mi-
nus firrniter illas credit, quam antea, sed eo-
dcm modo profitetur Symbolum , in quo
etiana illre contincntur, et eodem affectu fir-
iuante inlellectum quo antea. Ncque est ve-
risimile fidelem, propter acquisitam scicn-
liam, factum essc pejoris conditionis in spi-
ritualihus donis, el maximc in fide, crase est
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
aliorum fundamentum. Secundo videtur im-
possibilis illa sententia, quia juxta doctrinam
D. Thomse, et veram, habitus infusi non re-
mittuntur, nec diminuuntur, sed vel amittun-
tur omnino, vel integri conservantur, aut au-
gentur, ut lib. 1 de Grat., cap. ult., osten-
sum est. Sed dici non potest fidelem doctum
amittere in eo casu totum habitum fidei, ut
est per se notum ; ergo retinet illum tam per-
fectum sicut antea ; ergo, sicut prius de se
inclinabat ad assensum illarum veritatum,
ita etiam postea inclinat; ergo retinet ille ho-
mo habitum fidei talium veritatum, non ob-
stante actu scientise circa illas. Ex quo ma-
nct probata conclusio : nam in illo homine
simul sunt habitus fidei, et actus scientise cir-
ca easdem propositiones. Ratio denique clara
est, quia actus non opponitur formaliter ha-
bitui, sed actui. Item quia habitus fidei, si
actu non operatur, non inducit actualem ob-
scuritatem, ut sic dicam, in intellectu; ergo
non potest impedire formaliter actum scien-
tise.
5. Secunda assertio — Probatur ex Hebr.
44. — Cajetani expositio repugnans textui.
— Cani etiam placitum . — Rejicitur tamen tum
quoad ipsam sententiam. — Tum quoad expo-
sitionem loci Pauli. — Vegce responsio rejici-
tur. — Prolatur deinde assertio rationibus. —
Secundo, dicendum est actum fklei posse si-
mul esse cum habitu scientise. Hoc ad mini-
mum docent omnes, qui affirmant fidem et
naturalem scientiam posse esse simul; quod
tenet Alexander Alens. , 3 p. , qusest. 68,
memb. 7, art. 2 et 3, alias q. 79, memb. 3;
Altisiodor., lib. 3 Summse, tract. 3, cap. i,
qusest. 3; Albertus Magnus , in 3, dist. 24,
art. 9 ; Gabriel, art. 2, concl. 3 et 2 ; Bona-
ventura, art. 2, qusest. 3 ; Henric, Quodlib.
8, q. 44, Quodlib. 42, qusest. 2; Durandus,
q. 4 et 2 Prolog. ; Argent., q. 3, art. 2; Ara-
gon., hic, art. 5; Valentia, tom. 3, qusest. 2,
punct. 4; Salmeron., ad Hebr., disp. 24; et
probatur ex iilo Pauli, ad Hebr. 44 : Acccden-
tem ad Deum, oportet credere quia est : demus
ergo Pliilosophum habentem evidentiam de
existcntia Dei accedcre ad Deum ut justifice-
tur ; ergo necesse est ut ille etiam credat
Dcum esse ; credcndo autem non amittit ha-
bitum scicntise, ut potest esse evidens expe-
ricntia et ratione, quia actus infusus non ha-
bet opposilioncm cum habitu acquisito, se-
clusa rationc culpse, quse est oppositio mora-
lis. Propter hoc Cajetanus, ad locum Pauli,
exponit ilhid credere, de quocumque assonsu
SECT. IX. AN NON VISUM VEL NON SCITLBi SIT CONDITIO, ETC.
81
certo, et ita existimat necessarium non esse
nt philosophus factus Christianus, fide infusa
credat Deum esse. Sed hoc reprobavi in su-
perioribus, quia manifeste est contra coii-
textum Pauli; quando enim dixit : Sine fide
impossibile est placere Deo, sine ulla dubita-
tione de fide infusa loquebatur, et tamen in
probatione subjungit : Nam accedentem ad
Deum, oportet credere quia est; ergo ioquitur
de credulitate fidei infusoe, et ita communi-
ter exponunt Patres; imo etiam Concilium
Tridentinum, sess. 6, cap. 6. Et ideo Cano ,
lib. 2 de Locis, c. 4, reprobata expositione
Cajetani, respondet ipse distinguendo de Deo,
ut principio et fine naturse, vel ut fine su-
pernaturali ; dicitque non oportere ut ille
Philosophus per fidem infusam credat Deum
ut finem naturse esse, sed tantum ut finem
gratiee, et in hoc sensu locutum esse Paulum.
Existimo tamen ( quocl etiam bene expendit
Molina, l part. , disp. 1) et sententiam esse
falsam , et expositionem : primum patet,
tum quia philosophus ille non minori certi-
tudine credit Deum esse, qnam reliqui Chris-
tiani ; tum etiam quia Deus ut finis naturee
supponitur, et (ut sic dicam) est quasi funda-
mentum aiterius habitudinis supernaturaiis ;
ergo impossibile videtur majori certitudine
credere supernaturalia de Deo, quam natu-
ralia, ut, verbi gratia, certius credere Deum
esie trinum, quam Deum esse, cum hoc pos-
terius in illo priori necessario includatur.
Tum denique quia supra dixi hoc principium,
Deum esse veracem , ut cognitum per solam
evidentiam naturalem, non sufficere ad fun-
dandam fidem et certitudinem ejus in aliis
quoe creduntur : ponamus ergo philosophum
illum non tantum evidenter cognoscere Deum
esse, sed etiam veracem esse, et habitum re-
tinere utriusque veritatis; tunc ergo ut ille
incipiat credere, opcrtet, ut per fidem infu-
sam credat Deum non posse fallere, et nihi-
iominus retinet integrum habitum scientise ;
ergo de eadem veritate naturali circa Deum
stat actus fidei cum habitu scientiae. Aliud
vero membrum de mente Pauli constat pri-
mo ex absolutis verbis ejus, nam Deum esse,
non significat simpliciter supernaturaliter es-
se, aut Deum habere aliqua supernaturalia
attributa , sed simpliciter substantiam Dei
existere ; et ita inteiligunt ibi communiter
Patres, Chrysostomus hom. 25 ; Theodoretus
et alii Graeci ; et Athanasius , lib. de Spir.
Sanct., ad Serapionem ; et deinde secundo,
quia quod oporteat aliquiJ supernuturale
XII.
credere, magis explicuit Paulus, addens : Et
inquirentlbus se remuuerator sit ; nam heec
remuneratio supernaturaiis est, et de illa lo-
quitur ssepe in illo capite , cum dixit Patres
antiquos per fidem aspexisse in rcmuneratio-
nem, et ita etiam inteiJigunt ibi Anselmus et
D. Thomas. Aliter ergo respondet Vega, iib.
6inTridentv c. 21, in Christiano philosopho
esse fidem illius veritatis, non quoad ac-
tum intellectus, sed quoad praeparationeni
animi et piam aftectionem voluntatis, cui
certenonparum favet D. Thomas 2. 2, qusest.
2, art. 10, ad 1; sed sine dubio non satisfacit,
quia Paulus loquitur de necessitate fidei
quoad inteilectum, et hanc necessitatem im-
primis ponit in illo actu et objecto, et ita ex-
presse decluravit Concilium Trideniinum su-
pra. Deinde rationcs factae aperte probant
necessitatem in ipsa certiludine inteliectus
circa has veiitates naturales Dei, quia debet
csse major quam naturalis, ac subinde ex fi-
de infusa ; ergo ilia pia atieciio, ut efficax sit,
oportet ut moveat intellectum ad firmius as-
sentiendum, et revera hoc est credere, prout
ioquitur Paulus. Ratio denique assertionis est
supra tacta, quia liabitus acquisitus non op-
poniiur formaliter actui infuso. Item, quia si
habitus seientiae actu non operatur, non fa-
cit rem praesentem, aut visam ; ergo non ha-
bet unde impediat verum aclum lidei ; nam
revera, quoad actualem operationem perinde
se habet habens habitum, et actu non utens
illo, ac si iiium non haberet, et huic asser-
tioni non eontradieunt, ul existimo, auctores
primse opinionis.
6. Tertia assertio communis. — Dico tertio :
habitus sciehtiae et fidei recte possunt esse
simul. In hoc etiam conveniunt omnes, et
sequitur plane ex dictis, et ideo in hoc non
immoror. Diflicultas ergo tota est an possint
isti habitus operari simul, circa quam est ad-
vertendum non disputari generalem qua^s-
tionem, an intellectus possit simul plura co-
gitare; nam hoc nihii pertinet ad explican-
dam propriam rationem objecti fidei. Suppo-
nimus ergo bominem aclu considerare me-
dium demonstrativuin, quod Deus sit unus,
verbi gratia, et simul recordari Deum hoc re-
velasse, et tunc inquirimus an possit intellec-
tus per illa duomedia simulhabere assensum
evidentem et assensum fidei.
Resolvitur qucestio quando ntrinque reniunt
actus solum in comparationem.
7. Quarta asscrtio : actus fidel stnre potest
82 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
cum actu natural ter etvlente de eodem oljecto.
— Probatur efficaci argumento. — Hoc ergo
supposito, dico quarto assensum fulei simul
esse posse cum assensu naturaliter evidente,
et eonsequenter non esse de ratione formali
objecti fidei, ut actu non sit evidens per quod-
cumque aliud medium. Hanc assertionem
tenent fere auctores, quos retuli in secunda.
Et probalur breviter, quia in dicto casu actu
eoncurrunt duo media, seu motiva sufficientia
ad assentiendum veritati propositse, scilicet,
demonstrafio et auctoritas divina ; ergoutrum-
que actu operatur, vei potius intellectus actu
operatur piopter utrumque ; sed illa motiva
sunt diversarum rationum, et non subordi-
nata inter se, sed unumquodque per se est
sufficiens ad efficiendum suamspeciem actus;
ergo tunc simul efficiuut duos actus specie
distinctos, qui non possunt esse nisi fidei et
scientife. In hac vero ratione dissolvenda ia-
borani maxime, et inter se dissentiunt aucto-
res, qui hanc assertionem non admittunt,
quorum sententias sigillatim expendere ne-
cesse est, quia ex illarum impugnatione maxi-
me pendet probatio assertionis posita?.
8. Quid primo loco respondeant ad superius
argumentum Sc* tus, Gabr. et alii. — Eorum
ratiouna. — Ra io altera. — Rejiciuntur ta~
meu. — Adjorimam ratlonem Scotiet catero-
rum. — Ad secundam. — Primo ergo aliqui
negant primam consequentiam , dicuntque
in eo casu, etiamsi quis actu consideret veri-
tatem demonstratam esse revelatam a Deo,
habere tantum actum scientiae, et fidem vel
auctoritatem divinam nihil tunc operari. Ita
sentiunt Scotus, et Gabriel ubi supra, et late
Gregorius q. 2 Prolog., art. 2, et Herv.,
Quodlib. 2, art. 45, q. 3. Rationem autem
cur potius tunc scientia quam fides operetur,
duplicem reddere possunt: una est, quia de-
monstratio naturaliter operatur, et ideo prse-
venit fidem, quae non cogit intellectum, sed
voluntaiia cst; voluntas autem impedire non
potest aclionem necessariam evidentismedii.
Altera est, quia auctoritas divina non destruit
objeclum formalc seientiae, demonstralio au-
tem destruit objectum fidei, quia tollit inevi-
dentiam ab objecto, seu veritate demonstrata,
quae inevidentia necessaria est in objecto fi-
dei, saltcm ex parte subjecti. Hunc vcro res-
ponsionem seu scntcntiam non admittit Ca-
preolus, et multi alii statim citandi ; et re-
s ■< ni est incredibilis, quia ille fidelis tunc fir-
mius assentitur vcritali, quam si fidem non
adhiberet uucloi iiati divinae ; ergo illa major
FIDEI, ET QUOMODO AD 1LLUD, ETC.
firmitas ex infiuxu fidei nascitur ; ergo tunc
actu operatur non tantum scientia, sed etiam
fidcs. Antecedens patet, tum experimento,
tum etiam quia hoc pendet ex voluntate,
qua?,, non obstante certitudine scientiae, po-
test intellectum movere ad-firniius adhaeren-
dum eidem veritati, propter auctoritatem di-
vinam. Potest etiam hoc declarari exemplo
Angelorum, in quibus negari nonpotestquin
simul habere potuerint considerationem ac-
tualem utriusque medii, quia semper habent
actualem scientiam de Deo; imo, juxta valde
probabilem opinionem, tanta necessitate na-
turali illam habent , ut non possint sus-
pendere illam actualem cognitionem Dei,
quemadmodum in 2 lib. de Angelis, cap. 19,
tractatum est: et hoc non obstante, possunt
recipere fidem et revelationcm ejusdem Dei,
non tantum quoad supernaturalia, sed etiam
quoad ea qure de Deo naturaiiter cognoscere
possunt; nam rationes supra factse de homi-
nibus aeque de Angelis probant, quia ad cer-
titudinem propriam fidei, necessaria est cer-
titudo ejusdem rationis de his veritatibus na-
turalibus Dei, quae sunt quasi fundamenta
aliarum; ideo enim dixit Augustinus, 4 de
Civit., c. 20, primum et maximum ofiieium
fitlei esse, ut in unum credatur Deum; et si-
militer dixit Cyrillus, Catech. 6, necessarium
esse credere teternitatem et immutabilitatem
Dei, et idem sumitur ex Cypriano, in Exposit.
Symboli ; et D. Thomas in 2. 2, q. 2, art. 4,
et 1 p., q. \, saepe dixit revelationem harum
veritatum fuisse necessariam propter majo-
rem et excellentiorem certitudinem ; haec er-
go necessitas etiam in angelis fuit ; ergo in
illis simul cum naturali, et actuali scientia
erat certitudo fidei ; ergo erat actualis opera-
tio utriusque virtutis; ergo ex parte objecto-
rum hoc non repugnat ; ergo neque in ho-
mine repugnabit, si in eo supponatur actua-
lis consideratio utriusque medii, quam dicti
auctores et omnes admittunt. Et ita nihil va-
let prima ratio hujus sententiae, quia, licet
demonstratio naturaliter operetur, non im-
pedit voluntatem, quominus applicare possit
etiam intellectum, propter auctoritatem divi-
nam; in secunda autem ratione, supponitur
quod probandum erat; nam hoc est quod con-
tendimus, scilicet, inevidentiampropriimedii
esse de ratione formali objecti fidei ; ex parte
autem subjecti, non esse simpliciter necessa-
riam omnem inevidentiam per quodcumque
aliud medium.
9. Qicid secundo loc.o respondcri e contra
SECT. IX. AN NON VISUM VEL
possit ad prcedictum argumentum. — Impug-
natur excogitata responsio. — Ex quibus a
fortiori excluditur secunda responsio, qu&e a
nemiue datur , posset autem exeogitari, sci-
licet, tunc operari solam fidem,, non autem
scientiam, quia licet fides non necessiiet, est
nibilominus potentior et efficacior, si volun-
tas non resisiat. Hoc tamen facilius impug-
natur , tum exemplis et rationibus factis ;
tum etiam quia, licet in potestate voluntatis
sit avertere actualem cogitationem demon-
strationis , si tamen in illa persistat, non po-
test facere ut intellectus retineat assensum,
juxta communem sententiam pbilosopho-
rum ' ; multo ergo facibus potest voluntas
facere ut , non obstante actuali considera-
tione utriusque motivi, intellectus babeat so-
lum assensum scientiee sine certitudine iidei,
quam ut habeat certitudinem fidei sine evi-
dentia scientiee.
10. Quidtertio loco respondeat Capr. — Re-
fellitur. — Est ergotertia responsio, sive sen-
tentia docens tunc intellectum actu operari
ex utroque motivo, non tamen efficere duos
actus, sed unum habentem evidentiam scien-
tine, et certitudinem fidei. Et in hoc etiam
est varietas; nam Capreolus , dicta distinct.
25, ad argumenta Durandi, significat illum
actum, quoad substantiam et speciem essen-
tialem, esse actum scientiee ejusdem speciei
cum simili actu philosopbi non habentis fi-
dem, illi vero adjungit modum accidentalem,
qui est certitudo fidei. Heec vero sententia,
juxta vera principia philosophiee et Theolo-
giee , sustineri non potest , quia ille modus
non potest esse gradus intensionis : quia in-
tensio est semper intra eamdem speciem
qualitatis, seu actus, et sub eodem motivo ;
nam si motivum multiplicetur, jam non est
intensio, sed extensio. In actibus autem in-
ternis, nullus est modus intrinsecus acciden-
taliter inheerens actui prseter intensionem,
ut ex metaphysica suppono, et specialiter in
materia de Grat., lib. 2, cap. 7 et 8, ostendi
has perfectiones supernaturales internorum
actuum non esse modificationes accidenta-
les , sed specificationes essentiales et subs-
tantiales ; et hoc magis confirmabitur impu-
gnando sequentem dicendi modum.
\l. Quid quarto loco respondeat Hispal. —
ImpugnaturHispal.primo. — E xcluditur etiam
obiter Capreolus. — Quartus modus explicandi
1 Videantur quoscitant Conimbric. 1 post.,
c. 1, q. 4, art. 4.
NON SCITUM SIT CONDITIO, ETC. 83
bunc actum esse potest, ut sit unus quoad
realitatem, duplex quoad formalitatem , ita
ut habeat duas rationes formales ex natura
rei distinctas, unam scientioe, et aliam fidei,
non tamen constituentes duas res, sed unam.
Hunc dicendi modum indicat Hispal. , dicta
d. 25, art. 4, ad argumenta, quamvis non
clare nec constanter loquatur. Mihi tamen
omnino displicet, et primo argumentor in
hunc modum : quia vei illse duee formalitates
sunt essentiales illi entitati, vel ambee acei-
dentales, vel una essentialis et altera acci-
dentalis : nihil istorum dici potest cum pro-
babilitate ; ergo. Probatur prima pars mino-
ris , quod non possint ambee rationes esse
essentiales eidem actui, quia una res unam
tantum potest habere speciem essentialem,
ut ex Metapbysica constat '. Item, quia unum
genus non potest immediate et eeque primo
contrahi per duas ditferentias specificas di-
versas, constituendo cum illis unam tantum
entitatem ; ergo nec potest eeque primo unus
actus constitui in duabus speciebus ; ergo nec
duee formalitates specie diversae possunt esse
essentiales entitati ejusdem actus. Secunda
vero pars, quod non possint ambee esse acci-
dentales, probatur, quia tunc necessario de-
berent supponere in illo actu aliam tertiam
formalitatem essentialem illi, quia nulla po-
test esse entitas in rerum natura, quse non
babeat aliquam certam et immutabilem es-
sentiam, et, secundum illam,proprium genus
et differentiam, constituentia unam rationem
formalem tali rei essentialem ; sed in bujus-
modi actu nec cogitari potest aut fingi tertia
ratio, quee essentialis iiii sit, quia ibi tantum
sunt duo motiva assentiendi , quee dare pos-
sunt formalitatem actui; nam ex solo objecto
materiali nulla species sumitur, ut nunc tan-
quam certum suppono. Tertia pars ejusdem
minoris probatur primo, quia non est major
ratio de una quam de altera ; quod argumen-
tum etiam procedit contra Capreolum, quia
hoc tertium membrum fere coincidit cum opi-
nione illius ; nam si aliqua ex illis rationibus
accidentalis esset, esset modus, non substan-
tia actus. Unde ulterius probatur de neutra
illarum rationum hoc dici posse, quia format
litas fidei, cum sit supernaturalis, constitui,
substantiam actus; formalitas autem scientiaj-
cum sit magis necessaria, et quasi fundamen,
talis in illo actu, non potest esse formalitas
vel modus accidentalis.
1 liisp. 15, sect. II, num. 23.
84 BISPUT. III. DE OP.JECTO FORMALI
12. Impugmtur secundo Uispal. — Se-
rundo principaliter argumentor contra hanc
scntentiani, quia vel ilJa1 duee formalitates
constituunt veram rationem scientiae, et ve-
ram rationem fidei in illo actu, ita ut actus
ille, prout est evidens, sit ejusdem speciei
cum actu scientifico ejusdem objecti, quem
habet philosophus infidelis , et quatenus
est certus certitudine fidei, sit ejusdem spe-
cici cum actu iidei ejusdem veritatis, quem
habet iidelis idiola; vel illa1, formalitates sunt
aiiarum rationum r neutrum dici potest ;
ergo. Minor quoad primam paitem proba-
tur , quia illee duee species fidei et scien-
tiee ex se, et ex natura sua sunt distinctee
realiter, et constituunt proprias entitates, ut
per se constat, et patet in exemplis adductis.
Quod autem simul concurrant in eodem tem-
pore et subjecto, non satis est ut confundan-
tur, et coalescant in eamdem entitatem, ut
patet inductive in omnibus similibus qualita-
tibus, ut sunt, verbi gratia, aibedo et dulce-
do; et in actibus animse, amor amicitise, et
concupisccntise Dei, licet ab aliquo simul ha-
beantur, non propterea fiunt unus actus. Imo
plane videtur impossibile, quia illa* differen-
tia- semper retinent eamdem repugnantiam,
et qua^iibet iilaium est constitutiva proprise
entitatis. Secunda autem pars minoris a ne-
mine asseritur, saltem quoad alterum mem-
brum de scientia; nam cum ille actus sit evi-
dens et certus, omnes fatentur esse veracem
scientiam. De ratione autem fidei, Hispal. su-
pra negat illam in tali actu, quia licet sit cer-
tior ex auctoritate divina, nihilominus forma-
litas illa non est fides, quia est de objecto
alias evidente. Sed in hac ratione petit prin-
cipium, et id quod dicit, intelligi non potest,
quia ille actus fundatur in auctoritate divina
testificante, non clare, sed obscure; et idco,
licet ut sic sit certus, non est necessarius, sed
liber ; ergo ut sic, est inevidens, et fundatur
in toto objecto formali fidei ; ergo illa forma-
litas non potest csse nisi fidei '. Denique si
non est fides, ncc scientia, explicari non po-
test quid sit, neque etiam potest mielligi
quod illa formalilas abstrahat ab evidente
et incvidente, ut ille loquitur, quia illa mcm-
bra sunt immediate opposita, et considcran-
tur in ordine ad actum prout est in rerurc na-
tura, ct non secundum aliquam menlis ab-
stractionem.
1 O.noiuit auctor, in tractat de Bonitate et
MaJitia, disp. 4. seet. i>, a num. 4.
FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETG.
13. Quid tandem quinto loco respondeat Mo-
lina, et alii ad dktum argumentum in num.
7. — Refellitur hcec responsio primo a priori.
— Est ergo uitimus modus dicendi , actum
illum habere veram rationem specificam sim-
plicem et substantialem, distinctam ab speci-
ficis rationibus scientiee et fidei, eminenter
utramque continentem, quia sumit illam ex
dupliei motivo fidei et scientire, ut consti-
tuente unum totale, et adeequatum motivum,
qua3 opinio potest tribuiDurando, et aliis auc-
toribus supra citatis, quatenus simpliciter et
sine alia declaratione dicunt , ilium esse
unum actum ; et magis hoc dedarantMolina,
i part., q. \, art. 1, disp. 1 ; Fonse., 6 Me-
taph., cap. 1, q. 1, sect. 5, lit. F. Et multis
modernis Theoiogis placet hic inodus,et non
habent aliud fundamentum , nisi ut evitent
proprium assensum fidei circa objectum actu
demonstratum. Ego vero non minus dissentio
huic modo quam prsecedentibus, quia nec
probabilior nec minus difficilis ad intelligen-
dum mihi scmper visus est, et nunc etiam
plane videtur. Et primo argumentor a priori
ex ratione facta, quia ibi concurrunt duo mo-
tiva natura sua lormaliter diversa, et sutii-
cientia ad constituendas diversas species ac-
tuum realiter distinctorum, quee sunt medium
demonstrativum, et auctoritas dicentis; sed
quod simul et eodem tempore moveanteum-
dem intellectum, non confundit rationes ob-
jectivas, nec facit illas coalescere in unam ;
ergo non consurgit ex illis unus actus alte-
rius ordinis et speciei. Major nota est cum
consequentia ; minor autem patet, tum quia
ibi tantum invenitur concomitantia temporis
et subjecti, quee non sufficit ad confusionem
vel unionem illorum motivorum in unum;
tum etiain quia , si quis attente consideret,
unumquodque iilorum motivorum concurrit
ut totale, et sine dependentia ab altero, quia
ille fidelis doctus ita credit propter auctorita-
tem Dei, ut non minus certo crederet , si
scientiam non haberet ; et ita assentitur pro-
pter demonstrationem, ut non minus eviden-
ter et consequenter cum certitudine scientiae,
daret assensum , etiamsi deesset auctoritas
Dei testificantis; ergo signum est illa motiva
concurrere ut distincta, atque adeo suflicien-
tia, utperse ac sigillatim producant diversas
species actuum realiter distinctorum. Et con-
firmari potest haec ratio inductione, tam in
actibua inlcllectus quam voluntalis; nam si
quis actu consideret humana teslimonia simul
cum divino fidei nostrce, non elicit unum as-
SECT. IX. AN NON VISCM VEL
sensum, qui eminenter sit fides humana et
divina, et qui considerat duo media demons-
trativa ejusdem veritatis, unum physicum, et
aliud mathematicum, verbi gratia, coucur-
sum parlium terra? circa idem centrura, et
ectypsim lunae in forraam rotundam, non
efficit unam conclusionem, seu actum scien-
tise (quod nimirum terra sit globosa), qui emi-
nenter sit actus philosophise et mathematicse,
sed potius dupiicem, utrumque in sua specie
perfectum. Et qui considerat Deum esse sum-
mum bonum propter se amabile, et esse sum-
mum bonum proprium hominis, non elicit
unum amorem, qui eminenter sit amicitise et
concupiscentia*; quse omnia suppono tanquam
nota, neque scio aliquem dixisse contrarinm.
Et ratio omnium est, quia illa motiva semper
manent diversa, et non componunt unum. Et
exeodem principio* in i. 2, q. 18, qui melius
sentiunt, concludunt unum actum internum
non posse simul esse ex duobus proximis mo-
tivis virtutura spccie diversarum, sed solum
quando motiva ita inter se sunt subordinata,
ut unum sit proxinmm, et aliud remotum,
quod in pnesenti locum non habet.
i i. Refellitur secundo ex parte artus. —
Seeundo, principaliter argumentor ex parte
actus, et inquiro an ille actus sic eminens, su-
pernaturalis sit omnino, vel pure naturalis,
vel mixtus ; certe hoc ultimum cogitari non
potest, quia ille actus simplicissimus est, et
indivisibilis, pra^sertim secundum differen-
tiam ultimam ; ergo non potest esse mixtus
ex naturaii et supernaturaii ; ad alterum er-
go ex his ordinibus pertinet secundum sub-
stantiam suam, de illa enim loquimur. De-
inde non potest cogitari mere naturalis, quia
est certus certitudine fidei, et nititur in auc-
toritate divina credita supernaturaliter, quse
est motivum supernaturale ; unde, quatenus
talis est, non potest fieri sine auxilio grati»,
nam est supernaturalis qusedam dispositio,
et quia illa certitudo superat vires naturales
hominis, proceditque a pia affectione volun-
tatis, quse supernaturahs est ; erit ergo iile
actussupernaturalis quoad substantiam, et ita
fatcntur auctores iliius sententise, qui melius
sentiunt. Qaod tamen non posset esse mere
supernaturalis, probatur, quia est actus evi-
dens, et illa evidentia naturalis tantum est,
quia prsecise oritur ex medio naturali et na-
turaliter cognito ; unde necesse est ut in ilio
1 Consulatur auctor, tract. 1, disp. 3, sect.
2, et formalius tract. 3, disp. A, sect. 3.
NON SCITUM SIT CONDITIO, ETfi. 85
actu sit ctiam certitudo naturalis scientiae,
quia hoec necessario comitatur naturalem evi-
dentiam, et ita erit in iilo actu duplex pro-
prietas naturalis, et uua supernaturalis, et
omnes substiintiales ; quomodo ergo essc
potest pure supernaturalis ? Unde etiam iu-
telligitur non posse subsistere, id quod prse-
fati auctores asserunt de specie illius actus,
nimirum quod sit una et superior, et emi-
nenter continens duas inferiores ; nam qua-
litas , quse ejusmodi est, non habet forma-
liter proprietates inferiorum specierum, seu
ejusdem rationis ; at vero in iilo actu for-
maliter est evidentia naturalis scienlise, ejus-
dem speciei cum illa, et certitudo superna-
turaiis ejusdem speciei cum certitudine fidei;
ergo non est ibi eminentia, sed formalis con-
tinentia duarum specierum inferiorum. Ratio
etiam hoc persuadet, quia ex duabus eausis
non potest oriri unus effectus eminenter con-
tinens totam perfectionem utriusque causo\
quia talis effeclus excederet perfertionem
intensivam causse, quod csse non potest, ut
suppono. Et declarari potest naturali exem-
plo ; nam si ex animalibus diversarum spe-
cierum generetur unum tertise speciei, non
potest luvc tertia species eminenter continpre
illas duas , quia esset perfectior utraque,
quia res simplex eminenter continens plu»
res, et omnes perfectiones earum, neccssa-
rio esse debet excellentior utraque; hoc au-
tem in illo exemplo nunquam invenitur, ut
experientia constat et ratione ; quia quando
effectus est sequivocus, potiusipse debet emi-
nenter contineri in causa, quam eminenter
continere causam ; sic ergo est in pra?senti:
nam mediura scientise, et auctoritas Dei sunt
veluti duae causse quse conjunguntur ad il-
lum effectum ; ergo non possunt ciiicere
unum etfectum eminenter continentem to-
tam perfectionem fidei et scienliee, quia ta-
lis effectus necessario esset excellentioris ra-
tionis quam fides etquam scientia, et quam
ambse simul, quia excellentiori et simpliciori
modo contineret totara illam perfectionem,
et haberet, ut sic dicara, ipsam evidentiam
supernaturalizatam , quod profecto intelligi
nou potest. Et confirmatur, quia similis dis-
cursus fieri potest de libertate et necessiiate
iilius actus ; nam erit necessarius qualenus
evidens, et liber quatenus certior. Item erit
discursivus, id est, per se et essentialiter
pendens ex discursu , quatenus est per de-
monstrationem ; et simul erit actus simplex,
et sine dependentia ab extraneo lumine ,
86
DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
quatenus est assensus certus ex auctoritate
divina ; ba?c autem, et similia non eminen-
ter, sed formaliter invenirenlur in illo actu,
ut aperte constat. Sunt autem ilhe proprie-
tates inter se adeo oppositre, ut plane repug-
nare videatur simul inesse eidem actui sim-
plici et indivisibili , qualem dicti auctores
volunt esse illum de quo loquimur; ergo
non datur talis actus.
15. Refellitur tertio ex parte haMtus. —
Responsio pro Molina erertitur. — Tertia ra-
tio ad idem confirmandum sumi potest ex
parte babitus, sive ille consideretur ut prin-
cipium, sive ut terminus, seu effectus illins
actus. Et imprimis inquiro a qno habitu eli-
ciatur ille assensus ; non enim potest esse
a solo habitu fidei, ut omnes pro comperto
habent, quia fides sola non potest efficere
actum evidentem, qualis supponitur ille ac-
tus ; et proportionali ratione ostenditur non
esse a solo habitu scientise, quia non potest
ille habitus efficere tantam certitudinem quan-
tam habet actus. Et ideo communis respon-
sio est, actum illum fieri ab utroque ha-
bitu simul, ut videre licet in Molina supra.
Coritra hoc vero instari potest juxta supra
dicta, quia, si uterque habitus operatur, ne-
cesse est nt uterque habeat ibi suum objec-
tum formale integrum, quia nullus habitus
operari potest extra suum objectum formale ;
ergo, sicut sunt duo habitus, ita operantur
propter duo objecta formalia integra, ita ut
neque unus respiciat ullo modo objectum
alterius, nec connexionem sui objecti cum
illo, neque e converso : ergo efficient duos
actus, et non unum. Prseterea est specialis
objectio ad hominem de babitu fidei ; quia
vel est de ratione formali objecli ejus, aut
saltem conditio omnino necessaria, ut per
nullum medium proponatur actu evidens,
vcl non. Hoc secundum negant auctores il-
lius sententiae, quia, si evidentia per aliud
medium non est contra rationem formalem
objecti fidei, non est cur repugnet simul esse
actum fidei cum actu evidente. Si autcm
cvidentia destruit objectum fidci , ergo im-
possibile est fidem influere in illum actum,
qui versatur circa objectum evidens , quia
non potest fidcs operari sine suo objecto.
Proptcr quam r;itionem, aliqui scctatores il-
lius opinionis in boc dissentiunt ab aliis ,
dicuntque illum actum fieri a solo habitu
Bcienti», et nullo modo ab habitu fidei. Sed
hoc plane incredibile est, quia multo magis
improportionatus videtur esse habitus scien-
tise, cum ille naturalis sit, actus vero super-
naturalis; nam ad actum supernaturalem,
necessarium est principium proximum effi-
ciens supernatm^ale. Respondere possunt il-
lud principium esse auxilium speciale Dei ;
sed contra, quia omnem actum perfectum et
bumanum, quem Deus facit per auxilium,
potest facere per habitum ; imo ut ab homine
fiat connaturali modo, et a Deo provideatur
suavi modo, necessarius est habitus ; ergo
assignandus est habitus infusus, a quo ille
actus fieri possit preeter scientiam ; ille au-
tem esse non potest risi fides. Et confirma-
tur hoc, nam omne auxilium gratise respon-
det et proportionatur alicui virtuti infusse ,
vel habituali dono ; ergo si ibi est necessa-
rium auxilium, illi respondet aliquis habitus,
qui non potest esse nisi fides. Denique etiam
ex parte scientiee difficile intelligitur quomo-
do virtute, naturali, et propter naturale mo-
tivum, efficiat per se, etiam ut partiale prin-
cipium, actum supernaturalem, quianonha-
bet ad hoc vires proportionatas, nec potest
facere in actu nisi eviclentiam et certitudi-
nem naturalem. Tandem si consideretur ha-
bilus quatenus fieri potest per actus, vel ef-
fective, vel dispositive, necessarium erit ut
illi actui respondeat unus habitus infnsus si-
mul evidens, et certus, et inclinans ad actus
illius speciei eminenter continentes duas il-
las rationes ; consequens autem non admit-
titur etiain ab auctoribus illius opinionis ,
quia esset valde novum et extraordinarium ;
nullus enim de tali habilu hactenus cogita-
vit, et ex illo multa absurda facile inferri
possent. Sequela probatur, quia nulla major
repugnantia assignari potest in unitate illius
habitus, quam in unitate actus, neque a pra?-
dictis auctoribus assignatur ; et aliunde ibi
procedit generale principium , quod omnis
actus disponit potentiam de se indifferentem,
vel insufficientem, adhabitum, qui postea in-
clinet ad similes actus ; ergo idem de illo
actu diccndum esset.
16. Illatio prima ex dictis. — Hlatio se-
cunda. — Concludo igitur ibi nullo modofieri
posse unum actum , ot consequenter fieri
duos , quia fit actus evidens et naturalis ; fit
etiam actus supernaturalis certior quam na-
turalis ; ergo simul fiunt duo actus. Deinde
concludo illos esse scientiae et fidci. Primum
omnes ponunt : sccundum probo, quia ille
supernaturalis actus est assensus propter ve-
ritatem primam revelantem rcvelatione cre-
dita , et non visa, neque evidenter cognita ;
SECT. IX. AN NON VJSUM VEL NON JCITUM SIT CONDITiO, ETC.
87
ergo ille aclus habet totum objectum fidei, et
non solum certitudinem, sed etiani obscurita-
tem, quia revelatio ipsa obscura est, et for-
male objectum communicat, ut sic dicam,
suas proprietatesobjecto materiali. Et a signo
confirmatur ; nam ille actus est liber, et ex
pia affectione voluntatis ; ergo per illum capti-
vatur intellectus in obsequium Dei et fidei ;
est ergo actus fidei.
17. Illatio tertia, per quam ad principalem
hujus sectionis titulum satisfit. — Et osten-
d tur con<possibilitas actus evideniis, et inevi-
dentis. — Pra?terca concludo ex dictis , re-
spondendo directe ad titulum quaestionis, non
esse de necessitate objecti fidei, ut sit omni-
no non evidens coneomitanter, sed solum
formaliter. id est, per ipsura medium tidei.
Hoc patet ex diciis, quia fidei actus esse po-
test cum actu naturaliter evidente de eodem
objecto; ergo ill.a evidentia non destruit ob-
jeetum formale fidei, quia non est per medium
ejus, sed per aliud; nam si destrueret objec-
tum formale fidei, impossibilis esset actus
fidei, quia non potest esse sitie suo objecto
formaii. Secundo ad hoc confirmandum valent
rationes Durandi in tertio, dist. 24, quia for-
male objectum tidei est illud, quod facit rem
essc formaliter credibilem, et movet intellec-
tum ad assensum; sed negatio illa actualis
evidentise non facit rem credibilem, nec mo-,
vet ad assentiendum, et contraria evidentia
non excludit divinum testimonium obscurum,
et inevidens, quod moveat ad credendum,
ut constat ex dictis ; nam Deus sua auctori-
tate confirmat plures veritates, quas natura-
lis evidentia ostendit; ergo illa carentia evi-
dentiee non est de formali objecto fidei, nec
contraria evidentia excludit hujusmodi objec-
tum formale. Tandem est optima ratio, quia,
non obstante illa evidentia naturali, fides al-
tiori et nobiliori modo firmat intellectum in
assensu illius veritatis, ut fatentur etiam ad-
versarii; hic autem effectus non potest pro-
ATonire nisi ab aliquo motivo formali assen-
tiendi, quod sit supernaturalis; ergo non po-
test esse nisi motivum formale fidei, quia
nullum aliud nobis est datum in hac vita, ad
snpernaturaliter assentiendum.
48. Ad motiva sententiw in n. 3. — Zoci
Pauli expnsitio. — Tandem ex his facile est
respondere ad motiva contraria, quatenus
contra hanc partem procedere possunt ; om-
nia enim fundantur in hoc, quod ineviden-
tia rei cognitue est necessaria ad assensum
fideij quod nos facile negarnus, praesertim de
inevidentia opposita evidentire naturali. Ne-
que dicti auctores afferunt rationem, qna id
eflicaciterprobent; testimonium autcm Patili,
quod fides est argumentum non appventium,
probabiliter posset exponi illo modo, quod
fides ipsa est argumentum, quod non facit
apparere rem creditam, nec requirit illam
apparentiam, ut prameat assensum ; non ta-
mcn inde sequitur requirere ut nulla alia via
res appareat, neque hoc dicit Paulus. Secun-
do vero et facilius dico veritates divinas, per
solam evidentiam naturalem non suffkienter
nobis apparere, quia nec videmus illas prout
in se sunt, neque per medium quod praBbeat
summam eertitudinem iliarum; et ideo talis
evidenlia relinquit suffi ientem non apparen-
tiam, ut ibi etiam locnm habeat fides ccrtifi-
caudo intellectum, ut s;ppc dixi ; qure cefti-
tudo necessario involvit obscnritatera , cura
fundetur in testiraonio non evidenter cogni-
to, et ideo libera sit. Et hoc in re ipsa faten-
tur alii auctores, dum concedunt ibi interve-
nire certitudinem fidei, et ita potius augent
ditficnltatem, quam illam expediant aut mi-
nuant ; nam in uno et eodem actu admittunt
certitudinem minorem etmajorem, et conse-
quenter eo<?untur admittere evidratiam cum
obscuritate, necessitatem cum lihertate in eo-
dem actu simplici, in quo dilficiUime 'ntelli-
guntur; in duobus autem sine ulla difficul-
tate, prout satis declaratum est. Ad Patres tan-
dem numero secundo allatos, paulo infra in-
dicatur responsio in num. seq.
49. Assertio quarta, de compalilAlitate fidei
cum scientia, non procedit cum infusa ahstrac-
tiva, de potentia ordinaria. — Bene tamen de
potentia extraordinaria. — ExpHcandum vero
superest an sit idem dicendum de evidentia
supernaturali abstractiva. In quo. breviter
dico quoad habitus inter se, et quoad habitum
coraparatum ad actum, eamdem esse ratio-
nem, quam amplius explicare non est neces-
se. In actibus vero est qmedam differentia no-
tanda, nam actus supernaturaliter evidens
est etiam supernaturaliter certus; unde ad
minimum videtur esse a*que certus, ac est
actus fnlei; et ideo evidentia supernntura-
lis et actualis non videtur relinquere lo-
cum officio fidei , quia non potest minus
firmare intellectum in assensu veritatis co-
gnitfe, quam sit firmatus per fidem ; et ideo
ex hac parte videntur minus esse compatibi-
les assensus fidei, et scientise infusce ac su-
peruaturaliter evidentis, quam assensus fidei
et scientiee naturalis de eadem veritate. Et ita
S8 DISPUT. III. de obje«:to fors.au f
mihi verisimile est, ex natura rei, seu seetin-
dum ordinarium cursum, hos duos actus non
esse simul, quia vel sunt supertlui , et ideo ve-
risimile est Deum non movere simul ad utrum-
que actum extraordinario modo ; vel etiam ex
naturali modo operandi hominis est aliqua
repugnanlia, quia si intellectus necessario
est determinatus ad assensum evidentem et
certum, per medium scientificum, per volun-
tatemnon applicaturacl assentiendumperme-
dium extrinsecum et obscurum, quando nul-
lam majorem certitudinem inde acquirit, ut
videtur in rehus humanis experientia notum;
et ideo verisimilius est, illos actus regulariter
non esse simul. Nihilominus tamen non cen-
seo esse absolutam repugnantiam, neque ine-
videntiam contrariam huic evidentiae esse de
objecto formali, vel de absoluta necessitate
fidei ; quoad hoc enim procedunt rationes
factse in praecedenti puncto, et dicemus ite-
rum in sequenti.
20. Nec rursum procedit de compatiMlitate
cum aisione, depotentia ordinaria. — Id osten-
ditur ex Paulo, I . Cor. I 5. — Et ex Patribus.
— Et ratione. — Secundo facile etiam ex
dictis resolvitur eadem quaestio proposita de
visione intuitiva Dei, an, scilicet, cum illa
possit esse fides. Et quidem de actuali fide,
Theologi omnes docent non esse simul cum
illa visione, nec fuisse unquam, nec futuram
esse, atque adeo neque esse posse de lege
ordinaria, seu attenta natura talium actuum.
Ita docent omnes auclores statim citandi, et
sumitur ex Paulo, 1 ad Gorinth. 13, dicente :
Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognos-
cam sicut et cognitus sum; ct subdit : Cum
tenerit quod perfectum est, eiacuabitur quodex
parte est; et ideo opponit cognitionem aenig-
maticam visioni faciali : Videmus mdic per
speculum in cenigmate, tunc autem facie ad fa-
ciem. Ad hoc etiam confirmandum valet
aliud testimonium Pauli supra adductum, in
numero primo, quod fides est nou apparm-
tium ; nam tunc maxime objectum apparet,
quando in se clarc videtur, et hoc etiam con-
firmant, et ita sufficienter explicantur testi-
monia Patrum, dicentium tidem esse de non
visis, quce in prineipio adduximus in nume-
ro secundo. Et videri ctiam potcst Augus-
tinus, lib. 14 de Trinitate, cap. 2 et 3. Ratio-
nom multi sumunt ex repugnantia ex parte
objcctorum, de qua dicarn statim. Nunc ergo
suiiicit ratio pioximc facta in praecedcnti
puncto, quae hic majorcm virn habet; tura
quia visio intuitiva certior est ex suo genere
IDE!, ET QCOMODO AD ILLLD, ETG.
quam abstraetiva ; tum etiam quia illa visio
est summe perfecta in ordine supernaturali,
et ideo maxime necessitat intellectum ad
summam certitudinem, ac proinde non relin-
quit locum certitudini liberae, et ex motione
vohmtatis per motivum extrinsecum et obscu-
rum. Acccdit quod etiam ratione status re-
pugnat illi visioni imperfectio fidei, quia illa
visio est essentialis beatitudo perfecta consti-
tuens hominem in termino, fides autem de se
constituit viatorem.
21. Imo putant onulti quod nec de potentia
extraordinar a procedat. — Eorum fundamen-
tum. — Quseritur vero ultenus, an de poten-
tia absoluta repugnet cum visione simul esse
fidern. Quod enim hoc implicet contradictio-
nem., videtur sentire D. Thomas hic, art. 4,
et 1. 2, q. 67, art. 3, ubi etiam Cajetanus et
alii ; idem etiam D. Thomas, qusest. 14 de Ve-
ritate, art. 9, et qusest. 27, art. 5, ad 6; et
tertio contra Gent., cap. 40; et in tertio,
dist. 24, quaest. 1, art. I; ubi Bonaventu-
ra, art. 2, quaest. \ ; Richardus, quaest. I,
art. 3; et Argent., quaest. 1, art. 3 ; Gabriel,
art. \, et ibi etiam Capreolus et Hispalens.,
quaist. unica; et Herv., Quodlib. 2, quaest.
15, art. 3. Fundamentum est , quia visio de-
stmit objectum formale fidei, quia de ratione
objecti eredibilis est, ut sit nori visum; unde
D. Thomas hic, art. 6, ad seoundum, dicit vi-
sionem tollere imperfeotionem substantialem
fidei; unde sicut repugnat potentiam vcl ha-
bilum tendere extra suum objectum, vel si-
cut repugnat speciem bruti manere abiata ir-
rationalitate, ita repugnat fidem esse cum
visione. Et ad hoc confirmandum afferuntur
testimonia quae in principio adduximus, in
numero primo et secundo.
22. Verius tamen tideUir oppositum. — Ego
vero non video hanc implioationem contradic-
tionis, et imprimis de habitu fidei certum cxi-
stimo non implicare contradictionem quod
maneat in intelleclu videnlis Deum ; quia si
actu non operatur, cessat omnis repugnantia,
ut supra in simili declaratum est, ct ita divus
Thomas, 2. 2, q. 175, art. 3, ad 3, et qurest.
13 de Verit. , arw 2, dicit in Paulo, quando
(secundum ipsum D. Thomam) raptus vidit
divinam essentiam, permansisse habitum fi-
dci. ldem ergo facere Deus possct per totam
ceternitatem , quia nulla est major repugnan-
tia. De facto vero, probabilius est ibi non ma-
nere etiam habitum fidei, quia nunquam est
opcraturus, et non pettinet ad perfectioncm
simplicit.er, ideoque supervacaneus est. Hinc
SECT. IX. AN NON YiSUM VEL NON SCITDH S!T CONDiTiO, ETG.
89
vero ulterius concluditur non esse etiam for-
malem repugnantiam inter habitum fidei et
lnmen gloria>, quod etiam ostendit exemplum
Pauli, et quia, sicut habitus fidei non repu-
gnat cum objecto viso, ita etiam non repugnat
cum objecto visibili, ut sic dicam ; per lumen
autem glorise, prsecise loquendo, ac formali-
ter, non fit objectum actu visum, sed visibile
expartepotentiae; ergo multo minusrepugnat
lumen quasi habituale cum habitu fidei, quam
habitusfidei cum actuali visione. Quinpotius,
si de potentia absoluta fieret, ut lumen glo-
ria^ maneret in intellectu non vidente actu
Deum, in illo esse posset nonsolum habitus,
sed etiam actus fidei, quia solus habitus, ut
supra dixi , nullo modo tollit aut impedit ob-
jectum fidei, vel libertatem in assentiendo
propter illud. Quia vero de facto et ex natura
rei, Jumen glorise semper est in actu secundo
visionis Dei, ideo eamdem repugnantiam na-
turalem, ut sicdicam, habet cum actu fidei.
23. Quinam ita sentiant. — Suad tur ra-
tione. — Et exemplo. — Denique, quod haec
repugnantia inter actus, non sit in ordine ad
potentiam absolutam Dei, nec per implicatio-
nem contradiciionis, sentit Alex. Alens., 3 p.,
q. 68, et tenet Durandus, in 3, dist. 31, q. 4,
ubi etiam Major, et Bassolis, hi Gregorius in
Prolog. Sentent., q. 3, art. 2. Ratio vero est
supra tacta, quia conditio non risi, non aliter
est de intrinseca ratione fidei, quam respectu
sui objecti formalis, de cujus ratione est , ut
sit extriosecum testimonium , non ostensum
evidenter, neque ostendens clare rem dictam;
quod autem res sic testificata non sit aliter
visa, non est de essentia fidei, quamvis perti-
neat ad connaturalem modum operandi ejus;
neque aliud probatum est aliqua ratione effi-
caci, et ideo non est facile negandum divinse
potentiae. Et declaratur tandem exemplo, nam
cognitiointuitivaetabstractiva etiam videntur
habere rationes valde oppositas, quales sunt
absentia et prsesentia objecti, et nihilominus
certum est cognitionem intuitivam et abstrac-
tivam ejusdem rei, posse simul esse, imo etiam
esse in beatis respectu ejusdem Dei per visio-
nem beatam, et per scientiam infusam vel na-
turalem. Et ratio est, quia absentia objecti
non est necessaria ad cognitionem abstracli-
vam respectu ejusdem intellectus quomodo-
cumque cognoscentis, sed soiurn respectu me-
dii per quod sic cognoscitur; idem ergo facile
intelligitur cum proportione respectu assen-
sus fidei ; nulla ergo apparet in hoc absoluta
repugnanlia, quia illi sunt duo actus positivi,
quos Deus potest causare in mente , teslifi-
cando iilud ipsum, quod videtur, quia licet
in hoc videatur esse superfluitas, ad ostensio-
nem suse potentite, vel propter alias rationes*
id facere potuisset.
24. An eadem quarta asscrtio procedat de
fide cum visione sensitiva. — Negant aliqui.—
Exponitur propositum dub. et resolxitur. —
Adhuc vero supcrest verbum unum dicendum
de visione sensitiva et intuitiva, an possit esse
simul cum actu fidei, non solum de potentia
absoluta (hoc enim a fortiori atiirmandum est
ex dictis), sed etiam de potentia ordinaria, et
ex natura rei. Aliqui simplieiter negant , ita
ut consequenter dicant Apostolum Thomam,
cum dixit illi Ghristus: Quia ridisti me, Tho-
ma, credidisti, non credidisse resurrectionem
Christi, quia suis oculis videbat illum vivere,
et manibus etiam tangebat corpus vivifica-
tum, etita ejusfidem referuntad divinitatem.
Ita fere Toletanus, Joan. 20. Ego tamen sino
dubio credo tam Thomam, quam Apostolos
reliquos , habuisse supernaturalem fidem de
Christi resurrectione, et de veritate corporis,
ac vitae ejus ; quod non obscure significavit
D. Thomas, 3 part., qucest. 55, art. 5 et 0, ubi
id cktrius in Commentario l asserui et confir-
mavi, quia multo majori certitudine credebant
Apostoii Christum vere surrexisse, quam ex
sola experieutia sensuum acquirere possent.
Denique quis negabit iilos habuisse fidem in-
fusam mysteriorum pertinentium ad Christi
humanitatem. Dico ergo in objecto sensibiii-
ter viso duo esse distinguenda : unum est
species illa, quue extrinsecus apparet, et de
hac certe non est fides, sed experientia, quia
de soia illa externa apparentia non lit revela-
tio, neque ilia proponitur ut credatur, sed ut
ducat ad fidem. Aliud autem est veritas et
substantia ejus rei, quee videtur, et de hac
potest esse fides simul cumvisione externa,
et ita per fidem credidit Thomas esse ipsum-
met Christum, ac verum hominem, quem vi-
uebat, et tangebat, et loquentem audiebat.
1 Consule etiam ibidem disp. 31, sect^. 4, §
Noned autem.
90
DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALl FlDEi, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
SECTIO X.
Vtrum prkata revelatio Dkina pertineat ad
objectum formale fidei, et consequenter an
auctoritas Ecclesue pertineat ad hoc objec-
tum formale, et quomodo in illam resohatur
fides.
Error hwreticorum. — In primis cavendus
est error quorumdam hsereticorum, quos
etiam moderni hseretici sequuntur, qui dixe-
runt unicam rationem et regulam credendi
in singulis fidelibus, esse internam revelatio-
nem, vel instinctum specialem quem Deus
unicuique tribuit; est enim hsec aperta hsere-
sis, imo origo omnium lueresum et schisma-
tum, quia si verum esset, non posset esse
una fides, sed tot essent quot sunt rapita;
sed contra hunc errorem dicturi sumus infra,
disp. 4 et 5, tractando de regulis et proposi-
tione fidei ; et ideo, illo omisso, duse opinio-
nes Theologorum tractandae sunt.
'1. Prima opinio negans. — Fundamentum ex
Ephes. 2 et -4. — Ex Augustino. — Ex Magis-
tro. — Ex D. Thoma. — Prima opinio est reve-
lationes privatas non sufficere ad objectum
formale fidei. Ita sentit Cajetanus bic, q. 1,
art. 1, et q. 5, art. 3: et Banncz, ibid., du-
bio 2; et Soto, lib. 3 de Nat. et Grat., cap.
11 ; atque etiam Cano, lib. 12 de Loc, cap.
3 et 4; et Valent., suo 3 tomo, q. !, puncto i,
difficult. 5; Cumel., 1 p., q. 1, art. 3, in sua
quaist. 2, ad 7. Fundamentum est, quia ob-
jectum formale fidei est prima veritas, ut do-
cens homines per Ecclesiam, Apostolos, Pro-
phetas et Scripturas; sed revelationes priva-
tse non sunt hoc modo a prima veritate ; er-
go non continent sufficienter objectum forma-
le fidei Maj.jr probatur ex illo, ad Ephes. 2
et K : Supsrcedificati supra fundamentum
Apostolorum, et Pr/>phetarum. Probari etiam
solet ex Augustino in Enchirid., cap. 9, qua-
tenus ibi dicit credenda esse quse ad religio-
nem pcrlinent; illa enim ad religionem per-
tinere censentur, qme ab Ecclesia communi-
ter traduntur. Item probatur cx. Magistro, in
3, d. ?3, ubi dicit fidem catholicam, esse de
his quae ab omnibus fidelibus communiter
creduntur; ergo illa sola pertinent adfidcm;
ergo nonilla qnae privatim revelantur. Maxi-
mc vero vidctur favere D. Thomas, 2. 2, q.
5, art. 3, ubi dicit formale objectum fidei esse
primam vcritatem, ut manifestatur in sacra
Scriptura, ct doclrina Ecclesise ; et I p., q.
1, art, 8, ad 2, dicit tidem nostram irmiti re-
velationi Apostohs et Prophetis factse ; non
autem revelationi, si qua fuit aliis Doctori-
bus fucta; et similia babet q. 2 de Virt.,
art. 13, ad 6.
2. Secunda opinio affirmat. — Ejus funda-
mentum. — Secunda opinio est revelationem
divinam obscuram, et sufticienter proposi-
tam, esse sufficientem rationem formalem ob-
jecti fidei, sive sit publica, sive privata, sive
de communi doctrina, sive de re aliqua par-
ticulari. Ita tenet Vega, lib. 9 in Tridentin.,
cap. ult., et Cordub. in Quajst., q. 17, lib. 1 ;
et Catharin., Opusc. de Certitud. grat. ; et
Arag., in dictis art. 2 et 3 ; Beliarminus, lib.
3 de Justif., cap. 3; Salmer., lib. I in Epist.
Pau!i, p. 3, disp. 2, et favet D. Thomas, 2. 2,
q. 1. art. 1, quatenus pro objecto formali fi-
dei sufficiente, seu adaequato, ponit primam
veritatem testificantem, nulla facta mentione
Ecclesise, vel revelationis, aut doctrinse publi-
cse. Et hoc modo potest heec opinio tribui fe-
re antiquis Theologis; nam eodem modo as-
signant objectum formale fidei, ut in superio-
ribus visum est. Ex quibus etiam facile colligi
potest fundamentum hujus sententia^, sciiicet
primam veritatem, et auctoritatem ejus, esse
unicum motivum credendi per fidem ; hiec
autem auctoritas Dei ejusdem ralionis est, et
eeqrralis, sive de una, sive de aiia re loquatur ;
et sive per Ecclesiam, sive per quemcumque
alium ; et sive privatim, sive publice; ergo
hse circumstantise non variant objectum for-
malc fidei ; ergo in privatis revelationibus
continetur sufficienier objectum formale fi-
dei. Atque hsec sententia mihi videtur omni-
no vera ; quia tamen priores auctores fortas-
se solurn dissentiunt in modo loquendi, opor-
tet ambiguitatem verborum tollere, et rem
totam amplius explicare.
3. Notatio pro resoluiione : quid sint fid^s
Catholica et Thedogica. — Advertendum est
ergo solere auctores distinctionem facere in-
ter fidem catholicam et fidem theologicam,
seu infusam, quse dislinetio, et ad ohjectum
seu materiam fidei, et ad habitum vel actum
applicari potest ; nam utrumque significari
solet nomine fidei,\\i m principio hujus ma-
lcrise dixi. Et in utraque significatione illa
duo mernbra se habent tanquam includens
et inclusum : rram fides catholica ex parte
materise, dicitur doctrina illa qua; tcti Eccle-
sise universali credenda proponitur; nam
idem est doctrina catholica quod doctrina
universalis; ex parte vero crcdcntium, signi-
frcat habitum illum, vel actus quibus talis
SECT. X. AN PFUVATA REVELATIO SPECTET AD OBJECTUM, ETC.
91
doctrina creditur sicut oportet ad salutem ;
constat autem totam hanc fidem theologicam
esse ; quia iila doctrina, et principaliter con-
tinet Deum ipsum, ac quse ad illum pertinent,
et maxime substat objecto formali fideitheo-
logica? et infusa?. Unde etiam ex parte habitus
et assensus, manifestum estfidem de tali doc-
trina Theologicam esse ; sic ergo fides catho-
lica in Theologica includitur. Fides autem
Theologica universalior esse censetur. quia
ex parte materise continet quidquid a Deo
revelatum fuerit, etiamsi ad communem Ec-
clesia? doctrinam non pertineat, el cum ea-
dem proporlione ex parte habitus et actuum
significat credulitatem propter auctoritatem
Dei testificantis in quacumque materia, et in
quocumque modo.
A. Et quo pacto distinguantur . — Distinctio ex
parte materice. — Distinctio ex parte modi. —
Constat autem manifeste fidem catholicam et
Theologicam sicdeclaratam, non essentialiter
sed accidentaliter distingui. Probatur, quia
in uno et eodem potest esse fides catholica,
etiam cum illa extensione quam addit fides
Theologica, et tamen in illo non multiplicatur
habitus fidei ; nam fides infusa una tantum
est secundum habitum, ut est communis
doctrina et certa, quantum ex Paulo colligi-
tur, et infra suo loco videbimus ; ergo signum
est illas fides non distingui essentialiter, alias
non possent coalescere in unum habitum.
Hoc etiam demonstrat ratio tacta in se-
cunda sententia, quia fides Theologica so-
lum potest ditferre a catholica, vel ex parte
materioe, vel ex parte modi aut medii re-
cipiendi revelationem a Deo ; tota autem
ha?c diversitas accidentalis est; ergo.Major ut
clara supponitur, quia neque ab auctoribus
aliae differentiae assignantur, nec certe exco-
gitari possunt. Minor autcm, quoad primam
partem de materia, probatur, quia ad unita-
tem et essentiam fidei etformalis objecti ejus,
accidentalis est varietas materiae, ut mani-
feste patet, tum ex generali ratione objecti
materialis et formalis in omnibus virtutibus ;
tum etiam ex dictis in disputatione pra?ce-
denti, ubi ostendimus sub materia ejusdem
fidei comprehendi supernaturalia et natura-
lia, necessaria et contingentia ; ergo etiam
comprehenduntur universalia et particularia,
seu quae omnibus, vel quee aliquibus tantum
revelantur; nam ha?c differentia magis acci-
dentalis est, et pendens ex sola voluntate
extrinseca revelantis. Et idem est de alia dif-
ferentia, quod materia revelata pertineat ad
religionem, vel non pertineat ; nam hoc etiam
ad credibilitatem est accidentarium, eo vel
maxime quod queelibet veritas, eo ipso quod
a Deo revelatur, potest esse materia religio-
nis; nam ad cultum Dei pertinet etiam in illa
materia ipsi adhibere fidem, nec potest Deus
aliquid revelare quod non conferat ad salu-
tem, saltem persona? recipientis, si cum de-
bita reverentia et fide illud suscipiat. Atque
ita videmus in Scriptura sacra multa conti-
neri, qua? per se et directe ad religionem non
pertinebant, ut ea quse spectant ad historiam
rerum humanarum ; et nihilominus eadem
fide, et certitudine credenda sunt, usque ad
minima, ut vulgare exemplum, quod Tobias
habuerit canem, et propterea in superioribus
rejecimus distinctionem ha'reticorum de tri-
plici fide. Et ratio omninm est, quia veritas
prima eadem et aeque infallibilis est in mi-
nimis, et in maximis, et omnia ordinat ad
gloriam suam. Alia? vero partes ejusdem mi-
noris, scilicet, de modo et de medio revela-
tionis, etiam clara? sunt ex dictis, quia illa?
circumstantia? tantum in hoc consistunt, quod
revelatio fiat, vel immediate a Deo, vel per
aliquem ministrum suum, vel per praedica-
tionem Apostolorum aut Prophetarum, vel
per alium modum traditionis aut propositio-
nis a Deo facta?; ha?c autem omnia acciden-
taria sunt, quia non spectant ad objectum
formale, sed ad approximationem seu appli-
cationem illius objecti; unde Augustinus, 19
contra Faust., c. 15, dicit eamdem fuisse fi-
dem antiquorum, et nostram, quam vel reve-
lationibus accipiebaut, vel in Prophetis inttili-
gebant, nihil inter hos modos distinguens,
quia revera sunt accidentarii ad fidem ; unde
fides quam Adam habuit, et quam ab illo
didicit Abel, ejusdem rationis fuit, licet ille
immediate a Deo illam receperit, hic vero a
parente suo, et sic de aliis. Est ergo certum
fidem cathoficam etTheologicam essentialiter
non distingui ; quod si auctores prima? opi-
nionis contrarium docere voluerunt, iliis as-
senlire non possumus ; si vero fundamentum
hoc admittunt, non video quomodo in re
ipsa possint ab auctoribus secundee sententia?
discrepare.
5. Assertio prima de revelatione privata. —
Ex hoc ergo fundamento infero et assero pri-
mo, revetationem privatam sufficienter pro-
positam, in quacumque materia versetur,
sufficere ad assensum fidei ejusdem speciei,
et ejusdem habitus cum aliis assensibus fidei
catholica?, et consequenter talem revelatio?
92 BISPUT. III. DE OBJECTO FGRMALI
nem ad objectum formale fidei suffi^ere '.
Ha?c assertio sequitur aperte ex fundamento
posito; sed praeterea probatur primo ex Scri-
ptura, in qua legimus multas revelationes pri-
vatim factas, etiam de rebus bumanis et tem-
poralibus, et nihilominus fides inde concepta
lauclatur tanquam fides divina ejusdem ex-
cellentiaa cum quacumque alia; sic Paulus
ad Hebr. 11 , htudat fidem Sarse in revelatione
de fuairo filio, et quia in principio tarda fuit
in credendo, reprehenditur in Genesi ; sicut
etiam reprebensus fuit Zachar., Luc. 1 ; et si-
miles revelationes leguntur frequenter in
Scriptura, preesertim inTestamentoveteri ; et
in novo non desunt aiiqua?, prsesertim in Ac-
tibus Apostolorum, unde ctiam Paulus dixit,
1 adThessal. 5: Prophetias nolite spernere', se-
cundo probatur ex Goncilio Tridentino, sess.
6, c. duodeeimo, ubi ait neminem posse scire
qui sint a Deo electi, nisi per specialem re-
velationem, et in can. 16, similiter dicit ne-
minem posse esse certum certitudine fidei
de sua gratia, vel futura perseverantia, nisi
per specialemrevelationem, ubi clare suppo-
nit et hanc revelationem esse possibilem, et
sufficientem ad causandam certam fidem, et
dum nihil distinguit de fide, satis indicat esse
eamdem qua csetera crcduntur : deinde in
Coneilio Lateranens. sub Leone X, sess. 11,
prohibentur prredieari revelationes speciales
de rcbus, futuris, sine examine et approba-
tione Ecclesiee, in quo etiam supponit tales
revelationes posse sufficere ad veram fidem ;
sic etiam Innocentius III, in cap. Cum ex in-
junclo, de Ha>reticis, dicit revelationi speciali
non esse adhibendam fidem, nisi miraculo
confirmetur; loquiturautem respectu aliorum
qui iilam audiunt, non qui recipiunt, ut late
exponit Abulens., in cap. 4 Malth., q. 120 et
121, in quo etiam supponitur sufficientia talis
revelationis, quantum est ex parte objecti for-
malis fidei. Tertio probatur ratione, quia as-
sensus causatus ex illa revelatione est ex eo-
dera formali motivo, ct cx eadem obligatione
captivandi inlellectum in obsequium Dci ; est
etiam ille actus supernaturalis, ita ut non
possit fieri sine auxilio Dei ; ac denique de
se pertinetad illam fidem, quse est fundamen-
tum justitias, ut aperte colligitur cx citato
loco Pauli ad Hebr. 11 , et inductione, et
jam potest facile oslendi in Angelis , Ada-
mo, Abrahamo et aliis, qui non per Ecclc-
1 Vide infra disp. 6, sect. 3, a n. 6, et 1. 9
de Gratia, c. 9. n. 4.
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
siam, sed privatim revelationes acceperunt;
ergo.
6. Secunda assertio bipartita de eedem re~
vclatone pri^ata. — Secundo sequitur, et as-
sero, assensum fidei fundatum in revelatione
privata sulbVienter proposita, esse ex eadem
iide, qua? realiter catholica est, quamvis non
sit ab illa formaliter, ut catbolica est. Prior
pars manifesta est ex dictis ; nam ille actus
est a fide theologica et infusa ; sed fides
theologica eadem est reaiiter et essentialiter
cum catholica; ergo actus ille realiter est a
fide catholica. Consequentia clara est, et an-
tecedens quoad utramque partem satis pro-
batum est. Alteram partem posui propter au-
ctores primse sententia? ; videntur enim in hoc
sensu locuti, et non est de modo loquendi
cum eis contendendum, cum ille probabiiis
sit ; nam fides vocatur catholica ex materia
universali; iile autem assensus non est a fide,
ut versatur circa talem materiam; ergo for-
maliter non est a fide, ut catholica est, seu
ut substat tali denominationi.
7. Pruatam revelationem rec'p'ens tenetur
credere, non sic alii ordinarie. — Rexe'at'10 pri-
vata sufficienter proposita obVgat etiam non
recipientem licet raro. — Est autem circa hanc
partem adverteudum, posse hujusmodi priva-
tam revelationem comparari, vel ad ipsum
recipientem vel ad alios ; nam directe et ex
ordinaria intentione talis revelatio ordina-
tur ad instructionem et directionem ipsius
recipientis; unde iiie solus obligatur ad 1111
fidem adhibendam, alii vero fideles ordinarie
non tenentur his privatis revelationibus fidem
adhibere, quia illis non suiiicienter propo-
nuntur. In utrisque autem oportet probare
spiritus, an a Deo sint, sicut monuit Paulus
1 ad Thessal. 5, nam postquam dixit: Pro-
plutias nolite spemere, statim adjungit : Om~
nia autem prolate ; prima autem et preecinua
probatio esse debet, ut talis revclatio non sit
contraria catholicse doctrinae, neque a regula
Eeclesioa discedat, hoc enim sensu dixit Pau-
lus ad Heb. 13 : Doctriuis rariis et percgrinis
nolite abdaci ; et ad Galat. 1 : Si angclus de
ccslo evangelizet allter, etc; et Joan. 1 Can.,
c. 2 et 4 : Quod audistis ab init o in vobis per-
maneat; et in eodem sensu dicit infra: Non
habetis necesse ut aliquis doceat ros, scilicet
aliquid repugnans his qiue acccpistis, ut late
cxponit Anaclctus Papa, epist. 1, et ideo ait
Augustinus, 12 Genes., ad liltcram, cap. 14,
non esse magnum tunc disccrnere spirilus,
quando ad aliqua perduxerint, qusesunt con-
SECT. X. AN PRIVATA UEVELATIO SPECTET AD OBJECTUM, ETC.
93
tra bonos mores, vel contra regulam fidei ;
tunc enim manifesta est deceptio : heec igitur
esse debet prima probatio ; postea vero,
quando consiiterit materiam non esse contra-
riam catholicse fidei, alice conjecturee et signa
adhibenda sunt, de quibus videri potest Div.
Thomas in id 2 ad Cor. 1 1 : Satanas trans-
figurat se in angelum lucis ; et Gerson. 1 p.
Alphab. 14, litt. E, ubi in tertio ordine cre-
dibilium, ponit ea quee privatim revelantur,
et in Alphab. J9, litt. V, ponit signa; et vi-
deri etiam potest Medina, 1. 2, q. 22, in fine;
et ideo dixi semper necessariam esse suffi-
cientem propositionem ; illa vero facta, reve-
latio potest esse non solum sufficiens, sed
etiam obligans, et ideo in Scriptura ssepe
aliqui reprehenduntur propter tarditatem in
credcndo etiam privatee revelationi, ut de Sa-
ra et de Zacharia advertimus. Respectu vero
aliorum rara estheec obligatio, non est tamen
impossibilis, ut colligitur ex 3 Reg. 10, ubi
quidam punitus est a Deo, quia non credidit
particulari revelationi cujusdam Prophetee,
et idem supponitur in clicto cap. Cum ex in-
juncto, ubi Pontifex postulat miraculum, quo
confirmetur taiis revelatio, ut late declarat
Abulens., loco supra citato; generalis autem
regula est, requiri approbationem Eeclesiee,
ut alii credere teneantur, ut sumitur ex con-
cilio Lateranens. supra citato, et tunc jam fi-
des illa incipiet esse catholica.
8. Probatur auctoritate Theologorum. —
Et a posteriori. — Et apriori distinguendo in
Ecclesia divinam auctoritatem ab hnmana. —
Tertio iiiferlur ex dictis, et assero Eeclesiae
propositionem seu regulam non spectare ad
objectum formale fidei, sed ad peculiarem
modum applicationis ejus. Heec assertio colli-
gitur ex D. Thoma 2. 2, q. 1, art. 1, quate-
nus assignando objectum formale iidei, nul-
lam mentionem facit Ecciesiee, et hoc modo
citari possunt pro hac parte antiqui Theolo-
gi, qui solam veritatem primam revelantem
pro objecto formali assignant; et similitcr
adduci possunt omnia, quibus iliam verita-
tem supra, in sect. 4, confirmavimus. Apos-
teriori etiam probatur, quia multi sufficienter
crediderunt sine propositione Ecclesiee, ut
patet de Angelis, Adam, Abraham, et aliis
quibusdam Prophetis, imo etiam Apostolis:
nam et Paulus de se dicit: Non ab Jiomi-
nibus, neque per hominem: illi aulem ha-
buerunt fidem ejusdem rationis cum nos-
tra; ergo, et idem objectum formale;
ergo etiam respectu nostri, Ecclesia non in-
greditur objectum formale fidei. Ratione de-
claratur in htinc modum; nam in Ecclesia
dupSex auctoritas considerari potest: una est
humana, aitera divina. De priori loquitur
Augustinus, lib. contra Epist. fundamenti,
cap. 4, quando numerat ea quee ipsum in
Ecclesia tenebant, scilicet, Sapientiam Docto-
rum Ecclesir, consensionem populorum, tim
miracuh-rum, antiquitatem et perpetuam suc-
cessionem, quee huic congregationi tiibuunt
summam aucioritatem humanam. De altcra
loquitur Paulus, t ad Timot. 3, cum dieit
Ecciesiam esse culumnam et firmamentum te-
ritatis ; et eamdem promisit Chiistus cum
dixit: Portce i/iferi non prcetalebunt adtertus
eam, Matth. 16; et de eadem intelligi debet
quod ait Augustinus in libro proxime citato,
cap. 5 : Evangelio non crederem, nisi me auc-
toritas EccJesice commoveret; et sic etiam ac-
cipi possunt verba Leonis Papee, serm. 2 de
Ascens. : Ut fides excellentior esset, tisioni doc-
trina successit, cujus auctoritatem supernis
illuminata radiis credentium corda sequeren-
tur. Ecclesia igiturprioriratione spectata non
potest esse, nec pertinere ad objectum for-
male tidei infusee, quia heec nullo modo fun-
dafur in auctoritate humana tanquam in ra-
tione eredendi, neque integra, neque partia-
li; unde illa auctorita? Ecclesiee, et illa moti-
va, quee nobisillam conciliant, faciunt quidem
doctrinam catholicam evidenter credibilcm,
eamque sufficienter proponunt, ut credenda
sit propter auctoritatem Dei, ut infra videbi-
mus; per se autem non preebent rationem
formalem credendi. Posteriori autem modo
considerata, Ecclesia est quidem infallibilis
regula nostree fidei; tamen hoc habetinquan-
tum est veluti organum seu instrumentum,
per quod Spiritus Sanctus loquitur, et ideo
non potest ipsa esse ratio formalis credendi ;
sed est auctoritas Spiritus sancti regentis ii-
lam, quia in instrumento tota ratio et virtus
agendi est ex motione principalis agentis. Si-
cut etiam Scriptura est infallibilis regula fi-
dei, non ratione sui, sed quia Spiritu sancto
inspirati locuti sunt saticti Dei homines, et
in universum instrumentum materialiter se
habet ; ergo non pertinet ad rationem forma-
lem, et ideo non variat fidem quoad substan-
tiam ejus, quodDeus loquatur per Ecclesiam,
vel quocumque alio modo.
9. Dubium an fides resclvatur in auctorita-
tem Ecclesice. — Qui affirment. — Suadent ex
Augustino et cxperientia. • — Qui negent. —
UJiimo, ex dictis expediiur obiter queestio ab
94 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
aliis copiose tractata, an ultirna resolutio fi-
dei fiat in auctoritatem Ecclesise, in qua Me-
dina, lib. 5 de Recta in Deum Fide, affirma-
tivam partem late defendit, et sequitur Aia-
la, de Traditionibus, p. 2, c. 1 ; et sentit Du-
randus, in 3, dist. 24, q. 1, et d. 25 , q. 3 ,
dum dicit priraum principium, in quod re-
solvitur tota fides, esse hoc, Ecciesiam regi
ab Spiritu Sancto ; et in idem inclinat Ga-
briel et Almain.,in 3, d. 23, qui asserunt cita-
tam sententiam Augustini : Evangelio non cre-
derem, etc. Item experientia ; nam tideles cre-
dunt quod Ecclesia docet, et in ejus auctori-
tate conquiescunt, et nihilominus per veram
fidem infusam credunt, quamvis divinae re-
velationis non recordentur. Contrariam ni-
hilominus sententiam tenent communiter
Thomistae 2. 2, q. 1, art. 1, et fundantur in
prseceptoris auctoritate, ut supra illam induxi
numero prsecedente, quia pro objecto for-
mali fidei solum ponit primam veritatem ,
et 1 p., q. 1, art. 8, ad2, absolute ponit di-
vinam revelationem, quocumque modofiat;
ultima autem resolutio fit in objectum for-
male, ut sa?pe dixi ; et ita etiam referri pos-
sunt Bonaventura, in3, dist. 24, art. \, quoest.
2, et Albert,,dist.23, a. 12; etMarsil.,queest.
14, a. 1 ; latius et formalius Soto, lib. 2 de
Nat. etgrat., c. 8; Horontius., lib. 2deLocis
cathol., cap. 5; Bellarminus, lib. 3 de Verbo
Dei, cap. 3 ; Ruard. , in Exposit. , a. 5 ; Valent. ,
citato punct. 1, difficultate 4; Cano, lib. 2 de
Loc, cap. 8 ; Vega, lib. 9 in Trid., cap. 5;
Hosius, in Confess., cap. 16; quorum fun-
damentum jam declaratum est ex ratione et
objeclo formali fidei. Et hsec sententia est
simpliciter vera, licet fortasse prior non lo-
quatur in sensu contrario.
40. Resolvitur dubium proprium per par-
fes. — Prima pars : fides non resolvitur ul-
timate in auctoritatem humanam Ecclesice. —
Secunda pars : nec resohitur secundum se sum-
pta in auctoritatem dhinam Fcclesice. — Ter-
tia pars : resohitur tamen in illam quoad nos.
— Implicite tamen in divinam auctoritatem
semper resohitur. — Supposita ergo distinc-
tione data in num. 8, de duplici auctoritate
Ecclesiae , manifestum imprimis est fidem
non resolvi ultimate in Ecclesiam, ut pollen-
tcm quacumque humana auctoritate, etiam
maxima, quia talis fides humana essct, non
divina ; unde verisimilc non est priores auc-
tores in hoc scnsu fuisse locutos , de quo
etiam aliqua addemus in sect. 11. Ecclesia
ergo, sub illa rationo spectata, erit in ratione
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
proponentis, maximum , et quasi ultimum
fundamentum, ultra quod necessarium est
formale motivum quserere, in quod fiat ul-
tima resolutio. Considerando autem Eccle-
siam, ut ab Spiritu Sancto regitur, sic placet
distinctio Cajetani in a. \, de ultima resolu-
tione fidei secundum se, vel quoad nos. Nam
absolute, et secundum se, non potest fieri
ultima resolutio in Ecclesiam, sicut ultima
resolutio actionis non fit in instrumentum
motum a piincipali agente , sed in ipsum
principale agens ; et ita Scriptura semper
facit ultimam resolutionem in Deum , dum
ait fideles credere Deo, et suscipere verbum
fidei , ut vere est verbum Dei ; et Christus
ipse, ut homo, in Patrem retulit suam doc-
trinam, Joan. duodecimo : Qui credit in me,
non credit in me, sed in eum, qui misit me ;
et alibi : Doctrina mea, non est mea ; et Matt,
11 : Caro et sanguis non revelavit tibi, sedPa-
ter meus, qui est in Ccelis, cum tamen ipse
docuisset ; multo ergo magis id dicendum
est de Ecclesia, quod Apostoli significarunt,
quando Actor. decimo quinto dixerunt : Vi-
sum est Spiritui Sanclo , et nobis. Denique
patet faciendo ipsam resolutionem ; nam li-
cet credamus Ecclesiae definienti, si interro-
gemur cur illi credamus , respondebimus :
Quia habet infallibilem assistentiam Spiritus
Sancti ; et si iterum interrogemur cur hoc
credamus, respondebimus : Quia Deus reve-
lavit , cui credimus propter auctoritatem
suam , non propler Ecclesise auctoritatem ,
licet illa nobis proponat ipsammet revela~
tionem Dei. Nihilominus tamen quoad nos
proposita est Ecclesia, ut ab Spiritu Sancto
regitur, tanquam proxima et sufficiens re-
gula credendi, quia non possunt fideles om-
nes doctrinam fidei per se expendere, aut
semper resolutionem facere in auctoritatem
divinam expresse cogitatam, quee nimis ex-
cellens et sphitualis est ; Ecclesia autem est
sensibilis regula, quam facilius audiunt et
percipiunt ; in illa tamen auctoritatem divi-
nam quasi loquentem supponunt, et ita im-
plicite saltem suam fidem in Deum resol-
vunt, quod suo modo commune esl aliis re-
gulis fidei, ut sunt Scriptura et traditio, quae
se mutuo juvant, et una in aliam resolvitur
in suo ordine; quomodo autem hoc fial sine
vitioso circulo, dicemus inferius, de illis trac-
tando in disp. 5.
SECT. XI. AN REVELATIO MKDIATA SUFFICIAT AD OBJECTUM, ETC.
SECTIO XI.
Utrum revelatio tirtualis, seumediata sufficiat
ad objectum formale fidei? uli de distinctione
formali inter objectum fidei, et Theologice.
\ . Divina revelatio aut formalis. — Aut tir-
tualis, de qua quwstio iiistituitur. — Duobus
modis intelJigi potest aliquid eadere sub divi-
nam revelationem : uno modo, formaliter et
secundum se, quia videlieet estid quod forma-
liter dicit Deus, et banc vocamus formalem et
immediatam revelationem, quee indubitanter
sufticit ad fidem infusam, ut hactenus osten-
sum est; nunc auterii inquirimus an sit etiam
necessaria. Alio ergo modo continetur ali-
quid sub revelatione divina, quia licet in se
non dicatur, includitur in re dicta, sicut esse
risibile, continetur in eo quod dicitur esse
hominem, et hanc vocamus reveJationem vir-
tualem, vel etiam mediatam, utique ex parte
objecti materialis, non exparte revelantis,
vel preedicanlis fidem; narade hac mediatio-
ne vel immedialione ex parte Dei loquentis,
jam supra dictum est. De hac ergo reveJatione
virtuali et mediata, queerimus an sufficiat ad
objectumformale fidei, seu, quod perinde est,
ad credendum fide infusa. Atque ita dubitatio
heecfere coinciditcumilla, an propositio elicita
per discursum ex duobus principiis fidei, vel
ex una de fide, et altera naturali, sit creden-
dadefide.
2. Prima opinio affirmans . — Probatur pri-
mo inductione. — Probatur secundo. — Tertio.
— Quarto. — In hac ergo dubitatione est pri-
ma opinio affirmans has conclusiones Theo-
logicas esse de fide, ac subinde ad fidem suffi-
cere quod virtualiter revelatee sint, seu in
revelatis virtute contentee. Ita tenet Gano, lib.
6 de Loc, c. ult., ad 10; Jatius Vega, 1. 9 in
Trident., cap. 39, et defendit Vasquez, 1 p.,
disp. 5, cap. 3. Probatur autem primo indu-
ctione, quam late facit Vega, quia multa cre-
dimus de fide, quee in se revelata non sunt,
propter illationem necessariam ex revelatis,
utDeum (inquit) esse infinitum, incorporeum,
et simiiia; Patrem distingui realiter a Filio,
quia generat illum ; Christum habere duas
voiuntates; vel esse corpore et anima, sub
singulis speciebus consecratis; item qui bap-
tizat infantem, de fide credit illum esse jus-
tum, solum ex illo principio fidei, quod verum
sacramentum dat gratiam non ponenti obi-
cem , quia evidens est infantem non ponere
obicem, et baptizanti, qui de sua intentione
certus est, est etiam evidens se conficere ve-
rum baptismum. Et simili modo peccator,
qui evidenter cognoscit se esse ih affectu
mortalis peccati, de fide credere potest se
non habere gratiam apud Deum ; ergo in his
omnibus et similibus sufficit mediata revela-
tio ad fidem. Secundo, est ratio a priori, quia
non minus pertinet ad infallibilem Dei veri-
tatem, ut sint vera omnia, quse necessario
sunt connexa cum his quee expresse testifica-
tur, quam quod ipsummet dictum verum sit,
quia una veritas non potest subsistere sine
alia. Unde inter homines falsus testis judica-
re-ur, qui de aliqua circumstantia convince-
retur, sine qua veritas dicti sui existere non
posset. Unde sumi potest a contrario tertium
argumentum, quia qui non daret assensum
hujusmodi concJusioni contentte in principio
fidei, esset heereticus, quia, quantum est ex
se, falsum redderet testimonium Dei, et vir-
tualiter negaret veritatem ejus, cum non pos-
sit negare alia principia, quee evidentia sunt;
ergo e converso assensus illius veriiatis ad
fidem pertinet. Ultimo argumentantur in hunc
modum, quia assensus iJJe certus et inevidens
est ; ergo non potest esse nisi fidei infusee.
Dicetur fortasse esse nssensumtheologicum ;
sed contra, quia assensus, theologicus, si ni-
tatur tantum in revelatione divina, non est
distinctus ab assensu fidei, quia est superna-
turalis per se infusus ; unde non potest per-
tinere nisi ad habitum fidei, quia non datur
alius per se infusus ad assentiendum specu-
lative et universaliter veritatibus revelatis ;
et ita possunt etiam pro hac opinione citari
auctores, qui existimant proprium habitum
Theologiee non distingui a fide.
3. Secunda opinio negans. — Ampliatio Mo-
lince. — Illius fundamentum. — Confirmatur.
— Secunda opinio, extreme contraria, negat
revelationem hanc virtualem sufficere ad ob=
jectum formale fidei, et consequenter assen-
sum habitum ex discursu theologico per con-
sequentiam evidentem, et ex prmcipiis cre-
ditis, vel, uno credito, et altero evidente, non
esse assensum fidei, sed inferioris rationis,
et consequenter pertinere ad habitum specie
distinctum. Et ita possunt pro hac sententia
referri Theologi, qui distinguunt habitum fi-
dei ab habitu Theologice, etiamsi uterque
sit ad assentiendum non visis, quod commu-
niter tenentin Prolog. Gregorius, q. 1, art. 4;
Major, q. 4 ; Ocham, q. 3 : GalDriel, q. 6; Ga-
96 DISPUT. III. DE OBJECTO FOUMALi F
preolus, Cajetanus et Tbomistse, et alii, ac
plane D. Thomas, 1 p., q. 1, art. 1 et 2. Spe-
cialiter vero hanc sententiam explicat, et de-
fendit Molina, articulo primo, disp. prima et
secunda, et quod mirandum est, illam ita
ampliat, ut dicat conclusiones elicitas ex una
de bde, et aitera evidente, non esse de fide,
etiamsi ab Ecclesia definitse sint, sed manere
semper sub certitudine tlieologiea. Funda-
mentum sententiae est, quia revelatio virtualis
tantum non causat tantam certitudinem,
quantam prsebet revelatio formalis; ergo
non sufficit ad assensum fidei. Cousequen-
tiam negare conatur Vega supra, sed in
ea responsione non persistit, et merito; quia
assensus fidei omnes sunt teque certi per
se, et essentialitcr, licet ex parte subjec-
ti possit esse aliqua inaequalitas, quse etiam
inveniri potest circa res formaliter re-
velatas : et ratio est, quia omnes assensus
fidei sunt seque infallibiles, quia prima veri-
tas sequaiis est in omnibus ; consequentia
ergo optima est. Probatur autem antecedens,
cjuia revelatio tantum virlualis non sufficit ad
certitudinem assensus; quiaipsamet revelatio
non ostendit virtualem continentiam unius in
alio, sed hanc manifestat lumen, seu eviden-
tia naturalis; hsec autem non confert tantam
certitudinem sicut divina revelatio ; ergo as-
sensus inde productus non potest esse tam
certus, sicut assensus fidei. Unde confirmatur,
quia ille assensus per se pendet ex principio
evidente, quia sine illo revelatio tantum vir-
tuaiis non sufficeret ; supra autem ostensum
est principium evidens non esse sufficiens ad
fundandum assensum fidei, quia conclusio
semper sequitur debiliorem partem quoad
proprietates utriusque prsemissse; ergo.
4. Molince ampliatio suadetur. — Amplia-
tionem autem suam probat Molina, quia Ec-
clesia non potest facere ut sit de fide, quod
anlea non erat de fide; sed conclusio illafa
ex una prsemissa de fide, et altera evidente,
non erat de fide ante definitionem Ecclesise,
etiam apud eos qui optime noverant vim il-
lationis, et evidentiam prsemissce naturalis,
atque adeo continenliam virluaJem illius
conclusionis in principio revelato a Deo ;
ergo neque post defiuitionem Ecclesiae est
de tide. Major videtur haberi ex communi
conscnsu Theologorum, quia Ecclcsia non
habet novas revelationes, ut nova dogmata
fidei constituat. Quod si inquiratur quid no-
bis conferat Ecclesias definitio , respnndet ,
ut nobis certo constet illud csse de fide
IDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
certum, saltem mediate ; nam Spiritus Sanc-
tus, inquit, non assistit Ecclesise, ut aliquid
efficiat de fide, quod antea non erat, sed ut
non erret quando declarat quid sit de fide
mediate, vel immediate.
5. Notatio prima pro vera sententia: — No-
tatio secunda. — Notatio tertia. — Ad expli-
candam meam sententiam, adverto duplicem
distingui posse discursum TheoJogicum :
unus ex propositione universali de fide, et
particulari evidenter nota, iuferendo conclu-
sionem particularem, ut in illo exemplo de
infante baptizato ; nam illa universalis : Om-
nis liomo rite baptizatus sine obicejustificatus
est, est defide ; hsec autem particularis : Iste
infans est rite baptizatus, est tantum natu-
raliter nota, et inde infertur conclusio singu-
laris. Alius discursus est e contrario ex uni-
versaii naturaiiter nota , et particulari de
fide, inferendo assertionem particularem, ut
in alio exemplo : Omnis homo est risibilis,
Christus est homo ; ergo. Quam distinctionem
attigit in prsesenti materia Gregorius de Va-
lent., tomo 3, disp. l^ qusest. \, puncto 2, et
affirmat in priori discursu conclusionem esse
de fide, in posteriori autem tantum estTheo-
logicam ; et priorem partem recte intellec-
tam sentio essc veram, posteriorem autem,
Jicet in illo exemplo vera sit, non tamen vi-
deri universalem ; uam in lioe discursu :
Omnis homo habet animam rationalem ; Chris-
tus est homo ; ergo habet animam rationalem,
proceditur ex principio universali naturaliter
noto, et nihilominus conclusio est de fide,
et ideo oportet alio modo distinctionem ex-
plicare, qui et magis adaequatus sit, et ra-
tionem distinctionis declaret. Adverto igitur
aliud esse revelalionem esse tantum virtua-
lem, aliud vero esse ( ut sic dicam ) confu-
sam ; potest enim revelatio esse formalis, et
non esse per cognilionem distinctam om-
nium , qua3 in ea formaliter continentur ,
quod contingit dupliciter, primo quando fit
generalis revelatio distributiva, ut in dicto
exemplo : Sacramenta conferunt gratiam non
ponentibus obicem ; vel: In omni hostia rite
consecrata adest Christus ; in illa enim uni-
versali omnes singularcs formaliter conti-
nentur, quamvis confuse. Alio modo contin-
git hoc in definitione ct partibus ejus, res-
pectu definiti ; nam cognitio definiti confusa
est rcspectu definilionis, et nihilominus om-
nes partes definilionis in deiinito formaliter
continentur, etita cum revelatur nobis Chris-
tum esse honiiu.-mi, satis formaliter revelatur
SECT. XI. AN REVELATIO MEDJATA SUFFICIAT AD OBJECTUM, ETC.
97
esse animal rationale, vel habere corpus, et
animam humanam, licet hoc non explicite
dicatur. Revelatio autem virtualis est respec-
tu proprietatis, quse nullo modo continetur
formaliter in re dicta, sed tantum in radice,
ut est in exemplo de risibilitate , et simili-
bus. Ultimo oportet advertere duobus modis
posse nos uti discursu ad assentiendum pro-
positioni illatae : uno modo tanquam ratione
formali assentiendi , et propria ac per se
causa ipsius assensus conclusionis illatse ;
alio modo solum tanquam proponente et ex-
plicante quid contineatur, et quomodo, sub
divina revelatione , ut postea illi tantum in
assentiendo nitamur, tanquam rationiformali,
et causse per se ; isti enim duo modi possi-
biles sunt, ut per se constat, et pendent ex
voluntate hominis, et ita illos recte distinxit
Vasquez supra, et alii non contradicunt.
6. Prima assertio dupliciter limitata. —
Ejiis ratio. — Explicatur amplius. — Prima
limitatio. — Assertio. — Secunda limitatio. —
Dico ergo primo : revelatio formalis, etiamsi
confusa sit, sufficit ad objectum formale fidei,
et consequenter ad assentiendum de fide
particularibus contentis sub tali revelatione,
si sufficienter ad illa appiicetur, et homo uta-
tur discursu conveniente modo ad hujusmodi
assensum. In hac assertione convenio cum
prima sententia, et illam admittit Valent. su-
pra, ac probant aliqua exempla ex adductis,
ut illud de infante baptizato, et de homine
existente in affectu peccati ; atque idem exis-
timo de illo, quod Christus habeat animam ra-
tionalem, et corpus humanum. Et in hoc fun-
dabimus infra, disp. 5, in fin., sententiam as-
serentem hunc hominem esse verum Pontifi-
cem, esse de Fide ; et idem est de hac : Con-
cilium Tridentinum fult legitimum, quod de
fide esse existimo, sicut de primis quatuor
Conciliis generalibus, dixit Gregorius habenda
esse sicut quatuor Evangelia. Ratio autem
est, quia divina revelatio immediate cadit in
illa omnia, sub illa universalitate contenta ;
ergo sufficit de se ad fidem faciendam de om-
nibus, si sufficienter proponantur. Et explica-
tur amplius in hunc modum ; nam per illam
revelationem significatur nobis verum judi-
cium, quod Deus habet de adaequato objecto
illius revelationis ; nam illud judieium est
fundamentum testimonii divini; in Deo autem
non est cognitio confusa, sed distincte judicat
de omnibus quse revelat, etiamsi multa uno
verbo complectatur ; confusio ergo tantum est
ex parte nostra, et in modo apprehendendi
XII.
rem revelatam ; ergo si apprehensio illa suffi-
cienter explicetur, revelatio de se sufficit ad
distincte assentiendum ex fide illis particula-
ribus, quse sub illa confusione continentur.
Et ideo dixi : Si revelatio sufficienter applice-
tur ; oportet enim ut certo et indubitanter
constet hoc, quod in particulari et expresse
proponitur, in illo universali conceptu conti-
neri, et consequenter veritatem hanc expres-
sam, esse necessariam ad formalem verita-
tem illius universalis; sic enim ad veritatem
propositionis distributivse necessaria est veri-
tas omnium singularium; et propterea in aliis
exemplis non habet locum similis assensus de
fide, ut quod in hac hostia sit praesens Chris-
tus, vel quod mihi sint remissa peccata; quia
applicatio universalis principii fidei non suffi-
cienter fit ad hsec particularia, quia de illis
non est sufficiens certiludo propter multas et
oecultas circurastantias, a quibus pendent.
Dixi etiam : Dummodo aliquis convenienti mo-
do utatur discursu ad talem assensum; nam si
utatur illo, primo modo supra posito, id est,
tanquam unica, et per se ac formali ratione
assentiendi , nunquam efficiet assensum de
fide, quod in omni discursu, etiamsi sit ex
duobus principiis de fide, verum existimo, ut
latius dicam tractando de actu fidei. Et ratio
est, quia discursus, ut talis est, fundatur in
naturali lumine, et ideo si ille sumatur ut ra-
tio assentiendi, resolutio assensus non fit om-
nino in divinam auctoritatem, sed in pro-
prium lumen naturale, et ex ea parte claudi-
cat assensus ne possit esse assensus fidei, et
deficit ibi formale objectum tidei, quia non
est purum testimonium Dei , sed quoddam
medium mixtum, et quasi compositum ex re-
velatione divina et illustratione naturali.
Oportet ergo ut discursus sumatur solum ad
explicandum, et proponendum quid sub divi-
na revelatione contineatur; nam hoc modo
non repugnat assensum fidei supponere na-
turaiem assensum, ut ssepe dictum est, et in
sequenli sectione amplius explicabo.
7. Secunda asscrtio. — Probatur assertio
primo loco in casu quo dicatur discursus causa
propria assensus conclusionis. — Dico secundo :
revelatio tantum virtualis seu mediata non
sufficit ad objectum foimale fidei, et conse-
quenter assensus in illa fundatus cum juva-
mine alicujus principii naturaliter evidentis
non sufficit ad proprium assensum fidei, sed
tantum ad theologicum. Hanc assertionem,
prseter auctores citatos in secunda sentcntia,
tenuit Cano, decimo secundo de Locis, cap. 7,
98 DISPUT. III. DE OBJEGTO FORMALI
preeceptione octava, ita declarans vel eraen-
dans quod ibi prius dixerat; tenet etiam Va-
lentia supra, et idem sentit Corduba, libr. \,
qusest. 17, etnon obscure Cajetanus, 1 parte,
quaest. 1, artic. 2, § Ad quartum, nbi etiam
idem sentit D. Thomas, nam distinguit actum
seientificum Theologiee ab actu fidei, et habi-
tum ab habitu, cum tamen non videantur
posse alio modo distingui, et ita idem senft
super Boetium de Trinitate, queest. 2, art. 2,
ad quartum, et in prologo Sentent., artic. 3,
quaestiuncula 1, ubi etiam Capreoius, queest.
i, conclusione quinta, et Gregorius, queest. 4,
artic. 3, post tertiam conclusionem. Ut autem
probemus assertionem sine ulia eequivocatio-
ne, oportet uti distinctione data, de duplici
modo utendi discursu ex una preemissa de
fide, et altera evidente, ad inferendam Theo-
logicam conclusionem : unus est assumendo
discursum tanquam causam per se assensus
conclusionis, et ex ilia connexione preemissa-
rum componendo unum medium, quod sit
propria ratio formalis assentiendi, et in hoc
modo procedendo et intelligendo , assertio-
nem illam etiam admittit Vasquez supra, et
existimat non negari a Cano aut Vega; et
probatur primo , quia iila ratio assentiendi
non est mere divina ac supernaturalis, qualis
requiritur ad assensum fidei, et ad objectum
formale ejus. Secundo, quia ille assensus non
potest esse certior quam preemissa naturalis;
nam in hoc verum habet philosophorum axio-
ma, quod : conclusio sequitur debiliorem par-
iem. Et ratio est, quia assensus conclusionis
pendet in certitudine a singuiis preemissis, et
ideo non potest esse certior quam sit queeli-
bet preemissarum ; ergo non potest ille assen-
sus esse assensus fidei; ergo nec medium ejus
sufficit ad objectum formaie fidei.
8. Illatio una in dicto casu. — Contra illam
sentimt Molina, et Fonseca. — Eorum ratio.
— lmpugnatur . — Unde obiter infero duo :
unum est, assensum sic elicitum ex discursu
ilio non esse in substantia sua supernatura-
lem. Probatur, quia non habet certitudinem
supernaturalem , cum non excedat certitudi-
nem naturalis preemissa; , ut ostensum est;
deinde, quia non liabet objcctutn formale su-
pernaturale, quia illud mixtum, seu composi-
tum ex medio fidei et scientiae, humanum est
et naturalc ; unde formaliter fundatur in na-
turali lutnine, imo etiam in viribus naturali-
bus; denique actus ille liabitum acquisitum
generat. Contrarium vero in hoc puncto te-
nucrun! Molina, 1 parte, quaest. 1, art. 2, dis-
FIDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
put. 1 ; et Fonseca, sexto Metaphysicae, cap.
1, queest. 6, sectione octava, dicentes hunc
actum esse supernaturalem. Fundantur, quia
procedit exassensu supernaturali, cooperante
assensu naturali, quod satis est ad assensum
supernaturalem ; sic enim assensus fidei su-
pernaturalis est, quia procedit cx habitu su-
pernaturali, cooperante potentia naturali ;
unde consequenter asserunt habitum corres-
pondentem illi actui esse supernaturalem ,
licet fateantur esse acquisitum, quee duo non
video quomodo coheereant; nam habitus su-
pernaturalis per infusionem fif, ut ex lib. de
Gratia octavo, cap. 3 et 4, constat. Illud etiam
fundamentum non est solidum; nam etiam
assensus fidei divinae potest concurrere cum
assensu fidei humanee, vel opinionis, ad eli-
eiendum assensum conclusionis, et tamen
non propterea ille assensus erit superna-
turalis ; imo interdum potest esse falsus, ut
disput. 6, sect. 5, num. 4, attingemus ; ergo,
ut assensus conclusionis supernaturalis sit,
non satis est quod assensus unius preemissae
' sit supernaturaiis, imo in hoc debet effectus
potius sequi debiliorem partem causee. INeque
est simile de concursu intellectus cum habitu
fidei, quia ibi ratio formalis specificans actum
semper manet pure supernaturaiis, et ita in-
tcllectus non concurrit ut operans naturaii
virtute, sed per elevationem, et obedientia-
lem potentiam, ut alibi dixi ; utrumque au-
tem secus est in illo discursu, ut explica-
tum est.
9. Illatio altera quce probatur contra Vazquez.
— Theologia hceretici non est scientia. — Id
ostenditur verisimililer. — Et propriaratione.
— Altera illatio est, assensum Theologicum
alterius rationis esse in heeretico et in Catho-
lico^ etiamsi Vasquez supra contradicat; etra-
tio est, quia in heeretico procedit ille assensus
ex fide humana, qua ex parte pendet a prae-
missa credita, et consequenter non potestesse
tam certus quamestassensus scientificus,quia
fides humana non est tam certa ; et, ut dixi,
assensus conclusionis nunquam est certior
quam illa preemissa, quee minus certa est; at
vero in Catholico assensus ille fundatur in
certitudine fidei quee potest juvare certitudi-
nem scicntiee ad eliciendum assensum con-
clusionis, saltem seque certum ac est ipsa
scientia ; ergo suntassensusdiversarum ratio-
num. Et hoc sensu rccte loquuutur Theologi,
qui dicunt Theologiam esse scientiam in Ca-
tholico, non in haeretico ; intelligendum est
enim quoad certitudinem, non quoad eviden-
SECT. XI. AN P.EYELATlO MEMATA SUFFICIAT AD OBJECTUM, ETC.
99
tiam. Sic etiam vere dicitur quod, sicut hre-
reticus in uno articulo perdit totam fidem in-
fusam quoad omnes, ita etiam perdit totara
Theologiam, quee scientia suo modo est, Jicet
retineat fidem quamdam humanam, saltcm
mediatam, quoad aliquas conclusiones Theo-
logicas; nam quidquid sit de habitu, est hoc
verum quoad usum et exereitium actuum,
quia iiJi pendebant per se, et quasi essentiali-
ter ab assensu fidei infusee, qui in heeretico
esse non potest. Confirmatur hoc et declara-
tur breviter, quia non est verisimile beereti-
cum, firmiori vel meliori assensu credere
Christum, verbi gratia, esse risibilem, quam
esse hominem; sed hoc secundum credit tan-
tum fide humana ; ergo et primum; e contra-
rio vero Catholicus non minori certitudine
credit Christum esse risibilem, quam assen-
tiatur illi universali principio : Omnis bomo
est risibiliSj cujus certitudo est major, et per-
fectior, quam sit fidei humanee: ergo etiam
assensus illius conclusionis Theologiea1, per-
fectioris rationis est in Catholico, quam in
lieeretico. Et ratio propriaest, quia medium
illud, et ratio assentiendi, consurgens ex tes-
timonio divino conjuncto cum evidentia natu-
turali, est perfectioris rationis, quam sit me-
dium consurgens ex testimonio humano con-
juncto cum eadem evidentia naturali, utvide-
tur per se manifestum.
10. Proiatur deinde assertio secundo loco, in
casu guo discursus dicatur solum applicare
materiam. — In hoc casu hitendit assertionem
D. Thomas. — Eorum ratio. — Superest pro-
banda assertio in alio sensu, quando utimur
discursu Theologico, non ut formali ratione
assentiendi, sed ut applicanle, vel explicante
materiam quee continetur sub revelatione
divina, quee postea est unica ratio assen-
tiendi ; in quo sensu minus certa est conciu-
sio, et prima opinio majorem habet speciem
probabilitatis, quia ille actus est valde simi-
lis actui fidei in modo assentiendi, in obscu-
ritate, inevidentia,libertate, et pia affectione.
Nihilominus etiam in hoc sensu existimo esse
veram assertionem, et intentamab auctoribus
secundse sententiee, preesertim a D. Thoma,
qui docet dari assensum Theologicum distinc-
tum ab assensu fidei, et certiorem preemissa
naturaliter evidente, qui assensus non potest
esse alius. nisi is de quo ioquimur, quia alter
assensus per se fundatus in discursu, non est
certior quam naturalis preemissa evidens, ut
declaratum est ; ergo etiam hic assensus theo-
logicus habet objectum formale distinctum
ab objecto formaii fidei; ergo revelatio vh>
tualis tantum, seu mediata, et in alio, non
sufficit ad objectum formale fidei ; nam heec
revelatio virtualis est formale objectum ilJius
assensus Theoiogici. Unde hoc etiam sentiunt
alii Theologi, qui in hoc distinguunt objec-
tum formale Theologiee ab objecto formali
fidei: nam licet utrumque sit prima veritas,
respectu fidei est immediate testificans, seu
formaliter revelans ; respectu vero propriai
Theologiee solum testificatur in alio, seu vir-
tualiter. Ratio autem est, quia hic duplex
modus testificationis habet rationem motivi
valde diversam, et longe diverso modo certi-
ficat inteilectum, quia multo magis necessa-
ria est veritas testificantis in eo quod formali-
ter et expresse affirmat, quam in co quod
virtute tantum in re dicta continetur, precser-
tim quando haec ipsa continentia unius in aJio,
nec revelatur, nec per se ac formaliter existit
in re revelata.
11. Tertia tamen assertione staiuitur. —
Probatur auctoritate Theologorum. — Et ra-
tione. — Confirmatur. — Evasio insufficiens
excluditur. — Confirmatur primo. — Nihilo-
minus dicendum est tertio , conclusionem
Theologicam, quee prius tantum virtute con-
tinebatur in rebus revelatis, postquam per
Ecclesiam definitur, esse formaliter et pro-
priissime de fide, non mediate tantum, sed
immediate ; quia jam non habetur illa veritas
tantum ut virtute et mediate reveJata, sed ut
revelata formaliter et in se. Heec asseriio vi-
detur mihi certa, et haberi ex communi con-
sensu Theoiogorum, qui primam regulam, et
proximam quoad nos, ad assentiendum de
fide, ponunt definitionemEcclesiee, ut ex pree-
cedenti sectione intelligi potest ; et eadem
utuntur ad judicium ferendum de propositio-
tione heeretiea, ut sumitur aperte ex D. Tho-
ma 2. 2, queest. 11, articulo secundo, ad 3,
ubiCajetanus, et omnes, et infia disputatione
decima nona, sectione secunda, latius dicetur.
Neque in hoc invenio TheoJogum contradi-
centem ; nam Cano, qui citatur, 12 de Locis,
cap. 3, potius affirmat propositiones detinitas
ab Ecclesia, esse de fide, quod ad rem pree-
sentem spectat ; postea vero indicat non om-
nes illas esse principia Theologiee, quod di-
versum est, et pertinet fortasse admodum lo-
quendi de scientia Tlneologiee. Ratio vero est,
quia quod Ecclesia definit,Deus perEcciesiam
testificatur; Ecclesia autem definit talem veri-
tatem in se ac formaliter ; ergo jam Deus
illam in se ac formaliter testificatur; eigo eo
100
DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI FlDEl, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
ipso est constituta sufficienter sub objecto
formalifidei ; nam testimonium divinumidem
est, et seque certum, sive per seipsum, sive
per Ecclesiam, vel aJium ministrum Deus il-
lud praebcat, ut supra ostensum est. Et ita
consequentia est manifesta ; minor etiam
constat ex usu et definitionibus Ecclesise ; ma-
jor autem videtur certissima, quia Ecclesia
regitur ab Spiritu Sancto in suis definitioni-
bus, et de illa verificatur illud : Lingua mea
calamus scrilre velociter scribentis ; quod
Apostoli significarunt cum dixerunt : Visum
est Splritui Sanclo, et nolis ; et similiter
Goncilia solent ante definitionem prsemittere,
se esse in Spiritu Sancto legitime congregata;
idem etiam plane sensit Gregorius, libr. 1
EpistoL, capit. H, prope finem, cum voluit
quatuor prima Concilia generalia haberi ut
quatuor Evangelia, quia non minori auctori-
tate in eis locutus est Spiritus Sanctus, quoad
definitiones de fide. Confirmatur primo, quia
non est minor auctoritas Ecclesias quando ve-
ritatem definit, quam sit Scripturse sacroe in
his quae continet; sed omnia qua? sunt in
Scriptura, sunt proprie et immediate de fide;
ergo etiam orcnia quee Ecclesia defmit. Con-
sequentia cum minori constat, et major patet,
tum ex illo Pauli : Ecclesia est columna et fir-
mamentum veritatis; tum ex dicto Gregorii
proxime citato; tum ex alio Augustini : Evan-
gelio non crederem, nisi Ecclesice aucloritas
me moveret ; tum etiam quia, sicut est de fide,
non posse solvi Scripturam, ita etiam est de
fide Ecclesiam non posse errare in suis defi-
nitionibus. Nes satis est dicere Ecclesiam non
posse errare in hoc, quod res definita sit de
iide immediate vel mediate ; etenim Ecclesia
non definit isto modo, sed absolute hoc esse
verum, vel esse catholicam doctrinam, et ita
codem tenore hujusmodi veritates definit, et
errores contrarios damnat, ut constat ex Con-
cilio Tridentino, et ex coeteris omnibus. De-
niquc non solum dcfinit veritates per discur-
sum elicitas ex principiis fidei, sed etiam de-
finit verum sensum Scripturoe, et intentionem
Spiritus Sancti in his quse revelavit, vel per
Sciipturas, vel pcr traditionem ; ergo signum
est habere infallibilitatem proximam et im-
niediatam, ex assistentia ipsius Spiritus Sanc-
ti, quse aequivalet revelationi, vel consummat
illum, ut sic dicam. Quapropter, licet Ecclesia
dicatur non docere novam fidem, quia sempcr
explicat antiquam, nihilominus sua definitio-
ne facit, ut aliquid sit nunc de explicita et for-
mali fide, quod antea non erat, ut supra dixi.
12. Ad primam prolationem ab inductione
in num. 2. — Ad secundam. — Adtertiam. — Ad
quartam. — Et per hsec satisfactum est argu-
mentis secundse opinionis;nam priora confir-
mant nostram sententiam : alia vero novam
difficultatem non habent. In argumentis au-
tem primse opinionis, imprimis in inductione
quae ibi fit, aliqua non sunt vera, et aliqua
parum distincta. Nam, Deum esse infinitum,
esse incorporeum. et similia, satis immediate
sunt revelata in Scripturis, si non eisdemter-
minis, saltem aaquivalentibus, ut, Deum esse
spiritum, esse omnipotentem , etc. , praeter-
quam quod etiam heec sunt immediate defini-
ta. Alia vero, quse ibi afferuntur, sunt quoque
in se revelata, quamvis non omnino distincte,
ut de singularibus contentis sub universali
dictum est. Denique aliqua dantur, quae simul
sunt conclusiones Theologicffi , et veritates
definitse, et ita possunt simul esse credita per
propriam fidem, et scita per Theologicam
scientiam ; li3ec enim duo non repugnant,
etiam ex sententia communi Thomistarum.
Ad rationem vero respondetur, non omne il-
lud ex quo pendet veritas propositionis reve-
latee esse seque certum, nisi vel formaliter
contineatur in re revelata, vel de illa conne-
xione per similem revelationem constet ,
prsesertim quod ea quse sic tantum sunt con-
nexa, possunt per potentiam absolutam sepa-
rari, et ita non manet aiqualis certitudo. Ad
argumentum autem de contrario errore, re-
spondemus aliud esse tractare de veritate,
aliud de prsesumptione, ut recte dixerunt
Gregorius, q. 1 Prolog., art. 4; et Corduba,
libr. \, q. 47. Qui ergo negaret conclusionem
Theologicam necessariam, merito prsesume-
retur haereticus, quia crederetur potius nega-
re obscurum quam evidens ; tamen in re non
esset, seclusa definitione Ecclesiae , si vere
non negaret principium fidei, sed alia absur-
da cogitatione duceretur. Sicut Durandus ne-
gavit in Eucharistia esse quantitatem corporis
Christi, quamvis sit proprietas satis insepara-
bilis a materia secundum naturalem possibi-
lilatem, et evidentiara. Reliqua quaa ibi tan-
guntur de actu et habitu Theologiae, quomodo
sint supernaturales et infusi, dicemus infe-
rius, comparando illos cum actu et habitu
fidei.
SECT. XI!. AN REVELATIO DIVINA HUMANTTUS CREDITA. ETC.
!OI
SECTIO XII.
Utrum revelatio divina, ut credita fide acqui-
sita , sit sufficiens ad objectum formale
fidei.
1. Diximus hactenus primam veritatem, ut
revelantem, esse formale objectum fidei , et
consequenter divinam revelationem pertinere
ad hoc objectum formale, tanquam testimo-
nium primae veritatis ; ex quo sequitur, quod
in superioribus etiam tetigimus , duo esse
principia ex quibus fides nostra pendet : unum
est, Deum non posse fallere in Ms quce dicit ;
aliud est, Deum dicere ea quce credimus ; un-
de, sicut de priori principio supra tractavi-
mus, quomodo cognoscendum sit ac creden-
dum , ut fidem aliarum veritatum fundare
possit, ita in praesenti declarandum superest,
quomodo principium posterius, scilicet, Deum
dicere aut revelare, nobis innotescere debeat,
ut propter divinam revelationem caetera cre-
dere valeamus. Cujus quaestionis resolutio
facilis esse posset ex dictis in priori puncto;
tamen, quia non desunt opiniones, praeter-
mitti non potuit, et simul cum illa explicabi-
mus quomodo fides divina ab acquisita pen-
deat, vel illam aliquo modo requirat.
2. Prima sententia affirmans, et quibus tri-
bualur. — Est ergo prima sententia, affirmans
divinam revelationem necessario prius credi
debere per fidem acquisitam, ut res revelatae
possint per fidem infusam credi ; ex quo se-
qui videtur revelationem divinam, ut credi-
tam per fidem acquisitam, esse rationem cre-
dendi res alias revelatas a Deo, et consequen-
ter principium illud : Deus dicit has res, per
fidem humanam esso creditum, et hoc satis
esse ut fundet fidem infusam. Ha?c opinio so-
let tribui Scoto, in 3, dist. 23, qusest. unica,
quem ibi Gabriel imitatur, queest. 2, art. 1,
prope finem, et articulo conclus. 1, qui tam
expresse non docent omnia quae proposita
sunt, licet in multis faveant ; dicunt enim fi-
dem infusam sine praevia acquisita obtineri
non posse; imo indicant fidem acquisitam
csse partialem causam fidei infusa:, vel po-
tius actum fidei acquisitae et infusae non esse
distinctos, sed unum ex duplici habitu acqui-
sito et infuso, habente tamen ab infuso ma-
jorem intensionem et firmitatem, quod lta in-
tellexit et secutus est Medina, lib. 5 de Recta
in Deumfide, c. 11, et ideo citari etiam solet
pro hac sententia, quod fides infusa resolva-
tur in acquisitam ex parte illius principii :
Deus revelat, seu dicit; re tamen vera illam
non tenet, ut ex fine capitis constat. Tribni-
tur etiam a Gano, lib. 2 de Locis, cap. 7, ipsa
haec sententia Durando, in 3, dist. 24, quoest.
1, num. 8. quia dicit ultimum principium, in
quod fides resolvitur, esse teslimonium Ec-
clesiae, quod etiam dicit Medina; tamen Du-
randus non declarat qua fide credatur hoc
Ecclesiae testimonium ; addit vero , dist. 25,
quaest. 3, num. 4, assensum, qui pendet ex
approbatione Ecclesiae, esse acquisitum, in
quo favet huic sententise.
3. Hujus sententve argumentum primum.
— Secundum. — Confirmatur primo ex Rom.
10. — Secundo ex Augustino. — Principale au-
tem fundamentum hujus sententiae est, quia,
ad credendum esse vera quae dicuntur a Deo,
necesse est credere esse dicta a Deo; sed
quod sint dicta, non potest credi fide infusa;
ergo debet credi fide acquisita, et illud suffi-
cit. Consequentia patet, quia non potest co-
gitari alius modus cognitionis, cum illud non
sit objectum evidenter cognitum. Minor au=
tem probatur, quia illud principium non po=
test cognosci per aiiud, ut fide infusa creda-
tur, afias procederetur in infinitum; neque
etiam per seipsum, quia non est per se no-
tum ex terminis, et tantum illa , quae, hujus-
modi sun t, possunt illo modo per se et im-
mediate cognosci, praesertim certa et infalli-
bili cognitione. Secundo argumentantur Sco-
tus et Gabriel quia fides infusa non potest
exire in actum, nisi praevia aliqua fide acqui-
sita; ergo haec maxime necessaria est de ipsa
revelatione, seu de hoc principio : Deus dicit;
ergo revelatio, ut credita fide acquisita, est
ratio credendi caetera revelata. Primum an-
tecedens probatur, quia si puer baptizatus,
quando pervenit ad usum rationis, non ha-
beat veritates fidei sibi propositas per ali-
quam humanam auctoritatem , non poterit
illas credere fide infusa, etiamsi habeat habi-
tum infusum fidei; ergo signum est illum ha-
bitum praerequirere fidem acquisitam, ut pos-
sit suum actum elicere ; quoniam si hoc non
postularet, posset statim suum actum exer-
cere; unde hoc confirmant primo, ex illo
Pauli ad Roman. 10 : Fides ex auditu ; putant
enim hoc non esse dictum nisi propter fidem
acquisitam ; nam fides infusa, inquiunt, non
est ex auditu praedicationis, sed immediate
infunditur a Deo. Et confirmatur, ait Scotus,
quia fides quae ex auditu concipitur, s*pe est
•102 DISPUT. III. DE 0BJ!^CT0 F0P.5IALI
fides informis, quee habetur sine pcenitentia
et charitate ; ergo est fides acquisita, nam in-
fusa non datur nisi cum charitate. Confirma-
tur tandem quia nostra fides ordinarie fun-
datur in testimonio Ecclesiee , ut sumitur ex
Augustino contra epistolamFundamenti, cap.
■4, etusu ipso ac experientia constat; sed Ec-
clcsiam esse veracem credimus fide acqui-
sita, propter maximam auctoritatem hujus
congregationis, et propter miracula quee in
ea facta sunt , et insigncm sanctitatem et
doctrinam ejus, et aha motiva quee ad cre-
dendum nos movent, et Augustinum in Ec-
ciesia tenebant, ut ipse fatetur in citato loco;
ex quibus omnibus tantum consurgit fides
queedam humana, quee, lieet in suo ordine
certa sit, non transcendit fidem acquisitam ;
ergo ex hac parte in illa nititur, et ad illam
resolvitur fides infusa.
4. Improhatur superior sententia. — Argu-
mentum a fortiori :— Roloratur primo. — Se-
cundo. — Heec sententia., quantum ad preeci-
puam resolutionem quam in preesenti inqui-
rimus, probari a nobis non potest; nam ratio-
nes ct argumenta, quibus supra ostendimus
evidentiam illius principii : Deus nos fallere
non potest, non esse sufficientem ad fundan-
dam certitudinem fidei infusee circa res reve-
latas, a fortiori convincunt credulitatem hu-
manam, quantumvis moraliter evidentem,
hujus principii : Deus revelavit, seu dixit has
res, non posse sufficere ad objectum formale
fidei, ex quo per se pendet tota ejus certitudo
supernaturalis et infusa. Quod autem hoc ita
sit, patet, quia naturalis evidentia infallibilis
veritatis divinee non est minor, imo fortasse
major , quam sit certitudo vel eviclentia
illius credulitatis humana% ut videtur per se
notum ; et c converso, dependentia fidei et
certitudinis ejus ab hoc principio : Deus dicit
hoc, non estminor quam sit dependentiaejus-
dem fidei ab alio principio : Deus est rerax ;
ergo si evidentia illius principii non sufficit ad
objectum formale fidci, nec potest sufficere
humana credulitas divinse revelationis. Ralio
denique a priori est, quia certifudo fidei in-
fnsee est supernaturalis, certitudoautem fidci
acquisitae est inferioris ordinis, et naturalis;
ergo impossibile est ut illa prior per se fun-
detur ant pendeat ab hac posteriori. Confir-
malur primo, qnia alias tam impeifecta csset
fides Catholici, siculfidcs bspretici, circa idcm
mysterium ab utroquc creditum, quod est
mnnifoste falsura. Probatur autem scquela,
quia fides haeretici in hoc imperfcctacst, quia
FiDEI, ET QUOMODO AD ILLUD, ETC.
totam suam credulitatem fundat scu resolvit
heereticus in aliquam fidem humanam, qua
credit Deum dixisse illa quee sibi videntur cre-
denda, et non alia ; ergo, si etiam nostra
fidcs in humanum testimonium et fidem ac-
quisitam resolvitur, eamdem profecto partici-
pat imperfectionem. Uncle confirmatur secun-
do : nam hrec fides acquisita potest esse diver-
see rationis indiversiscredentibus, etiamcirca
easdemres creditas, quiapotest esseexdiver-
sis motivis seu testimoniis humanis, a quibus
actus recipiunt diversitatem; ergo etiam fides
mysteriorum erit diversse rationis in diversis
credentibus, si per se pendet ab illa fide
acquisita, quia assensus conclusionis sumit
diversitatem ex assensibus principiorum.
5. Secunda sententia. — Ejus fundamentum.
— Propter has ergo rationes, et ad vitanda
etiam argumenta primee sententiee,dicunt ali-
qui (potestque esse secunda opinio) revelatio-
nem divinam esse rationem formalem objecti
fidei, non ut creditam humana vel divina tide,
quia non oportet esse cognitam proprie, et tan-
quam objectum quod cognoscitur, sed solum
esserationemcredendi, quia tantum est ratio
sub qua, objecti lidei ; in hujusmodi autem
ratione objectiva necessarium non est ut pree-
supponatur cognita ; et potest hoc fundari,
quia fides infusa non praebet assensum per
modum discursus, sed simpliciter tendendo
in veritatem revelatam, eo ipso quod suffi-
cienter proponitur ut revelata ; non est ergo
necessarium , ad hoc ut intellectus credat
rem revelatam, ut prius judicet esse dictam
a Deo ; ergo non est necessarium ut preece-
dat fides infusa vel acquisita ipsiusmet reve-
lationis; et ita cessant difficultates pro utra-
que parte propositae.
6. Refellitur hcpc sententia. — Heec autem
sententia et responsio, licet inter aliquos mo-
dernos Theologos circumferatur, ab antiquis
tradita non est, sed fortasse desumpta ab ea
cujus in sect. 3, n. 4, memini, hoc discrimine,
quod lumen infusum in partcm objecti forma-
lis fidei non adducat; nec mihi videtnr verisi-
milis. quia revcra non est intelligibilis ; quia
revclatio divina, non quomodocumque est
ratio objectiva , sed tanquam medium et
motivum credendi. Credimus enim mysteria
fidei, quia Deus nobis illa revelavit ; impossi-
bilo aulem est aliquid esse motivum assen-
tiendij nisi sit cognitum; crgo qui credit ali-
quid, quia dictum a Deo, necesse est ul co-
gnoscat et judicet Deum id rcvelassc seu
dixisse. Idquc manifeste constatin fide huma
SECT. XII. AS REVELATIO DIV
na; quomodo enim intelligi potest ut aliquis
credat sententiam aliquam propter Augustini
auctoritatem, nisi credat Augustinum illam
docuisse ? Denique, supra ostensum est co-
gnitionem primee veritatis, et quod non pos-
sit fallere, necessariam esse ad credendum
aliquid tanquam certum , propter testimo-
nium ejusdem veritatis ; ergo non minus ne-
cessarium est praecognoscere ipsam primam
veritatem hoc vel illud credendum asseruisse.
Probatur consequentia, quia non minus pen-
det assensus fidei ab hoc principio quam ab
illo, et quia parum nobis confert ad creden-
dam hanc vel illam propositionem, quodDeus
in se verax sit, nisi cognoscatur ipsam pri-
mam veritatem suo testimouio talem pro-
positionem confirmasse, et quas^' informasse.
7. Tertia sententia vera. — Sumitur ex D.
Thoma. — Tribui potest Marsilio, Capreolo,
Cajetano, etc. — Ejus comprobatio ex jam
dictis. — Et a contrario. -/Est ergo tertia et
P vera sententia, revelationem Dei dicentis res
fidei, credendam esse fide divina et infusa,
utres ipseerevelatee possinteadem fide credi;
et consequenter illam revelationem, non nisi
ut creditam seu credibilem eadem fide, esse
rationem formalem objecti fidei infusee. Hasc
opinio sumitur ex D. Thoma 2. 2, q. 1, art. \,
quatenus docet nihil aliud quam testimonium
primae veritatis esse objectum formale fidei ;
nam si concursus fidei humanee esset per se
necessarius adassensumfidei, jam non solum
testimonium divinum, sed simul cum humano
esset objectum formale, seu ratio credendi ;/
et hoc modo potest tribui heec sententia anti-
quis Theologis, ita sentientibus de objecto
fidei infusa1: , et specialiter indicavit illam
Marsil., in 3, queest. dO, art. 1, preesertim in
dubiis quee in tertia parte illius articuli pro-
ponit; clarius docuit Capreolus,, in 3, dist. 24,
a. 3, ad argumenta Scoti contra quartam con-
clusionem ; sequitur Cajetanus, dicto art. 1,
dub. 4; et clarius Cano, 1. 2 de Locis, c. 8, ad
4. solutionem; etValentia, t. 3, disp. \, q. 1,
p. i, assert.2, in 8 difficultate. Et sufficienter
confirmatur heec sententia ex dictis contra
-> duas preecedentes; /necesse est enim ut qui
credit res quee sunt revelatee a Deo, credat
etiam ipsam revelationem, ut argumenta
proxime facta convincunt ; ergo necesse est
ut utrumque credat, saltem eequali certitudi-
ne, quia nullus potest prudenter firmius cre-
dere rem dictam, quia dicta est, quam cre-
dat esse dictam, ut experimento constat et
ratione; quia hoc est fuudamentum illius, et
1NA HUMAKITUS CREDITA, ETC. * 103
non potest esse firmius eedificium quam fun-
damentum. Unde patet a contrario ; nam si
quis dubitaret aut formidaret an mysteria
fidei nostree essent dicta a Deo,consequenter
ac necessario eodem modo vacillaret in fide
ipsorum mysteriorum; ergo necesse est ut
eadem fide utrumque teneat, scilicet, et rem
dictam, et Deum illam dixisse ; supponimus
enim, ex supradictis, non dari evidentiam
prcesertim supernaturalem hujus revelatio-
nis , qua seclusa , non potest esse ceque
certa, nisi per eamdem fidem divinam te-,
neatur.
8. Pro eadem tertia sententia et aliarum ex-
peditione propositiones tres. — Prima proposi-
tio. — Ostenditur primo. — Ostenditur secundo.
— Ostenditur tert o. — Hoec ergo sententia, ut
dixi, vera est ; ut tamen evidentius probetur,
et paretur via ad solvendas difficultates pri-
mae opinionis, et ad explicandam resolutio-
nem fidei ex parte hujus principii, nonnullas
propositiones subjiciam. Prima est : hax pro-
positio : Deus dixit, seu revelarit mysteriafi-
dei, est de fide, non minus quam speciales
articuli fidei, et consequenter ostendi potest
et debet proprie, ut quod, per eamdem S-
dem infusam. Ha?c assertio videtur mihi cer-
ta, nec invenio Theologum qui de illa dubi-
taverit; et probari potest primo, quia ha?c ve-
ritas ssepissime et variis modis est in sacra
Scriptura revelata, ut quoties Scriptura di-
cit : Factum estverbum Domini ad P/opI/etas;
vel ubi Prophetee dicunt : Hcsc dicit Domi-
mis. Et eamdem vim habet quod Petrus dixit :
Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti
Dei Jwmines. Unde idem probat quod in Sym-
bolo de Spiritu Sancto dicitur : Qui locutus
est per PropJutas. Imo Christus ipse dicebat :
Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit
me; et infinita sunt similia, ex quibus mani-
feste constat non minus esse revelatam et
propositam ad credendum illam gcneralem
veritatem : Deum dixit, seu revelavit mysteria
fidei, quam singula particularia mysteria ; er-
go est eeque certa , et eadem fide credenda.
Secundo probatur , quia de singulis regulis
fidei sensibilibus, de fide est contincre infal-
libilem veritatem, ut de Scriptura sacra, quod
nuilum sit in ea mendacium, juxta verbum
Christi : Nonpotestsolvi Scriptura, et de Eccle-
sia? definitionibus, quia, ut Paulus inquit, est
columna et firmamentum veritaiis ; eigo est
de fide, in his regulis contineri verbum Dei,
seu, quod idem est, Deum loqui per illas; et
ita de fide credimus Ecclesiam regi ab Spi-
104 DISPUT. 111. DE 0BJECT0 FOMIALI
ritu Sancto. Ergo etiam est de fide Deum di-
cere omnia quse credimus : nam omnia sunt
in Scriptura contenta, ab Ecclesia tradita et
definita. Tertio, qui negaret aliquid ex his,
quse credenda sunt per fidem, esse dictum et
revelatum a Deo, esset plane haeretieus, ne-
que minus erraret qui de hoc deliberate du-
bitaret; nam consequenter dubitare posset
de veritate rei dictce seu revelatae ; ergo con-
traria veritas, scilicet , Deum revelasse heec
mysteria, certitudine fidei infusae tenenda
est.
9. Secunda propositio. — Ejus ratio. — Et
exemplum Capreoli. — Secunda propositio : in
omni assensu fidei infusae , quo credimus
mysterium aliquod in particulari, ut, Deum
esse trinum, vel factum esse hominem, vel si-
milia, intrinsece et quasi per se primo credi-
mus eadem fide Deum revelasse tale myste-
rium. Hanc assertionem posuit expresse Ca-
preolus in quaestione supra citata, quem imi-
tatus est Vasquez, 1 part., disp. 3, cap. 3, et
1. 2, disp. 201, cap. 2, ubi ait primum et per
se credendum in assensu cujuscumque mys-
terii, esse, illud dixisse Deum. Eamdem as-
sertionem sumo ex D. Tboma 2. 2, q. 171,
art. 5, ubi ait revelationem divinam, qua
Deus aliquid alicui revelat, reddere certum
illum cui fit revelatio, non solum de veritate
revelata, sed etiam Deum esse qui loquitur.
Verum quidem est D. Thomam loqui de illo
cui fit immediate revelatio, ut erant prophe-
ta*. ; verumlamen si ratio attendatur, eadem
de credentibus omnibus procedit. Est autem
ratio D. Thomse, quia alias, si ipse propheta
de hoc certitudinem non haberet, scilicet,
Deum esse qui loquitur, fides credentium dicta
prophetarum certa esse non posset ; eodem
autem modo non posset esse certa fides cre-
dentium, nisi ipsimetaeque certi essentDeum
esse qui loquitur, sicut etiam ipsimet pro-
phetee non possent esse certi de rebus reve-
latis, et de veritate earum, nisi essent certi
quod Deus illa testificetur. Unde facile colli-
gitur ratio conclusionis ; nam qui per fidem
credit aliquam veritatem, credit illam, quia
dicta est a Deo ; ergo necessario et intrinsece
per illum actum credit illud esse dictum a
Deo. Probatur conspquentia , quia hrec cau-
salis : IIoc credilur quia dlctum a Deo, inclu-
dil ventatem hujus propositionis : IIoc est dic-
tum a Deo, quae est fundamentum credendi
aham ; ergo non potest assensus terminari
ad veritatem rei dicla?, quin simul terminetur
ad hanc veritatem, quod illud sit dictum a
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD ETG.
Deo. Declarat hoc Capreolus exemplo visus,
cujus actus non potest terminari ad colorem,
quin simul per illud videatur lumen, quia ita
est ratio videndi colorem, ut sit etiam visi-
bile, et necessario simul videndum, vel etiam
prius, saltem naturse ordine. Ita enim compa-
ratur dictio Dei ad rem dictam, quia est ratio
credendi, ettalis, ut sit etiam medium et mo-
tivum credendi, ut explicatum est.
10. Tertia propositio, qua directe satisfit
titulo sectionis. — Comprobatur ex dictis. —
Declaratur amplius. — Tertia propositio, quse
ex dictis colligitur, est conclusio directe res-
pondens quasstioni, scilicet, revelationem di-
vinam non esse rationem formalem objecti
fidei, ut creditam, vel credendam fide hu-
mana, sed ut credibilem, et creditam fide in-
fusa et divina. Huec assertio jam estsufficien-
ter probata contra priores sententias ; et ex
prima propositione posita, manifeste conclu-
ditur esse possibile credere per fidem infu-
sam, hujusmodi revelationem esse divinam,
cum ostensum sit esse necessarium hoc cre-
dere. In secunda autem propositione, decla-
ratum est hanc fidem intrinsece includi in
quocumque assensu fidei; ergo manifeste
concluditur illam revelationem, ut divinam,
et ut creditam fide divina, esse rationem cre-
dendi alia, et hoc est esse objectum formale
fidei. Et declaratur tandem, quia vel appli-
catio illius objecti formalis ad materiale in-
telligitur a nobis fieri per proprium discur-
sum, vel per actum simplicem credendi rem
revelatam sub tali ratione; utroque autem
modo necesse est revelationem ipsam credi
fide infusa. Probatur minor quoad priorem
partem, quia si fiat talisformalisdiscursus,in
illo sumilur illa propositio : Deus Jioc revelat,
seu dicit, tanquam praemissa necessaria ad
inferendam conclusionem credendam ; ergo
necesse est ut supponatur credita, ad minus
sequali certitudine, ut satis probatum in su-
perioribus est, et apud Aristotelem et philo-
sophos est per se notum. Altera vero pars
minoris probatur, quia si actus est unus
et simplex, eadem certitudine compleclitur
omnia quae sub illum cadunt;/Ostensum au-.
tem est pertalem actum credi, et rem dictam,
et Dcum dicere; ergo utrumque creditur cer-
titudine fidei infusa?. Acccdit quod licet ille
actus vidcatur simplex, in illo includitur vir-
tualis discursus, et ideo non potest certius
adhaerere objccto materiali quam formali. /
\ \ . Duiium circa primum argumentum
in num. tertio. — Prima responsio. — Se-
SECT. X!I. AN REVELATIO DIVINA HUMANITUS CREDITA, ETC.
105
cunda responsio Cani et Aragon. — Rejicitur
quia favet hareticis. — Et ex aperta ratione.
— Confirmatur. — Superest ut respondeamus
ad argumenta primse sententiae. Et in primo
postulatur difficultas saepe ineulcata, et in hac
materia valde obscura reputata, quomodo
possit eadem propositio et esse credita, et
ratio credendi, ne in infinitum procedatur.
Ad quod primo dicimus necessarium esse ut
auctores primse sententiae hunc etiam nodum
solvant, quia non possunt negare primam
1 assertionem a nobis positam, ut revera non
negant, quia est fide certissima, et tamen in
illa potest fieri idem argumentum ; nam si
fide credimus Deum dixisse mysteria fidei, ex
quo, quseso, principio vel ratione illud credi-
mus; nam si ex alio distincto, de illo iterum
quoeram, et sic procedam in infinitum; si au-
temibi sistimus, jameadem propositio, quam-
vis per se nota non sit, erit per se credita, et
sibi ipsi ratio credendi. Secundo respondet
Cano supra et Aragon. 2. 2, quaest. 1 , artic. 1,
concl. 6, fideles credere res seu mysteria fi-
dei, quia Deus illa revelavit ; quod au-
tem Deus illa revelaverit, immediate crede-
re , quia interius moventur per specialem
instinctum divinum, juxta illud : Qui credit
in filium Dei, halet testimonium Dei in se.
Haec vero responsio, et in modo loquendi vi-
tanda est propter hsereticos hujus temporis,
et in re ipsa non potest satisfacere. Ratio
prioris partis est, quia videntur hi auctores
resolvere ultimate fidem in internum instinc-
tum Spiritus Sancti, quod etiam faciunt hse-
retici hujus temporis,ut eludant auctoritatem
Ecclesiee et definitionem ejus. Prseterea ra-
tione utrumque declaratur, quia vel quando
loquuntur de resolutione in internam motio-
nem, intelligunt tanquam in principium par-
ticulare efficiens assensus fidei infusse, vel
tanquam in motivum credendi, ex parte ob-
jecti. Primum nihil ad causam refert ; secun-
dum dici non potest; ergo. Minor quoad prio-
rem partem probatur, quia hic non inquiri-
mus causam efficientem assensus fidei, sed
objectivam; deinde quia illud commune est
omnibus assensibus fidei infusae, sive sint
de illo generali principio : Deus dixit, Deus
revelavit mysteria fidei, sive de quocumque
mysterio in particulari; ergo ille modus re-
solutionis nihil refert ad solvendam difficul-
tatem de qua tractamus. Altera vero pars
minoris probatur, quia motio effectiva neces-
saria ad fidem supponit objectum formale
sufficiens, et sufficienter propositum ; ergo
ante illam motionem internam, necessarium
est ex parti objecti assignare formale moti-
vum, et ultimam resolutionem ejus. Accedit
quod assensus fidei hujus principii : Deus di-
cit, etc. ejusdem speciei est cum aliis actibus
fidei, ut ostensum est; ergo idem habere de-
bet objectum formale; ergo non magis ille
actus resolvitur in motionem internam, quam
cseteri aclus fidei.
12. Tertia veraque responsio. — Suadetur.
— Dico ergo principium illud non resolvi in
aliud principium a se distinctum, sed se ipso
credi, ut recte Capreolus et Cajetanus, citati
in num. 7, explicarunt. Neque refert quod
objicitur, quod illud principium non est per
se notum ; quia, esto hoc ita sit, nihilominus
potest esse, et est per se credibile; quia ut
sit per se notum, requiritur evidentia cum
immediata et intrinseca connexione termi-
norum ; neutrum autem horum invenitur in
illo principio , prsesertim respectu nostri ;
ut autem sit per se credibile, sufficit ut sit
per se revelabile a Deo , et quod , ut sic
dictum , et revelatum , possit sufficienter
proponi ; utrumque autem in illo princi-
pio reperitur. Quod vero illa duo sufficiant,
manifestum est, quia illa cum proportione
sufficiunt in quacumque alia veritate cre-
denda per fidem, et quia in illis continetur
et objectum formale fidei, et sufficiens ap-
plicatio ejus ; quod autem illa duo concur-
rant in illo principio, facile etiam declaratur
ex dictis : nam imprimis, quod iilud princi-
pium sit revelabile, imo et revelatum a Deo,
satis ex Scriptura probatum est in num. 8 ;
quod autem per seipsum reveletur, ita de-
claratur, quia duobus modis potest Deus re-
velare se aliquid dicere uno modo, quasi in
actu signato, seu per actum expresse retle-
xum, ut quando Scriptura dicit : Hwc dicit
Dominus, seu: Pater meus revelavit ; et ibi
non est propria revelatio ejusdem dicti per
seipsum, sed est unum dictum de alio, seu
revelatio de revelatione. Alio vero modo po-
test hoc inteliigi, quia, in actu exercito, dum
Deus aliquid dicit quasi per intrinsecam re-
flexionem ejusdem actus in seipsum, dicit se
dicere, sicut eodem actu quo Deus aliquid
scit, necessario etiam scit se scire , quod
etiam de scientia demonstrativa attigit Aris-
toteles, 1 pos-t., c. 2, ad finem ; et inter ho-
mines etiam, quamvis qui loquitur, per ex-
pressum actum reflexum non dicat se loqui,
loquendo id satis dicit in actu exercito. Et
hac ratione quando aliquid sufficienter pro-
406 DISPUT. III. DE 0BJECT0 FORMALI
ponitur ut dictum a Deo, eo ipso locutio illa
sufficienter proponitur ut verbum Dei ; et
ideo non tantum res dicta, sed etiam locutio
ipsa accipienda est et credenda ut verbum
Dei, juxta illud Pauli, 4 Thess. 2 : Cum ac-
cepissetis a nobis terbum a-uditus fidei, acce-
pistis illud, non ut terbum hominum, sed ut
tere est verbum Dei. Hoc ergo modo divinum
verbum, et rem dictam et seipsum dicit, et
hac ratione per fidem infusam creditur, non
per resolutionem in aliud verbum, sed per
seipsum.
43. Dubium secundum circa secundum ar-
gumentum in eodem num. 3, quo pacto divina
fides pr&requirat humanam. — Non prcerequi-
rit illam propter substantiam. — Neque pro-
pter intensionem. — Neque ut principium in
quo per se nitatur. — Sed tanquam conditio-
nem ordinario necessariam. — In secundo ar-
gumento primae sententise, prsecipue postu-
latur quomodo fides infusa divina supponat
acquisitam ; hoc enim tanquam certum as-
sumunt dicti auctores, et Cano atque alii vi-
dentur admittere, et prsecipue affirmat Vas-
quez, 4 p., q. \, art. 4, dubitatione 1 litte-
rali, et disp. 5, c. 3, et 4. 2, disp. 201, c. 2,
ubi ait fidem acquisitam esse necessariam ad
sahitem ; tamen subjungit illam non separari
ab infusa , quia habenti fidem acquisitam,
scilicet de rebus fidei, statim datur infusa ;
sed hoc ultimum postea videbimus, nam dif-
ficilem habet probationem. In priori autem
puncto, quod ad prsesens spectat, primo ca-
vendum est quod Scotus et Gabriel, num. 2
relati, indicant, et clarius dicit Medina, tidem
acquisitam requiri ad infusam, veluti pro-
pter substantiam ipsius actus ; putant enim
unum esse actum fidei acquisitae et infusa?,
quod falsum esse infra ostendemus, et exprin-
cipiis positis in materia de G-rat. , iib. 2, a
cap. 4, est manifestum, quia actus fidei in-
fusse est supernaturalis quoad substantiam,
alius vero naturalis est. Item illi actus ha-
bent objecta formalia diversa, scilicet, auc-
toritatem divinam et humanam. Denique in-
tensio actus nec sufficit ncc requiritur ad fi-
dem infusam ; unde impossibilc est distin-
guere illos actus propter solam intensio-
nem, vel alium similem modum, nisi in prin-
cipiis essentialibus distinguantur. Secundo,
falsum etiam esl fidem infusam supponcre
acquisitam, tanquam principium per sca quo
pendeat , ut probant omnia adducta , quia
alias non posset esse firmior infusa fides
qunm acquisita, nec certitudo eius in divi-
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC
nam auctoritatem ultimate resolveretur. Ter-
tio, verum est tamen ad credendum per fi-
dem infusam communi et ordinario modo
necessarium esse aliquam auctoritatem hu-
manam, per quam ipsum objectum fidei suf-
ficienter proponatur, ut in sequenti disputa-
tione late dicendum est, et variis testimoniis
Scripturae confirmat Cano, supra, sufficien-
terque convincit illud Pauli : Quomodo cre-
dent sine prxdicante? ubi sine dubio loquitur
non de fide acquisita, sed de infusa, de qua
dixerat : Corde creditur ad justitiam, etc. ;
nam fides infusa, licet interius a Deo fia-t,
tamen per auditum quasi inchoatur quoad
objecti propositionem. Quarto, admitti potest
ex hac humana auctoritate generari quam-
d?m fidem humanam praeviam ad fidem in-
fusam, non tanquam fundamentum vel ra-
tionem formalem ejus, sed tanquam condi-
tionem et applicationem objecti. In hoc au-
tem objecto oportet distinguere veritatem
et credibiiitatem ; assensus ergo quod ob-
jectum credibile sit, antecedere debet fidem
infusam, et illum vocamus fidem humanam,
ut distinguamus illum a fide infusa, et quia
magna ex parte auctoritate humana nititur,
quamvis non sola, sed etiam aliis signis et
conjecturis, quee faciunt etiam evidentiam
credibilitatis, ut postea videbimus ; et ideo
aliqui illam, non tantum fidem humanam,
sed etiam scientiam quamdam acquisitam ap-
pellant ; at vero de veritatibus ipsis revelatis
licet prsecedere possit fides acquisita, quia
hoc pendet ex voluntate credentis, non est
tamen per se, neque ut causa per se, neque
ut conditio, quia statim ac homo judicat esse
credibile quod sufficienter proponitur , po-
test, si velit, cum auxilio divino, quod praesto
est, immediate assentiri revelatis fide infusa,
neque probabilis ratio alterius ordinis ne-
cessarii afferri potest, quia nec ex parte obje-
cti nec ex parte voluntatis talis necessitas
invenitur.
44. Respondetur jam formaliter ad secun-
dum argumentum. — Ad primam confirmaiio-
nem. — Ad secmdam. — Ita ergo facilis est
responsio ad secundum argumentum ; dalo
enim antecedente in vero sensu explicato,
negatur consequentia, quia fides seu notitia
credibilitatis objecti non esl principium pcr
se fidei infusa", neque pertinet ad objcctum
formale ejus, sed est tantum conditio neces-
saria ut sufficienter proponatur. Prima etiam
confirmatio nullius est momcnti, quia infide-
lis , qui ad fidem convcrtitur, potest prius
SECT. XIII. ASS KEYELATIO F
credere fide infusa , quam justificetur vel
pcenitentiam agat, ut est certum ex materia
de gratia, et in sequentibus etiam dicetur;
locus vero Pauli ostendit requiri prsedica-
tionem ut fides proponatur, non ut in ea ni-
tatur. Ad seeundam denique confirmatio-
nem, respondetur immerito Medinam et alios
quosdam putare difficultatem propositam per
hoc esse expediendam, quod fides nostra re-
solvitur in auctoritatem Ecclesiee ; nam si id
intelligant de illa auctoritate , ut humana
est, omnino falsum dicunt, ut ex supra di-
ctis constat ; et ita, licet ficlcs, quae datur
Ecclesia^ sub hac ratione spectatee, humana
sit, nihil inde inferunt, quia illa non est fun-
damentum fidei. Si vero loquantur de aucto-
ritate Ecclesiee, ut regitur ab Spiritu Sancto,
sic non sufficit illam credere, vel illi credere
fide acquisita, sed necessarium est credere
fide infusa, quee resolvenda est in illud prin-
cipium , qwod Deus dixit, et promisit assis-
tentiam Spiritus Sancti suce Fcclesue, et
ita necesse est tandem recurrere ad doctri-
nam traditam.
SECTIO XIII.
Utrum rerelatio dizina existimata,etnon vera,
possit esse ratio sufficiens credendi fide in-
fusal
i . Ratio duiitandi. — Quaestionem hanc
non disputant ex professo Theologi, sed illius
resolutionem tanquam certam supponunt;
verumlamen, quia difficultate non caret, et
explicatione ac defensione indiget, preeter-
mitti non debet. Ratio ergo dubitandi est,
quia revelatio divina quee ad credendum mo-
vet in seipsa non videtur, sed ordinarie per
homines sufficienter proponitur; contingere
autem potest ut aliquid sufficienter propo-
natur tanquam revelatum a Deo, quod revera
revelatum non sit; unde etiam continget, ut
aliqua sit revelatio divina invincibiliter talis
existimata, quee revera a Deo facta non sit;
ergo illa sufficit ad credendum ex proprio as-
sensu fidei infusae, ac proinde talis revelatio
existimata sufficiet ad objectum formale fidei.
Major constat ex dictis in superioribus sec-
tionibus. Minor probatur, quia contingere
potest ut simplex fidelis doceatur a suis pas-
toribus et Preelatis, vel ab homine docto, et
catholico existimato, de re aliqua tanquam
catholica et revelata a Deo, quee non solum
non sit revelata, sed etiam sit contra reve-
lata ; quee propositio , respectu talis per-
ALSO PLTATA SUFFICIAT, ETC. 107
sonee, est sufficiens, tum ad excusandam
illam ab errore , quia simplex fidelis non
potest per se examinare veritatem, sed suffi-
cientem diligentiam adhibet, pastores et doc-
tores Ecclesiee audiendo ; et hoc modo faten-
tur fere omnes posse dari ignorantiam invin-
cibilem in hujusmodi hominibus, etiam circa
errores contra fidem. Imo etiam fieri potest
ut talis homo obligetur credere ea, quee sibi
proponuntur hoc modo, quia non aliter pos-
sunt idiotee ad credendum obligari, nisi per
doctrinam pastorum et Doctorum, a quibus
ex ofiicio publico docentur. Consequentia ve-
ro probatur variis modis. Primo, quia in om-
nibus aliis virtutibus vel habitibus qui evi-
dentes non sunt, non minus elicitur actus
virtutis per rationem formalem objecti exis-
timatam, quam veram ; cur ergo non erit
idem in fide, qure evidens etiam non est?
Antecedens patet primo in virtutibus morali-
bus; nam qui existimat prudenter hanc hos-
tiam esse consecratam, verum actum rcligio-
nis elicit adorando illam, etiamsi in re ipsa
consecrata non sit ; et similiter exercet ve-
rum actum misericordiee, qui dat eleemosy-
nam ficto pauperi, quem esse verum paupe-
rem probabiliter existimat, et sic de aliis;
imo etiam de virtulibus Theologicis, charita-
tis et spei, idem admittunt Theologi infra ci-
tandi ; nam si quis diligat hominem propter
sanctitatem quam in eo esse existimat, ex
vera charitate diligit, etiamsi ille non vere
sanctus, sed hypocrita sit; et qui invincibili-
ter putaret Deum esse videndum ocuhs cor-
poreis, et illam visionem speraret ut pree-
mium suorum operum, verum aclum spei ha-
bere posset, licet ex falsa existimatione. Pree-
terea prudentia etiam infusa dictare potest
aliquid esse faciendum ex falsa opinione, ut
patet in casu proposito de adoratione hostiee
non vere consecratee, sed existimatee; nam
ibi preecedit hoc judicium prudentiee : Hwc
liostia Jdc et nunc est adoranda; et idem est
in similibus. Denique, in fide humana ita
contingit ; nam qui credit aliquid quod exis-
timat dictum ab Augustino, eadem fide hu-
mana credit, sive illud sit revera dictum ab
Augustino, sive non sit , sed probabiliter pu-
tetur, quia fides illa semper procedit ex affec-
tu et bona existimatione Augustini, quee ratio
eeque procedit in fide infusa.
2. Occurritur responsioni qua? aferatur ad
supradicta. — Responderi autem solet esse
constituendam differentiam inter utramque
fidem; quia fides humana non est virtus in,-*
108 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
tellectualis, et ideo versari potest circa appa-
rens verura ; fides autem infusa est virtus in-
tellectualis, de cujus ratione est ut tantum
circa verum versetur, teste Aristotele, C
Ethic, cap. 4. Sed haec responsio et assumit
aliquid non certum ( nam aliqui Theologi ne-
gant fidem infusam esse virtutem intellectua-
lem, quia inevidens est), et praeterea petit
principium, et non solvit difficultatem, quae
videtur ostendere fidemnon posse esse virtu-
tem intellectualem speculativam, ut sic di-
cam, quia potest niti in testimonio divino
existimato, et non vero, quamvis dici possit
virtus practica, quia qui credit non errat in
ordine ad affectum. Unde confirmatur et pro-
batur aliter prima conscquentia, nam in casu
proposito, fidelis ille prudenter judicat rem
sibi propositam esse credendam, quod judi-
cium est etiam prudentiae infusse, ut admittit
Bannes infra citandus, et patet, quia etcolli-
gitur ex supernaturalibus principiis, et pro-
ponit supernaturale praeceptum credendi. Ex
quo ulterius sequitur voluntatem credendi,
quam habet talis homo, esse supernatura-
lem, et ex pia affectione adfidem per se infu-
sam ; ergo etiam actus intellectus qui ex vi
illius voluntatis elicitur, erit actus fidei infu-
sae, quia hic tantum est proprium objectum
illius voluntatis, et proprius effectus ejus ; et
augetur difficultas, quia per illum actum
impletur praeceptum fidei, quod tunc obligat,
saltem ex ignorantia invincibili. Item quia si
ille homo tunc discrederet, esset haereticus ;
quia licet non erraret materialiter, formaliter
et in affectu recederet a formali objecto fidei ;
ergo, eadem ratione per oppositum, credendo
elicit verum actum fidei.
3. Vera et communis resolutio negatita. —
Probatur primo ex D. Thoma. — Secundo, ex
eodem alibi, et ex Bonaventura et aliis. — Item
ex Tridentino. — Tertio. ex eo quod fides infusa
sit virtus. — Nihilominus tamen certum est
solam revelationem divinam veram, seu in re
ipsa factam, sufficere ad objectum formale
fidei constituendum, quia illa sola sufficit ad
fundandum et eliciendum supernaturalem
assensum fidei infusde. Haec assertio sumitur
ex communi sententia Theologorum. Primo,
ex divo Thoma, 2. 2, quaest. i, artic. 1, qua-
tcnus asserit primam veritatem testificantem
esse objectum formale fidei, quod etiam alii
Theologi asserunt, ut supra vidimus. Prima
autem veritas non testificatur per revclatio-
nem existimatam, sed solum per veram, per
quam Deus ipse loquatur. Secundo, ex eodem
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
D, Thoma, dict. quaest. 1, artic. 2, asserente
fidei non posse subesse falsum, quod etiam
tanquam certum reliqui Doctores docent, tum
ibi, ut Bannez et Aragonius; tum etiam in 3,
distinction. 23 et 24 ; praecipue Bonaventura,
quaest. d ; Paludanus, qusest. 2; Major etiam,
quaest. 2 et dO. Imo etiam Concilium Triden-
tinum, sess. 6, capit. 9, dixit fidei non posse
subesse falsum ; ratio autem hujus est, quia
semper fundatur fides in vera Dei revelatione.
Unde etiam Theologi ex hoc principio, quod
Deus mentiri nonpotest, concludunt fidei non
posse subesse falsum ; at vero si fides posset
aliquando elicere actum ex revelatione tan-
tum apparente, saepe posset esse de re falsa
( quamvis nec propterea tunc mentiretur
Deus, sed is qui nomine Dei falsum loquitur) ;
ergo necessario supponit illa doctrina revela-
tionem sufficientem ad objectum formale
fidei, tantum esse illam quae vere procedit a
Deo vero. Tertio, ex eodem principio docent
Theologi fidem infusam esse veram virtutem
intellectualem, de cujus ratione est ut non
possit aberrare a vero; hoc autemnon habet,
nisi quia divina revelatio, in qua fundatur,
non potest a vero aberrare, ut docuit D. Tho-
mas 2. 2, quaest. A, artic. 5; et Capreolus, in
3, distinct. 23, quaest. 4, artic. 4, et ibi alii; et
Altisiod., libr. 3 Summ., tractat. 3, capit. 2,
quaest. 3. Illud autem solum habet locum in
revelatione divina vere subsistente, et a Deo
procedente ; nam revelatio tantum apparens
facile potest a vero aberrare. Ex quibus testi-
moniis simul relinquitur probata conclusio
nonnullis obiter rationibus.
4. Probationes allatce sunt a posteriori. —
Probatio alia ab incommodo. — Ratio ostensiva.
— Si quis tamen attente consideret, intelliget
praedictas rationes supponere potius veritatem
quam proposuimus, quam a priori fundamen-
tum ejus ostendere, licet a posteriori recte
concludant. Unde etiam possumus ab incon-
venienti assertionem confirmare, quia si as-
sensus fidei infusae posset fundari in revela-
tione apparenti, tota fidei certitudo periret;
nam unusquisque credentium posset dubitare
anfides ejus esset fundata in revelatione ap-
parente aut vera. Consequens autem est con-
tra doctrinam fidei, et contra illud Pauli, ad
Galat. 1 : Licet angclus de coslo, etc, et contra
similia tcstimonia Scripturae , et sacrorum
auctorum scntcntiam pra?ponentium certitu-
dinem fidei omni alii, quae naturalitcr com-
parari potest, ut disput. 6, sect. 5, a num. 8,
videbimus. Ratio autem propria esse videtur,
SECT. XIII. AN REVELATIO FALSO PUTATA SUFFICIAT, LTC.
!09
quia nihil repugnat infundi a Deo lumen in-
tellectuale divinum et supernaturale, natura
sua determinatum ad assentiendum divino
testimonio, vere et in re ipsa testificanti, et
non alteri; quia in hoc nulla est repugnantia,
sicut Deus fecit lumen principiorum aut
scientise determinatum ad assensum verum.
Tale ergo intelligendum est esse lumen fidei,
tum quia, ut recte dixit Major, est veluti in-
strumentum Spiritus Sancti, per quod movet
intellectum ad assentiendum, et ideo debet
esse proportionatum veritati Spiritus Sancti ;
tum quia est singularis quaedam participatio
divini luminis et supernaturalis ordinis, et
quasi inchoatio quredam luminis beatifici; et
ideo necessarium fuit ut esset ad verum de-
terminatum, et consequenter ad veram Dei
revelationem; tum denique, quia nisi tale es-
set hoc lumen, non esset consentaneum fini a
Deo intento, s -ilicet, quod homines summa
fiducia et certitudine captivent intellectum in
ob?equium fidei et Dei.
5. Expenduntur responsiones quorumdam
ad rationem dubitandi propositam toto num. 1
et <2.-~Quid respondeat Altisiod. — Refellitur.
— Difficultas vero est in explicando quo mo-
do possit haec veritas conciliari, cum modo
quo homines inducunlur ad fidem per reve-
lationem et testificationem aliorum homi-
num, quoe difficultas satis explicata est in ar-
gumentis in principio positis, et summa om-
nium est, quia interdum potest sufficienter
proponi aliquid, ut credatur tanquam reve-
latum a Deo, cum revera revelatum non sit.
Ad quam difficultatem variis modis ab aucto-
ribus responsum est. Nam imprimis Altisiod.
supra negat posse contingere ut aliquis, quan-
tumvis simplex et idiota, ex ignorantia in-
vincibili credat aliquid ut revelatum a Deo,
quod revera revelatum non sit, alias posset
credere falsum ut revelatum a Deo, et con-
sequenter posset credere"propositionem hae-
reticam sub eadem existimatione ; quod ipse
putat non posse contingere sine peccato mor-
tali, etiam, ut ipse inquit, in vetula simpli-
cissima a suis falsis pastoribus edocta, quia
si faciat, inquit, quod in se est, illuminabitur
a Deo ne decipiatur. Hsec vero sententia in
hoc rigore sumpta incredibilis est, ut merito
dixit Major, dict. quaest. 10, et ita illam reji-
ciunt alii Theologi ; nam et est contra expe-
rientiam et contra humanam conditionem.
Neque fundamentum illud est alicujus mo-
menti, tum quia non constat de tali promis-
sione ; quia materialiter decipi circa rem ali-
quam fidei, non est contra salulem oeternam,
et ideo necessarium non est ut Deus speciah
providentia quemcumque hominem illumi-
net, ne sic decipiatur, etiamsi alioqui sanctus
sit; tum etiam quia de hoc ipso, scilicet, quod
homo teneatur aliquid facere, ut illuminetur
in eo casu, potest esse ignorantia vel inadver-
tentia invincibilis, ut per se patet , et infra
tractando de infidelitate dicendum est la-
tius.
6. Quid Major. — Displicet primo.—Secun-
do. — Secundo ergo respondet Major supra, in
eo casu posse hominem credere falsum ex
revelatione divina putata, et non vera; dein-
de sentit actum fidei, quem ille homo tunc
elicit, esse ejusdem substantiae cum vero aciu
fidei infusse, et nihilominus ait non esse fi-
dem, quia de intrinseca ratione fidei est ve-
ritas, et ille actus verus non est. Sed hsec
responsio valde displicet, quia verbis tantum
negat fidei posse subesse falsum, in re tamen
ipsa non negat, sed admittit; quia si actus
ille in substantia sua est ejusdem rationis
cum assensu fidei infusae , ergo habet idem
objectum formale ; ergo revelatio vera et ap-
parens constituit unum et idem objectum for-
male. Item uterque actus erit ab eodem ha- •
bitu, quia actus procedit ab habitu secundum
suam substantiam, seu oi:titatem et speciem;
ergo habitus fidei elicit actum qui in re fal-
sus est, quod est impossibile, sive ille actus
vocetur fides, sive non ; hoc enim solum ad
quaestioneni de nomine spectat; et sincere lo-
quendo, negari non potest quin ille actus sit
fidei, quia et est ab habitu fidei, et fundatur
in auctoritate dicentis, sive vera, sive cogita-
ta; denominatio autem fidei sumitur ex ob-
jecto quatenus in auctoritate fundatur, non
ex veritate vel falsitate, ut constat in fide hu-
mana. Unde si alioqui actus ille est ejusdem
substantiae cum actu fidei infusae, in re ipsa
actus fidei falsus est, etiamsi nomen illi ne •
getur. Denique per illam nominis mutatio-
netn non evitatur, quin, juxta illam senten-
tiam, tota fides reddatur incerta, quia dubi-
tare posset is, qui assentitur rei sibi sufficien-
ter propositoe, an suus assensus sit fides nec-
ne ; quia posset dubitare an sit verus vel
falsus, quandoquidem eidem actui ejusdem
substantiae potest subesse falsum.
7. Tertia responsio,judicium de credibilita-
te, et volitionem credendi posse terminari ad
revelata putata, non vero actum ipsum cre-
dendi infusum. — Tertia responsio fere com-
munis est ; ad quam explicandam tres actus
110 DISPUT. III. DE OBJECTO FORMALI
in fide possumus distinguere : primus est ju-
dicium practicum antecedens voluntatem cre-
dendi, qua aliquis judicat credendum esse ;
secundus est voluntas ipsa credendi ; tertius,
proprius asscnsus objecti propositi , in quo
formaliter ipsa fides consistit, et respectu cu-
jus formale objectum assignamus. De primo
actu fatentur hi Doctores posse esse ejusdem
rationis in casu proposito, quando aliquis
invincibiliter decipitur; quia, non obstante
ilia deceptione, judicium illud in suo ordine
verum est, utique practice. Et quoad hunc
actum, admittunt exemplum de prudentia,
nam judicium ejus semper est verum practi-
ce, quamvis interdum procedat ex judicio
falso speculative, ex errore operantis, quod
etiam est per accidens ; nam in rigore non
erat neeessarium illud judicium falsum,verbi
gratia, quod hic sit pauper, narn satis erat
judicare talem probabiliter apparere, quod
verum est. Item de actu voluntatis concedi-
tur esse ejusdem rationis in illo casu, cum
vera pia affectione ad fidem; quia hic actus
comitatur judicium prudentiale, et revera est
de objecto honesto, quia in tali homine ho-
nestum est credere, cum sit consentaneum
rationi; et quoad hanc partem admittuntur
exempla de virtutibus moralibus seu affecti-
vis, quee eodem modo operantur. De tertio
vero actu negant esse iidei infusae, quia deest
illi proprium objectum ; et declaratur in hunc
modum, quia hic assensus haberi non potest
sine speciali motione Spiritus Sancti interna,
neque sine illa sufficit quaecumque propositio
externa ; Spiritus autem Sanctus non potest
specialiter movere ad id quod in re falsum
est; alias virtute et facto ipso testificaretur
falsum ; et in hoc est magna differentia inter
hunc actum et prsecedentes ; nam hic est spe-
culativus, et ejus veritas sumitur ex confor-
mitate ad rem ipsam, et non ad affectum, vel
ad apparentem propositionem, ut in actibus
practicis et moralibus contingit ; potestque
hoec ultima ratio sumi ex auctoribus dicenti-
bus certam resolutiouem fidei debere fieri
saltem ex parte in internam motionem et il-
luminationem Dei, ut supra retuli ex Cano, 2
de Locis, cap. 8, quem hic, artic. 1, sequun-
tur Bannes et Arag.; ct idcm insinuant Ho-
sius, in Confess., cap. 46, et Torres, de Tri-
nitate, quaest. 32, articul. 4, in 3 parte com-
mentarii, in responsione secundi argumenli.
8. Hcec responsio partim incerta, partim
difficilis. — Hsec responsio probabiiis cst, ta-
rrieii incerta quoad duas primas partes. Et
FIDEI, ET QU0M0D0 AD ILLUD, ETC.
ratio etiam, quam pro tertia adhibet, non ca-
ret difficultate, primo quia, ut supra dixi,
motio interna seu illuminatio, quatenus se
tenet ex parte principii effectivi, non potest
pertinere ad rationem credendi, et conse-
quenter nec ad formale objectum ; tum quia
totum principium eiiiciens supponit sufiiciens
objectum; tum etiam quia illud principium,
praesertim ut in particulari movet hunc ho-
minem, hic et nunc non est nobis ita certum
sicut ipsa fides, nec etiam proponitur ut me-
dium et ratio credendi ; et ideo recte dixit
Soto, in Apologet. contr. Catharin., capit. 2,
certitudinem fidei non esse sumendam ex
motione interna effectiva quantum ad ratio-
nem credendi ; ergo ex hac parte non reddi-
tur ratio suflticiens.. propter quam ille actus
non sit verus actus fidei infusae; nam in casu
proposito in argumento, videtur ibi proponi
sufiicienter objectum formale fidei, nam, licet
materialiter, ut sic dicam, et a parte rei tale
non sit, nihilominus objective ut tale proponi-
tur intellectui ; ergo hoc satis est ut ex natura
rei actus etiam debeat esse fidei. Dicere autem
Deum nihilominus nolle concurrere vel mo-
vere, quia ipsum non decel, non videtur sa-
tisfacere ; quia Deus preebet concursum prout
objecta postulant, et quia alias nemo posset
esse securus, et certus quod vere credat;
quia non est certus an verum credat, quia,
iicet propositio objecti sit sufiiciens, adhuc
dubitare potest an iili subsit falsum.
9. Auctoris responsio. — Et ideo probabi-
liter mihi videtur in re ipsa nunquam dari
sufficientem propositionem rei falsae, quse ad
credendum per fidem infusam sufficiat, nam
si sit sermo de generali propositione, verbi
gratia, facta a Deo immediate, clarum est non
posse illi falsum subesse; quod si mediate fa-
cta sit a Deo respectu Ecclesias, in illa etiam
semperinterveniunt aliqua divina opera, per
quae Deus non potestfalsum testificari ; et infra
ostendam hoc etiam ad specialem Dei provi-
dentiam pertinere: si vero loquamur de par-
ticulari et privata propositione, seu applica-
tione divinee fidei ad singulos homines, de
qua argumentum procedebat, sic dico illam
non esse sufiicientem ad crcdendum assensu
iidei infusse, nisi certo et indubilanter con-
stare possit esse conformem doctrinffi Eccle-
siae, in qua falsitas csse non potest. Unde in
illo casu, in argumenlo proposito, ille qui de-
cipilur, si vclletadvertcrc, dubitare possetan
ilia doctrina sit conformis Ecclesiae, necne;
et ideo nou statim por fidem infusam asscnti-
SECT. I. AN AD CREDENDUM DEQUIRATUR PROPOSITIO FACTA, ETC.
111
retur,, sieque merito Deus illum non movet
acl talem assensum. Unde etiam fieri potest
ut talis applicatio objecti fidei obliget quidem
talem hominem ad non discredendum, donec
majorem diligentiam adhibeat, velforte etiam
ad credendum aliqua fide generatim sumpta;
non tamen ad credendum tali fide quse nul-
lam hsesitationem admittat, donec de doctrina
Ecclesise certus sit. Hinc ulterius verisimile
mihi est etiam judicium practicum , in eo
casu, non esse tam perfectum quantum est
in eo, qui vere credit ea quee in re ipsa sunt
revelata ; quia in homine vere credente judi-
cium iilud est, quod sit credendum fide om-
nino indubitabili ; in alio vero, vel non est
tale judicium, vel non est secundum pruden-
tiam in re ipsa, quia propositio non erat ad
hoc sufficiens; nec satis est quod ex ignoran-
tia appareat esse secundum prudentiam; nam
etiam interdum homo putat esse demonstra-
tionem, quod non est satis ut assensum scien-
tise eliciat; et qui es ignorantia operatur, ii-
cet putet se prudenter agere, nihilominus
actum prudentiaa non elicit. Unde conse-
quenter fit etiam actum volimtatis non esse
ejusdem rationis, nequc ita supernaturalem
in illo casu., sicut est in homine vere fideii,
quia vel non est de eodem objecto. id est, de
eodem modo credendi ; vel si ad hoc extendi-
tur, non est secundum prudentiam infusam ;
in virtutibus autem moralibus etiam hoc re-
peritur, quod suos proprios actus non eliciunt,
quando objecta per prudentiam non propo-
nuntur, etiamsi esse talia ignoranter appareat,
et ita videtur satisfactum difficultati proposi-
toe, et omnibus membris ejus; et ex dicendis
in sequenti disputatione res hsec difficilis pro-
fecto et obscura magis elucidabitur. Quare de
objecto formali fidei hsec sufficiunt.
DISPUTATIO IV.
DE PROrOSITIONE 0J3JECTI FIDEI SUFFICIENTE AG
NECESSARIA AD CREDENDUM.
Necessitas propositionis oritur tum ex parte
objecti, quia obscurum est. — Tum ex parte
nostri, quia nequimus aliter credere prudenter.
— Diximns hactenus de toto objeclo fidei, tam
materiali quam formali. Indicavimus etiam,
prseter hsec duo, esse necessariam conditio-
nem aliam ex parte objecti ad credendura,
nimirum ut objectum fidei sufficienter propo-
natur , cirjus conditionis necessitas ex ipsa
obscuritate objecti seu reveiationis fidei nas-
citur ; nam quia objectum fidei in se non vi-
detur, neque etiam revelatio ipsa evidenter
cognoscitur ut emanans a Deo, nec Deus ipse
ut revelans et testificans, ideo necesse est ut
totum objectum credendum et revelatio ejus
alio modo proponatur, et ofieratur intellectui,
ut circa illud versari et assensum prsebere
valeat. Potest etiam hsec necessitas alio modo
declarari : nam fidei assensus, licet sit actus
intellectus, a voluntate tanquam a movente
seu imperante dependet : Nemo enim credit
nisi volens, ait Augustinus. Igitur ante as-
sensum credendi antecedit voluntas creden-
di ; non potest autem voluntas ferri in inco-
gnitum; ergo ante assensum, et voluntatem
credendi, necessario antecedere debet aliqua
cognitio qua ipsummet credere proponatur
ut honestum seu amabile, et rationi consen-
taneum; et consequenter etiam oportet ut id
quod credendum est, proponatur ut credibile
et dignum fide ; ergo hac ratione propositio
illius objecti antecedere debet, saltem ut con-
ditio necessaria ad credendum. De hac igitur
conciitione et propositione nobis dicendum
superest. Et tria circa illam explicabimus :
primum a quo fieri possit aut debeat; secun-
do, quomodo aut qualis esse debeat; tertio,
an de facto in fide riopfra non sufficienter mo-
do, sed etiam perfectissime reperiatur, quod
a sect. 3 usque ad finem disputationis prse-
stabimus.
SECTIO 1.
Utrum ad credendum necessarium sit objectum
fidei immediate a Deo proponi singulis cre-
dentibus.
1 . Hreresis affirmans. — Argumentum pri-
mum hcereticorum ex Scriptura. — Secundum
argumentum ex ratione. — In hoc puncto fuit
antiqua hseresis, illud solum esse credendum
ab homine, quod Deus illi immediate propo-
nit et revelat. Hanc hseresim excitarunt hse-
retici hujus temporis, ut sumitur ex Hosio,
lib. 1 cont. Brentium, et ex Bellarmino, lib.
3 de Verbo Dei, cap. 3; et ex hoc principio
dicunt regulam credendi esse privatam ins-
pirationem seu illuminationem, quse unicui-
que interius fit, ut latius disputatione sequen-
ti videbimus. Afferunt autem hi hseretici non-
nulla Scripturae testimonia ad hunc errorem
suadendum. Primum et pra?cipuum est illud
Hier. 31 : Dabo legem meam in visceribus eo-
rum, et in cordibus eorum scribam eam, prin-
U2
DISPUT. IV. DE PROPOSITIONE OBJEf.TI FIDEI SUFFIGIENTE, ETG.
cipaliter enim loquitur de lege fidei : unde
subdit : Non docebit unusguisgue proximum
suum, etc, significans omnes esse immediate
docendos a Deo. Secundum est illud 1.
Joann. 2 : Unctio docebitvos de omnibus, unde
ibidem etiam dicitur : Non necesse habetis, ut
aliguis doceat vos, etc. ; cui etiam consonat illud
Mattb. 23 : Unus est magister vester, et illud
Joan. 10 : Oves mece vocem meam audiunt, ac
denique illud 1 ad Corinth. 2 : Spiritualis au-
temjudicat omnia. Secundo, possumus argu-
mentari ratione, quia si propositio fidei per
creaturam fiat, et prcesertim per homines,
eo ipso necessarium est, ut veritas fidei red-
datur incerta: hoc autem est coutra ratio-
nem fidei Christianse: ergo perfectio hujus
fidei exigit, ut objectum ejus immediate per
Deum ipsum illi proponatur. Major (csetera
enim clara sunt) declaratur exemplo : nam si
aliquid nobis proponatur, ut credendum ex
testimonio hominis fide dignissimi, et non ab
illo verbum ejus audiamus, sed per alium
minoris auctoritatis proponatur, hoc ipso in-
firmatur fides humana in suo ordine, et res
minus certa efficitur, et tanto magis crescit
hsec incertitudo, quanto plura media, seu
plures proponentes intercedunt, quodtotum
evidenti experimento notum est ; ergo idem
erit, proportione servata, in fide divina, et
objecto ejus : nam intercedit eadem ratio,
videlicet quod certitudo assensus etiam pen-
deat a proponente, et ideo nisi ille sit sequa-
lis auctoritatis, claudicat, ut ita dieam, assen-
sus, et certitudo.
2. Assertio defide. — Probaiur ex Scriptura.
Contrarium nihilominus docet fides Catholica,
ad quam in hoc puncto explicandam , dico
primo : non est necessarium ad credendum,
ut fidei objectum peripsum Deum immediate
proponatur. Assertio est certa de fide, quse pro-
bari potest simul inductione et divinis Scri-
pturis ; nam imprimis angelis omnibus suffi-
cienter propositum est fidei objectum, et ta-
men, juxta doctrinam communem Theologo-
rum, sumptam ex Dionysio, cap. & de Divinis
nominibus, non omnibus immediate Deus lo-
cutus est ; illuminat enim inflma per media, et
media per superiora, atqueita tantum supre-
mo angelo creditur Deusimmediate revelasse
mysteria, et per eum cseteros suo ordine. Unde
etiam deAdamo Jicetvcrum silimmediateac-
cepisseaDeoinfusamfidem,nihilominusquoad
objecti proposiLionem per angelos fuit illumi-
natus et doctus, juxta eamdem communem
doctrinnm. Verum haecminus certa sunt, licet
sint verisimiliora. De hominibus autemin sta-
tu naturse lapsse certior fit inductio, nam im-
primis in statu legis naturse paucse factse sunt
revelationes hominibus, quse immediate a
Deo processerint, scilicet, quibusdam Patriar-
chis, vel excellentioribus hominibus ; ordi-
naria autem lex fuit, ut parentes filios doce-
rent, et sic per continuam traditionem fides
ad posteros deveniret, et hoc modo Adam
instruxit in fide filios suos, et de Abraham
dicitur, Genes. 18: Scio guod prcecepturus sit
filiis suis, etc. Deinde de tempore legisMoy-
sis dicitur, Exod. 14: Crediderunt Deo, et
Moysi servo ejus, utique Deo, ut testificanti et
immediate loquenti cum Moyse, Moysi autem
ut sufficienter proponenti ; nam Deus ad to-
tum populum per Moysem loquebatur ; Deu-
ter. autem 10 additur: Eruntqueverba hcec in
corde tuo, et docebis ea filiis tuis. Unde est il-
lud Psalm. 77 : Quanta mandavit Patribus no-
stris, nota facere cafillis suis. Prseter hsec au-
tem ssepe Deus per Prophetas loquebatur, et
novas revelationes proponebat, juxta illud
Luc. 1 : Sicut locutus estper os Sanctorum, gui
a sceculosunt, prophetarum ejus ; et ad Hebr.
1 : Olim Deus loguens Patribus in prophetis.
Denique in lege gratise, idem modus provi-
dentise et prsedicationis fidei servatus est.
Nam imprimis missus est Joannes, ut omnes
crederent per illum; postea. vero Dous ipse per
humanitatem assumptam docuit eos, qui il-
lum immediate audire potuerunt. Ad reliquos
autem misit Apostolos dicens, Matth. ulti-
mo : Prcedieate Evangelium omni creaturce; et
subdit : Qui crediderit, et baptizatus fuerit, sal-
vus crit; et Actor. 1 : Eritis mihi testes, etc,
usgue ad ultimum terra?. Ergo hic est modus
sufficiens, imo et ordinarius, ad proponendam
et concipiendam fidem. Et ideo dixit Paulus,
ad Rom. 10 : Fides ex auditu, auditus autemper
verbumChristi. Loquitur autemde verbo sen-
sibili, nam subdit: Quomodo audient sine prce-
dicante, etc.
3. Confirmatur ab absurdo. — Item ex Pa-
iribus. — Et confirmatur hsec veritas, quia
alias inutilis esset Scriptura, et traditio, ac
doctrina iidei per Ecclesiam, quia hsec omnia
creata sunt ; ergo si necessaria est immediata
locutio, et propositio ipsius Dei, hsec non
suffioiunt, imo parum deserviunt. Consequens
autcm est plane ha^reticum ; nam de Scri-
pturis dicit Christus, Joann. 10 : Scrutamini
Scripturas, nam ipsa? testimonium perhibent
de me ; quamvis enim per homines scriptse
sint, tanion Spiritu Sancto inspirati , locuti
SECT. I. AN AD CREDENDUM REQUIRATUR PROPOSITIO FACTA, ETC.
113
sunt Sancti Dei homines, et ipssemet Scriptu-
rse traditionem et doctriuam Ecclesiasticam
commendant, ut infra suis locis videbimus.
Unde etiam potest hsec veritas confirmari tes-
timoniis Patrum, qui nos docent recurrere
ad originem fidei, et per continuam traditio-
nem credentium veram fidem retinere ; et
specialiter videri possunt Irenseus, lib. 4,
cap. 43, et Cyprianus, in Epistol. 14; Euse-
bius, in principio librorum de prseparatione
Evangel. ; Epiphan., in principio oper. cont.
heeres., et optime Augustinus, in Procemio
lib. de Doctrina Christian., et toto libr. de
Utilitate credendi, et libro undecimo Confess.
cap. 3.
4. Denique confirmatur ex congruentiis . —
Prima, quam attigit Augustinus. — Secunda
congruentia. — Tertia. — Denique addere
possumus congruentias ; prima desumitur ex
suavi ordine divinse providenthe, quam teti-
git Augustinus, libr. contr. Epistol. Fund.,
cap. 4 et 14, dicens : Sicut Deus immcdiate
creavit unum hominem, et ab illo ac per illum
producti sunt cceteri successione continua, ita
in fide per se instruxisse Deum quosdam homi-
nes, aquibus alii docerentur. Et ita communis
ratio prudentise est, ut homines per homines
doceantur, sicut ad Cornelium missus est Pe-
trus, Actor. 10, et ad Eunuchum Philippus,
Actor. 8. Quod si interdum hic ordo muta-
tur, est speciale priviiegium, sicut Paulus de
se dicit, ad Galat. 1 : Non ab hominibus, neque
per hominem. Secundo, fuit hoc conveniens
ad conservandam consensionem et unitatem
fidei inter homines, nam si fides concipi non
posset, nisi per immediatam Dei propositio-
nem, unusquisque prsesumeret de sua fide, et
fieret sibi regula fidei, quod est absurdissi-
mum, ut infra videbimus. Sic enim Angelus
Satanse facile se transformaret in Angelum
lucis, et inde nascerentur infinitee divisiones
et schismata, quia non tenerentur homines
fidem dare exteriori doctrinse , sed interiori
imaginationi, contra illud Pauli : Si Angelus
de ccelo evangelizaverit vobis aliter quam evan-
gelizatum est, anathema sit. Tertio, potuit hoc
conferre ad majus meritum fidei, et majorem
humilitatem exercendam, dum m re difficil-
lima homo subjicitur homini, etiam quoad in-
tellectum, in quo solet esse major difficultas.
Hse autem rationes omnes supponunt hunc
modum propositionis fidei posse esse sufil-
cientem, quod ex usu ipso satis probatum re-
linquitur; modus autem hujus sufficientise in-
sinuabitur stalim respondendo ad rationem
XII.
contrarii erroris, et latius in sequentibus ex-
plicabitur.
5. Assertio secunda bipartita. — Primapars
assertionis. — Immediata propositio imme-
diatione suppositi in tribus eventibus locum
habet. — Primus eventus, necessitatis. — Se-
cundus, dignationis. — Tertius, privilegii. —
Dico secundo : quamvis necessarium non sit
ut sufficiens propositio tidei a Deo immediate
fiat, necessarium saltem est ut divina virtus
in ea prpxime et specialiter intercedat. Hsec
assertio potest commode declarari per dis-
tinctionem illam physicam de causa efficien-
te immediata immediatione suppositi, vel
immediatione virtutis : prior enim pars pro-
cedit de immediatione suppositi ; sic enim os-
tensum est in prsecedenti assertione , non
esse necessarium ut propositio fidei imme-
diate a Deo fiat; quin potius regula genera-
lis in hoc puncto est, ordinarie illam proposi-
tionem fieri per aliquos Dei ministros, vel
homines, vel angelos, juxta occurrentem op-
portunitatem; in tribus autem casibus inve-
nimus, Deum proposuisse fidem immediate
immediatione suppositi. Primus vocari potest
necessitatis; sic enim dixit D. Thomas, 3 Cont.
Gent.j cap. 154, necessarium esse ut propo-
sitio fidei interdum a Deo immediate fiat;
nam si fides traditur per aliquem Dei minis-
trum, necessarium est ut ille sit doctus ab
alio, unde cum non procedatur in infinitum,
necessarium est pervenire ad aliquem qui sit
immediate doctus a Deo, et hoc modo Deus
immediate proposuit fidem primo Angelo, ut
dixi. Procedit autem hic discursus, quando
minister Dei per fidem tantum suscepit doc-
trinam quam aliis tradit ; posset enim primus
fidei prsedicator doceri a Deo per scientiam
infusam vel beatam, et tunc non esset neces-
sarium proprium objectumfidei, quatenus ta-
le est, alicui proponi a Deo immediate, sed
solum ut objectum scientise vel visionis : et
hoc modo Christus Dominus immediate aliis
fidem proposuit, quamvis illi nulla sit facta
propositio fidei ; quia fidem non habuit, sed
visionem et scientiam. Secundus ergo ca-
sus, in quo Deus proposuit immediate fi-
dem , dici potest dignationis, seu specialis
dispensationis ; et heee fuit propositio fidei per
Christum Dominum facta, de qua Paulus, ad
Hebr. 1 : Oiim Deus loquens Patribus in Pro-
phetis, novissime locutus est nobis in Filio, id
est, per Fiiium ; et hoc est quod, Isai. 14, pras-
dictum erat : Dabo filios tuos doclos a Domino.
Propter quod dixit Christus Dominus, Joan.
8
1H
DISPUT. IV. DE PROPOSITIONE ORJELTI FIDEI SUFFICIENTE, ETC.
6 : Scriptum e.«t in PropMis ; Erunt omnes
docibiles Dei, ut notavit Hieronymus ad dic-
tuin locum Isaise. Tertius casus vocari potest
specialis privilegii, sicut Pauius de se dicit :
Nonab hominibus, nequeper hominem, sedper
Jesum Christum, ad Galat. I ; et fortasse hoc
privilegium concessum est Moysi, Davidi, aut
aliis eximiis Prophetis, quamvis, juxta doc-
trinam Dionysii et Theologorum, probabilius
sit omnes ilias revelationes facta& esse minis-
terio angelorum. Extra hos vero casus fit pro-
positio per ministerium hominum, ut in prse-
cedente assertione probavi.>
6. Secunda pars assertionis, de immedia-
tir/ne virtutis declaratur. — Ratione ostendi-
tur. — Aitera vero pars assertionis procedit
de immediatione virtutis; et sensus est, quo-
ties fides prsedicatur, ut propositio fiat suffi-
ciens, necessariumesse utspeciali modoDeus
circa illam cooperetur, non tantum generali-
ter concurrendo per modum causse primee,
quod per se clarum est, sed etiam specialiter
adjuvando, et peculiari modo doctrinam con-
firmando, juxta illud Marci, ultimo : Prwdi-
caverunt ubique Domino cooperante, et sermo-
nem confirmante, sequentilus signis. Ratio au-
tem est, quia doctrina fidei est valde super-
naturalis, et magna ex parte repugnans hu-
manse concupiseentise, et ideo, ut credibilis
fiat et amabilis, necesse est ut divina virtus
interveniat, quse et illam speciali modo per-
suadeat, et capaeitati hominis accommodet.
Potestque amplius in hunc modum declarari,
nam hsec fides dupliciter potest proponi : pri-
mo per generalem preedicationem, quse fit
quando primum incipit introduci, sicut prse-
dicata est per Christum, et per Apostolos, et
tunc profecto necessarium fuit doctrinam
confirmari signis propriis divinse virtutis, ut
sunt miracula, et quse infra, sect. 3, comme-
morabimus, et ideo semper hunc ordinem
Deus observavit, ut constat in promulgatione
Evangelii, et in proraulgatione veteris Testa-
menti, et fere in singulis Prophetis ; ac deni-
que de seipso dixit Christus : Si non renissem,
et locutus eis fuissem et si opera non fecis-
sem in eis, qua? nullus alius fecit,peccatum non
halerent. Alio modo contingit fidemjamsuifi-
cienter pncdicatam el introduclam, singulis
praedicari et quasi applicari, et tunc non sunt
necessaria exteriora signa divina; virtutis ; ne-
cessarium autem cst ut divina virtus interius
adjuvet et cooperetur, ut unusquisque suifi-
cienter percipiat proposilioncm fidei, et dc
illa conveuienter judicet; nam lolum hoc cst
opus valde supernaturale, quod sine peculiari
auxilio gratise praestari non potest. Et hoc in-
sinuatum est Actor. 16, cum de quadam fce-
mina dicitur : Cui Deus aperuit cor, ut intende-
rethis qux dicebantur a Paulo, quasihoc fue-
rit necessarium ut crederet; nam, ut idem
Paulus dixit, 1 ad Corinth. 3: Nequequiplan-
tat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incre-
mentum dat, Deus; propter quod dixitD. Gre-
gorius, homil. 40 in Evangel.: Nisi dkinus
Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est ser-
mo doctoris ; quia licet necessarius sit, non
sufficit sine spiritus cooperatione. His ergo
modis proposiliofidei est aDeo, velimmedia-
tione suppositi, vel immediatione virtutis.
7. Satisfit ullatls in num. 1. — Adlocum
JeremicB. — Aliud est inteHor revelatio, aliud
anxilium. — Adloca Joannis. — Adcattera loca.
— Superest respondere ad motiva contrarii
erroris. Et imprimis testimonium Jeremiee ni-
hil ad propositum facit, quia ut jam in libro
10 de Legibus, cap. 3, num. 8, exposuimus,
ibi specialiter promittitur novum testamen-
tum, et lex Evangelica hominibus tradenda,
ut exposuit Paulus, ad Hebr. 8 et 10. Unde,
quia heec lex perfectissima et maxime spiri-
tualis futura erat, ideo dicitur scribenda in
cordibus et mentibus hominum; non quia
non esset tradenda per exteriorem doclrinam,
sed quia, mediante verbo Dei externo, erat
cordibus imprimenda ; insinuatur etiam ibi
abundantia divinee doctrinae futura in tempore
legis gratiee, et preecipue in initio, in ipsomet
Messise adventu, ut late et bene explicat
Franciscus Ribera, ad Hebr. 8. Denique pro-
mittitur eo loco peculiaris gratia, et interna
Spiritus Sancti illuminatio, danda hominibus
in hoc tempore legis gratioe, ad credenda et
intelligenda mysteria quoe illis preedicantur,
juxta iilud Joel. 2 : E ffundam de spiritu mco
super omnem carnem ; unde in hoc valde er-
rant hseretici, nam confundunt internum spi-
ritum et auxilium gratise necessarium ad
credendum , cum interna revelatione. Cum
tamen hsec duo valde diversa sint, nam auxi-
liuminternum gratia), in singulis ncccssarium
est ut credant ; singularis vero revelalio in-
terna, quse per aures corporis non ingredia-
tur, non sempcr nec regulariter necessaria
est, ut diximus. Et inde sumenda est respon-
sio ad secundum tcstimonium, ex I Joan. 2;
nam ibi unctionem spiritus voeat Joannes, hl-
ternam inspirationem ; nam per illam homo
ilhmiinalur cl juvatur ad credcndum ; ilia
vero unctio supponit cxteriorem doctrinam
SECT. II. QU.-E OBJECTI PKOPOSITIO
regulariter loquendo-, quod clare insinuavit
ibidera Joannes, dicens : Qicod audistis ab
initio, iu robis permaneat, ubi recte Augasli-
nus, tract. 3, notat superfluum fuisse Joan-
nein monere, ut doctrinam datam retinerent,
si soia interior illuminatio scu revelatio suffi-
ceret, de quo etiam videri potest optime Gre-
gorius, 5 Moral., cap. 18, aiias 19. Et liinc
patct responsio ad caetera tcstimonia ; nam
ratione interni auxilii gratise , dicitur Deus
specialiter docere credentes, juxta illud Psal.
93 : Beatus quem tu erudieris, Lomine, et de
lege tua docueris eum; et ideo Augustinus sce-
pe auxiiium gratice vocat interiorem doctri-
nam, quse regulariter exteriorem supponit,
et hoc modo exponit Gregorius supra locum
Mattli. 23 : TJnus est magister tester. Et sic
etiam oves Christi dicuntur zocem ejus audire,
et spiritualis dicitur omnia judicare, per regu-
las tamen et documenta fidei, et ad hunc mo-
dum intelligenda sunt alia, quee afferri pos-
sent.
8. Ad rationem ih eodem num. 1. — Ad ra-
tionem, dicitur imprimis eamdcm fere diffi-
cultatem esse in propositione fidei, etiamsi a
Deo immediate fiat : nam qui illam recipit,
non videt evidenter Deum esse qui loquitur,
quando revelatio est obscura, prout ad fidem
necessaria esi, ut in superioribus diximus.
Eadem ergo difficuitas relinquitur, quomodo
talis propositio possit sufficere ad certitudi-
nem infallibilem iidei. Responsio ergo gene-
ralis est, sufficere evidentiam credibilitatis,
quae tam in propositione externa, quam in
mere interna inveniri potest. Qualis . autern
hcec sit, et quomodo sufficiat, paulatim ex-
plieandum est.
SECTIO II.
Qualis esse dcbeat propositio objecti fidei, ut ad
credendum fide Christiana sufficiat.
1 . Vana infidelium reprehensio. — Aliorum
hceretiorum exlremus error. — Solent infideles,
ut ait Basilius in Psalm. 115, reprehendere
Christianos, eo quod sine ratione, vel, ut ipsi
putant, contra rationem credant ; qua de cau-
sa dixit Paulus, 1 ad Corinth. 1 :Verbum cru-
cis pereuntibus tideri stuititiam, et similitcr
ait Christum crucifixum Judwis esse scanda-
tum, (Jentibus autem stultitiam. Prophirius
etiam, et Julianus Apostata, ut refert divus
* Hieronynius, Matih. 9, irridebant stultitiam
eorum qui Christi doctrinam et vocationem
nEQJUIRATIJR AD CREDENDUM, ETC. 1 15
sequuniur. Unde alii hceretici, ad vitandam
hanc reprehensionem, in aliud extremuni in-
ciderunt, dicentes nil esse crcdendum, nisi
quod ratioue ostenditur, ut videri potest apud
Augustinum, lib.de Utditatecredendi; etBcr-
nardam, epistol. 109. Veraauteui etCatholica
doctriua mediarn viam tenet ; nam et levita-
tem animi et duritiem cordis reprehendit in
credendo ; docetque, quamvis non semper pos-
simus rationem reddere propriam earum re-
riun quas credimus, posse nihilominus suffi-
cientem rationem reddere cur crcdamus ; sic
enim dixit Petrus, 1 can., cap. 'S,paraios nos
esse debcre ad rcddendam rationem ejus, quce
innolis est spei seu fidei. Hanc ergo rationem
in prcesenti inquirimus, nam ex hoc pendet
ut sciamus qnomodo possit talis esse proposi-
tio fidei, ut sit rationi consentaneum illam
recipere.
2. Ratio diibilandi in hacquustione. — Con-
firmatur primo. — Secunclo. — Ratio autem
dubitandi esse potcst, quia vel hceepropositio
ostendit sufficienter rem credendam in se ; et
hoc dici non potest, quia per fidei doctriijam
non ostenduntur veritates credenda? iu seipsis
ut est notum; vel ostendit res credendas sal-
tem sub ratione credibiiis, et hoc etiam non
videtur dici posse ; quia vel illa ostensio est
tantum probabilis, vel est evidens; prior est
insufficiens, posterior autem videtur impossi-
bilis; ergo nulla est qure sufficiat : minor
quoad priorem partem probatur, quia si pro-
posifio fidei sit tantum probabilis, relinquet
formidinem et dubitationem aliquam, saltem
de certitudine veritatis propositaj; ergo non
potest sufficiens esse ad credendum fide Chris-
tiaua, quae debet esse ita certa, ut omuem
formidinem et dubitationem excluuat. Altera
vero pars minoris probatur, quia mysteria
fidei adeo superant rationem, ut interdum vi-
deatur necessarium prima principia, et alia
quse videntur evidcntia^ negare, ut iila cre-
dantur ; quomodo ergo fieri potesl ut talia
mysteria tiant evidenter credibilia? Et confir-
matur primo, nam videtur involvi repugnan-
tia, curn res credenti dicitur evidenter credi-
bilis, nam res denominatur credibilis ab ipsa
fide per quam credi potest, sicut visibiie di-
citur per denominationem a visu, ct inlelligi-
bile per denominalionem ab intcllcctu ; sed
nou potcst res denominari evidenter ci edibilis
ab ipsa fide, cum fides non sit evidens ; ergo
repugnat rcm esse evidenter credibilem. Cou-
firmatur secundo, quia non potest evidenter
osteiitli mysteria fidei quce credenda propc-
di6
DISPUT. IV. DE PROPOSITIONE OBJECTI FIDEI SUFFICIENTE, ETC.
nuntur, esse possibilia, vel non esse impossi-
bilia; ergo non possunt fieri evidenter credi-
bilia : antecedens patet, quia si evidenter os-
tenderetur illa mysteria esse possibilia, facile
ostenderetur etiam esse vera, illa pra^cipue
quae ad naturam Dei spectant. Gonstat autem
fidem non esse de evidentibus, id est, de his
quse evidenter vera demonstrantur; quod
maxime verum est de mysteriis quse sola fide
cognoseuntur, ut sunt supernaturalia. Prima
vero consequentia probatur, quia ut aliquid
sit credibile, debet esse possibile ; unde quod
est evidenter impossibile, est etiam evidenter
incredibile; ergo, et e converso, ut res os-
tendatur evidenter credibilis oportet ut etiam
ostendaturpossibilis;ergo cumhoc secundum
fieri non possit, nec primum est ad proposi-
tionem fidei postulandum,
3. Assertio prima. — Ejus ratio ex Eccles.
49. — Declaratur primo. — Declaratur secun-
do. — Declaratur terlio. — Objectioni occurritur.
— In hoc puncto, imprimis statuendum est,
ad sufficientem objecti fidei propositionem,
non satis esse objectum utcumque proponi
tanquam dictum, seu revelatum a Deo, sed
necessarium saltem esse cum talibus circum-
stantiis proponi, ut prudenter appareat credi-
bile, eo modo quo proponitur. Hsec assertio
indubitata est apud omnes, et ratio est, quia
qui cito credit, levis est corde , Ecclesiast.
19; dicitur autem cito et leviter credere, qui
imprudenter credit ; ergo qui sic credit, non
potest credere fide divina ; ergo necessaria est
talis propositio objecti credendi per hanc fi-
dem, ut prudenter credi possit. Prima couse-
quentia, nam reliqua omnia sunt clara, pro-
batur , quia quae a Deo sunt, ordinata sunt :
fides autem Christiana speciali modo fit a
Deo, et exejus auxilio ; ergo non fit impru-
denter neque inordinate. Et declaratur in
hunc modum ; nam voluntas credendi, quae
ad fidem supernaturalem sufficit, est etiam
supernaturalis, et ex speciali Dei auxilio; er-
go per se est voluntas studiosa et honesta; er-
go supponit prudens judicium circa objectum
suum. Nam prudentia est, quae virtutes volun-
tatis ad operandum movet. Declaratur secun-
do, quia exopposito modociedendinascuntur
haereses et schismata, quia qui imprudenter
credit, facile decipitur; credulitas autem lidei
talis esse debet, ut sit immunis ab omni fal-
sitate ; ergo non potest induci nisi per pru-
deus judicium. Tandem id patet ex eonditio-
nibus hujus fidei, uam debct excludere om-
nern formidinem et mutabilitatem; nam qui
semel credit prout debet, nunquam potest
licite et prudenter recedere a tali fide ; quo-
tiescumque autem homo imprudenter aliquid
credit, si id postea advertat, potest prudenter
recedere a tali fide, vel saltem de illius veri-
tate dubitare ; repugnat ergo fidei Christianse
imprudens credulitas ; ergo requirit talem ob-
jecti propositionem,qu8esufficiatad prudenter
judicandum illud esse credibile. Neque inhac
assertione invenio difficultatem alicujus mo-
menti; nam quod quidam objiciunt, quia
homo est liberi arbitrii, ergo potest pro sua
libertate credere, prout voluerit, objectum
quomodocumque propositum, hoc, inquam,
nullius momenti est; primo., quia licet homo
voluntarie preebeat assensum, nihilominus
non potest assentire propositioni in qua ratio
veritatis non appareat, quia non potest vo-
luntas movere extra objectuni suum; simili
ergo modo, licet homo possit leviter credere
objectum fidei insufficienter propositum, so-
lum credet imperfecta et humana fide, quia
ex vi talis propositionis non apparet in ob-
jecto aut veritas aut credibilitas infallibilis ;
necessaria est ergo prudens propositio.
4. Assertio secunda. — Probatur ratione. —
Dico secundo: ut propositio objecti fidei sit
sufficiens, necessarium est ut id quod propo-
nitur fiat evidenter credibile, tanquam dictum
a Deo, ac subinde ut certum et infallibile.
Hanc assertionem insinuavit satis D. Thomas
2. 2, qusest. 1, artic. 4, ad 2, cum de fideli-
bus dicit : Non crederent, nisi viderent esse cre-
dibile. Ubi notanda est distinctio et variatio
illorum verborum credere et videre, nam
prius dicit obscuritatem ; unde posterius, ut
condistinctum ab illo, dicit claritatem et evi-
dentiam ; neque illa duo repugnant, quia ver-
santur circa diversa, nam creditur aliquid
sub ratione veri, videtur autem sub ratione
credibilis. Et ita intellexerunt D. Thomam
Cajetanus et alii Theologi, qui communiter
sequuutur hanc sententiam; ideoque in id
maxime incumbunt, sicuti sectione sequenti
videbimus, ut ostendant nostree fidei myeteria
esse evidenter credibilia; quia nimirum non
minorern credibilitatem ad illam sufficere ju-
dicarunt. Est denique coiisentanea Patribus,
quos ipsa sequenti sectione allcgabimus ; pro-
batur autem ratione, quia ante fidem neces-
sarium est velle credere, et aute hanc volun-
tatem neccssarium est judicium, quo volun-
tas inducatur ad volendum credere, quod non
est aliud nisi judicium de credibilitate objec-
ti; ergo vel illud judicium est certuin vel in-
SECT. II. Q.UJE OBJECTI PROPOSITIO
certum : si est certum, est etiam evidens; si
autem est incertum, non est sufficiens ad
credendum fide christiana. Ergo necesse est
ut tale judicium sit evidens. Prima pars mi-
noris seu prima conditionalis probatur, quia
certitudo propria, et objectiva ac prudens
non datur sine evidentia, nisi in assensu fidei
Christianse, ut constat ex dictis in superio-
ribus de objecto formali fidei. Illud autem
judicium de quo tractamus, nondum est fidei
Christianae, quia supponitur ad hanc lidem,
et est via ad illam ; ergo non potest esse cer-
tus et obscurus ; ergo si est certus, est evi-
dcns. Altera vero pars minoris probatur et
patet, quia judicium incertum de credibilita-
te objecti non potest esse sufficiens ad fidem
certam, qualis esse debet Christiana.
5. Evasio superioris rationis. — Obstruitur
primo. — Obstruitur secundo. — Confirmatur
primo. — Confirmatur secundo. — Responderi
vero potest judicium necessarium ad conci-
piendam voluntatem credendi, debere esse
practice certum, quia esse debet judicium
prudens, scilicet : Hoc secundum rectam ratio-
nem est credendum.. Ad hanc autem certitudi-
nem practicam sufficere potest judicium pro-
babile de credibilitate objecti, nam ex proba-
bilitate speculativa saepe infertur certitudo
practica, et ita in fide humana saepe pruden-
ter creditur, quod probabihter tantum appa-
ret credibile : et in aliis actionibus studiosis,
ssepe ducimur judiciis probabilibus applican-
do illa cum certitudine practica; ergo simili
modo in prsesenti satis erit probabile judi-
cium : Hoc esse credibile, ut inde cum certitu-
dine practica inferamus hoc esse credendum.
Respondetur imprimis, etiam in fide humana
et aliis actibus moralibus, licet verum sit suf-
ficere judieium probabile de honestate objec-
ti, quod est quasi directum, si tamen fiat re-
flexio supra ipsam probabilitatem, semper da-
ri evidentiam probabilitatis, licet non detur
evidentia rei, et ideo cum proportione neces-
sariam esse in prsesenti evidentiam credibili-
tatis. Verumtamen, quia illud fortasse non
est infallibile, addo ulterius esse rationem
longe diversam in fide Christiana et humana ;
nam jndicium prudens, fundatum in sola
probabilitate speculativa, licet sit certum
practice, est tamen mutabile, quia principia
probabilia in quibus fundabatur possunt faci-
le mutari, atque ita etiam potest humana fi-
des mutari, si probabiliores conjecturae in
contrarium concipiantur. At vero Christiana
fides ita est certa, ut semel concepta mutari
REQUIRATUR AD CREDENDUM, ETC. 1 17
non possit, juxta testimonium Pauli ssepe ci-
tatnm, ad Galat. 1 : Si angelus de ccelo, etc. ;
ideo talem certitudinem practicam requirit in
judicio credendorum, ut fundetur in eviden-
tia credibilitatis, et non in sola probabilitate,
quse facile potest deficere ; alioqui posset illa
probabilitas deficere advenientibus aliis con-
jecturis, et sic posset homo prudenter dubi-
tare, vel etiam deficere a fide semel sufficien-
ter proposita et prudenter concepta, quod
est absurdissimum. Inde enim sequeretur pos-
se hominem perdere fidem sine peccato, et
consequenter posse perdere fidem et conser-
vare gratiam; vel certe sequitur posse reti-
nere habitualem fidem, discedendo ab his quse
prius crediderat fide infusa, vel ab aliquo
illorum, quee omnia absurda et impossibilia
sunt. Et confirmatur, quia certitudo fidei
non est tantum practica, sed speculativa, id
est de veritate rei in se; ergo requirit etiam
certitudinem speculativam de credibilitate sui
objecti, nam impossibile videtur hominem
determinari ad credendum aliquid firmiter
et certo, si cum formidine tantum, et non
certo judicet illud esse credibile. Denique
hac ratione propositio fidei, ex divina provi-
dentia fieri non solet sine magnis argumen-
tis, et signis divinse auctoritatis. Ideo enim
quando prsedicatores mittit, dat eis potesta-
tem faciendi signa, et mirabilia, ut patet
Exod. 4, Luc. 19 et iO, et notat D. Thomas
in illud ad Roman. 10: Quomodo credent sine
pradicante, et quomodo prmdicabunt, utique
sufficienter, et ita ut obligent alios ad creden-
dum, nisi mittantur, utique cum divina vir-
tute, vel adjutorio quo possint res facere suf-
ficienter credibiles, juxta dicta in sectione
prsecedente.
6. Assertio tertia. — Sequitur ex praceden-
ti. — Ex quibus infero, et dico tertio, ut objec-
tum fidei sufficienter proponatur, non solum
objectum debere fieri evidenter credibile,
sed etiam evidenter credibilius quocumque
alio objecto, seu doctrina sibi contraria, vel
repugninte. Heec assertio sequitur, ut dixi,
ex prsecedenti ; nam fieri potest in humana
fide et cognitione, ut duse propositiones con-
tradictorise sint probabiles, etiam evidenter
quoad probabilitatem. Nam hoc non involvit
repugnantiam, quia multa falsa sunt proba-
biliora veris, et quia ex vi illius probabilitatis
solum datur judicium formidolosum et incer-
tum de veritate, seu de re ipsa; at vero in
praesenti repugnat aliquid esse evidenter cre-
dibile fide Christiana, et simul contrarium
J(8
DISPUT. IV. DE PROPOSITIONE OBJKCTI FIDEI SUFFICIENTE, ETC.
etiara esse credibile, non solnm evidenter, ve-
runi nec etiam prndenter; qnia judicinm,
quod fieri debet cx tali eredibilitate, debct
esse certnm et sinc formidiue; ergo impossi--
bile est nt contraria doctrina sit evidcntcr vel
prndentcr credibilis. Alias talis credibilitas
neoessario pareret formidinom ; imo etiam
licitum esset liomini, infcr illa credibilia, eli-
gere qnod mallet, si utrumque esset evidenter
eredibile, non solum absolute spectatum, sed
etiam comparativc; boe autem repugnat ct
certitudini et obligationi fidei Christiana* ;
nam si sufficienter pvoponatur, tenemur illam
credcre cum certitudine, ac, pra-ferendo
etiam illam omni dootrinae contrariae; ergo
necesse est ad hanc sufficientem propositio-
nem, ut tale objectum fiat evidenter credibi-
le, non solum absolute, sed etiam compara-
tive.
7. Assertio quarta. — Notatio pro ea prn-
handa. — Prohatur jam ex D Tlioma. — Et
ratione. — Ex quibus idtimo concludo non
solum debcre objectum fidei esse evidenter
credibile, verum etiam requiri evidentiam,
quod secundum rationem natura^em tale ob-
jectum sit credendum, et talis fides sit praefe-
renda cuicumque opinioni contraria?. Ad bu-
jus assertionis probationem, advertendum est
heec duo esse diversa, scilicet, aliquid essecre-
dibile, vel etiam esse credendum secundum
rectam rationem ; differuntenim tanquam po-
tentia et actus seu obligatio ad actum ; non
enim semper tenemur credere quidquid cre-
dibile est, ut in humanis constat; nihilominus
tamen in divina fide dicimus, quoties objec-
tum proponitur sufficienter ut credibile tali
iide, consequenter etiam esse credendura, se-
cundum rectam rationem; propter quod dixit
D. Thomas, in qua?st. 2 hujus materiae, quod,
licet prseeeptum fidei simpliciter sit superna-
turale, ipiia est de actu supernaturali, nihilo-
minus, facta sufficienler propositione ohjeeti
fidei, ipsam rationem naturalcm ostendere,
tnlia credibilia essecredenda;et consequenter
inferius, qiiaest. 10, dicit infidehtatem positi-
vam, licet proxime et unmediate sit contra
prreceptum divinum supprnaturale, remote et
quasi radicaliter e-se etiam contra rationem
naturalem, dictantem credendum cs^e. quod
Deus dicit, et credcndum esse dici a Ueo, id
quod nominc et virlute ejus sufticienter pro-
ponitnr. Et ratione amplius deelaratur, quia
ipsa ratio naturalis dictat, propositis pluiibus
Bectis sen \iis ad felicitatem aeternam conse-
qnendam, et ad colendum Deum debilo modo,
illam esse sequendam, quas evidenter credi-
bilior apparet; sed quando doctrina fidei
sufficienter propouitur, ostenditur evidenter
credibilior quacumque secta iili contraria;
ergo ipsa ratio naturalis dictat illam esse cre-
dendam. Consequentia est clara, et minor in
prioribus conclusionibus probata est; major
autem ex terminis vidctur cvidens, quia illud
est credendum quod majorem vcritatis spe-
ciem prae se fert, et prsesertim in negotio sa-
lutis, in quo omne morale periculum vitan-
dum est.
8. Ad rationem diciitandi in nuin. 2. — Ad
prima.m confirmationem. — 0Jjectum aliquod
dupliciter dici pntest credihile. — Ratio ergo
dubitandi in principio posita facile ex dictis
solvitur ; quantumvis enim res sit supernatu-
ralis, potestfieri evidenter credibilis per signa
et alia media sensibus objecta, adjuvante lu-
mine et discursu naturali, quia credibilitas
provenit ex medio extrinseco, quod naturali-
ter potest evidenter cognosci. Et potest etiam
cadere in mysterium supernaturale, et illnd
denominare credibile, ut explicando rem ip-
sam in sequentibus manifeste constabit. Unde
prima confirmatio, fundatain denominationc
credihilis, in seqnivoco laborat, ut facile in-
telligi potest iisdem exemplis quse in illa affe-
runtur. Intelligibile enim et sensibile duobus
modis accipi possunt, ut ex Metaphysica con-
stat, disputat. 4-4, sect. \\, anum. 64, etlibr.
2 de Ang., cap. 2, num. 24, scilicet formali-
ter et fundamentaliter; et priori modo verum
est illas denominationes sumi a polentia in-
tellectus vel sensus, quatenus potest intelli-
gere vel sentire tale objectum, quod inde pas-
sive denominatur intelligibile vel sensibile;
posteriori autem modo, scilicet fundamenta-
liter, non est illa denominatio a potentia, nam
potius ad potentiam ipsam supponitur, et su-
mitur ab aliqua intrinseca proprietate rei,
quae est veritas in objecto intelligibili, et vir-
tus immutandi scnsum in sensibili. Quae dis-
tinetio (licet inlib. 2 de Grat., cap. i I , nnm.
25, pro re subjecta non placuerit) dari etiam
solet de objecto possibili, et dedimus disput.
30 Metaph., sect. 17, num. iO. Ita ergo in
prnesenti dupliciter potest objectum denomi-
nari credibile, scilicet formaliter et quodam-
modo fundamentaliter, seu dispositive; et
priori modo concedimus <lenominationem su-
mi ab ipsa virtute fidei ; posteriori autem
modo ne^amus inde sumi, scd a testimoniis,
ct aliis conjecturis, qua; concurrunt ad sutli-
cientem applicationem fidei. Est tamen hic
SECT. II!. AN CHRISTIANjE FIDEI
nonnulla differentia : nam utraque denorni-
natio credibilis est extrinseca ; parum autem
refert, quia formae extrinsecaa denominantes
distinctse sunt, et una ad aliam comparatur,
sicut dispositio ad formam, quia testimonia
illa per quse objectum propositum fit eviden-
ter credibile, prseparant viam ad fidem intro-
ducendam, quse, considerata in habitu, seu
in potentia, denominat rem formaliter credi-
bilem ; sumpta vero in actu denominat cre-
ditam.
9. Ad secundam confirmationem ijuomodo
respondiri possit secundum alios. — Yera res-
ponsio. — In secunda confirmatione, fit argu-
mentum ab evidenter credibili ad evidenter
possibile, seu non impossibile , ubi posset
tractari opinio qtiorumdam Theologorum ,
qui dixeruut mysteria fidei posse demonstrari
non esse impossibilia, ad quam -videtur ex
parte accedere Cajetanus, 1 part., queest. 1,
art. 8, quatenus dicit posse Theologum evi-
denter solvere argumenta quse ab infidelibus
fiunt contra mysteria probando esse impos-
sibilia ; idque non tantum negative, sed etiam
positive, ut ipse loquitur , utique demous-
trando in tulibus argumentis esse deceptio-
nem ; et potestetiam citari Richar. de S. Vic-
tore, lib. 1 de Trinitate, cap. 4, quatenus di-
cit non deesse rationes necessarias ad persua-
denda mysteria fidei; verius tamen est non
posse Theologum demonstrare esse possibilia
prmcipalia mysteria supernaturalia fidei , ut
de Trinitate, Incarnatione et Eucharistia suis
locis ostenditur, libr. 1 de Trinit., cap. 11;
de Incarnat., disput. 3, sect. 1 ; de Sacram.,
disput. 46, sect. 7. Et longe certius est hoc
non esse necessarium ad sufficientem propo-
sitionem objecti fidei, alioqui pauci possent
credere, et multo pauciores obligari ad cre-
dendum ; nec Cajetanus citato loco contra-
rium sentit, quod etiam posteriores alii nota-
runt ', nec de omnibus rationibus, quse fiunt
contra fidem, dicit posse evidenter positive
solvi, sed de aliquibus, quod incertum est ;
et si contingat, est per accidens, quatenus ta-
lia argnmenta assumunt aliquid contra ratio-
nem naturalem ; per se autem loquendo satis
est solvere hujusmodi rationes negative, id
est, negando aliquid quod probari non potest,
et evidenter ostendendo non probari, etiamsi
non demonstretur esse falsum, ut quod una
essentia non possit esse in tribus personis, vel
1 In his est Cumel., 1 p., q. 1, a. 8, in sua
q. 3, dub. 2.
MYSTERIA SINT EYIDENTER, ETC. M9
aliquid simile. Richardus aufem exponendus
est de rationibus necessariis non ad ostenden-
dam veritatem, sed vel credibilitatem , vel
consonantiam aliquam cum veritate, de quo
videri potest Scotus, in 3, distinct. 24. Ad
confirmationem ergo negatur illatio ; quia lo-
quendo in communi, latins patet credibile
quam possibile ; nam aliquid impossibile po-
test fieri credibile, quia credibilitas sumitur
ex medio extrinseco et testimonio quod po-
test cadere in rem impossibilem ; et ideo, ex
negatione evidenter possibilis , non sequitur
negatio evidenter credibilis ; et quamvis in
nostra fide nihil sit credibile , quod non sit
pos^ibile, hoc tamen solum est certum, non
autem evidens ; et ideo ex evidentia credibili-
tatis non sequitur possibilitatis evidentia,
SECTIO III.
Utrum mysteria fidei Christiana? sint eviden-
ter credililia.
\. Asseriio de qva dubitare non licet. — Prc-
balur auctoritate Schnlasticorum. — Et anti-
quorvm Patrum. — Consonat Scriptura. — Tn
prsecedenti sectione, roIum declaratum est
quid requiratur ad sufficientem propositionem
fidei^ nunc ostendendum est quomodo illud
totum perfectissime inveniatur in catholica
fide; et quoniam dixi evidentem credibilita-
tem esse necessariam, non tantum absolute,
sed etiam comparate, ideo hic priorem par-
tem ostendam, et in sequentibus posteriorem.
Dico ergo mysteria fidei Christianoe esse evi-
denter credibilia : est assertio certa, de qua
nullus Catholicus potest dubitare; tradit illam
D. Thomas 2. 2, qusest. 1, artic. 4 ad 2, ubi
Cajetanus et oranes; idem D. Thomas, 3 part.,
qua3st. 42, 43 et 44, agens de doctrina et mi-
raculis Christi, et 1 Contra gent., cap. 6 ; re-
liqui Scholastici, in Prolog. Sententiar. , ubi
bene Scotus, qua?st. 2; et ex modernis late
illam ostendit Medina, libr. 2 de Recta in
Deum fide, et latius Bosius, in duobus tomis
de Signis Ecelesia?; Valentia, tom. 3, disput.
d, qusest. 1, punct. 4. Et ex antiquis in hac
veritate deraonstranda laboravitTertullianus,
in Apol.; Justin. Martyr, in Apolog. pro Chris-
tianis; Euseb.Csesar., fere toto opere de Pra>
par. Evang., et nomine Augustini, lib. de
Fide rerum invisib., prsesertim cap. 7; et
cGrtius idem Augustinus, lib. contra Episto-
lam Fundamenti, cap. 4, ubi habet illa verba
120
DISPUT. IV. DE PROrOSITIONE OBJECTI FIDEI SUFFICIENTE, ETC.
praeclara : Multa sunt quce in Ecclesia mejus-
tissime tenent, consensio populorum , et gen-
tium auctoritas miraculis inclioata, spe aucta,
caritate firmata, et vetustate nutrita, tenet ab
ipsa sede Petri Apostoli, cui pascendas oves
suas Dominus mandavit, usque ad prcesentem
Episcopatum successio sacerdotum ; tenet de-
nique ipsum Catholicce nomen, quod non sine
causa inter tam multas h&reses sola ha>c Ec-
clesia oMinuit. Consonat etiam huic veritati
Scriptura, dicens : Testimonia tua crcdioilia
facta sunt nimis, Psalm. 92. Et quod dixit
Paulus, ad Hebr. 2 : Quomodo nos effugiemus^
scilicet iram Dei, si tantam neglexerimus sa-
lutem, qua? cum initium accepisset narrari per
Dominum, in nos confirmata est, contestante
Deo, signis et portentis, etc. ? Gui consonant
illa verba Gbristi Domirri, Joan. 1$ : Si opera
non fecissem in eis, etc, nunc autem excusa-
tionem non liabent de peccato suo.
2. Motivum primum credendi, sumptum ex
triplici prwrogativa fidei. — Prima prceroga-
tiva — Ut autem veritatem hanc ratione os-
tendamus, oportet fundamenta seu motiva
bujus credibilitatis paulo fusius afferre et ex-
plicare ; et primum quidem motivum princi-
pale sumi potest ex conditionibns vel qualita-
tibus ipsius doctrinae, qrrae possunt ad tres
revocari. Prima est veritas sine admixtione
alicujus falsitatis. Nam, ut supra dixknus,
fiurn Deus sit prima veritas, non potest vel
minimam falsitatem testificari. Unde, eo ipso
quod aliqua doctrina miscet aliquid falsrrm,
etiamsi multa veradoccat, est sufficienssignum
illam non esse a Deo; atque etiam, e contra-
rio, si doctrina sit omnino pura, et quae non
possit de aliqua falsitate convinci, magnum
argumentum est,quod babcat Deum auctorem;
tum quiabomines facile decipiunt, quis. omnis
komo mendax ; tum etiam quia multo facilius
decipiuntur; non enim potest homo sine Dci
auxilio veritatem in omnibus assequi, quin
interdum vel saepe erret, ct maxime in rebus
divinis, et quae ad immortalitatem spectant,
ut in materia de Gratia probatum est, lib. 1,
cap. 1, et lib. 2, a princip., et ipsa experien-
tia satis ostendit in omnibus philosophis et
gentibus ; non possumus autem evidenter os-
tendere omnia quae fides docet esse vera, ne-
que in hoc sensu accipienda est haec conditio,
quia non de veritate sedde credibilitate agi-
mus. Intelligendum est ergo duo esse genera
veritatum in bac frdei doc.trina : qusedam, quaj
naturali lumine cognosci possunt ; aliai vero
sunt omnino supernaturalcs. In prioribus iu-
venimus, et cum evidentia cognoscimus, sal-
tem in multis, fidem hanc docere ea quee sunt
maxime vera, et rationi consentanea. Primum
in bis quee tradit de Deo ipso, ut est unus et
creator omnium, et finis ultimus hominum ;
deinde in his quae spectant ad immortalitatem
animae, et ad veram beatitrrdinem, prsesertim
vitae futurae; in quibus etiam multos errores
phrlosophi docuerunt. Ex his ergo magna
credibilitate colligimus, caetera etiam quae ra-
tionem superant, vera esse, seu maxime cre-
dibilia ; tum quia tota doctrina ab eodem auc-
tore profecta est; tum etiam quia ipsa ratio
naturalis docet Deum esse incomprehensibilem
humano ingenio, et esse altioris ordinis ab
omni creatura, et ideo altius et excellentius
esse de illo sentiendum, quam naturale lumen
assequi possit. Illa vero quae fides de Deo do-
cet supra naturale lumen, omnia commendant
excellentiam divinae majestatis, et omnem im-
perfectionem ab ipso auferunt, et non osten-
duntur nec ostendi possunt impossibilia, ut
ratio etiam ipsa naturalis assequitur; ergo irr
tota hac doctrina est magna consonantia veri-
tatis, qrrae ex hoc capite sufficit ad evidentiam
credibilitatis, et de hac conditione videri pos-
sunt Clemens Alexandrinus, lib. 7 Stromat.;
et Eusebius, lib. 8 de Proeparat. Evang.
3. Secunda prwrogativa. — Secunda conditio
est, sanctitas et puritas doctrinse, ad quam
spectatj ut omnia quae doceat sint honesta, et
nihil approbet quod turpe sit, atque etiam ut
omnia tradat, quae ad rectitudinem vitae ne-
cessaria sint et suflkiant; nam cum Deus sit
summe bonus, non potest pravitatem docere,
aut consulere, juxta illud Psalm. 18 : Lex Do-
mini immaculata ; et Psalm. 118 : Non enim
qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambu-
laverunt. Et quia Dei etiam providentia per-
fecta est, nihrl in sua doctrina omittit, quod
ad vitae honestatem sit necessarium. Quod
autem in doctrina nostne fidei haec conditio
perfectissime reperratur, facile ostcndi potest
discursu simili praecedenti. Nam inter hajc
moralia, qusedam etiam naturalia sunt, qua>
dam supernaturalia : priora pertinent ad le-
gem naturae, quam doctrina fidei illustrat, ct
non solum nihil continet illi contrarium, ve-
rrrm etiam multa declarat et consulit, quae ad
perfectiorem illius observationem conferunt,
ut constat ex doctrina Christi, Matth. 5, quae
est maxime consentanea rationi naturali; et
rrullus philosophorum illam assequi potuit.
Supernaturalia vero habent easdem conditio-
nes supra insinuatas, quia pra; se ferunt ho-
SECT. III. AN CHRISTIAN.E FIDEI
nestatem, et nihil illi contrarium in eis osten-
di potest, et alioqui sunt consentanea excel-
lentiee divinee, ut ea quae pertinent ad perfec-
tionem amoris ejus, et ad gravitatem offen-
sionis illius; et consequenter quee pertinent
ad supplicium peccatorum, etc. Denique sanc-
titas vitee illorum hominum, qui hanc doctri-
nam sequuntur, eique parent, manifeste os-
tendit ejusdem doctrinee puritatem et excel-
lentiam, quee illam reddit maxime credibilem.
Nam licet inter professores hujus fidei multi
sint pravi, nihil derogat puritati, et veritati
ipsius doctrinee; tum quia ipsa non tollit li-
bertatem arbitrii, a qna illa mala proveniunt ;
tum etiam quia ipsa condemnat et reprehendit
similia peccata, quod pertinet ad integritatem
et veritatem ejus. E contrario vero, multitudo
et excellentia Sanctorum profitentium hanc
fidem, evidenter ostendit sanctitatem etiam et
puritatem ipsius doctrinse. Nam obediendo
preeceptis, et sequendo consilia illius, tanta
sanctitas comparata est, et in mundum intro-
ducta, ut infideles nihil habeant quod repre-
hendant in hnjusmodi hominibus, nisi nimiam
sanctitatem, ut dixit Augustinus, lib. de Mori-
bus Eccles., cap. 31, et prosequitur usque ad
finem libri, et attingit lib. 2 cont. Julian.; et
eumdem locum tractat Chrysostomus, homil.
6 in 1 ad Corinth... et videri potest Bosius,
lib. 1, a cap. 3, usque ad 11.
4. Tertia prcerogativa. — Tertia proprietas
hujus doctrinee est efficacia ejus quee cernitur
in modo quo in mundum introducta est; nam,
ut dixit Augustinus, libr. 22 de Civitat., cap.
7, quod mundus in Christum crediderit, vir-
tutis fuit divincp, non pcrsuasionis humance ;
quod ex sequentibus circumstantiis facile in-
telligi potest, nam pauci homines, pauperes,
inermes, et paulo antea idiotee, imo per hu-
manam sapientiam non instructi, per hujus
doctrinee preedicationem mundum superarunt;
non ergo in humanw sapientiw verbis, sed in
virtute Spiritus, ut dixit Paulus, 1 ad Corin-
thios, 2. Nam quw infirma sunt Dei, fortiora
sunt hominibus, ut idem dixit, in eadem Epis-
tola; et in secunda. capitulo decimo : Arma
militicB nostra?, non carnalia sunt, sed spiri-
tualia potentia Deo; et hoc maxime persua-
dct, quod hujusmodi homines, nec tempo-
ralia preemia aut honores quaerebant, neque
illa suis discipulis promittebant. nec etiam
prsedicabant doctrinam delicias aut voluptates
foventem, sed potius illis maxime repugnan-
tem; et nihilominus illam doctrinam mundo
persuaserunt ; ergo signum est non f uisse ver-
MYSTERIA SINT EMDENTER, ETC. 121
bum hominum, sed verbum Dei, quod effica-
cissimum est ad convertendas animas, Psalm.
18; et Jerem. 23 dicitur esse malleus conterens
pelras; et ad Hebr. quarto, dicitur sermo effi-
cax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, etc,
de quo videri potest Chrysostomus, homil. 66
ad Populum. Huc accedit quod, per efficaciam
hujus verbi, brevi tempore idola fuerunt de-
structa, et cultus veri Dei inter homines resti-
tutus; de quo vidcri possunt Athanasius, 1. de
Humanitate Verbi, et historiae Ecclesiasticae.
5. Secundum motivum credendi, multitudo
probatissimorum tesiium. — Primus testis ipse
Christus. — Deinde Moyses Deut. 18. — Item
Joannes Baptista. — Praterea Apostoli. — Ipsi
quoque dcemones, vel inviti, testes sunt. — Se-
cundum principale motivum sumitur ex multi-
tudine et auctoritate testium hujusdoctrin8e,in
quo ordine possemus primo loco ponere testi-
monium ipsius Trinitatis in Christi baptismate,
et prsesertim testimonium seterni Patris, quod
in confirmatione suae doctrinee Christus ad-
duxit, Joan. octavo. Item possemus afferre
testimonia Angelorum in Christi nativitate,
et aliis mysteriis ; tamen, quia hujusmodi
personee testificantes non erant visibiles sen-
sibus humanis, ideo nunc his testimoniis non
utimur. Primum ergo et preecipuum testimo-
nium sit ipsinsmet Christi, qui Evangelicam
doctrinam prsedicavit, quem etiam, ut homi-
nem, esse fide dignissimum, externi quoque
homines confitentur, et preecipue Josephus,
Hbro decimo octavo Antiquitatum, et constat
ex sanctitate et puritate vitee ejus; unde pree-
sumi non potest quod per malitiam talem
doctrinam preedicaverit , neque etiam per
ignorantiam, quia ipsamet doctrina pree se
fert excellentem sapientiam, quam Christus
etiam semper ostendit in responsis et preedi-
cationibus suis. Deinde etiam ante adventum
Christi habuit heec doctrina testimonium a
lege et Prophetis, et specialiter Moyses prec-
monuit : Prophetam sicut me suscitabit tibi
Dominus, ipsum audies. Preecessit etiam tes-
timonium Joannis Baptistee, quod maxime
propter vitee admirationem fuit sufficiens de
se ad persuadendum et preeparandum mun-
dum, preesertim vero populum Judeeorum ad
Christi adventum. Post ipsum vero Christum,
Apostoli fuerunt gravissimi testes hujus doc-
trinee; de illis enim etiam preesumi non po-
test quod per malitiam preedicaverint , cum
essent contemptores omnium rerum humana-
rum , nec etiam per ignorantiam , propter
easdem fere rationes, scilicet, quia ipsa doc-
122 DISPUT. IV. DE PROrOSITlONE
trina pree se fert summarn lucem et sapien-
tiam, et quia sapientes liujus sseeuli nullum
errorem in ea ostendere potuerunt, quod be-
ne prosequitur Augustinus, libr. 83 Qusestio-
num, q. 79. Possumus etiam addere ipsos dee-
moues coactos fuisse interdum ad ferendum
testimonium pro veritate hujus doctrinee.
Nam, licet testimonium deemonis per se nul-
lius sit auctoritatis, quia est pater mendacii,
et si interdum aliquid verum dicit, est animo
fallendi, ut in aliis decipere possit, hoc ni-
mirum verum est quando ipse sua voluntate
et spontanee loquitur ; at vero, quando di-
vina virtute cogitur, ut credat et contremismt,
et ita veritatem fateatur, tunc raagnum argu-
mentum inde sumitur veritatis doetrinse ;
quia non potest cogi deemon ad testimonium
ferendum contra se ipsum, nisi divina vir-
tute coactus ; et etiam hoc argumento utun-
tur Sancti Patres, et videri etiam possunt sa-
cree Historiae , et preesertim Ruffinus, libro
primo Histor., capite undecimo, et libro se-
cundo, cap. 4; et Nicephor., lib. 11 Histor.,
cap. 27; et Tripartita, lib. 2, cap. 21.
6. Mariyrcs etiam, junctis martyrii ipso-
rum circumstantiis. — Prima circumstaniia.
— Secunda. — Tertia — Quarta. — Quinta. —
Ad hunc locum spectat etiam testimonium
Martyrum, qui inde etiam nomen acceperunt,
quod suo sangnine magnum fidei testimo-
nium preebuerunt, et ita frequenter sancti
etiam utuntur hoc argumento'. Est tamen
advertendum perseverantiam unius vel plu-
rium hominum in confitenda aliqua veritate
usque ad mortem, non esse argumentum
sufficiens veritatis aut testimonii divini; nam
multi heeretiei pro suis erroribus mortui sunt,
affirmantes se mori propter Christum ejusque
doctrinam. Undc Nicephorus, libro quarto
Hiftor., capite vigesimo tertio, cx Apollinari
refert heec verba : Plures Iwreses de suis mar-
tyribus gtoriantur, non tamen propterea in ea-
rum sententias imus. Idem notat Eusebius,
lih. 5 Hist., cap. 15, in fine; et de Massalia-
nis affirmat idem Epiphan., Ha^res. 80; de
Anabaptistis Bernardus, scrmon. 66 in Cant. ;
et de Donatistis Augustinus, Epistol. 65, qui
propterea, in lib. 1 de Scrmon. Domini in
monte, cap. 5, inquit : Multi hwretici nomine
Christiano animas decipientcs, multa aliapa-
tiuntur, sed ideo cxcludunlur al> ista overcede,
quia non proplcr justitiam patiunlur ; uhi
enim vcra fides non est, nnnpotest esse justitia ;
1 Consule 1. 1 Defensionis lidei, cap. 19.
OBJECTl FIDEI SUFFICIENTE, ETC.
quia vero hoc ipsum est, quod oportet discer-
nere, quando, scilicet, mortes martyrum sint
propter justitiam, et ita sint testimonia veree
fidei, ideo considerandee sunt peculiares cir-
cumstantieeCatholicorum martyrum. Una est,
quia sunt in multo majori multitudine ; pro
aliis enim sectis, rari sunt qui mortem susti-
neant ; pro fide autem Christiana, innumcra-
biles fuere martyres , ut nostris etiam tem-
poribus visum est, et plura leguntur in Hist.
Eccles., et preesertim videri potest Victor Uti-
censis, 1. 1 de Persccut. Vand., et Euseb.,
lib. 5 Histor., per totum, et lib. 7, cap. 19;
Nieeph., lib. 7, et lib. 8, cap. 36, et lib. 10,
c. 9. Secundo, ponderandus est modus patien-
di, non solum eequo animo, utsupradixit Au-
gustinus, sed etiam summa leetitki, et cum
magnis signisinnocentiee et sanctitatis, etssepe
etiam sapientissima responsa, et rationes plus-
quam humanas suee iidei reddentes. Accedit
tertio quod non solum viri, sed etiam femi-
nee, et non solum provectee eetatis, sed etiam
puerilis eamdem animi constantiam, alacrita-
tem, et sapientiam in suis martyriis ostende-
runt. Quarto, accedunt infinita prodigia, quee
accidebant dum Martyres patiebantur, et non
solum in eorum mortibus, sed etiam postea in
corum tumulis et sepulchris, ut est notum in
historiis ; et videri potest Niceph., 1. 3, cap.
29, et 1. -i, c. 27. Denique considerarunt Pa-
tres per tot hominum mortes non fuisse Ec-
clesiam diminutam, sed potius mirum in mo-
dum auctam, quia singuta grana quce in tcr-
ram cadebant , muWpticata enascehantur , ut
dixit LeoMagnus, serm. 1 de Apostolis Petro
et Paulo ; et Justinus Martyr, Dialog. cum Tri-
phone, multo ante finem, citans illud Psal.
127 : Uxor tua sicut vitis ahundans , dicit,
sicut vinea crescit dum putatur, ita Ecclesiam
crevisse per suos martyres. De quo argumento
plura videri possuut in Cyprian. ( si tamcn
Cypriani est), lib. de Duplici martyrio, et Ter-
tul., in Apolog., circa finem ; August., 18 de
Civit., c. 50.
7. Testes quoque Propheta? sunt. — Docto-
res tesles hahet Ecctesia. — Acccdit iandcm
multitudo popudorum ubi magna sanctitas cxvi
doclrimc fideielucet. — Denique inter hos tes-
tcs fidei maxime numcrari possunt prophetee,
quorum vaticinia per se sufficiebant ad credi-
bilitatem fidei confirmandam, ut significavit
D. Thom. I Cont. gent., cap. 6; nam prsedic-
tio vera futurorum contingontium, per se lo-
quendo, est propria Dei, quia solus ipse vir-
tute sua preevidct futura contingentia ; quod
SEGT. III AN CHRISTIAN.E FIDEI
maxime verum est de illis futuris quse ex Dei
yoluntate et omnipotentia pendent; nam, si-
cut ait Paulus : Mentem hominis nemo novit,
nisi spiritw; hominis; multo minus potest ali-
quis cognoscere vohintatem Dei, nondum per
cffeetum declaratam, nisi Spiritus Dei. Hinc
crgo plane concluditur tales prophetias, si ve-
rce sunt, a spiritu Dei esse, et illius testimo-
nium continere ; quamvis autem prophetia,
dum non est impleta, non possit evidenter
cognosci an vera sit, licet possit fide credi, at-
tamen, postquam videtur impleta, satis aperte
constat fuisse veram.Cum ergo multa myste-
ria fidei preedicta sint a Prophetis, etiam cum
particularibus circumstantiis, prius quam fie-
rent, et nunc cernantur impleta, optimum est
argumentum veritatis Sdei quse talia docet
mysteria , credibilitatis autcm indicium est
evidentissimum. His denique adjungi possunt
Doctores Ecclesia?., qui etiam sunt maximi
testes veritatis fidei , et multum conferunt ad
credibilitatem ejus, tum propter excellentia
ingenia, et summam sapientiam quee in eis
relueet, turn propter magnam sanctitatem,
tum propter corum multitudinem : accedit
quoque (quod Augustinus dixit) consensus ct
iuvltitudo populorum, quod per se non suffice-
ret, nisi in his populis essent sapientes et probi
pastores, nisi etiam in iisdem populis magna
sanctitas ex vi talis doctrinee conspiceretur,
universaliter quidem in professione, et magna
etiam ex parte in vita et executione.
8. Miraculum quid, de quo etiam l. 4 de
Angdis, c. 19, a. num. 3. — Tcrtium prin-
cipale motivum sumitur ex variis modis qui-
bus Deus particulariter subscripsit, et aucto-
ritatem preebuit testimouhs bominum preedi-
cantium banc fidem, in quo ordine primum
locum tenent miracula. Est enim miraculum
pignus quoddam omnipotentiee Dei, ut dixit
Chrysostomus, homil. 14 in Mattb., quia est
proprium opus ejus, juxta illud Psalm. 136 :
Qui facit mirdbilia magno, solus. Ratio est,
quia de ratione miraculi cst, irt sit opus ex-
traordinarium et rarum preeter legem ordina-
riam Dei, et supra omnem virtutem eausa-
rum naturalium, ut snmitur ex D. Thoma,
1 p., queest. 105, art. 7 et 8, et lib. 3 Cont.
gent., cap. 101 ; et ex Augustino, 1. 3 de Tri-
nitate, eap. 4 et 5, et lib. 26 cont. Faustum,
cap. 3 et sequentibus, et 1. 6 de Geues. ad
litt., cap. 13. Hinc ergo concluditur illam doc-
trinam, quee miraculis confirmata est, tan-
quam a DEO dicta ct revelata, plane esse cre-
dibilem^ tanquam veram et a Deo dictam ;
MYSTERIA SINT EVIDENTER, ETC. 123
nam, ut Augustinus dixit, Epist. 49, qusest. 6 :
Deus miralilibus operibus loquitur, et ideo
quee per mirabilia opera confirmantur, cre-
dibilia fiunt, tanquam a Deo dicta. Quod au-
tem doctrina fidei nostrae hujusmodi mira-
culis confirmata sit, notissimum est. Primo,
ex miraculis Christi Domini, quse ad con-
firmandam doctrinam suam operatus cst, ut
Evangelistoe refernnt, qui, licet non faciant
evidentiam, ut scriptores Canonici, quia sola
fide credimus eos in scribendo errare non po-
tuisse, ex Spiritus Sancti directione ; nihilomi-
nus, etiam humano modo loquendo, faciunt
certam fidem, quod vera narraverint , quia
scripserunt iisdem fere temporibus , et apud
illos quibus Christus Dominus prjedicavit; et
neque ipsi Judsei ansi sunt eos falsitatis ar-
guere; quin potius Joseph., lib. 16 Antiquit.,
generaliter ea confirmat, dicens de Christo
Domino : Fuit rir ' sapiens, et operum plane
miraMlium effector, liominumque qui libenter
animis veritatem amplecti rellent, magister et
doctor. Deinle per Apostolos non minora vel
potius majora opera facta sunt ad eamdem
veritatem confirmandam, ut ipsemet Christus
Dominus promiserat, et in iisdem libris cano-
nicis ex parte narratur. Multa denique simi-
lia per Sanctos suos postea operatus est Domi-
nus ad eumdem finem, ut in Historiis Eccle-
siasticis et Historiis de Sanctorum vitis pas-
sim narratur, et attigit Augustinus, 1. 10 de
Civit., c. 8, et 1. 22, cap. 8, 9, et seq., et vi-
deri potest Eusebius, 1. 4 Hist., c. 5 et alii.
9. Objicitur primo potuisse esse falsa mira-
cula. — Dihdtur ex indiciis veri miraculi. —
Angustini arguynentum adidem. — Difficnltas
vero in hoc puncto est, quia, licet negari non
possit illa signa facta esse quoad externam
speciem et apparentiam, tamen non est evi-
dens fuisse miracula vera ; ssepe enim virtute
dsemonis fiunt similia prodigia, qua? vix pos-
sunt bumano modo diseerni a veris miraculis,
ut constat ex his quse operabantur magi in
iEgypto, Exodi 7; item ex his quee, ut 3 p.,
tom. 2, disp. 54, sect. 4, dixi, Antichristus
operabitur, quee talia erunt, ut (si fieri po-
test) per ea inducantur in errorem etiam elecli,
ut dicitur Matth. 24, et colligitur ex Apocal.
43. Item heeretici interdum profitentur se fa-
cere miracula, et idem de gentibus refert Ter-
tullianus, in Apolog., cap. 22 et 23; et Augus-
tinus, lib. 10 de Civit., cap. M ; et Eusebius,
lib. 4 et 5 Histor. Nihilominus tamen iidem
Patres docent distinguere falsa miracula a vc-
ris; et in miraculis confirmantibus fidem nos-»
\u
DISPUT. IV. DE PROPOSITIONE OBJECTI FIDEI SUFFICIENTE, ETG.
tram, observanl circumstantias ex quibus po-
tuit videntibus evidenter constare, evidentia
qnadam naturali,veraessequae agebantur; et
de operibus Cbristi Domini, magnum argu-
mentum est quod, licet Pharisaei interdum ausi
fuerint illum calumniari, quod in virtute dae -
monisejiceret daemonia, nunquamautem ausi
sunt dicere opera ejus miraculosa non habuisse
veros effectus, ut, non resuscitasse vere Laza-
rum, illuminasse caecum, sanasse paralyti-
cum, et similia. In his ergo operibus primum
consideranda est diuturnitas effectus, et per-
severantia, quae est magnum indicium veri-
tatis ; nam quae ficte tantum fiunt, subito eva-
nescunt ; et ita mors Lazari per quatuor dies
probata est quod fuerit vera, et postea vita illi
restituta per longa tempora. Deinde accedunt
effectus per quos talis veritas manifestatur ;
qualis maxime esse solent actiones vitae, ut
videre in caeco ex nativitate. Tertio, conside-
ratur multitudo et frequentia talium effec-
tuum, cum omnibus signis et indiciis verita-
tis, quse esse solent in omnibus rebus quas
prse manibus gerimus ; qua enim mojori evi-
dentia constare potest, aliquod vinum esse
verum vinum, quam fuerit illud in quod Do-
minus aquam convertit? Unde consideratur
etiam quarto multiplex modus mirabilis ope-
randi talia signa, per imperium, per oratio-
tionem ad Deum , adjungendo simul alind
opus proprium Dei, ut manifestationem cogi-
tationum cordis, quod saepe Ghristus faciebat.
Praeterea considerandus est finis talium ope-
rum, quia nihil temporale et humanum, nihil-
ve pravum per illa intendebatur, sed potius
rectitudo et honestas morum, et veri Dei
cognitio, et ipsius daemonis expugnatio; ergo
nulla verisimili ratione potest falsitas in eis
conjectari. Denique argumentatur recte Au-
gustinus, dicta epistola 49, quaest. 6; nam vel
omnia quae pro nostra fide narrantur falsa
sunt, vel aliquod est verum. Primum per se
est incredibile, propter dicta : si autem secun-
dum admittatur, eo ipso ponitur Deus ut auc-
tor vel confirmator hujus doctrinae, et ex uno
talimiraculo recte colligitur etiam alia, quae
simili auctoritate narrantur, esse vera; quia
non est major ratio de uno quam de aliis ; et
hoc modo ex veritate miraculorum Christi
recte colligerc possumus, vera etiam fuissc
quae Apostoli faciebant, quia ad eumdcm ti-
nem, et eadem virtute illa faciebant, ut ipsi
profitebantur ; ct siniile argumentum in pos-
terioribus Sanctis fieri potcst.
10. Objicitur secundo poluisse fieri miracula
adtestandam falsitatem. — Diluitur. — Adhuc
tamen instari potest, quia non repugnat bo-
nitati Dei, per pravos homines interdum vera
miracula facere ; ergo miracula, et si constet
esse vera, non satis confirmant fidei credibili-
tatem ; antecedens patet, quia operatio mira-
culorum pertinet ad gratias gratis datas, quae
et malis et bonis communicantur; unde est il-
lud Pauli, 1 ad Corinth. 13 : Si hahiero om-
nem fidem, ita ut montes transferam, charitatem
autem non haiuero, nihil mihi prodest ; con-
sequentia autem probatur, quia si pravus ho-
mo potest facere verum miraculum, etiam
potest esse deceptor et falsum dicere: ergo ex
veritate miraculi non recte colligitur veri-
tas doctrinae . Respondetur duobus modis pos-
se fieri miraculum. Primum, sine ullo res-
pectu ad veritatem aliquam per illud confir-
mandam, sed solum propter illius utilitatem,
ut ad conferendam sanitatem, vel quid simile.
Secundo, fit miraculum in testimonium alicu-
jus doctrinae, ut veram esse confirmet; priori
modo, vernm est posse Deum facere miracula
per pravos homines, et hoc modo procedit ob-
jectio facta, quamvis fortasse rarissime hoc
contingat ; et quando evenit, magis est ex fide
recipientis, quam ex virtute operantis ; poste-
riori autem modo, fieri non potest ut mira-
culum fiat in confirmationem falsitatis, quia
alias Deus cooperaretur mendacio, et esset tes-
tis ejus, ut sentit Augustinus, lib. de Utilitate
credendi, c. 6; et latius D. Thomas, 3 p.,
q. 43 et 44 , ubi in disput. 31 multa de hoc
puncto dixi. Et videri etiam potest Canisius,
1. 5 de Deip., cap. 15 ; et Bellarminus, 1. 4 de
Notis Eccles., cap 14; et Bosius, supra citatus,
in fine num. 3.
11. Quartum motivum : perpetuitas ejusdem
fidei in Ecclesia. — Tandem inter miracula
magna divinse potentiae, quibus haec fides facta
est credibilis, numerari potest perseverantia
et duratio ejusdem fidei, et Ecclesiae per illam
fundatae, ab initio praedicationis Evangelicse
usque nunc. Nam cum hasc fides exuna parte
sit valde difficilis ad credendum, quia multura
superat naturalem intellectus capacitatem, et
ex alia sit valde ardua ad observandum, quia
praecipit multa valde spiritualia, et concupis-
centiae rcpugnantia, et aliunde quamplures
sectas et errores destruxerit, et ideo infinilos
habuerit hostes ac potentissimos , nihilominus
integra permansit, et in persecutionibus ipsis
et contradictionibus numero et merito aucta
cst , et in cognitione veritatis illuminata ,
quod profecto , sine speciali Dei virtute et
SECT. IV. DE COMPARATIONE FIDEI CHRISTIAN.4S AD ALIAS, ETC.
125
auxilio , nulla virtus h*imana efficere potuis-
set. Atque ita experimento videmus impletam
Christi prophetiam : Portce inferi non prce-
talebunt adversus eam; et ejusdem promissio-
nem : Ecce ego vobiscmn sum usque ad con-
summationem sceculi. Atque hoc ipsum inten-
dit Augustiuus in suo tertio motivo , quod
sumpsit ex continua successione Summorum
Pontificum in sede Petri; nam quia illa est
Petra supra quam Christus fundavit Eccle-
siain, eadem virtute immobilis perseverat,
qua ipsa Ecclesia et ejus fides; quod si illum
motivum est Augustino sufficiens post qua-
dringintos annos a Christi adventu, et post
quadraginta successiones Episcoporum Roma-
norum, profecto longe mirabilior est, magis-
que divinam virtutem ostendit, ejusdem sedis
usque ad nostra tempora continua successio,
ut disp. 10, sect. 2, tractabitur.
12. Assertio posita numero primo, conglo-
lato ex dictis argumento, probatur. — Ex his
omnibus conglobatur demonstratio, qua cre-
dibilitas nostrse fidei evidenter ostenditur in
hunc modum. Doctrina, quee per se est valde
consentanea rationi, majestati ac excellentiee
divinse, bonisque moribus, iunumerabilesque
habet testes fide dignissimos, qui non solum
humana, sed etiam divina virtute per signa
mirabilia illam confirmaruut, et ita firma-
runt, ut potentia mundi et daemonum contra
illam praevalere non potuerit, credibilis est ;
sed talis est doctrina fidei Christianee ; ergo est
credibilis. Consequentia est evidens, ut per se
patet ; preemissee etiam sunt evidentes ; ergo et
couclusio evidens est. Et quidem de minori
quod sit evideus, ex ipso facto et experimento
constat; neque obslabit quod multa ex his
quee diximus ad nos pervenerint per histo-
riam et traditionem humanam ; nam illa est
tam constans, tamque universalis et nota, ut
sufficiat ad evidentiam humanam in testifi-
cante faciendam, qualis est de hac proposi-
tione : Roma est, et similibus. Illa ergo multo
magis sufficit ad evideutiam credibilitatis.
Prima etiam preemissa est evidens ex termi-
nis, et ex definitione ipsius credibilis. Addere
vero possumus, ad majorem illius confirma-
tionem, naturaliter evidens esse Deum habere
providentiam rerum humanarum, et ideo non
deserere hominem, in his maxime quee ad ip-
siusmet uotitiam et cultum, et ad felicitatem
aeternam pertinent. Unde incredibile est Deum
ita sua providentia destituisse homines hanc
fidem amplectentes, ut permittat eos decipi
cum tanta credibilitatis evidentia, maxime
cum inter eos sint multi, qui toto corde Deum
ipsum ejusque veritatem quserunt. Propter
quod dixit Chrysostomus in quadam homilia
de Providentia, sine magna injuria providen-
tise divinse, non posse hanc fidem falsam re-
putari, et quod si, per impossibile, falsa esset,
non posset hominibus imputari , quia pru-
dentissime illam credunt. Accedit denique
quod, cum heec doctrina sub diviua auctori-
tate proponatur, ad ipsius etiam Dei auctori-
tatem et veritatem spectat, non permittere ut
sub ejus nomine et testimonio, homines cum
tanta credibilitate decipiantur ; propter quod
Rich. de Sancto-Victore, 1. 1 de Trin., cap. 2,
cum Deo loquens ausus est dicere : Si error
est quem credimus, a te decepti sumus; iis
enim signis doctrina hcec confirmata est, qu&
nisi a tefieri non potuerunt.
SECTIO IV.
Utrum fides Christiana ad alias sectas compa-
rata sit evidenter credibilior illis, imo illce
sint plane incredililes comparatione istius ?
1 . Assertio affirmativa summatim probatur.
— Probaiur deinde comparando fidem ad tres
generales sectas infidelitatis . — Discrimen in-
ter illas sectas. — Resulutio hujus queestio-
nis, generatim loquendo, mauifesta est ex di-
ctis ; nam, stante credibilitate catholicee doc-
trinee, qualis a nobis demonstrata est, impos-
sibile est doctrinam illi repugnantem, iu com-
paratione ejus esse credibilem. Primo, quia
ostensum est hanc doctrinam ita esse cre-
dibilem, ut repuguet providentiee divinee tan-
tam credibilitatem cadere iu rem falsam; ergo
non possunt propositiones contrariee, simul
esse credibiles tanta credibilitate ; ergo, sump-
ta credibilitate hujus doctriuee, necesse est ut
credibilitas cujuscumque repugnantis doctri-
nee sit longe minor, quod etiam unicuique fiet
evidens, applicando omnia motiva adducta ad
alias sectas ; in nulla enim alia ita invenien-
tur. Ut autem utilior et evidentior sit heec
collatio, oportet sectas infidelium distinguere,
et de singulis aliquid dicere. Distiuguuntur
autem a Theologis tres species infidelitatis,
Paganismus, Judaismus , et Heeresis, inter
quas hoc differt, quautum ad preesens spec-
tat, quod pagani neque aliquas Scripturas di-
vinas admittuut , neque in Christo ullo modo
credunt; Judeei vero admittunt Scripturas
veteris Testamenti, et profitentur se credere
m
DISPUT. IV. DE PROPOSITIONE OBJECTI FIDEI SUFFICIENTE, ETC.
Messiam; non tamen credunt jam venisse, et
ita errant in ejus peisona ; Haeretici vero
utrumque testamentum admittunt, et in ve-
rum Christum se credere profitentur, in ejus
tamen doctrina multum errant. Igitur cum
singulis speciebus harum sectarum compara-
tio facienda est.
Comparatio fidei Christiance ad Pagani&mum .
2. Primo, quoad unam ejus speciem,. idolo-
latriam. — Circa primum subdistinctio adhi-
beri potest ; nam inter paganos, sub illis Gen-
tiles comprehendendo, cjuidam sunt qui unum
Deum non agnoscunt, sed plures colunt; et
hujnsmodi sunt idololatrse, cum quibus facilis
est et expeciita disputatio; naui, ut dixit Au-
gustinus, 1. 12 Gen. ad litt., cap. 14 : Curn
ad aliquid pervcniiur, quod est contra ionos
mores, non magnum est iunc falsam sectam a
vera discernere; quia, ut supra dicebamus,
vera fides non potest esse rationi contraria,
etiamsi supra illam sit; et ideo non potest ali-
quid approbare quod sit contra bonos mores,
secundum rectam et evidentem rationem na-
turalem. At vero omnes sectse Gentilium idola
colentium, in multis peccaut contra rationem
naturalem , quse illorum sectoe approbant ;
nam imprimis ipsamet idololatria, et plurium
Deorum opinio, est contra evidentem rationem
naturalem; et deinde fere omnes admittunt
alia multa mamfeste prava secundum rectam
rationem; quod argumentum sufficit ut hu-
jusmodi sectse sint incredibiles, et ita eo ma-
xime utuntur sancti Patres, disputantes contra
Gentiles, et contra Idola, ut videre licet in
Justino, in Apol.; Cypriano, cont. Idol.; Ter-
tnlliano, in Apolog., et aliis; et haec etiam
ratio valet contra omnes antiquos Philosophos
et eorum sectas; pauci enim illorum sunt qui
unum verum Deum agnoverint; et si aliqui
illum cognoverunt, non illum glorificaverunt
sicut Deum, aut gratias cgerunt, ut ait Pau-
lus, ad Rom. i, quia vel circa Dei providen-
tiam, vel circa veram hominis felieitatem,
multum errarunt; unde etiam in alios errores
et vitia piolapsi sunt, ut prosequitur Paulus,
citato loco ; cui rationi addeudum est in nulla
hujusmodi secta inveniri ea testimonia credi-
bilitatis, quae nos adduximus, neque multo
etium inferiora; ergo nulla potest fieri com-
paratio talium sectarum , cum nostrce fidei
eredibilitate. Unde Augusthms, lib. de Vera
religione, cap. 3, concludit quod si Plato, vel
alius similis philosophus, testimonia nostrae
fidei cognovissent, sine dubio credidissent.
3. Secundo, quoad aHeram speclen,, seclam,
scilicet, Maliometi. — Alia veluti species hujus
generis infidelitatis, est quoe proprie Paganis-
mus dicitur; sic enim appellantur qui sectam
Mahometi sequuntur; nam illi unum Deum
confiteutur , et illum se colere profitentur ;
eodem tamen argumento errare convincuntur
in -sua speciali secta, tum quia multa etiam
admittunt rationi contraria, et turpia, ut quod
felicitas sit in voluptatibus corporis, et alia
quae prudenter referri non possunt ; et de illis
vidcri potest Medina, lib. 1 de Recta in Deum
fide, cap. A, ubi etiam ostendit in Alcorano,
quam ipsi ut suam scripturam admittunt,
multas esse lontradictiones et inconstantias
in doctrina, quae ostendunt manifeste ejus iu-
credibilitatem. Accedit etiam quod auctor il-
lius seclee nullam habuit auctoritatem fide di-
gnam, etiam humana. Nam, ut commune est
in historiis, fuit homo imperitus et vitiis de-
ditus. Credibilitas autem doctrinee multum
pendet ex qualitate primi doctoris ejus, seu
primi proponentis. Et ha?c ratio multum etiam
valet contra sectas quorumcumque philoso-
phorum; nam auctores carum regulariter vi-
tiis subjecti fuerunt, quaa plurima et enormia
Paulus recenset in dicta Epist. ad Rom., ab
illis verbis : Propter quod tradilit illos Deus
in desideria, etc, usque ad fin. capit; et si
quis videtur bonis moribus fuisse, saltem hu-
manam gloriam et vanitatem affectabat. Pro-
pter quod dixit Augustinus, 1. 3 coutr. Aca-
dam., capit. ult., nullius auctoritatem posse
cum Christi auctoritate comparari. Denique
molivum illud, quod de miraculis adduximus,
magnam efficaciam habet contra omnes has
sectas, sive Paganorum, sive Gentilium^ quia
nulla talia ab eis fieri potuerunt; quod si in-
terdum aliqua similia fingere ausi sunt, falsi-
tatis et deceptionis facile suut convicti, ut
Patres supra allegati ostendunt. Prophetiae
denique mysteriorum nostroe fidei eos possuut
sufficienter conviucere, tum quia licet nou
admittant vetus Testamentum tauquam divi-
nam Scripturam , nihilominus negare non
possunt fuisse scriptum ante Christi adven-
tum. Et ideo notant Patres divina providentia
factum esse, ut in graecam linguam converte-
retur, ut posset etiam valere ad gentiles con-
vincendos, ut notat Eusebius, 1. 5 de Uemon-
strat.; Augustiuus, 1. 8 de Civ., c. 4-2 et46;
et Irenoeus, 1. 3, c. 25; tum eliarn quia cx ea-
dem Dei providentia cst, ut inter Gentiles
SECT. IV. DE COMPARATIONE FIDEI CHRISTIAN.E AD ALIAS, ETC.
quoque essent aliquse prophetiee de rnysteriis
Christi, ut est vulgare de Sybillis apud Lac-
tant., 1. A Divinarum institut., c. 5 et seq., et
Augustinum, 1. 18 de Civ., c. 23, et concione
ad Catechum. coutra Pagan.; et alia vidcri
possunt in Ruffino, 1. 2 Hist., c. 29; et Tri-
partita, 1. 9, cap. 29.
Comparatio ad Judaismwni.
I. Proprius Judteorum error ex Scripturis
contincitur. — Secundo , facienda est compa-
ratio cum Judaismo, quee est multo facilior et
evidentior ex concessis , quia isti Testamen-
tum vetus, et prophetias admittunt. Est au-
tem advertendum, Judaismum lotum ad duos
errores principales reduci : unus et preecipuus
est, quia non admittunt nec credunt Messiaci
venisse ; et ideo si de hoc errore convincau-
tur, tota illorum secta facile destruitur ; con-
tiiicunlur autem preeeipue ex prophetiis vete-
ris Testamenti , ostendendo aperte illas esse
impletas; et ideo aiebat Christus Dominus,
Joaii. 5 : Scrutimid Scripturas ; illoe enim
tesiimonium perhihent de me '; quia non solum
continent promissioncm ipsius Messiee, sed
etiam signa particularia et sufficientia tempo-
ris adventus ejus , et ideo subjuugit Christus
Dominus : Si crederetis Moysi, crederetis uti-
que et mihi, ille enim de me scripsit; quod in-
telligeudum est, non solum quia, Deut. 18,
habetur expressa promissio : Prophetam susci-
talo eis, etc. , sed etiam quia tota lex Moysis
ftiit queedam prophetia et figura Christi, ut
dixit Augustinus, 16 cont. Faust., cap. 22 ;
atque hoc modo persuadendi fidem de seipso
usrts est Cbristus Dominus, Luc. ult., nbiin-
cipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, inter-
prctabatur illis in omnibus Scripturis, qute de
ipso scripla erant ; et infra dicit : Keccsse erat
impleri omnia quce scripta sunt in lege, et
Prophetis , et Psalmis de me. Eodem argu-
mento usi sunt omnes qui testimonium Christo
dederunt. Angelus enim annuncians myste-
rium incarnationis, statim antiquas prophe-
tias indicavit, dicens : Dabit illi Dominus se-
dem David Patris ejits ; et Beatissima Virgo,
in suo Cantico : Sicut locutus cst ad patres
nostros ; et Zachar. , in suo : Sicut locutus
esl per os Sanctorum , qui a sa?culo snnt pro-
phetarum ejus; et Simeon in suo : Quod pa-
rasti ante faciem omnium populorum, Luc. 1 et
2; et Joan., Matth. 3 : Hic est enim qui dicius
est per Isaiam Proplietam. Idem servarunt
Evangelistae, utde Incarnatione patet, Matt. \,
127
vers. 12 ; de Nativitate, Matth. 9, vers. 8 ; de
Passione, Matth. 26, vers. 31, et Joan., 19,
vers. 2-4, 36, 37. Ac denique idem servarunt
Apostoli, prsecipue quando ad Judeeos preedi-
cabant, ut patet Act. 2, 3 et 13, ac 15; et
optime Paulus in Epist. ad Hebr., etad Rom.
i, in principio ; et Petrus, 2 Epist., c. 1.
5. Item ex Patrum argumentis. — Prse-
terea sancti Patres locum hunc locupletarunt,
ut videre licet in Cypriano, 1. 1 et 2 ad Qui-
rinum, et lib. de Montibus Sina et Sion; Ter-
tulliano, et Gregorio Nyssen., hb. contra Ju-
dseos; et Cbrysost. , orationibus 5 contra
eo?dem ; et Augustino, alia oratione contra
eosdem . et oratione ad Catech. contra varios
eriores, a cap. II, et in Dialogo Eeclesite
etsynagogae; et bene Euseb., 1. 2 de Demon-
strat Evangel. De applicatione autem prseci-
puarum propketiarum, designantium tempus
adventus Messiaa in Ghristi Domini adventum,
videri possunt quse in primo tomo de Incar-
natione, in principio, late prosecuti sumus.
Ex lns ergo non solum concluditur nostram
fidem esse credibiliorem, sed etiam convinci-
tur judaicam, perfidiam plane esse, solumque
procedere ex nimia ignoiantia et mentis ca3-
citate, ut dixit Paulus ad Ephes. A, versu 18,
et praedixit Christus Joan. 12: Ambulate dum
lucem habetis , ut non tenebra? vos comprehen-
dant, etc.
6. Christi facla specialiter dirigebaniur ad
conversiouem Judaiorum. — ■ Alter error minus
proprie Judceorum. — Huic vero evidenti ar-
gumento accedit aliud, sumptum ex Cbristi
Domini operibus ; nam specialiter facta sunt
ad illuminandos et convertendos Judteos, et
in se continent tum rationem sumptam ex
testimonio divino per miracula, quam supra
late declaravimus , tum etiam rationem sum-
ptam ex compleinento prophetiarum , quam
modo exposuimus, quia illamet opera erant
signa a prophetis prsedicta, et preenuntiata
pro adventu Messiee , et ideo in his operibus
semper fecit vim magnam ipsemet Christus :
Si mihi non vultis credere, operibus crediie; et :
Si opera non fecissem iti eis, etc. Ac denique
Joan. 5 : Ego, inquit, habeo testimonmm ma-
jus Joanne ; et illud explicans addit : Opera
qute ego facio , illa testimonium perhibent de
me ; quod dixit esse testimonium Patris, non
hominis. Denique ipsamet experientia posseut
Judeei suum errorem cognoscere, nam in eis
impleta sunt quee ipsemet Christus preedixit :
Auferetur a vobis regnutn Dei, Matt. 21 ; et
nori relinquetw hic lapis super lapidem,
128
DISPUT. IV. DE PROPOSITIONE OBJECTI FIDEl SUFFICIENTE, ETC
Malt. 24 ; et hsec nunc sufficiunt de primo et
proprio errore Judseorum. Fuit vero etiam
alius, qui proprius dicitur judaizantium, po-
tius quam Judseorum ; nam erant isti creden-
tes in Christum, volebant autem judaismum
conjungere cum Evangelio, asserentes debere
Judaeos, etiamsi Ghristum ut Messiam amplec-
tantur, servare legem Moysis ; sed hic error
non spectat ad illam^speciem infidelitatis, quee
est Judaismus , sed ad speciem heeresis; et
ideo quae statim generatim dicemus de heere-
si, contra illam valent, et specialiter impu-
gnari solet tractando de cessatione legalium
in materia de Legibus, 2. 2, queest. 103. Vide
1. 9 de Legibus, et prolegom. 5 de Gratia.
Comparatio ad sectas Hcereticorum.
7. Notationes pro Jiac comparatione. — Ter-
tio, comparanda est fides nostra cum sectis
heereticorum generatim. In quo puncto, im-
primis est advertendum heereticos omnes
confiteri doctrinam a Christo et Apostolis tra-
ditam esse veram ; in quo cum Catholicis con-
veniunt. Item conveniunt in hoc, quod fa-
tentur fidem Christi tantum esse unam, juxta
illud Pauli, ad Ephes. & : Unus Deus, una fi-
des. Item fatentur hanc fidem debere esse pu-
ram ab omni falsitate ; nam doctrina quoe re-
vera procedit a Christo, necessario debet esse
in omnibus vera et infallibilis ; alias tota es-
set incerta, et non posset haberi ut doctrina
Dei; unde fit, inter omnes doctrinas, quee no-
mine Christi in mundo existunt, unam tantum
illarum esse revera a Christo, ac subinde illam
sohim esse credibilem, ut a Deo dictam, quia
cum illee doctrinse contraria doceant, non
possunt esse omnes veree ; ergo una tantum
illarum est vera doctrina Christi. Difficultas
autem est, quia unusquisque heereticorum con-
tendit suam doctrinam , esse quam Christus
et Apostoli crediderunt et miraculis confir-
marunt , et in quam denique conveniunt
omnia quee superiori sectione diximus. Ut
ergo contra omnes heereticos ostendamus in-
credibilia docere , comparatione fidei quam
Ecelesia catholica et Romana docet, nonnulla
motiva vel signa heeresis proponenda sunt.
Possumus autem illa signa reducere ad tria
capita, posita in scctione preecedente, quae
sunt qualitas doctrinee, testes ejus, et Dei sub-
scriptio seu confirmatio per propria opera
ejus : heec namque conferendo seu contrapo-
nendo , intelligjtur facile quanta sit differen-
tia inter credibilitatem fidei Romanee et cu-
juscumque heereticee doctrinee.
8. Fit jam tertia comparatio ex primo mo-
tivo prcerogativarum fidei posito sect. 3, n. 1,
qicious accedunt alice. — Prima est antiquitas.
— Hujus prcerogativce ratio. — In primo ca-
pite addenda est hic conditio, quee est ma-
gnum indicium veree vel falsee doctrinoe fidei,
vel quee tantum de fide praedicatur; quee con-
ditio est antiquitas vel novitas, nam vera fides
debet esse antiqua , novitas autem in materia
fidei signum est heeresis ; talis autem debct
esse antiquitas, ut ejus origo possit reduci ad
Christum et Apostolos, vel formaliter, vel vir-
tute , id est, ad aliqua principia ab Apostolis
tradita; omnis autem novitas quee ab hac an-
tiquitate discedit, signum est falsee doctrinae,
seu alienee a vera fide. Heec autem diversitas
evidenter reperitur inter doctrinam Ecclesiee
et haereticorum ; nam doctrina Ecclesiee ha-
bet preedictam antiquitatem, ut patet tum ex
perpetua successione Pontificum Romanorum
a Petro usque ad hunc qui modo sedet, Pau-
lum V, et Ecclesiae, quee illos ut Pastores sem-
per agnovit, et fidem Petri retinuit ; nullum
enim aliud initium hujus fidei inveniri aut
fingi potest : item quia heec fides in antiquis
Patribus Ecclesiee invenitur, qui a temporibus
fere Apostolorum usque ad nostra tempora si-
bi successerunt ; at vero, e contrario, in qua-
cumque haeresi initium ejus notatur, et tem-
pus et locus ubi incepit, et auctor a quo ordi-
narie nomen accepit ; et hanc differentiam
inter doctrinam et haeresim notarunt Patres :
Cyprianus , de Veritate Ecclesiae : Non enim
nos db illis, sed illi a nolis discessermit. Idem
fere Epiphanius , in Anchorato, circa finem,
et Haeres. 76, cum Aerius Catholicos vocaret
antiquarios , ex ipsomet verbo illum convin-
cit : Nam fides , inquit, semper antiqua, nun-
quam veterascit ; et Justinus Martyr, in Dia-
log. cum Triphone : Quoniam, inquit, omnis
hceresis cib aliquo dacit originem, qui a Christo
desciverit , a nomine auctoris suos sequaces no-
minat. Alia videri possunt in Ireneeo, 1. 8 con-
tra Haeres., cap. 3; Athanasio, serm. 2 contra
Arianos ; Hieronymo, cont. Lucif., circa fi-
nem. Ratio autem hujus conditionis et diffe-
rentiee est manifesta; nam vera fides, quam
profitemur, est fides Christi ; ergo ab illo de-
bet ducere originem , et consequenter ab
Apostolis, quia per illos praedicata est, et per
mundum seminata ; ergo doctrina, quae non
reducitur ad hanc originem , non est credibi-
lis ut fides Christi , et deinde non potest esse
SECT. IV. DE COMPAIUTIONE FJDEI CHRISTTANjE AD ALIAS, ETC.
429
eredibilis ut divina, tum quia fides contraria
fidei Ghristi non potest esse divina, tum etiam
quia nullus haereticus ostendit nec credibilem
facit novam revelationem doctrinse sibi fac-
tam ; crgo convincitur esse humanum inven-
tum incredibile respectu fidei Romanoe.
9. Hceretici anliquitatem quoque suorum
dogmatum ostendunt. — Refelluntur a Tertul-
liano et a Hieronymo. — Refelluntur primo. —
Secundo. — Tertio. — Quarto. — At vero haere-
tici nostri temporis, pressi hac difficultate,
fingunt suam doctrinam esse antiquam ', et in
primitiva Ecclesia fuisse, postea vero per mul-
ta tempora latuisse usque ad Lutherum, verbi
gratia, vel aliud simile; e contrario vero fidem
Romanam antiquam per aliqua tempora du-
rasse, postea vero sensim defecisse, et ita illam
quam nunc profitemur non esse antiquam, sed
novam. Simile autem effugium hsereticorum
recte coarguit Tertullianus. de Praescriptioni-
bns Haereticorum, et Hieronymus, Epistola 65
ad Pammachium et Oceanum. unde inter alia
dicit : Quisquis assertor es novorum dogmatum,
quceso te ut parcas Romanis. aurilus, parcas
fidei, quce Apostoli voce laudatur ; et infra :
Usque ad liunc diem sine ista doctrina mundus
Christianus fuit; eam senex tenebo fidem, quam
a parentibus accepi; cur post quadringenlos
annos docere nos niteris, quod antea nescivi-
mus ? Praeterea illud prius, quod hseretici di-
cunt de antiquitate suae doctrinae,, saepe est
contra suosmet auetores, qui novitatem profi-
tentur, imo de illa maxime gloriantur. Deinde
est voluntarie assertum, ac subiude fide indi-
gnum ; nam si eorum opinio antea erat et la-
tebat, ostendant aliquod vestigium ejus, vel
quomodo eis innotuerit quod lateret, et qua
via ad illorum notitiam pervenit. Cum enim
nihil horum suadere aut probare possint, ma-
nifeste convincuntur gratis haec confingere ad
suam novitatem occultandam. Denique non
minus falsum et varium est quod aiunt, Ro-
manam fidem sensim defecisse, quia, ut dixi,
tota invenitur in veteribus Patribus, et quia
assignare non possunt tempus in quo ccepit
deficere , uec dogma novum quod cceperit do-
cere antiquis contrarium, nec auctorem illius
temporis qui tale dogma confutarit; cum ta-
men experimento constet, nunquam in Eccle-
sia fuisse exortum novum errorem, quin sta-
tim fuerit a catholicis notatus et expugnatus.
40. Secunda pra?rogativa doctrince fidei,
quod sit Apostolica. — Tertia, quod sit Catho-
1 De quo vide 1.
XII.
4, e. 25 DefeiiHionis fidci.
lica. — Atque hinc colliguntur duae aliae con-
ditiones verae doctrinoe fidei, quas etiam hae-
retici negare non audent, et frustra conantur
sibi illas accommodare : una est ut sit fides
Apostolica ' ; nam, sicut est de ratione verce
Ecclesiae , ut sit Apostolica, ut habetur in
Symbolo, ita est de ratione verae fidei ut
Apostolica sit; tum quia vera Ecclesia per ve-
ram fidem constituitur; tum etiam quia eam-
dem habent originem. Ex diclis autem constat
fidem quam profitemur esse Apostolicam, ncn
enim ita nominatur nisi ex origine et succes-
^sionej et.quia Apostohco testimonio fundata
est. E contrario vero haeretici ostendere non
possunt hauc successionem, ut probavimus.
Altera conditio est, ut vera fides sit Catholi-
ca* , quae simili modo ex Symbolo probari
potest, ubi etiam Ecclesia Caiholica esse dici-
tur. Augustinus, contra Epist. Fundam., c. i,
ex solo nomine Catholicce probat suae fidei
veritatem; dicitur autem Catholica fides, quia
universalis; hoc enim vox illa graeca laiine
siguificat : debet autem fides Christi esse uni-
versalis, tempore, loco et personis, quia Ec-
clesia Christi, ex quo fundata est, universalem
temporis durationem postulat , juxta illud :
Portce inferi non prcevalebunt adversus eam,
et pro toto mundo fundata est, et pro omni-
bus gentibus, juxta illud : Euntes in mundum
universum, clocete omnes gentes, etc. Et alibi :
Prcedicalitur Evangclium hoc in universo
mundo, et universce creaturce; ergo fides hiijus
Ecclesiee iisdem modis universalis esse debet ;
quod ergo spectat ad universalitatem tempo-
ris, recte colligitur ex dictis, non inveniri in
haeretica doctrina, quia non habet illam anti-
quitatem, quae ad hanc universalitatem ne-
cessaria est, id est, ut post Christum nullo
tempore defecerit; et hoc satis est ut non sit
Catholica; quo.l vero spectat ad universalita-
tem loci et personarum, constat ordinarie lise-
resim in quodam peculiari loco aut gente
versari, et non habere eam universalitatem
quam Ecclesia Catholica postulat, ut ex dicen-
dis magis patebit.
44. Tertia prcerogativa, quod sit doctrina
sana et irreprehensibilis. — Prseter has condi-
tiones doctrinae, considerari possunt aliae su-
perius tactae, quas comprehendit Paulus ad
Tit. 2, dicens, verbum fidei debere esse sanum
et ineprehensibile, quale ostendimus esse in
Ecclesia Romana; doctrina autem haeretico-
1 De qua vide 1. \, c. 47 Defensiouis fidei.
2 De qua vide ibid., c. 42.
130
DISPIT. IV. DE PROPGSiTiONE OBJECTI FIDEI SUFFICIENTE, ETC.
rura ordinarie non est irreprehensibilis, quia
semper aliqua miscet quee etiam rationi natu-
rali non sunt consentanea, quod notavit in an-
tiquis haereticis Irenseus, 1. 1 et 2; et Ephi-
phanius, Hseres. 26 et 27 ; Augustinus epistola
50 ; maxime vero iuvenitur hic clefectus in hse-
reticis nostri temporis ; tollunt enim liberum
arbitrium, quod est fundamentum moralis
bonitatis et honestatis, et Deum faciunt aucto-
rem peccati, et negant necessitatem bonorum
operum, affirmantque Deum non imputare
peccata credentibus, et similia, quse manifeste
sunt contra omnem rationem et honestatem;
non est ergo verbum illorum irreprehensib.ile,
et consequenter non potest esse sanum, quia
nec ad sanitatem aniinoe confert, neque est
sibi constans, nec proportionem aut solidita-
tem habet, cujus ratio propria est, quia nul-
lam habent hseretici credendi regulam, prseter
humanam conjecturam, quae. ordinarieestjux-
ta uniuscujusque afiectum, et inde fit ut ex
iisdem rebus habentibus eamdem Dei auctori-
tatem seque propositam, seu sequaliter credi-
bilem, quaedam credant, alia non credant, so-
lum quia ipsis ita videtur, vel quia unum est
consentaneum eorum affectui, et non aliud,
ut notavit Epiphanius, haeres. 47, ubi admira-
tur quam inconstanter omnia dicantur et fiant
apud hsereticos, de quo videri potest epist.
Athanasii ad Liberium, etepist. Joviniani Au-
gust., 1. 7 Tripartitae, cap. 3.
12. Hcertticw doctrina? vitia, e contra re-
censentur. — Primum vitium , contradictio.
— Secundum, inconstantia. — Tertium, divi-
sio in plures. — Atque hinc fit ut in doctrina
hoereticorum summa sit mutabilitas et incon-
stantia , quse maxime repugnat verae fidei.
Tribus autem modis haec inconstantia contin-
git : primus est, quia auctor hseresis ssepe in
uno loco contrarium illius affirmat, quod prius
dixerat per iucogitantiam vel inadvertentiam,
quod in novis hsereticis maxime notatum est.
Secundo, aliquando mutant opinionem quam
prius tenuerant, quod est apertum signum
opinionis humanae, non verae tidei, juxta do-
ctrinam Pauli, ad Gal. 1, fere per totum. Ter-
tio, frequentius contingit ut, post exortam
hseresim, statim dividatur in plures, per va-
netatem discipulorum, quod repugnat etiam
unitati fidei ; de qua varietate et divisione do-
ctrince inter hsereticos, multa leguntur in Pa-
tribus et in Historiis, et prsesertim videri po-
test Augustinus, 1. 1 de Bapti mo, cap. 6, de
Agone Ghristiano, cap. 29, et 1 de Peccatorum
merilis cap. 34, ubi ad Pelagianos inquit:
Prius apud se ipsi consentiant, et ita fiet ut a
tiobis nulla exparte dissentiant ; sic etiam dixit
Tertullian. libro de Prsescriptionibus hsereti-
corum : Dum sibi adversantur, fidem nostram
confirmant. Plura habet Irenseus, 1. 1, cap. 5
et 21 ; et Cyprianus, 1. 4, epistola secunda ;
Ambrosius, quinto de Fide, cap. 4; et videri
potest epistola Agathonis Papse, in sexta Sy-
nodo, action. 4; et Tarasii, in septima Syno-
do, action. prima; refert etiam Sozomen., 1.
9 Histor., cap. 5, multos hsereticos, propter
hanc varietatem et inconstantiam doctrinse,
ad fidem Catholicam rediisse. Ratioautem hu-
jus inconstantise est, quia haeresis non funda-
tur in Spiritu Dei, sed in proprio judicio, et
ideo, sicut inter philosophos invenitur haec di-
visio sectarum et opinionum, ita etiam inter
hsereticos; de quo videri potest Augustinus,
sermone 11 de Verbis Apostoli, et 18 de Civi-
tate, cap. 41 ; etNiceph., 1. 4 Histor., cap. 29.
13. Quartum, depravatio Scripturie. — Quin-
tum, inefficacia ad convertendas animas. —
Hinc etiam notant Patres aliud signum haere-
ticee doctrinse, quod est mutiiare Scripturam,
et eam proprio arbitrio interpretari, vel potius
corrumpere; quoties enim ita urgentur aliquo
testimonio Scripturae, ut illi respondere non
possint, magna facilitate negant librum illum
esse canonicum, sicut modo hseretici negant
libros Machabaeorum, primum et secundum,
esse canonicos, quia ex illis manifeste proba-
tur Purgatorium; etalii negant Epistolam Ja-
cobi, quia ex illa convincitur necessitas ope-
rum, atque ita fit ut proprio arbitrio, conje-
ctura vel affectu admittant, vel negent libros
canonicos, per quod destruitur tota certitudo
et constantia fidei; de quo videri potest Ire-
naeus, 1. 1, c. 29, et 1. 3, c. 20 et 22. Aliquando
vero et ssepius evertunt Scripturas, per falsas
interpretationes, ut figurate intelligendo quae
in proprio sensu ab Ecclesia et Patribus iutel-
lecta sunt, sicut fecit Calvinus in verbis con-
secrationis. Unde recte dixit Irenseus, 1. 5: Co-
guntur multa maleinterpretari, quia unum no-
lunt bene intelligere; de quo etiam Augusti-
nus, de Utilitate credendi, cap. tertio, et vi-
gcsimo octavo cont. Faust., cap. vigesimo se-
cuudo; et Epiphan., Hseres. 44. Tandem ad-
notavi doctrinam Christi fieri maxime credibi-
lem, ex efficacia ejus ad convertendas animas ;
contrarium ergo notant Sancti Patres et Ca-
tholici Doctores in doctrinis haereticorum ;
nam ordinarie non convertunt animas ad
Christum, neque hoc intendunt, scd perver-
tunt credeutes in Christum, et hoc maxime
SECT. IV. DE COMPARATIONE FIDEI CHRISTIAIS^E AD ALIAS, ETC.
131
procurant. Ratio autem est , quia non ba-
bent verbuin Dei, quod est potens et efficax
ad convertendas animas ; sed habent verbum
mere huinanuin,, quod est aptum ad perver-
tenduna, quia ordinarie docentea, quse placent
sensui et aftectui bumano ; de quo videri po-
test Gregorius, 8 Mor., cap. 2.
14. Progreditur tertia comparatio ex secun-
do motivo in sect. 3, a num. 5. — Secundum
caput credibilitatis, erat auctoritas teslifican-
tium et prcedicantium doctrinam: hsec autem
maxime deficit in doctrinis hsereticorum,
quod maxime notarunt Patres, quia auctor
hseresis ordinarie esse solet vitiis deditus, et
ideo fide indignus ; maxime autem duci so-
lent spiritu superbise; unde Augustinus, lib.
de Pastoribus, cap. 8 : Una, inquit, superlia
omnes illos genuit ; ssepe etiam ducuntur ava-
ritia, ut de Simone Mago legimus, Actor. 8,
et Cyprianus notat, 1. i, epistola 4, et videri
potest libro quarto, epistola nona, et Epiphan.,
hseres. vigesima quinta ; aliquando vero con-
cupiscentia et voluptate ducuntur, ut notat
Hieronynius, Epistola ad Ctesiphontem ; et
Vincent. Lyrinensis, contra profanas vocum
novitates ; quse omnia, et alia plura complec-
titur Paulus 2 ad Timot. 3, dicens de hsere-
ticis: Erunt homiues seipsos amantes, cupidi,
elaii, superii;et infra: Corruptimente, et re-
probi in fide. Similia habet epistola prima,
capite quarto, quse loca ponderat Cyprianus,
dicta Epistola quarta, lib. primo, et epist.
etiam 6; et videri etiam potest Gregorius,
1. 3 Moral. cap. 17. His aecedit, quod regula-
riter initium hseresis sumitur ex aliqua hu-
mana occasione, ut ex indignatione aliqua
piopter dignitatem non obtentam, vel aliquid
simile, quod in antiquis haereticis notat Euse-
bius, lib. septimo Histor. cap. 33; et Nice-
phor., lib. quarto, cap. quarto, septimo et
vigesimo, et lib. sexto, cap. tertio. De novis
autem hsereticis, et prsesertim de Luthero,
nota est historia, de qua videri potest Co-
clseus, in Actis Lutheri, anno 1517; etHosius,
1. 1 contra Brentium; est etiam nota et nota-
bilis historia Henrici VIII, regis Anglise, et
similes. Accedit denique quod doctrina hsere-
tica non habet majorem auctoritatem a sequa-
cibus quam ab auctore, tum quia discipuli
doctoris hseretici, nec meliores nec doctiores
esse solent magistro ; et ad minimum nullum
habent judicium insignis sanctitatis, quse in
doctoribus Ecclesise catholiese inventa est;
quod maxime in hsereticis nostri temporis ve-
rum habet, quia non solum Evangelicam per-
fectionem non sequuntur, verum etiam illam
condemnant et reprobant, consilia perfectio-
nis abnegantes; tum etiam quia doctrina hse-
retica dici non potest in suum testimonium
babere consensum populorum; quia licet in-
terdum plures per illam perverlantur, nihilo-
minus, ut dixi, ipsi inter se non consentiunt,
et preeterea major pars orbis christiani illi
resistit ; tum denique quia nullum habet si-
guum supernaturalis doctrinse aut divini auxi-
lii, quia nec Prophetiam habent, nec miracu-
1j, ut jam dicam.
15. Ulterivs progreditur tertia comparatio
ex tertio motivo in sect. 3, n. 8. — Tertium
caput credibilitatis fidei sumebatur ex divinis
et miraculosis operibus, quibus Deus ipse
quasi subscribit tali doctrinse, quse maxirae
necessaria sunt, quando doctrina quse ut su-
pernaturalis proponitur, incipit introduci, ut
indicavit Augustinus, 1. 10 de Civitv cap. 8.
Doctrina autem haeretica nova est, ut dixi, et
ab ipsis hsereticis ut supernaturalis vendita-
tur, et tamen in illius confirmationem nullum
miraculum exhibent; signum ergo est non
esse divinam, quia ordinarius modus provi-
dentise divinse, est doctrinam suam confirmare
miraculis, prsesertim quando prsedicari inci-
pit : quod supra monstratum est de doctrina
Ecclesise Catholicse. Imo ait Augustinus 1. 22
de Civitv cap. octavo, non solum in principio
Ecclesise, sed etiam in progressu ejus, hanc
doctrinam veris miraculis confirmari, qnod
usque ad nostra tempora factum esse conspi-
cimus. Et in tot historiis legimus, ut nonnisi
impudenter negari possit. Atque hinc factum
est ut hseretici seepius miracula edere, vel po-
tius ostentare voluerint; facile autem intel-
lectum est illa esse falsa et conficta ; de quo
aliquid videri potest in 6 Synodo, actione
15 ; et Epiph., hseresi 66, et Tertull., de Prses-
cript. hseretic. Et de novis hsereticis alia refe-
runt Alan. in Dial. 6, cap. 29, 30 et 31, et
Bellarra, 1. 4 de Notis Ecclesise, cap. 14, ubi
specialiter de Calvino refert voluisse fingere
resurrectionem mortui, et vivum occidisse.
Igitur, conferendo omnia judicia veritatis et
signa credibilitatis in utraque doetrina, non
solum est evidens Romanam fidem esse credi-
biliorem, sed etiam solam illam esse credibi-
lem.
432
DISPUT. IV. DE PROPOSITIONE OBJECTI FJDEI SUFFICIENTE, ETC.
SECTIO V.
Quomodo possit ka?c fidei credililitas ad usum
applicari.
i . Dulium primum, an evidentis credilili-
tatis hactenus ostensa, sit humana tantum vel
divina. — Arguitur imprimis quodnonsit hu-
mana. — Deinde quod nec sit divina. — Hanc
qusestionem propono, ut duo vel tria dubia,
quse circa hanc credibilitatem oriuntur, brevi-
ter explicem, et ita doctrina data clarior fiat :
primum dubium est, de qua credibilitate acci-
piendum sit quod diximus, objectum fidei esse
debere evidenter credibile; nam credibile dici-
tur perrespectum ad fidem; unde sicutduplex
est fides, humana et divina, acquisita vel infu-
sa, ita duplex potest esse credibile, scilicet, vel
fide acquisita, vel infusa. Gura ergo dicitur
objectum fidei esse evidenter credibile, vel in -
telligitur de re credibili per fidem humanam,
vel de credibili per infusam ; primum videtur
insufficiens, secundum autem videtur falsum
et impossibile; ergo. Prior pars minoris pa-
tet, quia si objectum tantum esset credibile
humana fide, neque amplius ostenderetur per
dictam evidentiam, non posset homo conari
ad credendum illum objectum, nisi humana
fide , quod est contra rationem, et contra suf-
ficientem propositionem objecti fidei; proba-
tur autem sequela, quia ex vi illius eviden-
tiae solum posset sequi hoc judicium practi-
cum : Hoc est credendum sicut res alice huma-
nce ; ergo solum etiam posset sequi voluntas
credendi illo modo; ergo non posset homo
conari ad altiorem fidem, quia per volunta-
tem debet incipere. Altera vero pars minoris
probatur, quia non est evidens homini dari
vel posse dari fidem infusam, ut per se cons-
tat, quia est supernaturalis, et sola fide cre-
ditur; ergo non potest esse evidens, aliquod
objectum esse credibile per fidem infusam,
quia ha^c est quasi denominatio formalis ab
illa forma ; et ideo si possibilitas formse non
est evidens, nec credibilitas illa potest esse
cvidens. Item non est evidens Deum dixisse
res fidei; ergo neque est evidens illas esse
credibiles fide divina.
2. Jiesolvtio dubii. — Ad hoc vero du-
bium, breviter dicendum cst credibilitatem
/idei, ut evidcnlem, non esse mere humanam
sed snperiorem ct pcrfectiorcm. Hoe probat
piima ratio faeta, et declaratur, quia obje-
ctum fidei proponitur ut credendum fide tam
certa, ut excludat omne dubium et omnem
formidinem, et tam infallibili, ut non possit
illi subesse falsum ; ergo proponitur ut cre-
dendum altiori fide seu perfectiori, quam sit fi-
des mere humana. Probatur consequentia, quia
fides humana, ut talis est, non habet illas pro-
prietates. Deinde proponitur objectum fidei
credendum tanquam dictum a Deo, et non
tantum ab homine; ergo proponitur ut cre-
dibile fide divina; nam per hanc fidem, ut
siCj solum intelligimus illam quse auctoritate
divina nititur ; objectum autera fidei, eo modo
quo credendum proponitur, fit evidenter cre-
dibile; ergo evidentia credibilitatis est per
ordinem ad fidem omnino certam et divi-
nam.
3. Nolatio prima duplicis fidei divincp, pro
rcsponsionead argument. in num. 1. — Ut au-
tem rationi dubitandi satisfaciamus, oportet
distinguere tam divinam fidem, quam huma-
nam ; dici enim potest fides aliqua divina, vel
ex parte objecti, quia est fides quse datur Deo,
et in divina auctoritate fundatur; vel ex parte
principii, quia est fides quse a solo Deo dari et
infundi potest; sic ergodicimus esse evidens,
objectum fidei esse credibile divina fide priori
modo sumpta, nam hoc probat ratio facta,
quod tale objectum hoc modo credendum pro-
ponitur, et omnia motiva persuadent hoc
modo esse credibile, atque etiam est evidens
homini, sibi esse possibile credere Deo di-
centi ; nam si est evidens posse credere homi-
ni, vel angelo, cur non Deo ? At vero non est
evidenstaleobjectura esse credibile fide divina
posteriori modo sumpta, quia non est evidens
fidem infusam esse possibilem. Quod si quis
instet, quia de facto non potest dari in nobis
fides divina priori modo, quin sit etiam divina
posteriori modo, ac subinde non posse esse
evidens objectum esse credibile fide divina,
vel uno modo, quin etiam sit alio , respon-
detur imprimis antecedens non esse certum ;
nam aliqui existimant posse dari fidem divi-
nam ex parte objecti, quin sit divina ex parte
principii. Deinde respondetur, dato anteceden-
te, quod longe verius semper mihi visum est,
negando consequentiam, quia, licet in re ipsa
illa duo non separentur, tamen hoc ipsum non
est nobis evideus ; et quia illae duae rationes
formaliter, seu nostro modo concipiendi, dis-
tinguuntur, fieri potcst ut tides divina, tan-
quam possibilis, sit nobis notior sub priori ra-
tione quara sub posteriori ; et idco, licet sit
evidens objectum fidei esse credibile per ha-
SEGT. V. QUOMODO 1'OSSIT FIDEI
bitudinem ad fidem divinam objective, non
est necesse ut eodem modo sit evidens per ha*
bitudinem ad fidem divinam, ut divinitus in-
fusam. Hoc autem intelligitur de credibilitate,
ut sic dicam, antecedente, id est, quae ex parte
objecti, prsesupponitur ad credendum; nam
consecutione quadam etiam sunt res fidei evi-
denter credibiles in ordine ad fidem infusam,
quntenus una propositio ex creditis, est dari in
nobis fidem infusam, ac subinde illam esse
possibilem ; unde fit ut hoc sit etiam eviden-
ter credibile, sicut caetera.
4. Notatio secunda duplicis fidei human/z
pro eadem responsione. — Concluditur ex di-
ctis responsio ad dubium. — Simili modo dis-
tinguere possumus de fide humana ; nam de-
nominari potest velab objecto formali, scili-
cet, quia humana auctoritate fimdatur, et hoc
modo negamus objecta nostrse fidei esse tan-
tum evidenter credibilia per habitudinem ad
fidem humanam. Alio modo potest fides de-
nominari humana a principio, quia ab ho-
miue fieri potest. Quoniam vero ab homine fit
actualis fides (dehacenimpraecipue loquimur),
non solum naturalis seu acquisita, sed etiam
supernaturalis et infusa , distinguendum est
irodus efficiendi, nam una fit solis viribus na-
turse, et heec proprie denominatur humana.
Alia vero fit priucipaliter virtute divina, et
homo se habetquasi instrumentum, ideoque a
principali causa diviua denominatur. Ex quo
sequitur fidem nostram non fieri, etiam evi-
denter, credibilem, per habitudicem ad fidem
humanam, etiam deuominatam ex parte prin-
cipii, sed per habitudinem ad fidem, quse ab
homine dari possit quocumque modo, et qui-
buscumque viribus adjuto. Unde quando in
objectione interrogatur au hsec fides ostenda-
tur credibilis fide acquisita vel infusa, utrum-
que membrum negandum est, quia ad neu-
trum determinatur, sed abstracte dicit habitu-
diuem ad fidem, quaa ab homine prsestari pos-
sit, et ita facile expeditur difficultas.
5. Secundum dubium, evidentiam credibilita-
tis videri inutilem. — Imprimis de doctis. —
Deinde de idiotis. — Secundum dubium est,
quomodo ex parte credentium possit heec evi-
dentia credibilitatis deservire, vel esse neces-
saria ad usum credendi. Ratio autem dubi-
tandi est, quia inter credentes, quidam sunt
docti et eruditi, qui possunt omnia motiva
credendi intelligere et ponderare, et ita con-
sequi dictam evidentiam credibilitatis. Alii
vero sunt simplices et rudes," qui illa motiva
non assequuntur; neutris autem deservire
CREDIBILITAS AD USUM APPLICARI.
133
potest ad fidem dicta evidentia ; ergo non est
utilis ad fidem. De prioribus probatur minor
quoad priorem partem, nam illa evidentia
saltem excludit libertatem in credendo ; nullo
enimmodofieriposse videtur, utqui evidenter
cognoscit hanc fidem esse eredibilem, etsecun-
dum prudentiam credendam, ingradu anobis
declarato, scilicet, ut comparatione illius om-
nis doctrina contrariasit incredibilis, fieri, in-
quam, non potest ut talis homo non credat ea
quee sibi hoc modo proponuntur, neque ut
recedat a tali fide semel recepta ; at vero de
ratione fidei Christianse est ut sit libera, ut
supra dictum est, et latius dicetur in disp. 6.
Ergo talis evidentia impedit Christianam fi-
dem in ejusmodi hominibus. Altera vero pars
minoris de idiotis patet ; nam illa evidentia
consurgit ex multis rationibus et circumstan-
tiis, quse a talibus hominibus non solum non
considerautur, verum etiam nec moraliter cou-
siderari possunt, vel quia non sunt instructi,
vel etiam quia ssepe sunt incapaces ad tantam
rerutn comprehensionem obtinendam ; et ideo
dixit Eusebius, de Praepar. Evangel., cap. 3,
hujusmodi homines, qui altiora consequi non
possunt, fide debere esse contentos; et melius
Augustinus, contra Epistolam Fundam., c. 4 :
In Catholica, inquit, Ecclesia, ad sincerissi-
mam sapientiam pauci spirituales perveniunt in
hac vita ; cceteram quippe turbam non intelli-
gendi vivacitas, sed credendi simplicitas tutis-
simam facit ; ergo neque his hominibus de-
servit ad credendum evidentia credibilitatis ;
imo illam in eis postulare, est eis impossibi-
lem reddere fidem.
6. Resolvitur dubium quoad doctos, primo.
— Heec ratio dubitandi duo postulat dubia,
unum spectat ad personas sapientes in fide,
quaa possunt comprehendere hanc eviden-
tiam credibililatis , et omnia illius motiva
ponderare, et quoad hoc non est difficilis re-
solutio. Dico enim imprimis hanc evidentiam
non impedire actum fidei circa res sic credi-
biles, quia semper fides retinet suam majorem
certitudinem ac perfectionem ; nam in supe-
rioribus ' dictum est etiam evidentiam verita-
tis, si sit inferioris ordinis, non impedire ve-
rum actum fidei ejusdem veritatis; ergo multo
minus impediet evidentia credibilitatis, quae
semper relinquit obscuram veritatem ipsam.
Deiude dico hanc evidentiam etiam non impe-
dire quominus assensus fidei sit voluntarius
et liber, quia cum in se non sit clarus, nuu-
1 Disp. 3, sect. 9.
134
DISPUT. IV. DE PROPOSiT/ONE OBJECTI FIDEI SUFFICIENTE, ETC.
quam intellectus cogitur ad illum praestan-
dum : deinde quia, non obstante judicio evi-
dente de honestate alicujus objecti, potest vo-
luntas non velle, vel etiam nolle illud pro sua
libertate; ergo, non obstante judicio de cre-
dibilitate objecti fidei, potest voluntas non
movere intellectum ad assensum illius, quae
est libertas quoad exercitium ; imo etiam po-
test movere ad assensum contrarium, seu al-
terius rei contrariae. Verum est tamen boc
secundum moraliter non fieri, nisi avertendo
intellectum ab actuali judicio eredibilitatis,
praesertim si judicium sit comparativum, quod
hoc objectum sit credibilius aliis; potest au-
tem hoc facile fieri, quia evidentia credibili-
tatis pendet ex consideratione multarum re-
rum , quam potest facile homo dimittere,
preesertim si habeat affectum non recte ordi-
natum; nam hinc etiam interdum provenit ut
multi, etiam capaces hujus evidentise , per
proprium discursum et considerationem illam
non assequantur ; sic ergo haec evidentia non
impedit libertatem fidei. Potest autem aliquo
modo minuereillam formaliter sumptam ; non
tamen diminuit meritum, quia in causa prae-
cedit integra libertas, nimirum in considera-
tione ipsius evidentiee, et applicatione ad il-
lam, quae semper piam voluutatis affectoonem
requirit.
7. Quoad idiotas quo pacto Qabriel et alii
resolvant. — Altera difficultas, et obscurior, est
de personis simplicibus, quse per se non va-
lent dictam evidentiam assequi, de quibus ali-
qui , argumento convicti, confitentur posse
credere sine evidentia credibilitatis, imo in-
terdum teneri; pro qua sententia refertur
Gabriel, in 3, distinct. 24, art. 3, dub. 1. Et
patet, quia pueri baptizati, et iuter Christia-
nos educati, cum perveniunt ad usum ratio-
nis, vere credunt, ettamen non percipiunt il-
lam evidentiam, nec videntur capaces illius ;
similiter infidelis, quando primum ei preedi-
catur fides, sine novis miraculis, per solam
rationabilem praedicationem, non percipit is •
tam evidentiam credibilitatis, et tamen cum
convertitur ad fidem, vere credit, alias male-
facerent praedicatores evangclii, admittendo
ad Baptismum eos qui ita incipiunt credere.
Denique in aliis rebus humanis non postulatur
ista evidentia, praesertim in hominibus indoc-
tis; sed satis est ut probabihter judicent, hoc
esse bonum, vel melius ; ergo etiam ad cre-
dendum sufficiet probabile judicium credibili-
tatis, saltem in his qui evidentiam assequi
non possunt. Unde, juxta hanc senteutiam,
quando dicitur evidentiam credibilitatis esse
necessariam ad fidem, intelligendum erit res-
pectu corporis Ecclesiae, non vero respectu
singularum personarum ejus; et haec opinio
fortasse probabilis est.
8. Proialior resolutio. — Ejus ratio. — De-
claratur. — Nihilominus existimo nullum ho-
minem praebere verum et perfectum assen-
sum fidei Christianse, nisi prius aliquo modo
assequatur vel participet hauc evidentiam
credibilitatis, quod docuit Cajetanus 2. 2, q.
1 , art. 4, et sequuntur ibi moderni Thomista?,
praesertiin Aragon. et Cumel., 1 p. disput. \,
dub. 2, conclusione 4. Neque Gabriel contra-
dicit, ut statim dicam; convincor autem ra-
tione suprafacta, quod judicium credrbilitatis
debet esse certum, ut ad fidem certam et indu-
bitatam inducat. Nam si quis potest pruden-
ter dubitare vel formidare de credibilitate ob
jccti, poterit etiam de ipsa fide dubitare aut
formidare, et ita non erit fides perfecta et
Christiana ; judicium autem credibilitatis non
potest esse certum, nisi sit evidens, ut supra
etiam ostendi ; ergo in quocumque vere cre-
dente debet supponi tale judicium. Quocirca
si quis credat ante judicium certum etevidens
credibilitatis, concipiet quamdam fidem hu-
manam de rebus divinis, quee interdum po-
test esse prudens, et honesta ; non tamen con-
cipiet propriam fidem Christianam, id est om-
nino certam et immutabilem, quia, stante sola
probabilitate, et prudentia in illa fundata,
posset quis, propter majorem probabilitatem
de novo apparentem, judicium prudentiae
mutare, et consequenter fidem, vel de illa
prudenter dubitare, quod de vero assensu fi-
dei nullo modo admittendum est. Addo tamen,
ad respondendum objectionibus et difficultati
propositae, hanc evidentiam non esse requa-
lem in omnibus, nec eodem modo esse postu-
landom in simplicibus credentibus acin sapi •
entibus; nam isti per se illam percipiunt, pe-
netrando ejus media et principia, illi vero in
fide et traditione Ecclesiae et sapientum illam
participant; nam illis satis est quod videant
sapicntissimos viros, et multitudinem Cbris-
tianorum hanc fidcm amplecti, ut indubitatam
et infallibilem, et quod audiant illam esse
confirmatam multis miraculis, et quod hoc
fiat illis moraliter, et humano modo certum,
ac denique quod intelligant talem doctrinam
esse consentaueam rationi, nihilque contra-
rium in illa inveniant; nam haec suffieiunt
ut respectu illorum fiat doctrina fidei eviden-
ter credibilis.
SECT. VI. AN EYIDENTIA CREDIBILITATIS EX LUMINE FIDEI ORIATUR.
135
9. Amplius declaratur. — Addo denique, si
contingat exteriorem prsedicationem fidei et
propositionem non esse sufficientem ad for-
mandum judicium, ita firmum et evidens de
credibilitate fidei, vel absoluta, vel compara-
ta cum alia doctrina, tunc per divinam inspi-
rationem et vocationem internam, posse com-
pleri hujusmodi credibilitatem ; ita sumo ex
D. Thoma, Quodlib. 2, art. sexto, ubi dicit,
quamvis ordinarie fides fiat credibilis per mi-
racula et alia externa signa, nihilominus sine
illis posse Deum per vocationem internam,
propositionem complere, juxta illud Joan. 6:
Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad
mc; imopotest, inquit, talis esse intema voca-
tio, ut teneatur komo non resistere, sed fidem
adhibere, juxta illud Isaise 50 : Dominus Deus
aperuit mihi aurem, ego autem non contradi-
co ; et ad hunc modum reprehensus est Za-
char., Luc. l,eo quod Angelo annuntianti fi-
lii conceptionem, non statim firmam fidem
adhibuerit, sed dubitarit; nam credendum
est cum illa externa locutione adfuisse inter-
nam inspirationem, quae faceret rem sufficien-
ter credibilem ; nam de sola externa posset
interdum dubitari, cum Angelus Satance trans-
figuret se in Angelum lucis. Et eamdem sen-
tentiam videtur mihi docere Gabriel, loco ci-
tato, dum ait in hujusmodi eventu, quando
exterior doctrina veritatis non fit evidenter
credibilior quam opposita, si homo faciat
quod in se est, non defuturam divinam inspi-
rationem, per quam homo possit certus reddi
de credibilitate veree doctrinee; quia Deus
non deficit in necessariis, et tunc illa illumi-
natio interior necessaria est, et potest esse non
solum sufficiens, sed etiam efficax, ut per se
notum est.
10. Concluditur resolutio dubii quoad idio-
tas. — Ita patet responsio ad rationem dubi-
tandi in contrarium; nam, licet simplices
homines per se nonsint capaces hujus eviden-
tia?, immediate, ut sic dicam, et speculative
deductse ex suis principiiset motivis, sunt ca-
paces ejus mediante fide humana de miracu-
lis, et aliis testibus et testimoniis hujus fidei ;
et juvari possunt interna Dei illuininatione,
ut dixi; et ob hanc causam prsedicatores
Evangelii, qui versantur inter infideles, et ca-
teehizant adultos nove conversos, non male
faciunt illos admittendo ad Baptismum post
sufficientem instructionem ; debent autem
imitari Philippum, qui postquam instruxit
Eunuchum, et ille interrogavit an liceret se
baptizari, respondit : £i credis ex toto corde,
licet; pondero enim ibi particulam, ex toto
corde, per quam postulavit fidem super om-
nia, juxta phrasim Scripturse atque adeo om-
nino certam ; hanc ergo fidem debent postu-
lare hujusmodi preedicatores noviter conver-
sis, et illos ita instruere, partim docendo,
partim excitando ad postulandum divinum
auxilium, ut possint illam concipere ; et tuno
credere possunt et debent illis dicentibus se
ita credere, et consequenter illos baptizare,
sicut Philippusfecit.
SECTIO VI.
Utrum hcec evidentia credibilitatis ex lumins
fidei oriatur?
i.Affirmant Cajetanus, Ferrar., et quidam
moderni. — Eorum motivum, primum ex D.
Thoma. — Difficultatem inhoc puncto facit D.
Thomas 2. 2, q. 1, art. 4 ad 3, et art. 5 ad 1,
ubi ait lumen fidei facere videre objecta fidei
esse credenda, ubi Cajetanus, quem alii moder-
ni Thomistse sequuntur, ita hoc intelligit, ut
dicat judicium evidens, de objecto fidei sub
ratione credibilis, elici a lumine fidei ; idem
sentit Ferrar., 3 cont. gent., c. 40. Probatur
primo, quia videre dicit actum evidentem et
clarum ; sed lnmen fidei facit videre ; ergo fa-
cit actum evidentem, etnon de veritateobjec-
ti; ergo saltem de credibilitate. Secundo hoc
confirmant, quia omne lumen manifestat ali-
quid clare et evidenter, juxta illud, ad Ephes.
5: Omne quod manifestatur, lunien est; sed
fides est quoddam lumen; ergo aliquid mani-
festat evidenter ; et non sub propria et speci-
fica ratione ; ergo saltem sub generali ratione
credibilis, sicut lumen visibile imperfectum
et remissum, quod non potest manifestare ob-
jectum sub ratione albi aut nigri, s*ltem ma-
nifestat sub ratione colorati. Tertio, omnis
actus potest distinguere suum objectum ab
omni alio quod non habet rationem talis ob-
jecti; ergo et fides potest distinguere objecta
credenda a non credendis ; hoc autem facere
non potest, nisi ostendendo manifeste objecta
credibilia, quatenus fide digna sunt; ergo
hujusmodi actus, et judicium discernens cre-
denda a non credendis, est actus fidei. Ultimo
hoc judicium de evidentia credibilitatis, est
actus supernaturalis ; ergo est elicitus a lumi-
ne fidei; antecedens probari potest, quia illud
judicium nequit haberi sine gratia, nam est
sancta cogitatio inducens ad fidem, quae. sine
136
DISPUT. IV. DE PROPOSITIONE OBJECTI FIDEI SUFFICIENTE, ETC.
gratia haberi non potest, teste Augustino, de
Preedest. Sanet., eap. 1, ex illo, ad Philipp.
2 : Non sumus sufficientes cogitare aliguid ex
nobis, quasi ex nobis. Consequentia vero pro-
batur, quia nullus est alius habitus superna-
turalis ad quem possit ille aetus pertinere.
2. Negativce partis assertio. — Nihilominus
sententiam hanc sic explicatam falsani esse
existimo. Unde dico evidentiam credibilitatis
non fieri a lumine fidei, tanquam ab habitu
eliciente illud judicium evidens, quo fidei ob-
jectum judicatur credibile, vel credibilius
aliis; ita tenet Capreolus, in 3, dist. 32, art.
3, ad 3, contra primam conclusionem; et Ve-
ga, q. 9 de Justit., ad ult., et idem sentit
Gabriel, dist. 24, dub. 1 ; et probatur primo,
quia in hoc objecto non invenitur ratio for-
malis objecti fidei; ergo actus circa tale ob-
jectum non potest esse elicitus a lumine fidei :
consequentia clara est, quia non potest habi-
tus ferri extra objectum suum formale; ante-
cedens vero patet, quia ratio formalis objecti
fidei est divina auctoritas obscure revelans ;
hsec autem credibilitas non revelatur a Deo,
sed ex signis per experientiam cognitis sumi-
tur; nec etiam obscnra, sed clara est; ergo
non est ex objecto formali fidei. Secundo, hoc
judicium credibilitatis non est actus creden-
di; ergo non est elicitus a lumine fidei > patet
consequentia, quia officium adaequatum lu-
minis fidei, est credere; et inde suam speciem
sumit, tanquam habitus ab actu sibi adeequa-
to. Antecedens vero multipliciter ostendi po-
test, imprimis quia illud judicium est actus
prsevius disponens hominem ad credendum,
ut supra est explicatum ; ergo non potest esse
credendi actus ; alioqui ante illum esset ne-
cessarium aliud judicium prsevium, et proce-
deretur in infinitum. Deinde, quia actus cre-
dendi non concipitur pcr humanum discursum
demonstrativum; hoc autem judicium conci-
pitur per hujusmodi discursum, ut in fine
sectiouis tertiae declaratum est; ergo non
potest esse credendi actus.
3. Tertio, probatur simul et preedictum an-
tecedens, et ipsa assertio, quia hoc judicium
de credibilitate non est tam certum, sicut as-
seusus fidei ; ergo non potest esse actus elici-
tus a Inmine fidei. Conscquentia clara est, quia
lumen fidei semper operatur cum eadem cer-
titudine et infallibilitate ; assumptum vero pa-
tet, tum quia illud judicium per se fundatur
in humano discursu, et in principiis humano
modo cognitis, ex quibus non potest infejri
certitudo supernaturalis, qualis esse del>et
certitudo fidei; tum etiam quia dubitans de
evidentia, et consequenter de certitudine illius
credibilitatis, non esset baereticus, persistendo
tantum in certitudine illa, quatenus ex evi-
dentia causatur ; dubitans autem de certitu-
dine fidei, hsereticus esset ; ergo non sunt
sequales illee certitudines. Unde etiam possu-
mus e converso argumentari. Quarto, quia
actus fidei licet interdum esse possit conco-
mitanter cum actu evidente, non potest esse
formaliter evidens; sed judicium illud est
formaliter evidens, ut ostensum est ; ergo non
est actus fidei ; ergo non est elicitus a lumine
fidei ; nam, ut dixi, lumen fidei solum potest
elicere actus ejusdem ordinis et rationis, ac
subinde obscuros, sicut ejus objectum formale
postulat. Tandem in fide humana etiam objec-
tum ejus potest esse, et seepe est evidenter
credibile, et tamen illa evidentia non est ab
ipso habitu fidei humanse, ut videtur per se
notum ; ergo idem est in fide divina. Nam
est eadem ratio et proportio, nec potest pro-
babile discrimen assignari.
4. Prima assertio. — Suadetur declarando.
— Notatio duplicis sensus assertionis. — Ad
primum mothum ex D. Thoma innum. 1. —
Ut ergo ad D. Thomam respondeamus, addi-
mus secundo, quamvis lumen fidei non eliciat
dictum actum evidentem, nihilominus con-
ferre aliquo modo ad dictam evidentiam, per
modum congruentis dispositionis ex parte sub-
jecti, vel tanquam unum ex motivis, quod po-
test dietam evidentiam juvare vel confirmare.
Declaratur, quia dispositio subjecti, quasi con-
naturalis objecto, causat quamdam convenien-
tiam et congruitatem, ratione cujus facilius
percipitur proportio vel convenientia talis
objecti, sicuthomo bene affectus ad temperan-
tiam facilius judicat de medio temperantise ;
ita ergo habitus fidei disponens et inclinans
ad objecta credibilia, consequenter etiam dis-
ponit ad bene judicandum de illorum credi-
bilitate, et illamet proportio interna fidei est
unum ex motivis suadentibus illud objectum
esse credibile et divinum. Tn hoc autem ad-
verto pos>e intelligi vel de ipso formali habitji
et inclinatione ejus, tantum in actu prirao,
vel etiam de motionibus diviuis quse praepa-
rant hominera ad talem habitum, et postea
solent ipsum comitari. Si crgo heec assertio
posteriori modo intelligatur, est facilis et cla-
ra, quia homo potest in se experiri has divi-
nas motiones, et ex effectibus earum vehe-
mentissime conjectari illas esse divinas, et a
bono spiritu; et ideo recte nuraerantur inter
SEGT. VI. AN EVIDENTIA CREDIBILITATIS EX LUMINE FIDEI ORIATUR.
137
motiva quse conferunt ad fidei credibilita-
tem, sicut etiam dixinius, sectione praeceden-
te, numero nono, vocationem internam ssepe
complere hanc credibilitatem , et aliqua de
lioc addemus disputatione sequenti. At vero si
scrmo sit de solo habitu, et ejus informatione,
aliquid etiam fortasse potest conferre ; parum
tamen est, quia informatio et habitualis in-
clinatio habitus infusi non sentitur experi-
mento. Et prseterea, licet aliquid conferre pos-
sit, non tamen ad primam fidei generationem,
quiainfusio habitus fidei jam «upponit actum
ejus, poterit tamen conferre ad augmentum
credibilitatis, et ad majorem firmitatem ejus;
D. Thomas ergo in sensu hujus assertionis lo-
cutus est, quamvis modum in particulari non
explicaverit; quod autem hsee fuerit mens
ejus, constat, quia ita loquitur de lumine
fidei, sicut de habitibus aliarum virtutum, et
sicut nos posuimus exemplum de temperaiitia;
constat autem alias virtutes , verbi gratia,
temperantiam, non elicere judicium de con-
venientia vel mediocritate objecti sibi propo-
siti, nam hoc est officium prudentise ; sed tan-
tum concurrere virtutis habitum per modum
dispositionis, ut explicatum est. Ita ergo in-
tellexit D. Thomas de lumine fidei, et ita res-
ponsum est ad primum motivum contrarise
sententise.
5. Ad secundum,negamus omne lumen iu-
tellectuale facere evidentiam objecti sub ali-
qua ratione, sive specifica, sive generali, quia
per lumen spirituale intelligimus omnem ha-
bitum intellectus, qui prsebere potest cogni-
tionem alicujus rei ; at vero non omnis habi-
tus intellectus est clarus vel evidens , et ideo
aliqui habitus sunt in intellectu , qui nullum
objectum evidenter ostendere possunt, ut ma-
nifeste constat in habitu opinionis, et in habi-
tu fidei humanse. Idem ergo est in lumine fidei
divinse ; nam, licet in certitudine excedat, in
obscuritate sequalis est ; neque est simile quod
afferebatur de lumine remisso ; nam illud est
ejusdem speciei cum lumine intenso, et ex vi
suse speciei est elarum ; et ideo non est mirum
qnod possit clare ostendere objectum, saltem
sub genericaratione ;lumen autem fideidiffert
specie a lumine claro, et ex vi suse speciei cla-
ritatem non confert. Neque etiam ad rem facit
testimonium Pauli : Omne quod manifesta-
tur, etc, tum quia manifestatio potest abs-
tracte sumi, ut comprehendit claram et obscu-
ram ; nam etiam res quse creduntur, suo mo-
do manifestantur, juxta illud Christi Domini,
Joan. 16 : Manifestavi nomen tuum homini-
hus ; et ita universaliter verum est et omne
lumen manifestare, et omnem manifestatio-
nem esse a lumine ; tum etiam quia, licet
verba intelligantur de manifestatione eviden-
te, Paulus solum dixit omne quod manifesta-
tur, lumine manifestari , non tamen dicit, e
converso, omne lumen facere evidentem ma-
nifestationem alicujus rei. Ad tertium, nega-
tur omnem habitum evidenter discernere
suum objectum ab extraneis, nam hoc est pro-
prium scientise; reliqui vero discernunt modo
sibi accommodato, et ita fides Christiana dis-
cernit cum certitudine, humana vero cum
probabilitate ; habitus denique voluntatis ,
neutro modo, sed tantum operando, seu in ac-
tu exercito, ut sic dicam. De materia ultimi
argumenti dicenda sunt multa in disputa-
tione 6, nam ante voluntatem credendi, duo
actus possunt intelligi in intellectu, unus prac-
ticus , scilicet, credendum est, de quo est
magna queestio, an sit naturalis aut superna-
turalis, quae ibi tractabitur; alius est specula-
tivus, scilicet, hoc est credibile, et de hoc est
sermo in prsesenti ; et de illo dicimus esse na-
turalem, quia est per naturalem discursum,
et ex principiis naturaliter cogtiitis, ut proba-
tum est ; et ita potest argumentum in contra-
rium retorqueri.
DISPUTATIO V.
DE REGULIS QUIBUS FIDEI 0BJEGTUM INFALLIBILITER
PROPONITUR.
Proponens fidem alius proximus , remotus
alius. - Discrimen inter ipsos. — Quamvis
certitudo fidei ex sola infallibili Dei auctori-
tate essentialiter pendeat, quia tamen doctri-
na ejusdem fidei non immediate a Deo ad
singulos credentes descendit, juxta dicta dis-
putatione preecedenti , sect. 1 , ideo inter
Deum et nos necessaria censetur aliqua via,
per quam doctrina illa Ecclesise infallibiliter
innotescat ; et haec vocatur regula infallibilis
fidei, quse, ex parte objecti, per modum pro-
ponentis seu applicantis se tenet; et ideo ejus
tractatio ad hunc locum spectat ; et ita trac-
tari solet a Theologis 2. 2, q. 1, art. 10, et ab
ahis qui de fundamentis fidei scripserunt, ut a
Driedoue, lib. de Dogm., et Cano, in opere de
Loc. Theol. ; Bellarmino, secundo tomo, in
lib. de Verbo Dei, et seq. ; Castro, libro priuio
de Hseres., et aliis multis. Ut autem melius
intelligatur de qua re sit sermo, distinguere
138
DISPUT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITEB, ETC.
possumus, inter proponentes fidem, quemdam
proximum, et alium remotum. Proximum vo-
go ipsum prsedicatorem vel doctorem qui
fidem docet, et suadet; remotum appello
Scripturam, Concilia, vel aliquid simile, in
quo solet fundari verbum doctoris, ut suam
doctrinam veram fidem esse persuadeat. Inter
quos duos, quoad no.<?, hsec cernitur differen-
tia, quod proximus proponens non habet de
se auctoritatem, ut doctrinam suam cerlam
esse ostendat, sed oportet ut aliunde illam
confirmet; in proponente autem remoto, ut in
suo ordine sit sufficiens, debet supponi hsec
auctoritas, et ideo illud vocatur regula fidei.
De hac ergo regula, seu proponente remoto,
in praesenti nobis sermo est ; ut autem pare-
mus viam ad illius necessitatem ostenden-
dam, oportet pauca de proximo proponente
prsemittere.
SECTIO I.
Utrum proxime fidem proponens infallibilis
auctoritatis aut veritatis esse debeat ?
1. Partis negativa? argumentum. — Videtur
pars negativa hujus qusestionis per se mani-
festa ; nam hic proximus proponens solet
esse privatus homo, seu doctor, qui non ha-
bet majorem auetoritatem quam humanam,
et non habet promissionem divinam quod ve-
ritatem infallibiliter assequatur, vel aliis tra-
dat; ergo non est unde habeat infallibilem
auctoritatem ; unde hac ratione docent Theo-
logi, non sufficere plures Theologos, etiam
Sanctos ', et sapientissimos, ad confirmandam
doctrinam, ut infallibilem et certam , quia
sunt homines, qui possunt vel decipere, vel
decipi. Prseterea ssepe contingit ut qui hoc
tempore Catholicus est, et veram doctrinam
docet, postea fiat hsereticus, ut in Tertulliano,
Origene, Eusebio et aliis, videre licet ; ergo
nullius hominis proponentis immediate doc-
trinam fidei, potest esse auctoritas vel veritas
infallibilis. Denique saepe contingit hsereticum
hominem suam doctrinam proxime propo-
nere tanquam fidem certam , quem tamen
constat esse fallacem ; sed non est majorratio
infallibilis auctoritatis in doctore catholico
docente veritatem ; ergo nunquam requiritnr
hsec auctoritas in proximo proponente.
2. Parlis affirmantis argumentum. — Con-
1 Vid. Sancium, libro secundo Decal., cap.
septimo, num. 25.
firmatur primo. — Secundo. — In contrarium
vero est, primo, quia ea quse docentur a pro-
ximo fidei praedicatore, accipienda sunt tan-
quam certa et infallibilia ; ergo necesse est ut
credamus illum non posse mentiri in his quae
affirmat, nam si hoc posset de illo existimari,
aut in dubium revocari, consequenter dubi-
tari posset de veritate doctrinee ab eo traditse,
et ita jam non haberetur certa, et infallibilis ;
ergo necesse est ut is qui proxime fidem pro-
ponit, sit apud credentes infallibilis auctori-
tatis, nam hsec auctoritas solum in hoc con-
sistit, quod is qui loquitur mentiri non possit,
nec falsum dicere. Et confirmatur, quia qui
sic proponit fidem, obligat ad credendum fide
infusa id quod proponit; ergo obligatad cre-
dendum eadem fide, ipsum non decipere in
eo quod dicit, neque decipi, quia unum ex
altero manifeste sequitur ; ergo etiam obligat
ad credendum eadem fide, ipsum habere in-
fallibilem auctoritatem in eo dicto. Denique
confirmatur, quia alias falsa doctrina vel hse-
retica posset sequaliter proponi ac catholica,
quod non videtur admittendum ; quia jam
videretur impossibile fideles reddi certos de
veritate doctrinse sibi propositce, cum hsec
veritas in suo genere pendeat a proponente ;
et quamvis hoc sit secundario et tanquam ab
applicante, nihilominus illa dependentia suffi-
cit ut doctrina reddatur incerta, si potest esse
falsa, cseteris paribus ex parte proponentis ;
ergo oportet ut ille aliquo modo participet in-
fallibilem auctoritatem in dicendo.
3. Infallibilis propositio fidei duplex. — As~
sertio prima negat de priori propositione in-
fallibili. — Brevis resolutio in hoc puncto est,
duobus modis posse intelligi esse infallibilem
auctoritatem in proponente : uno modo per-
manenter, et, ut ita dicam, per modum ha-
bitus; alio modo, solum actualiter, quantnm
ad certitudinem illius doctrinae quam sufli-
cienter proponit, ut a Deo traditam, vel ut
definitam ab aliquo habente auctoritatem.
Dicendum ergo est proximum proponentem
fidem, non habere auctoritatem infallibilem
priori modo, hoc enim convincunt priora ar-
gumenta. Ratio autem propria est, quia res
fidei proposita ab aliquo praedicante non ha-
bet auctoritatem ab ipso secundum se spec-
tato ; nam ille tantum applicat divinam auc-
toritatem ; et quamvis conditio seu qualitas
proponentis possit aliquid confcrre ad credi-
bilitatem rei propositse, non tameii sufficit ad
infallibilitatem ; imo etiam, in ratione credi-
bilis, solum est unum cx motivis, quod, nisi
SECT. II AN IN ECCLESIA REQUIRATUR ALIQUA INFALLIBILIS, ETC.
139
multis aliis adjuvetur, non sufficit ad neces-
sariam propositionem fidei ; ergo signum est
in proximo proponente nec requiri nec inve-
niri regulariter hanc infallibilem auctorita-
tem. Neque contra hoc procedunt argumenta
posteriori loco facta, nam ad illa sufficit quod
in sequenti assertione dicemus.
A. Assertio secunda affirmat de posteriori
propositione. — Quo pacto probetur. — Quid va-
leant argumenta posita num. t. — Dico ergo
ulterius , quoties proximus proponens suffi-
cienter facit credibilem veritatem propositam,
ita Ut inde oriatur obligatio illam credendi,
tanquam dictam a Deo, necessarium esse ut
proponens credatur esse infallibilis auctorita-
tis, seu veritatis actualis in eo quod dicit.
Hanc assertionem probant rationes factee se-
cundo loco, quarum summa est, dictum et di-
centem esse inter se necessario connexa, ita
ut non possit res dicta existimari infallibiliter
vera , quin etiam ipse dicens credatur non
posse fallere, in eo quod sic dicit ; sed quo-
ties veritas fidei sufficienter proponitur, obli-
gatur homo ad credendum rem dictam tan-
quam infallibilem ; ergo consequenter debet
necessario credere sic loquentem non fallere,
et hoc est credere illum in tali actu habere
infallibilem auctoritatem. Neque contra hoc
urgent priora argumenta, nam solum pro-
bant talem personam ex se non habere hu-
jusmodi auctoritatem, nec etiam ex infallibili
assistentia Dei illi promissa; scd habere illam
ex omnibus requisitis ad sufficientem propo-
sitionem fidei , cum qua credimus esse con-
junctam talem Dei providentiam, ut non per-
mittat sub ejus auctoritate ita proponi, quod
revera ab ipso revelatum non est ; nam heec
providentia necessaria est ut homines possint
certo credere Deo sic loquenti.
S.Amplior explicalio pro iisclem argumentis.
— Et explicari amplius potest, nam duobus
modis valet quis proponere rem credendam.
Primo , tanquam sibi immediate revelatain ;
et tunc necesse est ut aliquo miraculb vel si-
gno divino suam revelationem confirmet, ut
dicitur in cap. Cum ex injuncto, de Hseret. ;
et sic, cum Deus confirmet specialiter tal<>m
sermonem, inde habebit infallibilem verita-
tem, quia, ut diximus, non potest Deus fa-
cere miraculum in confirmationem falsitatis.
Alio modo, proponit aliquis fidem tanquam
aliis revelatam, et tunc necesse est ut illam
confirmet aliqua iniallibili regula fidei, quia
non potest aliter obligare ad credendam illam
veritatem ut infallibilem ; inio necesse est ut
illam infallibilem regulam applicet cum mo-
rali evidentia ac certitudine, ita ut de illa non
possit rationabiliter dubitari; et ita imprimis
necesse est ut quod proponitur non sit con-
trarium antiquee fidei; deinde ut publice et in
conspectu Ecclesiee proponatur, sine ulla con-
tradictione ex parte Ecclesiee, et cum suffi-
ciente attestatione pastorum ejus : si autem
haec concurrant, non poterit esse falsum id
quod proponitur. Quod si aliquando videtur
ita proponi quod falsum est, solum est ex
ignorantia et inadvertentia audientium ; in re
tamen ipsa nunquam erit sufficiens proposi-
tio, ut supra etiam dixi. Unde tandem consi-
derari potest differentia inter duos prsedictos
modos locutionis infallibilis ; quando enim
auctoritas infallibilis quasi permanenter con-
venit ipsi loquenti, talis ejus auctoritas dat in-
fallibilitatem , et couciliat auctoritatem rei
dictee, saltem quoad nos; quia, eo ipso quod
res aliqua traditur ab habente hujusmodi auc-
toritatem, fit infallibile quod dicitur. At vero
e contrario, in alio modo, potius ipse propo-
nens, auctoritatem accipit infallibilem, ut sic
dicam, a doctrina quam tradit, et a signis vel
regulis quibus illam confirmat, ut satis expli-
catum est.
SECTIO II.
Utrum sit necessaria in EccUsia aliqua infal-
libilis regula fidei.
\ . Adregulam fidei requisitaquatuor. — Pri-
mu-m. — Secundum. — Tertium. — Quartum. —
Pro parte negativa ratio prima. — Secunda,—
Tertia. — Ex dictis sectione prsecedente, satis
constare potest quid per regulam fidei infal-
hbilem intelligamus ; requiritur enim impri-
mis ut sit aliquid distinctum ab auctoritate
divina, quia non se habet ut prima ratio cre-
dendi, sed ut applicans illam. Deinde oportet
ut iufallibiliter opplicet, ita ut non possit
subesse falsum dicto ejus, quia alias non erit
regula infallibilis. Unde ulterius necessarium
est ut hanc auctoritatem habeat permanen-
tem, et ex aliqua certa promissione divina,
quia alias neque esse poterit, neque habere
auctoritatem. Tandem debet esse generalis
regula omnibus communis, quia in hoc dif-
fert a proximo proponente, et est quasi in-
trinsecum, et de ratione regulae. Videtur ergo
non esse necessaria talis regula. Primo, quia
sufficit ad fidem revelatio Dei, et sufficiens
propositio; juxta superius dicta ; sed illa duo
140
DISPUT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEI Oi:JECTUM INFALLIBILITER, ETC
possunt concurrere sine tali regula ; ergo non
est necessaria. Secundo, videtur impossibilis
vel inutilis , quia illa regula, cum sit quid
creatum, non habet ex se talem auctoritatem
infallibilem ; ergo oportet ut aliunde illam
habeat ; ergo necessarium est ut hoc ipsum
de fide sit certum ; ergo necessaria erit regu-
la, per quam id constet; quse igitur erit talis
regula ? non enim sufficiet ipsamet, quia nemo
potest de se testimonium perhibere ; nec po-
test esse alia, quia eadem difficultas vel in-
terrogatio de illa fiet, et sic in iufinitum pro-
cedetur, vel inter ipsas regulas committetur
vitiosus circulus , si sibi mutuo testimonium
praebeant ; ergo nullo modo potest intelligi
utilitas talis regulse. Tertio, ante Ecclesiam,
Christi jam incarnati fuit vera fides in mun-
do, imo etiam ante Moysem , et tamen tunc
non erat aliqua sensibilis seu creata regula
fidei ; ergo non est necessaria ad creden-
dum.
2. Assertio affirmativa de fide. — Tridentini
auctoritate probatur. — Ratio prima pro ea-
dem. — Nihilominus dicendum est necessa-
riam esse in Ecclesia regulam aliquam infal-
libilem fidei, cui omnes summa certitudine
credere teneantnr, et qua uti possint praedica-
tores fidei et doctores Ecclesiae, ad discernen-
dam catholicam doctrinam a falsa, et ad fidem
ipsam sufficienter proponendam. Assertio est
de fide, specialiter tradita a Concilio Triden-
tino, sess. 4, neqne oportet nunc aliis testi-
moniis illam «probare ; tum quia in particu-
lari id commodius fiet circa singulas reguias ;
tum etiam quia nullus fere est hsereticorum,
qui aliquam regulam fidei infallibilem non
admittat, saltem divinam Scripturam; quod
si aliqui fuerint qui mdlam recipiant, paruin
contra illos auctoritas valebit; sed agendum
contra illos erit, sicut contra paganos, ex si-
gnis credibilitatis fidei nostra?, et ex ratio-
ne. Duplex ergo ratio preecipua occurrit ad
confirmandam assertionem positam. Prima
sumitur ex dictis in sectione praecedenti,
et ex ordinaria lege, et modo quo fides pro-
pagatur et conservatur in mundo, per ho-
miuum praedicationem et doctrinam ; nam
in hac fidei conservatione et derivatione a
quibusdam in alios, non fiunt illa miracu-
la et signa quse in fidei plantatione facta
fuerunt; ergo ut fides nunc possit proponi
sudicienter tanquam infallibilis et certa, ne-
cessarium est ut detur aliqua regula infallibi-
lis doctrinae, ut is qui proxime fidem propo-
nit, possit illam sufficienter confirmare, os-
tendendo sub tali regula esse contentam ; alias
nullus superesset modus proponendi hanc doc-
trinam, ut infallibilem.
3. Raiio altera declarans prcecedentem. —
Concluditur assertio. — Secunda et potissima
ratio, et qii83 prsecedentem magis declarat,
est, quia Ecclesia Christi una est, et perpetui-
tatem habet, juxta verbum Christi : Super
hanc petram cedificabo Ecclesiam meam , et
portie inferi non prcevalebunt adversus eam,
Matt. \ 6 ; haec autem Ecclesia non potest in suo
esse et in sua puritate conservari, nisi una et
eadem fides in ea semper duret ; tum quia
sicut est una Ecclesia, et unus Deus, ita est
unum, baptisma et una fidcs, teste Paulo, ad
Ephes. 4.; tum etiam quia fides est quasi vin-
culum hujus Ecclesiae, et quasi forma per
quam constituuntur membra ejus. Impossibile
autem est unitatem fidei conservari in hac Ec-
clesia, nisi sit in ea aliqua infallibilis regula,
quam omnia hujus Eeclesiae membra in cre-
dendo sequi teneantur; ergo talis regula ne-
cessaria est, et ideo in Ecclesia deesse non po-
test; nam prudentissime et sufficientissime
instituta est, neque Christus illi defuit in ne-
cessariis. Tantum superest probanda minor,
csetera enim omnia ostensa sunt, et per se
sunt clara. Quod ergo impossibile sit unitatem
fidei conservari sine regula, probatur, quia,
deficiente regula, necessarium esset ut unus-
quisque judicium suum et opinionem pro re-
gula sumeret, in discernenda vera fide a falsa ;
vel certe quoniam vulgaris populus, et fideles
indocti non possunt suo judicio hoc discerne-
re, necessarium esset ut unusquisque populus
doctorem aliquem pro regula sibi proponeret ;
tunc autem et incertissima esset talis regula,
et tot essent regulae quot judicia Doctorum,
unde necessario fieret tot esse fides quot ca-
pita Doctorum, quia haec est naturalis condi-
tio hominum, ut inter se vix conveniant in
judiciis et opinionibus, maxime in rebus quoe
evidenter non cognoscuntur. Et hoc eviden-
ter confirmat experientia supra notata ', de
hoereticis discedentibus a regulis fidei, nam
eo ipso in sectas pcne infinitas inter se divi-
duntur, et nunquam in eodem statu perma-
nent. Confirmatur etiam, quia quotidie oriun-
tur in Ecclesia dubia et controversipe circa res
fidei; ergo nisi sit ahqua regula infallibilis ad
definiendas illas, omnia tandem ad humanam
opinionem revocabuntur. Verbi gratia de ve-
ritate Trinitatis fuit magna olim controversia
1 Disp. 4, sect. 4, num. 12.
SECT. II. AN IN ECCLESIA REQUlRATUR. ALIQUA INFALLIBILIS, ETC.
Ui
in Ecclesia, quae, nisi per regulam infallibi-
lem definita esset, non posset nunc esse certa
de fide, quia post illam controversiam non est
facta nova revelatio illius mysterii ; ergo non
potuisset certo definiri sine regula infallibili;
et idem est de Incarnationis mysterio, de Eu-
charistia, et aliis ; quia nullum est quod hae-
retici in dubium non revocaverint vel negave-
rint. Ergo, ut fides Apostolica sine novis reve-
lationibus et miraeulis, quibus illa confirme-
tur, possit pura et certa conservari, necessa-
ria est aliqua infallibilis regula, quam in illa
retinenda et sequeuda amplectamur.
A. Ad primam rationem in num. \. — Ad
secundam. — Ad tertiam. — Rationes autem in
contrarium non multum urgent, et secunda,
quae aliquam difficultatem habet, pendet ex
dicendis. Ad primam ergo respondeo, revela-
tionem et proximam propositionem fidei suffi-
cere quidem in primis credentibus, quia a Deo
immediate fidem receperunt; item posset suffi-
cere in quolibet particulari credente, si per
nova miracula vel signa unicuique applicare-
tur fides; hoc tamen extraordinarium est et
extra legem ; et ideo, ad ordiuarium modum
propagandi fidem, vel conservandi illam per
continuam successionem, et discernendi iliam
cum certitudiue a falsis doctrinis, necessaria
est aliqua regula infallibilis, ut explicatum
est. Ad secundam, pro nunc dicimus regulas
fidei sese mutuo juvare, et unam alteri auc-
toritatem conciliare, et hoc siue defectu certi-
tudinis, quia sunt diversarum rationum, et
siugulae sunt sufficienter propositae, et omnes
simul inter se collatee faciunt quamdam evi-
dentiam credibilitatis, quod omnino sufficiant
in suo genere ad confirmandam fidem, ut ex
sequentibus patebit. Addi etiam potest quod,
licet homo non possit de seipso testimonium
ferre, Deus tamen potest, propter suam infiui-
tam auctoritatem; et ita etiam regula fidei,
quatenus est speciale organum per quod Deus
loquitur, interdum potest testimonium prae-
bere, et in se habet aliquid peculiare ex divina
providentia et ordinatione, unde fiat eviden-
ter credibile, talem esse regulam fidei, et di-
vinam assistentiam habere, ut est in Scriptu-
ra, verbi gratia, concordia Prophetarum cum
eventibus, et sic de aliis, quae postea explica-
bimus. Ad tertiam uegatur assumptum ; sem-
per enim fuit in mundo aliqua certa regula
fidei, ut in sectione 4 specialiter dicam.
5. Quot sint loci Theologici, et quo pacto a
fidei regulis distinguantur. — Consensus Pa-
trum, et Doctorum per se non est regula fidei.
— Collectio regularum fidei. — Supererat vero
hoc loco quaerendum quot sint hse regulae fi-
dei, sed hoc coustabit melius ex tractatione
singularum. Nunc solum adverto non esse
confundendas has regulas cum locis Theoio-
gicis, id est, ex quibus Theologia solet suas
assertiones confirmare ; nam hi loci decem
numerari solent ; quinque tamen illorum ad
regulas fidei non pertinent, qui sunt , raiio
humana , auctoritas philosophorum , historia
humana, etiam Ecclesiastica, sententia scho-
lasticorum Theologorum et se?itentia? Patrum.
Nam haec quinque utilia quidem sunt ad sua-
dendas veritates Theologieas, et afferri pos-
suut, non solum ad principia Theologiae, sed
etiam immediate ad conclusiones comproban-
das. Non tamen habent infallibilem auctorlta-
tem, neque plusquam humanam, et ideo ad
regulas fidei non pertinent; nam regula fidei
infallibilis esse debet. Aiiqui vero consensum
Sanctorum Patrum, vel etiam s-cholasticorum
omnium excipiunt, sed non est necessarium,
ut ex dicendis constabit; quia, licet Patres vel
scholastici in aliqua sententia conveniant, non
asserendo illam esse de fide, sed judicium
suum in ea proferendo, non facient rem de
fide; quia semper manent intra mensuram
auctoritatis humanae, licet magna sittemeritas
ab eis dissentire. Si autem conveniunt asse-
rondo rem esse de fide, semper applicabunt
aliquam regulam fidei, cujus ipsi sunt quasi
testes, ct ratione illius faciunt certam fidem.
Igitur quinque alia solent a Gatholicis inter
regulas fidei numerari, quae sic colligpre pos-
sumus : regula enim fidei esse potest vel ina-
nimis, quae sensum explicare non potest; vel
viva et animata, quae loqui potest. Prior du-
plex est, sciiicet, scripta, vel non scripta. Nam
Scriptura, quae est prima regula, non loqui-
tur, nec potest interpretari seipsam; regula
autem non scripta vocatur traditio, quoe sem-
per fundata est in antiqua consuetudine eorum
qui nos praecesserunt, et ideo inter mortuas
regulas computatur. Viva autem regula dici-
tur persona quae vivat et loqui possit, quae
duplex distingui potest , scilicet , ficta seu
mystica, aut vera : prior est Ecclesia, quoe est
corpus mysticum Christi, quae dupliciter potest
etiam considerari, scilicet, vel in se et forma-
liter, quatenus est congregatio omnium fide-
lium sub uno capite, Vicario Cbristi, et sic
proprie vocatur Ecclesia ; vel potest conside-
rari quatenus est in principibus ejus congre-
gatis in unum, quae congregatio Concilium
appellatur. Quod si generale sit et legitimum;
142
DISPUT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITER, ETG.
universalem Ecclesiam reprresentat. Persona
autem vera quse sit regula fidei, solum esse
potest Pontifex Summus, et Christi Vicarius,
seu Episcopus Romanus, et ita resultant quin-
que regula?, quae ad tres reduci possunt, scili-
cet, Scriptura, Traditio, et Ecclesia, vel se-
cundum se sumpta, vel ut loqueus per Con-
cilium, vel per suum caput, de quibus brevi-
ter dicendum est.
SEGTIO III.
Utrum Scriptura sacra sit regula fidei.
1. Supponitur dari aliquam Scripturam
sacram. — Qvceritur vero an quce continet sint
omnia de fide. — Supponimus dari in fcleclesia
quosdam libros quos canonicos vocamus, in
quibus verbum Dei scriptum contineri credi-
mus; quse suppositio tanquam dignitas, seu
primum principium accipitur ab omnibus qui
Christianorum nomen profitentur , et ideo in-
ter eos probandum non est, ut recte Gastro,
1. 1 cont. Haeres., c. 2, notavit, quia nulla do-
ctrina, juxta Philosophum, probat sua prima
principia ; et ita hoc fundamentum admittnnt
omnes qui confitentur Christum, etiamsi alias
hseretici sint; qui autem Scripturas negant,
prsesertim novi Testamenti, solum sunt pa-
gani, aut Juda±i, contra quos ex aliis principiis
agendum est. Hoc ergo posito, inquirimus an
Scriptura hsec sit regula fidei; quse qusestio
duos potest habere sensus : unus est an hsec
Scriptura sit talis regula fidei, ut nihil sit cre-
dendum, nisi quod in ea continetur. Et nunc
non proponitur in hoc sensu, sed tractabitur
sectione sequente. Alter sensus est, au hsec
Scriptura sit talis regula, ut quidquid in ea
continetur, tanquam de fide divinacertumre-
cipiendum sit ; et hoc est quod nunc agimus.
2. Arguitur primo pro parte negaliva. —
Secundo. — Tertio. — Quarto. — Ratio autem
dubitandi est, quia regula debet esse nota et
certa ; quia alias non poterit applicari, neque
esse veluti mensura credendorum. Heec autem
Scriptura non est nota neque certa : nam plu-
res partes ejus in dubium revoeatae sunt, et a
multis non admittuntur; neque apparet via,
qua fiat certum et notum quse sit vera Scri-
ptura. Secundo, regula debet esse uniformis,
et semper eadem, et quasi indivisibilis, ut de
mensura dicunt Philosophi; Scriptura autem
hoc nou habet; nam ipsa originalis littera,
prout a primo scriptore scripta fuit, non ex-
tat, sed per varia transumpta, imo per plures
translationes ad nos pervenit, in. quibus est
magna varietas, vel lectionum in eadem lin-
gua, vel translalionum in diversis; ergo non
potest heec regula applicari tanquam certa et
uniformis mensura. Tertio, regula debet esse
clara et perspicua : Scriptura autem est valde
obscura, et, quod amplius est, sub una littera
plures habet sensus, vel mysticos, vel littera-
les, ex quibus mystici non faciunt per se cer-
tam fidem, ut etiam Theologi fatentur. Litte-
rales autem sunt ambigui, et ideo difficilli-
mum est sensum ab Spiritu Sancto intentum
attingere; et aliquando necessarium est pro-
prietatem litterae tenere , aliquando vero lit-
tera occidit, ut dixit Paulus, 2 ad Cor. 3 ; et ita
exponit Augustinus, in principio de Doctrin.
Christ. ; ergo non potest Scriptura esse utilis
regula. Quarto, possumus argumentari, quia
scriptores Canonici interdum aliqua interpo-
nunt ex proprio spiritu, ut aliqui censuerunt,
teste Hieronymo super epistolam ad Phiiemo-
nem, quia interdum pioferunt aliqua, qua3
non videntur Spiritu Sancto digna, ut suut
multa quee valde familiariter Apostoli in suis
epistolis scribunt, ut salutationes familiares,
etc. ; talis etiam videtur excusatio auctoris 1.
2 Mach., in ultimis verbis, ubi veniam petit si
aliquid minus digne tractavit. Rem juramen-
tum Pauli, ad Gal. 1 : Ecce coram Deo quia
non mentior, et similia, quae omnino efficere
videntur, ne Scriptura sit regula infallibilis ;
nam si alicubi est pure hnmana, tota redditur
incerta.
3. Pro resolvenda qucestione, quid Scriptura
sit definitur. — Prima particula definitionis. —
Secunda ostenditur Tridentino, etipsa Scriptu-
ra. — Et ratione. — Priusquam veritatem catho-
licam ostendamus, definiii oportet quid sit de
ratione Scripturee sacree, quae varie solet defini-
ri ; nobis vero nunc placet sequens descriptio :
Est scriptura instinctu Spiritus Sancti scripta,
dictantis non tantum sensum, sed etiam verba.
In qua descriptione, scriptura ponitur loco
generis, ut constat; debet autem heec Scri-
ptura habere Deum auctorem proprium (quae
estaltera definitionis particula), ut docet Tri-
dentinum, sess. 4, et habetur in ipsamet Scri-
ptura; sicenim ait Petrus 2Canon., c. 1 : Non
voluntate humana, sed Spiritu Sanclo inspi-
ranle, locuti sunt Sancti Dei homines ; et ad
Hebr .: Olim Deus loquens Patribus inprophetis ;
sicutetiam Christus dicit Matth. 10: Nonenim
vos esiis qui loquimini ;sed Spiritus Patris vcs-
tri, qui loquitur in vobis ; ct Moysi dixit Djus
SECT. III. AN SACRA SCPJPTURA SIT REGULA FIDEI.
143
Exod. 4: Ego ero in ore tuo, et plura alia sta-
tim afferemus. Ratio autem et uecessitashujus
conditionis est, quia uisi Scriptura habeat
Deum auctorem, non potest divinam auctori-
tatem babere ; ergo neque infallibilem verita-
tem, quia solus Deus infallibilis est; et ideo
dixit egregie Augustinus, concione 2 in Ps.
90 : De Civitate a qua peregrinamur, scriptce
nobis venere litterce.
4. Tertiam particulam quidam non admit-
tunt. — Primum eorum motivum. — Secun-
dum. — Probatur tamen ex Scriptura. — Item
ex Patribus. — Item ex nominibus Scripturce
sacrce. — De tertia particula. videlicet, Scri-
pturam, ut Canonica sit, debere esse ab Spiri-
tu Sancto, etiam quoad verba, aliqui dubi-
tant, tum quia non videtur necessarium ad
ccrtitudinem fidei et veritatis Scripturee sa-
crse ; tum etiam quia verba scriptoris sacri
iuterdum sunt minus polita, et aliquando for-
tasse non satis congrua, et ideo non videntur
Spiritui Sancto attribuenda. Nihilominus du-
bitandum non est de veritate et necessitate il-
lius particulse : primo, quia videtur ex ipsa-
met Scriptura colligi, Psal. 44 : Lingua mea
calamus scribce velociter scribentis. quse de
scriptore canonico, comparato ad Spiritum
Sanctum, ibi interpretantur Basilius, Theodo-
retus etaiii. Item Gregorius, iu preefat. Moral.,
c. 1 , et quos affert Lorinus ad eumdem lo-
cum, et optimeGenebrar. et Bellar., Azor, 1. 1,
1, 8, c. 1, q. 11. Sicut ergo verba quee loquitur
lingua, vel quee calamus scribit, ab spiritu lo-
quentis, vel scribentis dictantur, ita verba Ca-
nonici scriptoris ab Spiritu sancto : quod idem
David coniirmat, 2 Reg. 23, dicens: -Spiritus
Domini locutus est per me, et sermo ejusper lin-
guammeam; sic etiam dixit Psalm. 86: Domi-
nus narrabit in scripturis populorum. Si ergo
Dominus narrat, ipse est qui principaliter
verba profert; et hoc modo idem confirmatur
ex illo Lucae 1 : Sicut locutus est per os San-
ctorum. Est etiam oplimumtestimonium, Mat.
22, ubi Christus argumentatur : Quomodo ergo
David in spiritu vocat eum Dominum, si filius
ejus est? Supponit ergo illud verbum Domi-
nus fuisse ab Spiritu Sancto dictatum. Item
Malt. 5 ait: Iota unum, aut unus apex non
prceieribit a lcge, indicans omnia esse divina.
Denique facit illud Ezech. 1 : Ubi erat impetus
spiritus, illuc gradiebantur, quod de Evange-
listis intelligit Ecciesia; nam insuis scripturis
ex impetu Spiritus movebantur. Secuudo, hoc
sentiuut Patres : Augustinus, 7 Conf., c. ult. j
Cbrysostomus, hom. 29 in Joan. ; Ainbr., super
Lucam, in principio; Theod., in initio Psal-
mor. ; Gregorius, supra; et alii quos referunt
Bellarm., 1. de Verbo Dei, c. 2 , Cano, 1. 2 de
Locis, c. 18, et plures moderni scribentes de
hac materia. Tertio, cx nominibus sacra? Scri-
pturae colligitur etiam lwec dignitas ejus; vo-
catur enim verbum scriptum Dei, et Scriptura
divina, et eloquia Dei, ad Rom. 3; quee om-
nia, et similia, supponunt verba ipsa esse a
Deo ; alias si tantum sensum Spiritus Sanctus
dictaret, posset quidem doctrina dici esse a
Deo, non tamen ipsa verba, seu scripta ; et
propterea etiam hsec Scriptura vocatur sacra,
ex materia et ex auctore; etlibri ejus vocan-
tur sancti, 1 Mach. 12; ac denique sola illa
per antonomasiam Scriptura vocatur , ad
Rom. 9; de quibus nominibus plura videri
possunt, in Salmerone, t. 1, Prolog. 1 ; Se-
rario, in prolegomeno ad Epist. Canonicas,
c. 25 ; denique particula illa videtur necessaria
ad distinguendam Scripturam sacram ab aliis
scripturis, quarum sensum etiam Spiritus
Sanctus dictat, et nihilominus in Canone sa-
crorum librorum non numerantur ; unde etiam
hsec Scriptura canonica appellatur; id patet
de Conciliis, quia etiam in eorum definitioni-
hus, seu decretis, Spiritus Sanctus dictat sen-
sum et veritatem, et nihilominus sacra scri-
ptura non sunt, quia scilicet verba non di-
ctat, etsi Lorinus, et alii pie sentiant opposi-
tum. Vide 2 Petr. 1, § Accedit.
5. Ad primum adversariorum motivum in
num. 4. — Notatio qua satisfit secundo motivo.
— Atque ita patet responsio ad primum moti-
vum in contrarium insinuatum. Nam, licet
fortasse heec proprietas Scripturee non esset
necessaria ad certitudinem sententiarum, fuit
tamen necessaria ad specialem dignitatem et
preerogativam talium librorum ; et ut in ma-
jori veneratione haberentur, tanquam verba
Dei, sicut revera habiti sunt; item, ut non
solum intelligeremus servari in eis veritatem
quoad sententias preecipue intentas, sed etiam
in omnibus quee per occasionem seu inciden-
ter dicuntur; ac denique ut singula verba
mysterium aliquod continere posse intellige-
remus. Ut autem hoc facilius creditu fiat, et
respondeamus ad aliud motivum dubitationis,
adverto duobus modis posse intelligi singula
verba Scripturee esse ab Spiritu Sancto, scili-
cet per specialem motionem antecedentem,
vel tantum per assistentiam, et quasi custo-
diam. Prior modus erit, quando Spiritus Sanc-
tus vel imprimit conceptum verbi per species
infusas, saltem per accidens, vel peculiariter
444
DISPUT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITER, ETC.
movendo et excitando species preeexistentes;
et hic modus est maxime proprius et perfec-
tus, et verisimilius est observari ab Spiritu
Saneto, quoties mysteria qua? scribuntur su-
pernaturalia sunt, et captum humanum exce-
dunt; non videtur autem necessarium, etsi
eruditi quidam recentiores J id contendant, ut
semper dictentur verba hoc peculiari modo;
quando enim auctor cauonicus scribit ali-
quid, quod secundum se humanum est, et
subjacet sensibus, satis videtur quod Spiritus
illi specialiter assistat, et custodiat illum ab
omni errore et falsitate, et ab omnibus verbis
quee non expediunt vel decent talem scriptu-
ram , avertendo scilicet speciali providentia
omnia objecta qu83 conceptus talium verborum
excitare possunt; et in reliquis, permittendo
ut scriptor sua memoria et suis speciebus ac
sua diligentia utatur in scribendo, sicut Lucas
profitetur cap. 1 sui Evangelii, ut ibi commu-
niter notatur; satis ergo est ut, uno vel altero
modo, juxta exigentiam materiae, verba sint
ab Spiritu Sancto2; et ita responsum est ad
secundam rationem dubitandi supra positam.
Neque vero propter ipsum posteriorem modum
fit, ut a Gonciliorum definitionibus sacra Scri-
ptura non distinguatur, siquidem nullus ejus
liber reperitur in quo verba ut plurimum non
sint priori modo dictata.
6. Resohitur jam qucestio per assertionem
affirmantem de fide. — Probatur ex ipsa Scri-
ptura. — His ergo positis, et in hunc modum
descripta Scriptura sacra , non est difficile
quajstionem propositam resolvere. Dicendum
est enim Scripturam sacram esse infallibilem
regulam fidei, quod est de fide certum. Et pro-
batur primo testimonio Christi, dicentis Joan.
40 : Si illos dixi Deos, ad quos sermo Dei fac-
tus est, et non potest solvi Scriptura, id est
non potest mendax aut falsa inveniri, ut ex-
posuit Hilarius, 1. 4 de Trinitate, et commu-
niter expositores ibi; si ergo Scriptura solvi
non potest, regula est veritatis, et ideo ad il-
lam solet Christus provocare , ut Joan. 5 :
Scrutamini Scripturas, illce enim testimonium
perhibent de me ; et infra : Si crederetis Moysi,
crederetis forsitan et mihi; et Luc. ultimo,
Scripturis utitur ad confirmandam veritatem
suaj resurrectionis, et suse passionis necessita-
1 Basilius Poncius, p. 4 Variarum disput.,
q. 4, exposit. cap. 4, § Illud denique.
2 Vide, si placet, hac de re novissime Ferdi-
nand. Escal., in suo Clyp., lib. 4, c. 4; Sera-
rium, sup., c. 4.
tem. Item Paul. 4 ad Timoth. 3 : Al infantia,
inquit, sacras litteras nosti, quce te possunt
instruere ad salutem per fidem ; et infra : Om-
nis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad
docendum, etc. Petrus etiam, in 2 Canonica, ca-
pit. 4, vocat firmiorem propheticum sermonem.
7. Item probatur ex Conciliis et Patrilus.
— Confirmatur ex nomine. — Secundo, expresse
definitur hsec veritas in Concilio Tridentino,
sess. 4, ex antiquatraditione Patrum, ex quibus
videri potest Ireneeus, libr. 3 contr. Hseres.,
capit. 4 et sequent.; Hieronymus, Epistol. ad
Paulinum, de Auctoritate Sacrarum Scriptu-
rarum; et Augustinus, epistol. 8, 9 et 49 ad
Hieronymum , et lib. 2 de Baptismo, capit. 3,
et lib. 2 contra Cresconium, a capit. 34, et
plures referam statim. Possuntque omnes al-
legari, quatenus passim utuntur Scriptura
tanquam certa regula, ad veritates confir-
mandas. Confirmarique hoc potest ex ipso no-
mine Scripturce canonicce; nam, teste Augus-
tino, 1. 2 cont. Crescon., c. 32, et lib. 44 con-
tra Faustum, c. 5, canonica dicta est, quia est
regula qua nostra infirmitas gubernatur; vel
certe si dicta est canonica, quia sub certo et
definito canone librorum continetur, inde
etiam magnum sumitur argumentum; non
enim sine causa antiqui Patres tanta diligentia
canonem librorum Scripturse observarunt ,
nisi quia illa est certa regula vcritatis. Habe-
tur autem hic canon librorum sacrse Seripturaj
apud Innocentium I, in epist. 3 ad Exuper.,
cap. ultimo; et in Concilio Laodiceno, cap. 59;
etin Carthaginensi III, cap. 47; et apud Hie-
ronymum, in Prolog. Galeat. ; et Augustinum,
lib. 2 de Doctrina Christiana, cap. 8; de Con-
cilio Tridentino paulo inferius dicam.
8. Jam probatur ratione , quod diztantis
auctoritas sit irrefragabilis. — Ad illam acce-
dunl rationes credibilitatis. — Tertio probatur
ratione, ex dictis circa definitionem Scriptu-
rae ; nam si est verbum Dei scriptum, necesse
est ut sit regula veritatis, quia nulla est cer -
tior regula quam Dei auctoritas, quce in verbo
ejus continetur, et per illud applicatur. Unde,
sicut impossibile est mentiri Deum, ut supra,
disp. 3, sect. 5, ostendimus, ita est impossi-
bile mendacium m Scriptura reperiri, ut late
ostendit Augustiuus, dicta epist. 49 ad Hiero-
nymum, et lib. 44 contra Faustum, cap. 2;
tum quia sicut non potest Deus per seipsum
mentiri, ita nec per alium, quia moraliter per-
iude est, ut iu eadem disp 3 ctiam ostcndi ;
tum etiam quia , si aliquod mendacium iu
Scriptura reperiri possit, tota ejus auctoritas
SECT. 111. AN' SACRA SGRiPTURA
periret ; propter quod non minorem certitudi-
nem habet in minimis quam in maximis. Ul-
tra haec vero possunt addi rationes eredibili-
tatis , quarum praecipua est, quse sumitur ex
propbetiisrerumfuturarum, utsupra., disp. 4,
sect. 3, num. 9, dixi, et docet optime Augus-
tiuus, 12 de Civit., cap. 9, in fine, quod, pro-
pter hoc, non immerito, Sacra Scriptura mira-
bilem auctoritatem in toto orbe consecuta est ;
nam cum futura prasdixerit , qua3 postea vi-
dentur impleta, evidens argumentum est solo
auctore Deo scribi potuisse. Vide eumdem
Augustinum, libro quinto, cap. 9, et serm. 31
de Verbis Domini, 4. Accedit praeterea mira-
bilis concordia et consonantia omnium libro-
rum inter se. Nam inde fit valde credibile,
luisse instrumenta. ipsius Dei principaliter
scribentis , quod ponderarunt Gregorius et
Tbeodoretus, locis supra citatis, num. 4 ; et
Augustinus, 18 de Civit., cap. 41 . Expendi
etiam potest sanctitas et puritas doctrinse ; et
fere alia motiva credibilitatis, supra posita in
illa disp. 4, s ct. 3, hic accommodari possunt.
Et plura de hoc argumento videri possunt in
modernis auctoribus supra. allegatis , in dictp
num. 4.
9. Ad primum argumentum in num. 2. —
Tres librorum canonicorum classes. — Prima
habet infaUibilem auctoritatem. — Secunda non
item. — Tertia vendicat auctoritatem primce.
— Ecclesice prcesentis et primitipce eadem auc-
toriias. — Superest respondere ad argumeuta
posita in [principio, in quorum primo petitur
prolixa disputatio de auctoritate singulorum
librorum canonicorum ; sed quia illam perse-
qui non possumus , consulantur proedicti mo -
derni jam indicati nominatim, Bellarmmus,
lib. de Verbo Dei, a cap. 4; Azor., tom. \,
lib. 8, a principio, qui alios refert. Summa
resolutionis est, tres esse ordines horum li-
brorum : quidam enim sunt de quibus nun-
quam dubitatum est, quin sint sacri et cano-
nici; alii de quibus est dubitatum, et hacte-
nus ab Ecclesia non sunt recepti, ut lib. 3 et 4
Esdrse, ac lib. 3 Machab. In tertio ordine sunt
illi de quibus aliqnando fuit dubitatum ; jam
vero per Ecclesiam approbati sunt, et in cauo-
nem recepti , ut sunt in veteri Testamento li-
bri Esther, et Judith, et Tobise, et duo Macha-
bseorum, primus, et secundus, Ecclesiasticus
et Sapientiai, cum Baruch Propheta ; in novo
autem Testamento, Epistola ad Hebrseos, et Ja-
cobi, et Judoe, et 2 Petri, et 2 ac 3 Joaunis,
cum Apocalypsi. De primo ordine librorum,
nihil est quod dicamus, quia habent summam
511,
SiT 1NFALLIBIL1S P.EGULA FIDEf. iAo
auctoritatem quam babere possunt, tam ex se,
quam ex traditione et Ecclesiae approbatione ;
neque hseretici ullam fere de his movent con-
troversiam, quanquam, quia in eis nihil est
firmum et stabile, interdum unam vel alterara
partem negent, ut in Danielis lib. historiam
Susannae ; tamen eo ipso convincuntur nul-
lam posse habere certam Scripturse partem,
quia saltem iu his libris nulla est major ratio
unum quam alterum acceptandi. De secundo
etiam ordine nihil est dicendum, quiailli libri
non sunt Scriptura canonica, vel saltem iu
Ecclesia non possunt habere illam auctorita-
tem, cum ab illa non sint recepti, juxla illud
Augustini, contra Epist. Fundamenti, cap. 5 :
Evangelio non crederem , nisi me auctoritas
EcclesicB commoveret. De tertio vero ordine di-
ceudum est, quidquid olim dubitatum fuerit,
nunc esse de fide certum omnes illos libros
esse veram Scripturam Sacram ; ita enim defi-
nitum est in Concilio Tridentino, sess. 4. Nam
prius ponit illos in canone, et deinde subjun-
git : Si quis autem libros integros, cum omni-
bus suis partibus, prout in Ecclesia Catholica
legi consueverunt, et in veteri Vulgaia editione
latina kabentur, pro Sacris et Canonibus non
susceperit, anatkema sit. Quee definitio fundata
est in antiquissima traditione, ut patet in Con-
ciliis, et Patribus quos supra retuli , et ex re-
liquis, qui frequenter illos ut canonicos alle-
gaut ; nec refert quod aliqui dubitaverint ,
nam consensus Ecclesia?, successu temporum,
potuit dubitationem expellere; et, quod caput
est, Ecciesia prsesens non minorem auctorita-
tem habet ad approbandum libros canonicos,
quam Ecclesia pi imitiva, ut infra ostendemus,
et ita expenditur difficultas illius argumenti :
qui vero majus examen singulorum hbroium
desiderat, legat, preeter Bellartninum et alios
jam citatos, Caniim, lib. 2 de Locis, a cap. 9 ;
Salmer., Piolegomen. 3, et Zach. Boverium,
tom. 2, in demonst. 5.
iO. Ad secundum argumentum in eodemnu-
mero secundo. — Vulgata editio habet infalli-
lilem auctordatem. — Ueclaratio Cardinalium.
— In secundo argumeuto petitur alia non mi-
nus prolixa dubitatio, seu disputatio de edi-
tionibus et translationibus sacrse Scriptura?,
quam dicti auctores latissime prosequuutur;
nobis autem pro resolutione sufficit definitio
Concilii Tridentini, sess. 4, his verbis : Sta-
tuit et declarat S. Synodus, itt kccc ipsa vetus
et vulgata editio, quw longo tot sccutorum usu
in ipsa Ecclesia proluta est, pro autheniica
habeatur, ut nemo illam rejicere quoquo prce-
10
\AQ DIS1'UT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM LNFALLlBlLlTER, ETC.
textu audeal, vel prammat ; ubi illa particula,
pro authentica habeatur, habet hanc vim, ut
habeat infallibilem auctoritatetn, et sit certa
reguia fidei in omuibus quae continet ; quoad
reliquavero, addiditqusedam declaratio Cardi-
nalium, quce impressa jam circumfertur apud
Petrum Vincentium de Marzilla, ad citatum lo-
cum Tridentini : Nec solam periodum, solam
clausulam, tel solara dictionem, aut syllalam
iotave unum admitti posse quod repugnet huic
vulgatce editioni lati/ia? ; et reprehendit gravi-
ter Vegam, lib. 15 in Tridentin., cap. 9, qui
liberius in hoc locutus est, ut in exemplari
manuscripto apud me habeo ; quocirca ad-
mitti quidem possunt variae leetiones, et varii
sensus ex aliis linguis ; non vero aliquid, quod
dictse editioni contrarium sit; et hsec suffi-
ciunt de secundo argumento.
11. Ad tertium argumentum. — Primum
prflnuntiatum : Scripturte sacrce iniellectus est
difficilis, de quo maxime Salmer., proleg. 2.
— In tertio argumento postulatur materia de
sensibus et interpretatione Saerarum Scriptu-
rarum, quse latissima etiam est, ut in dictis
auctoribus, et in aliis in principio primse par-
tis videre licet ; nunc autem brevissimis pun-
ctis illam comprehendemus; et prlmo con-
cedimus Scripturam magna ex parte obscu-
ram esse, et intellectu diflicilem, contra haere-
ticos hujus temporis, qui fraudulenter praedi-
cant sacram Scripturam esse claram, ut ple-
bem decipiant, quod est contra evidentem
experientiam, et contra ipsammetScripturam.
Nam Petrus, 2 Epist., cap. ult., de Epistol.
Pauli dicit : In quibus sunt multa difficilia
ifitellectu ; et David, Psalm. 118 : Mirabilia
iestimonia lua, ideo scrutata est ea anima
mea, etc. Ratio autem sumitur, tum ex altitu-
dine materiae et mysteriorum quee in ea trac-
lautur, et rerum futurarum quse prsedicun-
turj tum ex modo dicendi brevi, et magna
mysteria paucis verbis complectente ; tum
etiam ex varia significatione verborum, nunc
propria, nunc metaphorica; tum etiam ex
propriis idiotismis linguarum in quibus scri-
pta fuit. Addunt etiam Patres id factum esse
ex speciali providentia Dei, vel ut altiora
mysteria occulte traderentur; ita Dionysius,
Jib. de Eccles. Hierarch., c. i ; Irenseus, 1. 3,
c. 4, 1. 4, c. 36; vel ad exercenda fidelium in-
genia et fidem, juxta Augustinum, de Doc-
trina Christiaua, c. 6, II de Civit., cap. deci-
mo nono; Hieronymum epist. 12, et Grego-
riuin, hom. 1-2 in Ezech. ; vel deniquc ut
Sciiplurse iutelligentia a Deo postuletur, juxta
illud Psal. 118 : Revela oculos meos, et conside-
rabo mirabilia de lege tua; non abscondas a
me mandata tua;et infra : Da mihi intellec-
ium, et scrutabor legem tuam. Ita Origenes,
hom. 7 in Ezech.; Hieronymus, Isai. 18;
Theoph., Matth. 13.
12. Secundum pronuntiatum : Scriptura
sacra plures habet sensus sub eadem littera.
— Sensus litteralis duplex. — Sensus spiri-
tualis quid, et quotuplex. — Secundo concedi-
mus eamdem Scripturam plures habere sen-
sus, et varios, etiam sub eadem littera, quod
etiam ejus obscuritatem auget. Sumitur pro-
nuntiatum ex Augustino, lib. 1 Gen., ad
litt., c. 1, et lib. de Utilitate credendi, c. 3,
et in hb. de Doctrina Christiana; Hieronymo,
epist. 150, q. 12, et aliis, quorum sensuum
divisio, prseter anctores citatos, late expo-
nitur a Salmeron., prol. 7, et ita breviter
tradi potest. Nam primo duplex est sensus :
unus litteralis, alter spiritualis, seu mys-
ticus; litteralis est quem immediate signi-
ficant verba, et est duplex : unus proprius,
quem verba continent in propria significa-
tione, qui sensus ordinarie retinendus est, et
aliis praeferendus, nisi necessitas vel auctori-
tas aliud ex necessitate postulet, ut recte Au-
gustinus, de Doctrina Chrisliana, c. 5 et 15,
quia alias nihil esset firmum in Scriptura.
Metaphoricus alter, quem scilicet verba im-
mediate reddunt in metaphorica significa-
tione ; quem sensum axiqui spiritualem vocant,
sed immerito, quia seepe verba nou habent
alium seusum litteralem et immediatum, siue
quo esse non possunt, ut jam Christus dixit :
Ego sum vitis vera. Sensus autem spiritualis
est ille qui continetur in re per verba signi-
ficata, quia in divino sermone non tantnm
verba, sed etiam res siguificant; et ideo hic
sensus obscurior est, et per se non valet ad
confirmationem dogmatum, nisi alibi sit au-
thentice explicatus, juxta D. Thomam, 1 p.,
q. 1, a. 10; et hic sensus a Theologis triplex
distinguitur, scilicet, tropologicus, seu mo-
ralis, qui refertur ad mores ; anagogicus, qui
refertur ad statum seternse beatitudinis ; et
allegoricus, qui refertur ad mysteria Christi
vel Ecclesise militantis.
13. Tertium pronuntiaium : Scriptura eo
spiritu exponenda quo facta est. — Tertio,
hinc concludimus Scripturam sacrarn non
esse privato judicio interpretandam, ut possit
certam fidein facere, sed eodem spiritu quo
facta est, intelligendam, et ita esse regulam
fidei: ita docet Concilium Trideutinum, sess,
SECT. III. AN SACRA SCRIPTURA
4, quatenus duas tradit regulas iutelligendi
Scripturam. Prima est judicium Ecclesiae ;
quod si sit definitivum, facit fidem infallibi-
lem. Alia est unanimis consensus Patrum,
quod tradidit Concilium Lateranense , sub
Leone X, action. 10, et habetur in 6 Synodo,
can. 19 Trullano, et sumitur ex Augustino,
18 de Civit., cap. M. Est autem notandum
Concilium Tridentinum non tradere hoc per
modum defiuitiouis fidei, sed tantum per mo-
dum cujusdam prsecepti; et ideoaliqui dicuut
hunc consensum unanimem Patrum non face-
re certitudiuem fidei. Dico tamenquodjam
tetigi sect. 2, n. 5, si tradant illum ut certum,
vel ut traditum ab Apostolis, vel ut sufficien-
tem ad confirmandum dogma fidei.tuncfacere
certam fidem, quia tunc Patres solum suntsuf-
ficientes testes de communi sensu et traditione
Ecclesiae. Si autem solum tradant hunc sen-
sum tanquam proprio ingenio inventum, sic
non facient certam fidem, valde tamen teme-
rarium esset illis contradicere. Nam, ut Au-
gustinus, citato loco, dixit, non est verisimile
Patres ita convenire sine Spiritus Sancti regi-
mine : et ita Tridentinum, citato loco, etiam
specialiter prohibuit ab hoc sensu recedere.
14. Jam ad argumentum in dicto numero
secundo. — Notatio prima, pro data respon-
sione. — Quartum argumentum petit an in
divina Scriptura sit aliqtud, quod Spiritu di-
vino scriptum non sit, et consequeuter quod
non sit Scriptura divina. Ad quod breviter
respondeo, scriptorem canonicum nihil scri-
bcre humano et proprio spiritu, sed omnia et
singula ex directione Spiritus Sancti; ita Hie-
ronymus supra, et Augustinus, et est res cer-
tissima, ut late prosequitur Cano, supra, a c.
16. Probatur tamen sufficienter ex dictis
n. 3, circa definitionem Scripturee, et quia
alias tota Scriptura redderetur incerta, et pos-
set mendacium in illa inveniri. Ut tamen hoc
recte intelligatur, addendum est quaedain ha-
beri in Scriptura formaliter, alia tantum ma-
terialiter, quia referuntur ab scriptore, ut
dicta ab aliis. In prioribus habet maxime lo-
cum quod diximus ; in posterioribus autem
contingit, sententiam in Scriptura relatam,
spiritu humano fuisse in principio seu ab
alio dictam, quale illud : Dixit insipiens in
corde suo : Non est Deus, et dictum poetae
quod aliquando refert Apostolus. Nihilomiuus
scriptor Canonicus illud non refert nec scribit,
sine spiritu Dei. Uude in hoc etiam fallere nou
potest Inde vero oriebatur latissima quaestio,
quando, scilicet, illa qute referuntur in Scri-
SIT INFALL1131L1S REGULA FIDEI. 147
ptura formaliter sumpta, Canonica sint. Sed
non possumus illam hic dispulare, et ideo so-
lum assero ex conditione persouse, quse alle-
gatur, et ex modo et verbis quibus referlur,
colligendum esse, et maxime ex sensu Ec-
clesise, et SS. Patrum.
15. Notatio secunda. — Notalio tertia. —
Qucestio suborta. — Ejus resolutio. — Secundo,
adverto aliud esse scriptorem statuere aliquid
spiritu suo humano, seu voluntate propria,
aliud vero esse scribere statutum illud spiritu
humano : quse duo videtur confundere Cano
supra ; sunt tamen valde distincta;ut, verbi
gratia, Matth. 5, dixit Christus de libello re-
pudii : 01) duritiem vestram scripsit vobis
Moyses, ubi solet dubitari an illud scripserit
Moyses spiritu proprio divino ; in quo potest
fortasse esse queestio de ipsa lege, non tamon
de scriptione legis ; itaque certum esse debet
scriptionem semper esse ab Spiritu Sancto,
etiamsi factum, vel statutum. vcl aliud simile,
non sit ita specialiter ab Spiritu Sancto. Sic
Paulus, 1 ad Cor. 7, de quibusdam dicit : No?i
ego, sed Dominus ; de aliis : Prcecipio ego, non
Dominus ; utrumque autem scripsit eodem
spiritu Domini. Tandem advertendum est
quod supra, n. 5, dixi, licet in Scriptura om-
nia sint scripta Spiritu divino, nihilominus
eumdem Spiritum relinquere scriptorem , ut
modo sibi accommodato , et secundum suum
ingenium, eruditionem et linguam singula
scribat ; et ita etiam permittit ut aliqua fami-
liari et humano modo scribat, quamvis sub
directione sua. Et per hoc solvitur directe
quartum argumentum. Inde vero oriebatnr
curiosa quaestio ' , an scriptor canonicus certo
coguoscat se canonicc scribere, et gubernatum
esse ab Spiritu Sancto, quam non invenio in
terminis disputatam ab auctoribus, licet de
prophetia soleat alia similis tractari; et quam-
vis aliqua ratio diflerentiai posset assignari,
securius videtur idem in prsesenti affirmare,
quod de prophetia certum est, nimirum Pro-
phetam verum et proprium , cognoseere quoe
praedicit, ita enim de se significat David in lo-
cis supra citatis. Est autem eadem ratio de re-
liquis scriptoribus, et ita indicatBellarminus,
1. 1 de Verbo Dei, c. 15, ad secundum; et
Martiuus Delrius, lib. 3 Magicarum disquisit.,
cap. 19; et hoec pro nunc sufficiant de hoc
dubio.
1 Yide infra, di3p. 8, sect. 5
448 .
DISHT. V. DE BEGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITEB, ETG.
SECTIO IV.
Utrum traditio non scripta sif infallililis re-
gula fidei?
1. Quid sit traditio. — Error negins tradi-
tiones. — Traditro, si vim nominis spectemus,
actiunem dandi seu tradendi siguificat ; ac-
comraodatur vero ad significandam rem tra-
ditam, et in praesenti significat doctrinam, vel
morem a parentibus traditnm, et interdum
accipi solet pro doctrina vel prsecepto per scri-
ptum traditis; sic enim preeeepta Moysis tra-
ditiones vocantur Act. 6, ex e. 17 Exodi ; ali-
quando vero indifferenter dicitur de scriptis
et non scriptis traditionibus, ut 2 ad Thess. 2 :
Site per sermonem, site per epistolam. Jam
^«•n. quia Scriptura et decreta Ecclesia?. pro-
piia habent x,oniina, aecommodata est haac
vox ad siguifieandam traditinnem non scri-
ptam, juxta illud Pauli, 4 ad Cor. 11 : Ego
enim accepi a Domino guod et tradidi tobis.
De hoc ergo genere traditiouis est frequens
sententia Haereticorum hujus temporis, nul-
lam traditionem non scriptam facere posse
sufficientem fidem, atque adeo nib.il esse cre-
dendum, nisi quod in Scriptura Canonica con-
tinetur. Ita refert late Bellarminus, 1. 4 de
Verbo Dei, a principio, ubi etiam refert plures
auctores Catholicos nostri temporis, qui hunc
errorem fuse impugnarunt ; nuncautem qua?
ipsi docent in brevem summam reducemus.
2. Primum fundamentum liujus erroris. —
Secundum. — Tertium. — Quartum. — Quin-
tum. — Fuudamentum unum hujus erroris
est. quia Scriptura sacra esset diminuta, si
aliquid omisisset necessarium ad credendum ,
quod est absurdum, cum Joan., c. 40, in fine,
dicat : Hwc scripta sunt, ut credatis, etc, et
vi credentes vitam habeatis , et Paulus sa?pe si-
gnificet Scripturam esse sufficientem ad do-
cendum, arguendum, etc. Ergo traditio extra
Scriptnram non potest esse regula credendi.
Secundo, quia ipsamet Scriptura gravissime
probibet ei aliquid addere, Deuteron 4, Apo-
calyps. ult. ; sed quidquid extra Scripturam
traditur, si suscipiatur tanquam doctrina fidei,
erit additum verbo scripto Dei ; ergo hoc
ipsum repugnat Scripturis. Tertio, quia hu-
jusmodi traditiones vocantur in Scriptura tra-
ditiones hominum, et ideo ab eadem contem-
nunturet reprobantur, Isai. 29, Matth. 45, ad
Calat. I, et Pet. 1 ; ergo non possunt hujus-
modi traditiones facere certam fidem. Quarto,
possumus argumentari ratione , quia traditio
non scripta exposita est multis defectibns re-
pugnantibus certitudini et necessitati fidei ;
nam imprimis facile traditur oblivioni, pro-
pter negligentiam hominum. Item exposita est
mutationi propter varios mores et opiniones
hominum , et saepe etiam facile pervertitur
propter hominum malitiam ; et ad occurren-
dum his defectibus, inventa est scriptura, tan-
quam permanentior et certior ; ergo non est
verisimile reliquisse Deum aliquam partem
doctrina? fidei, et necessarise ad salutem, in
sola hominum traditione, sine scriptura. Et
confirmatur tandem, quia multa sunt tradita,
etiam ab Apostolis , qua? non faciunt certam
fidem, ut qua? continentur in Canonibus Apos-
tolorum, vel referuntur a Clemente, aut ab
antiquis historiis ; ergo nulla traditio potest
facere certam fidem, nam si qua posset, maxi-
me Apostohca. In qua eadem est ratio de una
quee de omnibus.
3. Prmmitluntur tarice ditisionct tradi-
tionum pro assertione ponenda, de quibus etiam
auctor, l. 7 de Leg., c. 4, a nwm. 9. — Prima
divisio. — Contrarium docet doctrina Catho-
lica. Ut autem distincte illam proponamus,
oportet varia genera traditionum distinguere.
Nam imprimis intcr traditiones quae in Ee-
clesia inveniuntur, qua?dam sunt universales
totius Ecclesise catholicse , alia? particulares
quarumdam Ecclesiarum, ut experientia con-
stat, et tradit Augustinus, epist. 86 ad Casu-
lanum. In praesenti ergo, tantum de univer-
salibus traditionibus agimus, nam particula-
res, per se, non sunt regula? fidei, nisi aliun-
de accedat Ecclesiee definitio quee illas ap-
probet, et ideo particulares traditiones eccle-
sise Romana?, ut est specialis Episcopatus ,
sunt majoris auctoritatis , quia solent esse a
Pontificibus approbatse. Seclusa autem hac
approbatione , particularis aliqua Ecclesia
errare potest , et ideo ejus traditio , per
se non habet infallibilem auctoritatem. Uni-
versalis autcm Ecclesia errare non potest, et
ideo est longe alia ratio de universali tradi-
tione.
4. Secunda divisio. — Secundo, ex parte
temporum potest similis divisio dari. Nam
qusedam est traditio perpetua ab initio Eccle-
sia? ; alia vero est temporalis, cujus initium
eognoscitur aliquando definite , seu positive,
ut sic dicam, quia constat quo anno vel quo
tempore incoeperit (quod raro contingit, nisi
quando mos iueiBpit ab aliquo decreto, seu
SECT. IV. AN TRADITIO NON SCRIPT.
canone scripto ) ; aliquando vero solnm con-
stat de initio per negationem, scilicet, qnia
potest constare in aliqno tempore, prope ini-
tia Ecclesia?, non fuisse in illa talem consue-
tudinem vel doctrinam, et postea in illa inve-
niri ; nam tunc recte colligitur hujusmodi tra-
ditionem habuisse initium post Apostolos,
etiamsi determinatum tempus in quo incoepe-
rit ignoretur ; haec ergo traditio habens ini-
tium nobis non deservit, nec de illa tracta-
mus ; quia, cum nou sit universalis in tem-
pore, non potest per se facere fidem catholi-
cam, quae debet esse tempore universalis. Agi-
mus ergo de traditione perpetua, cujus initium
ignoratur post Apostolos, et sine iuterruptione
servata invenitur, prout illam describit Au-
gustinus, lib. 4 de Baptismo, cap. 24.
5. Tertia ditisio. — Tertium membrum in
hac tertia divisione superfluum. — Tertio, di-
viditur traditio universalis et perpetua in di-
vinam et Apostolicam, quae duse voces solent
confundi ; tamen revera membra inter se
sunt distincta. Nam omnis traditio divina est
aliquo modo Apostolica, quia per Apostolos
promulgata est, et ideo solet interdum ita ap-
pellari, et e converso omnis traditio Aposto-
lica est aliquo modo divina, quia Apostoli ni-
hil Ecclesiae tradiderunt sine speciali Spiritus
Sancti regimine. Nihilominus tamen illa duo
membra, stricte et proprie sumpta , distin-
guuntur, tum ex auctore proximo principali,
tum etiam ex materia, quamvis htec posterior
differentia non sit universalis. Prior pars de-
claratur, nam in traditione divina Deus ipse,
seu Christus Domirms, est immediatus auctor
et institutor rerum, vel doctrinae quae per hanc
traditionem data est. Apostoli vero solum
fuerunt promulgatores similis traditionis, ut
mysterii Trinitatis, verbi gratia. vel Eucha-
ristiae. At vero in propria traditione Aposto-
lica , ipsi Apostoli fuerunt institutores, ut,
verbi gratia, quod bigamus non ordinetur, et
ita haec traditio simpliciter humana est, quia
per voluntatem humanam est introducta ,
ctiamsi Deus spccialiter gubernaverit talem
voluntatem. Unde solet hic addi tertium mem-
brum traditionis, quae vocatur Ecclesiastica,
et est illa, quae post Apostolos per Ecclesiam,
Concilia, vel Pontifices, vel per non scriptam
consuetudinem, introducta est. Verumtamen
hujusmodi traditio non est ex illis quas per-
petuas vocavimus ab initio Ecclesiae, et ideo
sufficiunt nunc duo priora membra ; quia
tantum perpetuam traditionem divisimus , et
omnis illa cujus initium ignoratur , vel divi-
V SIT INFALLIBILIS REGULA FIDEI. 149
na vel apostolica est ; non est autem facile
distinguere quando sit divina, vel quando
apostolica, quse initio caret, et ideo altera dif-
ferentia spectanda est.
6. Quarta divisio explicans pro?cedentem. —
Ad eam vero explicandam, addimus alteram
partitionem. Nam traditio queedam ad doctri-
nam pertinet, alia ad mores; et ita possunt
doctrinalis et moralis nominari. Prior solum
est de his quai credenda snnt, et per se non or-
dinantur, nisi ad veram et sufficientem cogni-
tionem Dei et Christi, ac felicitatis seternae, et
mysteriorum quee ad illum finem conducunt,
tradendam. Alia vero, id est moralis, continet
prsecepta morum a Christo vel Apostolis tra-
dita, sub quibus etiam Concilia comprehendi-
mus. Traditio ergo doctrinalis semper est di-
vina, quia fides non potest niti imirediate et
formaliter nisi in auctoritate divina, et ideo
omnis illa traditio applicat et proponit revela-
tionem divinam, ut dicemus; moraUs vero
traditio ambigua est, nam possunt esse in Ec-
clesia prsecepta divina per Apostolos promul-
gata, et possunt esse propria praecepta per
Apostolos tradita, vel in Scriptura, ut fuere
aliqua ex traditis Act. 15, et fuit illud adduc-
tum de irregularitate bigami ; vel extra Scri-
pturam, ut censetur esse jejunium quadrage-
simale, et intcrdum est aliqua similis con-
suetudo sine obligatione, ut frontem cruce si-
gnare, et similes, quas memorice prodiderunt
Patres infra referendi. Ad distinguendas
ergo has morales traditiones, materiam ob-
servare oportet; nam si traditio continet
praeceptum pertinens ad substanliam sacra-
mentorum vel sacrificii, vel ad necessitatem
fidei expressae necessarite ad salutem, traditio
est divina, quia lex nova divina est, et maxi-
me haec praecepta continere censetur, et insti-
tutionem Ecclesiae, quoad substantialia funda-
menta ejus; si vero traditio sit de aliis obser-
vantiis et caeremoniis Ecclesiasticis accidenta-
libus, traditio censenda est apostolica, quia
lex nova, ut divina est, non continet particu-
lares determinationes harum rerum, ut recte
tradit D. Thomas 1. 2, quaest. 106, art. 1 et 2,
et Quodlibet 4, art \3; et simili modo si tra-
ditio sit tantum consilii, distinguere oportet;
nam si contineat consilia perfectionis, et quasi
substantialia ad illum statum, ad traditiones
divinas referenda sunt. Caetera vero magis
communia ad Apostolicas determinationes.
Denique in his moralibus traditionibus opor-
tet advertere quod, licet non sint quasi spe-
culative ad cognitionem ordinatee, sed prac=
m
DISPUT. V. DE REGULIS QUI3US F.DEl OBJEGTUM INFALLIBILITER, ET«L
tice ordinntse ad opus, et ideo non videantur
per se tradere doctrinam credendam, nihilo-
minus semper includunt aliquid quod ex vi
illorum ad fidem pertinere potest; nam cogni-
tio practica virtute includit principia univer-
salia, et quasi speculativa, et ita traditio,
verbi gratia, signi crucis includit hanc verita-
tem, scilicet usum illum esse pium et sanc-
tum, sicut etiarn traditio imaginum ostendit
honestatem in illarum usu, si juxta traditio-
nem fiat.
7. Assertio affirmans, satis faciens qu&stioni
hvjus sectionis. — Prolatur primo ex Scrip-
tura. — His ergo declaratis, statuitur assertio
Catholica: traditiones divinse, tam doclrinales,
quam morales, ut includunt aliquid creden-
dum, si perpetuo sint in Ecclesia catholica
observatse et retentse, sunt infallibilis regula
fidei, etiamsi scriptse non sint. Probatur pri-
mo heec veritas ex Scriptura sacra, et impri-
mis possumus afferre illud Psal. 77: Quanta
mandavit Patribus nostris nota facere ea filvs
suis,.ei similia solent adduci ex testamento
veteri, quse oniitto, quia in eis non satis ex-
plicatur sermonem esse de traditionibus vel
praeceptis non scriptis, et fortasse in lege ve-
teri non erant talia preecepta, vel institutio-
nes divinee extra Scripturam. Probatur ergo
praecipue ex Paulo, 2 ad Thessal. 2 : Non re-
tinetis quod cum adhuc essem apud vos, h&c
dicebam vobis? indicans id sufficere ad fidem
sine scripto ; et clarius infra : Tenete traditio-
nes quas didicistis, sive per sermonem, sive per
Epistolam nostram ; ubi heec duo eequiparat.
Item primee ad Tim. ult. : Depositum , ait,
cvstodi, quod de deposito doctrinee Patres in-
telligunt ; imo exponit idem Paulus, 2 Epist.
ad Tim., cap. 1, dicens: Formam habe sano-
rum vcrborum, qua? a me audisti in fide et di-
lectione, bonum et depositum custodi; ubi clare
loquitur de doctrina non scripta, quod testi-
monium tacite exposuit Irenecus, lib. 3, cap.
4, sequentibus verbis, quse mihivisa sunt no-
tanda, quia toti huic materiee deservient :
Non oportet apud alios quairere veritatem,
quam facile est ab Ecclesia svmere, cum Apos-
toli , quasi in depositorium dives, plenissime
contulerint omnia quw sunt veriiatis, ut omnis
quicumque velit, ex ea sumat poium vita?. Unde
mfert : Oportet qua? sunt Ecclesiw cum summa
diligentia diligcre, et apprehendere veritatis tra-
ditionem. Denique idein sumitur ex Paulo, i
ad Cor. 11, diccnte: Ego enim accepi a l)o-
mino quod ct tradidi vobis ; prius cnim non
scripto, sed verbo tantum tradiderat, et ibi-
dem subdit : C&tcra autem cum venero dispo-
nam, quse fortasse nunquam scripsit.
8. Probatur secundo ex Conciliis et Patribus.
— Seeundo probatur ex Gonciliis, nam expro-
fesso definita est haec veritas in Concilio Tri-
dentino, sess. 4, et prius in Synodo 5 Cons-
tantin., Act. 10, et m 7 Synodo, alias Ni-
ceena 2, Aot. 2, quidam Basilius Episcopus
anathematizat eos qui traditiones eatholicse
Ecclesice contemnunt, et est anathematismus
septimus, quem totum Concilium approbavit ;
et idem traditum esse in Concilio Nicseno 1
refert Theodoretus, lib. 8 Histor., c. 8. Deinde
idem confirmant Sancti Patres, et preecipuus
locus in hac materia videtur esse Basilii, lib.
de Spiritu Santo, ubi, cap. 7, ait qusedam esse
dogmata scripta, qusedam vero ex Apostolo -
rum traditione : Et utraque, inquit, parem vim
habent ad pietatem ; et cap. 29 dicit: Aposto-
licum esse etiam traditionibus non scriptis in-
hcerere. Idem tradit optime Irenaeus, lib. 3,
cap. 3 et & ; Augustinus, epistola 3 et 86, et
lib. 2 contra Julianum, de Patribus dicit :
Quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt, et
quod a suis Patribus didicerunt, nobis tradi-
derunt, docens idem esse nobis faciendum.
Recte Cyprianus, epist. 7-4 : Si ad divina? tra-
ditionis originem et caput revertamur, cessat
error humanus ; quod commendat Augustinus,
lib 5 de Baptismo, cap. 21. Idem sumitur ex
Dionysio, cap. 1 de Ecclesiastica Hierarch.,
Chrysostomo, et Theophylacto, 2 ad Ti-
moth. 4.
9. Tertio, probatur ratione ducta a suffi-
cientia et necessitate. — Tertio, ostenditur suf-
ficientia et necessitas hujus regulae, primo,
quia est antiquior quam Scriptura, haec enim
ccepit a Moyse, ut nunc suppono; fides autem
inccepit ab initio mundi, et usque ad Moysem
per solam traditionem conservata est ; et illa
tunc erat certa regula fidei. Dicetur fortasse
tunc pauca mysteria fidei fuisse revelata, et
ideo sufficere traditionein ; sed hoc nihil ob-
stat, tum quia non contendimus nunc dari so-
lara traditionem, nam habemus etiam scrip-
turam; tum maxime qniain lcge etiam evan-
gelica, per aliquod annos fuit fides conservata
sine scriptura novi Testamenti, saltem per
octo annos, quando Matthseus suum scripsit
Evangelium, et 1'uit primus scriptor canonicus
novi Testamenti, prout etiam lib. 10 de Leg.,
cap. 3, num. 7, observavimus ; ergo illo tcm-
pore traditio fuit certa regula quoad totam fi-
dem evangelicam; ergo de se est sufticiens
regula ; pra^.terea , quoad aliquid, est omnino
SECT. IV. AN TRADITIO NON SCRIPTA SIT INF.>LL1RILIS REGULA FIDEI.
m
necessaria, quia ipsamet Seriptura, ut sit au-
thentica, debet esse traditione firmata; nam
ipsimet heeretici pro certo credunt quatuor
Evangelia esse canonica, et non plura. Unde
ergo id credere possunt nisi traditione? Nam
in ipsis evangeliis hoc scriptum non est, et de-
finitionibus Ecclesiae ipsi non creduut, et
quamvis crederent, ipsa Ecclesia ad hoc defi-
niendum traditione ducitur; ergo qui Scriptu-
ris credit, non potest negare traditionem,
juxta illud Augustini supra citatum: Evan-
gelio non credcrem, etc. Et videri potest Euse-
bius, lib. 6 Histor., cap. 10. Denique est ne-
cessaria traditio ad certam intelligentiam
Scripturarum ; nam ille sensus certior sem-
per est, qui ex traditione Patrum habetur; de
quo videri potest Hieronymus , in cap. 44
Ezech.; et Augustinus, dicta epist. 3; et Ber-
nardus, ad Fratres de Monte Dei.
10. Item ratione a priori. — Responsio hce-
reticorum ad proximam rationem refellitur. —
Ratio denique a priori est, quia ratio credendi
est verbum Dei ; ergo quod sit scriptum, non
variat, neque minuit ejus.auctoritatem, quia
hae conditiones extrinsecae et accidentariae
suut, ut constat ; sed traditio Ecclesiae suffi-
cienter proponit verbum Dei non scriptum ;
ergo non est minus regula credendi, quam
libri qui continent verbum scriptum. Respon-
dent haeretici, verum quidem esse verbum
Dei, si daretur non scriptum, sufficere ad cre-
dendum ; nullum tamen esse tale verbum. Sed
contra, quia ipsi hoc gratis affirmant et sine
fundamento; nam Scriptura nunquam dixit
nullum esse verbum Dei in Ecelesia, quod iu
ipsa non sit scriptum ; si ergo heeretici solum
credunt Scripturis, cur id credunt? Deinde
nos proferimus multa, quee creduntur de fide,
licet non sint scripta, ut illud quod diximus
de numero Evangeliorum ; item quod Beata
Maria semper virgo permanserit, vel quod
nunquam venialiter peccaverit, non sunt ex-
presse scripta in Evangelio, et tamen certa
fide creduntur ; item quod infantes recte bap-
tizentur, et alia multa de sacramentis, de usu
imaginum, et similibus; quod magis etiam
constabit ex argumentorum solutionibus.
11. Ad primum fundamentum in num. 2. —
Primum erat de sufficieutia Scripturee. Ad
quod respondemus non esse de necessitate
Scripturee sacrse, nec de perfectione ejus,
quod omnia credenda contineat explicite ;
satis est enim quod contineat mysteria nOstree
redemptionis, et substantialia fundamenta Ec-
clesiae, cum mediis necessariis ad salutem ;
nam ex his facile possunt alia retineri in Ec-
clesia, quae ad fidem pertinejit; et hoc maxi-
me verum habet in lege evangelica, et in
scriptura novi Testamenti. Nam haec lex, ut
jam, disp. 4, sect. 1, n. 7, adduximus, per se
non postulat ut sit scripta in tabulis, sed in
cordibus : ita enim promissa fuerat Jer. 3!,
et ponderat Paulus, ad Heb. 8 et 10; et ideo
scriptura novi Testamenti concisa est et bre-
vis, unde a Patribus vocatur : Verbum abbre-
viatum, quia non est per se data ut contineat
expresse omnia credenda, sed praecipua mys-
teria, ut dixi, et ut det principia credendi re-
liqua, et arma contra haercticos. Adduntetiam
Dionysius et Ireneens noluisse Deum omnia
scribi, ut reliqna mysteria occultiora mane-
rent, vel certe ad exercitium fidei, et ad com-
mendandam dictam perfectionem evangelicae
legis.
12. Ad secundum ibidem. — Adtertium. —
Secundum argumentum sumebatur ex testi-
moniis quse prohibent adderc aliquid Scriptu-
ris, quorum proprius sensus est, prohiberi ad-
ditiones corrumpentes Scripturas, vel rautan-
tes verum sensum earum, quales olim erant
traditiones Phariseeorum, quas Ghristus Do-
minus, Matt. 15, perstringit. Addere vero
possumus prohiberi etiam apponi aliquo spi-
ritu proprio et humano. Traditiones autem
non scriptae, de quibus tractamus , datae sunt
ab Spiritu Sancto. Et simili modo potest Ec-
clesia, quae ab Spiritu Sancto regitur . adji-
cere servanda a fidelibus, ut in tract. de Leg.
ostendimus, lib. 4, a princ. Haec vero et simi-
lia non adduntur Scripturis , ut fiant quasi
partes ejus (quod potest etiam censeri prohi-
bitum), sed adduntur ut credenda et servanda
a fidelibus, ultra ea quae scripta sunt , quod
nullibi est prohibitum. Et ita responsum est ad
tertium etiam argumentum ; nam Scriptura
reprobat traditiones humanas contrarias di-
vinis, vel rectae rationi; non vero reprobat,
imo approbat legitimas traditiones, ut satis
ostensum est.
13. Ad quartwm. — Ad quartum, de incom-
modis vel peri?ulis traditionum, dicimus im-
primis, si Ecclesia destituatur regimine Spi-
ritus Sancti, eadem vel majora esse iu Scri-
pturis, ut ex dictis in sectione preecedenti et
experientia manifestum est ; nam discursu
temporum solent libri amitti, diminui, mu-
tilari et corrumpi, maxime quando in varias
linguas transferuntur ; sicut ergo providit
Deus in Ecclesia modum quo vera Scriptura
in ea conservetur, ita etiam providit modum
152
DPPUT. V. DE REGULI5 QUlBUS FlDEf OBJECTUM INFALLIBILITGR, ETC.
qno vera traditio divina in ea retineatnr et
infallibiliter conaervetur : quis autem hic mo-
dus sit, sectiones sequentes declarabunt.
SECTIO V.
Utrum. necessaria sit in Ecclesia alia regula
fidei animata, qua? logui possit hominihus et
teram doctrinam discernerel
1. Error negans necessilatem. — Primum er-
roris motivum. — Secundum motivum. — Ter-
tiuvn. — Priusquam in particulari dicam de
hac viva regula fidei, visum est qusestionem
propositam in generali pra?mittere, quoniam
est cardo omnium controversiarum cum hee-
reticis omnibus , prsesertim hujus temporis,
qiii contendunt nullam talem re^ulam esse
necessariam, sed Scripturam suffieere, oum
uniuscujusquelegentisintelligentia et spiritu;
ita refert Bellarminus, lib. 3 de Verbo Dei,
cap. 3, et late impugnat in sequentibus; et
Petrus Soto, cont. Brentinm, cap. de Sacra
Scriptura; et Hosius , contra eumdem, pro
fide Catbolica ; et Clithovoeus, contra Luthe-
rum ; Roffens. et alii. Fundamenta sunt pri-
mo, ex testimoniis Scripturse, quibus mone-
mur ut probemus spiritum, \ Joan. 4, et 2 ad
Thessalon. 4; et solet addi promissio Joan. 7 :
Si quis voluerit roluntatem Patris facere, co-
gnoscet de doctrina mea, .etc; et Joan. 10 :
Oves mew vocem meam audiunt ; ergo si unus-
quisque se disponat, ipse erit judex sufficiens
suaa fidei, juxtaillud, 1 adCorint.l '.Spiritua-
lis omnia judicat. Secundo, quia si talis esset
aliqua regula, supervacaneee essent aliae ; ad
quid enim neoessarise sunt regulse mortuse,
si habemus vivum oraculum? accedit quod
jam alice non essent regulas, nam deberent
per hanc vivam regulari. Unde etiam seque-
retur judicium alicujus hominis esse praefe-
rendum Scripturis sacris, quod est magnum
absurdum. Tertio , possumus argumentari ,
quia etiam talis regnla erit multis modis in-
certa ; tum quia non est certum, hunc homi-
nem vel hanc hommum cougregationem ta-
lcm esse, qualem esse oportet ut sit regula fi-
dei ; tum etiam quia, eo ipso quod est homo,
cst suspectfe fidei, et potest decipere; quod si
allegetur promissio Dei, hsec etiam est incerta,
vel saltem incertum erit an sit absoluta, vel
sub aliqua conditioue de qua non constat ;
ergo talis regula inutilis est, eritque alia ne-
cessaria, et sic procedetur in infmitum.
2. Assertio affirmans de fide , prolanda
postea auctoritate. — Prohatur nunc ohiler
ecremplo. — Nihilominus veritas catholica est,
dari in vera Ecclesia Christi regulam aliquam
vivam, qua3 humano et sensibili modo possit
infallibiliter res fidei proponere ac definire.
Hsec assertio, quae de fide est, auctoritate os-
tendetur magis proprie, illam regulam in par-
ticulari designando , quod fiet sequentibus
sectionibus. Interim sufficit nobis in veteri
etiam Testamento fuisse aliquid simile indica-
tum ; nam Deuter. 17 dicitur : Si q>rid amhi-
guum atque difficile occurrerit , ascende ad
locum, etc, et ad sacerdotes. Unde Malach. 2 :
Labia sacerdotis custodiunt scientiam,, et legem
Domini requires de ore ejios; ergo non est ve-
risimile reliquisse Christum Ecclesiam suam
sine hoc genere providentice, sed potius reli-
quisse cum multo majori perfectione. Unde
Actor. 15, orta inter fideles controversia de
legalibus, an essent a fidelibus ex gentibus
conversis observanda, nemo ausus est ad pro-
prium spintum vel judicium provocare, sed
convencrunt Apostoli, et sensibili et humano
modo veritatem defmieruntper illa verba : Vi~
sum est Spiritui Sancto et nohis. Simili modo
Paulus, quamvis haberet infallibilem directio-
nem Spiritus Saucti, nihilominus ascendit Je-
rusaiem, ut Evangelium suum cum Apostolis,
et praesertim cum Petro conferret,ut ipse refert
ad Galat. 2; quod non fecit quia de sua doc-
trina dubitaret, sed ut toti Eeclesise constaret
esse conformem publicae et communi regulae,
ut notavit Hieronymus,ibi, et epist. 87 ad Au-
gustinum ; et Augustinus, 18 contra Faust., c.
-4; et Tertullianus, lib. 4 cont. Marcionem;
semperergo sensit Ecclesia, et senserunt Apos-
toli, hanc regulam esse necessariam.Unde sunt
notanda verba Cypriani, epist. 69, alias lib. 4,
epist. 9 : Inde schismata et hwreses oriuntur,
quodEpiscopus qui unus est, et Ecclesitcprceest,
superha contentione contemnitur, quae repetit
epist. 55, alias libro primo, epist. 3, et addit :
Nec unus in Ecciesia cogitatur Episcopus, qui
vice Christi sit judex ; sunt etiam notanda
verba Augustini, 32 contra Faustum, cap. 39,
dicentis ad hsereticos : Videtis id vos agere, ut
de medio tollatur divina auctoritas , ne suus
?micniqne animus auctor sit, qui in unaquaque
reprohet aut improhet. Denique sic dicit Hie-
ronymus contra Luciferiau. : Si non sii in
Ecclesia una emineus potestas, tot futura sunt
schismata quut sacerdotes.
3. Ilem ratione prohatur primo. — Ha?c ra-
tio magnum rohur hahct ex Patrum dictis. —
SECT V. AN RGQUIRATUR REGULA FIDEI ANIMATA KT VERAM, ETC.
153
Nunc vero ratione preecipue agendum est. Et
imprimis applicari hic possunt rationes qui-
bus,sect. 1, ostendimus necessariam esse ali-
quam infallibilem regulam fidei sensibilem, et
qua3 humano modo consuli possit ; nam si
huic necessitati addantur ea, quee in 3 et 4
sect. dicta sunt, evidenter concluditur non
sufficere regulam mortuam sine viva. Proba-
tur bsec illatio, quia in 3 sect. ostensum est
Scripturam esse obscuram et iutellectu diffici-
lem, et obscuriorem et magis dubiam reddi,ob
varietatem linguarnm et translationum, ac de-
nique de ipsiusmet Scripturee auctoritate am-
bigi posse, an canonica sit, et similes difficul-
tates occurrere possunt circa traditiones, ut
preecedenti sectionevisum est;ergo necessaria
est regula viva, quee sit judex circa sensum
Scripturee, et alia dubia emergentia; non po-
test autem privata persona esse talis judex; er-
go debet esse publica regula a Deo statuta. Haee
ratiohabetmaomumfimdamentummPatribus,
et prsesertim videri potestClemens, in epist. 1 ,
ubi acriter invehitur in eos, qui controver-
sias fidei volunt proprio judicio definire. quod
frequentius tradunt Patres circaintelligentiam
Scripturarum , in quo videri potest optime
Tertullianus, de Prsescript. cont.Heeret., et in
lib. de Resurrectione carnis, ubi optime dicit
heereses esse non posse, si non eliam Scriptu-
rae male intelligi possent; et Augustinus, de
Utilitate credendi, cap. 7 : Tu, inquit, in eos
libros qui sancti, etdivinorum mysterinrum
pleni sunt, et prope totius Tiumani generis con-
fessione diffamantur, sine duce irruis, et sine
prwceptore audes proferre sententiam .
•4. Prolatur sccundo. — Deinde probatur
evidenter discursus factus. Nam experientia
ostendit oriri circa mysteria fidei varias con-
troversias inEcclesia, propter hsereticoruua im-
portunitatem, et ipsos hsereticos inter se etiam
esse dissidentes; ergo, nisi sit aliqua regula
viva habens auctoritatem statuendi quid cre-
dendum sit, impossibile est conservari Eccle-
siam, cum fide quam Christus in ea esse vo-
luit. Probatur consequentia, primo, quia, ut
ostensum est, sola Scriptura et traditio non
sufficiunt; quia ct de sensu, et de certitu-
dine, et qualitate illarum sunt potissimoe con-
troversise. Deinde non sufficiunt privata judi-
cia dissentientium inter se, quia vel sunt pa-
ria, vel si aitera pars excedat in sapientia hu-
mana, vel etiam in moribus, vel aliis conjec-
turis, non transcendit totum hoc probabilita-
tem humanam, et ila totum fidei negotium
ad humanam opinionem reducitur. Deuiqne
neutra pars allegare potest spiritum privatnm
infallibiliter dirigentem ; tum quia quselibet
potest hoc dicere ; et cum ssepe conlradictoria
dicant, nou potest utraque esse a bono spiri-
tu, neque est major ratio cur uni credatur,
quam alteri, quia neutra exhibet aliquod cer-
tum signum quod a bono spiritu moveatur,
cumtamen generaliter incertum sit qualis sit
talisspiritus, nisi peraliam certiorem regulam
discernatur, siquidem, Angehis Satana? trans-
fgurai se in Angelum lucis. Et confirmatur
tandem, nam qui credendum putat propter
hujusmodi privatum spiritum, re ipsa asseve-
rat se habere vel divinam revelationem, vel
infallibilem assistentiam Spiritus Sancti. 0-
portet ergo ut ostendat vel aliquam promis-
sionem ejus, velaliquodindicium, seusignum
illius, saltem moraiiter certum. Nemo autem
sine magna dementia credere potest se habe-
re assistentiam Spiritus Sancti, ut credat ea
quee sunt contraria aliis regulis fidei, vel ali-
cui regulee cui promissa est hsec assistentia,
ut videbimus.
5. IIareticoru?n responsio ad superiores ra-
tiones. — Impugnattir primo. — Secundo. —
Tertio. — Quse rationes et aliee similes coge-
runt aliquos heereticos hujus temporis, ut di-
cerent has controversias non posse per certam
regulam definiri, ac subinde unumquemque
salvari posse credendo ea quse sibi Spiritus
Sanctus interius dictat; sed hoc imprimis re-
pugnat omni rectee rationi; nam illo modo
datur libera licentia omnibus hsereticis et
schismaticis, et infinitis dissensionibus, et ne-
cessario tollitur certitudo in omnibus quae cre-
duntur; nam, licet fortasse in aliquibus nunc
conveniant omnes Catholici et hseretici, illud
est accidentarium ; cras enim poterunt aii-
qui dissentire, et proprium spiritum allegare,
sicut hoeretici qui nunc sunt, ante paucos an-
nos fecerunt. Deinde repugnat Scripturis di-
centibus sine vera fide neminem posse salva-
ri ; fides autem contrarise non possunt esse si-
mul verse ; ergo neutra posset sufFicere ad
salutem, quod etiam Scripturis et Patribus
maxime repugnat. Sequitur etiam extra Ec-
clesiam esse salutem, quia ubi vera fides non
est, neque ctiam est Ecclesia. Denique sequi-
tur sine auxilio Spiritus Sancti posse aliquem
credere sicut oportet; quia Spirilus Sanctus
non preebet auxilium ad falsum credendum.
Tandem repugnat maxime i!le error divinee
providentioe ; nam Deus prsecepit in sua Eccle-
sia esse unam fidem, Ephes. k, et illam esse
certam, simulque voluit bauc Ecclesiam esss
154
DISPUT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITER, ETG.
perpetuam columnam veritatis, 1 Timoth. 3 ;
ergo defecisset maxime in necessariis, si non
providisset huic Ecclesiae, de aliqua viva re-
gula a qua possit doceri sine periculo falsita-
tis, quia sine illa impossibile erat impleri illa
omnia, quse partim Deus promittit, partim
praecepit, ut ex Scriptura constat.
6. Ad primum motivum in num. 1 triplici-
ter satisfit. — Primo. — Secundo. — Tertio.
— Ad sccundum motivum. — Ad primum igi-
tur argumentum haereticorum, sumptum ex
Scripturis prsecipientibus probare spiritus,
respondemus imprimis monendo illos, ut hoc
observent ; nam si suos spiritus privatos pro-
barent, invenirent esse spiritus erroris, non
Dei. Deinde dicimus in rebus dubiis proban-
dos esse spiritus ; nam in certis quaj Ecclesia
docet, non est necessaria probatio, sed si spi-
ritus sit eonformis Eeclesiae, oportet sequi il-
lum ; si vero sit contrarius, repugnare illi :
Etiamsi Angelus de ccelo evangelizet aliter
quam evangelizatum est. Tertio dicitur etiam,
in rebus dubiis probandos esse spiritus, per
regulam fidei vivam et certam, ut sensit Au-
gustinus, 12 Gen. ad litter., capite 14; et
supposita hac regula, conferre poterit bona
dispositio et oratio dubitantis, ut a Spiritu
Sancto, non per revelationem privatam (quse
ordinarie petenda non est), sed per speciale
auxilium illuminet ad veritatem vel specula-
tivam vel practicam attingendam, juxta illud
Lucae, decimo sexto : Dabit spiritum bonum
petentibus se; et hoc est quod in aliis testi-
moniis ibi citatis significatur. Ad secuudum,
respondetur, regulam vivam non excludere
necessitatem aliarum quas supra posuimus ;
quia haec regula viva non docet per novas et
privatas revelationes, et idco indiget Scrip-
tura et traditione ad docendum. Unde semper
his regulis utuntur Pontifices et Coneilia, ut
constat maxime ex Tridentino, sessione 4, et
ita ejusmodi regulae se mutuo juvant, et se
habent sicut excedens et excessum ; licet iu
hoc quamdam habeant aequalitatem, quod ab
Spiritu Sancto omnes habent iufallibilitatem.
In tertio argumento petitur quomodo haec re-
gula viva possit esse certa, sed hoc constabit
ex sequentibus sectionibus.
In posteriori hac lectura de fide, disseruit auctor solum de Ecclesia quatenus regula
/idei, quod erat proprii instituti; ex priori tamen, cceteram de Ecclesia tractationem
avido lectori damus inferius disputatione nona.
SECTIO VI.
Utrum Ecclesia universalis sit infallibilis in
credendo, et consequenter sit certaregula fidei.
\ . Ecclesiae nomen varias habet significa-
tiones; sed quod ad praesens spectat, signi-
ficat congregationem fidelium. In qua de-
scriptione, si nihil aliud ei addatur , com-
prehenditur Ecclesia prout fuit ab initio
mundi, quia semper habuit Deus in mun-
do aliquos fideles veri Dei cultores , quo-
rum congregatio Ecclesia dicitur, et ita fuit
perpetua a principio mundi, ut est certum in
doctrina Sanctorum; sic ctiam in populo Ju-
daeorum fuit qusedam specialis Ecclcsia, nam
fuit etiam congregatio fidelium speciali modo
Deum colentium; nunc autem specialiori mo-
do vocem illim sutnimus, ut significat Eccle-
siam Christi catholicam et apostolicam. Sup-
ponimus enim Christum Dominum speciali
modo Ecclesiam suam instituisse, juxta ver-
bum suum : Super hanc petram a'dificabo Ec-
clesiam mram; et juxta vcrbum Pauli : Posuit
vos Spiritus Sauctus Episcopos regere Ecclc-
siam Bei, quam acquisivit sanguine suo ; et de
ratione hujus Ecclesise est, ut sit congrega-
tio fidelium, qui in Baptismo fidem suam pio-
fessi sunt, et sub uno sacrificio, capite, et sa-
cramentis a Christo institutis, Deum colit, et
ab aliis populis discernitur. De hac ergo Ec-
clesia loquimur, de qua amplissima est dispu-
tatio, si de institutione iilius, de membris et
partibus ejus, ac privilegiis ejus, agendum
esset; sed nec brevitas temporis hoc nobis
permittit, nec materia de fide quam tracta-
mus in rigore hoc postulat ' . Videri ergo pos-
sunt Cano, Bellarminus, et reliqui supra citati,
et specialiter Turrecrem., in Sum. de Ecclesia;
sola ergo infallibilitas Ecclesiffi ad hunc locum
pertinet, et de illa breviter dieemus.
2. Error negans auctoritatem Ecclesicv. —
Erroris fmdamentum. — Confirmatur. — Non
defuerunt ergo ha^retici, qui dixerunt totam
Ecclcsiam posse in fide deficere ; ita enim
senserunt Marcionistoe, ut est apudEusebium,
lil). 1 Histor., c. 16; Donatistae, ex Augusti-
no, epist. 48 et 50; Iconomachi, in 7synodo,
• Vide iufra, disp. 9
SECT. VI. AN ECCLESIA UNIVERSALIS SIT INFALLIBILlS, ETC.
155
et Wicleph., ex Concilio Constant., in art. 36
ejusdem, in Act. 8, et hocin re ipsa sequun-
turhseretici hujus temporis, quamvis non sub
nomine Ecclesia? catholicce, sedRomance.Ve-
rumtamen non loquuntur de Ecclesia Roma-
na, ut est particularis dicecesis seu episcopa-
tus, sed ut comprehendit omnes credentes in
Christum, sub obedientia episcopi Romani; et
heec est Ecclesia Catholica, velint, nolint; quia
nullam aliam assignare possunt , neque in
alia reperitur antiquitas et successio Aposto-
lica, et alise notee verse Ecclesia?; et ideotan-
dem fateutur hanc quidem esse visibilem Ec-
clesiam univeivalem; ut tamen illam subji-
ciant errori et deceptioni, fingunt aliam iu-
visibilem ecclesiam, in qua vera fides salva-
tur; sed est merum figmentum, ut paulo in-
ferius dicam. Fundamentum istorum esse vi-
detur, quia hsec Ecclesia est congregatio mere
lmmana, et nulla promissio infallibilitatis illi
facta invenitur ; omnis autem humana con-
gregatio interdum decipi potest ; sic enim
olim synagoga a fide defecit adorando vitu-
lum, Exod. 32, et saltem tempore Antichristi
dicitur Ecclesia defectura, in 2 ep. ad Thess.,
et loquendo de illo tempore dixit Christus :
Cum venerit filius hominis, putasne inveniet
fidem in terra. Et confirmatur, nam queelibet
pars Ecclesiee potest errare in fide, quia illi
saltem non est facta promissio, et patet de
quolibet regno vel provincia Ecclesiee ; ergo
eadem ratione omnes Episcopi possunt simul
deficere a fide, quia tantum sunt una pars Ec-
clesise ; ergo etiam reliqui possunt deficere,
quia ordinarie sequuntur pastores suos, imo
ad id tenentur.
3. Notatio primapro Catholica resolutione.
— Notatio secunda. — Catholica autem veri-
tas est in contrarium ; ad quam explicandam,
adverto sermonem esse de universali Eccle-
sia catholica. Hsec autem duobus modis potest
conspirare, seu convenire in assensu alicujus
rei. Primo, credendo illain solum ut probabi-
lem, vel probabiliorem et magis piam , aut in
quocumque alio simili gradu qui non attingat
certitudinem fidei. Secundo, potest convenire
credendo aliquid tanquam certum de fide, et a
Deo revelatum, et de hoc posteriori inodo est
prmcipalis queestio ; nam alter non pertinet
ad fidem ; aliquid vero de illo in fine subji-
ciam. Deinde in assensione fidei, seu tanquam
de fide, dupliciter cogitari potest error : uno
modo, cum pertinacia et culpa heeresis/ alio
modo per ignorantiam iuvincibilem ; inter
quos modos beec potest cogitari differentia ,
quod per priorem statim amittitur tota fides,
nou sic per posteriorem, saltem in^; singulis
personis, et ideo oportet de his modis sigilla-
tim dicere.
4. Assertio prima de fide. — Dico ergo pri-
mo : Ecclesia universalis seu Romana non po-
test afidedeficere perhgeresim. Est assertio de
fide,et tam frequens in Conciliis et Patribus, ut
superfluum videatur aliquid allegare. Videan-
tur scripta in defensione fidei, lib. 1, cap. A.
In Symbolo etiam credimus unam sanctam Ec-
clesiam; repugnat autem sanctitati hseresis,
quia hseresis destruit fidem, et fides est fun-
damentum sanctitatis ; ergo hseresis radicitus
tollit sanctitatem.LInderatio propria,etinScri-
ptura fundata, est,quiaEcclesiaChristi non po-
test deficere; deficeret autem si per heeresim
erraret ; ergo non potest sic errare. Minor et
probata est et est per se evidens, quia fides est
viuculum et quasi forma constituens hancEc-
clesiam et membra ejus, et ideo quicumque
per hseresim fidem amittit, eo ipso incipit esse
extra Ecclesiam. Ergo si tota Ecclesia fidem
illo modo amitteret, eo ipso desineret esse
Ecclesia, et inciperet esse synagoga Satause.
Major aulem probatur ex promissione Chri-
sti, Matth. 16 : Super hanc petram cedificabo
Ecclesiam meam, et portce inferi non prceva-
Jebunt adversus eam ; et ut de hac promis-
sione nos certiores redderet, dixit Matthsei
ultimo : Ecce ego vobiscum sum usgne ad con-
summationem sceculi, utique per specialem
protectionem, tum ut Deus, tum etiam ut
homo, ut Sancti exponunt,Cyrillus Alexandri-
nus^ in lib. 7 de Trinitate ; Salvian., libro se-
cundode vero Judicio; Hieronymus, in Epis-
tola ad Damasum; Prosper, lib. 2 de Vocat.
Gent.; Beda et Euthym., Matth. ultim. ; Chry-
sostomus, in eumdem Matlh., homil. 91 . Unde
optime idem Chrysostomus, homil. k in cap.
6 Isaiae, dixit, facilius esse solem cxtingui,
quam Ecclesiam obscurari ; et de hac Ecclesise
perpetuitate videri potest Leo Papa, Epistola
31; et Augustinus, 22 de Civit., cap. 15 etse-
quentibus; et in tractatu de Legibus, tractan-
do de perpetuitate legis gratise, lib. 10, cap. 1,
plura adduxi quse hanc veritatem confirruant ;
et est optimus locus ad Ephes. 4, ubi Paulus
dixit datos esse Ecclesise Pastores et Doctores,
ad consummationem Sanctorum, donec occur-
ramus omnes in virum perfectum ; ergo usque
ad i!lud tempus durabit vera Ecclesia Christi
militaus, et viatrix, ac subinde per veram
fidem ambulans.
5. Asscrtig sccunda de fide, — Probatur e@
136
DISPLT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITER, ETC.
Scriptura. — Ralio a priori. — Dico secnndo :
haec Ecclesia non potest errare in his quae cre-
dit tanqnam certa de fide, etiam per ignoran-
tiam invincibilem. Hanc etiam assertionem
censeo esse de fide certam, eamqne late osten-
di, libr. 1 Defensionis iidei, capit. A, et illam
proprie probat locus Pauli, 1 ad Timoth. 2,
ubi Ecclesiam Dei vivi vocat Columnam et fir-
mamenlum veritatis ; nam si decipi posset cre-
dendo falsum, etiam per errorem invincibi-
lem, non magis esset columna veritatis, quam
homo privatus. Hoc etiam confirmat promissio
Christi, Joan. 16 : Cum venerit Paraclitus,
docebit vos omnem veritatem ; nam hasc pro-
missio maxime intelligitur respectu Ecclesiae,
et de veritatibus necessariis, et ad fidem per-
tinentibus. Unde ratio a priori est, quia haec
Ecclesia regitur ab Spiritu Sancto, tanquam
ab sponso suo, et a Christo habet proraissio-
nem hrjus assistentise Spiritus Sancti, et ipse-
met Christus est caput hujus Ecclesiae, juxta
illud ad Ephes. 1 : Ipsum dedit caput super
omnem Ecclesiam, id est, triumphantem et
militantem, et specialiter super Ecclesiarn
congregatam ex gentibus et ex Judaeis, jnxta
illud Oseae 1 : Ponent sibi caput unum, ut recte
exposuit Augustinus,lib. 18 de Civitat., c. 28;
et ideo perpetuo influit Christus in Eeclesiam,
tanquam caput in corpus, ut ibidem Paulus
dicit. Sicque protegit illam, ne circa fidem
erret, etiam invincibiliter ' .
6. A.ttara ratio. — Altera ratio hujus verita-
tis et ex fundamentis fidei evidens est; quia si
Ecclesia Christi posset errare, credendo aliquid
falsum tanquam fide certum, etiam per igno-
rantiam invinoibilein, tota ejus fides dubia
redderetur; qu;a in singulis formidare posset
et dubitare ne forte per ignorantiam decipia-
tur. Consequens est aperte falsum, tum quia
non posset hoc modo dici firmamentum veri-
tatis; tum etiam quia non posset obligare fi-
deles ad aliquid credendum cum certitudine,
et tanquam infallibile, quod est contra ratio-
nem fidei Christianae, ut saepe dictum et os-
tensum est; tum etiam quia est contra usum
Conciliorum et sensum SS. Patrum; semper
enim ad statuendam hMem, reourrunt ad Ec-
elcsiae sensum, tanquam ad omnino verum et
extra errorem , sive per ignorantiam , sive
qnocumque alio modo, ut videre licet in Con-
citio Tridentino. sessione sexta, capite octavo,
et sess. 14, cap. 5; et apud Augustinum, libro
1 Videri possuut dicta in disp. 23 de Incar-
natione.
de Utilitate credendi, cap. 8 et 17; etin prin-
cipio librorum de Doctrina Christiana ; et Am-
bros., 3 de Fide, cap. 7.
7 .E ' ffugium hcereticorum ad Ecclesiam invi-
sibilem,de quo infra disp. 9, sect. 8, et in Defen-
sione fidei, lib. l,c. 7 et8. — Expugnatur. —
His rationibus et testimoniis coacti, haeretici
admittunt aliquam Christi Ecclesiam deficere
non posse> nec in fide errare; ut tamen lucem
veritatis effugiant, distinguunt duplicem Ec-
clesiam, visibilem et invisibilem; et visibilem
dicunt posse deficere et errare; invisibilem
autem esse perpetuam et infallibilem. Sed
isti imprimis recedunt a proprio dogmate, quo
dicunt nihil esse credendum, quod in Scrip-
turis non invenitur : illa enim distinctio, seu
Ecclesia invisibilis inaudita est in Scripturis
vel Patribus. Secundo loquuntur contra ver-
ba Christi. Quando enim dixit Matth. 16 :
Super haac petram tedificabo Ecclesiam meam,
aperte loquitur de Ecclesia visibili, quam po-
stea Petro commendavit pascendam Joan. 21.
Quomodo enim pasoeret invisibilem Eccle-
siam ? Et tamen illi Ecclesise promisit stabili-
tatem : Et portce inferi non pratvaUbunt, etc.
Et de eadem dixit^ Matth. 16 : Dic Ecclesire, et
si Ecclesiamnon audierit, etc, qure clare sup-
ponunt Ecclesiarn esse visibilem. Sicut etiam
illud, Actor. 20 : Posuit vos Spiritus Sanctus
regere Ecclesiam Dei. Unde Augustinus, lib.
3 contra Epistolam Parmen. , cap. 5 : Ecclesia,
inquit, supra montem constituta abscondi non
potest. Denique dum hseretici fugiunt ad Ec-
clesiam invisibilem,totam certitudinem Scrip-
turee canonicae auferunt; nam Scriptura in
tantum ut canonica recipitur, in quantum
per manus Ecclesia? infallibilis ad nos perve-
nit, et ab eadem approbatur; si aulem illa
Ecclesia invisibilis est, quis potest cognoscere
an per manus ejus Srriptura ad se venerit, et
ab ipsa approbetur? Imo etiam occludunt
viam salutis, quia extra Ecclesiam veram non
est salus ; si autem invisibilis est, quis poterit
illam cognoscere:, ut in ea sit etpermaneat?
De qno videri potest Augustinus, 19 contra
Faust., c. 1 1 , nbi requiritsensibiliasacramenta
ad distinctionem Ecclesiae. Itera, 1. i de Baptis-
rao, o. 1 ; et Hieronymus, Epist. ad Damas-
cenum; et Cyprianus, de Simpl. praelat. La-
tius de hae, re infra, disput. 9, sect. 6; et in
Defensione fidei, lib. 1, cap. 7 et 8.
8. Assertio tertia bipartita. — Ratio prio-
ris partis. — Ratio posterioris. — Dico tertio :
quamvis certum non sit, quae Ecclesia credit
tanlum ut pia et probabilia. esse vera, si ta-
SECT. VII. AN LEGITIMUM CONt
men tota Ecclesia in aliqaa Imjusmodi re
conspirat, tenendum est in eo non errare,
non solum practice, quod est rnanifestum,
sed etiam speculative. Ratio primae partis est,
quia non constat in his omnibus regi Eccle-
siam ab Spiritu Sancto, cum ad fidem ea non
pertineant, nec sint ad salutem necessaria.
Ratio vero alterius partis est, quia universa
Ecclesia, etiam speotata ut humana congrega-
tio iri qua sunt plures viri sapientes, habet
lmmano modo summam auctoritatem ; ergo
si tota Ecclesia judicet aliquid esseprobabile,
evideuter probabile est, et inde imprimis tol-
litur periculum practici erroris, et deinde fit
maxime verisimile, illud etiam in re ipsa esse
verum, praesertim quia etiam est verisimile
etiam Spiritum Sanctum specialiter adjuvare
et illuminare Doctores Ecclesise; si enim
quoad veritates omnesnaturalesidconceditur,
ut lib. 1 de Grat., cap. 2, num. 17, diximus,
quanto magis in liac materia seutiendum erit.
Sciendum est autem in his rebus esse gradus,
ut sumi potest ex dicendisin disput. 19, sect.
2, nam queedam illarum ]icet non sint tam
certee, ut eontrariee sint heereticse, interdum
sunt erroneee, quia proxime ad principia fidei
accedunt; interdum sunt temerariee propter
magnum consensum Patrum cui opponuntur.
Interdum vero suut tantum probabiles vel
probabiliores, et secundum eosdem gradus,
erit magis vel minus certum, Ecclesiam in his
nou errare.
9. Assertio quarta.— Declaratur. — Dico
quarto : licet Ecclesia sit infallibilis in cre-
dendo, nibilominus formaliter, ut sic dicam,
et tautum secundum se totam sumpta, non
est sufficiens viva regula fidei in docendo. Ra-
tio est, quia impossibde est totam hanc Ec-
clesiam convenire ad aliquid de fide definien-
dum; et ideo neque est apta ad loquendum,
et docendum per modum vivae regulee. Item,
quia magnapars hujus Ecclesiee non est suffi-
ciens ad docendum, nec hoc pertinet ad sta-
tum ejus, ut constat maxime de statu laico-
rum. Denique, quia docere ex Gathedra defi-
niendo, pertinet ad clavem scientiae, et est
actus specialis potestatis a Christo datee ad re-
gendam Ecclesiam indoctrina.Christus autem
non contulit hanc potestatem toti corpori Ec-
clcsiee, sed capiti, ut statim dicemus, et ita
ex sequentibus sectionibus haec assertio magis
iilucidabitur.
10. Ad fundamentum erroris in num. . —
Ad confirmationem, ibid. — Ad fundamentum
heereticorum jam responsum est, Ecclesiam
ILIUM SIT CERTA REGULA FIDEL 157
non duci in credendo spiritu humano, sed di-
vino, falsumque est tempore Antichristi om-
nino esse defecturam, ut etiam scripsi, lib. 5
contra Jacobum, Anglise regem, cap. 10, a
num. 17. Nam, licet magna ex parte obscu-
randa sit per vim tribulationis, tamen multi
perseverabunt, et erunt insignes Martyres; et
Christus, Matth. 24, per exaggerationem di-
cit : Vt in errorem inducanttir, si fieri potest,
etiam electi , significans saltem electos, qui
tunc etiam non deerunt , esse perseveratu-
ros; idemque cum proportione dicendum est
de synagoga, quamvis non sit eequalis ratio,
quia illa non erat universalis Ecclesia. In con-
firmatione, petitur an omnes Episcopi Eccle-
sia3 possint convenire in aliquo errore, nam
iuter Catholicos quidam affirmant, quia non
invenitur promissio ; alii negant, quia consti-
tueretur tota Ecclesia in magno periculo er-
roris. Mihi vero neutrum videtur satis explo-
ratum : probabile autem est ad providentiam
Christi pertinere ,ut id non permittat. Intelligi-
turque de collectione Episcoporum extra Pon-
tificem, nam de iUo statim dicam (Doctrinam
de Concllio uberiorem habes inferius , dis-
put. 11).
SECT10 VII.
Utrum legitimum Concilium sit infallibilis
regula fidei.
1. Ex multitudine pastorum Ecclesice con-
ficitur, danda esse Concilia. — Nomen Concilii
fundamentum liabet in Scriptura. — Supponen-
dum est Christum Dominum ita instituisse
suam Ecclesiam super petram, et sub uno Vica-
rio suo, ut voluerit eam perEpiscopos guber-
nari, ut Paulus testatur, Actor. 10; et ideo
illi sunt quasi Principes Ecclesiee sub supre-
mo, et sub illis sunt alii presbyteri, seu infe-
riores Pastores ac Prcelati. Ex qua institutione
sequitur ut, sicut respublica temporalis habet
sua comitia , in quibus prsecipui de populo
congregantur ad illam regendam, ita et in
Ecclesia sunt congregationes Episcoporum seu
Preelatorum, quse Concilia vel Synodi vocan-
tur ; nam prior vox fundamentum habet in
Scriptura, ut patet Matth. 28, et jam est ac-
commodata ad siguilicaudum hujusmodi Ec-
clesiasticum conventum. Alia autem vox grae-
ca est et synonima, et jam a Latinis frequen-
ter usurpata.
2. Conciiiorum triplex genus. — Primum
genus. — Secundum genus Umembre. — So-
1!
DISPUT. V. DE REGULIS QCIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITEB, ETC.
lent autem tria genera Conciliorum distingui :
quaedam enim dici possunt specialissima, seu
dicecesana. et sunt Synodi quae in singulis
Episcopatibus congregantur, in quibus unus
tantum Episcopus praeest et inferiores Pas-
tores cum illo conveniunt, de quibus loquun-
tur aliqui canones in Decreto, distinct. 48. et
ConciliumTridentinum, sess. 24, eap. 4, et 22
de Reformatione.Et dehisnibil est dicendum,
quia nunqnam congregantur adfidem docen-
dam, sed propter regimen. In secundo ordine
sunt Concilia, quse dici possunt particularia,
de quibus loquitur Canon 38 Apostolorum,
et alii in dicta distinctione 18; et Euseb.,
libr. 5 Historiarum, cap. 22, alias 23; et talia
sunt omnia, quae non sunt universalia totius
Eeclesia?, licet sint plurium Episcopatuum;
et haec in duo membra tacite distinguit Au-
gustinus, lib. 2 de Baptismo, cap. 3, in Con-
cilia provinciaruin et regionum : priora com-
muniter vocantur provincialia, seu localia,
ut iu 7 synodo, Action. 3, et sunt tantum
unius Archiepiscopatus, et in eis praeest Ar-
chiepiscopus suis suffraganeis Episcopis. Pos-
teriora vocari solent nationalia, quia solent
csse unius nationis, in qua sunt plures Ar-
chiepiscopatus sub uno Patriarcha, vel Pri-
mate, qui prseest, et aliquando vocantur gene-
ralia, ut in Concilio Toletano IV in principio ;
vel universalia, ut in Concilio Toletano III,
cap. 18, et in Carthaginensi IV in principio;
intelligitur autem secundum quid, vel per
comparationem ad priora, vel per respectum
ad gentem seu nationem in qua celebrantur.
3. Duo superiora genera Cunciliorum errare
possunt in fide. — Cur errare possint. — II a-
bent tamen magnam auctoritatem, et qualem.
■ — De toto autem hoc genere Conciliorum quae
particularia vocamus, eadem est ratio et doc-
trina, quantum ad praesens institutum spectat:
liullum enim illorum, per se spectatum, regula
est infallibilis fidei ; potest enim errare, ut
de facto erravittemporeCypriani, et sub illo ;
et generaliter traditur in synodo Romana sub
Symmaeho. Et ratio est, quia tale Concilium
non est universalis Ecclesia, neque illam
reprsesentat , neque etiam illam obligare
potest ad credendum quod docet, quia non
habet jurisdictionem in universam Eccle-
siam. Neque deuique invenimus promissio-
nem illi specialitcr factam. Dixi autem per
se spectalum, quia si accedat illi conhrmatio
1'outiticis, jara erit infallibilis regula; tamen
illam auetoritatcm habat a Pontitice, non a
se, et ideo probatio hujus partis pendet ex
dicendis sectione sequenti. Quod si quis inter-
roget quantam auctoritatem habeat hoc Con-
cilium ante confirmationem, respondeo bre-
viter : si tantum proponat et doceat illa quee
jam sunt definita, vel quse sunt per se satis
clare et expresse de fide, habet auctoritatem
ad cogendnm subditos ut credant, et ad ex-
communicandum eosqui repugnaverint, juxta
caput Ad abolendam, de Haereticis; quia ille
actus magis est jurisdictionis, et sufficienter
proponentis quod definittim est, quam defi-
nientis; si autem aiiquid denovo tradat quod
non repugnet antiquae doctrinae, sed ex ea po-
tius eliciatur, habet magnam auctoritatem
humanam, cui contradicere ordinarie teme-
rarium erit, ut Cano et Bellarminus in hac
materia docuerunt; potest autem in hoc ma-
gis vel minus inveniri, juxta qualitatem Con-
cilii in amplitudine vel antiquitate, vel maxi-
me in modo quo iu Ecclesia receptum sit.
4. Tertium genus Conciliorum. - - Conditio-
nes legitimi Concilii. — Sine dictis condHioni-
bus errare potest. — Tertium genus est Conci-
liorum generalium, seu universalium , qua?
Augustinus, supra, plenaria vocat, de quibus
Couciliis tractari potest, quas conditiones re-
quirant, et propter quas causas congregari
possint aut debeant, et unde habeant origi-
nem, scilicet, an ex divino jure vel ex Eccle-
siae institutione ; sed de his videri possunt
Bellarminus, libr. 1 deConciliis; Tunecrem.,
libr. 1 Summ., et Jacobat., in opere de Con-
ciliis, quod cum aliis ejusdem argumenti ha-
betur etiam in tomo decimo tertio tractatuum,
parte prima editionis Venetae anni 1584. Nunc
tantum breviter supponimus. ut hoc Conci-
lium sit legitimum, debere esse congregatum
auctoritate Pontificis, qui etiam debet iu eo
preesidere, vel per se, vel per legatos suos;
item , debere procedere sub obedientia et
unione ejusdem Pontificis, quoe omnia in ip-
sismet Conciliis frequenter docentur, et in
Epistolis decretahbus Pontificum, et aliqua
habentur in Decreto, distiuct. 16 et 17. Ratio
vero est, quia Pontifex cst supremum caput
ad quod spectat universalis gubernatio , et
omuia quae ad illam pertinent, et praesertim
quffi graviora sunt, ut habetur in cap. Majo-
res, de Baptismo, et hoc patebit magis ex sec-
tione sequenti. Ut autcm talia Concilia uni-
versalia sint, sufiicit ut convocatio sit uuiver-
salis, quantuin moraliter fieri possit, et ut nul-
lus Episcopus Catbolicus per se excludatur;
reliquoe vero circumstantiae relicta^ sunt, ut
existiino, arbilrio Pontificis. Ex qua doctrina
SECT. VII. AN LEGITIMUM CONCILIUM SIT CERTA REGULA FIDEI.
159
sumimus Concilium non coactum a Pontifice
non esse regulam fidei, imo posse errare, ut
ia Concilio Ariminensi visum est. Item sequi-
tur Concilium in principio legitime congrega-
tum, si in discursu temporis pro quo durat,
discedat ab obedientia et unione Pontificis, ex
tunc non babere auctoritatem, neque esse re-
gulam, ut in Basiliensi Concilio ex parte vi-
sum est, de quo nonnulla diximus in Defen-
sione fidei, libr. 3, cap. 48, a num. 8; et dis-
put. 9 de Censur., sect. 2, multos indicavimus
de re eadem traetantes, quse quidem omnia a
fortiori confirmabuntur ex dicendis; solum
ergo superest Concilium legitimum, de quo
principaliter mota est qusestio.
5. Varii modi definiendi in generali Conci-
lio. > — Ut autem breviter ad illam respondea-
mus, supponendum est varios esse modos seu
gradus iu definitione talis Concilii. Primus
est, quando in illo Papa personaliter adest, ut
in Lateranens., sub Innocentio, et similibus,
et definitio fit consentiente Papa et Concilio.
Secundus est, quando Papa adest per legatos
babentes ab ipso specialem instructionem de
veritatibus definiendis, et definitio fit a Con-
cilio, juxta talem iustructionem. Tertius est,
quando legati veniunt sine instructione par-
ticulari, sed Concilio in geuerali committitur,
ut in bis vel illis materiis veram fidem defi-
ntat, et postea definitio fit consentientibus
li gatis, et tandem additur confirmatio Ponti-
fieis; quartus gradus erit, si definitio facta a
Concilio et legatis eonsidereturantequam con-
firmetur a Papa. Quintus erit, si Concilium
aliquid definiat, repugnantibus legatis haben-
tibus instructionem. Sextus, si definiat repu-
guantibus legatis qui talem instructionem
non babent. Omitto autem hsereticos, qui in
nullo istorum graduum, Conciliorum auctori-
tatem admittunt; nam, suppositis quae dixi in
prsecedentibus sectionibus, nullum habent
fundamentum, et testimonia falsa, quaa variis
Conciliis impouunt, refellit sufficienter Bellar-
minus, libr. 2, capit. 8. Et si attente legantur
quae refert, fere non pertinent ad Concilia ge-
neralia, preesertim in materia fidei.
6. Prima assertio : Concilium generale defi-
niens primo modo, est regula fidei. — Proba-
tur primo ex Scriptura. — Primo ergo certis-
simum est Concilium generale in quo preesens
adest Pontifex , esse infallibilem regulam
fidei, et non posse errare in his quoa in doc-
trinafidei definit, vel quee approbat iu mate-
ria morum. Heec veritas ex Scriptura praxipue
probatur exemplo Apostolorum, Actor. 15, ubi
in forma definiendi : Visum est Spiritui
Sancto et nolu, aperte docuerunt Concilium
simile regi ab Spiritu Sancto, cum defiuit;
ergo non potest errare. Deinde probatur opti-
me ex promissione Cbristi, Joan. 16 : Cum ve-
nerit ille Spiritus veritatis, docelit vos omnem
veritatem : nam illa promissio non est facta
solum personis Apostolorum, pertinet enim
ad perpetuitatem et conservationem Ecelesiee ;
ergo facta est etiam pro successoribus ; vel,
si facta est toti Ecelesiae, necesse est in tali
Coneilio impleri, ut pro tota Ecclesia servari
possit. Solet etiam haec veritas colligi ex ver-
bis Christi, Matth. 48 : TJbi sunt duo veltres
congrerjati innomine meo, ibi sum in medio eo-
rit,m ; quee verba ad hoc propositum afferunt
multa Concilia, quee supra refert Bellarminus.
Quia vero possunt accommodari et ad Conci-
lia provincialia et ad minores congregationes,
advertendum est ibi promitti peculiarem assis-
tentiam, velauxilium, vel providentiam, om-
nibus qui nomine suo, id est, per potestatem
ab ipso datam, vel socundum debitum ordi-
nem, ad aliquid congregantur ; unicuique ta-
men congregationi, juxta capacitatem ejus, et
juxta exigentiam causae, vel negotii ; et ita
recte concluditur quasi per argumentum a
fortiori ; sicut etiam perpendit eo loco Maldo-
nat., si Christus adest quibuscumque congre-
gatis in suc nomine, inulto magis dicto Conci-
lio generali, et conferendo illi auxilium tali
nmneri necessarium ; et ita induxit illum lo-
cum Gregorius, lib. 7 Epist., cap. 401.
7. Probatur secundo ex traditione. — Secun-
do, habetur haec veritas ex perpetua traditio-
ne et consensu Ecclesiae ; nam imprimis om-
nia generalia Concilia in se agnoscunt istam
assistentiam Spiritus Sancti, et sub anathemate
tanquam hsereticosdamnantnon credentes de-
finitionibus suis; etuniversa Ecclesia catholica
hactenus illis paruit, et Patres hoc judicium
talis Concilii censent immutabile et ultimum,
quod non licet amplius iii dubium revocare, ut
patet ex Leone 1, Epist. 61, 62 et 450; et Gre-
gorio, lib. 4 Epist., cap. 24, prope finem, ubi
dicit quatuor Concilia prima generalia reci-
pienda esse, sicut quatuor Evangelia, scilicet
quoad certitudinem in rebus definitis; sumi-
tur etiam ex Athanasio, in Epistol. ad Epicte-
tum; ex Augustino, Epist. 462, qui etiam, in
Epist. 418, dicit, disputare deeoquod univer-
sa Ecclesia sentit, insolentissimce dementice es-
se. Hujusmodi autem merito reputatur quid-
quid universale Concilium cum Pontifice de-
finit.
160
DISPUT. V. DE RFGULIS QUIBUS FIDEI OBJEGTUM INFALLIBILITEB, ETC.
8. Probatur tertio ratione. — Unde tandem
sumitur ratio evidens, stantibus principiis su-
pra positis; ostensum est enim necessariam
esse in Ecclesia aliquam regulam vivain, quae
possit in controversiis fidei infallibiliter do-
cere quid tenendum sit, et in rebus obscuris,
cum eadem certitudine veritatem explicare, et
Ecclesise proponere; item est ostensum banc
regulam non posse esse totum corpus mysti-
cum Ecclesise, ut includit totum populum lai-
cum, imo nec totum clerum, propter impossi-
bilitatem et insufficientiam, et quia non om-
nes sunt Pastores vel Doctores Ecclesise ; ergo
nulla potest cogitari inter homines regula ma-
joris auctoritatis, quam sit universale Gonci-
lium cum Poutifice ; nam ibi est caput Eccle-
sise et alii Principes Ecclesiastici, qui merito
dicuntur universalem Ecclesiam reprsesenta-
re; ergo hsec maxime est talis regula infallibi-
lis. Et confirmatur, quiabujusmodi Concilium
potest obligare totam Ecclesiam ad creden-
dum quod sic definitum est, quia nulla est
major poteslas in Ecclesia; ergo quod sic defi-
nitur, oportetesse infallibile, alias contingere
posset Ecclesiam obligari ad credendum de
fide aliquid falsum, cujus oppositum ostensum
est sectione prsecedenti ; neque contra banc
veritatem invenio difficultatem alicujus mo-
menti.
9. Assertio secunda: Concilium generalese-
cundo modo definiens, est etiam regula fidei. —
Addendum vero est seeundo Concilium gene-
rale, iu quo Papa non adestper se, sed perle-
gatos, postquam ab ipso Papa confirmatum est
esse infallibilem regulam fidei. Est assertio
de fide, in qua omnes Catholici conveniunt ;
et habetur iisdem testimoniis et principiis, et
ex communi praxi Ecclesise ; nam plura ex
Conciliis generalibus, a Nicseno usque ad Tri-
dentinum, hoc modo peracta sunt et confir-
mata, et statim sunt habita ut regulse fidei
infallibiles. Ratio autem est, quia ibi adest
tota auctoritas Ecclesioe , quoe invenitur in
Concilio generali, cum praesentia Papre, qni
prius adfuit quasi reprresentative per legatos;
et id, quod deesse videbatur de personali con-
scnsu ejus,pcr confirmationem suppletum est;
ergo nihil deest ad plenam auctoritatcm et
infallibilitatem talis Coneilii, nam corporalis
illa prcesentia non est de substantia ; et sufficit
quasi spiritualis conjunetio per influxum po-
testatis, sicut alias significavit Paulus, 1 ad
Corinth. 5, quando excommunicavit absen-
tem : Congrcgatis vobis, ct meo spiritu cum
virtule Domni noslri Jesu. El confirmatur
tandem, quia saepe moraliter impossibile est
Papam personaliter adesse Concilio generali,
saepeque esset cum magno dispendio Eccle-
sise; ergo nou est verisimile hanc praesentiam
esse necessariam, quia neque esset conveniens
providentiee modus, neque est fundamentum
ad id asserendum.
10. Tertia assertio: ConciUum generale tertio
rnodo definiens, est regula fidei. — Tertio ad-
dendum est, quando Concilium generale ha-
bet instructionem a Papa per legatos de rebus
in particulari definiendis, et ipsum Concilium
definit sequendo instructionem, errare non
potest, et statim, nulla spectata confirmatio-
ne, incipit esse illa definitio regula fnlei, et
res definita de fide. Ita etiam sentiunt com-
muniter Catholici, et est res certa ; quia illa
dcfinitio jam hab.it consensum totius Concilii
et Papae, non solum per legatos, sed etiam
per seipsum ; ergo habet tantam auctoritatem
et certitudinem, sicut definitio Concilii gene-
ralis ubi adest prsesens Papa. Patet consequen-
tia, quia, ut dixi, preesentia vel absentia per-
sonalis seu corporalis parum refert, si alias
constat de judicio et de conseusu Pontificis.
Deinde probatur, quia illud Concilium, quoad
talem definitionem , habet contirmationem
Pontificis, quasi anticipatam ; ergo non habet
minorem auctoritatem quam Concilium ge-
nerale confirmatum. In his ergo tribus asser-
tionibus nulla est dubitatio. In hac vero ulti-
ma posset aliquid inesse difficultatis, sed fa-
cile expediri potest ex his quae tradunt aucto-
res citati, et ideo non immoror.
11 Dubium de definieute quarto modo. —
Quid sentiunt Parisienses. — Quid vero Caje-
tanus, Beitarminus et plerigue alii. — Aucto-
ris judicium. — Concitium generale definiens
quinlo et sexto modo non est regula fidei. — At
vero quando Pontifex solum adest in Concilio
per legatos, sine iiistructione particulari, et
totum Concilium cum legatis aliquid defiuit,
est grave dubium an tale Concilium possit er-
rare, et consequenter an talis definitio faciat
fidem ante confirmationem Pontificis ; nam in
hoc sunt opiniones inter Catholicos; Pari-
sienses enim, et alii qui credunt tale Conci-
lium esse supra Pontiiicem, consequenter af-
firmaut ejus definitionem esse infallibilem,
quia est a suprema potestate, et quia illud
Coucilium repivesentat Eeclesiam uni versalem .
Contrarium vero docent Cajetanus , Turre-
crcm., quos relcrt et sequitur Bellarminus, lib.
2 de Conciliis, cap. 11. Quibus adde Castrum,
lib. I dc Justa hasretLc. puint.,cap. 0. Quia ve-
SECT. VIII. AN PAPA SINE CONCILIO SIT CERTA REGULA FIDEI.
161
rissimum est Papam esse supra tale Concilium;
quia infallibilitas nec invenitur directe pro-
missa tali Concilio , nec delegabilis est ; et
propter reliqua quee in eis videri possunt.
Ego autem breviter censeo illud Concilium
non esse regulam frdei, quia saltem ejus auc-
toritas infallibilis est sub opinione, et quia
non habet jurisdictionem ad obligandam Ec-
clesiam ante confirmationem. Nihilominus
tamen probabilissimum censeo non permissu-
rum Deum, ut tale Concilium legitime proce-
dendo erret, utique facieudo quod in se est,
non tam propter ipsum quam propter Ponti-
ficem, quia esset magna perplexitas et ma-
gnum scandalum Ecclesiae, si Pontifex etCon-
cilium inter se dissentirent. Unde a fortiori
constat generale Concilium definiens duobus
ultimis modis, scilicet, vel contra instructio-
nem Pontificis, quando illam misit, etiam con-
sentientibus legatis, vel illis dissentientibus,
etiamsi instructiouem non habueriut, non
esse regulam frdei, sed posse errare, quia non
procedit legitime, sed utroque modo a capite
discordat.
Doctrinam de Pontifice uberiorem, vide in-
fra, disputat. 10.
SECTIO VIII.
Utrnm Summus Pontifex etiam sine Concilio
generali sit infallibilis regula fidei ?
4. Distinctio. — Instituisse dristum mo-
narchiam Ecclesice , est de fide. — De Sum-
mo Pontifice duplex est potissima disputa-
tio, una de dignitate et primatu ejus, an
fuerit ex institutione Christi, et consequen-
ter sit de jure divino : sed hoec pars sup-
ponenda potius nunc est quam disputanda,
quia revera non est hujus loci propria l, neque
datur temporis commoditas ; legi ergo possunt
citati auetores, preesertim Turreeremat., Cano,
et Bellarminus, et Cajetanus, in opusc. de hac
re. Nos ergo supponimus tanquam de fide
certum, Christum Dominum instituisse Eccle-
siam suam, ut esset una spiritualis respublica,
habens monarchicum regimen, quod ipsemet
Christus in Petro inchoavit, ut perpetuo du-
raretin successoribus ejus. Ita constatex pro-
missione Christi, Matth. 16 : Stiper hanc pe-
tram cedificabo Ecclesiam meam ; nam est mo-
raliter evidens, per illum articulum, hanc,
1 Vide 1. 1 Defensionis fidei, c. 10, et infra,
disp. 10, sect. 3.
XH.
Petrum designasse ; prsemiserat enim : Tu es
Petrus ; et statim subjungit : Et portce inferi
non prwvalebunt adversus eam, significans per-
petuitatem sedificii fundati in illa petra, et
consequenter illam petram fore perpetuam,
non in persona, sed in cathedra et successio-
ne. Et illi eodem modo statim promisit, pecu-
liari et singulari excellentia, claves Ecclesise,
dicens : Tibi dabo claves regni coelorum. Deui-
que, promissionem hanc prope ascensionem
suam Christus implevit, Joan. 21, dicens Pe-
tro : Pasce agnos, et : Pasce oves meas, id est,
rege et guberna (hoc enim in similibus locis
significat verbum pascendi in Scriptura, juxta
phrasim hebraicam ) totum gregem meum, a
minimo usque ad magnum, qui per agnos et
oves significatur ; itaque, cx consonantia ho-
rum locorum, et verborum proprietate, et ex
rei necessitate, et materiae gravitate , et ex
communi sensu ac traditione Eeclesia: et Pa-
trumomnium, constat Christum ibi instituisse
primatum Ecclesiae in persona Petri, ut in suc,-
cessoribus ejus perpetuo duraret; et ita est hic
articulus tenendus, non solum tanquam de fide,
sed tanquam unum ex preecipuis fundamentis
fidei, et maxime necessarium ad tollendas hae-
reses et schismata, ut citati auctores latissime
prosequuntur, referendo Patres quos breviter
et erudite colligit Maldouat. in utrumque lo-
cum Matth, et Joan., satis accurate illa expo-
nendo.
2. Recensentur varics Pontificis potestates.
— Prcesens quxestio est solum de potestate defi-
niendi. — Altera pars hujus disputationis est
de potestate Pontificis, quae plura membra
complectitur ad varias materias pertinentia;
habet enim supremam potestatem jurisdictio-
nis in foro sacramentali, de qua dictum est
in materia de Poenitentia, disput. 16; habet
deinde supremam jurisdictionem in externo
foro spirituali ct ecclesiastico, quae legislativa
est, seu direetiva, et consequenter etiam est
dispensativa, et de illa tractavimus in mate-
ria de Legibus, lib. A, a principio, et lib. 3
Defensionis fidei, a cap. 6, et multa in trac-
tatu de Voto, libro sexto, capite nono, et de Ju-
ramento, libro secundo, capite trigesimo; est
etiam potestas coactiva , de qua in tomo de
Censuris, disputatione prima, sect. 2, dictum
est. Extenditur etiam ad dispensandum indul-
gentiarum thesaurum, ut iu tomo de Pceniten-
tia, disp. 39, declaratum est. Solum ergo su-
perest dicendum de potestate deiiniendi, seu
docendi Ecclesiam cum infallibilitate , quac
propria est hujus loci; et quia de Pontifrce, ut
11
m
DlSPUT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEl OBJEGTUM 1NFALLIBIL1TER, ETC.
definienle simul cum Conciiio generali, jam
dictum est, solum superest inquirendum,
utrum si solus definial absque generali Conci-
Ho, eamdem habeat infallibilitatem, et sit re-
gula fidei, vel possit errare ; quia non solum
hseretici affirmant errare posse, quod mirum
non est, cum primatum ejus negent; verum
etiam aliqui catbolici dubii sunt ; quia, licet
primatum agnoscaut supra singulos de Eccle-
sia, non tamen supra totam Ecclesiam collec-
tive , et in Concilio generali congregatam ,
quod etiam fundamenium falsum est, et ideo
illo omisso,
3. Partis negathce argumentum primum.
— Secundum. — Tertium. — Ratio dubitandi
esse potest, primo, quia una regula viva suffi-
cit Ecclesiae, et ha^c jam assignata est, sciH-
cet, Conciiium generale legitimum et appro-
batum : ergo Pontifex per se non est regula.
Probatur consequentia, tum quia in potestate
iam singulari et excellenti non oportuit dari
multitudinem, tum maxime quia in negotio
tam gravi, non expediebat Ecclesise ut solus
Ponlifex sine supremo examine, quale fit in
Concilio generali, possit res definire. Unde
argumentor secundo, quia alias,quidquid Pon-
tifex definiret, etiamsi temere et sine debito
Concilio id faeeret, esset de fide credendum,
quod durissimum est. Tertio est communis
difficultas, quia definitio semper fit a particu-
lari persona, ut constat; sed nunquam est de
fide hanc personam quse loquitur, esse verum
Pontificem : ergo potest nunquam esse de fide
quod definit.
4. Assertio affirmativa Calholica. — Prola-
tur primo ex Scriptura. — Nihilominus veri-
tas Catholica est, Pontificem definientem ex
cathedra esse regulam fidei, quae errare nou
potest, quando aliquid authentice proponit
universse Ecclesise, tanquam de fide divina
credendum : ita docent hoc tempore omnes
Catholici Doctores, et ceuseo esse rem de fide
certam, quse iinprimis probari potest ex testi-
inoniis proxime citatis. Nam Christus dedit
Pelro et successoribus ejus auctoritatem pas-
cendi Ecclesiam, maxime in doctrina, et sin-
gulari modo, id est, non tantum per auctori-
tatem praMlicandi, quam omnibus Apostolis
indiflerenier tribuit, cum dicit : Eunles, do-
cele ouines gentes, et prcedicate Evangetium
omui creaturw ; sed per potestatem jurisdictio-
uis, interprctandi, seu propouendi veritates
crcdeudas, et sub obligatioue illas credciidi ;
ergo haec potestas liabet uecessario adjuuctam
iufallibililatem etassistentiain Spiritus Sancti,
ut non erret. Consequentia probatur, quiahoc
necessarium est propter infallibilitatem Eccle-
sise in credendo, quam supra ostendimus ;
nam, si Pontifex docens illo modo, eam pos-
set decipere, etiam ipsa posset decipi ; imo co-
geretur ad errorem, quia credere teneretur.
Antecedens autem patet ex verbis Christi supra
ponderatis, et ex traditione Pontificum et Pa-
trum : hac enim ratione docent Ecclesiam
Romanam esse matrem et magistram omnium
Ecclesiarum. Unde Damasus Papa, epistola ad
Stephanum, vocat Pontificem doetorem Or-
tliodoxse et iminaeulata: fidei, quod etiam ag-
noscit Ilieronymus, in Epist. ad eumdem Da-
masum , de nomine hypostasis. Atque ita
idem probat alter locus de fundatione et cedi-
ficatione Ecclesiee super Petrum; nam, si Pe-
trus vel successor ejus posset Ecclesiam deci-
pere, non esset firmum, et stabile sedificium,
cum a fide pendeat, et ipsa fides respectu Ec-
clesiae , etiam pendeat ex hoc fundamento.
Unde etiam concluditur ita esse intelligen-
dam aliam Christi promissionem , Luc. 22 :
Ego rogavipro te, Petre, ut non defiaat fides
tua ; intelligitur enim de Petro, non pro illo
tautum, sed ut erat futurus petra, et perpe-
tuum Ecclesiai fundamentum, et ita durat in
successoribus, saltem quatenus Pontifices sunt,
ut exposuit Leo Papa, serm. 1 et 2 de Assump-
tione sua, et Innocentius III, iu cap. Majores,
de Bapti?mo ; et multi alii Pontifices, in suis
Epistolis decretalibus.
5. Probatur secundo ex consensn et traditiont
Ecclesice. — Secundo igitur et principaliter
probatur assertio ex consensu et traditione
Ecclesiae; nam imprimis, ut dicebam, Ponti-
fices a principio hanc potestatem in se agno-
verunt, et illa usi sunt, et non est verisimile
illam usurpasse, tum propter eorum multitu-
dinem et magnam sanclitatem, tum propter
consensionem et obedientiam Ecclesiae. Dein-
de ipsamet Concilia generalia approbata hanc
in Pontifice potestatem recognoscunt, ut patet
ex Concilio Vienneusi, in Clement. unica de
Summa Trinitate et ex Concilio Florentino,
sessione 25, in fin.; et ex Lateranensi, sub
Leone X, qui articulum vigesimum quartum
Lutheri, hanc veritatcm ncgantis, tanquam
hajreticum damnavit. Itcm Concilia provincia-
lia a Pontificibus confirmata recipinntur ab
Ecclesia tanquam regula fidei infallibilis, ut
patet ex Concdio Milevitano et Arausicano, et
ex multis Toletauis et Carthaginensibus , et
praicipue de Romanis seu Lateraucnsibus, de
quibus ita sentiuut omnes Catholici Doctores ;
SECT. VIII. AN PAPA SINE CONCILIO SIT CERTA REGULA FIDEI.
163
ergo signum est Pontificem sine Concilio ge-
nerali possealiquid de fide constituere, etcon-
sequenter sine Goncilio provinciali ; nam est
eadem vel major ratio, quia potest alio modo
sufficientemdiligentiam adhibere. Deniqueita
etiam senserunt omnes Patres antiqui quos
refert Walden., libr. 3 Doctrinalis; Hosius, in
Confess. Fidei, cap. 53; Gano, libr. 5 et 7 de
Locis; Turrecrem., lib. 2 Sum., cap. 4 09, et
sequentibus; et Bellarminus, libr. 3 de Pon-
tifice; Salmeron, super Matth. 16, et super
alia testimonia citata ; et ibi expositores mo-
derni ; et videri etiam potest Directorium In-
quisitorum, secunda parte queest. 2 et 7 us-
que ad 17; et Penna, in scholiis ad illas.
6 Terti > ralione, quod non expediat Eccle-
siie potestatem capitis alligare Concilio. —
Itl ostenditur primo. — Tertio, possumus hanc
veritatem ratione explicare, quia in primis non
expediebat Ecclesiee, propter quam hsee potes-
tas data est Pontiiici, ut illa daretur quasi alli-
gata, et dependens a Coneiho generali; ergo
verisimile non est ita fuisse datam, ac subinde
poleritPontifexsinetali Concilioveritatem de-
finire, sine periculo erroris. Antecedens osten-
ditur primo, quia difficillimum est Concilium
generale congregare, et ordinarie fieri non po-
test sine magno labore et dispendio Ecclesias,
et aliquando potest esse moraliter impossibile,
propter persecutiones, bella, vel alia impedi-
menta. Aliunde vero potest seepe instare ne-
cessitas damnandi novam insurgentem heere-
sim, vel declarandi veritatem aliquam neces-
sariam, quse in dubium revocatur ; ergo opor-
tuit Summum Pontificem habere hanc potes-
tatem independentem a Concilio generali. Se-
cundo, quia ita erat utilius ad majorem Eccle-
siee unitatem, quia nisi caput Ecclesiae haberet
in omnibus superiorem potestatem, facile pos-
sent oriri schismata. Tertio, nunquam legimus
hanc poteslatem datam esse Pontifici depen-
denter a Concilio ; sed potius, e converso, da-
tam esse Concilio dependenter a Papa. Unde
ratione illius habet infallibilitatem , et ideo
ante confirmationem ejus non habet dictam
auctoritatem; ergo Pontifx per se habet il-
lam, unde de facto soent Concilia generalia
illius sequi judicium, ut videre licet in Ephe-
sino primo, et in Chalcedonensi, et in Niceeno
secundo. Et videri etiam potest Innocentius 1,
epistol. 26; et Gregorius, libr. 4, epistol. 32;
et Gelasius m epistola ad Faustum.
7. Corollcwium primum de prceceptis morum.
— I)e fide esseputatur ab Antonino et Cano. —
Et ex hac generali assertione, sequitur primo
Pontificem non posse errare in preeceptis, seu
rebus moralibus quas tradit vel approbat pro
universa Ecclesia. Hoc intelligendum quan-
tum ad substantiam seu quantum ad honesta-
tem morum ; nam quoad circumstantias, vel
inultiplieaudi praecepta, vel rigorem aut ni-
mias poenas, non est inconveniens aliquando
committere aliquem humanum defectum ,
quia hoc non est contra Eeclesiee sanctitatem ;
approbare autem turpia pro honestis, vel, e
converso, damnare honesta tanquam iniqua,
repugnat veritati et sanetitati Ecclesiae; et
ideo in his etiam non potest errare Pontifex.
Quod dixit esse de fide Antoninus, 3 part., tit.
12, cap. 8, § 2; Cano vero, lib. 5 de Locis,
cap. 5, dixit parum distare. Alii vero recen-
tiores paulo minus rem hanc exaggerant: Mo-
lina, de Justit., disputat. 325; Bellarminus,
libr. 5 de Boman. Pontif., cap. 5. Declaratur
exemplo. Nam Ecclesia approbavit commu-
nionem laicorum sub una specie, tanquam
sufficientem ad salutem, et ideo hoc habetur
tanquam certum de fide, juxta Concilium Tri-
dentinum, sess. 22, cap. 1 ; sed in hac et si-
mili materia, ut Ecclesia id teueat, sufficitap-
yirobatio Pontificis, imo illam tenetur Eccle-
sia sequi ; ergo, ut Ecclesia nou erret, necesse
est ut Pontifex in taii materia errare non pos-
sit ; et ita sensit etiam Innocentius III, in capit.
Per venerabilem, Qui filii sint legitimi. Deni-
que omnia adducta in assertione hoc corolia-
rium confirmant; preesertim quia, ut supra
dicebam, decreta morum includunt doctrinam
moralem, non minus necessariam ad salutem
quam sint aliee veritates fidei.
8. Corollarium secundum, de canonizatione
Sanctorum. — Ejus ratio. — Te?nerarkim est
sentire contra prcecedens corollarium. — Se-
cundo infertui' non posse errare Pontificem
in Sanctorum canonizatione ', ut recte docuit
D. Thomas, Quodlib. 9, artic. ultimo; Antou.
et Gano, supra; et Bellarmiuus, libr. 1 de
Sauctorum beatitudine, cap. 5; Azor, tom. 2,
hl). 5, cap. 6, qiuest. 5; Valent., tom. 3, dis-
tiuct. 1, queest. 1, punct. 7, § 40, versie. Itaqm
quod ad; Sylv., v. Canotdzat., qiuest. 3, ubi
refert Joannem de Napoli absolute damnantem
coutrarium de haeresi; Turrecrem.,1. 2 Sum.,
cap. 110. Sumitur vero nostrum eoroliarium
ex Gregorio, in cap. Sicut, distiuct. 15; et
Bernardo, epistoi. 174 ad Lugdunenses. Ratio
vero est, quia heec est pars qusedam materiee
1 De qua in Defens. fidei, 1. 2, c. 8, non-
nulla.
164
DISPUT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITER, ETC.
moralis, et valde necessaria ut Ecclesia non
erret in cultu , et adoratione religionis, alias
contingere posset ut coleret hominem damna-
tum, et ad illum preces funderet, quod est
etiam contra puritatem et sanctitatem Eccle-
siae. Uem non iicet fidelibus dubitare de gloria
Sancti canonizati ; id enim sub prsecisa obliga-
tione preecipiunt Pontifices in ipsa canoniza-
tione ; ergo oportet ut illi prsecepto non possit
subesse error, alias defieeret Deus m rs maxi-
me neees?aria Ecclesiee , quod est contra pro-
videntiam , et promissiones ejus ; et ideo,
quamvis baec illatio non sit de fide, censeo
esse satis certam, et contrariam esse impiam
ac temerariam (Lege , si placet, Walden.,
tom. 3 Doctrin., tit. 14, cap. 22 et sequent. ;
Castr., libro 1 de Justa hseret. punit. , ca-
pite 6 ; Anconitanum, qusest. 14 et sequen-
tibus).
9. Corollarium tertium de approlatime re-
ligionum .—Cani error circa hoc corollarium. —
Ratio pro eodem corollario. — Tertio, infero
non posse Pontificem errare in approbatione
religionis; ita tradinms etiam ac latius tom. 3
de Religione, lib. 2, cap. 17, et amplectuntur
recentiores couimuniter : Azor, tom. 2, lib. 5,
cap. 7, qusest. 2 ; Valentia supra, et quos dicto
loco citamus, quod intelligendum est quoad
substantiam ejus, quidquid sit de circumstan-
tiis, ut esse possunt , vel in approbatione reli-
gionis non necessarise , vel in nimia multitu
dine earum, quamvis etiam in his non sit te-
mere ferendum judicium ; substantiam autem
voco, quod religio approbata non solum non
sit noxia vel inutilis, sed etiam simpliciter sit
via ad perfectionem ; in quo graviter erravit
Cano, dicto libr. 5, cap. 5, contrarium sen-
tiens ; nam illud temerarium reputavit divus
Thomas, opusc. 19, cap. 4 ; et dicta assertio
est valde consentanea Concilio Tridentino ,
sess. 25, cap. 16 de Regularibus , et Concilio
Constant. , quod damnavit Wiclephum et
Joannem Huss, quia male seutiebant de reli-
gionibus a Sede Apostolica approbatis, quos
refellit Walden. supra, tit. 9, prsesertim a
cap. 83; Bellarminus, lib. de Monachis, et alii
scrihentes contra hcereticos. Denique favet
communis sensus Ecclesiee, ita sentientis de
religionibus approbatis , et contrarium tan-
quam scandalosum et impium damnantis. Ra-
tio vero est, quia ha;c etiam est magua pars
raaterise moralis ; oportet euim ut Ecclesia ha-
beat seeuritatem ©t certitudinem, non tantum
in praiceptis, sed etiam in consiliis, et in via
perfectionis. Itein, quia approbare religionem
est quasi canonizare tale institutum ut sanc-
tum ; ergo ad providentiam Spiritus Sancti
spectat ut in hoc non permittat errare Eccle-
siam quam specialiter regit ; erraret autem
Ecclesia si Pontifex posset errare ; ergo cre-
dendum non est id accidere posse.
10. Ad primum argumentum in numero
tertio. — Primum argumentum ex dictis solu-
tum est : nam revera in Ecclesia non sunt
duse regulae infallibiles vivae, sed una tantum,
quse est Summus Pontifex , qui potest variis
modis uti ad definiendum sua potestate, prout
opportunitas tulerit, et Ecclesiee fuerit expe-
diens, et ideo unus illorum modorum est, de-
finire cum Concilio generali , quia interdum
expedit ad majorem Ecclesise satisfactionem ,
utque magis constet de communi consensu
ejus , et ad majorem confusionem hseretico-
rum, vel quorumcumque contradicentium, ut
recte nobis declararunt Apostoli exemplo suo,
Actor. 15, et ad Galat. 2.
11. Ad secundum. — In secundo vero argu-
mento, postulatur quam diligentiam debeat
Pontifex adhibere ad definiendum quando
Concilium generale non congregat ; ad quod
breviter respondeo, aliquam sine dubio esse
necessariam, quia Deus non vult ut homines
temere judicent vel gubernent ; quanta vero
futura sit, nullo jure, saltem divino, definitum
est, sed prudentiee ipsius Pontificis relinqui-
tur. Solet autem quaeri quid sit futurum si
Pontifex sine praemissa diligentia definiat :
aliqui dicunt posse tunc Pontificem errare, et
Ecclesiam posse tunc non assentiri ; sed hoc
periculosum est , quia Ecelesise non poterit
constare an Pontifex adhibuerit sufficientem
diligentiam necne, vel relinquetur singulo-
rum arbitrio , ut judicent an diligentia suffi-
ciens fuerit, et ideo melius, ut existimo, res-
pondetur non admittendo casum ; nam Spiri-
tus Sanctus, qui regit Ecclesiam, non permit-
tet Pontificem tam imprudenter definire ; et
ideo, quoties absolute definit, credendum est
sufficientem diligentiam prsemisisse.
12. Ad tertiuu. — In ultimo argumento,
petitur qusestio superioribus annis valde con-
troversa , an sit de fide hunc Pontifieem esse
verum Pontificem, quam non possum nunc
prodignitatc disputare; breviter tamen, multi
sentiunt non esse hoc de fide, scd vix poteruut
sustinere ccrtitudinem fidei in rebus definitis
a Pontifice, nisi consequenter dicaut non so-
lum Pontificein verum, sed etiam nec reputa-
tum ab Ecclesia, posse errare defmieudo, quod
censet Bellarminus supra. Ego tamen fere
SECT. I. AN FIDES SIT ACTUS 1NTELLECTUS, ET QUOMODO DEFINIRI POSSIT.
165
ante triginta annos l, hoc est anno Domini
1585, docuit Romse esse de fide, hunc Ponti-
ficem esse verum Pontificem , postquam suffi-
cienti consensu totius Ecclesise receptus est,
et ita approbatus, ut omnes illi obedire te-
neantur, etiam in deflnitionibus fidei, quia
haec obligatio necessario supponit illam certam
fidem, et illa veritas particularis est sufficien-
ter contenta in universali dogmate fidei, quod
successor Petri est verus Pontifex ; et tunc
sufficienter applicatur, et fidelibus proponitur.
Quam sententiam postea nostri vel publicis
disputationibus defenderunt, vel typis etiam
nonnulli mandarunt. Ex quibus consuli potest
Alphonsus Salmeron, lib. I in Epistol. Pauli,
parte secunda, disputat. de Ecclesia, satis ante
medium, a § Angeli etiam: Albertinus, tom. 1,
coroll. 3 Theologico, ex tertio principio philo-
sophico, qusest. 3, a num. 10 ; Valentia, su-
pra, in § 38, versic. Secunda ratio, licet ipsius
probatio parum concludat. Reliqua videri pos-
sunt in supra citatis auctoribus.
DISPUTATIO VI.
DE ACTU FIDEI.
Totius disputaiionis partes. — Post tracta-
tum de objecto fidei , priusquam dicamus de
illius habitu, dicendum est de actu, qui na-
tura sua prior est ; nam propter illum est ha-
bitus , et ab illo speciem sumit ; actus autem
fidei, secundum generalem rationem suam ,
abstrahit ab humana et divina fide ; in prse-
senti tamen solum de divina tractamus, et
ideo supponimus omnia quse de humana fide,
seu de communi ratione actus fidei solent Dia-
lectici disputare. Similiter actus fidei divinse
convenit cum aliis actibus virtutum infusa-
rum , in ratione actus supernaturalis , ad
quem, ex vi suse speciei et naturse, est divina
gratia necessaria , et de illa etiam sub hac ge-
nerali ratione nihil in praesenti dicendum est,
quia ad materiam de Gratia spectat, et ibi
sufficienter dictum est, libr. 2, a cap. 4. Re-
linquitur ergo consideranda propria et speci-
fica ratio actus fidei infusae : de quo prius sub-
stantiam, deinde proprietates, postea causas
et effectus considerabimus. Advertendum au-
tem est actum fidei non habere ex natura sua
causam, quse cogat, seu necessitet intellectum
ad illum efficiendum ; quia evidens non est, et
1 Vide infra, disput. 10, sect. 5.
hinc fit ut voluntas sit necessaria ad illum
prsestandum : et quia ante omnem voluntatem
necessarium est judicium, quod ad volendum
inducat, quia nihil volitum, quin preecogni- ^
tum, ideo etiam ante voluntatem credendi,
necessarium est simile judicium. Unde resul-
tant tres actus a nobis explicandi, qui inci-
piunt a judicio, quo homo statuit expedire cre-
dere, seu credendum esse, et inde fit progres-
sus ad voluntatem credendi , et tandem elici-
tur actus fidei, in quo fides consummatur ; /
et ideo contrario ordine dicendum est, ac pri-
mo de hoc ipso actu in quo fides consistit,
SECTIO I.
Utrum fides sit actus intellectus, et quomodo
definiri pcssit?
i. Error hfBreticorum. — Rejicitur. — In
principio hujus materiae, disputatione prima,
dixi late de nomine fidei, atque ostendi et
actum intellectus et voluntatis significare pos-
se; ut ergo non sit iterum de nomine dispu-
tatio, suppono sermonem esse de illa fide, de
qna dixit Paulus, ad Hebr. 1 0 : Justus ex fide
vivit, utique tanquam ex fundamento et ra-
dice justitise, ut explicuit Tridentinum, sess.
6, cap. 8; etideo vocatur communiter fidesjus*
tificans, non tanquam sola sufficiat, nec tan-
quam sola forma, sed ut origo justitise, sicut
in opere de Gratia non semel, peculiariter
vero in 1. 8, cap. 21, contra hsereticos dictum
est. De hac ergo fide dixit Lutherus, quem alii
sequuntur, esse aetum voluntatis, non intel-
lectus ; definiunt enim esse fiduciam de divina
misericordia propter Christum : non video au~
tem fundamentum,alicujus momenti pro hoc
errore; solum enimafferunt qusedam Scripturae
testimonia, in quibus fiducia, sub nomine fi-
dei, solet postulari ; de illis vero jam, disputa-
tione prima, ostendi melius intelligi de propria
fide, quae, licet ad fiduciam necessaria sit, et
propter illam postuletur, re tamen vera non
est fiducia ; et deinde, licet daremus in ali-
quibus locis sermonem esse de fiducia sub no-
mine fidei, negari non potest quin, ubi sermo
est de propria fide justificante, ad intellectum
referatur.
2. Assertio prima affirmativa et omnino
certa, satisfaciens prioriparti tituli. — Proba-
tur primo ex Scriptura. — Dico ergo primo :
Sctus fidei infusee actus est ab intellectu elici-
tus. Ita D. Thomas 2. 2, qusest. 2, artic. 1,
praeserlim solvendo argumenta, et cum eo
166
DISPUT. VI. DE ACTU FiDEl.
alii Doctores, quos hic et sequenti sectione re-
feram, et quos allegavi praedieta disput. 1,
sect. 1, num. 2, etresestomninocerta. Primo
ex sacra Scriptura, nam Paulus, 1 ad Corinth.
13, tria ponit preecipue necessaria ad salu-
tem, et inter se distincta, fidem. scilicet, spem,
et charitatem ; distinguit ergo fidem ab spe ;
ergo et a fiducia, quia fiducia nihil aliud est
quam spes firma, ut supra ostensum est; ergo
fides ibi numerata a Paulo non est fiducia;
ergo non est actus voluntatis, sed intellectus,
quia non potest cogitari quis alius actus sit in
voluntate. Qnod autem illafidessitjustificans,
satisdeclaravitConciliumTridentinum sess. 6,
cap. 7, dum dicitin justificatione haec tria ho-
minem recipere , fidem, spem et charitatem ;
praeterea id aperte sumitur ex Epistola ad
Hebroeos 1 1 , ubi Paulns ait : Sirie fide impos-
sibile estplacere Deo ; loquitur ergo de fidejus-
tificante; illa enim est maxime necessaria ad
placendum Deo, et statim reddit rationem,
quia accedentem ad Deum, oportct credere quia
est, etc. Credere autem Deum esse, non est
voluntatis, quia non est appetere aliquam bo-
nitatem, sed cognoscere quamdam veritatem ;
ergo tribuit illam fidem intellectui. Similislo-
cus est ad Roman. 10: Quomodo invocabunt in
quem non crediderunl, id est, quem per fidem
non cognoverunt, et ideosubdit: Quomodo au-
tem credent sine pra?dicante : nam fides ex au-
ditu, qui est sensus disciplinee, et cognitionis
acquirendae. Alia plura testimonia retuli, lib.
8 de Gratia, cap. decimo quinto, num. secun-
do, et in dicta disput. I hujustractatus, etat-
tingam alia in sequenti sectione.
3. Secundo, ex Tridentino. — Secundo su-
mitur assertio clare ex Trideutino, nam cap.
6, sess. 6, primum motura ad justificationem,
dicit csse, credere vera esse, qiue divinitus reve-
latasunt : verum autem objectum estintellec-
tus : et post hunc actum ponit actum fiduciee
dicens : In spem eriguntur, et de priori exponit
illud : Accedentem ad Deum, oportet credere quia
cst ; de posteriori autem, illud Marci, cap. 2:
Omfide, fili; ergo, juxtaConcilium,fidesjusti-
ficans non est fiducia ; est ergo actus intellec-
tus. Et idem sumitur ex cap. 6, ubi de intel-
lectu explicat illud : Sine fide impossibile est
placcre Deo;'m qua fide postea ponit funda-
mentum justitiae. Item, canone 9, fidem distin-
guit a dispositionibus voluntatis ; est ergo
dispositio intellectus. Possem ex Patribus
multaafferre adeamdem veritatemconfirman-
dam, quffi vidcri possunt in citato cap. 15 de
Grat. ; sufficere tamen ccuseo in 1 dispiit* ad-
ducta, et quee addam sectione sequenti, prse-
ter loeuui Augustini, quem statim explicabo.
4. Tertia ratione. — Ratione confirmatur
assert'o, primo in generali, quia non sola
voluntas. sed etiam intellectus supernaturali-
ter perficiendus est, ut sit justitia perfocta;
sicut in patria, non tantum voluntas, sed ma-
xime intellectus perficitur, ut anima sit plene
beata ; et ideo dixit Christus Dominus, Joan.
17 : Hcrcestvita wterna, ut cognostant te, etc;
quod, licet de vita patria? possit recte intelligi,
etiam de vita spirituali vise intelligitur a Pa-
tribus, et fortasse maxime ad mentem Christi ;
ergo necessaria est cognitio Dei supernaturalis
ad justitiam via?; cognitio vero perfectio est
intellectus, et illa quse necessaria est ad salu-
tem, per fidem obtinetur; ergo fides actns et
perfectio est intellectus , et hoc significavit
Paulus, 2 a<l Corinth. 10, dicens : In captivi-
tatem redigentes omnem intellectum in olse-
quium Christi, quasi diceret, ad perfectum
Dei obsequium, non voluntatem solam, sed
etiam intellectum esse illi peculiari modo sub-
jiciendum. Denique ordo ipse et subordinatio
potentiarum intellectus et voluntatis postulat
hoc, quia amor ex cognitione pendet; et fir-
mitas spei ex certitudine fidei oritur, ut supra
probavi, disputat. 1, ex Paulo, ad Roman. 4,
et ex eodem, ad Hebr. 11, constabit sectione
sequenti; ergo necessaria est prsevia perfectio
intellectus ad perfectionem voluntatis; illa
autem non est alia nisi fides; ea ergo est per-
fectio intellectus.
5. Assertio secunda, satisfaciens parti tituli
posteriori. — Declaratur assertio, seu drfinitio
actus ftdei particulatim . — Dico secundo : pro-
pria definitio actus fidei est, quod sit assensus
firmus, in auctoritate Dei obscure revelantis
fundatus. Hsec definitio sumi potest ex his
quae tradit D. Thomas, dicta qusest. 1, art. 1,
quamvis formaliter et in propriis terminis il-
lam non tradat. Sumitur etiam ex proxime
dictis, adjunctis aliis quoe de objecto fidei
dicta sunt. Et declaratur breviter : nam assen-
sus actus est intellectus, significat enim judi-
cium, quo intellectus ad unam partem deter-
minatur. Notat autem D. Thomas in illa voce
significari judicium, quod non ex necessitate,
sed ex quadam assensione seu consensu vo-
luntatis datur; quomodo videtur dixisse Au-
gustinus de Spiritu et littera, cap. 31 : Quid
est crederc, nisi consentire verum esse quod di-
citur ; pcr illam ergo particulam assensvs ,
quoe loco generis ponitur, distinguitur actus
fidei ab omni actu clicito a voluntate; quia,
SECT. I. AN FIDES SIT ACTUS LNTELLECTUS, ET QUOMODO DEFIMRI POSSIT.
167
licet vox assensus in illo rigore sumatur, non
est actus elicitus, sed imperatus a voluntate :
communiter autem etiam judicium evidens
solet assensus vocari. Distinguitur etiam ab
omni apprehensione vel inquisitione intelle-
ctus nondum deliberate judicantis. Additur
vero, quod sit firmus, ut ab opinione distin-
guatur, quse etiam prsebet assensum, sed for-
midolosum et aliquo modo dubium ; fides au-
tem debet esse firma. Quia vero hoc solet
etiam suo modo tribui fidei humanse, et multo
magis cuicumque assensui evidenti, ideo ad-
ditur ultima particula, in auctoritate Dei, etc,
per quam actus fidei infusse, tam ab acquisita
fide, quam ab actu scientise, et a quovis evi-
dente distinguatur; et prseterea per illam par-
ticulam designatur ultima differentia essen-
tialis et substantialis actus fidei; nam hsec
differentia sumitur ex objecto formali, quod
per illam particulam explicatur, ut constat ex
supra dietis de objecto formali fidei.
6. Actus fi&ei, et alii tam intellectus quam
voluntatis, unicum respectum habent ad oljec-
tum formale et materiale, — Idprobatur. — Et
confirmatur. — Unde est attente consideran-
dum, quod etiam notavi, libr. 2 de Grat., cap.
4, in actu fidei non inveniri duos respectus
ex natura rei distinctos : unum ad materiale
objectum, et alium ad formale, ut quidam
cnm Nominalibus sentiunt, dicentes actum
illum sumere substantiam suam ab objecto
materiali, modum autem accidentalem, et ex
natura rei distinctum a substantia actus, su-
mere ab objecto formali. Est enim hoc falsum,
et impossibile in omnibus actibus, tam intel-
lectus quam voluntatis, qnia non possunt hse
potentiee tendere in materiale objectum, nisi
sub aliquo motivo et ratione formali, et ideo
ex puro materiali objecto nullam substantiam
vel speciem sumunt; ut in prsesenti non po-
test intellectus judicare esse verum materiale
objectum propositum, nisi sub aliqua ratione,
vel auctoritate ostendente veritatem ; ergo
non intelligitur in assensu aliqua habitudo ad
materiale objectum nude sumptum, sed tan-
tum ut est sub tali formali objecto ; ergo, per
dictam particulam, in auctoritate, etc, expli-
catur prima et substantialis differentia illius
actus, qui est vera fides infusa. Et confirma-
tur, quia hinc provenit ut, licet objectum
materiale sit ordinis naturalis, si credatur sub
auctoritate divina, actus sit supernaturalis; et
e contra, licet materiale objectum sit in se su-
pernaturale, si credatur ex auctoritate huma-
na, actus sit naturalis; ergo signum estex solo
materiali objecto, nullam posse rationem su-
mi; alias ex re supernaturali semper illa ratio
supernaturalis resultaret; et e contrario, ex
naturali objecto naturalis ratio, quod constat
esse falsum in actu quo hsereticus credit mys-
terium Trinitatis; nam ille actus nullo modo
supernaturalis est, de quo dixi ex professo in
materia de Gratia, tractando de substantia
supernaturalium actuum, libr. 2, prsesertim
cap. 14.
7. A definitione tradita discrepare videtur
alia ex Augustino. — Circa hanc vero defini-
tionem dubitare quis potest, quia D. Thomas,
d. artie. 1, vult definitionem actus fidei esse,
quam tradit Augustinus, libro de Prsedestina-
tione Sanctorum, cap. 2, cum dicit, credere
nihil aliudesse quam cum assens'one cogitare.
Quse definitio in genere quidem convenire vi-
detur cum ea quam tradidimus ; nam idem est
dicere, cum assensione, quod dicere, esse as-
sensum ; tamen in differentia videtur esse
magna diversitas ; nam Augustinus pro diffe-
rentia solum ponit, quod sit assensio cum co~
gitatione, et nullam mentionem facit auctori-
tatis divinse, imo etiam neque hnmanse ; di-
citur autem assensns esse cum cogitatione, vel
ex illa, quando non est ex simplici inteUigen-
tia, et quasi notitia terminorum, sed ex inqui-
sitione quadam; nam, ut notavit idem Au-
gustinus, 10 Confess., cap. 41, et Isidorus,
lib. 1 Sententiarum, cap. 13, cogitatio est
quaidam veluti iterata coactio , quia intel-
lectus cogitur ad intelligendum , vel remi-
niscendum quod memoriee commendavit, vel
quod primo intuitu non statim videt neque
penetrat. Et ita per illam particulam distin-
guitur fides a perfecta intelligentia ; per illam
vero sic explieatam, non videtur sufficienter
distingui actus firlei divinse ab opinione, quia,
etiam dum opinamur, cum assensione cogita-
mus.
8. Responsio ex D. Thoma contra quam varie
instatur. — Ad hoc tacite vero occurrit divus
Thomas, explieando particulam cum assen-
sione, ut dicat firmitatem in assentiendo. Sed
instari potest de fide humana, quia, teste
Aristotele, etiam differt ab opinione in firmi-
tate, adeo ut, lib. 2 Magnorum moralium,
cap. 6, ita scribat : Vehemeus opinio, quatenus
stabilis est, et credulitate inconcussa, a scien-
tia non differt, etc. Responderi autem potest,
etiam firmitatem humanse fidei esse infirmam
respectu firmitatis Fidei Christianse, quia illa
prior non excludit omnem formidinem de pe-
ricitlo falsitatis, sicut excludit posterior. Sed
168 DISPUT. VI. DE.ACTU FIDEI
adhuc obstat, quia etiam actus scientise est,
cum cogitatidne assentiri; nam, teste Augusti-
no, 15 de Trinit., cap. 15, omnis inquisitio per
discursum est cogitatio; et verbum, quod per
discursum etiam evidentem formatur, est as-
sensus cum cogitatione, et tamen est omnino
firmus , et excludens periculum falsitatis ,
quando discursus est evidens ; ergo etiam illo
modo non est integra defmitio. Et magis ur-
get haec difficultas in assensu theologico ; est
enim firmus et obscurus, et ex cogitatione non
convincente intellectum, quia est ex discursu
non evidente ; ergo illi convenit tota illa de-
seriptio, seilicet, cum assensione cogitare, et
tamen non est actus fidei.
9. Exacta responsio ad definitionem Augus-
tini. — Propter hsec dici potest satis probabi-
liter, non fuisse intentionem Augustini defi-
nire exactefidem illo loco, sed tantum expli-
care quamdam ejus proprietatem , quaerei,
de qua tractabat, deserviebat, et sufficiebat ;
docebat enim ibi, non solum fidem, sed etiam
initium fidei esse ex Deo, et ad hoc proban-
dum adducit loeum Pauli, ad Philip. 3 : Non
sumus sufficientes cogitarc aliquid ex nobis ,
quasi ex nobis, utique, ait Augustinus, in his,
quce ad pietatem pertinent; et sub hoc princi-
pio sumit initium fidei a cogitatione inchoari,
quod probat, quia credere est cum assensione
cogitare; ad quam probationem sufficit quod
hoc conveniat fidei divinee, etiamsi sit com-
mune Theologise, et cuicumque scientiae, vel
etiam fidei humanse. Nihilominus D. Thomas
voluit sententiam illam ad definitionem ac-
commodare, et ideo per assensionem intelligit
firmum assensum, atque etiam voluntarium,
et ita excludit opinionem et scientiam ; per
cogitationem autem intelligit inquisitionem,
quae non convincit intellectum cum necessita-
te, quod oportet intelligi etiam de necessitate
illationis ex principiis certis , ut hoc modo
excludatur etiam assensus Theologicus. Tan-
dem, quia illis solis verbis valde obscure ex-
plicatur ratio fidei, addit D. Thomas, in solu-
tione ad primum, habitndinem ad objectum
formale, quod est divinum testimonium. At-
que lta definitio coincidit cum illa quam tra-
didimus, neque est disputandum de vocibus,
quando de re constat.
SECTIO II.
Utrum recte definiatur fides, quod sit subslan-
tia rerum sperandarum , argumentum non
apparen tium .
I . Dulium primum, quam fidem Paulus il-
lis verbis describat. — Quorumdam responsio
de fiducia. — Eorum motivum primum . — Se-
cundum. — Tertium. — Quamvis superior defi-
nitio satis explicet essentiam actus fidei, non
possumus hanc praetermittere, quia a Paulo
data est, ad Hebr. 1 1. Neque dubitamus an sen-
tentia vera sit ; nam ad hoc satis est Pauli tes-
timonium, sed inquirimus an illa sit etiam de-
finitio actus fidei, et quem sensum habeat. In
quo puncto duo sunt explicanda : primum, quee
fides sit ibi descripta. Secundum, qualis sit
descriptio. Circa primum, aliqui dixerunt fi-
dem illam esse fiduciam : ita Erasmus, in An-
notationibus ad illum locum, et videtur fuisse
sententia Damasceni, lib. & de Fide, cap. 11,
quam non refellit Magister sententiarum, in
tertio, distinct. 23. Et favent Chrysostomus et
Greeci, qui exponunt fidem esse substantiam re-
rum sperandarum, id est, existentiam illarum,
quamdiu re ipsa non possidentur; nam illud
esse, quod res sperandse habentin nobis prius-
quam obtineantur, est ipsa spes, et ideo di-
cuntur haberi in spe, et non in re, ut passim
Augustinus loquitur, et eodem modo delec-
tant, juxta illud : Spe gaudentes, et illud, Job
19 : Reposita est hcec spes mea in sinu meo,
circa quod dicit Chrysostomus , homil. 21,
in ad Heebr., ad finem : liesurrectio nondum
est, sed spes facit, ut ea consistat in anima
nostra ; spes autem et fiducia, ut ssepe dixi,
idem sunt. Aliter videri potest Paulum ibi lo-
qui cle fide miraculorum; nam fidei quam ibi
describit, infra tribuit miraculosa opera, di-
cens de antiquis Patribus, per hanc fidem
obturaverunt ora leonum, extinxerunt iwpetum
ignis , etc. ; aliter etiam D. Thomas 2. 2,
qupest. A, artic. 1, definitionem illam declarat
dehabitufidei.
2 Resolutio dubii, describere Paulum fidei
supernaturalis actum. — Dicendum nihilomi-
nus est, quod etiam 1. 8 de Gratia, c. 15, cce-
peramus tradere, ibi explicari a Paulo actum
fidei justificantis, et necessarire ad salutem.
Probatur aperte conclusio ex contextu; nam
in finc cap. 10 concluserat : Justus ex fide
vivit; clarum estautem fidem, ex qua vivimus,
SECT. II. AN RECTE DEFINLVTUR FIDES SPERANDARUM, ETC
169
esse fidem justificanteni, tanquam fundamen-
tum justitise, ac subinde esse actum intellec-
tus, u t probatum est sectione prsecedente, et
Concilium etiam Tridentinum exponit; de liac
autem fide, per quam justus vivit, incipit Pau-
lus statim dicere, cap. 11 : Est autem fides
sperandarum substantia rerum, eic; ergo de-
finit fidem intellectualem , et justificantem ;
deinde de eadem fide paulo post subdit, sine
illa impossibile est placere Deo , quia acce-
dentem ad Deum, oportet credere quia est; con-
stat autem boc non fieri sperando, sed assen-
tiendo ; potest enim quis credere Deum esse, et
desperare. Item, ibidem ait : Fide intelligimus
aptata esse scecula verho Dei, et alia exempla
adducit de eadem fide , praesertim Noe et
Abraham, qure plane ostendunt sermonem
esse de intellectuali fide ; et, licet interdum de
expectatione ac spe loquatur, solum est in
quantum est effectus fidei. Prseterea favet
multum buic expositioni Concilium Tridenti-
num, supra, et Arausicanum, cap. 25. Estque
communis Patrum, Chrysostomi, bomil. 21 ci-
tata, et ibidem Theophylacti, et aliorum Grre-
corum, Ambrosii et Anselmi ; item Hieronymi,
lib. 3 adGalat., cap. 5, explicando fructus
spiritus; Bernardi, serm. 10 in Psalm. Qui
habitat ; pra>sertim vero Augustini, tract.
79 in Joann., et libr. 2 homil., 32, et epist.
112, et in lib. de Peccatorum meritis et re-
missione, cap. 31, et in Enchyridio, cap. 8 ;
et consentiunt Scholastici statim citaudi, et
ex declaratione definitionis magis constabit ;
nam illa particula argunienlum, nonspei, sed
intellectuali fidei potest convenire.
3. Ad primum motivum in num. 2. — Ad
secundum. — Ad tertium. — Neque obstat expo-
sitio illius vocis substantia, supra objecta : tum
quia illa non est necessaria ; tum etiam quia
a suis auctoribus etiam ad intellectum refer-
tur, quatenus res promissse et nondum obten-
tae, solum videntur habere esse apprebensum,
quod in intellectu imprimis existit, et per fi-
dem censetur quasi subsistere, et habere esse
iirmum in credente. Item non obstat quod in-
terdum Paulus applicat illam fidem ad fidem
miraculorum, quia etiam illa fides substantia-
liter intellectuabs est, et eidem conveuit tota
definitio, quod est etiam valde notandum;
nam, ut infra dicam, fides eatholica et fides
miraculoruin, seu fides particularis in vera
revelatione fundata, essentialiter non difiV
runt, sed in aliquo modo accidentali; et ideo
Paulus, in discursu illius capitis, de illis om-
nibus sub eadem detinitione loquitur. Denique
sine dubio Paulus de actu fidei potissimum
loquitur, facile tamen potuit definitio, servata
proportione, ad habitum applicari.
-4. Dulium secundum, qualis sit illa Pauli
descriptio. — Opinatio Erasmi ejusque suasio
prima. — Secunda. — Tertia. — Vera dubii re-
solutio. — Secundo, explicanda est ipsa descri-
ptio : nam Erasmus etiam vult non esse defi-
nitionem, sed laudem quamdam, et encomium
fidei. Et potest suaderi primo : quia datur per
quidpiam extrinsecum fidei, quale est, esse
substantiam rerum sperandarum. Secundo,
quia non est adsequata fidei; ut enim dixit
Augustinus, dict. cap. 8 Enchyrid., spes tan-
tum est de bonis nondum babitis, et aliquando
futuris ; fides autem est etiam de malis, et de
rebus existentibus, etiam quse ad nos non
pertinent. Tertio, quia tota illa descriptlo vi-
detur fidei huraanse convenire. At vero com-
muniter Doctores illam declarant tanquam
propriam fidei definitionem, D. Thomas, 2. 2,
quaest. 4, artic. 1, et ibi Cajetanus et alii; et
Soto, 1 de Natur. et Grat., cap. 7; alii scho-
lastici cum Magistro, in 3, distinct. 23; Bo-
naventura, artic. 1, qucest. 5; Albertus, artic.
18; Ricbardus, artic. 4, qusest. 1 ; Paludanus,
queest. 4; Gabriel, qusest. 2, et Major, quaest.
8; Alexand. Alens., 3 part., qusest. 68, mem-
bro 5, art. 2, et plerique recentiores, illo loco
Pauli, et novissime atque ac^urate noster Jus-
tinian., a qua sententia recedendum non est,
cum sit communis, et possit commode exponi.
5. Resolutio duo astruit, et fidem definiisse
Paulum, et principale ejus munus declarasse.
— Dico ergo ibi Paulum et definiisse, seu de-
scripsisse fidem (ut loquitur Concilium Arau-
sicanum supra), et quemdam efiectum ejus,
?eu munus et offWum, propter qnod princi-
paliter datur, declarasse. Prior pars videtur
mihi potissimum contineri in illis verbis : ar-
gumentum non apparentium ; nam vox argu-
mentum idem significat, quod firmum assen-
sum, sive dicamus, juxta latini verbi proprie-
tatem, positam esse causam pro effectu, ut
Anselmus et D. Thomas dixerunt; nam argu-
mentum dici solet oratio rei dubiee faciens fi-
dem; sive, juxta vim grsecae vocis, eXeyxo?> in_
terpretemur, manifestationem seu determina-
tionem, ut Chrysostomus, Theophylactus et
alii Grseci loquuntur, sive conjuuctionem in-
tellectus, ut loquitur Augustinus. Per illam
ergo particulam significatum est a Paulo, ut
exponunt Sancti, prsesertim Cbrysostomus, fi-
dem debere esse assensum non minus firmum
et certum, quam sit assensus evidens, quo in-
170
DISPUT. VI. DE ACTU FIDEI.
tellectus convincitur, et ex necessitate induci-
tur, et ita per illam particulam distinguitur
christiana fides ab humana; addit vero, esse
non apparentium, utique rerum, seu veritatum
quse non videntur, ut tota materia fidei com-
prehendatur, et actus fidei ab actu evidente
distinguatur; et ita ibi etiam indicatur ratio
assentiendi, quee esse debet auctoritas Dei,
quia non posset assensus obscurus esse ita cer-
tus, nisi in Deo niteretur, ct sic per hsec verba
explicata est sufficienter natura actus fidei, et
soluta manent secundum et tertium argumen-
tum.
6. Adprimam. suasionem in num. A. — Quo-
niam vero fides non datur homini propter
solam cognitionem, sed maxime propter ope-
rationem, ad quam solent homines maxi-
me induci per spem remunerationis, ideo
Paulus, ad utrumque finem et fructum fidei
respiciens, addidit illa verba, imo ab illis in-
ccepit, dicens : Est substantia rerum speran-
darum, per quee homines valde possent induci
ad fidem et opera ejus; in illis vero sola illa
particula, substantia , indiget aliqua expo-
sitione. Habetur autem ibi graece nomen
uuoaTOTi?, quod proprie solet suhsistentiam si-
gnificare, et inde Patres Greeci supra allegati
declarant fidem esse, per quam in nobis exis-
tunt et quodammodo subsistunt res promissee,
priusquam compleantur. Et est probabilis ex-
positio. Videtur tamen mihi illud preedica-
lum in eo sensu formaliter magis convenire
spei quam fidei, qnia per spem quodammodo
possidemus rem promissam, et sola fides sine
spe non sufficeret ut res sperandee in nobis jam
subsistere dicerentur, et hoc videtur mihi si-
gnificasse Damascenus, d. cap. 11. Quocirca
particula sic intellecta magis tribuitur fidei
causaliter, quam formaliter, ut in loco supra
citato, Job 19, piius de resurrectione dicitur :
Scio quia Redemptor meus ririt, et ego resur-
recturus sum ; et postea subditur : Rcposita
est ha?c spes mea in sinu meo, ubi significatur
per ipsam spem reponi in nobis rem pro-
missam; et nihilominus scientia ipsa, quee
nihil erat nisi fides, vocatur spes, quiacausat
illam. Et confirmat hoc Paulus, ad Hcbr. 3,
vocans fidem initium substantirp Dei; atque
hoc modo fere coincidit haec declaratio cum
aliaAnselmi, D. Thomse, et communi seholas-
ticorum,dicentium vocari fidem, substantiam
reruni spcrandarum , quia est fundamentum
spei; et videtur quidem simplicior explicatio,
quia nomon hypostasis proprie significat fun-
/]amentum, seu substantiam, quatenus substat
aliis, et quia proprium est fidei fulcire spem
et fiduciam ; non posset enim homo sperare,
nisi crederet; ideo certitudo fiduciee propor-
tionata est certitudini fidei ; et hoc etiam si-
gnificavit Augustinus, qui locis citatis legit
fidem esse substantiam sperantium ; nam est
viluti baculum in quo viatores nituntur ad
sperandum. Et ita etiam patet respousio ad
primam objectionem, quia hic effectus expli -
catus estmagis propter utilitatem practicam,
quam propter solam fidei cognitionem, et
ideo etiam ibi non est posita tota materia
fidei , sed tantum res sperandee, quia reliquee
ad hunc effectum non pertinebant. Subintelli-
giturautemsermonemesse de rebus sperandis
a Deo, nam de illis in toto illo capite Paulus
loquebatur.
SECTIO III.
Quotuplex sit actus fidei?
1. Prima divisio actus fidei, in intemum et
externum — Quamvis actus fidei revera unius
tantum sit rationis essentialis, ut videbimus,
uihilomiuus varias recipit partitiones, quas
oportet breviter adnotare, tum ut declaren-
tur voces quibus loquendum est, tum etiam
ut de illa unitate fidei magis constet. Primo
ergo dividitur actus fidei in interuum et
externum, quse divisio sumitur ex D. Thoma,
dict. quaest. 2, juncta 3 ; in illa tamen solum
prius membrum pertinet ad propriam fidem,
de qua nunc tractamus, et illi soli conveniunt
definitiones fidei explicatee, et tantum etiam
de illo dicendum est in sequentibus; actus
enim exterior bdei solum est sensibile signum,
quo per verbum, vel actionem exteriorem ho-
minis, interior fides significatur, et ita per
quamdam analogiam signo tribuitur nomen
signati, neque de hoc actu in ordine ad ejus
cognitionem vel speculationem aliud dic.ere
necesse est. In ordine vero ad mores, potest
animadverti hoc signum dupliciter posse ex-
hiberi a credente, primo, sine speciali volun-
tate profitendi suam fidem, sed vel casu et
quasi naturalitcr, seu per inadvertentiam lo-
quens, vel ad alium fmem humauum; et tunc
talis actus externus nullam habet rationem
virlutis, neque a Theologo eousideratur. Alio
vero modo exhibetur hoc signum ex speciali
voluntate religiosa, ut sic dicam, et vocatur
confcssio fidei, quam dixit Paulus, ad Rom.
10, ore fieri ad salutem ; et tunc praecipua
SECT. III. QUOTLPL!
ratio talis actus consistit in voiuntate confi-
tendi fidem , de qua voluntate inquiri potest
quam bonestatem habeat , et quam neces-
sitatem, et ad quam virtutem pertineat, quse
postea in discursu materioe, et prsesertim in
parte morali tractanda sunt, in disput. \ 4.
2. Secunda divisio trimemlris aclus creden-
di Dco, Deum et in Deum. — Secunda divisio
actus credendi esse solet in actum credendi
Deo, Deum et in Deum. Hanc tradit D. Tho-
mas bic, quaest. 2, artic. 2; et Alens., 3 part.,
qusest. 68, memb. 7, artic 3, et alii scbolas-
tici cum Magistro, in 3, distinct. 23, prrcser-
tim Durandus, quaist. 7, et sumpserunt ex
Augustino in locis statim referendis. Cirea
quam dubitari imprimis solet an contineat
diversos actus fidei, necne ? Et resolutio est,
non esse necessarios plures actus ad illa tria
membra explicanda : nam in rigore distin-
guuntur tantum secundum varias babitudi-
nes ad eumdem Deum ; nam, ut supra dixi-
mus, Deus est objectum materiale et formale
fidei, et prffiterea est finis ultimus in quem,
et ipsa fides, et ipse fidelis, et quidquid ba-
bet, referenda sunt; cum ergo dicimur cre-
dere Deo, intelligitur dicenti et testificauti, et
ita significatur habitudo ad objectum for-
ruale ; cum autem dicimur credere Deum,
significatur objectum materiale, etita illa duo
conjunguntur in unum actum, quo credimus
Deum esse, vel esse Trinum, quia ipse dicit ;
credere autem in Deum, addit relationem in
ipsummet Deum, tanquam in ultimum finem,
quee relatio optime etiam cadit in actum quo
credimus Deo de se loquenti ; ergo ad ilia tria
non est necessaria pluralitas actuum creden-
di. Dico autem non esse necessariam, quia in-
terdum potest dari actus credendi Deo, qui
non sit actus credendi Deum, ut cum credo re-
surrectionem futuram , quamvis e converso
non possit dari actus credeudi Deum , quin
per illum credatur Deo, si est verus actus fi-
dei; et ratio est , quia per particulam Deo ,
significatur objectum formale fidei adaiqua-
tum, et consequenter indicatur essentia actus
fidei, quse necessario includitur in omnibus
actibus. Per particulam autem Deum, indica •
tur objectum materiale, ct non adgequatum,
sed principale, et ideo dari potest actus cre-
dendi Deo, qui non sit credere Deum ; et ea-
dem ratione potest esse actus credendi Deum
et Deo, qui non sit in Deum, quia relatio in
uitimum finem (ut esse potest a credente) non
est de essentia actus fidei, sed est separabilis
ab illo, etiamsi circa Deum, ut objectum cre*
X SIT ACTUS FIDEI. 171
ditum, versetur; et ideo etiam dixi illa tria
non necessario includere plures actus fidei,
quia, quantum ad tertium membrum, plures
actus requiruntur, licet non fidei. Est enim
necessarius aliquis actus voluntatis, per quem
fiat illa relatio in Deum, ut in ultimum finem ;
et ideo circa illa duo priofa inembra nihil
aliud dicere necesse est.
3. De tertio membro an sit acius revcra
intcllectus, an potius voluntatis. — Dissidium
Cajetani cum Durando. — Conciliatur. — Circa
tertium autem dubitari solet an formaliter
dicat actum voluntatis, vel intellectus, quod
tractat Cajetanus, dicto artic. 2, et refert Du*
randum supra dicentem , formaliter dicere
actum charitatis, quo credens tendit in Deum,
tanquam in finem ultimum; ipse vero Caje-
tanus boc reprobat, dicens potius significare
actum ipsum intellectus, ut relatum ad Deum,
tanquam ad finem ultimum ; sicut fides for-
mata non est ipse charitas, sed est fides, ut
participans a cbaritate ordinem ad ultimum
finem. Et in universum, actus imperatus, li-
cet morabter participet honestatem actus im-
perantis per relationem ad finem ejus, pro-
prie et formaliter non est ipse actus impe-
rans ; quee sententia mihi placet, quamvis
qnrestio sit tantum de modo loquendi, et re-
vera Durandus non contradicit, sed loquitur
more Avgustini, et aliorum Doctorum, dicen-
tium credere in Deum esse credendo amare,
seu ire in Deum ; quod potest dupliciter fieri,
primo, referendo in Deum ipsummet actum
credendi, ita ut credfre in Deum sit credere
propter dilectum Deum, et hoc videtur voluisse
Cajetanus. Et est satis propria locutio, juxta
quam potest quis credere in Deum per om-
nem actum fidei, etiamsi per illum non cre-
daturDeus, quia omnis actus fidei potest exer-
ceri propter Deum dilectum. Alio etiam modo
potest quis credere in Deum, amando ipsum
propter se, etsi specialiter non referat actum
fidei in ipsum, et tunc etiam dicetur credere
in Deum, juxta mentem Augustini, quia cre-
dit tendendo simul in Deum ut in finem, et
tunc videtur formaliter denotari actus chari-
tatis, ut conjunctus actui fidei.
4. Dissidium alterum de eodem tertio mem-
bro, an requirat charitatem. — Auctoris resolu-
tio concilians. — Solet autem ultimo dubitari
an credere in Deum dicat actum fidei forma-
tffi vera charitate Dei, vel possit etiam in pec*
catore reperiri. Nam quod ille actiis sit pro-
prius justorum , indicat D. Thomas , dicto
artic. 2, et magis expresse in quaest. \, ar^
H2 DISPUT. VI. DE
tic. 9, ad 3, ubi ita explicando initium sym-
boli : Credo in unum Deum, dicit illud intel-
ligi dictum propter Ecclesiam , quae semper
estsancta; et idem sentiunt alii scholastici, qui
simpliciter Dei amorem et cbaritatem postu-
lant. Et videtur aperta sententia Augustini ,
tract. 29 in Joannem, ubi credere in Deum,
exponit per illud ad Galat. 5 : Fides, quce per
charitatem operatur, quod omnes de fide for-
mata intelligunt; et bomil. 61 de Verbis Do-
mini, similiter ad credendum in Gbristum re-
quirit charitatem, per quam Christus habitet
in credente, et 0bt unus spiritus cum ilfa ,
1 ad Gorinth. 6, ut etiam dicit in praefatione
ad Psalm. 67, et enarratione in Psalm. d30,
et sermon. 7 etlSdeTempore; et idem sentit
Anselmus, ad Roman. 4, et Beda, in id Joan.
6 : Hoc est opus Dei, ut credatis in ipmm.
Alii nihiloTuinus contrarium sentiunt, quia,
licet peccator non diligat Deum super omnia,
nihilominus credendo potest in eum tendere
u t in ultimum finem, amando illum, vel amo-
re spei , seu concupiscentiae , et propterea
credendo , vel amore quodam affectivo et
obedientiali quoad fidem, licet non quoad
caetera omnia, vel etiam per religionem, re-
ferendo fidem in cultum veriDei; unde Joan.
42 de quibusdam dicitur eredidisse in Chri-
stum, etsi in peccato perseverarent : nam de
iisdem dicitur, quod diligeoant magis gloriam
mundi, quam Dei, et sic etiam interdum Pa-
tres loquuntur de fide peccatoris , ut videri
potest in Chrysostomo, homil. 30 et 32 in
Matth. ; Augustino, de Fide et operibus, cap.
14 ; et Bernardo , sermone 24 in Cantica.
Mihi tamen etiam haec quaestio videtur de no-
mine. Unde breviter dico non esse dubium
quin peccator credens possit modis praedictis
tendere in Denm ultimum fmem, et in eum
suam fidem referre. Item est certum posse il-
lam babitudinem illa voce significari ; quid
enim repngnat ! imo interdum potest signi-
ficare habitudinem solam objecti formalis, ut
notavi supra ' , explieando articulum fidei Sym-
boli. de sancta Ecclesia. Nibilominus tamen,
loquendo de perfecta habitudine ad Deum, ut
ultimum finem, clarum etiam est tantum in
justis reperiri, et per antonomasiam illa voce
significari posse; et existimo Augustinum fre-
quentius ita loqui.
5. Tertia divisio hoyreticorum multipliciter
displicet. — Tertia divisio est, quam tradunt
1 Vide etiam supra, disput. 2 , sec.t. 5 ,
num. II.
ACTU FIDEI.
haeretici hujus temporis in fidem historieam,
promissionum, et miraculorum, quam attigi
supra, disput. 2, sect. 3, num. 2, et lib. 8 de
Gratia, cap. 1 6, et illam rejeci, non quia recte
cxplicata aliquid falsum contineat, sed quia
ab haereticis tradi videtur, ad distinguendas
varias fides ; cum tamen fides una tantum sit,
et illa membra solum materialiter vel acci-
dentaliter distinguantur. Item, quia data est
ad introducendam falsam doctrinam de fide
justificante ; denique, quia neque necessaria
est, neque utilis, et eo modo quo datur, est
insufficiens ; nam fides de Deo uno et trino,
et de perfectionibus ejus , est circa potissimas
materias fidei, et tamen illa non est fides his-
torica, ut per se constat ; et ideo Catholici il-
lam, quam haeretici vocant fidem historicam,
melius appellant fidem dogmaticam, aut fi-
dem mysteriorum, et operum Dei. Similiter,
praeter promissiones , dantur comminationes
quarum etiam est fides; dantur praeterea prae-
dictiones rerum futurarum , quae nec sunt
poense , neque praemia, et tamen sub fidem
etiam cadunt ; fides etiam miraculorum me-
lius sub partitione sequente collocatur et
ideo nulla ratio hujus divisionis habenda est,
sed tamen ex illa sumere possumus sub fidem
plures cadere materias, a quibus potest inter-
dum denominari.
6. Quarta divisio, in fidem universalem et
particularem. — Quarta ergo divisio fidei,
quam etiam attigimus in Prolegom. 3 de Grat. ,
cap. 5, num. 13, est in universalem et par-
ticularem, qua non solum haeretici, sed etiam
Catholici utuntur; et aliqui putant illa mem-
bra essentialiter esse distincta; sed oppositum
sentio verum, ut intelligi potest ex his quae
supra tractavi, disputat. 3, sect. 10. Fides
universalis dicitur illa quse per se est neccs-
saria ad salutem, et communi usu Eeclesiae
Catholica nominatur; turn quia est communis
fides Ecclesiae Catholicae ; tum etiam quia ip-
sum nomen CoAholicce universalitatem signifi-
cat. Haec autem fides universalis est , et
quoad personas, quia pertinet ad omnes qui
placere Deo volunt, et quoad tempora, quia
semper in Ecclesia fuit, et qnoad loca, quia
ubique prae<licata est et praedicatur, et quoad
dogmata, quia est de omnibns articulis fidei,
et consequenteretiam deomnibus quae in illis
continentur, ct quae Ecclesiae revelata sunt,
vel per cam credenda proponuntur. Fides au-
tem particularis dicitur illa, quae in privata
aliqua revelatione fundatur, vel instinctu Spi-
ritus Sancti quiilli aequivaleat ; et meritopar-
SECT. III. QUOTUPLEX SIT ACTUS FIDEL
473
ticularis dicitur, quia in materia, persona ,
et propositione privata fundata est. Non est
tamen essentialiter diversa a priori, quia
revelatio et auctoritas divina semper est
eadem.
7. Suldividitur in duo membra fides parti-
cularis. — Heec autem particularis fides sub-
dividi potest in fidem iniraculorum, quee ad
operalionem specialiter datur, et fidem alia-
rum revelationum quee in cognitione sistunt.
De priori dicitur Matth. 21 : Si habueritis
fidem, el non hasitaveritis, etc. ; et 1 ad Go-
rintli. 13 : Sihabuero omnem fidem, etc, id
est, magnam iidem, vel non tantnm gene-
ralem, sed etiam specialem fidem. Est enim
heec fides specialis seu particularis, tum ex
parte materiee, quia solum est de tali opere
pcrpetrando ; tum ex parte personee, quia
solum datur illi qui facturus est, vel impe-
traturus miraculum; tum ex parte modi, quia
ex peculiari motione Dei, per eam creditur
hoc opus hic et nunc esse divina virtute
patrandum, quod ad universalem fidem non
spectat. Aliud membrum sub nomine pro-
phetice indicatur seepe in Seriptura, ut 1
Thessal. 5 : Prophetiam nolite spernere, et
multa exempla ex his quee adducit Paulus,
ad Hebr. 41, ad hanc fidem spectant, ut de
fide Saree, et de Jacobo benedicente filios ; de-
nique illius etiam mentionem fecit Conci-
linm Trieentinum, sess. 6, canone 12; potest-
que heec fides ex parte materiee esse, vel pro-
missionum, vel comminationum, vel aliarum
rerum, et ita non differt ab universali fide,
nisi in particulari propositione, ratione cujus
non obligat alios, sed tantum recipientem,
qui multum debet probare spiritus, an ex
Deo sint ; neque de tota hac fide particulari
amplius hic dicendum est, sed de fide Gatho-
lica tractamus.
8. Quinta divisio, in fidem expUcitam et im-
plicitam. — Quinto ergo solet dividi heec fides
in explicilam et implicitam, ut supra etiam
tetigi, disput. 2, sect. 6, et insinuatur ab Au-
gustino, 19 cont. Faustum, cap. \A, sub no-
minibus fidei revelatce et occulUe, quee sunt
satis propria, et in Scriptura fundata, quia
fides veteris Testamenti est obscura respectu
novee legis, quia in illo continebantur impli-
cite mysteria quee in lege gratiee explicite
creduntur, de quibus ait Paulus, 2 ad Co-
rinth. 3 : Nos autem revelata facie gloriam
Domini speculantes ; itaque fides explicita di-
citur respectu illius rei_, seu propositionis quee
in se formaliter creditur. lmplicita autem vo-
catur respectu aliarum rerum, quee in altera
explicite credita virtute, vel confuse continen-
tur. Est autem advertendum hanc implicitam
fidem, non solum respectu intellectus, sed
etiam respectu voluntatis, spectari posse; nam
cum fides sit a voluntate, ut postea dicemus,
potestvoluntasvellenonsolumcredere id quod
explicite proponitur, sed etiam quidquid ibi
involvitur seu continetur; sic enim vulgus
fidelium credit implicitequidquid in Scriptura
continetur, scilicet, quidquid Ecclesia Catho-
lica definit, etiamsi in particulari nesciat quid
illud sit; semper tamen heec voluntas funda-
tur in explicita fide alicujus veritatis, ut quod
Scriptura sit verbum Dei, vel quod Ecclesia
regatur ab Spiritu Sancto, et ita utraque illa
fides proxime et immediate ad intellectum
pertinet; et in ea potest esse magis et minus,
quatenus eadem veritas potest magis vel mi-
nus explicite cognosci, et in hoc sensu fides
explicita, quando est valde perfecta, et cum
distincta cognitione mysteriorum, ut est in
viris sapientibus, solet vocari clara et distinc-
ta, comparatione alterius minus perfectee;
non tamen quod excludat unquam obscurita-
tem fidei. Ex quibus tandcm intelligi potest,
illa duo membra non distingui tanquam duo?
actus fidei, secl secundum duas habitudines,
vel denominationes provenientes ab eodem
actu, respectu diversarum rerum. Nam res
immediate et in se credita denominatur ex-
plicite credita ; id vero qnod in illa continetur,
per eumdem omnino actum fidei denomina-
tur implicite creditum, et ita non multipli-
cantur actus ex vi dictee divisionis.
9. Sexta divisio in fidem immediatam el
mediatam. — Aliquorum explicalio, quod, sci~
licet, primario cadat super revelationem , et se~
ctindario super rem revelatam. — Rejicitur ex-
plicatio. — Sexto, dividitur ab aliquibus fides,
etiam explicita, in immediatam et mediatam.
Quee divisio duobns modis explicatur : pri-
mo, comparando rem revelatam ad revelatio-
nem; credimus enim et rem a Deo revela-
tam, et eum illam revelasse; dicuut ergo ali-
qui fidem revelationis esse immediatam, quia
est de revelatione propter seipsam, et ita
non supponit alium actum fidei in quo nita-
tur; fidem autem de veritate alia revelata,
esse mediatam, quia estpropter revelationem,
et nititur in alio priori actu, quo revelatio
ipsa credita est, et has duas fides volunt esse
specie distinctas saltem quoad actus. Mihi ve-
ro heec sententia nuilo modo probari potest,
quia fides una est, teste Paulo, et omnis actus
174 DISPUT. VI. DK
fidei immediate fundatur in divina revelatio-
ne; ergo in actibus fidei est saltem unitas
specifica ex vi objecti formalis. Deinde Deus
tam immediate revelat et affirmat rem a se
dictam, quam quod ipsedicat; imo rem reve-
latam dicit quasi directe, revelationem autem
ipsam, seu quod ipse dicat, qnasi reflexe, quia
dicendo rein, virtute dicit se dicere; hoc au-
tem non obstat quominus utrumque immedia-
te dicat; ergo tam fides de dicto quam de ipsa
dictione, immediata est. Quod autem ibi sup-
ponitur de distinctioue et dependentia ac-
tuum, quibus creditur revelatio et res reve-
lata, in sequenti sectione examinabitur. Nune
(quidquid de illo sit) respondemus nihil ob-
stare quin fides de re mediate revelata, fides
etiam immediata sit , quia immediate ten-
dit ad tale objectum materiale, ex vi reve-
lationis, sive revelatio credatur per alium
actnm, sive non ; hoc enim ad rem prsesentem
parum refert ; sicut assensr.s conclusionis de-
inonstratae est immediata scientia illius veri-
tatis, quia immediate datur propter medium
scientificum, etiamsi iilud medium per alium
actum cognoscatur.
-10. Aliorum explicatio est, quod qncedam res
per se revelentur, aliw vero in revelatis conti-
nentur. — Rejicitur. — Alio modo solet intel-
ligi illa divisio ex parte rerum creditarum,
quia aliquid creditur tanquam immediate re-
velatum, et postea ex illo per discursum in-
fertur aliud , quod non in se sed in altero re-
velatum est, et ideo assensus de illo mediato
objecto, dicitur fides inediata; quadistinctione
usus estBaunes, 2. 2, qusest. 1, art. 10, dub. 4.
Eteamdem insinuat postea, qusest. 11, art. 2,
dub. 1, ubi ita exponit D. Thomam, dicentem
qusedam pertinere ad fidem directe, et alia
indirecte; nam priora dicit esse qua? imme-
diate revelantur ; posteriora vero quse ex re-
velatis inferuntur. Ego vero existimo, etiam
boc modo, nullam esse fidem mediatam, ita
ut assensus sit vere elicitus ab habitu fidei, et
ejusdem speciei cum proprio actu fidei : ra-
tio est, quia de essentia fidei est ut immediate
fundetur in divina auctoritate, tanquam in
una ratione assentiendi; ergo non potest esse
verus actus fidei, nisi sit de re immediate dicta
a Deo ; ergo debet esse fides immediata. Pro-
batur consequentia, quia si res non sit imme-
diate a Deo dicta, non potest esse sola Dci
auctoritas ratio assentiendi, quia necessa-
rium est alia via cognoscere, quod sit mediate
et quasi remote conteuta in altero proxime
revelato; unde etiam snmitur ratio, quia illud
ACTU FlDEl.
quod elicitur ex revelatis, non potest esse tam
certum, sicut id quod proxime revelatum est;
ergo ille assensus mediatus uon est fidei, et
consequenter non est fides mediata, nisi de
nomine sit queestio. Et confirmatur tandem,
quia ille assensus mcdiatus est theologicus;
nullus enim alius cogitari potest, qui ad Theo-
logiam pertineat. Theologia autem et fides
distincta sunt, sicut in habitibus, ita etiam iii
actibus, ut nuncsuppono, etjuvant dicta su-
pra, disput. 3, sect. 11, anum. 7, et attinge-
tur sectione sequenti, num. 10; ergo illa fides
mediata non est nisi Theologia, et ideo non
oportet verbis sequivocis uti.
1 \ . Concluditur totius sectionis resolutio. —
Ex quibus omnibus tandem concludo , actum
fidei in se, et in substantia sua, et specie non
multiplicari, etiamsi nomina ejus ex diversis
accidentibus vel respectibus multiplicentnr.
Hoc patet ex discursu facto per omnes prajdic-
tas divisiones ; et ratio a priori est, quia ratio
formalis objecti fidei est unica et simplicissi-
ma , et ideo sub tali modo cadit in omnia cre-
dibilia , ac propterea dat prsedictam unitatem
actibus fidei ; nam sola diversitas materialis
vel alia varietas in circumstantiis accidentali-
bus, non constituit diversitatem in actibus
specificam, sed ad summum numericam, ut ex
principiis Metaphysicse suppono , neqne hic
specialem difficultatem aut ratiOnem invenio.
SECTIO IV.
Utrum assensus fidei per discursum eliciatur ?
1 . Certum est discursum antecedere remote
ad fidem. — Duobus modis intelligi potest
discursus esse necessarius ad actum fidei: uno
modo, antecedeuter et quasi remote, et ve-
luti causa per accidens; alio modo proxime, et
tanquam causaper se. De priori genere discur-
sus nullaest quoestio, quia manifestum est, ad
fidem concipiendam humano modo, necessa-
rium esse discursum, saltem ad judicandum de
credibilitate objecti propositi et de sufficienti
propositione. Item saepe potest esse necessa-
rius ad perfecte concipiendos terminos , et
quid sub eis comprehendatur, ut satis ex supra
dictis in disput. 4 constat. Est ergo qufiestio
de posteriori modo , quando discursus proxi-
me et per sc concurrit, sicut m scientia concur-
rere solet. Et in hoc est ulterius advertendum,
duobus modis posse fieri hunc discursum in
objecto fidei. Primo inter objectum formale et
SECT. IV. AN ASSENSUS
materiale, assumendo rationem formalem cre-
dendi, pro medio syllogismi, et inferendo ve-
ritatem propositionis rei revelatse hoc modo :
Quod revelatur a Deo est verum ; sed hoc re-
velatur a Deo; ergo estverum. Alio modo po-
test discursus fieri inter ipsa objecta materia-
lia, ex duobus creditis inferendo tertium ; in-
ter quos modos est differentia : nam prior est
per medium extrinsecum, idest, per testimo-
nium Dei,qnod extrinsecum estrebus revelatis,
et pro medio syllogismi assumitur. Posterior
vero est per medium intrinsecum ex una pro-
prietate rei creditae inferendo aliam, vel ex
universali particularem, ut : Omnis anima hu-
mana est immortalis ; Christus habet animam
humauam ; ergo habet animam immortalem,
et sic de aliis.
2. Prima sententia admittens solum priori
tnodo discursum ad fidem, — Ejus fundiiment.
— Confirmatur exemplo fidei Immance et scien-
tice. — Est ergo prima sententia affirmans ac-
tum fidei fieri per discursum priori modo, id
est, per medium extrinsecuin, non tamen
posteriori modo. Hanc posieriorem partem
nunc omitto, quia recte intellecta, vera est,
ut postea explicabo ; quoad primam vero par-
tem tenent hanc sententiam Durandus, in 3,
distinct. 24, qusest. 1, num. 8; Gabriel, dis-
tinct. 23, qucest. 2, art. 2, conclus. 1 ; et ibi
Almaynus, qusest. 3, et tractatu 2 Moral., c. 3;
Marsilius, in 3, queest. 1, 4, artic. 1, in 3 part.,
conclus. 1 ; Vasquez, 1 part., disput. 5. Pro-
bari potest primo, quia homo per fidem cre-
dit propter revelationem divinam; ergo pree-
bet assensum rei revelatee, quia prius tempore
vel natura preebet assensum revelationi ; ergo
intercedit ibi verus discursus. Antecedens et
prior consequentia constant ex superius dictis.
Diximus enim, disput. 2, sect. 4, iuter veri-
tates credendasper fidem esse aliquem ordinem
necessarium , saltem inter eas quee continent
dependentiam objecti materialis a formaii, in
ratione objecti credibilis. Et preeterea dixi-
mus, disputatione tertia , necessarium esse
cognoscere, et judicare de veritate objecti for-
malis, id est, de revelatioue divina, quod facta
sit, ut possit iutellectus per eam moveri ad as-
sentiendum materiali objecto. Hiuc ergo pro-
batur consequentia, quia illi actus circa objec-
tum materiale et formale sunt distincti, ut su-
mitur ex doctrina divi Thomae, prima parte,
quaestione decima quarta, articulo septimo,
ubi dicit, quoties unum cognoscitur, seu ju-
dicatur per aliud, seu propter aliud, fieri per
actus distinctos ; et similiter, queestione deci-
FIDEI SIT DISCURSIVUS, 175
ma nona , articulo quinto , dicit , quando vo-
luntas vult unum propter aliud, aclus esse
distinctos; ergo similiter in preeseuti, cum
credimus materiale objectum propter formale
etiam creditum, necessarii suntactus distincti.
Item ostendi idem potest, quia objecta talium
actuum distincta sunt, et distinctam veritatem
continent, habeutque inter se ordinem et de-
pendentiam in ordine ad fidem; ergo hoc suf-
ficit ut actus distincti siut. Ergo est inter eos
proprius discursus. Probatur consequentia ,
quia unus pendet ab alio per se, et intrinsece,
ac proxime , unde ab illo mauat, tanquam a
propria causa : credo euim hoc esse verum,
quia credo Deum illud dixisse ; ad discursum
autem sufficit quod unus actus sit ab alio pro-
pter conuexiouem, sive tempore sibi succe-
dant, sive natura, ut docet divus Thomas ,
prima parte, queestione decima quarta,articulo
quinto. Et confirmari hoc potest, tum exem-
plo lidei humanae, in qua sine dubio asseusus
datur per discursum, et non propter aliam ra-
tionem, nisi propter dependentiam unius ju-
dicii circa rem creditam, ab alio judicio, vel
judicus circa testificantem , et auctoritatem
ejus. Tum etiam exemplo discursus, qui fit
in assensu scientifico , nam solum intercedit
propter diversitatem actuum, quorum unus ab
alio per se pendet ; ergo similiter, etc.
3. Secunda sententia admittens discursum
utroquemodo. — Confirmatur primo. — Se-
cundo. — Secunda sententia est, assensum
fidei posse fieri ex discursu, non solum per
medium extrinsecum, id est, per revelationem
ipsam, quee sit medium syllogismi, sed etiam
per medium intrinsecum, ex una vel pluribus
veritatibus revelatis aliam inferendo. Ita
sentit Cano, libro sexto de Locis, capite ulti-
mo ; et Vega, libro nono in Tridentinum, ca-
pite vigesimo nono, et idem sentiunt Aureo-
lus, et aliqui Doctores, in Prologo, qui non dis-
tinguunt inter habitum Theologiee, quatenus
preebet assensum conclusionibus, ab habitu
fidei : nam eorum fundamentum necessario
esse debet, quod assensus talium conclusio-
num sunt actus fidei. Probari autem potest
heec sententia, quia talis assensus fundatur in
auctoritate divina obscure revelante ; ergo
habet objectum formale fidei ; ergo est assen-
sus fidei. Antecedens patet, quia ille actus est
certus et obscurus , quas duas proprietates si-
mul habere non potest, nisi ex obscura reve-
latione diviua. Confirmatur a posteriori , tum
quia saepe definiuntur ab Ecclesia veritates
quae in simili discursu tautum fundantur; tum
476
DISPUT. VI. DE ACTU FIDEI.
etiara quia negans talem conclusionem cense-
tur haereticus; ergo talis conclusio est de fide.
Denique confrrmatur, quia talis assensus est
supernaturalis ; ergo pertinet ad habitum in-
fusum : ergo ad fidem, quia nullus alius cogi-
tari potest ad quem pertineat.
4. Tertia sententia negativa, et probabilior.
— Ejus primum pronuntiatum. — Tertia sen-
tentia est, assensum fidei per se non fundari
in discursu, sed esse simplicem assensum cu-
juscumque veritatis revelatse, quatenus talis
est, seu propter revelationem divinam. Ita
sentiunt communiter Doctores cum D. Thoma,
secunda secundce, queestione prima, articulo
primo, ubi Cajetanus, dub. 4, et 1 p., quses-
tione prima , articulo secundo ; Capreolus,
in tertio, distinctione vigesima quarta, quses-
tione prima, articulo tertio, ad argumenta
contra secundam et quartam conclusionem, et
idem sentit melius Cano, libro decimo secundo
de Locis, capite tertio, conclusione tertia ; et
Ocharn, Quodlib. 3, qusestione septima. Et
mibi videtur lrsec sententia probabilior, et
aptior ad naturam et veritatem fidei explican-
dam. Ad illam autem probandam , imprimis
assero necessario esse dandum aliquem actum
fidei, qui non sit ex discursu, sed per modurn
simpiicis assensus. Probatur ex dictis supra,
disputatione tertia. Nam si aliquis discursus
fieri potest in fide, maxime ex illis duobus
principiis : Quidguid Deus dixit est verum ;
Deus hoc dixit ; ergo ; in quo melius, sine da-
bio, loquitur prima sententia quam secunda,
quia inter illa duo principia et reliquas veri-
tates fidei est aliquis ordo per se, qui inter
alias veritates non invenitur, ut etiam dispu-
tatione secunda ostensum est. Interrogo igi-
tur an illa duo principia credantur per dis-
cursum, vel sine illo. Primum dici non potest,
tum quia non possunt assignari alia priora
principia ex quibus pendeant ; tum etiam
quia, licet darentur, de illis rediret eadem
qusestio, et sic procederetur in infinitum ; hoc
enim argumento probatur in scientiis, sisten-
dum esse in principiis quse sine discursu co-
gnoscantur, et eamdem vim habet in prsesenti;
ergo altera pars vera est, scilicet illa principia
credi sine discursu ; assensus autem talium
principiorum est assensus de fide, quia nisi ita
credantur , non possunt deservire ad aliquid
aliud de fide credendum, ut disputatione tertia
ostensum est ; ergo necessarium est dari ali-
quem assensum fidei simplicem et sine dis-
cursu : et hoec ratio pro hoc puncto suflicit,
quia cst evidens.
5. Secundum pronuniiatum. — Hinc assero
secundo omnem assensum fidei esse ita sim-
plicem, ut per se non fundetur in discursu.
Hanc probo primo ex paritate rationis, quia
quando credo per fidem Deum esse veracem,
etiam id credo propter revelationem, seu quia
Deus dicit, et nihilominus id fit uno simplici
actu, quia fit sine discursu, ut ostensum est;
ergo idem esse potest in qualibet alia veritate
revelata : nam est eadem ratio, et idem mo-
dus assentiendi, et quia ibi deficit clare fun-
damentum contrarise sententise, scilicet, guod
ad credendum aliguid propler revelationem, ne-
cessario semper sint actus distincti ; nam con-
stat in actu fidei circa illam veritatem, non
esse necessarios plures actus ; idemque est de
altero principio : Deus hoc dixit ; nam hoc ip-
surn creditur propter auctoritatem divinam.
Est autem differentia, quia hoc principium
non semper dicitur a Deo per revelationem
distinctam ab illa, per quam aliqua res dicitur
vel revelatur. Quia Deus, dicendo aliquid in
actu exercito (ut sic dicam), dicit se dicere ;
sed haec differentia nihil refert ad rem prse-
sentem, nam semper auctoritas divina se ha-
bet per modum extrinseci testimonii, et hoc
modo est ratio propter quam creditur illa ve-
ritas, et nihilominus uno simplici assensu cre-
ditur sine discursu ; ergo idem est de quacum-
que alia veritate credita propter Dci auctori-
tatem. Secundo, idem probatur ex unitate
fidei ; nam est unus simplex habitus, ut dis-
putatione septima, sectione prima, a numero
quarto, ostendetur ; ergo habet unum simpli-
cem modum tendendi et operandi; ergo, si
semel assentitur sine discursu, semper ita as-
sentitur; nam illi duo modi operandi per dis-
cursum, vel sine discursu, sufficiunt ad dis-
tinguendos habitus, ut patet irr habitu princi-
piorum et scientise. Neque potest in prsesenti
suificiens ratio difierentise assignari. Etprobo
esse eamdem ; nam ideo in scientia et intel-
lectu, discursus et simplex assensus variant
species actus et habitus , quia necessarium
est in illis modis assentiendi, variari medium
et rationem assentiendi; nam in principiis,
ratio assensus est immediata unio termiuo-
rum inter se ; rn scientia vcro est connexio
extremorum in uno tertio. Hsec autem ratio
distinctionis etiam esset in prsesenti necessa-
ria, si unus esset assensus simplex, et alius
per discursum, quia tales asscnsus per se et
intrinsece requirunt illas duas rationes assen-
tiendi ita distinctas.
('•. Probatur lertio. — Uiide argumentor tor-
SECT. IV. AN ASSENSUS
tio, quia si assensus fidei per se penderet a
diseursu, non esset certior lumine naturali,
quod esse falsum, sect. 6, ostendemus. Seque-
la vero patet, quia certitudo assensus, qui est
per se ex discursu, pendet ex connexione ex-
tremorum cum medio, et consequenter pen-
det ex illius certitudine ; sed illa connexio tan-
tum eet cerla certitudine naturali, quam na-
turale lumen preebet ; ergo non potest assen-
sus ex ea parte nou claudicare in certitudine,
juxta dialecticorum axioma, quod conclusio
sequitur debiliorem partem : quod non solnm
est verum quoad proemissas, sed etiam quoad
illationem. Respondent aliqui, connexionem
divinse revelationis cum veritate rei revelatae
haberi per certitudinem fidei, et ideo depen-
dentiam illam nihil obstare, quominus assen-
sus ab illa connexione pendens babeat puram
certitudinem fidei. Sed vel liaec responsio re-
cedit a priori sententia, vel verosimilis non
est; quia vel loquitur de cognitione syllogis-
tica, quse per se pendet ex principio natu-
rali, et consistit in illatione unionis extremo-
rum inter se, quse ducilur ex unione illorum
in medio ; et de bac plane falsum est fieri cer-
tam certitudine fidei, etiamsi materia, vel ter-
mini in quibus fit argumentatio, ad fidem
pertineant, quia necessitas talis illationis ne-
que revelata est , neque creditur unquam
propter Dei auctoritatem ; si vero sit sermo
de immediata ac necessaria connexione inter
objectum formale fidei, et veritatem rei reve-
latae , sic verum est illam connexionem per fi-
dem cognosci ; inde tamen fit non cognosci ex
vi discursus, sed per necessariam et simplicem
adhaesionem hominis ad fidei objectum sibi
propositum sub tali ratione formali, cujus
etiam argumentum est , quia illa connexio
non cognoscitur per discursum, alias rediret
argumentum supra factum in num. 4, de pro-
cessu in infinitum ; ergo cognoscitur per sim-
plicem assensum fundatum in auctoritate di-
vina, quae in illo objecto includitur ; ergo eo-
dem modo creditur veritas rei revelatae.
7. Tertinm pronuntiatum. — Hinc dico ter-
tio, fidem etiam non praebere assensum ex vi
discursus fundati in medio intrinseco, seu in
propositione, seu propositionibus revelalis ,
quaa pertinent ad materiam fidei. Hanc asser-
tionem a fortiori probant rationes factae in
praecedenti, quia etiam in hoc discursu, si su-
matur ut causa per se et propria ratio assen-
tiendi, minuitur multum certiiudo fidei, seu
assensus, quia fit per se pendeus a lumine
naturali. Deinde hic evidentius mutatur for-
xir.
FIDEI SIT DISCURSIVUS. 177
malis ratio objecti, quse dat unitatein, vel dis-
tinctionem specificam actibus ; ergo talis as-
sensus non potest esse ejusdem speciei cum
assensu fidei, et ideo neque fides esse potcst.
Antecedens patet, quia ibi ratio assentiendi
non est auctoritas Dei, sallem integre, sed ad
summum ex parte, quia assensus ille magna
ex parte fundatur in medio intrinseco, vel,
quod idem est, in natura ipsius rei, ut, verbi
gratia, cum ita Theologus argumentatur : Om-
nishomo est risibilis ; Christus est homo; ergo
Christus est risibilis ; si assensus conclusionis
praecise spectetur ut elicitus ex praemissis, non
datur propter solam Dei auctoritatem , sed
maxime quia inter hominem et risibile est na-
turalis connexio , et differentia constituens
hominem est medium intrinsecum ex quo ori-
tur risibilitas ; ergo assensus per se fundatus
in tali medio non potest esse assensus fidei.
Et hoc potest etiam confirmari a posteriori,
quia alias non esset distinctio essentialis inter
fidem et Theologiam, earumque assensus,
quod non videtur admittendum.
8. Ad fundamentum primce sentenVce, in
num. 2, et ad confirmationes. — Ad fundamen-
tum ergo primae sententiae negatur propositio
ibi assumpta, quae est basis totius argumenti,
scilicet, quando potentia tendit in unum oh-
jectum materiale propter aliud formale etiam
extrinsecum, et re ipsa distinctum a mate-
riali, necessarios esse plures actus : nam, licet
interdum ita fieri possit, quando scilicet ipsum
objectum formale etiam est per se terminus
alicujus actus et materia ejus, nihilominus,
quando preecise accipitur ut ratio tendendi in
aliud, non oportet actus esse distinctos, ut vi-
dere licet in electione medii propter finem,
quae potest fieri simplici actu , et in dilee-
tione proximi propter Deum, et in cultu ima-
ginis propter rem repraesentatam; etratioest,
quia, proposito tali objecto ut amabili, verbi
gratia, sub tali ratione extrinseca, potest vo-
luntas simpliciter tendere in illud propter
aliud; ita ergo in preesenti, proposito objecto
materiali fidei, ut credibili sub auctoritate di-
vina, potest intellectus per voluntatem moveri
et captivari, ut in illud siropliciter tcndat sub
tali motivo; et quamvis fortasse discursus au-
tecedat, ut objectum possit perfeete ita pro-
poni, ille discursus nou est causa per se, ne-
que propria ratio credendi, sed est applicatio
objecti, ut saepe in superioribus dixi. Kt in
hoc cernitur magna differentia inter fidem
divinam et humanam, quia humana per se
supponit cognitionem principiorum a qui-
12
178
DISPUT. VI. DE ACTU FJDEI.
bus pendet, et illam accipit, non ex eadem
fide . sed ex lumme naturali , vel ex ali-
quo experimento, quod secus est in divina
fide, ut saepe dixi. Et similis differentia cum
proportione invenitur inter scientiam et fi-
dera, et ideo confirmationes sumptae ex his
extremis non procedunt.
9. Ad fundamcnta secundw sententia? in
num. 3. — Adprimam cpnfirmationem. — Ad
fundamenta alterius sententi*e, negamus as-
sensum pure Theologieum, et maxime per se
pendentem cx discursu, esse assensum fidei,
vel eequc certum cum illo, quod satis proba-
tum est; neque sufficit quod sit assensus cer-
tus et obscurus, quia intra illam certitudinem
possunt esse gradus essentialiter diversi ,
quando et ratio assentiendi et modus mediatus
vel immediatus variantur, ut satis etiam ex-
plicatum est. Ad argumentum autem quod
sumebatur a posteriori ex definitionibus Con-
ciliorum, dicoimprimisferenunquam fundari
Concilia in solis hujusmodi illationibus, sed
adjungendo simul vel aliquas Scripturse locu-
tiones, vel traditionem Patrum, vel consen-
sum Ecclesige ; quod si interdum fundantur in
hujusmodiillatione sola, ideo est quia propo-
sitio definita, non tantum virtute, sed etiam
formaliter continetur in preemissis, licet ibr-
tasse confuse vel minus explicite; et ita utun-
tur discursu ad explicandam veritatem et re-
velationem, non vero ut sit propria ratio as-
sentiendi. Ac denique quomodocamqr.e defi-
niant, sua definitione dant immediatam cre-
dibilitatem rei definitae, et faciunt ut sit cre-
dibilis immediate ex auctoritate divina, pro-
pter infallibilem assistentiam Spiritus Sancti,
ut supra, disputatione tertia, declaravi in sect.
11.
10. Ad secundam confirmationem. — In ulti-
ma confirmatione illius sententiee petftur dis-
tinctio Theologise a fide, et consequenter quis
et qualis sit assensus Theologicus, et habitus
qui per illam comparetur. Quae omnia non
possunt breviter explicari pro dignitate, et
solent in principio primee partis tractari, et
ideo pauca dicam. Primum, generatim assero
omnem assensum Theologieum, per se funda-
tum in discursu tanquam in propria ralione
as-entiendi, esse actum non solum a lide di-
stinctum, sed eliam in substantia sua natura-
lenr, et consequenter certitudinem illius non
exredere certitudinem naturalem illius prin-
cipii, a quo per se pendet. Haec omnia constant
ex dktis, et probantur etiam per illam confir-
niaiioncm. Deinde vero assero posse Theolo-
gum uti discursu, non ut ratione formali, seu
causa per se assentiendi, sed ut conditione ne-
eessaria, vel accommodata ad explicandum et
proponendum quid sub divina revelatione
contineatur, ita ut, facta explicatione, tota
ratio assentiendi sit divina revelatio. Et tunc
dico talem assensum esse supernaturalem, et
certiorem assensu naturali, juxta dicenda in
duabus sectionibus sequentibus. Tertio, pro-
pter comparationem bujus actus cum actu fi-
dei, advertendum est, quod supra, disputa-
tione illa tertia, sectione undecima, numero
septimo, notatum est, conclusionem illatam
per hujusmodi syllogismum Theologicum in-
terdum contineri iromediate sub revelatione di-
vina, quia formaliter continetur in preemissis,
vel in aliqua preemissa revelata, ut singularis
propositio continetur sub distributiva, vel de-
finitio in definito; et tunc assensus qui datur
illo modo tali conclusioni non difiert abassen-
su fidei, quia habet eamdem rationem forma-
lem objecti. Aliquando vero non continetur
conclusio illata formaliter in preemissa, vel
pra?missis revelatis, sed tantum virtute et ad-
miniculo alicujus principiinaturalis, utquan-
do colligitur una proprietas naturalis ex altera
revelata, et ideo tunc assensum esse diversee
speeiei ab assensu fidei, quia non fundatur in
immediata et formali revelatione divina, et
nihilominus est probabile illum assensum esse
supernaturalem, et certiorem priucipio natu-
rali ; quia non fundatur per se in illo, sed in
revelatione, quamvis non immediata et for-
inali, sed mediata et virtuali, ut latius in pro-
prio loco primee partis probari solet.
SECT10 V.
Qualis sit, et quas proprietates habeat actus
fidei?
1. Conchiit auctor circa has proprieiates,
lib. 8 deGrat., cap. 12, a num. 7. — Assertio
prima: assensus fidei est substantialiter super-
naturalis. — Prior pars bujus tituli intelligi
potest de qualitate essentiali et de substantia
actus fidei, vel de qualitate accidentali. Hic
vero praxipue intelligitur priori modo ; nam in
posteriori sensu vel coincidit, vel comprehen-
ditetiam posteriorem partem. Dicendum ergo
est primo actum fidei esse supernaturalem in-
trinsece et in substantia. Hasc assertio probata
est late in materia de Gratia, libro secundo, a
capite quarto usque ad noinun, et ideo paucis
SECT. V. QUALIS S!T: ET QUABU
illam cxpediam. Etenim circa illam unum
est principium de fide certum, scilicet actum
fidei Chrisiianse, prout ad salutem postulatur,
esse donum Dei, et non posse sine auxilio gra-
tise ab homine fieri ; hoc docet Christus Domi-
nus, Joan. G, dicens : Nemo potest venire ad
me, nisi pater meus traxerit eum ; et statim de-
clarat illud venire, fieri per fidem. Unde etiam
ait : Hoc est opus Dei, ut credatis in ipsum ; et
Paulus, ad Philip., primo : Vobis donatum est
pro Christo, non solum ut in eum credatis,
etc. Definitur in Concilio Arausicano et Mile-
vitauo, et Tridentino, sess. 6, canone 3 et 4.
Traditur ab Augustino passim, preesertim li-
bro de Prsedestinatione Sanctorum. Ex hoc
autem principio, colligitur clare actum fidei
esse aliquo modo supernaturalem ; nam pro-
pter hanc solam causam ita pendet ab auxilio
supernaturali, ut sine illo fieri nullo modo pos-
sit. Tunc autem oritur qusestio inter Doctores,
in quo sita sit supernaturalitas talis actus; an
in ejussubstantia, velin aliquo modoacciden-
taliillius; nos autem concludimus consistere
in substantia, seu in differentiaessentiali lalis
actus; tum quia provenit ex formali objecto
ejus, tum etiam quia nullus modus acciden-
talis cogitari potest, in illo aetu, qui superna-
turalis sit, et necessarius ad salutem, quse
omnia citato loco latius prosecutus sum.
2. Assertio secunda : actus fidei scmper est in-
fallibilis. — Prima objectio in conlrarium alibi
expedita est. — Dico secundo : actus fidei est
semper verus et infallibilis. Hanc assertionem
sub aliis terminis docet D. Thomas 2. 2 ,
qusest. 1, artic. 3, dicens fidei non posse su-
besse falsum, quod etiam docent omnes Com-
mentatores ibi, et Scholastici in 3, distinct.
23. Et est res clara et certa ex dictis supra
de objecto formali fidei, disput. 3, sect. 4 ;
ostensum est enim veritatem primam, quse
non nisi verum dicere potest, esse rationem
formalem objectivam omnium actnum fidei;
sed actus fidei non potest ferri extra suum
objectum ; ergo non potest esse nisi verus,
quia veritas consistit in conformatione ad ob-
jectum. Difficultas autem praecipua quse hic
esse potest, quia interdum potest apparens re-
velatio Dei proponi ut vera, et versari circa
falsum, jam supra, disput. 3, sect. 13, tractata
est, ubi negavimus actum fidei infusse posse
unquam elici, nisi ex vero tcstimonio divino.
3. Secunda objectio. — Quid nonnulli respon-
deant. — Veraresponsio ex D. Thoma. --Alia
vero objectio hic etiam fieri solet, quia con-
tingit eamdem propositionem per solam tem-
M PROPRIETATUM ACTUS FIDEI.
179
poris successionem et rerum mutationcm ,
transire de vera in falsam, nerseverante intel-
lectu iri eodem actu; ergoidem posset contin-
gere in actu fidei, atque ita ex vero fieri fal-
sum, ut, paulo ante nativitatem Christi erat
vera assertio : Christus nascetur, et polerat
actu de fide credi ; ac proinde si quis duraret
in illo actu fidei usque ad prsesentem, vel jam
factam nativitatem Christi, propositio incipe-
ret esse falsa, et nihilominus, idem actus fidei
perseveraret. Respondent aliqui perseverare
quidem eumdem aeium mateiialem, et tran-
sire de vero in falsum, tamen desinere esse
actum fidei, eo ipso quod incipit esse falsus.
Sed hoc non recte dicitur, quia actus, qui est
fidei, essentialiter est actus fidei, unde non
potest mutari ex fide in non fidem ; tum etiam
quia ille actus semper durat fundatus in testi-
inonio Dei; ergo, si fieret falsus, Deus prsebe-
ret testimonium falsitati. Vera ergo respousio
est quam attigit D. Thomas, dict. artic. 3, ad
3, propositionem illam de futuro : Christus na-
scetur, duospossehaberesensus; unus est cum
tanta tempdris limitatione, ut includat nega-
tivam propositionem : Christus nondum est na-
ius ; et in hoc sensu tunc ille assensus non erat
de fide, sed ex conjectura humana, quia illa
negativa pro illo tempore non erat revelata, et
poterat judicium illud mutari de vero in fal-
sum per objecti mutationem. Alius sensus est,
ut propositio illa abstrahatur a limitatione
temporis, et sit sensus , Christum fuisse ali-
quando venturum, sive jam illud impletum
esset, sive non, et sic credi poterat per fidem,
ct veritas assensus perseverabat etiam post
Christi nativitatem.
4. Tertia oljectio. — Quid respondeatur. —
Melior responsio ex Gfabriele, quem imitaiur
Bannes 2.2,^ 1, art. 1, dub. 2, in ultima con-
clusione. — Altera difficultas in hoc puncto
est, quia interdum ex propositione de fide
colligimus proposilionem falsam , adjuncta
altera propositione falsa, vei per paralogis-
mum, male inferendo ; ergo tunc fides efficiet
assensum falsum. Respondeo tamen breviter,
si sit sermode habitu fidei, illum solum elicere
suum assensum verum; nam ad aliiim actum
mediatum, quifit.per discursum, uoncoucur-
rit nisi ad modum causae remotse et per acci-
dens; si vero sit sermo de ipso ac-tu fidei , qui-
dam etiam negant concurrere ad actum fal-
sum , tum propter rationem faetam , quia
videtur hoc repugnare infallibiiitati fidei; tum
etiam quia actus fidei est ordinis supernatu-
ralis, actus vero falsus est naturalis. Melius
180
DISPUT. VT. DE AGTU FIDEI.
iameu Gabriel, in 3 distinct. respondet illud
non esse inoonveniens, quia illa falsitas nim-
quam est a fide, sed ab alia prsemissa vel falsa
existimatione intellectus, et ita licet actus fi-
dei concurrat ad actum qui est falsus, non
vero ut est falsus, seu ad falsitatem ejus, si-
cut Deus concurrit ad actum, qui est pecca-
tum, nou vero ad malitiam ; et boc modonon
est inconvmiiens assensum superioris ordi-
nis concurrere ad assensum inferiorem, quia
potest esse causa quasi sequiyoca et universa-
lis, quce per inferiorem determinatur. Sicut
etiam actus scientise potest ad actum falstim
concurrere propter concausam deficientem, in
quam reducitur semper defeetus, qui in ef-
fectum ipsum resultat.
5. Assertio terlia : Actus filei est obscurus
et inevidens. — Dico tertio : actus fidei obscu-
rus est et inevidens. Hsec assertio communis
est, et snfficienter sumitur ex definitione
Pauli : Fides est argumentum non apparen-
tmm, ubi id notant communiter Patres et ex-
positores, et ex supradictis de objeeto formali
iidei satis piobata relinquitur, quia objectum
est prima veritas, ita obscure revelans, ut
ipsa etiam revelatio et auctoritas revelantis
eadem fide credantur. Ergo actus in tali ra-
tione fundatus non potest esse evidens. Quo-
circa nibil nobis de novp in bac assertione
dicendum superest1. Solum prai oculisbaben-
dum est duobus modis posse actum fidei dici
inevidentem. Primo, formaliter et in se, seu
ex parte objecti, et hoc modo praecipue intel-
ligitur assertio, et probatur rationibus faetis.
Secundo, etiam concomitanter, seu ex parte
subjecti, et in hoc sensu est qua;stio an actus
fidei excludat evidentiam ab intellectu creden-
tis, etiam per aliud medium, seu per aliam
concomitantem cognitionem, et de hoc puncto
satis dictum est in superioribus, disput 3,
sect. 9. Credimus enim, secundum legem or-
dinariam, et juxta modum conseutaneum na-
turis rerum, iidem esse inevidentem, seu de
non visis etiam isto modo. Nihilominus sim-
pliciter credimus non repugnare, neque im-
plieaie contradictionem, actum iidei esse si-
mul cum actu evidente, praesertiin quando
actus evidens est inferioris ordinis, quia dat
locum certitudini fidei, ut citata sectione nona
satis declaiatum est.
6. Assertio q'uarta : actus fidei est certus. —
&ana explicalio certitudinis fideiin qua conci-
1 Vide, si placet. Vasq. 1 p., disp. 4, c. 2,
contra Frane. de Marchia.
nit auctor, lib. 2 de Grat., c. 10, a num. 40. —
Dico quarto : actus fidei, licet sit obscurus, est
simpliciter certus. Haec assertio communis est
Doctorum et Patrum quos statim referam,
eamque optime probat Bernardus , contra
quosdam heereticos , Epistol. 190 , ex illo,
2 Tim. 1 : Scio cui credidi, et certus sum. Idem
probat ex illo, Tob. 3 : Pro certo habeat omnis
qui te credit. Et Act. 2 : Certissime sciat do-
mus Israel, quia et Dominum eum et Christum
fecit Deus, hunc Jesum quem vos crucifix'stis.
Utautem probetur ratione, oportet advertere
multiplicem esse certitudinem. Una estsim-
pliciter, aliasecundum quid. Prior dici solet,
vel mathematica, vel metaphysica, aut physi-
ca. Hic vero per certitudinem simpliciter in-
telJigimus eam quse excludit omnino formi-
dinem, seu dubitationem, aut periculum fal-
sitatis. Altera vero dici solet certitudo mora-
lis, quae est de his rebus quse ut plurimum
ila sunt, licet possint interdum deficere. As-
sertio ergo de certitudine simpliciter intelli-
gencla est. Ulterius vero hsec eertitudo distin-
guitur a Durando, in 3, d. 23, q. 7, n. 7 et
seq., in certitudinem evidentise et certitudi-
nem adhffisionis, additque Durandus priorem
esse veram certitudinem, quam Bonaventura
etiam speculativam appellavit, seu ex parte
intellectus, ut eam ab adhaesione ex parte ef-
fectus distingueret, in 3, d. 26, a. 1, q. 5, et
alibi non semel. De posteriori autem dicit Du-
randus non mereri nomen certitudinis, quia
potest esse interdum de Jre falsa. Unde cum
poslea dicat certitudinem fidei esse tantum
certitudiiiem adhsesionis, multum videtur il-
lam minuere, et non recte de illa sentire, cum
tamen perfeitissima sit, ut statim ostendam.
Ut ergo ratio et perfectio ejus intelligatur, pos-
sumus aliter illam distinctionem certitudinis
explicare, nam qusedam est ex parte objecti,
alia ex parte subjecti. Prior non est explU
canda per evidentiam, neque ad lllam limi-
tanda, sed per infallibilitatem exponenda est;
nam si objectum, seu ratio assentiendi talis
sit, ut ci non possit subesse falsum, nata est
causare certitudinem simpliciter et perfectam,
sive objectum illud evidenter cognoscatur, si-
ve non : quia excludit omne periculum falsi-
tatis. Certitudo vero ex parle subjecti recte
dicitur adhaesiouis, quia consistit in modo as-
sentiendi sine ha^sitatione. Haec autem sub-
distinguenda est, nam interdum est consenta-
nea objecto, et prudenter ac secundum rec-
tam rationem illi tribuitur, et talis certitudo,
licet adhaesionis sit, perfecta est, et optime
SECT. V. QUALIS SIT, ET QUARUM PR0PRIETATU51 ACTUS FIDEI.
!8I
illud nomen meretur, quia est consentanea
objecto et recta? rationi ; alia vero est exee-
dens capacitatem objecti, ac proinde impru-
denter et praiter rationem concepta, et talis
revera non meretur nomen certitudinis, sed
pertinacia potius dicenda est.
7. Probatur jam assertio. — Assertio igi-
lur intelligitur de certitudine adha?sionis et
objeetiva, seu consentanea objecto, et sic pro-
batnr facile, quia certitudo ha?c, quatenus ob-
jectiva, coincidit cum infallibilitate objectiex
vi sua? rationis formalis; ostensum est autem
objectum fidei esse infallibile; ergo ex se in-
ducit certitudinem ; et hinc facile etiam pro-
batur ex parte subjecti ; nam fidelis ita credit
res fidei, ut nnlluin timeat periculum falsita-
tis; omnis enim dubitatio deliberata circa res
fidei destruit fidem, ut dicitur in capite primo
de Hseret. ; ergo assensus iidei datur cum cer-
titudine adhsesionis ; sed illa adhsesio non ex-
cedit dignitatem objecti ; imo est illi com-
meusurata et consentanea, atque etiam de-
bita, propter excellentiam ejus; est etiam
prudens, et conformis recta? rationi, ut in su-
perioribus , tractando de credibilitate fidei,
late ostensum est ; et patet , quia est actus su-
pernaturalis et divinus, ad quem Deus specia-
liter movet ; ergo est perfecta et propriissima
certitudo, longe in hoc differens ab haeretico-
rum pertinacia.
8. Quanta sit certitudo fidei. — Inquiren-
dum vero superest quanta sit haec certitudo
fidei, et specialiter an sit major certitudine
naturali. Ubi, primo occurrebat qusestio, an
inter certitudines simpliciter possit una esse
major alia, cum omnibus repugnet falsitas et
periculnm falsitatis. Sed hoee qusestio tracta-
tur a dialectHs in libris Posteriorum, cum
Aristotele, in lib. 1, cap. 2, circa finem, et
suppono in illa partem affirmantem, nam pri-
ma principia censentur naturaliter certiora
conclusione scientifica. Licet enim certitudo
per privationem explicetur, quam significat
infallibilitas, nihilominus non consistit for-
maliter in privatione, sed in positiva perfec-
tione, qua? potest esse major et minor, juxta
excellentiam actns, et causarum ejus, sicut
substantia immaterialis magis vel minus perfec-
ta quoad spiritualitatem esse potest, licet pri-
vatio materia?, qua? nomine immaterialis sub-
stantite significatur, in omnibus sequalis esse
videatur, atque hanc etiam insequalitatem po-
sitivam in veritatibus admisimus in disput. 9
Metaph., sect. 1, num. 24.
9. Sententia Durandi, certitudinem fidei
esse minorem quam scientite. — Primum fun-
damentum. •*— Secundum. — Terlivm. — Hoc
ergo supposito, in prrasenti puncto Durandns,
citata qua?st. 7, num. 10, sentit certitudinem
fidei esse minorem certitudine scieutia?, et
idem sumi videtur ex Hugone de Sancto Vic-
tore, lib. 1 de Sacramentis, p. 10, cap. I, ubi
definit fidem esse certitudinem majorem opi-
nione, et minorem scientia. Fundamcntum
esse potest, quia major est certitudo qua? ex-
pellit omnem dubitationem et formidinem,
quam qua? illam permittit ; sed scientia pror-
sus excludit formidinem et dubitationem,
fides vero potest esse cum aliqua dubitatione,
saltem repentina et indeliberata ; ergo haec
est minor. Secuudo, major est certitudo evi-
dentia? quam solius adhoesionis. Probatur, quia
illa cogit intellectum, et immutabilis est in
necessitate quam infert, et talis est certitudo
naturalis; altera vero, qua? est fidei, non co-
git, sed est voluntaria et mutabilis; ergo illa
est major. Tertio, argumentari possumus sal-
tem certitudinem naturalem principiorum
esse majorem, quia ex illa pendet certitudo
fidei, ut patet de illo principio : Quodlibet est
vel non est, quod virtute includitur in qua-
cumque alia veritate.
4 0. Assertio quinta : in ordine , certitudo
fidei majorest quam scientice. — Probatur ex
Scriptura et Patrihus. — Nihilominus dicen-
dum est certitudin^m fidei esse scientia ma-
jorem. Hanc assertionem tradunt communiter
Doctores, divus Thomas "2. 2, qusest. A, art. 8,
Alens., 3 parte, q. 68, in 3; Bonaventura,
Richardus, Gabriel, Albertus et alii, iu 3,
dist. 23 et 25; Marsil., in 3, q. 14 ; Soto, libro
3 de Natura et Gratia, cap. 10 ; Vega, lib. 9 in
Trident.,cap. 2; Valent ,tom. 3,disp. I, q. 4,
punct. 8, et alii initio 1 p., q. 1, comparan-
tes Theologiam cum scientiis naturalibus, ubi
Molina, art. 5 et alii ; et sumitur ex Augus-
tino, lib. septimo Confess., cap. 10, dicente :
Facilius dubitarem vivere me, quam esse vera
quw audivi. Ghrysostomus etiam, homilia 21,
in ad Hebra?os 11, ita exponit illud : Fides est
argumentum non apparentium, id est , inquit,
majorem certitudinem de illis faciens, quam de
Ms qure videntur. Similiter dixit Basilius, ho-
milia in Psalmum 115, initio, fidem persua-
dere pr& omnxbus rationalibus methodis. (§onci-
nit in Regulis moralibus, regula 80, capite 21 .
Ifiem sentit Bernardus, dicta epistola 190; et
Richardus de Sancto Victore, lib. primo de
Trinitate, capit. 2, et non parum suadent hanc
veritatem verba Petri, epistola 2, cap. I :
182 DISPUT. VI. DE
Habentus firmiorem propheticum sermonem ; et
verba Pauli, ad Galat. primo : Si Angelus de
ccelo, etc. Denique facit illud, Luc. 21 : C<z-
iurn et terra transibunt, verba autem mea non
prceteribunt.
\\. Item ratione a priori. — Ratio autem
propria sumitur ex altioribus causis, quibus
nititur certitudo fidei; fundatur enim iu pri-
ma veritate , quam fallere vel falli impossi-
biliusest quam naturalem scientiam hominis
errare; item pendet certitudo fidei ex lumine
infuso et divino, quod longe excellentius est
quam lumen naturale intellectus; hujusmodi
ergo lumen etiam confert excellentiorem cer-
titudinem. Unde ssepe corrigimus natnrale
lumen per lumen fidei, etiam circa illa quse
videntur esse prima principia, ut patet in
il=o principio : Quivcumque sunt eadem uni
tertio, sunt eadem inter se, quod in materia
de Trinitate ' limitamus ad res fiuitas ; et in
aliis mysteriis , prsesertim Incarnationis et
Eucharistise , multa alia limitamus, ut fidei
non repugnent; ergo signum est lumen fi-
dei certius esse. Denique, quatenus fides pen-
det ex voluntate, ut jam dicam, nititur in spe-
ciali motione Spiritus Sancti, quee efficax est
ad prsestandam excellentiorem certitudinem.
Unde etiam fit ut certitudo fidei non admittat
deliberatam dubitationem inintelleciu, etiam-
si mille argumenta occurrant, quibus homo
satisfacere nesciat, nisiadfidem confugiendo,
quod est etiam apertum signum majoris certi-
tudinis.
12. Ad fundamentum primum Durandi, in
num. 9, ut quidam respondeant. — Vulgaris
distinctionis , certitudinis secundum se et quoad
nos, falsus sensus excludltur. — Verus sensus
affertur. — Ad fundamentum prsecipuum con-
trarise sententise solet dari vulgaris distinctio,
certitudinein fidei dupliciter considerari pos-
se, scilieet secundum se, vel quoad nos, et se-
cundum se esse certiorem, quod probant ar-
gumenta facta pro assertione : quoad nos ve-
ro, esse minus certam, et hoc probare priora
fundainenta; ita distingnit divus Thomas su-
pra, et explicat Cajetanus ibi, et 1 p., q. 1,
art. 3; et Capreolus in 3, distinct. 25, ad ar-
gumenta contra tertiam conclusionem. Sed
distinctio est obscura, et sano modo inter-
pretanda, ne aliquid falsum contineat; nam
si sit sensus fidem ita esse in se certiorem, ut
oon reddat etiam nos magis certos, falsa est
doctrina ; quid enim prodcsset nobis major
' Lib. quarto, cap. I .
ACTU FIDEI
certitudo fidei in se, si nos etiam non redde-
ret magis certos? Vel quomodo posset nobis
constare de hac majori certitudine fidei in se,
si in nobis illam non efficeret ? Prseterea, tes-
timonia et rationes quas adduximus, non so-
lum probant res fidei esse certiores, sed etiam
fideles de illis esse magis certos; nam effec-
tus hujus certitudinis in nobis fiunt, et quasi
experimento et quibusdam signis cognoscun-
tur, ut numero preecedenti declaratum est.
Denique, quando dicimus fidem esse certio-
rem, non tractamus de materia fidei ; nam de
illa constat esse objective, ut sic dicam, certis-
simam, id est, maxime necessariam, et omni
fide dignam ; sed tractamus de ipso actu, et
sic non potest actus prsescindi a nobis ; nam
intrinsece est actus vitalis noster, et forma,
seu motus actuans intellcctum nostrum, quera
cum objecto conjungit; ergo vel ille actus non
est in se certior, vel intellectum reddit certio-
rem , quia non habet illam certitudinem
quasi separatam et abstractam, sed actuantem
intellectum nostrum. Sensus ergo illius dis-
tinctionis, ut veritatem contineat, esse debet
fidei actum ex sehabere puram certitudinem;
nihilominus tamen, ex parte subjecti, posse
cum illo concomitanter esse aliquam imper-
fectionem indeliberatae formidinis, seu dubi-
tationis, quam non possit fides impedire seu
prsevenire, propter obscuritatem suam ; et ita
explicuit D. Thomas supra ad 2, et qusest. 10
de Verit., art. 12, ad 6, et q. \A, art. 2, ad 7,
et rn 2, distinct. 23, qusest. 2, articul. 2,qua?s-
tiuncula tertia.
13. Ex pnedicto sensu respondetur jam ad
illud fundamentum. — Ad secundum. — Ad ter-
tium. — Ad argumentum ergo respondeo, so-
lum probare actum fidei secundum quid, esse
minus certum ex imperfectione intellectus ,
simpliciter tamen esse certiorem, et ad hoc
sufficere ut excludat omnem deliberatam for-
midinem et dubitationem, cum majori adhse-
sione ad objectum suum. Ad secundum res-
pondetur, solnm probare certitudinem fidei
esse alterius rationis a tertitudine evidentioe,
et in hoc inferiorem, quod non cogat intellec-
tum ; atque hoc modo exponendus etiam est
Hugo de S. Victore, supra citatus, in num.
9, cum dicit fidem esse certitudinem mino-
rem scientia ; loquitur enim de loto actu fidei,
et dicit esse minorem, quoad evidentiam. Hoc
tamen nou obstat quominus simpliciter cer-
tior sit. Ad tertiura, licet aliqui dubitent de
practica comparatione respeetu primorum
principiorum, nihilominus rationes supra fac-
SEGT. VI AN ACTUS FIDEI SIT AB
tae, etiam hoc probant, et locutiones Patrum
universales sunt, et ideo respondeo eertitudi-
nem fidei per se non pendere etiam ex primis
principiis, ut lumine naturali notis, quia non
pendet per se ex discursu proprio, ut probavi
sectione praecedenti, a num. 5, et omnia
principia formalia, ex quibus pendere potest,
non aliter fundant ipsam fidem, quam ut cre-
dita per eamdem fidem, ut supra circa objec-
tum formale etiam probatum est, disp. 3, sect.
12. Unde, si aliquod est primum principium
quod necessario involvatur in assensu fidei
in eadem materia, etiam est ipsa fide credi-
tum, neque fides pendet ab illo, ut naturali-
ter cognito ; ut, verbi gratia, si credo Deum
esse Trinum, necessario credo non esse uni-
cum in persona, neque esse quatuor personas,
non propter principium naturale : Quodlibet
est vel non est, ut naturale est, sed quia ipsa-
met fides, quae facit credere affirmationem
esse veram, facit etiam credere negationem
esse falsam, et sic de aliis.
SEGTIO VI.
Utrum actus (idei sit ab actu voluntatis, et
conseguenter an sit liber, voluntarius et
moralis?
1 . In actu fidei duplex ratio virtutis, intel-
lectualis et moralis. — Punctum qucestionis. —
In actu fidei duplex ratio considerari potest :
una est intellectualis virtutis, quae per se et
intrinsece illi convenit; altera est moralis
rationis, quam habet ex modo quo fit. Hacte-
nus ergo priorem rationem consideravimus,
quee est quasi fundamentalis et substant^alis,
et omnes proprietates quas de iilo explicui-
mus, sub hac ratione illi conveniunt, et
sunt intrinsecoe et per se ex vi sui objecti,
alias vero accidentarias physieas et reales,
ut sic dicam, nullas habet, praeter quasdarn
generales, quae considerari possunt in omni-
bus actibus intellectus, ut suut intensio et
remissio, de quibus nihil speciale dicendum
occurrit, et ideo tractare incipimus de pro-
piietatibus moralibus ejusdem actus, quae
medio actu voluntatis, vel in ordine ad il-
lura, ipsi couveniunt. Supponimus autem
duobus modis posse actum aliquem esse a
voluntate, scilicet, vel eliciente, vel imperan-
te, seu movente aut applicante. Et primo qui-
dem modo constat actum fidei, de quo hac-
tenus dictum est, non esse a voluntate, quia
ACTU VOLUNTATIS, AC ADEO, ETC. 183
est elicitus ab intellectu, qui, teste Paulo, 2
Corint. 10, captivatur in obsequium fidei
Christi, quia tendit in verum sub ratioue ve-
ri, quod ad intellectum spectat, et hoc etiam
in superioribus, d sp. 1, sect. 1, num. 2, late
probatum est. Quaestio ergo solum relinqui-
tur de posteriori modo, an actus fidei sit ab
intetlectu, ut moto a voluntate applicantc in-
tellectum per suum actum ad assensum fidei,
id est movendo illum non solum quoad exer-
citium actus (hoc enim eommune est ceeteris
actibus, seu cogitationibus intellectus ) sed
etiam quoad determinationem seu speciem
actus.
2. Prima opinis,non requirens actum volun-
tatis ad credendum ; ejus funda nentum rejici-
tur. — Alterum quoque fundamentum exploditur .
In hoc ergo puncto referri potest opinio cujus-
dam Francisci de Marchia, quam referunt
Gregorius, quaest. 1 Prologi, art. 4, et Ochara,
quaest. 3, qui d.xit intelleetum non indigere
determinatione voluntatis ad credendum ; ha-
buit tamen fundamenlum improbabile, scili-
cet, res fidei esse evidentes, quod supra, dis-
putatione tertia, a sectione 7, rejectum est.
In eadem vero seutentia fuit Holcoth., in 1 ,
quoest. \, art. 6, dub. 1,adl ; et fundatur so-
lum , quia fides debet ita proponi, ut sit
evidenter credibilis ; tunc autem intellectus
necessario assentitur sine voluntate, sicut
daemones vel inviti credunt et contremis-
cunt, Jacobi 2; el nos, etiamsi nolimus, cre-
dimus Romam esse. Sed hoc etiam fun-
damentum est infirmum ; nam res eviden-
ter credibdes non sunt evidenter verse ; ergo
illa evidentia non est sufficiens ad cogendum
intellectum, ut assentiatur rei propositse tau-
quam veras, sicut fides Christiana assentitur.
Neque exempla sunt similia, quia alia fides
daemonum non est infusa, sed acquisita, et in
tantum est necessaria, in quantum fundaiur
non solum in evidentia credibilitatis, sed
etiam in evidentia verltatis, saltem in testifi-
cante; et similis est fides quod Roma sit, nam
fundaturin evidentia morali multitudinis tes-
tificantium.
3. Secunda opinio,requirens solurin ne vo-
luntas resistat. — Ejus fundamentum. — Con-
firmatur. — Aliter vero quidam Doctores di-
xerunt necessarium quidem esse ut voluntas
non contradicat, non esse tamen necessarium
ut positive moveat ad credendum. Quod solet
tribui Scoto, in 3, dist. 25, quaest. 2, ut vi-
dere est in nostro Aibertin., corollar. 5, ex 3
principio philos., num. 10. Sed revera nondi-
181 DISPUT. VI. DE
cit; niagis vero id significat Marsil., qusest. 14,
art. I, dub. 3, ad ult. ; dicit cnim, licet voluu-
tas possit movere intellectum, nou tamen esse
semper necessarium. Fundari potest , quia
ante motionem voluntatis prsecedit objectum
intellectus sufficienter illi propositum ; ergo si
voluntas non resistat, poterit assentiri, licet
non positive moveat. Patet consequentia, quia
unaquaeque potentia potest per se ferri in ob-
jectum suum sibi sufficienter propositum; et
confirmari potest, quia alias posset voluntas
movere intellectum ad assensum pro suo ar-
bitrio, ct sine sufficienti ratione quia non
propter aliam causam potest motio voluntatis
esse necessaria.
4. Resolutio commttnis, et certa requirens
actum voluntatis ad credendum. — Nihilomi-
nus sententia communis est, ad credendum,
praesertim fide divina et infusa, necessarium
esse actum voluntatis, quo determinet intel-
lectum ad credendum. lia docet D. Thomas,
dicta qusest. 1, art. 4, et qua?st. 2, art. 1, ad
3, et qucest. 4, art. 5; et ibi Cajetanus, et om-
nes expositores, et Capreolus, in 3, dist. 24,
queest. 1, art. 3; Ferrariens., 3 cont. gentes,
cap. 40, et alii scholastici, in 3, dist. 23, ubi
specialiter Richardus, art. 4, queest. 2 ; et Sco-
tus, loco citato ; Vega, lib. 6 in Trident., cap.
14; Valent., tom. 3, disput. 1, queest. 1, punct.
4 ; et est vera et certa sententia, quam tri-
bus propositionibus breviter declaro et con-
firmo.
5. Ejus prima propositio. — Primo ergo
dieo actum fidei esse liberum, non solum
quoad exercitium, sed etiam quoad specifica-
tionem ; ita colligitur imprimis ex Scripturis
dicentibus, posita eadem preedicatione Evan-
gelii, quosslam credere, quosdam non credere,
quee est indifferentia quoad specificationem,
nam illud, non credere, significat positivum
dissensum. Ita autem habetur Actor. 17, in
fine, et cap. 28; et Christus, Marci ultimo,
dixit : Prcedicate Evangelium, qui crediderit
salvus erit, qui tero non credidcrit condemna-
bitur ; et Paulus ad Rom. 10, cum Isaia dicit:
Domine, quis cred/dit auditui nostro ? quia ni-
mirum hoc positum est in hbertate hominum.
Unde subjungit Paulus: Non omnes obediunt
Evangelio ; obedientia autem dicit opus libe-
rum. Secundo, habetur heec veritas ex Conci-
lio Arausicano, cujus verba infra referam ; ex-
pressiora sunt in Tridentino, sess. 6, cap. 6,
ubi ait disponi homines ad justitiain: Dumfi-
dem ex audiiu concipicntes , libero moventur in
Deunt credentes. Favet etiam Concilium Tole-
ACTU FIDEI.
tanum IV, capit. 23, dicens infideles non cogi
ad fidem : Quia fides debet esse libera. Tertio,
est heec sententia communis Patrum quos su-
pra retuli, disput. 3, sect. 7, tractando de ine-
videutia fidei, et specialiter Ireneeus, libro
quarto contra heereses, capit. 72, dicit servari
a Deo libertatem arbitrii, etiam in credendo ;
et eodem sensu dixit etiam Auguslinus : Cce-
tera potest homo nolens, credere autem non nisi
volens. Videri potest lib. de Preedestinatione
Sanctorum, cap. 2 et sequentibus, et de Spi-
ritu et littera, cap. 23, et libro 1 ad Simplicia-
num, queest. 2, et tractatn 26 in Joan. Ratio
a priori est, quia nihil est quod necessitet
intellectum ad credendum; supponimus enim
Deum non inferre illi necessitatem extrinse-
cam, ut constat de fide ex materia de gratia.
Item non esse aliam causam extrinsecam, quee
illam necessitatem possit intellectui imponere,
quia solus Deus habet potestatem movendi
mentem immediate, preesertiin ad acfum se-
cundum. Neque etiam datur causa intiinseca
talis necessitatis, quia heec est sola evidentia ;
ergo actus fidei non est necessarius ; ergo li-
ber. A posteriori autem ostenditur, quia infi-
delitas est grave peccatum, juxta illud: Qui
non crediderit condemnabitur ; etillud : Excusa-
tionem non habent de peccato suo ; quod etiam
satis indicat exaggeratio illa Pauli, 1 Timoth.
5 : Infideli deterior ; peccatum autem suppo-
nit libertatem ad oppositum actum ; et e con-
trario actus fidei est meritorius, juxta illud ad
Rom. 4: Credidit Abraham Deo, et reputatum
est itli ad justitiam ; actus autem meritorius
liber esse debet, ut constat ex materia de me-
rito, et diximus, libr. 12 de Grat., capit. 3;
ergo, etc-
6. Secunda propositio. — Secundo, dicendum
est actum fidei voluntarium esse debere per
denominatiouem ab actu voluntalis. Hsec as-
sertio sequitur ex prsecedenti, et ex Scriptura
facile prubari potest ; dicitenim Paulus: Corde
creditur ad justitiaiv, ad Rom. 10. Nomine
autem cordis, voluntas maxime comprehen-
ditur. Unde, Actor. 8, dicit Philippus: Si cre-
dis ex toto corde , id est ex tota voluntate ,
sicut de amore Dei dicilur esse debere ex toto
corde; et cap. 16, de quadam muliere dicitur :
Cujus Deus aperuit cor, ut intenderet his quie
dicebantur a Paulo; et eodem modo incredu-
litas tribuitur duritiei cordis, Isai. 6: Excwca
cor populi, etc, et affertur Joann. 12. Idem
probatur ex Conciliis, prsesertiin Arausicano
dicente, affectum credendi esse initium fidei ;
nam aflectus credendi actus voluntatis esl.
SECT. VI. AN ACTUS FIDEl SIT AB
Idera probant testimonia Patrum, utjamin-
dicavimus, prassertim Augustini. Ratio vero
est, quia omne liberum est voluntarium, ut
oonstat ex 1. 2, q. 6; sed actus fidei est liber,
ut in prima assertione probatum est; ergo
est voluntarius. Non est autem per se intrin-
sece voluntarius, quia boc est proprium actus
appetitus, seu voluutatis, ut ex ipsamet vocs
constat, et ex loco citato, 1.2 ; ergo oportet
ut sit voluntarius per denominationem a vo-
luntate. Et confirmatur, quia prseceptum da-
tur de actu fidei; prseceptum autem in volun-
tatem directe et pfaecipue cadit, et hoc etiam
probat argumentum sumptum ex ratione me-
riti vel demeriti, in fine num. 5.
7. Tertia propositio opposita opinionil. —
Unde concludimus, et dicimus tertio, ad cre-
dendum non satis esse voluntatem non repu-
gnare, sed etiam necessarium esse ut volun-
tas per actum positivum moveat intellectum.
IIoc probant omnia paulo supra adducta, lam
ex Scriptura, quam ex Gonciliis et Patribus;
nam ideo indwtio ad fidem, et gratia ad il-
lam necessaria, ad voluntaiem primo ac prae-
cipue dirigitur, ut ad consentiendum fidei
trabatur ; et eadem ratione aflfectus credendi
initium fidei dicitur. Ratio autem est, quia
motivum fidei intellectui propositum non mo-
vet illum ex necessitate; ergo non sufficien-
ter determinat illum, quia in potentia non
libera sufficiens determinatio necessario in-
ducit actum; ergo necesse est ut determine-
tur per voluntatem, quia non potest cogitari
alia causa illius determinationis ; ergo non sa-
tis est ut voluntas non repugnet , sed ne-
cessarium est ut positive moveat. Probatur
consequentia, quia necessaria est aliqua causa
positiva illius determinationis, et illa non po-
test esse idem intellectus, quia non est poten-
tia formaliter libera ; ergo necessario esse de-
bet voluntas. Dicet forte aliquis, quamvis in-
tellectus absolute nou necessitetur ad actum
fidei, nibilominus necessitari ex hypothesi
quod voluntas non repugnet. Sed hoc etiam
est aperte falsum, quia etiam posita non repu-
guantia in voluutate, medium fidei non est
evidens quoad veritatem rei propositae; ergo
non habet unde necessitet ad assensum.
8. Adargumentum oppositum in num. 3. —
Ad confirmationem responsio aliquorum. — Ve-
ra responsio. — Ad argumentum autem in con-
trarium, respondemus prsecedere quidem suffi-
cientem objecti propositionem, ut intellectus
pra-beat assensum, si ab aliquo principio ha-
bente efficaciam determinetur ; nam quia a se
ACTU VOLUNTATIS, AC ADEO, ETC. 185
determinari non potest, necesse est ut ab alio
determinetur, quod principium non potest
esse omnino extrinsecum ; alias determinatio
illa non esset humana, neque ipsi credenti
tribueretur, et ideo debet esse a principio in-
trinseco ipsi agenti, quod non est nisi voluntas.
Unde ad confirmationem licet aliqui conce-
dant totum quod in ea proponitur, nimirum
posse voluntatcm movere intellectum ad as-
sensum pro solo arbitrio suo, etiamsi ex parte
objecti non prsecedat aliquod motivum, nihi-
lominus neque hoc sequitur ex dictis, quia
in fide preecedit sufficiens motivura ; neque
est verum, quia voluntas non potest movere
intellectum extra objectum suum; si autem
moveret ad assentiendum sine ullo motivo
ostendente aliquo modo veritatem in objecto,
profecto moveret intellectum extra objectum
illius ; imo ipsa moveretur siue objeeto, quia
moveretur in aliquid, ut credibile, quod sub
tali ratione non esset propositum. Nam ipsa
experientia docet hoc objectum, verbi gratia :
Astra sunt paria, non posse proponi ut cre-
dibile, nisi aliqua ratione vel testimonio
ostendatur ita esse; semper igitur preecedere
debet ex partc intellectus ratio aliqua suffi-
ciens ad assensum ; taraen, quando illa non
necessitat intellectum, oportet ut voluntas in-
terveniat, quse intellectum moveat atque de-
terminet.
SECTIO VII.
Qualis actus sit voluntas credendi, et quas
haheat morales proprietates.
1. Asscrtio prima : toluntas credendi sicut
oportet est supernaturalis. — Est contra Semi-
pelagianos. — Et videtur etiam contra Sco-
tum. — Primo, statuendum est voluntatem
credendi esse donum Dei, quod sine speciali
auxilio gratise haberi non potest. Girca qnam
assertionem errarunt Semipelagiani,qui, cum
concederent ad reliqua bona opera esse neces-
sarium auxilium gratise, docebant saltem vo-
luntatem credendi esse positam in viribus li-
beri arbitrii, ut ab illa sumi possit initium
salutis. Ita referunt Prosper et Hilarius in epis-
tolis ad Augustinum, quee sunt ante librum
de Prsedestinatione Sanctorum; et profecto
Scotus, in 3, dist. 25, quaest. 2, non videtur
ab hac sententia longe distare; dicit enim
voluntatem ex puris naturalibus sufficere ut
intellectum applicet ad credendum, et de-
inde infert non esse necessarium in voluntate
186 DISPUT. VI. DE
habitum infusum ad hunc actum, de quo po-
stea videbimus. Fundamentum Semipelagia-
norum erat, quia fides debet esse libera ; pu-
tabant autem non posse esse liberam, si a
gratia penderet. Hoc autem fundamentum er
roneum est, alias nullus actus liber a gratia
essentialiter penderet, et necessitas gratise li-
bertatem destrueret; quod est manifeste con-
traiidem, utex propria materia constat. Fun-
damentum ergo magis apparens esse potesl,
qttia, proposito objecto fidei, ratioipsa natu-
ralis dictat illud esse credendum et dignum
fidei; ergo potest illi judicio voluntas consen-
tire sola libertatenaturali, quiapotest natura-
liter voluntas conformari intellectui in omni
judicio naturaii.
2. Probatur assertio prima ex Scriptura. —
Probatur ex Conciliis. — Probatur ex Patri-
lus. — Nihilominus assertio posita, quam etiam
lib. 2 de Gratia, cap. 3, num. 2, tradidimus,
de fide tenenda est. Primo, quia habetur satis
expresse in Scriptura, ad Philip. 1: Vobis do-
natum est pro Christo, ut in eum credalis. Nam,
licet credere consummetur in intellectu, dicit
actiun voluntarium et humanum, et ut sic di-
citur pro Christo donatum ; ergo etiam volun-
tas credendi propter Christum donata est.
Unde ibidem additur: Qui cwpit in vobis bo-
num opus, ipse perficiet; incipitautem bonum
opus per bonum voluntatis affectum. Unde ad-
ditur cap. secundo : Ipse est qui operatur in
vobis et velle et perficere, pro bona voluntate.
Hisaccedunt generales regulge: Sine menihil
potestis facere, Joan. 15; et: Non est volentis,
neque currentis, scd Dei miserentis, ad Rom.
9 ; et : Quidhabes quod non accepisti? ad Co-
rinth. 4 ; et similes. Secundo, est hoc expresse
etin particulari definitum in Concilio Arausi-
cano, can. A, ubiin hoc sensu traditur subana-
themate, initiumfidei, id estipsum credulitatis
affectum, haberi non possesine auxilio gratia^.
Qaod in sequentibus capitulis per alias defini-
tiones generales confirmatur ; et favet etiam
Concilium Milevitanum, cap. i, et magis Tri-
dentinum, sess. 6, canone 3 et 4. Tertio, do-
cuit hoc ssepe Augustinus, contra reliquias Pe
lagianorum, prsesertimtoto libro de Pra-desti-
natione Sanctornm, a cap. 3, ubi fatetur ali-
quando se contrarium. sensisse, scilicet, in
quibusdam propositionibus in epistol. ad Ro-
manos, iu 6, et duabus sequentibus; illud ta-
men retractavit lib. 1 Retractationum, cap.
23; idem docet Augustinus, lib. de Spiritu et
litter., cap. 33 et 34; Fulgentiusdc Incarna-
tione etgratia, cap. 18; Prosper, contra Col
ACTU FIDEI.
latorem, cap. 6 ; et faciunt quse docent gene-
raliter Patres de necessitate gratise ad omnia
et singula opera pietatis, prsesertim Ccelesti-
nus I, in epistola prima ad episcopos Gallise,
cap. 9 et 12, et Innocent. I, epistola 25 et 26.
3. Probatur tandem rationibus. — Ultimo
potest hsee veritas probari rationibus Theolo-
gicis. Quia si voluntas credendi esset ex solis
viribus naturae, initium salutis esset ex nobis,
et non ex gratia, quod ab Ecclesia damnatum
est. Sequela patet, quia fundamentum salutis
est fides, et initium fidei est heec voluntas ;
ergo si hsee voluntas esset ex nobis, id est, vi~
ribus nostris, nos per nos ipsos initium saluti
daremus. Secundo , talis voluntas est quasi
ultima dispositio ad donum fidei, quod est in
intellectu, et estdonum gratiae; ergo si illa vo-
luntas esset naturalis, homo per vires suas suffi-
cienter se disponeret ad aliquod donum gratise
infusse, et inchoantis sanctificationem, quod
etiam est fidei contrarium. Tertio, jam tota
gratia esset ex aliquo merito hominis, saltem
impetrativo, seu de congruo, et ita gratia
jam non esset gratia, quia esset ex operibus,
ut saepe Augustinus argumentatur ; sequela
patet, quia illa voluntas aliquod opus est, et
aliquale meritum, cum optime disponat ad fi-
dem. Denique prseceptum credendi, ut disp.
13 dicetur, supernaturale est ; ergonon potest
impleri viribus naturse ; impletur autem ma-
xime per hanc voluntatem, quia prseceptum
datur de actu libero, ut liber est, et ideo prin-
cipaliter refertur ad voluntatem, et per illam
vel violatur vel custoditur; ergo talis voluntas
efficax et sufficiens ad implendnm illud prse-
ceptum, non potest haberi sine gratia.
A. De qua supematuralitate procedat prce-
cedens assertio. — Ut autem propriam radi-
cem hujus necessitatis et sensum assertionis
explicemus, oportet ulterius inquirere qualis
sit supernaturalitas iliius actus voluntatis, id
est, an sit illi essentialis, an potius accidenta-
lis ; quod alias dici solet , an ille actus sit
supernaturalis quoad substantiam, veltantum
quoad modum. Habet enim hoc specialem
difficultatem in illo actu, quia non supponit
in inteilectu actum supernaturalis ordinis et
substantioe, in quo fundari possit; ergo neque
ipse potest esse quoad substantiam superna-
turalis. Antecedens patet, quia hsec voluntas
non supponit actum tidei, cum sit proxima
causa ejus ; sed actus fidei est prinius actus
supernaturalis intellectus, tum quia propter
hanc causam dicitur fides radix justitia', in
Tridentino, sess. 6, cap. 8 ; tium etiam quia
SECT. Vll. DE ACTU VOLENDI CREDERE, ET DE EJUS MORALIBUS, ETC.
187
omnia alia dona infusa intellectui supponunt
fidem, et propter illam donantur. Consequen-
tia vero prima proba'.ur, quia voluntas neces-
sario supponit intellectum ; ergo etiam voluu-
tas supernaturalis in substantia supponere de-
bet in intellectu actum ejusdem ordinis in quo
fundetur. Propter quam rationem multi Do-
ctores banc partem amplexi sunt, multo magis
in boc actu, quam in aliis ad virtutes Theolo-
gicas proprie pertinentibus.
5. Assertio secunda de supernaturalitate ac-
tus quoad sulstantiam. — Probatur ex tes-
timoniis adduciis. — Nibilominus dico secun-
do actum voluntatis credendi esse in sua spe-
cie et essentia supernaturalem, et hanc esse
potissimam rationem ob quam auxilium gra-
tise adhuncactum necessarium est. Hsec as-
sertio est a modernis Doctoribus communiter
probata; nam antiqui parum de illa disputa-
runt, ut in materia de Gratia, lib. "2, cap. 5,
latiusdictum est. Etbreviter probatur, primo,
ex testimoniis quibus probatum est auxilium
gratiae esse necessarium ad bunc actum ; nam
duobus modis solet esse auxilium gratiae ne-
cessarium ad aliquem actum : primo, per se
et ex natura talis actus ; secundo ex acciden-
te, propter aliquam difficultatem ex parte sub-
jecti, vel ex aliqua gravi tentatione orta, si-
cut requiritur gratia ad aliquem naturalem
actum arduum et difficileni, quia multum re-
pugnat appetitui. Ad voluntatem autem cre-
dendi, non tantum hoc posteriori modo, sed
etiam priori, necessarium est auxilium gratiee,
ut ex citatis testimoniis constat; tum quia
simpliciter docent hunc actum non posse fie-
ri sine gratia ; tum etiam quia eamdem cen-
sent esse rationem de voluntate credendi, ac
de ipsa fide ; ergo necessitas hsec oritur ex
intrinseca natura et specie talis actus ; est er-
go in substantia sua supernaturalis, quia non
potest assignari alind principium, ex quo ne-
cessitas illa per se oriatur. Potestque boc con-
firmari, quia in illo actu cogitari nequit ali-
quis modus per se illi conveniens, a quo ba-
beat ut supernaturalis sit, extra substantiam
ejus; ergo habet ex vi suae differentiae essen-
tialis. Gonfirmatur secundo ex objecto talis
actus, tam materiali, quam formali; objec-
tum enim hujus voluntatis est ipse actus cre-
dendi, qui supernaturalis est in substantia,
ut supra dixi ; ratio autem formalis seu moti -
va est honestas illius objecti, quae etiam su-
pernaturalis ordinis est, quia sumitur ex
conformitate ad snpernaturalem regulam,
ut statim explicabo ; ergo species actus, quai
sumitur ex illo objecto, supernaturalis etiam
est ; nam bac ratione probamus reliquos ac-
tus infusos supernaturales esse. Ultimo con-
firmatur ex effectu, quia hsec voluntas effica-
citer movet intellectum ad actum fidei super-
naturalem quoad substantiam ; imo qtiodam*
modo firmat illum in sua certitudine supe-
rante certitudinem naturalem; ergo necesse
est ut actus voluntatis sit ejusdem ordinis.
Patet consequentia, quia non poteet ficri ut
voluutas, per naturales vires suas, efficaciter*
moveat intelleetum ad actum superantem vi-
res naturales ; item, quia alias claudicaret ac-
tus fidei, et certitudo ejus, nt in simili dixit
D. Thomas ±. "1, q. A, art. 2. Ubi satis favet
huic sententiaB, ut in sequenti disputatione
latius dicam.
6. Primum corollarium deducitur et osten-
ditur. — Explicatur Scotus in n. 1 allatus. —
Atque hinc infertur primo hunc actum super-
naturalem, non solum aliquando, sed sem-
per esse necessarium ad subjiciendum intel-
lectum tidei Christianse. Probatur, tum quia
Concilia absolute et sine limitatione loquun-
tur ; tum etiam quia hsec necessitas est per se
et ex intrinseca supernaturalitate actus fidei.
Quapropter in hoc non probamus sententiam
Scoti, qui oppositum sentire videtur loco ci-
tato, quamquam possit aliqua ratione expli-
cari, distinguendo in actu fidei specificatio-
nem ab exercitio ; et similiter in voluntate
distingnendo aetum quo determinat intellec-
tum ad fidem secundum specifleationem ejus,
captivando intellectum in obsequium fidei, ab
actu quo movetintellectum jarn credeutem ha-
bitualiter ad exercitium actus; igitur priori
modo semper est necessarius actus supernatu-
ralis voluntatis ad credendum, et hoc probant
testimonia, et rationes adductse ; postPriori au-
tem modo contingere potest ut fidelis per ac-
tum naturalem voluntatis se applicet ad con-
siderandum vel contemplandum in materia
fidei , et postea exerceat supernaturales actus
iutellectus, sine alia motione actuali per su-
pernaturalem actum voluntatis, quia tunc jam
habitu ducitur, et actus supernalurales intel-
lectus, qui tunc fiunt, non producuntur in ta-
li specie ex vi imperii praesentis voluntatis,
sed in virtute prrecedentium actuum volunta-
tis supernaturaliter moventis, et subjicientis
intellectum Cbristianse fidei.
7. Primum corollarium satisfaciens fun-
damento in fine num. 1. — In num. A. — Secun-
do, sequitur ex dictis responsio ad fundamen-
tum propositum in priucipio sectionis, in fa-
188 DISPUT. VI. DE
vorem contrarii erroris. Nam, licet per ratio-
nem naturalem possit cognosci credendum
esse rebus revelatis a Deo sufficienter propo-
sitis, non potest tamen cognosci quod sit cre-
dendum ex modo quo fides divina credit, sci-
licet ex pura Dei auctoritate, non resolvendo
fidem in aliquam aliam rationem, seu moti-
vum creatum credendi ; nam, ut supra dixi,
disp. 3, sect. 42, duobus modis possunt credi
res fidei. Primo, resolvendo assensum in ex-
terna motiva, vel signa eredibilitatis, tan-
quam in rationem credendi, et ad hoc genus
fidei sufficere potest voluntas naturalis, quia
non transcendit fidem acquisitam, neque cer-
titudinem humanam. Alius modus credendi
est, pure sistendo in auctoritate divina, et ad
hunc modum dicimus esse necessariam vo-
luntatem supernaturalem. Altera vero diffi-
cultas tacta circa secundam assertionem de
actu intellectus praevio ad hanc volunlatem,
postulat intcgram quaastionem, quam in se-
quenti sectione tractabo. Prius vero expli-
candse sunt alise proprietatees hujus actus vo-
luntatis.
8. Assertio tertia ■• toluntas crcdendi est ho-
nesla et laudabilis. — Prolatur primo ex Scri-
ptura, refutando errorem Manichcei et Ahai-
lardi. — Dico tertio : voluntas credendi ho-
nesta est, atque adeo ipsum Credere, laudabile
etiam est et honestum. Circa hanc assertio-
nem erravit Manicheeus, teste Augustiuo, li-
bro de Utilitate credendi in principio, et Abai-
lardus, teste Bernardo, epist. 490; illi enim
dixerunt nihil esse credendum, nisi quod ra-
tione constat. Contra quem errorem multa
dicta sunt, disp. 3, tractando de objecto for-
mali fidei; et sufficienter improbatur hoc mo-
do, ex Augustino. Quia vel intelligitur de
omni fide, tam humana quam divina, et sic
destruitur per illum errorem omnis humana
soeietas et providentia, quia nisi homines ali-
quid credant, neque filii agnoscent parentes,
neqr.e eommercia humana locum habere po-
terunt. Vel intelligitur specialiter de fide di-
vina, et sic etiam est stultissimus error;nam,
si testinwnium hominnm accipimus , cur non
magis testimonium Dei, qund majus eslf ut
dixit Joan., epist. 4. Assortio ergo proposita
de fide certaest, et sufficienter probatur ex
illis Scripturce testimoniis, in quibus fides as-
seritur necessaria ad placendum DEO, ad He-
breeos undecimo ; quia non placet Deo, nisi
quod honestum est. Item in quibus dicitur
fides justificare, vel esse radicem justitia^, ad
Romanos 3 et 4, cum similibus. Et Actorum
ACTU FlDEl.
•15 : Fide purificans corda eorum; non enim
purificatur cor nisi actibus honestis; nam
contrariis potius maculatur. Denique fides
laudatur ssepe in Scriptura, et credentes bea-
tificantur, juxta illud : Beata quce credidisti ;
increduli autem reprehenduntur tanquam
stulti, et tardi corde; ergo et voluntas creden-
di et ipsum credere sunt actus honesti et lau-
de digni ; de quo videri potest Augustinus,
tractatu 22 et (58 in Joau., et epist. 56; Eu-
sebius, libro primo de Prseparatione, capite 3 ;
et Bernardus, dicta epistola 190.
9. Deinde directe ostendilur, distinguendo
honestatem in ohjectivam, et formalem, de qui-
bus 1. 2, tract. 3, disp. 2 et 3. — Ut autem ra-
tione declaretur heec veritas, oportet adver-
tere ex 4. 2, q. 48, duplicem esse honesta-
tem, seu dupliciter posse inveniri in actu hu-
mano, scilicet, objective vel formaliter : ob-
jective esse potest in actu etiam externo,
quatenus potest esse objectum interioris ac.tus
voluntatis, sicut eleemosyna dicitur esse ho-
nesta, quatenus estrectee rationi consentanea;
formaliter autem invenitur honestas in inte-
riori actu voluntatis, quatenus tendit in obje-
ctum honestum, ut tale est, sicut voluntas
dandi eleemosynam dicitur honesta. Deinde
est advertendum actum credendi prout est in-
tellectus, esse objectum voluntatis credendi,
prout antecedit illam; esse autem effectum
ejus, prout in re ipsa subsequitur et exercetur
ex vi talis voluntatis. Est enim voluntas quasi
potentia activa actionum, quee subjiciuntur
ejus motioni, et ideo sub ea ratione est ali-
quo modo operativa sui objecti. Actus ergo
fidei, secundum se spectatus, est honestus ob-
jective, quia est conformis rectee rationi su-
pernaturali, et est debitus divinee auctoritati
et veritati, ut in superioribus satis probatum
est. Yoluntas autem credendi habet in se, ac
intrinsece, et formaliter, propriam honesta-
tem moralem fidei, quia et in se est actus
formaliter liber et moralis , et tendit in ac-
tum credendi , quatenus honestus est objec-
tive, quia captirat inlellectwn in olsequium
Christi, et quia non leviter movetur voluntas
ad hanc actum , sed prudenti ratione dncta,
ut supra etiam declaratum est, tum disp. 3,
sect. 4, tum disp. h, sect. 2. Ethinc etiam fit,
ut ipse actus intcllectus, quatenus volnntarie
exercetur, denominetur moraliter bonus et
honestus, non tamen intrinscce formalitcr lo-
quendo, sed per denominationem extrinsecam
ab actu voluntatis ; actus autem crederidi
comparatur ad voluntatem credendi, sicut ac-
SECT. VII. DE ACTU VOLENDI CREDERE, ET DE EJUS MORALIBUS, ETC.
189
tus externus ad internum, et ideo ab illa
praedieto inodo denominatur.
10. Dubitatur an actus credendi possit in-
honeste fieri. — Cajetanv.s et alii a/firmant, eo-
rumque ratio. — Hinc oritur dubium, quod hic
tractari solet, an actus credendi interdum
possit esse peccaminosus et malus, quod at-
tingens Cajetanus, 2. 2, q. 5, a. 2, etl. 2, q, 55,
art. 4, affirmat posse actum fidei exerceri cum
peccato, quod multi ex Doctoribus sequuntur,
in quibus est Medina 1.2, q. 56, artic. 3, ad
fin. Ratiu autem est, quia nullus est actus ex-
ternus ita de se bonus, quin possit male fieri
si non debito fine, et cum requisitis circum-
stantiis fiat; sed actus credendi non est for-
maliter bonus, nisi tanquam exterior actus;
ergo potest male fieri, ut, verbi gratia, si quis
velit ad fidem converti propter temporalia
commoda, in eis finem constituendo ; quod
interdum etiam fieri sentire videtur Angusti-
nus, libr. de Fide et Symbolo, ex quo inferunt
aliqui etiam voluntatem credendi posse esse
malam, quia potest esse ex pravo motivo seu
fine, ut in exemplo posito constat.
1 1 . Neque voluntas credendi christiane po-
test inhoneste elici. — Probatur ratione pro qua
vide tractat. de Bonit. et malit., disputatione
octava, sectione prima. — Mihi autem imprimis
videtur illam voluntatem, quam diximus esse
necessariam ad subjiciendum intellectum fidei
Christianse, non posse esse malam moraliter :
piobatur, quia est actus honestus essentialiter;
ergo non potest esse malus, etiam accidentali-
ter. Consequentiam suppono ex probabiliori-
bus principiis, quse in 1 . 2, loco citato, tradi
solent, videlicet, non posse esse eumdem ac-
tum voluntatis simul bonum et honestum es-
senlialiter, et pravum accidentaliter, quia si
est actus essentialiter honestus, est actus vir-
tutis; actus autem virtutis non potest male
fieri, tum quia virtutis est, qua nemo male uti-
tur ; tum etiam quia, teste Aristotele, virtus
non operatur nisi duce prudentia, quae non
imperat nisi observando omnes debitas cir-
cumstantias; tum denique quia aetus volun-
tatis non est essentialiter honestus, nisi pro-
xime et intrinsece iiat propter honestatem;
honeslas autem consurgit ex objecto debitis
circumstantiis affecto, et ideo impossibile est
quod talis actus, stante tali motivo, fiat vel
propter pravum finein, vel indebito modo.
Jam ergo probatur antecedens, quia voluntas
credendi necessaria ad fidem Christianam est
actus in substantia supernaturalis, ut ostendi ;
ergo est ex motivo proximo et intrinseeo su-
pernaturali; ergo est ex motivo honesto, et
consentaneo rectse rationi supernaturali, quia
in illo objecto nullum aliud motivum super-
naturale invenitur; ergo talis voluntas est es-
sentialiter honesta; ergo fieri nequit ut male
fiat, juxta omnia principia posita. Et confir-
matur, quia non minus repugnat actum vo-
luntatis essentialiter supernaturalem esse ma-
lum, quam actum intellectus essentialiter su-
pernaturalem esse falsum ; sed hoc omnino
repugnat; ergo et illud. Denique confirmatur,
quia ille actus voluntatis non potest imperari
ab alio actu voluntatis pravo; ergo non est
unde possit malitiam induere simu! cum sua
bonitate : consequentia evidens est; antece-
dens patet, quia talis actus malus non trans-
cenderet ordinem naturalem; ergo non posset
imperare seu movere ad supernaturaliter vo-
lendum, et ex naturali motivo.
12. Neque item ipse actus credendi. — Ad
rationem Cajetani, in num. 20.— Hinc conclu-
do, quod hb. 2 de Grat., cap. 3, num. 14, si-
militer attigi, etiam actum credendi, qui est
in iniellectu secundum suam propriam speci-
ficationem, non posse male fieri; probatur,
quia non potest fieri nisi ex prsedicta volun-
tate supernaturali credendi, ut ostenmm est ;
ergo non potest nisi honeste fieri, quia non
ita denominatur nisi extrinsece a voluntate.
Unde si quis convertaiur ad fidem ex solo af-
fectu temporali, revera non concipiet divinam
et supernaturalem fidem, ut significat Augus-
tiuus, lib. de Catechizandis rudibus, capit. 5,
paulo ab initio; sed ad summum acquisitam
aliquam et humanam, quia vera fides non ha-
betur sine voluntate supernaturali, et pia af-
fectione iufusa, quee in illo homine non inve-
nitur, cum ex solo humano motivo moveri
supponatur. Unde illius fides non erit omnino
certa, et ideo, si contingat motivum illud
mutari, facile etiam mutabitur fides. Imo ssepe
continget ut nulla fides interius concipiatur,
sed solum ostendatur exterius, si, ad conse-
quendum temporalem finem intentum, illud
sufficiat.
13. Cum actu credendi potest simul exerceri
alius pravus. — Sed quid si is, qui convertitur
ad fidem, simul duos actus voluntatis habeat,
unum supernaturalem, ob veram honestatem
fidei; alium naturalem, quo velit etiam fidem
propter lucrum temporale, vel alium finem
similem, etiam pravum ; hoc enim non videtur
repugnare, et tuuc actus fidei videtur maie
fieri, ac proinde denominari malus, seu pec-
catum, quia walum ex quocumque defectu.
190
DISPUT. VI DE AGTU FIDEI.
Respondeo, admisso illo casu (non enim ap-
paret in illo repugnantia, ut generalius docui
in i . 2, tract, 3, disp. 8, sect. 4, a num. 73),
tunc in intellectu esse posse actum verum et
supernaturalem fidei, et imperari a solo actu
supernaturali voluntatis, et ab illo denominari
bonum et honestum; respectu autem alterius
actus voluntatis pravi non comparari ut effec-
tum ejus, sed solum ut materiam circa quam
versatur, ordinando illum ad suum finem vel
utilitatem ; hoc autem nou sufficit ut malitia
voluntatis in actum fidei redundet, vel illum
malum denominet, quia non est causa vel cir-
cumstantia ejus, quod in aliis actibus studiosis
saepe contingit. Unde etiam intelligitur, si
contingat fidelem, qui jam est assuetus ad
credendum supernaturaliter, per actum mere
naturalem et pravum applicari ad cogitandum
de rebus fidei, et tunc exercere ex vi consue-
tudinis actum supernaturalem fidei, talem ac-
tum non posse dici malum, etiamsi ex pravo
fine exerceri videatur. Ratio est, quia voluntas
prava tunc movens et applicans intellectum
non movet ad speciem, neque virtute sua pos-
set movere intellectum ad talem actum super-
naturalem fidei, et ideo non est causa illius,
ut talis est, neque propria circumstantia, ac
proinde non denominat illum malum, prout
actus fidei est, sed quasi materialiter, vel se-
cundum generalem rationem, quatenus cogi-
tatio qusedam est de tali materia ; et ideo pro-
prius actus fidei, tam in voluntate quam in
intellectu, semper honestus est. ut etiam in
disputatione paulo ante citata resolvi, et no-
vissime Basilius Poncius, in prima parte Va-
riarum disputationum, relectione 2, § Super-
est eamdem, cum Dominico Banhes, 2. 2, q. 4,
art. 5, dub. 2; Vasquez, 1. 2, disput. 53, cap.
4, num. 26.
44. Assertio quarta: relle credere et credere
meritoria sunt. — Dico quarto : voluntas pro-
pria credendi, et consequenter etiam actus fi-
dei prout ab illa procedit, meritorius est. Hanc
asscrtionem attigi lib. 42 de Grat.., capit. 9,
num. 8. Eamque docet divus Thomas, q. 2,
art. 9, et est res certa ex modo loquendi Scri-
pturae de fructibus fidei; nam Genes. 45, dici-
tur : Credidit Abraham Deo, et reputatum est
illi ad justitiam ; quod etiam confirmat Pau-
lus, ad Roman. 4; et Jacob., capit. 2; et ad
Ephes. 2, dicitur : Qratia estis sahati per fi-
dem, et hoc non ex vobis. Et ad Hebr. 44 nu-
merantur mnlta pra?mia fidci. Ratio autem
est, quia actus iste est bonestus snpernalura-
lis, et <>x gratia, ot intrinsece continet obse-
quium Dei; ergo habet omnes conditiones ne-
cessarias ut sit meritorius. Dices : actus fidei
antecedit ad actum charitatis et ad habilum
gratiea sanctificantis ; ergo non potest esse me-
ritorius, quia sine charitate et gratia non est
meritum apud Deum. Respondeo hoc ad sum-
mum procedere de primo actu fidei; nam pos-
teriores omnes jam possunt supponere et sta-
tum gratioe et imperium charitatis ; sic enim
fidelis jam justificatus postea exercere potest
actus fidei propter Deum summe dilectum.
Unde responderi potest ad objectionem, actum
fidei simpliciter dici meritorium, quia habet
omnes conditiones requisitas ad meritum ex
parte actus; attamen, utde facto meritorius
sit, postulare conditiones necessarias ex parte
subjecti, et ideo actum fidei informis merito-
rium non esse, saltem de condigno.
45. Procedatne assertio de primo actu fidei?
— Negant Marsil. et Almaymis ; affirmat Ca-
preolus. — Prima pars resolutionis quoad me-
ritum de congruo. — Hinc disputant Doctores
an primus actus fidei meritorius sit, et negant
Marsil., in 3, d. 44, art. 4, dubio 44; Almay-
nus, in 3, dist. 24, dub. 2, propter objectio-
nera factam. Contrarium vero tenuit Capreo-
lus, dicta dist., ad 3, contra secundam con-
elusionem, quia in primo instanti, in quo ali-
quis incipit credere, potest justificari ; vide-
tur autem adtale meritum postulare ut simul
cum illo actu fidei actus charitatis subsequa-
tur, per quem actus fidei in Deum referatur ;
et ita dicit illum actum fidei, prius natura
quam actw charitatis informetur, non esse
meritorium ; posterius autem natura incipe-
re esse meritorium. Dico tamen breviter dis-
tinguendum esse inter meritum imperfectum,
quod Augustinus vocare solet impetratorium,
et doctores vocant de congruo, et meritum
perfectum, seu de condigno. Et imprimis di-
cendum est, ut etiam 1. 42 de Gratia, cap. 37,
a num. 45, ostendi, primum actum fidei esse
meritorium de congruo non solum ut ordine
naturee antecedit gratiam et charitatem, sed
etiam quando tempore antecedit ; quoe est sen-
tentia Augustini, epistola 405 et 406, et de
Spiritu et liltera, cap. 33 et 34, et q. 2 ad
Simplicianum , et libro de Prredestinatione
sanctorum , quem imitatur Prosper , contra
Collatorem, cap. 6. Et ralio cst, quia est quae-
dam dispositio ad justitiam, et ejusdem ordi-
nis cum illa. Item , quia procedit a gratia
SpiritusSancti, et ex ea partc habet congrui-
tatem, ut a Deo impetret rcliqua, quantum
ex parte sua est. Advertendum auttm csl pri-
SECT. VIII. AN JUDICIUM PR.€VIUM
mum actum fidei, si anteeedat gratiam san-
ctificantem, non immediate impetrare illam,
seu de congruo eam mereri, quia non proxi-
me disponit ad illam, secundum doctrinam
fidei, sed mediante pcenitentia et charitate.
Meretur ergo ( ut Augustinus ssepe ait ) auxi-
lium bene ulterius operandi, et ad ulteriorem
gratiam se disponendi ; nam qui cum divina
gratia bene utitur priori auxilio, majus ob-
tinere meretur aliquo modo, unde etiam est
probabile per voluntatem eredendi mereri bo-
minem de congruo, et quasi immediate, auxi-
lium proxime adjuvans intellectum ad cre-
dendum. Nam illa voluntas est quasi dispositio
proxima ad ipsum actum credendi, et ejusdem
ordiuis.
46. Secunda pars resolutionis quoad me-
ritum de condlgno. — Probatur primo , exemplo
illius, qui primum acturn fidei elicuit in gra-
tia. — Quoad meritum autem de condigno,
dicendum est primum actum fidei, si fiat ab
bomine jam justificato, esse meritorium de
condigno augmenti gratise et gioriae, sive sit
conjunctus cum actu charitatis , sive non ;
quando vero praecedit gratiam justificantem,
ut sic non esse meritorium de condigno, ta-
men in eodem instanti, in quo credeus justi-
ficatur, incipere illum uctum esse meritorium
de condigno, non gratiae^ sed gloriae. Haec
omnia facile constant ex principiis positis in
materia de Gratia, lib. 12, c. 14 et 15. Et pri-
ma quidem pars locum babet iii homine
baptizato in infantia, quando in aetate adulta
iiicipit fidem exercere, retiuens adhuc gra-
tiam baptismalem ; nam in illo primus actus
fidei est ab homine grato ; ergo ex bac parte
est meritorius de coudigno. Deinde non est
necessaria relatio charitatis , quae per pro-
prium actum ipsius operantis, vel praesentem,
vel prseteritum facta sit, quia suilicit quasi
naturalis tendcntia illius actus in finem su-
pernaturalem ; nam, ut dixi in materia de
Gratia, loco citato, in num. 14, virtutes in-
fusse et earum actus ab intrinseco et ex se
referuntur in finem supernaturalem , et hsec
relatio sufhcit ad meritum cle condigno ; ergo
multo magis sufficit in actu fidei, et volun-
tate credendi, quia etiam sunt actus per se
infusi, et propiuquiores Deo et fini superna-
turali. Unde etiam constat in eo casu primum
actum fidei mcreri augmentum gratise, et con-
sequenter gloriae, quia suppomt gratiam pri-
mam, et nibil aliud requiritur ex hoc capite
ad meritum augmenti gratiae.
17. Deindeiltius, qui elicuit extra gratiam-
AD VOLUNTATEM CREDENDI, ETC. 191
— Altera vero pars locum habet in homine,
qui ab infidelitate ad fidem convertitur, eli-
ciendo primum actum fidei; et cum propor-
tione habere potest locum in homine pecca-
tore, qui, ut se incipiat disponere ad gratiam,
aliquem actum fidei elicit. De illo ergo primo
actu, si temporc antecedat gratiam, manifes-
tum est pro illo tempore non esse meritorium
de condigno, propter indignitatem personse
operantis. Si vero solum antecedat ordine na-
turee, etiam in illo priori, seu secundum ratio-
nem illam, nondum spectatur ut meritorius
de condigno, propter eamdem rationem cum
proportione apphcatam ; nam et ipsamet con-
tritio, prout prior natura gratia habituali, non
est meritoria de condigno. At vero si in eo-
dem instanti persona justificetur, actus fidei
incipit esse formatus, et ideo statim fit meri-
torius de condigno, non quidem primse gra-
tiae, quia illam suppouit, nec augmenti gra-
tiee, quia non fit in eodem instanti, sed pri-
mae gloriae, quia nondum est collata, et po-
test ex justitia homo ad illam acceptari, sicut
de contritione ipsa alias diximus, lib. 12 de
Grat., cap. 2-4 et28; neque ad hoc. meritum
erit necessarius actus charitatis, sed sufficiet
iufusio justitiae habitualis, ut si per sacramen-
tum fiat in homine tantum attrito, propter ra-
tionem factam in numer. praeced., quae hic
eodem modo locum habjt, ut per se constat.
SECTIO VIII.
An judicium prtecedens in intelltctu advolun-
tatem credendi sit supematurale, vel qua-
lenam sit ?
1 . Supponitur pratcedere debere judicium ad
xoluntatem credendi. — Hsec quaestio semper
mibi visa est valde difficilis, et difficultatem
auxit, quia fere nihil inveni de illa dictum a
Docloribus. Suppono autem iu illa, ante vo-
luntatem credendi, saltem ordine naturse, ne-
cessarium esse judicium practicum, quo ho-
mo sibi persuadeat bonum et honestum, et
rationi conseutaneum esse , velie credere ;
quod attigit D. Thomas 2. 2, q. 2, art. 9, ad
3, et probat, quia qui vere credit fide divina,
non leviter credit, quod nos etiam late proba-
vimus, disp. 4, sect. 2, tractando de proposi-
tione objecti fidei. Ut autem voluutas movea-
tur ad volendum credere, necessaria est pree-
cognitio illius objecti, quia nihil volitum
quin praacognitum , rursus ut non leviter mo-
DISPUT VI. DE ACTU FIDEI.
est illud judicium, ut nam si esset necessarius alius actus supernatu-
192
veatur, necessarium
per se manifestum est. De hoc ergojudicioin-
quiro, an supernaturale sitnecne; etut me-
lius intelligatur diffieultas, rationes dubitandi
pro utraque parte proponam.
2. Arguitur jam tale judicium supernatu-
rale non esse. — Primo ergo, illum actum su-
pernaturalem esse non posse ostendo, quia
vel liber est vel necessarius : liber esse non
potest, quia jam supponeret voluntatem ita
judicandi, determinantem intellectum ad illud
judicium, quia non est libertas in judicio, nisi
per denominationem ab actu libero voluntatis;
non potest autem talis actu.; voluntatis sup-
poni, quia ad illum necessarium esset aliud
prius judicium , propter rationem factam ,
quod nihil volitum quin prsecognitum ; de
quo effato nonnihil dixi, disput. 23 Metaph.,
sect. 7. Et ita procederetur in infinitum; sis-
tendum ergo est iu judicio necessario, quod
fundet voluntatem credendi, et ita in termi-
nis fatetur, inter modernos, Aragon., 2. 2.
q. 2, a. 9. At vero si actus est necessarius, non
potest esse supernaturalis, quod probo. Quia
actus intellectus non est necessarius, nisi sit
evidens, quia sola evideutia cogit intelleetum;
ergo si illud judicium est necessarium, plane
tale est ratione evidentiae; at illa evidentia
naturalis est, quia nullum est lumen evidens
supernaturale in hac vita , loquendo secun-
dum legem communem, et de ordinario au-
xilio necessario ad credendum ; ergo est ac-
tus naturalis, quia naturalis evidentia non
causat nisi certitudinem naturalem, neque in-
ducit necessitatem, nisi respectu virium natu-
ralinm. Secundo, potest directe probari illurn
actum esse naturalem, quia ratio, et medium
perquod habetur, naturale est, etperdiscur-
sum naturalem fieri potest, quiailludjudicium
est de credibilitate objecti fidei, et in sufficienti
ejus propositione fundatur, ex quaresultat hic
discursus: Quidquid sufficienter proponitur, est
credibile; hoc objectum sufficienter proponitur ;
ergo est credihile; in quo discursu major est
nota per se lumine naturali; minor etiam ex-
perimento eognoscitur, ut supra visum est;
ergo judicium de couclusione naturaleest; per
illud autem judicium potest voluntas moveri
ut velit credere, quia sufficienter illi applica-
tur objectum, quod est ipsum credere sub ra-
tione boni et honesti, quia si objectum est cre-
dibile secundum rationem rectam, etiatn ip-
sum credcre honestum est ; ergo per naturale
judicium suffieienter proponitur objectum, ut
voluntus possit velle credere. Et coiifirmatur,
ralis, vel ille esset supernaturalis quoad sub
stantiam, vel tautum quoad modum. Primum
non videtur verisimile, quia actus supernatu-
ralis quoad substantiam, non datur nisi ex
motivo aliquo supernaturali ; ante motivum
autem fidei non prsecedit motivum aliquod su-
pernaturale, quod intellectum moveat ad tale
judicium; imo ratio facta ostendit motivum
sic judicandi esse naturale. Secundum etiam,
de supernaturalitatc quoad modum, non vi-
detur habere locum in nostra doctrina ; nam
ssepe diximus, in his actibus non posse intel-
ligi modum supernaturalem, si substantia su-
pernaturalis non est ; quia in eis non est alius
modus intrinsecus accidentalis, nisi intensio,
quse necessaria non est; certitudo autem, cla-
ritas, vel obscuritas, ad substantiam pertinent;
ergo non superest supernaturalitas, quae in
tali actu cogitari possit.
3. Arguitur etiam in contrarium. — Prima
ratio. — Secunda. — Tertia. — Ex alia vero
parte, quod actus ille debeat esse supernatu-
ralis, etiam quoad substantiam, videtur effi-
caciter probari ex illo principio, quod gratia
est simpliciter necessaria ad actum illum in-
tellectus, gui voluntatem credendi antecedit ;
hoc autem principium expresse traditur ab
Augustiuo, lib. de PrsedestinationeSanctorum,
cap. 2, ubi hac occasione distinguit cogitatio-
nem credendi ab ipso credere; mxmprius, in-
quit, cogitandum est, an sit credendum, quam
credatur ; illa ergo cogitatio antecedit totum
actum credendi, et consensum seu voluntatem
credendi, et de illa cogitatione dicit non posse
haberi sicut oportet absque gratia, ex illo 2
ad Cor. 2 : Non sumus sufficientes cogitare ali-
quid a nobis, quasi ex nobis, quod potissime
intelligitur de sancta cogitatione, quse inducit
ad opus pietatis; qualis, sine dubio, est cogi-
tatio inducens ad volendum credere ; ergo illa
est ex gratia, et non ex nobis. Unde Coelesti-
nus I, epistola prima ad Episcopos Gallise,
Deum inquit ita operari in cordibus hominum,
ut omnis sancta cogitatio, pium consilium, et
bona voluntas, ex Dei operatione proveniat ;
cogitatio autem et consilium credendi satis
pium est;ergo est ex gratia; quod etiam con-
iirmatConcilium Milevitanum,can. A, genera-
liter dicens , donum esse Dei, scire quid facere
debeamus . et in universum hujusuiodi scien-
tiam donum esse Dei, de quo scriptum est :
Qui docet hominem scientiam; cigo illa scien-
tia, seu cognitio per quam generatur volunlas
credendi, douum Dei est et opus gratise. Ex
SECT. VIII. AN JUDICIUM FBAWIUM
hoc ergo principio, videtur concludi illum ac-
tum esse supernaturalem quoad substantiam,
maxime in nostra doctrina. Primo, quia prop-
ter similia testimonia diximus voluntatem cre-
dendiesse supernaturalem quoadsubstantiam;
hic autem non est minus necessaria gratia ad
illam cogitationem preeviam, quam ad ipsam
voluntatem ; quia heec necessitas non est tan-
tum per aecidens, sed per se, et ex natura fi-
dei ; ideoque in omni actu et in omni credente
necessaria est illa gratia, etiamsi nulla alia
difficultas occurrat, preeter eam quee intrin-
seca est ipsifidei. Unde sequitur alia ratio, qua
seepe usi sumus, quia talis necessitas gratioe
solet esse propter substantiam actus, neque
assignari potest modus propter quem sit ne-
cessaria. Tertio, est apparens ratio, quia vo-
luntas sequitur intellectum ; ergo non prius
elevatur voluntas ad supernaturalem actum,
quam intellectus; ergo, si voluntas credendi
supernaturalis est, debet supponere in intel-
lectu actum supernaturalem, alias etiam pos-
set voluntas sperare et amare supernaturali-
ter, sine preevia cognitione supernaturali in
intellectu.
4. Primus dicendi modus inproposita quces-
tione. — Ejus fundamentum. — Confirmatur .
— In hoc puncto, quia difficilis est resolutio,
proponam prius nonnullos dicendi modos, qui
vel inventi et asserti sunt, vel cogitari pos-
sunt. Primus est, ante voluntatem credendi
non esse necessariam, secundum ordinariam
legem, aliam cogitationem, vel judicium, pree-
ter illud quod, ex vi externee propositionis ob-
jecti fidei sufficientis, potest formari et concipi
ab intellectu, per suas naturales vires et suo
lumine ac discursu operante. Cujus funda-
mentum preecipuum est, quod secundo loco
pro priori parte proposui in num. 2, et quia
propositio fidei ideo sufficiens existimatur,
quia potens est ad inducendum intellectum,
ut judicet esse credenda quee proponuntur ;
nam si preeter illud, aliquid aliud interius re-
quiritur, propositio il'a non potest dici suffi-
ciens. Nihilominus tamen fatetur heec opinio,
propter argumentum pro contraria parte fac-
tum in num. preeced., illam cogitationem,
quee ex propositione externa in intellectu re-
sultat, esse opus gratise et donum Dei, utCon-
cilia et Patres tradunt, quia et ipsa sufficiens
propositio supernaturalis est aliquo modo, et
non solum per illam, sed etiam interius im
mediate Deus influit in cogitationem ipsam,
qui influxus non est naturee debitus, et ideo
est opus gratiee et donum Dei, qnod confir-
XII.
AD VOLUNTATEM CREDENDI, ETC. 193
mari potest ex Augustino , libro de Spir.
et litt., cap. 34-, ubi dicit Deum interdum
movere ad fidem tantum interius, interdum
vero per exteriora objecta; bic autem est
modus ordinarius de quo loquimur : qua-
re, etc.
5. Impugnatur prcedictus modus. — Quo-
rumdam responsio ad impugnationem. — Non
satisfacit, primo. — Secundo. — Heec vero
sententia nullo modo probanda cst, ut etiam
intelligi potest ex iis quse, lib. 1 de Grat., a
cap. 11, disserui; nam Pelagius confitebatur
esse necessariam ad credendum divinam re-
velationem et exteriorem preedicationem suf-
ficientem, et nihilominus damnatus est, qnia,
preeter hanc preedicationem , nullam aliam
internam gratiam preevenientem dicebat esse
necessariam ad credendurn, vel ad volendum
credere, ut constat ex Augustino, toto primo
lib. de Grat. Christi, et magis in particulari,
1. de Preedestinat. Sanctorum, c. 2, 9, 1 6 et 19,
et aliis locis, et Concihis quee paulo post cita-
bo ; illa vero sententia multum videtur acce-
dere ad hanc doctrinam, quia, si exterior pree-
dicatio sufficit ut intellectus suis propriis viri-
bus faciat quidqnid necessarium est, ut volun-
tas preebeat fidei consensum, profecto nulla in-
terna gratia necessaria est ex parte intellec-
tus, ut voluntas velit credere ; unde etiarn fiet
consequens ut ipse consensus voluntatis per
naturales vires liberi arbitrii tribui possit, quia
liberum arbitrium potest sequi intelleetum, et
illi naturaliter imperanti obedire. Respondent
aliqui non sufficere , quamcumque preediea-
tionem, etiam sufficientem, sed necessariam
esse congruam, uthomo ita judicet de creden-
dis sicut expedit ut convertatur; illam autem
congruitatem esse ex gratia, quia non est de-
bita, neque datur omnibus, et ideo cogitatio-
nem internam, a tali preedicatione provenien-
tem, esse specialem gratiam : sed hoc nullo
modo satisfacit, primo, quia illa congruitas
non semper consistit in majori auxilio, sed in
sola temporis opportunitate a Deo preecognita,
ut in materia de Gratia dictum est. lib. 1,
cap. 12, et lib. 5, latius; ad credendum autem
requiritur, ante voluntatem credendi, non so-
lum illa congruitas, sed etiam speciale auxi
lium , ut constat ex allegatis testimoniis.
Unde illa congruitas spectari debet, non so-
lum in externa prsedicatione, sed etiam in
interiori auxiho. Secundo , est etiam evi-
dens argumentum, quia non solum vocatio
efficax, et congrua ad credendum, est opus
gratiee et supernaturale, sed etiam vocatio
13
194 DISPUT. VI. DE
sufficiens, licet congrua non sit, ut aperte su-
mitur ex Tridentino loco statim citando ;
ergo, prseter congruitatem, supponi debet au-
xiliuni internum supernaturale; sola autem
cogitatio, quse resultat ex prsedicatione ex-
terna, licet non fiat sine interno concursu
Dei, naturalis est; quia ille concursus tantum
est generalis, et ordinis naturalis, ac debitus
ex vi propositionis talis objecti ; ergo talis co-
gitatio sola non potest dici gratia interna, ne-
que sufficiens ad supernaturalem voluntatem
credendi, cujus etiam signum est, quia in hse-
retico, circa ea quse credit, invenitur similis
cogitatio, et judicium ortum ex tali proposi-
tione objecti, et de facto congruum, ut sequa-
tur voluntas credendi talia objecta; etnihilo-
minus totum illud in ha^retico est opus natu-
ree, non gratiae, quamvis supponat preedicatio-
nem externam in suo genere supernaturalem;
ergo ad volendum credere sicut oportet, altior
cogitatio necessaria est quam possit fieri solis
naturae viribus, etiam sufficienti preedicatione
supposita.
6. Secundus dicendi modus contrarius pri-
7)io. — Ut quidam modum Jiunc explicent, et
suadeant. — Est ergo secundus modus extreme
contrarius, dicens, ante voluntatem credendl,
necessarium esse judicium supernaturale
quoad substantiam de credibilitate objecti fi-
dei, et consequenter quod honestum sit cre-
dere; quse sententia, generatim loquendo,
fundatur in argumentis secundo loco propo-
sitis ; quia vero statim occurrit inquirendum
cujus virtutis aut doni sit illud judicium, in
hoc explicando varii sunt modi. Quidam di-
cunt illum esse verum assensum fidei infusse ;
nam, ut supra dixi, disp. 4, duplex est credi-
bilitas in objecto fidei : una, quaj resultat ex
motivis humanis, et evidenter cognitis; alia,
qua? resultat ex auctoritate divina; quod enim
Deus testificatur, credibile est, maxime ex
auctoritate ipsius Dei. Unde, quando priori
modo res fidei judicantur credibiles, judicium
est naturale, quia et fundatur per se in mo-
tivis creatis, et in quadam evidentia naturali ;
judicium autem de credibilitate posteriori
modo spectata supernaturale est, quia funda-
tur in auctoritate Dei ; et non est evidens, quia
quod Deus talia testificetur, non est evidens.
Uade concluditur tale judicium esse fidei as-
sensum, quia est obscurus et certus, et in au-
ctoritate Dei fundatus; dicitergo heec senten-
tia, ante voluntatem credendi quod res reve-
lata vera sit, necessarium esse judicium credi-
bilitatis, i.on tantum priori, sed etiam pos-
AGTU FIDEI.
teriori modo, et itaesse supernaturale, etesse
quemdam actum fidei.
7. Refelluntur aperta ratione. — Hsec vero
sententia sic explicata mihi est incredibilis,
non quia negem illud judicium supernaturale
de credibilitate esse possibile, et quando fit,
esse actum fidei ; nam hoc sine dubio verissi-
mum est, ut probat discursus factus, et quia
sicut fide credimus non solum esse verum quod
a Deo dicitur, sed etiam quod sit ab eo reveia-
tum, ita non solum credimus esse verum, sed
etiam esse credibile quod revelatum est, imo, in
ipso credere necessario includitur, ut eadem fide
credamus esse credibilia quee vera esse credi-
inus, et hoc modo multo firmius credit Ghri-
stianus esse credibiles res fidei, quam pcr so-
lam evidentiam vel motiva humana appareant
credibiles. De hoc ergo nou est dubium. Nihi-
lominus tamen nego, et incredibile judico,
tale judicium credibilitatis esse per se necessa-
rium aute primam voluntatem credendi. Quod
probo argumento facto, quia tale judicium est
actus fidei; ergo voluntarius; ergo supponit
voluntatem credendi, saltem illud objectum ;
ergo illa voluntas supernaturalis erit, juxta
principia posita; ergo non est verum illud ju-
dicium esse necessarium ante primam volun-
tatem credendi, et redibit qusestio de illa vo-
luntate, a quo judicio oriatur; prima conse-
< juentia patet ; tum quia ille assensus est obscu-
rus, ut supponitur ; ergo non est necessarius,
neque ad illum determinatur intellectus ex vi
motivi ; ergo ex voluntate; tum etiam quia ille
est actus fidei, de cujus ratione est ut sit vo-
luntarius, ut supra visum est.
8. Prirna evasio ad prcecedentem rationem.
— Improbatur. — Duo sunt modi respondendi
ad hanc rationem. Primus est, illum actum
fidei esse voluntarium eadem voluntate quae
ex illo subsequitur; nam illi duoactus, intel-
lectus et voluntatis, secundum diversas ratio-
nes, seu qualitates, possunt esse ad invicem
prius et posterius ; sed hsec responsio proba-
bilis non est; tum quia alias nunquam primus
actus intellectus simpliciter praecederet actum
voluntatis, quod est contra omnes Doctores
et philosophos ; tum etiam quia ille actus fidei
nou utcumque voluntarius est, scilicet, obje-
ctive, seu per denominationem ab actu volun-
tatis quem terminat, sed etiam est liber, et
ideo est voluntarius, etiam effective, seu mo-
tive; unde in nullo instanti aut siguo naturae
potest inchoari, aut intelligi existens ante
motionem voluntatis; et e contrario, actus vo-
luntatis, sub nulia ratione speclatus, potost
SECT. VIII. AN JUDICIUM PR<EV1UM
ferri nisi in cogniturn, et ideo simpliciter, et
cum quacumque ratione, supponit actum in-
tellectus, illi objectum proponentem ; ergo si
actus fidei nullo modo proponit objectum vo-
luntati a qua procedit, vel e converso si pro-
ponit objectum primee voluntati credendi ,
non potest esse ipse voluntarius et liber.
9. Secunda evasio. — Impugnatur primo.
Unde est alter respondendi modus, qui conce-
dit actum illum, etiamsi certus et obscui us sit,
nihilominus esse necessarium, non ex intrin-
seco medio aut propria virtute, sed ex influxu
divino; nam Deus potentia sua immittit illum
actum in intellectu per modum gratise exci-
tantis, quae, ut constat ex materia de gratia,
antevertit nostram libertatem. Qui autem sic
respondent non in alio tundantur, nisi quia hoc
non repugnat, et aliunde videtur necessarium,
tum ad explicandam excitantem gratiam in-
ternain, quse in mtellectu antecedit ad volun-
tatem credendi, tum etiam quia ille actus vi-
detur omnino necessarius, ut fundet talem vo-
luntatem. Sed heec responsio mibi etiam valde
displicet : primo, quia est aliena a doctrina
Augustini, dicentis : Ccetera potest Jwmo nolens,
credere autem nonnisi volens, quam D. Thomas
et omnes Doctores amplectuutur, et supra pro-
bavi esse valde consentaneam fidei. Ha?c au-
tem doctrina non datur de uno vel altero actu
fidei, sed simpliciter de tota fide, quia revera
habet eamdem rationem in omnibus actibus fi-
dei, et ideo Concilium Arausicanum simplici-
ter dixit affectum credendi esse initium fidei.
Quocirca, licet verum sit non implicare con-
tradictionem , Deum necessitare intellectum
ad talem actum, hoctamen non est secundum
naturam talis actus, et ideo non est secundum
ordinariam providentiam Dei ; alioquin idem
dici posset de quolibet actu fidei ; nam in quo-
libet invenitur illa non repugnantia in ordine
ad absolutam potentiam Dei. Unde confirma-
tur, quia incredibile est non posse hominem
induci ad credendum aliquid libere, nisi prius
necessitetur ad aliquid credendum eadem fide
et ex eadem auctoritate Dei, cum ille modus
credendi ex necessitate sit et prseter naturam
fidei, et prseter conditionem hominis liberi.
10. Impugnatur secundo principaliter. —
Deinde interrogo an ex illo actu fidei neces-
sario, sequatur etiam ex necessitate voluntas
credendiesse verum, quod jam judicatum est
esse credibile ; an vero, stante illo primo actu
fidei, possit voluutas non credere. Neutrum
dici potest probabiliter ; ergo. Minor probatur
quoad primam partem, nam inde sequitur vo-
AD VOLUNTATEM CREDENDI, ETC. 195
luntatem credendi non esse liberam, quia illud
prius judicium non est liberum, et, illo posito,
necessario sequitur voluntas credendi; ergo
est illa necessitas simpliciter antecedens, qua3
tollit libertatem, ut constat ex materia de Gra-
tia. Unde etiam sequitur omnem hominem,
qui non necessitatur a Deo ad illum primum
actum fidei, quod sit credendum vel credibile id
quod proponitur, non babere voluntatem ad
credendum, quia non habet in sua potestate
illud judicium, nisi a Deo necessitetur, et sine
illo non potest credere ; neque potest dici hoc
esse in illius potestate, ratione alicujus dispo-
sitionis remotse, quia ad illam etiam requiri-
tur supernaturale judicium, et redibit eadem
quasstio. Si vero altera pars eligatur, quam
magis sequuntur qui ita opiuantur, sequitur
hominem simul credere aliquid fide vera et in-
fusa, et fieri infidelern nolendo aliquid aliud
credere, quod repugnat, quia qui aliquid non
credit, eo ipso totam fidem amittit ; sequela
patet, quia illud judicium : Hoc est crediblle se-
cundum rectam rationem, est verus actus fi-
dei, juxta hanc opinionem, et illo posito stat
nolle credere esse verum quod proponitur,
per quam voluntatem fit homo infidelis ; ergo
simul credit fide infusa, et est iufidelis. Imo si
attente consideretur, non potest fieri infidelis
eulpabiliter, nisi prius sit fidelis et credat;
quia, donec judicet hoc esse credibile, per il-
lum actum necessarium, non potest male agere
non credendo, quia nondum habet libertatem
ad volendum credere, quia sine illo judicio
non potest homo velle, et illud judicium uon
habet, donec ad illud necessitetur. Tandem in-
de sequeretur nullum infidelem resistere fidei
sibi propositse, cum infidelitatis culpa, nisi
prius judicet illas res propositas esse credibi-
les et credendas secundum rectam rationem;
quod sine dubio est nimis falsum, et contra
communem doctrinam, et quasi experientiam.
11. Impugnatur tertio principaliter induc-
tione. — Et hinc facile probari potest non dari
virtutem infusam , seu donum intellectuale ,
ad quod tale judicium pertinere possit. Primo
enim non pertinet ad prudentiam infusam,
quia hsec supponit fidem, et in illa fundatur.
Unde rationes factae de iide a fortiori probant
de prudentia infusa ; nam judicium prudentiaa
infusas etiam est obscurum et certum ; ideo-
que simpliciter est actus liber, et solum potest
habere necessitatem ex propositione fidei; cum
ergo ante voluntatem credendi non suppo-
nantur priucipia fidei credita , uon potest in-
tellcctus necessitari ad judicium prudentiK
496 DISPUT. VI. DE
infusse, quantum est ex dispositione intrinseca
intellectus ; neque etiam ille actus potest esse
liber, quia supponit voluntatem, ut prr>batum
est; neque etiam voluntas potest movere ad
assentiendum conclusioni sine principiis. Un-
de, sicut repugnat habere actum scientificum
Theologise sine fide , ut supra probatum est l,
ita etiam repugnat habere actum prudentise
infusse ante fidem ; asserere autem Deum mi-
raculose movere , et necessitare ad talem ac-
tum ante fidem, res est nimis violenta, et illius
assertio nimis voluntaria , quse facile impro-
bari potest, assumptis omnibus argnmentis de
fide factis, ne illa repetamus. Et hse rationes
probant a fortiori illud judicium non esse do-
num consilii, quia etiam hoc donum supponit
fidem, imo et gratiam, ut statim dicam ; et
prseterea consilium , ut est speciale donum
Spiritus Sancti, non datur ad operandum, aut
volendum secundum leges et regulas ordina-
rias , sed juxta motionem Spiritus Sancti,
praeter communes regulas ; at vero motio ad
voluntatem credendi non est extraordinaria,
sed secundum regulas communes fidei ; ergo
incredibile est donum consilii esse per se ne-
cessarium ad credendum, et ante voluntatem
credendi ; neque minus incredibile est posse
infidelem, verbi gratia, qui audit res fidei, ne-
cessitari ab Spiritu Sancto ad judicandum per
donum consilii res illas esse credendas, et ni-
hilominus manere infidelem ; necessitabitur
ergo simul ad voluntatem credendi. Eadem-
que argumeuta fieri possunt de dono scientiaj
et sapientise, prseterquam quod haec dona non
solum prserequirant fidem, sed etiam multo
majus lumen quam soleat esse in his qui ad
fidem convertuntur. De dono autem intellec-
tus, non desunt qui illi tribuant hoc judicium,
allegantes D. Thom. 2. 2, in q. 8, art. 5 ; ibi
tamen aperte docet non esse munus doni in-
tellectus, judicium ferre de credendis ; et nos
etiam, in materia de Gratia, lib. 2, cap. 19,
idem diximus ; alias non posset distingui a
scieutia et sapientia. Docet etiam ibidem divus
Thomas, art. 4, donum intellectus supponere
gcatiam gratum facientem; ergo proprius ejus
actus non potest supponi, non solum ante gra-
tiam, sed nec etiam ante fidem ; quaj ratio de
omnibus donis procedit. An vero aliqua im-
perfecta participatio hujus doni antecedat vo-
luntatem credendi, statim dieam.
12. Assert'0 prima: judicium credililitatis
habitum ex propositione fidei naturale est. —
1 Disp; 3, seet. 1 1.
ACTU FIDEI.
Unde probatur primo. — Probatur secnndo. —
Mihi ergo media qusedam sententia inter ca>
teras placet, quam tribus assertionibus brevi-
ter explicabo. Et imprimis assero judicium
credibilitatis , quod antecedit voluntatem cre-
dendi, naturale esse secundum substantiam
suam, et elici posse naturali discursu et lu-
mine inteliectus, cum generali concursu Dei,
et supposita sufficienti experientia signorum
seu motivorum fundantium talem credibilita-
tem. Hanc assertionem mihi probant rationes
dubitandi priori loco propositse, in n. 2, et ra-
tiones proxime factse contra prsecedentem sen-
tentiam seu modumsecundum dicendi. Item,si
hocjudicium sumatur quasi in universali, et
speculative, est suo modo evidens et seisntifi-
cum ; est ergo naturale, ut probatum est etiam
supra, disp. 4, sect. ult. Si vero sumatur ut
judicium practicum, quod respicit circumstan-
tias, et movet ad execut'ouem, sic etiam per
se pendet a priori judicio, et ab eodem medio
ad particulare applicato : ergo non trauscen-
dit ordinem naturse, neque speciem naturalis
prudentiee ; et hanc conclusionem tradit Ga-
briel, in 3, dist. 24, dub. 1 ; et Almaynus,
dub. 2 ; Ocham, Quodlib. 4, q. 10; et idem
sentit Aragon. supra, et Albertinus, sect. 6,
n. 3, citatus, in suo punct. 4 ; et moderni alii
communiter loquentes de evidentia credibili-
tatis ; docent enim illam evidentiam esse na-
turalem , unde fit judicium etiam in illa fun-
datum esse naturale.
13. Assert/o secunda : ad prcedictum judi-
cium debet accedere supernaturalis illuminatio,
ut voluntas Christiana credendi eliciatur. — Di-
co secundo : hoc judicium solum non sufficit ut
voluntas velit supernaturaliter credere, sed
necessaria est illuminatio specialis Spiritus
Sancti, quse, utestin intellectu, supernaturalis
est, et in voluntatem etiam redundat. Hanc
assertionem attigi, lib. 2 de Grat., cap. 3, a
num. 16, et tradiderunt Vega, lib. 6 in Tri-
dent., c. 8 ; et Molin., in Goncord., q. 14, disp.
6, in fin., et 8, in principio ; et sumiturexdivo
Thoma 2 2, qusest. 2, art. 9, ad 3, dicente,
eum, qui credit, habere sufficiens inductivum
ad credendum, ex testimoniis et miraculis, et,
quod plus est, ex instinctu Dei interius moven-
tis ; imo probari videtur aperte ex Tridentino;
nam, sess. 6, cap. 6, sic ait : Disponuntur au-
tem adjustitiam, dum excitati divina gratia et
adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere mo-
ventur ad credendum, etc. ; ergo^ ex doctrina
Concilii, anteliberam voluntatem, duo requi-
rumur, seilicet, auditus fidei, ad quem perti-
SECT. IX. IN QUIBUS PERSOMS ET
net tota exterior propositio sufficiens fidei, et
interna excitatio, quam idem Concilium statim
declarat in illuminatione Dei consistere, a qua
dixerat, capite quinto, sumi exordium salutis;
unde quod canone tertio definit, neminem posse
credere sicut oportet, sine Spiritus sancti
prcevenienti illuminatione et inspiratione, pla-
ne intelligit de ipso credere, ut est liberum,
atque adeo etiam de voluntate credendi ; et
eodem modo intelligo definitionem Concilii
Arausicani, capite quinto, quod a/fectus cre-
dendi sit ex gratia; nam illa gratia explica-
tur esse divina illuminatio et inspiratio. Un-
de capite septimo, expresse dicit hominem
non posse assentiri prsedicationi salutari, sine
prtevia Spiritus Sancti illuminatione. Eadem
c.st frequens doctrina Augustini, tum locis cita-
tis, tum lib. 2 contra duas epistolas Pelagiano-
rum, cap. 8, et qusest. 2 ad Simplicianum,
et lib. de Dono perseverantise, c. 13 et 14, et
epist. 107; quibus locis ait, esse altam et
secretam interiorem doctrinam, quam Spiri-
tus sancti docet, et illam sentit esse necessa-
riam, prseter externam doctrinam : nam haec
externa movet sensum, illa intema accommo-
dat assensum ; et similia habet Gregorius,
hom. 30 in Evang., et Prosper, ad objectio-
nem 5 Gallorum.
14. Assertio tertia : dicta illuminatio non re-
quiritur ad formandum illud judicium, sed ad
elevandum ut excitet voluntatem. Tertio, di-
cendum est, supernaturalem illuminationem,
quse in intellectu prsecedit ad voluntatem
credendi, non esse necessariam per se, prop-
ter judicium credibilitatis, sed propter super-
naturalem actum voluntatis, id est, non est
necessaria ut illud judicinm fiat, sed ut illud
adjuvet ad excitandum et obtinendum actum
voluntatis. Per hanc assertionem, declaro et
rationem prsecedentis conclusionis, et solutio-
nem praecipuse difficultatis supra positse, quse
in hoc consistebat, quod si gratia est neces-
saria ad judicium de credendis, seu quod cre-
dendum sit, oportet illud judicium esse in se
et in sua substantia supernaturale. Responde-
mus autem duo posse in illo judicio conside-
rari. Unum est, quod sit quidam assensus fun-
datus in testimoniis et signis humanis vel di-
vinis, per humanam experientiam cognitis ali-
quo modo, et sic dicimus non esse necessa-
riam per se gratiam internam ad talem actum
quoad substantiam ejus; hoccnim sufficienter
probat objectio facta, et alia quse adducta sunt
pro prima assertione ; neque Concilium Arau-
sicanum et alia requirunt gratiam internam
EX QUIBUS GAUSIS ACTUS, ETC. i97
propter illud judicium, sed propter volunta-
tem supernaturalem. Secundo ergo potest con-
siderari in illo judicio potestas, seu efficacitas
ad movendum voluntatem. et quasi elevan-
dam ad actum supernaturalem; et ad hoc dici-
mus esse necessarium ut cum illo judicio con-
jungatur aliqua divina illuminatio, ut recte
sentit D. Thomas d. q. 2, art. 9, ad tertium,
de qua illuminatione dicit, q. 8, art. 5, re-
duci ad donum intellectus, quia facit conci-
pere res fidei, sicut oportet ut voluntas ad
illas supernaturaliter credendas intellectum
movere possit. Et sic etiam dixit Augustinus
illam gratiam esse doctrinam internam, per
quam Deus ita movet sensum, ut accommodet
assensum, epist. 107. Et hanc necessitatem os-
tendit etiam alia difficultas supraposita, quia
actus intellectus mere naturalis non potest per
se sufficienter movere voluntatem ad actuin
supernaturalem; adjuncta vero dicta illumi-
natione, potest dictam motionem efficere, vel
ad illam coucurrere, et ita etiam patet ratio
hujus necessitatis, quia, ut voluntas movea-
tur, prsesertlm honesto ac prudenter, duo sutit
necessaria, scilicet, sufficiens apprehensio ob-
jecti, et judicium quod expediat in illud cre-
dere ; quia ergo voluntas credendi honesta est
etiam supernaturalis , requirit ex una parte
judicium prudens de credibilitate objecti ; quia
vero illud judicium datur de objecto naturali
per medium naturale, ideo necessaria est illu-
minatio divina , quse elevet intellectum ad
concipiendum illud objectum altiori et su-
pernaturali modo, ut voluntas ad illud etiam
supernaturaliter credendum afficiatur, et ita
possit intellectum movere sicut oportet; et ita
mauet confirmata et declarata nostra senten-
tia, et responsum simul est ad difficultates
quae in contrarium proponebantur.
SECTIO IX.
In quibus personis actus fidei esse possit.
1. Causce alice actus fidei alioremittuntur.—
Sola subjectivatractanda. — Explicuimus hac-
tenusnaturametproprietatesactus fidei ; nunc
superest breviter ut decausi3 ejus in prsesenti
sectione, et effectibus in sequenti dicamus. Et
causse quidem fere omnes explicatse sunt de-
clarando naturam fidei; curn enim actus ipse
credendi sit qusedam forma intellectus, non
habet aliam causam formalem prseter obje-
ctum suum, de quo supra multa dicta suut,
J98 DISPUT. VI. DE
Materialis autem causa ejus propria est intel-
lectus in quoinest, quoad ipsam credulitatem,
vel voluntas quoad affectum credendi ; causa
autem fiualis fidei dici potest, vel vita seterna,
vel justificatio, vel purificatio cordis, quse in
sectione sequenti breviter attingentur : nam
finis et effectus in idem coincidere solent.
Causa autem efficiens fidei duplex distingui
potest. Una est Deus, alia ipse credens : de
priori jam dictum est, Deum esse causam fi-
dei non solumut estauctor naturae, sed etiam
ut est auctor gratise, ac proinde ipsum esse
causam primariam et prineipalem hujus effe-
ctus, ut latius constat ex materia de Gratia,
\ib. 8, cap. 3. Exparievero credentis concur-
runt intellectus et voluntas, modo supra ex-
plioato, et ideo de omnibus bis causis nibil su-
perest dicendum. De personis autem inquibus
potest actus fidei inveniri, quia illse etiam
sunt causse fidei, et efficiens, et subjectiva,
quatenus fides est actus immanens in ipso cre-
dente, aliquid superest dicendum.
2. Tam Angeli quam homines sunt capaces
fidei. — Etiam primus Angelus capax est fi-
dei. — Et primo supponimus tam hominem
quam Angelum esse capacem fidei, omissis in-
ferioribus creaturis, quse, cum ratione non
utantur, non possunt ad hujusmodi actus ele-
vari ; et de hominibus quiclem res est clara ;
de Angelis vero etiam estcerta, utlib. 5, cap.
5, docui, quia ordinantur ad eamdem beatitu-
diuem, quse illis etiam supernaturalis est, et
ideo prius fuerunt viatores quam beati ; fides
autem est per quam omnes in via ambula-
mus, ut Paulus dixit. Item quia Angeli non
coguoscunt supernaturalia per suum naturale
lumen, ut constat ex 1 p., q. 57, tradidique in
lib. 2 de Angel., cap. 29 et 30 ; et ideo sunt ca-
paces divinse revelationis, non solum intuiti-
vse, sed etiam abstractivse et obscurse , atque ita
sunt etiam capaces fidei, ut D. Thomas 2. 2,
q. 5, docet. Solet autem hic specialiter dubi-
tari de primo Angelo, quia non potuit non
habere evidentiam testificantis, quse censetur
fidei repugnare ; sed de hoe nobis sufficiunt
supra dicta, disp. 3, sect. 8, ubi ostendimus
evidentiam in testificante, ortam ex solis si-
gnis naturalibus, non excludere fidem, quia
non per se fundat illam, neque certitudinem
ejus, sed tantum c.oncurnt ex parte proponen-
tis, et hoc tantum modo inveniri potuisse in
primo Angelo.
3. Dicta fidei capacitas maxime habetur in
via. — Deinde advertimus hujusmodi personas
considerari posse vel in via, vel in termiuo. De
ACTU FIDEI.
priori statu, scilicet, vise, procedit maxime quod
diximus, et ita omnes viatores, per se loquen-
do, sunt capaces fidei, imo per ipsam fidem in-
cipiunt aliquo modo ingredi viam salutis. Dixi
autem per se loquendo, quia, licet status via-
toris actum fidei postulet, et ideo quilibet via-
tor de se sit capax illius, et Deus, quantum in
se est, paratus sit ad illum prsestandum, nihi-
lominus ex parte hominis, potest esse impedi-
mentum, ratione cujus sit incapax hujusmodi
actus. Tripiex autem potest esse hoc impedi-
mentum. Primum est carentia usus rationis,
ut est in amentibus et in infantibus ; nam, li-
cet Deus extraordinario et miraculoso modo
possit hunc actum infantibus concedere, ut de
Beata Virgine et de Joanne Baptista credimus,
id tamen non pertinet ad ordinariam legem
gratise ; esset enim erroneum dicere hujusmodi
actum esse infantibus necessarium ad salu-
tem, ut infra dicetur; vanumautem veletiam
temerarium esset dicere de facto concedi ali-
quibus, sine Ecclesise vel Patrum auctoritate.
Aliud impedimenlum potest esse ignorantia ;
nam, qui non audit res fidei, non potest, se-
cundum ordinariam legem , habere actum
ejus, quia fides ex auditu. Et, licet Deus, per
causas veluti universales, sufficienter provi-
derit modum quo verbum fidei ad omnes pos-
sit pervenire, tamen in particulari, non sem-
per ad omnes pervenit, neque Deus ex vi or-
dinarise providentise tenetur semper hujus-
modi impedimenta tollere, quamvis exspeciali
gratia ssepe id faciat. Tertium impedimentum
est hseresis ; nam qui in uno articulo pertina-
citer errat, nihil vera fide credere potest, pro-
pter connexionem quam omnia credenda ha-
bent in formali ratione objecti fidei, ut supra
declaratum est, et in sequentibus iterum at-
tingetur.
k. Animce purgatorii adhuc ambulant per
fidem. — Addendum denique est, circa hanc
partem, sub viatoribus comprehendi etiam
animas in purgatorio existentes, quod etiam
attigi in tom. de Pcenit., disp. 47, sect. 2, in
fine, nam illse nondum ad ultimum terminum
pervenerunt; et ideo licet in morte inccepe-
runt a via discedere, nondum tamen viam ab-
solverunt, et ideo adhuc per fiaeni ambu-
lant, nam sunt justse, et Deum ex charitate
amant super omnia ; ergo necesse estut illum
etiam supernaturaliter cognoscant; non co-
gnoscunt autem per speciem; ergo per fidem.
Denique nihil in eis est quod cum actu fidei
repugnet; nam revelatio obscura quam in hac
vita habuerunt, in eis permariet, solumque
SECT. IX. 1N QUIBUS PERSONIS ET EX QlilBUS CMJSIS ACTUS, ETC.
199
videri potest facta evidentior per aliquarum
rerum experimentum ; illa autem experientia
non transcendit evidentiam in testificante, et
ideo non excludit actum fidei, ut supra visum
est.
5. Disputatur qucestio de non viatoribus
beatis. — Prima opinio affirmans. — Ejus
fundamentum. — Confirmatur opinio. — Su-
perest dicendum de statu termini, qui est du-
plex, scilicet, beatiludinis et damnationis. Et
de primo quidem fuit opinio Alens., in 3 p.,
qusest. 64, memb. 7 ; Durand., in 3, dist. 32,
qusest. 3 et 4; Argen., ibid., art. 3, quibus
favere videtur Magist., in 3, dist. 23, § Allud
enim, dicentium non repugnare fidem statui
beatitudinis ; et licet de babitu prsecipue loqui
videantur, tamen etiam extendunt sermonem
ad actum. Fundamentum est, quia visio et
fides non repugnant, nisi tanquam actus per-
fectus et imperfectus, qui possunt simul esse
in Beatis ; nam scientia abstracta comparata
ad intuitivam imperfecta est, et tamen utram-
que simul babent Beati de Deo : similiter
se habent scientia naturaiis et supernaturalis,
et nihilominus manet scientia naturalis in
Beatis. Ita etiam prophetia est imperfecta res-
pectu visionis, et nihilominus pote«t simul
esse cum visione, sicut fuit in Christo, teste
D. Thoma, 3 part., qusest. 7, art. 8, quod ibi-
dem, in disp. 21, sect. 4, exposuimus. Ex quo
respondet Durandus ad Paulum, dioentem fi-
dem non manere, intelligi non de substantia
fidei, sed de imperfectione, nam etiam dixit
prophetiam non manere. Denique Irenseus,
lib. 2 contra Hsereses, cap. 47, et lib. 4, cap.
25 , et Tertullianus, lib. de Patientia, cap. 13,
indicant fidem, spem et charitatem post hanc
vitam manere, et expressius quoad actum
Photius Constantinop., in illud 4 Cor. 23 :
Nunc autem manent fides, spes, etc.
6. Secunda opinio communis. — Alia vero
sententia, communiter recepta, est in Beatis
non posse actum fidei infnsse inveniri. Ita di-
vus Thomas 2. 2, qusest. 5, art. 2, et 4. 2,
qnsest. 67, art. 3 et 5, quem illis locis sequun-
tur omnes moderni, et reliqui scholastici in 3,
dist. 23 et 32. Estque sententia Augustini,
serm. 43 de Temp., Chrysostomi, et exposito-
rum communiter in sequentia loca Pauli, cui
sententia hsec videtur consentanea esse; nam
prima ad Cor. 13 inquit : Cum venerit quod
perfectum est, evacudbitur quod ex parte est,
ubi per cognitionem ex parte, fidem intelligit,
ut omnes exponunt, et ex ipso contextu facile
mtelligitur; unde, 2 ad Corinth. 5, dicit fidem
et visionem constituere hominem in diversis
statibus vise et termini, et addit, in cap. illo
43 : Videmus nunc per speculum in cenigmate,
tunc autem facie ad faciem. Neque habet lo-
cum responsio Durandi ; nam imperfectio fi-
dei est de substantia ejus, ut ex dictis de ob-
jecto ipsius constat; et ideo si evacuatur fides
quoad imperfectionem ejus, etiam evacuatur
quoad substantiam. Ratio vero hujus senten-
tise est, quia vel comparatur intellectus Beati
ad ea quse videt, vel ad ea quse extra Verbum
supernaturaliter cognoscit. Circa priora ne-
que eget fide, neque habere illam potest; vel
enim omnino repugnat, vel saltem talis fides
esset omnino snperflua, cum neque certitu-
dinem, neque claritatem augere possit; extra
Verbum autem qusedam cognoscit Beatus qua-
si permanenter, seu habitualiter, et de illis
habet scientiam infnsam ; non ergo fidem.
Alia vero cognoscit per actualem revelatio-
nem, quasi transeuntem, et illa etiam revela-
tio non generat fidem, quia iion est obscura,
sed clara, seu de obj ecto revelato, sive de ip-
so Deo revelante, qui evidentcr patet Beato,
et ideo etiam illa cognitio ad fidem non per-
tinet, juxta superius dicta de objecto formali
fidei.
7. Bipartitum auctoris judicium. — Ia hoc
puncto, breviter dicendum censeo aliud esse
loqui de potentia Dei absoluta, aliud de facto,
seu de lege ordinaria, et quasi connaturali
visioni Dei, et statui beatifico. Priori modo
non videtur mihi implicare contradictionem,
quod videntes Deum habeant aliquem actum
fidei. Est autem hoc clarius, si talis actus ver-
setur circa res non visas per visionem beatam,
quoniam nulla est repugnantia illas revelaii
obscure, etiamsi Deus ipse clare videatur, si-
cut potest unus Angelus credere aliquid alteri
Angelo sibi illud dicenti, quamvis dicentem
videat, cum rem dictam non videat, ut agen-
tes de locutione Angelorum late ostendimus.
Quod si sermo sit de eisdem rebus visis, diffi-
cilius est ad intelligendum quod actus fidei sit
simul cum visione; nihilominus in rigore non
video implicationem contradictionis, quia illa
concomitantia non est contra substantiam fi-
dei, neque contra formale illius objectum, ut
ex his quse de illo supra diximus, d. 3, sect. 9,
a n. 7, constare potest; et hoc etiam suadent
aliquo modo argumenta Durandi. At vero de
facto longe verius, et fere certum est, Beatos
non exercere actus fidei ; hoc enim est multo
magis consentaneum testimoniis Pauli et dic-
tisSanctorum. Est etiam valde consonum, et
200 DISPUT. VI. DE
connaturale statui beatifico, nt probant ra-
tiones factae in secunda opinione ; et ideo, lo-
quendo secundum legem ordinariam, simpli-
citer negandum est.posse in Beatis esse actus
fidei. Addo vero boc intelligi de proprio actu
intellectus, qui est credere, et consequenter
etiam de actu efficaci voluntatis, qui imperet
talem actum intellectus. Si autem loquamur
de simplici actu pise affectionis voluntatis quo
se paratam exhibeat, et ostendat ad captivan-
dum intellectum in obsequium fidei, si opus
esset, talis actus esse potest in Beato, qui
simpliciter est actus virtutis, et nullam im-
perfectionem supponit beatitudini repugnan-
tem. Unde iste conditionales locutiones : Si
Deus mihi juberet credere , id facerem, et si-
miles, esse quidem possuntin Beatis; non ta-
men declarant aliquem actum fidei, quem de
facto babeant , sed solum illum pium affec-
tum, et animi praeparationem , quam posse
baberi dixi.
8. Disputatur quwstio de non viatoribus
damnatis. — Prima opmio affirmat. — Ul-
timo, dicendum superest de altero termino,
qui est status damnationis, de quo etiam Du-
randus, in d. 23, q. 9, dicit fidem in damna-
tis manere, et videtur fuisse sententia Ale-
xand. Alens., 3 p., quaest. 64, art. 6. Et in
eam inclinat Salmeron., disp. 3, in epist. Ja-
cobi, et videtur favere D. Thomas 2. 2, q. 18,
art. 3, ad 2, ubi constituit differentiam inter
fidem et spem informes, quod spes non ma-
net in damnatis, fides autem manet; et om-
nes loquuntur de actu, nam fundantur in ver-
bis Jacobi, c. 2 : Dwmones credunt, et contre-
miscunt, ubi plane loquitur de actu; et vide-
tur necessarium ut loquatur de actu superna-
turali fidei infusae, alias non recte uteretur illo
exemplo ad probandum solam fidem , eliam
infusam, non sufficere ad salutem, quod ibi
intendit. Ratione etiam confirmari potest,
quia damnati (licet non omnes) babuerunt in
via fidem et revelationem ejus, cujus revela-
tionis possunt in statu damnationis recor-
dari ; quid ergo impedit quominus etiam in
illo statu habere possint assensum ex dicta
rcvelatione ?
9. Secunda opinio, seu asserlio negativa de
lege ordinaria. — Nibilominus dicendum est
in lllo statu non esse neque esse posse verum
actum fidei infusae, seu supernaturalis. Intel-
ligitur assertio de facto et de potentia ordi-
naria; nam de absoluta clarum est non im-
plicare contradictionem, neque de hoc aliquis
qua^stionem movit. Sic ergo assertio comrnu-
ACTU FIDEI.
nis est, D. Thoinse, q. 5, art. 2, tibi Cajetanus
et alii, et scholasticorum, in 3, d. 25, ubi Bo-
naventura, art. 2, q. 3; Gabriel, q. 2, art. 3;
sumitur ex Augustino, l. 9 de Civit. Dei, c. 21,
dicente daemones cognoscere Christum, non
lumine, sed efficacia signorum. Item ex Dio-
r.ysio, c. 4 de divinis Nomiuibus , dicente,
carere dam-natos omnibus divinis donis. Unde
sumitur prima ratio sufficiens pro hac senten-
tia, quia dona, et auxilia gratiae non com-
municantur damnatis; verus autem fidei actus
haberi nequit siiie auxilio gratise , ut dictum
est ; ergo esse non potest in damnatis ; major
constat, quia, ut Christus dixit : Sanctum non
datur canilus , neque margaritw projiciunlur
ante porcos. Esset enim superfluum et inutile
tale auxilium dare damnatis, tum quia fides
est substantia rerum sperandarum, ; illi autem
sunt in statu desperationis ; tum etiam quia
fides datur ut fundamentum justitiae, illi au-
tem sunt justttiae incapaces. Alia etiam ratio
optima est, quia ad credendum fide infusa re-
quiritur pia affectio et honesla voluntas ;
damnati autem neque affectionem habent,
neque honestam voluntatem habere possunt,
ut constat; ergo neque veram fidem ; unde
non pius credunt, neque majori certitttdine,
quam ex vi signorum, seu affectuum quos ex-
periuntur, cogantur.
10. Ad motiva contraria in num. 8. — Ex-
positio ad locum Jacobi, quce non placet. —
Vera responsio. — Ad locum D. Thomw. — Ad
Jacobum respondent aliqui verbum illud, cre-
dunt, sumi posse in vi praeteriti, id est, credi-
derunt, et ita argumentum Jacobi erit, dae-
mones etiam credidisse, tttique fide infusa iu
via, et nihilomintts damnatos fuisse, quia fi-
dem sine operibus habuerunt. Sed non placet
expositio, tum quia facit aliquam violentiam
verbo, sine sufficienti fundamento ; tum etiam
quia statim addit Jacobus : Et contremiscunt ,
quod sine dubio de preesenti intelligit. Dico
ergo cum Augustino, D. Thoma, et commttni
sententia, daemones credere fide coacta, non
voiuntaria, ac subinde naturali, non infusa.
Ad objectionem autcm respondeo argumen-
tum Jacobi fuisse sulficiens, quia hseretici,
qui tunc jam praedicabant fidem sine operibtts
sufficere ad salutem, non faciebant vim in
modo credendi, sed in re credita, et in firmo
assensu illius undecumque conciperetur. Ad
D. Thomam respondeo non esse sibi contra-
rium : differentia ergo quam ponit inter fi-
dem et spem, ita intelligenda est, quod fides
aliqua de rcbus revelatis manere potest in
SECT. X. QUOS EFFECTUS
damnatis, quia fides solum tcndit ad verita-
tem, qua3 potest per naturalia signa in illis
rebus aliquo modo ostendi ; spes autem nulla,
neque infusa, neque naturalis, manet in dam-
natis circa beatitudinem, quia spes fertur in
bonum possibile ; beatitudo autem nullo mo-
do, supernaturali vel naturali, ostenditnr pos-
sibilis in damnatis.Denique ad rationem patet
responsio ex dictis; nam revelatio prseterita
non sufficit ad usum fidei in illo statu, pro-
pter pravam dispositionem voluntatis. Videa-
tur circa hoc punctum de fide deemonuin, lib.
8 de Angelis, capit. 6.
SECTIO X.
Quos efeclus hdbeat actus fidei.
1. Resolutio D. Thomw. — Qutestionem
hanc tractat D. Thomas, in 2. 2. q. 9; et in
summa tribuit fidei duos effectus : unus est
timor, ex illo Jacobi 2 : Bcemones credunt, et
contremiscunt ; nara, licet fides dtemonum non
sit infusa, ut dixi, tamen ex illa sumitur ar-
gumentum a simili vel fortiori ratione; alter
efiectus est purificatio cordis, ex illo Actor.
15 : Fide purificans corda eorum.
2. Prima difficultas conlra positam resolu-
tioncm. — Secunda difficultas. — Tertia. —
Non caret tamen haec resolutio aliqua diffi-
cultate. Primo, quia actus fidei est immanens,
et ex hac parte est actus ultimus, nullum effec-
tum post se relinquens, juxta doctrinam Phi-
losophi, 9 Metaphysicor., cap. 9, text. 16,
preesertim quia actus fidei est qusedam co-
gnitio speculativa, juxta illud, ad Colossens.
3 : Nos autem revelata facie gloriam Domini
spcculantes , et ad Hebr. 11 : Fide credimus
aptata esse swcula verbo Dei ; ac denique quia
per se est cognitio Dei qua3 est maxime spe-
culativa ; cognitio autem speculativa non est
operativa; ergo neque cognitio fidei erit ope-
rativa, ac subinde nullum poterit habere ef-
fectum. Secundo, in utroque efiectu a D. Tho-
ma posito occurrit difficultas ; nam in primo
de timore dicitur, Ecclesiastici 2 : Qwi timetis
Deum, credite illi , ergo timor est causa cre-
dendi. Unde etiam Augustinus, de Catechi-
zandis rudibus, cap. 5, dixit multos venire ad
fidem, timore Dei permotos ; ergo non potest
timor esse effectus fidei. In altcro vero effectu
occurrit statim difficultas de justificatione per
fidem ; non enim purificat cor, nisi vera jus-
titia; ergo si fides puriticat cor, fides justifi-
HABEAT ACTUS FIDEI. 201
cat , qui est error hsereticorum hujus tem-
poris. Tertio, possumus objicere, quiasialiquo
modo sunt effectus tribuendi fidei, non erunt
tantum tribuendi illi duo, sed etiam plures
alii ; nam imprimis Paulus ait fidem esse
substantiam rerum sperandarum .■ ergo etiam
spes est effectus fidei. Item Ccelestinus Papa,
epistola prima ad EpiscoposGall., cap. 12, di-
cit omnia honesta studia, et omnium virtu-
tum pias actiones ex fide proficisci ; et Augus-
tinus, sermone 10 de Verbis Apostoli, inter
effectusfidei ponit omnes dispositiones ad gra-
tiam. Et epistola 105 et 107, omne meritum,
sive perfectum sive imperfectum esse fidei
effectum ; et ita etiam miracula ponuntur ef-
fectus fidei, quatenus per illam impetrantur ;
cur ergo duo tantum effectus illi tribuun-
tur?
3. Assertio prima : actus fidei nidlos habet
effectus physicos, proprie loquendo. — Non est
tamen difficile his satisfacere, rem totam bre-
viter declarando. Adverto igitur duobus modis
posse intelligi actum fidei esse causam aliquo-
rum effectuum, scilicet vel physice vel mora-
liter. Priori modo non solent actus immanen-
tes habere physicos effectus, nisi vel quatenus
producunt habitus, vel quatenus unus actus
potest esse causa alterius, sicut assensus pra3-
missarum est causa assensus conclusionis, et
intentio fmis est causa electionis medii. Neu-
tro autem ex his modis possumus aliquem ef-
fectum physicum tribuere actui fidei per se
ac proprie loquendo. Nam imprimis non pro-
ducit habitum proprie eteffective, quia in ma-
teria de Gratia, lib. 8, cap. A, ostei;sum est
habitus supernaturales et infusos non fieri per
suos actus; habitus autem fidei supernaturalis
est, et per se infusus, ut sequenti disputatione
dicemus. Polest autem actus fidei disponere
ad habitum suum, et ita vocari causa ejus ;
illa tamen causalitas magis rnoralis est, quarn
physica, ut in materia etiam de Gratia, citato
libero, cap. 5, declaravi. Deinde omnes actus
fidei immediate et sequaliter fundantur in re-
velatione divina, et ideo unus non est proprie
causa alterius, qnia per discursum nou fiunt,
sed omnes sunt immediate ab habitu, vel au-
xilio, et ideo in fide non datur aliquis actus
qui sit proprius effectus physicus alterius actus
fidei Dices: interdum potest ex assensibus fi-
dei elici assensus alicnjus conclusionis; ergo
ille erit proprius effectus fidei. Respondeo, si
priores assensus solum concurrant ad appli-
candum sufficienter objectum fidei respectu
alterius actns, tunc illum nou esse effectura
202 DISPUT. VI
per se, et physicurn, qnia, ut supra dixi, sess.
4, nunquam assensus fidei fundatur in assen-
sibus preemissarum, in vi illationis, sed tantum
in prima veritate revelante. Si autem talisas-
sensus conclusionis per se fundetur in discur-
su, jam non est effectus fidei solius, sed coope-
rante etiam lumine naturali; imo etiam tunc
fides non coucurrit secundum propriam ratio-
nem fidei, sed secundum quamdam generalem
rationem assensus certi, propter quod potest
illo modo, etiam ad falsum, concurrere, ut
supra, sect. 4, n. 5, dixi; atque ita concludi-
tur actum fidei nullum proprium et physicum
effectum habere; loquimur autem in genere
efficientis, nam formaliter clarum est physice
constituere credentem.
4. Quousque procedat assertio de pia affec-
tione. — Oportet tamen distinguere in fide ac-
tum intellectus ab actu voluntatis, quos supra
distinguimus ; nam quee diximus maxime pro-
cedunt de actu intelleclus, ut constat. Possunt
tamen cum proportione applicari ad actum vo-
luntatis ; etenim ille etiam supernaturalis est,
et ideo habitum etiam per se non producit, et
non ordinatur ad alios actus voluntatis, unde
etiam ex illa parte non habet proprium physi-
cum effectum. Potest vero ulterius comparari
hicactusvoluntatis ad actum intellectus, etsic
revera est causa ejus, credimus enim quia vo-
lumus; et potest dici causa physica, quia vo-
luntas efficaciter applicat intellectum ad cre-
dendum, sicut appetitus potest vere dici causa
physicamotus localis membrorum. Ubi occur-
rebat statim qusestio de hac causalitate, qualis
sit, an sit perproprium influxum, vel potius
sit per modum causee per accidens, et appli-
cantis per naturalem sympathiam potentia-
rum in eadem anima radicatarum. Sed heec
queestio physica est (a quibus queestionibus
abstinere soleo). Videri potest in tractatu de
Anima,l. 5, cap. 6. Idemvero judicium in hac
motione voluntatisadcredendum ferendum est
quod in aliis motionibus potentiarum per vo-
luntatem ; nam est eadem ratio, et probabi-
lius existimo esse tantum per naturalem su-
bordinationem, et sympathiam poteutiarum.
5. Assertio secunda: actus fidei variis modis
sortitur morales effectus. — Secimdo, dicen-
dum est actum fidet moralimodo babere posse
aliquos effectus, qui varii sunt juxta diversos
modos hujus causalitatis. Unus modus estper
modum dispositioiiis, vel proximce, vel re-
motee; et quidem proxime solum disponit ac-
tus fidei ad habitum fidei, in quo eadem cstra-
tio dc illoquae de ceeterisactibus respcctu suo-
DE ACTU FIDEI.
rum habituum. Remote vero disponit aliquo
modo fides ad totam justitiam, et sic dicitur
esse fundamentum justitise , in Tridentin. ,
sess. 6, cap. 6 et 8; et ab Augustino, epistola
105, qua de re videri possunt dicta in lib. 8
de Grat., c. 15. Secundus modus hujus cau-
salitatis est per modum meriti de condigno, et
sic diximus supra, sect. 7, actum fidei, si sit
in homine grato, esse meritorium de condigno
formaliter et per seipsum. Hic vero addi potest
esse radicem omnis meriti de condigno, et sic
omnia preemia talis meriti numerari posse in-
ter effectus fidei; et sic dixit Cyrillus, lib. 11
in Joan., cap. 16, fidem esse radicem etorigi-
nem eeternee vitee , ita exponens verba illa
Joan. 14: Hcec est autem vita aterna, vt co-
gnoscant te Deum verum, et quem misisti Je-
sum Christum. Tertio, esse potest heec causali-
tas per modum impetrationis, ad quam redu-
citur meritum de congruo ; et ita fidei tribuun-
tur miracula tanquam effectusejus; imo om-
nes effectus orationis sunt hoc modo effectus
fidei, ut constat ex supradictis, et tradit Au-
gustinus supra, epistola 107. Quarto, et maxi-
me proprie et connaturaliter fides operatur
moraliter, excitando voluntatem ad actus,
quia proponit supernaturalia objecta valde
honesta, quibus maxime soletvoluntas ad bo-
num excitari; et hoc est, quod maximeinten-
dit D. Thomas, in queestione citata, et sufli-
cienter declarabitur respondendo ab objectio-
nes in principio factas.
6. Adprimam difficultateminnum. 2. — Ad
secundam. — Adtertiam. — Ad prinium, dici-
tur primo, per priorem illitis partem probari,
actum fidei non habere proprios effectus phy-
sicos, quod concessimus. Ad alteram vero par-
tem de cognitione speculativa, respondemus
fidem non tantum esse speculativam, sed etiam
practicam; judicat enim amandum esse Deum,
et similia, ut paulo post iterum attingam. Ex
hac ergo parte potest moraliter movere volun-
tatem. Addo etiam ex pura fidei contempla-
tione posse resultare delectationem in volun-
tate, quce potest inter effectus fidei numerari.
Ad secundam objectionem, respondemus, ad
priorem quidem ejus partem, merito timorem
poni inter effectus fidei, quiaproponendo com-
minationes divinas, timorem excitat, ut dixit
Concilium Tridentinum, supra cap. 6, et Au-
gustinus, in Enchiridio, cap. 5. Solet autem
queeri an hoc sit intelligeudum de timore ser-
vili vel filiali; diccndum est autem de utroque
verum esse. Quia vero fides interdum est sine
charitatc, et aliquando est illi conjuncta, m
SECT. I. UTRUM FIDES PONAT ALIQUEM HABITUM 1N YOLUNTATE, ETC
203
priori statu frequentius excitat timorem servi-
lein ; et ita loquitur Tridentinum supra. In
posteriori autem statu, facilius excitat timo-
rem filialem, qui ex charitate nascitur ; et
charitas si perfecta sit, ut dixit Joan., foras
vnittit timorem, utique servilem ; neque obstat
quod timor etiam possit inducere ad fidem,
quia vel talis timor supponit fidem aliquam, et
sic inducit ad perseverantiam et augmentum
fidei, vel est ante primum actum fidei, et sic
vel est valde imperfectus, et ordinis naturalis;
vel solum est in nobis per modum excitanlis
gratise resultantis ex aliqua illuminatione di-
vina; timor autem supernaturalis, et qui sit
proprius actus humanus, semper est effectus
fidei. In alia vero parte illius objectionis attin-
gebatur qusestio cum hsereticis de justificatio-
ne, quomodo sit effectus fidei, sed eam remit-
timusin matcriam de Gratia, lib. 8, cap. 17,
et breviter dicimus fidem non purificare cor
formaliter, sed fundamentaliter et radicaliter,
et excitando voluntatem ad reliquos actus, per
quos purificatur et recte disponitur cor ad
charitatem et gratiam formaliter ipsum puri-
ficantem ; et sic dicit Augustinus, libro secundo
contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 5:
Justum ab injustis distinguit ipsa lex fidei, quia
justus ex fide vivit; sic etiam de fide dixit Leo
Papa, serm. 4 de Epiphan. : Hcec est quce de
peccoioribus facit sanctos, utique excitando et
inducendo illos ; et sic etiam dicit Paulus, ad
Gal. 5, quod fides per charitatem operatur ; ubi
etiam obiter notari potest contra eosdemJisere-
ticos, fidem, quse habet hos effcctus, non esse
fidem illam specialem de propria sanctitate,
quam ipsi fingunt, nam illa de se non excitat
ad sanctitatem vitse et morum, sed potius pro-
ut ab ipsis ponitur, licentiam prsebet libere
operandi, et peccandi cum illa fiducia, quod
peccatum nonimputalitur ; prout autem illafi-
des dari potest ex speciali privilegio alicui, per
singularem revelationem, supponitpotius san-
ctitatem quam facit, quamvis juvare possit ad
spiritualem profectum et consolationem.Unde
patet responsio ad ultimam objectionem ; fate-
mur enim spem etiam esse effectum fidei,
quem non omisit divusThomas in illo articulo
primo, ad argumenta ; sed fortasse de illo non
fecit specialem qusestionem, quia in ipsa de-
finitione fidei positus fuerat. Sub ultimo au-
tem eflectu purificandi cor, includi possunt
omnes boni motus, qui per fidem possunt ex-
citari. Vel etiam dici potestjustitiam nostram
post fidem inchoari a timore, et in purifica-
tionc cordis consummari, et ideo sub illis
duobus extremis omnes effectus fidei compre-
hendi.
DISPUTATIO VII.
DE VIRTUTE FIDEI QUANTUM AD HABITUS EJUS.
Materia hujus disputationis magna ex par-
te tractata est in libris de Gratia, agendo de
habitibus infusis, et ideo in prsesenti omitte-
mus omnia quee generalia sunt, solum brevi-
ter indicanjo quomodo in fidem conveniant ;
illa vero quse fuerint fideipropria ex professo
declarabimus.
SECTIO I.
Utrum fides ponat aliquem habitum in intel-
lectu, et quis vel qualis ille sit?
1. Assertio prima: datur fides habitualis. —
Primo, suppono tanquam certum dari in intel-
lectu habitum fidei per se infusum, ut ex
professo disserui, lib. 6 de Grat., cap. 8. Cir-
ca quam assertionem advertendum est, ex
supra dictis, circa easdem res rcvelatas posse
nos habere actus fidei acquisitae, qui natura-
les sunt, et praeterea actus fidei infusse. Ex
prioribus ergo manifestum estresultare in in-
tellectu habitum acquisitum, qui fit propria
virtute et actione talium actuum, et manere
potest, etiamsi fides infusa amittatur, ut in
haretico constat. Unde fuit quaestio apud an-
tiquos Doctores, an prseter hunc habitum re-
quiratur alius in intellectu, qui sit infusus, et
aliqui eorum in partem negautem inclina-
runt, quia putabant actum fidei infusse quoad
substantiam non distingui ab acquisito, sic-
que putabant habitum infusum non esse ne-
cessarium. Jam vero certa res est dari hunc
habitum infusum, natura sua distinctum ab
acquisito. Ratio est, quia actus fidei infusse
sunt specie distincti ab acquisitis, quia ha-
bent rationem formalem objecti longe diver-
sam. Item sunt supernaturalesquoad substan-
tiam, ut supra visum est, disputat. 6, sect. 5;
ergo requirunt babitum ejusdem ordiuis.
2. Dubium an sit certum defide.—Auctoris
resolutio affirmans. — Solet autem quseri an
hoc tempore conclusio quoad hanc partem sit
de fide ; nam aliqui simpliciter negant, licet
dicant esse ita certam, ut sine temeritate ne-
gari non pcssit, Alii dicunt esse de fide quo-*
204 DISPUT. VII. DE VIRTUTE FIDEI
ad parvulos, non quoad adultos, quia in istis
possunt Scripturse et Concilia explieari de ac-
tibus, non autem iu parvulis. Alii vero e con-
trario dicunt esse de fide in adultis, propter
defmitionem Tridentini, sess. 6, cap. 6 et 7,
ubi post actum fidei dicit infundi justitiain,
quee fidem, spem et charitatem includit, et
postea dicit fidem non amitti per omne pec-
catum, quod necesse est intelligi de habitua-
li; ncgant autem de parvulis, quia in illis lo-
cis Concilium solum loquitur de adultis. Mihi
tamen videtur esse de lide quoad omnes, ut
in materia de Gratia dixi, lib. 6, cap. 3 et 8.
Nam dictse definitiones recte probant de adul-
tis, et ad parvulos extenduntur, quia, licet
quoad dispositiones ad justitiam differant ab
adultis, non tamen quoad ipsam formalem
justitiam, ut manifeste tradit idem Concilium,
in sess. 5, et ideo inter justos fideles et catho-
licos, sequaliter et univoce parvuli numeran-
tur.
3. Corollarium primum de subjecto habitua-
lisfidei. — Corollarium secundum de ejus defini-
tione. — Corollariumtertium de causis et effec-
tilus ejus. — Corollarium quartum, posse prce-
dictum hahitum intendi , remilti vero minime.
— Ex quibus intelligitur primo, hunehabitum
csse subjectivc in intelloctu ; prohatur, quia
actus ad quos eliciendos infunditur, sunt in
intellectu, ut supra, disputatione prsecedenti,
sect. 1 et 9, probavi; habitus autem in poteu-
tia eliciente actus ponendus est, quia illi dat
faeultatem et inclinationem operandi. Secun-
do, potest facile ex dictis colligi defmitio hu-
jus habitus seu virtutis; est enim babitus in-
clinans et dans supernaturalem faeultatem
eliciendrassensum, propter auctoritatem pri-
mse veritatis revelantis. Quse definitio tota sa-
tis patet ex dictis; solet etiam ad hunc habi-
tum applicari definitio Pauli, ad Hebr. 11, ut
videri potest ex D. Thoma, q. 4, art. 1 . Sed hoc
omitto, quia in actu de quo revera Paulus ibi
locutus est, satis est supra, disputat. 6, se^t. 2,
explicata definitio, et accommodatio aquovis,
nullo negotio, fieri potest. Tertio, faeilepotest
exdictisintelligiquaseausasveleffectus habeat
hic habitus ; nam propria et principalis causa
est solus Deus, sicut de Gratia habituali dixi-
mus, 1. 8, c. 3. Quia hic est unus ex habitibus
gratise, et supernaturalis/ ac per se infusus.
Potest vero instrumentaliter infundi per sacra-
mentum, ut fit in paryulis per baptismum ;
non fit autem per actus secundum propriam
efhVientiam, quia hoc etiam generale est ha-
bitibus infusis; quamvis possit actus fidei es-
QUANTUM AD HABITUS EJUS.
se dispositio ad habitum. An vero per pri-
mum actum fidei statim infundatur habitus,
in materia de Gratia, lib. 8, cap. 13, a n. 14,
disputatum est, et sectione 3 aliquid attin-
gam. Quoad effectus vero, per se et immedia-
te non habet hic habitus alium effectum,
prreter suos actus, quia hoc est adsequatum
munus ejus; mediante autem actu credendi,
possunt huic habitui attribui omnes effec-
tus ejusdem actus, disputatione prsecedenti
sec1ione ultima numerati, ut per se constat.
Quarto, infertur habere hunc habitum illam
proprietatem, quse est posse augeri et inten-
di, quia communis est gratise habituali, ut
in lib. 9 de Gratia explicatum est. Unde cum
proportione ita sentiendum de augmento vel
intensione hujus habitus, sicut de augmento
gratiee aut charitatis; et eadem ratione hic
habitus diminui seu remitti non potest, uti-
que in se; nam quoad species et apprehensio-
nes objectorum diminui potest, sicut et auge-
ri, ut notum est. Nihilominus tamen in to-
tum corruptibilis est; quibns autem modis id
contingat, sect. 3 et 4 dicemus.
4. Assertio secunda : halitus fidei est sim-
plex qualitas. — Assertio non loquitur de spe-
cielns adapprehensionem requisitis. — Sedde ea
qualitate quw proxime concurrit ad judicmm
cum intellectu. — Dico secundo : hic habitus fi-
dei unic.us est, et una simplex qualitas. Ut
probetur et declaretur assertio, distinguenda
sunt duo, quse ad cognitionem solent requiri,
scilicet, apprehensio, et judicium, propter
quse duo, sunt etiam duo principia necessa-
ria, nimirum species, propter apprehensionem
seu conceptionem objecti, et habitus, seu ali-
quod lumen, propter judicium. Quando ergo
dicimus fidem esse unicum habitum, seu qua-
litatem, non comprehendimus species; nam
illse, sine dubio, distinctse sunt; non sunt ta-
men supernaturales aut infusse, per se ac de
lege ordinaria loquendo ; nam res fidei appre-
hendimus modo naturali, et per analogiam,
vel respectum aliquem ad eas res quas sensi-
bus percipimus. Unde ante primum actutn
fidei, prsecedunt omnes species necessarioe ad
eredendum, et fieri potest ut aliquis, sufficieu-
ter apprehendens res fidei, infidelis maneat,
non prsebens assensum; et similiter christia-
nus qui fit hsereticus, licet fidem amittat, non
tatnen species, ut experientia notum est. Non
tractamus igitur de speciebus, quse plures
etiam esse possunt, sed de qualitate per se in-
fusa. De qua est secundo advertcudum fidem
intcrdum appellari in Scripturanomine^wi-
SECT. I. UTRUM FIDES PONAT ALIQUEM HABITUM IN VOLUNTATE, ETC.
nis, de quo recte intelligi potest illud Joan.
primo: llluminat omnem hominem, etc, et
illud Psalm. 4: Signatum est stiper noslumen
mltus tui; et clarius 4 Petri 2 : Vocavit nos in
admirabile lumen suum ; sumitur etiam ex 2
ad Corinth. A. ad Colossens. 1.
5. Dicta qualitas dicitur etiam lumen super-
naturale , quod est ipsemet hdbitus fidei. —
Hinc ergo putarunt aliqui in fide habituali
duas esse distinguendas qualitates, unam, quse
sit lumen fidei; alteram, quse sithabitus fidei;
sicut in naturali scientia, habitus distinguitur
a lumine intellectus ; sed hsec sententia, quam
similiter refutavi iii tomo de Incarnatione,
disp. 29, sect. 2, non habet ullam verisimili-
tudinem, quia neque necessitas , neque ratio
aliqua talis distinctionis cogitari potest; nul-
lum enim est officium habitualis fidei, quod
per habitum sufficienter non exerceatur ; ha-
bitus enimille juvat potentiam, et quia in sub-
stantia sua supernaturalis est, dat ei faculta-
tem operandi, quanturn per qualitatem super-
additani et permanentem dari potest ; et eo-
dem modo inclinat potentiam ad assensum, et
consequenter etiam illuminat habitualiter il-
lam, quia lumen potentiae non illuminat illam,
nisi dando vires ad attiugendam veritatem.
Unde actualis illuminatio, quee in actu con-
sistit, non fit a tali lumine nisi effective, quo-
modo etiam fit ab ipso habitu ; ergo in re non
est distinctio inter habitum et lumen fidei,
sed solum secundum diversos respectus illa
nomina recipit. Dicitur enim lumen quate-
nus manifestat objectum, habitus vero quate-
nus permanenter informat potentiam ; sicut
lumen glorise est etiam habitus potentise, ne-
que sunt ibi duse qualitates. Lumen autem fi-
dei est qusedam illius luminis participatio.
Non est tamen simile de lumine naturali in-
tellectus, quia illud non distinguitur ab ipsa
potentia, cui superadditur habitus, ut det illi
facilitatem ; et ita lumen naturale est subje-
ctum habitus acquisitL, quod in prsesenti cogi-
tari non potest; sed tam lumenquam habitus
fidei immediate est in intellectu, et dat illi fa-
cilitatem quantum potest.
6. Probaturjam assertio. — Quod vero ipse
habitus fidei, in ratione habitus, unus tantum
sit, tradunt Doctores, in 3, d. 23, ubi prseci-
pue Scotus et Gabriel ; et docet etiam Augu-
stinus. 13 de Trin., cap. 2, ubi recte declarat
inunoquoque homine esse unam fidem, quee
numero quidem multiplicatur, specie autem
una est ; et ita intelligit illud ad Ephesios 4 :
Unus Deus, una fides; et Scriptura semper lo-
205
quitur de fide ut nna, 1 ad Corinth. 13, et ad
Heb. 11, ubi uni fidei tribuuntur omnes fidei
actus ; et eodem modo loquuntur Concilia,
prsesertim Tridentmum, sess. G. Ratio vcro
est, quia unum est objectum formale fidei, ut
supra probatum est disp. 3, unde etiam sumit
habitus unitatem suam, ut nunc suppono; et
ideo etiam supra dixi, in disp. 6, sect. 3, om-
nes actus fidei esse ejusdem speciei. Et hsec
ratio probat hunc habitum etiam esse simpli-
cem qualitatem, ut specialiter notavit Marsil.,
in33d. 14, q. 1 ;et Almayn.,p. 13, q. 7.Dicitur
autem simplex, non respe.ctu intensionis ; nam
si verum est per intensionem addi partem ali-
quam entitatis, non potest qualitas intensa
esse omnino simplex ; sed hoc nunc non agi-
mus, philosophisque remittimus, in quorum
gratiam id latediscussimus, disp. 46Metaphys.
Dicitur ergosimplex quoad extensionem, quia,
licet cognitio fidei possit extensive augeri in
fideli, lumen ipsumfidei nonaugetur, sed illi
plura objecta materialia applicantur; nam
quodlibet lumen fidei, quautumvis remissum,
dat facultatem assentiendi cuicumque veritati
propositse, et de se eequaliter ad omnes incli-
nat, ideoque ex hac parte non re.cipit auginen-
tum ; neque contra hoc difficultas alicujus
momenti occurrit.
7. Objectio de fide pra^tica, et speculativa.
Dilutio. — Solum posset quis objicere ,
quia datur fides speculativa et fides practica,
quse non possunt in unum simplicem habi-
tum convenire, quia practicum et speculati-
vum distinguunt habitus secundum philoso-
phum ; assumptum constat ex modo loquendi
Scripturae ; aliquando enim tribuit fidei specu-
lationem et contemplatiouem veritatis, ut ad
Colossens. 3 : Nosautem revelata facie gloriam
Domini speculantes ; etad Hebr. 11 : Fidecre-
dimus aptata esse s&cula verbo Dei. Aliquando
vero fidei tribuitur opeiatio, Jacobi 2 : Fides
cooperabatur operibus ejus ; ad Galatas 5 : Fi-
des per charitatem operatur. Respondeo hismet
testimoniis probari unam esse fidem , quoe
utrumque munus exercet; namssepe Scriptura
de eadem fide loquitur. Ratio vero est, quia ea-
dem revelatione cognoscimus et credimus ve-
ritates speculativas et practicas nostree fidei ;
et ita illa distinctiotantum materialis est, res-
pectu fidei ; ut, verbi gratia, eadem fides osten-
dit Deum esse trinum et unum, quod est ob-
jectum speculabile; et Deum esse diligendum
super omnia, quod est principium practicum ;
et ita eadem fides est principium vere cogno-
scendi et recte amandi eumdem Deum, sicut
205
DISPUT. VII. DE VIRTUTE FIDEI QUANTUM AD HABITUS EJUS
in patria eadem visio Dei eamdem vim habet,
utin lib. 2 de Attributis, cap. 18, a n. 10, os-
tendimus. Recte igitur dicit Cajetanus 2. 2,
q. 4, art. 2, circa tertium, fidem esse babitum
unum, eminenti modo practicum et specula-
tivum, licet soleat simpliciter dici speculati-
vus, quia hoc habet ex primario objecto suo;
et ita exponit D. Thomam ibi, idemque dici so-
let de Theologia in principio primse partis, ubi
de hoc late. Videri etiam possunt quse dicta
sunt in Metaph., disp. 44, sect. lilt.
8. Assertio tertia: hdbitus fidei est xirtus
intellectus. — Eam quidam negant. — Eorum
ratio. — Et confirmatio. — Alii noliscum astru-
unt. — Alii mediam viam eligunt, qui refellun-
tur, — Dico tertio : Hic habitus fidei virtus est
intellectnalis. In hac assertione est aliqua dis-
sensio inter Doctores ; aliqui enim absolute
illam negant, ut Durand. iu 3, dist. 23, q. 4,
art. 2, ubi divus Thomas, queest. 2, art. 3,
qusBstiuncula 1, idem sentire videtur, et q.
14 de Veritate, art. 3, ad 5. Ratio est, quia
virtus est dispositio potentise ad optimuni, ut
sumitur ex philosopho, 7 Physic, text. 17;
optimum autem intellectus est evidens cogni-
tio, et clara ; ergo habitus fidei cum non det
evidentiam, non est dispositio intellectus ad
optimum; ergo non est virtus intellectualis ;
et confirmatur, quia Aristotelestantam posuit
qninque virtutes intellectuales, et nulla illa-
rum est fides, ut patet 6 Ethic. Alii vero se-
quuntur conclusionem positam, ut D. Thom.
2. 2. q. 4, art. 5, ad 2, et 1. 2, qusest. 62,
art. 3, ad 2, et moderni communiter eis-
demlocis; et Capreol., in 3, d. 23. quaest. i,
et Molin., 1 part., queest. i, art. 6; Valent.,
tom. 3, disp. , q. 4, punct. 5. Cajetanus ve-
ro, illo art. 5, mediam quamdamviam elegit,
dicens fidem esse virtutem intellectus, non
intellectualem. Haec dissensio magna ex parte
est de modo loquendi; inter omnes vero mi-
hi maxime displicet distinctio Cajetani, quia
neque in proprietate, neque in usu verborum
fundata est, neque intelligi potest; nam si fi-
des est virtus intellectus tanquam subjecti,
oportet ut habeat differentiam virtutis infor-
mantis intellectum, ab illa autem differentia
intellectualis vocatur. Idem ergo est virlutem
esse intellectualem ac esse virtutem intellec-
tns. Inter alias autem duas sententias, dico
esse discrimen in modo loquendi, quia utra-
que confitetur fidem esse obscuram, et illi
non posse subesse falsum ; unde an hoc suf-
fioiat ad appellandam illam virtutem, neme,
solum videtur spectare ad modum loquendi,
in quo mihi multo magis placet ille quem in
conclusione posui.
9. Notationes pro assertione cujus modus
loquendi magis flacet. — Probaturjam assertio
auctoritate . — Et ratione. — Responsio adra-
tionem contrariam, et ejus confirmat. in n.
8. — Ut autem melius intelligatur, notanda est
doctrina D. Thomse 1. 2, quaest. 56, art. 3,
ubi distinguit fidem, vel secundum se specta-
tam, id est, ut preecise pertinet ad intellec-
tum vel prout subest voluntati, et ab illa re-
cipit moralem denominationem. Hic ergo
priori tantum modo consideratur, nam de al-
tero dicemus sectione 2 et 3. Item distinguit
divus Thomas inter virtutem intellectualem
et virtutem simpliciter ; docet enim nullam
virtutem, nisi voluntatis, vel ut subest volun-
tati, esse virtutem simpliciter; quia sola vir-
tus voluntatis tendit ad bonum honestum, ut
tale est, et confert actibus bonum moralem
usum. Hic ergo non agimus de virtute sim-
pliciter, sed solum in ratione virtutis iutellec-
tualis. Ita ergo dico fidem secundum se habe-
re huuc gradum virtutis, quod imprimis est
consentaneum modo loquendi Scripturoe, nam
ad Colossens. 2 dicitur per fidem dari, pleni-
tudinem divitiarum intellectus ; quomodo ergo
non est virtus ejus ? Item Concilium Milevita-
num, cap. 4, de fide exponit illud Psalmi 65 :
Qui docet hominem scientiam. Ratione decla-
ratur, quia virtus potentise est habitus incli-
nans indefectibiliter potentiam ad bonum
suum, id est, semper ad bonum, et nuuquam
ad malum ; hoc autem habet fidei habitus,
respectu intellectus ; nam bonum intellectus
est veritas, malum autem falsitas; fides vero
ita inclinat ad verum, ut nunquam inclinet
ad falsum; est ergo virtus. Consequentia est
clara, et minor supponitur ex dictis disp.
6, sect. 5 ; major autem probatur, quia non
est de ratione virtutis, ut inclinet ad sum-
mum bonum potentiae, alias sola una esset
in unaquaque potentia , illa scilicet quee
summum bonum attingeret. Item non est
de ratione virtutis quod attingat objectum
summa perfectione, alias spes non esset vir-
tus, quia non attingit Deum propter se, qui
est modus perfectissimus ; nec philosophia
esset scientia, quia non est tam evidens, sicut
Mathematica ; ergo ad rationem virlutis satis
estquod attingat verum bonum, nunquam de-
clinando ad malum ; et quod respectu illius
confcrat de se optimum operandi rnodum,
scilicet prompte et delectabiliter, de quo ma-
xime locutus est Aristoteles definieudo virtu-
SECT. II. AN FIDES REQUIRAT HABITUM IN VOLUNTATE, ET QUALEM, ETC.
207
tem; et ita simul responsum est ad funda-
mentum contrariee sententiee. Ad numeratio-
nem autem virtutum intellectualium, quam
Aristoteles fecit, respondetur locutum esse de
virtutibus acquisitis ; non enim cognovit in-
fusas, neque etiam modum assentiendi obs-
curum et infaliibilem; nam, si cognovisset
illum, preesertim circa divina, proculdubio
non negasset habitum conferentem talem as-
sensum esse multo perfectiorem virtutem
quam sit scientia naturalis, cum ipse alias
dixerit, secundo de Partibus animalium, ca-
pite tertio, melius esse divina utcumque at-
tingere, quam creata perfecte cognoscere.
Reductive tamen, sicut Doctores melius lo-
quentes, Theologiam vocant scientiain, vel
potius sapientiam, et. ita comprehendunt il-
lam sub genere virtutis intellectualis , ita fi-
des potest reduci ad intellectum propter suum
simplicem assentiendi modum in superioribus
explieatum.
40. Assertio quarta : fides est virtus Theo-
logica. — Dico quarto : fides est una ex virtuti-
bus Theologicis, quee assertio intelligitur de
fide ratione habitus intellectualis, secundum
se spectati; et ita est communis Doctorum, ac
sumitur ex Paulo 1 ad Corinth. 13, ubi spe-
cialiter dicit : Nunc manent tria hcec, fides,
spes et charitas ; ex quo modo loquendi colli-
gimus, iuter illa tria esse specialem conve-
nientiam in ratione virtutis, quee explicatur
nomine virtutis Theologalis, et consistit in
hoc quod talis virtus attingit Deum immediate,
et tanquam objectum materiale, et tanquam
rationem objecti, et modo etiam divino et su-
pernaturali ; omnia autem heec in fide reperi-
mus; nam et creditDeum, et Deo, et superna-
turali modo, id est, certitudine quadam divi-
na; est ergo Theologica virtus. Plnra de hac
assertione videri possunt, lib. 6 de Grat., ca-
pit. 8. Neque in hoc est aliqua difficultas:
solet autem queeri quem ordinem servet heec
virtus ad reliquas, quod divus Thomas queesi-
vit secunda secundee, queest. 4, articulo 7, sub
his terminis : An sit prima virtutum? Brevi-
ter autem dico, si comparatio fiat in perfec-
tione, fidem non esse primam; nam excedit
charitas, teste Paulo, loco citato, quamvis de
modo excessus sit controversia, quee non po-
test hic dirimi, nondum intellecta perfectione
charitatis ; dirimetur autem tractat. 3, dispu-
tat. 3, sect. 1, a num. 3. Et eadcm ratione
omitto eomparationem inter fidem et spem,
quee videatur tract. sequenti, disputat. 1, sec-
tion. 6, a numer. 4. Respectu autem aliarum
virtutum, non est dubium quin fides preece-
dat ratione sui generis et objecti. Si autem
compaiatio fiat ordine generationis, sic fides
est prima respectu omnium virtutum , quee
ab ipsa omnino distinguuntur, quia est fun-
dameutum justitiee, ut seepe dictum est ; dico
autem, qua? ab illa omnino distinguuntur ,
quia si compararetur ad suum habitum vo-
lnntatis, de quo statim dicemus, potest ha-
bere dubitationem, quam sectione etiam se-
quenti expediemus.
SECTIO II.
Utrum fides requirat in toluntate proprium
habitum, et quis vel qualis ille sit.
1. Prhna opinio negans talem habitum pro-
pter ipsam fidem. — Fundamentum. — Alte-
rum fundamentum. — Circa fundamentum hu-
jus queestionis aliqui Doctores negant dari in
voluntate habitum infusum ad credendum,
seu propter ipsam fidem ; ita tenuit Scotus in
3, d. 25, q. 2. Fundatur, quia sufficit habitus
in potentia eliciente actum fidei, quia ille so-
lus est priucipium physicum, et per se talis
actus ; [voluntas autem solum est causa mo-
vens, et quasi per anidens, et ideo non eget
habituali perfectione. Eamdem sententiam te-
nuit Henric, Quodlib. 5, q. 21. Et addit pro
fundamento, quod intellectus informatus ha-
bitu fidei est per se sufficiens principium ac-
tus, et determinans intellectum, etiam sine
positiva dependentia a motione voluntatis ,
quia satis est ut non contradicat ; ad quod
non indiget habitu. Non abest ab hac senten-
tia Vasquez, 3 p.,q. 7, in commentario art. 3,
dum nullum peculiarem habitum in hac re
agnoscit.
2. Secunda opinio Cajetani. requirens haM-
tum charitatis adfidem formatam. — Secunda
sententia est Cajetani , secunda secundee ,
queest. 4, artic. 2, qui dicit, ad perfectionem
fidei requiri habitum aliquem in voluntate ;
declarat autem hoc esse intelligendum de per-
fectione fidei formatee, non de perfectione fi-
dei secundum se ; unde addit illum habitum
non esse distinctum a charitate, et consequen-
ter negat fidem secundum se, seu informem,
postulare habitum aliquem in voluntate; quee
sententia etiam placuit quibusdam posteriori-
bus Thomistis ; et quidem, si attente specte-
tur, nou est diversa ab opinione Scoti et Hen-
ritici ; nam Henricus expresse fatetur fidem
208 DISPUT. VII. DE VIRTUTE FIDEI
formatam, seu omnino perfectam in ordinem
ad finem ultimum, postulare consortium cha-
ritatis, neque id negaret Scotus ; nam est per-
fecte evidens, ut sectione sequenti cleclarabi-
mus. In altera autem parte negante habitum
voluntatis ad fidem secundum se , convenit
Cajetanus cum Scoto ; et Cajetanus ipse nul-
lum adducit fundamentum, preeter argumenta
Scoti, quee dissolvit ac si facta essent contra
necessitatem babitus voluntatis ad fidem for-
matam, quod Scotus non cogitavit, nam intel-
lcxit D. Thomam de fide secundum se, et me-
lius quidem quam Cajetauus, qui D. Thomam
exposuit de fide iormata.
3. Assertio prima affirmans : requiritur 7ia-
bitus involuntate etiam adftdsm informem. —
Dico autem primo : ad habitualem fidem, etiam
informem , perfectam autem in ordine ad
suum actum et objectum, necessarius est spe-
cialis habitus voluntatis. Ita tenent Medina,
lihro 4 de Recta in Deum fide, capite 2; et
Molin., in Concord., q. 14, disputat. 8, § Hic
etiam breviter. Et sine dubio est expressa sen-
tentia divi Thomee, dicta queest. 4, art. 2, in
corpore, et ad secundum ; nam ibi ad fidem
requirit habitum voluntatis, non propter or-
dinem ad fmem ultimum, sed propter intrin-
secam conditionem, quee est esse voluntariam,
ut supra vidimus. Hoc etiam ostendit ratio
divi Thomee, quee talis est : Quando actus per
se pendet a duabus potentiis, una eliciente,
altera imperante , necessarius est habitus in
utraque potentia, ut subjectum sit integre dis-
positum habitualiter, seu intrinsece constitu-
tum in actu primo ad exercendum talem ac-
tum ; sed actus fidei ita pendet ab intellectu
et voluntate intrinsece, et ex vi suee speciei ;
ergo preeter habitum iutellectus, requirit ha-
bitum in voluntate. Consequentia evidens est,
quia habitualis fides est integra dispositio, et
actus primus ad credendum in actu secundo;
minor vero in superioribus probata est, disp.
6, sect. 6; major autem videtur ex terminis
evidens, quia si causa integra coalescat ex dua-
bus potentiis, et altera tantum habitualiter
perficiatur, non potest causa adeequata esse
perfecte disposita, et ita effectus ex altera parte
claudicabit. Declaratur manifestius, quia, li-
cet voluntas ad actum credendi comparetur ut
potentia imperans, non potest tamen impe-
rare, nisi elicicndo actum volendi credere ;
ille autem actus supernaturalis est ; ergo ut
eonnaiuralitcr fiat, requirit proprium habi-
turn ejusdem potentiae, non minus quam cee-
teri artus supernaturales voluntatis ; quse ra-
QUANTUM AD HABITUS EJUS
tio sine dubio convincit et solvit fundamen-
tum contrariee sententiee, quia hic non requi-
ritur habitus voluntatis immediate, nisi pro-
pter actum elicitum ab illa, qui actus non
solum necessarius est ad primumactum fidei,
seu in eo instanti in quo infunditur fides, sed
etiam postea ad exercendos studiose et con-
stanter in suo ordine actus fidei.
4. Assertlo secunda ; prcedicius liabitus
est virtus moralis. — Dico secundo : hic ha-
bitus voluntatis virtus est moralis, seu, latius
loquendo, appetitiva, undu simpliciter est vir-
tus, quoad essentiam suam. Hanc assertionem
attigi, partim lib. 6 de Gratia , capite 8,
num. 47, partim lib. 11, cap. 5, a num. 10.
Et sumo ex divo Thoma 1 . 2, queest. 56, art. 3,
ubi dicit fidem, ut preecise spectatam in intel-
lectu, esse virtutem secundum quid, id est in-
tellectualem ; ut conjunctam autem voluntati,
a qua pendet, esse virtutem simpliciter; ergo
supponit ipsum habilum voluntatis esse vir-
tutem simpliciter, nam propter quod unum-
quodque tale, et illud magis. Loquitur au-
tem de voluntate per se necessaria ad fi-
dem , ut sic , et consequenter de isto ha-
bitu. Ratione etiam probatur facile ex dic-
tis, quia imprimis habitus est per se infu-
sus ; nam est proportionatus actui propter
quem eliciendum datur: ostendimus autcm
supra, disp. 6, sect. 5, voluntatem credendi
esse supernaturalem in substantia. Unde fit
etiam ut talis habitus sit principium per se
actus honesti et liberi, et propter motivum
honestum ; nam heec omnia de voluntate cre-
dendi determinata ibi sunt ; sed alii habitus
voluntatis non sunt virtutes simpliciter, nisi
quia sunt principia talium actuum; ergo etiam
hic habitus est virtus simpliciter, et per se in-
fusa. Dixi autem hoc esse intelligendum se-
cundum essentiam virtutis; nam secundum
statum, vel relationem ad ultimum finem ali
ter loquendum est, secundum D. Thomam,
ut sectione sequenti explicabo.
5. Assertio tertia: prcedictus halitus distin-
gullur a charitaie. — Dico tertio: haec virtus
non est charitas, sed res et species ab illa dis-
tincta. Heec est contra Cajetanum et nonnullos
Thomistas, qui illum sequuntur. Et probatur
ex dictis, primo, quia charitas non est per se,
et ex intrinseca necessitate fidei, conjrncta
cumhabitu fidei, id est, ex natura reirequisita
ad elicicndum connaturali modo integrum ac-
tum fidei, ut moralis est et humanus ; ergo est
virlus distiucta. Deelaraturprcetcrea ex primo
actu crcdcndi, nam pia afFectio quee ad illum
SLCT. II. AN FIDES REQUIRAT HABITUM IN VOLU.NTATE, ET QUALEM.
209
pra?cedit, non est actus charitatis, ut recte no-
tavit D. Tliomas, dicta qusestione quarta, arti-
culo septimo_, ad qnintum. Quod non solum
est verum actualiter, quia tunc non elicitur a
charitate, eo quod prsecedit illam, sed etiam
aptitudinaliter, ut ita rem explicein, quia non
est actus natus elici a charitale, tum quia est
quasi remota dispositio ad illam ; tum maxi-
mc quia non est amor Dei, nec propter bonita-
tcm Dei immediate. Unde sumitur ratio a
priori, quia motivum hujus virtutis est longe
diversum a motivo charitatis, nam charitas
habet pro objecto formali ipsam Dei bonita-
tem ; heec autem virtus habet pro objecto for-
mali honestatem, quse in credendo invenitur :
motivaautem formaiia sunt, quse distinguuut
habitus et virtutes; neque major ratio distin-
ciionis invenitur inter redgionem, verbi gra-
tia, et charitatem, quam inter hanc virtutem
et eamdem charitatem.
6. Guri llarwm primum. — Secundum.— Ter-
iium. — Et ex hac assertione intelligitur primo,
quamvis actus fidei in homine justo possit fieri
ex affectu chantatis, lamen charitatem non
esse proprium habitum elicientem affectum fi-
dei, propter honestatem ejus; sed solum esse
imperantem, sicut potest actum religionis vel
aliarum virtutum iinperare, et ita perfec-
tio illa, quam addit fidei hoc imperium chari-
tatis, extrinseca illi est, tam quoad certitudi-
nem, quam quoad honestatcm fidei; et ideo
habitus pia3 affectionis, de qua tractamus,
propiuquius et magis intrinsece se habet ad
fidem, quam charitas. Secimdo, sequitur ex
dictis hanc virtutem non esse Theologalem :
probatur, quia non est charitas, ut ostendi,
et a fortiori non est spes, ut per se patet, et
omnes fatentur : distinguitur etiam ab habitu
fidei, qui est in intellectu, quem diximus esse
propriam virtutem Theologalem ; ergo non est
Theologalis virtus. Ratio vero a priori est,
quiahsec virtusnon attingit Deumimmediate,
quod est necessarium ad virtutem Theologa-
lem ; sed immediate versatur in materia crea-
ta, scihcet circa actum credendi, qui ereatus
est, licet per illum attingat mediate Deum,
quod non suffic.it, sicut alias late declaravimus
iu virtute religionis, lib. 3, cap. 2. Unde tan-
dem concluditur hunc habitum esse quamdam
virtutem moralem, sicut est religio; atque
adeo in quo sensu in secunda assertione illam
dixerimus moraleru, nimirum, ut a Theolo-
gali distinguitur.
7. Prcedictam virtutem quidam putant esse
obedieiitiam. — Rejiciuntur si intelligant spe-
XII.
cialem. — Hinc vero statim oritur dubitaiio,
quamam virtus moralis hsec sit. Quidam di-
cunt esse virtutem obedientise, quia per affec-
tum fidei subjicitur intellectus ad obedien-
dum Deo; virtus autem obedientia?. complec-
titur omnem materiam, in qua obeditur Deo,
qualis maximeest materiafidei, juxta illud ad
Rom. 1 : Ad oledlendum fidei in omnibus gen-
tibus, et citatur pro hac sententiaD. Thomas,
3 part., queest. 1, articul. 2. Sed haac senten-
tia vera non est, quia duplex est obedientia :
uua materialis, quee exercetur in observatione
omnium prseceptorum ; et hoc modo sine du-
bio habet locuin etiam in fide ; et ita loquitur
Paulus supra, quem allegat et imitatur D.
Thomas. Haec vero obedientia non est spe-
cialis virtus, et ideo sicut in aliis materiis
moralibus nou excludit necessitatem specia-
lium virtutum, ita neque in proesenti. Alia
est obedientia formalis , quse intendit obser-
vationem prsecepti, prsecise quia praeceptum
est , et veluti ad reddendum jus suum su-
periori, et haec est specialis virtus obedien-
tise, cum qua non potest hic habitus fidei co-
incidere , quia motivum ejus non est ratio
prssceptij sed sola honestas, quae invenitur in
credendo primse veritati, quse est ratio for-
malis longe diversa, ut attingit D. Thomas 2.
2, qusest. 4, artic. 1, ad3; et ideo nou minus
distinguitur hic habitus a virtute speciali obe-
dientise, quam alise virtutes morales particu-
lares. Unde etiam immerito recentioresaliqui
praedictam sententiam de obedientia attri-
buunt Medinse, citat. cap. 2, cum solum de
generali obedientiaibi loquatur, et aperte vo-
cet imperium et auimi pietatem.
8. Alii putant esse religionem. — Non pla-
cent. — Alii tribuunt hunc effectum credendi
religioni, et ita dicunt hunc habitum esse ip-
sam virtutem religionis prout circa talem ma-
teriam versatur : sicut Gajetanus alias dixit
poenitentiam esse ipsam religionem. Et fun-
damentum potest esse idem, quia religio red-
dit Deo omne debitum ; inter dla autem, quse
Deo debemus , unum est fides. Item quia
credendo etiam colimus Deum. et religio est
virtus quse movet ad colendum Dcum. Ve-
rumtamen neque hoc placet, ut citato cap. 3
de Relig.j num. 3, attigi, quia proprius atfec-
tus fidei non est formalis affectus colendi
Deimx, sed solum assentiendi testimonio divi-
no propter honestatem, quse in tali fide repe-
ritur. Unde hsec viitus non attendit, ut sic
dicam , rationem cultus et honoris divini,
quod est officium religionis, neque etiam at-
14
210
DISPUT. VII. DE VIRTUTE FIDEI QUANTUM AD HABITUS EJUS.
tendit rationem debiti quasi personalis, quod
magis pertinet ad justitiam, sed attendit, nt
sa?pe dixi, honcstatem talis materiai, quae est
iides, quatenus per se est consentaueum ra-
tioni , dare assensum his qua3 proponuntur
sufficienter, ut a Deo testificata, qua3 est ra-
tio formalis virtutis longe diversa.
9. Alii rolunt esse studiositalem. — Refel-
limtur. — Aliter dici potest hunc affectum
pertinere ad virtutem studiositatis, quam po-
suit D. Thomas 2. 2, quaest. lt>G. Et inter alia
quse illi tribuit, unum est bene disponere af-
fectum ad recte movendum intelleetum ad
credendum, ut specialiter dicit artic. 2, ad 3.
Cum ergo hic habitus bene disponat volun-
tatem ad movendum intellectum recte in ma-
teria fidei, videtur constitui sub studiositate,
ethunc dicendimodum amplexi suut Valent.,
tom. 3, disputat. 1, qugest. 1, punct. 4, § Sit-
ne fides, versic. Ad tertium, et quoest. 4, punct.
2; Salas, 1. 2, tom. 2, tract. 11, disput. 6,
sect. 6, in fine ; et alii recentiores. Si quis
autem attcnte consideret objectum illius vir-
tutis, et rationem ponendi illam, facile intelii-
gethanc, de qua tractamus, esse al.iorem vir-
tutem ; nam studiositas posita est ad mode-
randnm affectum inter nimiam curiositatem
et negligentiam seu tarditatem in affectu
sciendi et cognoscendi res veras. Unde ad il-
lam magis pertinet movere intellectum ad
exercitium inquirendi et studendi, quam mo-
vere ad specificationem et determinationem
actus in assentiendo. Hsec autem virtus fidei
principaliter ponitur ad movendum intellec-
tum quoad specificationem et determiuatio-
nem assensus; ergo est virtus distincta ; quod
declaratur a contrario, nam peccatum heerebis
est moraliter contrarium huic virtuti, et non
potest proprie dici contrarium studiositati ,
quia non est vitium curiositatis aut negligen-
tiae, sed est duritia et pertinacia cordis ; ergo
virtus ha?c diversee ratiouis est ab studiosita-
te. Unde hsec etiam virtus inclinat non solum
ad internum assensum , sed etiam ad fidei
confessionem, quod ad studiositatem non per-
tinet.
10. Assertio quarta, statuens esse virtutem
mnralem ab omnibus dliis distinctam. — Quo
nomine censenda hacrirtus. — Dicoergo quarto
ct ultimo, hanc esse specialem virtutem mo-
ralem, ab aliis distinctam. Ha3c asscrtio con-
cluilitur ex dictis, quasi per sufficientem enu-
merationem, quia hcec virtus non est Thcolo-
galis, ncque continetur sub aliis moralibus,
quia cxclusimus illas ad quas maxirne rednci
posset; ergo est specialis. Dcinde probaturra-
tione a priori ex objeeto suo, quia respicit in
illo specialem honestatem ad nullam aliam
virtutem pertinentem ; vincit etiam peculia-
rem difficultatem quae est in credendo sicut
oportet; ergo est specialis,et ita explicatum est
cujus essentia^ et, speciei ha3c virtus in re ipsa
sit. Si autem quasratur quod nomen habeat,
non est in eo multum immutandum : couve-
nienter autem et consentanee ad communem
usum potest per antonomasiam dici habitus
pice affectionis voluntatis, utique ad res fidei.
Aliqui etiam illam vocant specialem obedien-
tiam ad credendum : qnod sano modo inteiiec-
tum potest admitti, ita ut non intelligatur for-
maliter de obedientia ad Deum, ut prtecipien-
tem, sed de subjectione et obsequio intellectus
adDeum, ut testificantem. Unde potest etiam
convenienter appellari , virtus capttans , et
recte motens intellectum in obsequium Dei, ut
videtur sensisse D. Thomas, 3 part., qua^st. 7,
artic. 2, ad secundum. Denique si quis velit
illam studiositatem vocare, sub illa voce com-
prehendens omnem virtutem voluntatis recte
moventem intellectum ad usum cognoscendi
vel assentiendi, non est cum illo de nomine
contendendum, dummodo non neget esse spe-
cialem virtutem infusam, et habeutem pro-
priam excellentiam in illo genere.
1 1 . Prcpdicta virtus non auget ntmerum tir-
tutum Theologalium. — Est poiissima inter
morales. — Solum potest contra hanc virtu-
tem objici, quia sequitur nou esse tantum tres
habitus in virtutibus Theologalibus, sed qua-
tuor, quod videtur repugnare Paulo dicenti :
Nunc autem manent tria hcec, 1 ad Gor. 13;
respondeo concedendo esse quatuor habitus, in
illis tamen tantum esse tres virtutes Theologa-
les, de quibus locutus est Paulus ; nam hic
habitus non est virtus Theologalis, ut deela-
ravi. Addo etiam fidem, ut dicit virtutem per-
tinentem ad genus moris, sub quo etiam vir-
tutes Theologales comprehenduntur, sic tan-
tum esse unam virtutem quasi moraliter com-
positam ex habitu voluntatis, et intellectus ;
nam sicut actus credendi est moraliter unus,
licet compositus ex affectu et assensu, et in eo
tantum est una moralis bonitas et formalis ho-
nestas, sicut etiam est una tantum libertas. ita
etiam cx duplioi habitu intellectuset volunta-
tis, uua virtus simpliciter constituitur; et ita
ctiam hoc modo et ratione Theologales virtit-
tes etiain in gencre moris tres tantum sunt.
Unde etiam obiter intelligi potcst habitum
hunc pia3 affectionis, inter virtutes post Theo-
SECT. II. AN FIDES REQUiRAT IIABI
logales primum locum tenere, tum ordine ra-
tionis, quia etiam ejus actus prior natura est,
ut probavimus; tum etiam ordine perfectio-
nis , ut verosimilius apparet, quia versatur in
materia creata digniori et difficiliori ceeteris,
et per illam attingit Deum nobilissimo modo,
et subjiciendo ilii supremam bominis poten-
tiam.
SECTIO III.
An per omne peccatum mortale amittatur 7ia-
litus fidei; ubi simul de divisione fidei in
formatam et informem.
1. Partis affirmantis argumentum primum.
— Argumentum Secundum. — Argumentum
tert um. — In sectionibus prsecedentibus ex-
plicata est essentia babitus fidei, cum omni-
bus causis, etfectibus el proprietatibus illius;
solumque supererat aliquid dicendum de per-
sonis in quibus bic babitus reperitur. Hoc au-
tem declarando durationem ejus, consequen-
ter explicabitur ; quantum autem bic babitus
duret, dicendo de modis quibus corrumpi po-
test, constabit. Igitur babitus fidei corrumpi
potest, velinhac vita, vel in termino ejus, seu
post illam; et hi duo modi declarandi a nobis
sunt. Circa primum autem sopponimus ut cer-
tum, fidei habitum semel infusum, non amitti
nisi per peccatum ; nam dona Dei sunt sine
pcenitentia, et ideo, nisi homo ex parte sua
illa abjiciat, vel demereatur, non auferuntur,
quod maxime verum est de habitibus pertinen-
iibus ad justitiam et sanctitatem justitise. Su-
perest ergo inquirendum, quod propositum
est, an quodlibet peccatum mortale sufficiat ad
expellendum a nobis habitum fidei. Parsenim
affirmans probari potest, primo, quia omne
peccatum mortale expellit graliam; habitus
autem fidei pendet a gratia, sicut proprietas a
forma; ergo consequenter etiam tollitur fi-
des ; hac enim ratioue per omne peccatum,
omnes alise virtutes infusee amittuntur, et ita
dixit Paidus, 1 adTimoth. 1 : Amittentes bo-
nam conscientiam, circa fidem naufragave-
runt : ergo, etc. Et probatur prseterea, quia
ob hanc causam habitus fidei in sua infusione
pendet ab habitu gratiee, quia sine illanon in-
funditur, ut sentit Tridentinum , sessione
sexta, capite septimo; ergo etiam sine gra-
tia non conservatur. Secundo, potest sumi
argumentum ex illo Jacobi -2 : Fides sine ope-
ribus mortua est : nam sicut homo mortuus
non est verus homo, ita fides mortua non est
TUM IN VOLUNTATE, ET QUALEM. 21 i
verafides : unde est illud Gregorii , homilia
vigesima sexta in Evangelio : Vera fides est,
quw in hoc, quod terbis dicit, mcrilus non con-
tradicit ; ergo post peceatum non manet vera
fides, ac subinde neque fides ; quia quod non
estverumens, non est ens. Tertio , pecca-
tum mnrtale meretur privationem omnium
donorum Dei; ergo etiam fidei : antecedens
patet, tum quia est infinitre malitise; tum
etiam quia alias per nullum peccatum amitte-
retur,quia non est major ratio de uno quam
de alio ; nam licet unum videri possit magis
contrarium fidei quam aliud, nibilomiuus alia
possunt essc graviora et magis demeritoria.
I.Error hwreticorum in prxsenti qutfstlone.
— Quodnam ejus fundamentum , et quo in loco
confutetur. — In hoc puncto hseretici hujus
temporis simpliciter dicunt fidem amitti per
omne peccatum mortale. Intelligunt autem
de fide justificante, secundum ipsos, formali-
ter et non tantum fundamentaliter; quam di-
cunt esse fidem particularem, qua quis credit
sibi non imputari peccata, ac subinde se esse
justum. Unde etiam loquuntur non de omni
peccato, quatenus est transgressio legis divi-
nffi, quia si non imputetur, aiunt, non habet
vim et efficaciam peccati; loquuntur ergo de
illo quod imputatur ad peccatum, quod solum
fit, quando homo non habet fidem de ipsa non
imputatione. Et ita facile patet fundamentum
hujus erroris, quia aLlata illa fide particulari
aufertur forma justificans si autem illa per-
severat, etiamsi homo peccet vel male opere-
tur, semper manet forma justificans; ergo
per quodlibet peccatum quod imputetur, amit-
titur vera fides. Unde isti consequenter irri-
dent distinctionem fidei in formatam et infor-
mem, ut latius relert Ruardus, articulo octa-
vo, et alii. Verumtamen fundamenta hujus
erroris ineptissima sunt, etin materia deGra-
tia, libro octavo, capite decimo octavo, suffi-
cienter improbata, ubi ostensum est inanem
esse illam fidem particularem, cum de propria
justitia sine speciali revelatione haberi non
possit. Item oslensum est nr.llam esse fidem
justificantem, nisi fidem dogmatum, et illam
non sufficere , neque esse formam, sed radi-
cem justitia3.
3. Assertio de fide, non an.itti lidbitum fidei
per quodlibet mortale. — Veritas ergo Catho-
lica est, fidei habitum non amitti per omne
peccatum mortale; hanc docui libro unde-
cimo de Gratia, capite quinto, numero quin-
to. Estque de fide definita in Concilio Triden-
tino, sessione sexta, canone decimo octavo,
212
DISPUT. VII. DE VIRTUTE FIDEI QUANTUM AD HABITUS EJUS.
ubi, licet non exprimat habitum, sed absolute
dicat fidem non amitti, nibilominus tantum
de habitu verificari potest ; nam actus mora-
liter loquendo non est, sed potius impeditur
dum bomo actualiter peccat. Idem sumitur ex
illo Jacobi secundo : Fldes sine operibus mor-
tua est ■ et ex illo primee Corinth. decimo ter-
tio : Si kabuero omnem fidem, etc, charita-
tem autem non haleam, nihil mihi prodest,
ubi clare supponitur fidem posse esse sine
charitate, quod esse non posset si per omne
peccatum mortale amitteretur. Unde recte di-
xit Augustinus, primo de Trinitate, capite de-
ciuio octavo, fidem sine charitate esse posse,
non prodesse ; idem docet, de Fide et operibus,
capitedecimo quarto, 21 deCivitate Dei, capite
vigesimo sexto, et alii Patres communiter,
quos rtferre non oportel, quia res est clara
et vulgaris. Ralio autem est, quia non omne
peecatum est contrarium fidei, nec destruit
rationem formalem objecti ejus, utper se con-
stat ; unde fit ut homo in peccato mortali exis-
tens possit credere omnia revelata, et quia
revelata sunt, et hanc fidem animo et propo-
sito retinere ; ergo et habitu ; item potest spe-
rare, pcenitere, saltcm imperfecte, per attri-
tionem supernaturalem, et potest etiam ora-
re ; at hsec non fiunt sine vera fide ; ergo re-
tinet illam. Denique contra hsereticos, licet fi-
delis , quando peccat , credat sibi imputari
pcccatuni, non ideo amittit fidem ; imo con-
trariumcredendoillamamitteret; ergo, quam-
vis ita peccet ut sibi imputetur peccatum, non
ideo fidem amittet. Plura contra eosdem vi-
deri possunt libro undecimo de Gratia, capite
sexto.
■4. Ad primum argumentum in num. \. —
Fidei habitus non solum conservari, sed etiam
generari potest sine charitate. — Ad primum
argumentuin , negamus fidem, quoad habi-
tum , pendere necessario ab habitu gratioe,
quia non comparatur ad gratiam tanquam
proprietas necessario manans ab illa, in quo
differt a charitate, et a virtutibus moralibus
et donis infusis, sed comparatur ut funda-
mentum quod potest manere destructo eedi-
ficio. Cum vero Paulus dicit , amiltendo bo-
na>n. conscientiam naufragari circa fidem, non
idco dicit quia per onme pcccatum contra
conscientiam amittalur fides, sed quia pecca-
tum aliquo modo debditat fidem, quatenus
aufert atfectum erga Deum, et impedit gratia?
iniluxum : i;nde fit nt, si peccatamultiplicen-
tur , saepe contingat cadere in kaeresim, per
quam amittutur fides, et lioc est naufragari
circa fidem, quod non dixit Paulus contingere
omnibus peccatoribus , sed multis, quando
majori facilitate et licentia contra conscien-
tiam operantur. Petitur autem in illo argu-
mento, an sit idem dicendum de prima infu-
sione fidei quod de conservatione. Quod est
queerere an fidei habitus interdum infundatur
prius tempore, quam habitus gratiae et ehari-
tatis ; sed hoc dubium tractavi suificienter in
materia de Gratia, libro octavo, capite vige-
simo tertio, a numero undecimo, ubi partem
affirmantem tenui, quse nunc etiam vera mihi
\idetur, cum Cajetano, Soto, et aliis moder-
nis quos ibi retnli, et videtur idem sentire
D. Thomas , prima secunda?, qusestione sexa-
gesima secuuda, articulo quarto, et secunda
secunda?, quyest. 6 , artic. 3, ad 3, ubi dicit,
qui recipit fidem sine charitate non perfecte
sanari a culpa, licet sanetur ab errore. Et ra-
tio est, quia ante charitatem potest homo ha-
bere verum actum fidei, ut aperte docet Tri-
dentinum, sess. 6, cap. 7, et sumitur ex Joan.
12 ; actus autem est sufficiens dispositio ad ha-
bitum, qui non petit infundi per modum pro-
prietatis manantis a gratia, ut fides revera
non petit; item quia potest recipi Baptismus
cum dispositione ad fidem, et non ad charita-
tem; sacramentum autem dat effectum cui
non opponitur obex. Denique quia hsereticus
conversus ad fidem sine pcenitentia peccato-
rum incipit esse vere fidelis, et membrum
Ecclesiee; ergo recipit fidem ; hac enim ratione
justus peccans non creditur perdere fidem,
quia nihilominus manetfidelis et verum mem-
brum Ecclesise. Quas rationes ideo repeto,
quia confirmant assertionem ; et ita solvi-
tur facilius illud argumentum. Quia vero
contraria opinio, scilicet, quod habitus fidei
in principio non infundatur sine charitate,
probabilis est, ideo posset etiam responderi
negando consequentiam, et aliquam rationem
differentiae constituendo, qualis est ratio phy-
sica, quod plura solent ad generationem re-
quiri quam ad conservationem ; vel ratio mo-
ralis, quod difficilius quis privatur acceptis
quam recipiendis; vel ratio Theologica, quod
Deus non datsalutemspiritualem dimidiatam,
et ideo, donec quis se disponat ad integram
justitiam, Deus non confeit aliquam partem
ejus ; tamen, quia cst benignior in puniendo,
ideo non Semper aufert totam justitiam, quam
contulit, usque ad fundamentum ejus, nisi
spccialis opposilio vel prava dispositio pec-
cantis illud requirat.
5. Expeditur secundum argumentum decla-
SECT. III. AN PER OMNE MORTALE
ratione fidei formatce, et informis. — Secun-
dum argumentum petit ut explieemus dis-
tinctionem fidei in mortuam et vivain, seu
formatam et informem, quam etiam tradidi
citato capite de Gratia, a numero octavo,
et docet divus Thomas secunda seeundse ,
quaestione quarta, articulo trigesimo quarto,
et sexto, et ibi Cajetanus, et reliqui exposito-
res, et commuuiter Doctores in 3, distinctione
vigesima tertia, et vigesima quarta, et sum-
pserunt ex Augustino locis citatis, et libro de
Cognitione verse vitee, capite trigesimo secun-
do. Et eamdem attingit Bernardus, sermone
secundo de Resurrectione ; habetque funda-
mentum in Jacobo, capite secundo, dicente,
fidem sine operilus esse mortuam. Unde ue-
cessario fit fidem aliquam, utique cum ope-
rihus , esse vivam. Vivum autem et mortuum
differunt tanquam formatum et informe
secundurn formam , quee possit vitam da-
re ; et quia vita animse in gratia et cha-
ritate consistit, illa dicetur fiiles viva, quae
charitate formatur ; illa vero mortua vel in-
formis, quee sine charitate existit; etita sequi-
tur distinctio ex assertione posita. Nam pro-
batum est posse esse fidem sine charitate ;
ergo datur fides informis; datur etiam fides,
qws per charitatem operatur , teste Paulo,
ad Galat. quinto; ergo datur etiam fides for-
mata.
6. An re dislin guantur •. — An utraque sit
donum Dei. — Ex qua probatione facile pos-
sunt expediri omnia quae de his duobus mem-
bris desiderari possunt. Primum est, quomodo
distinguantur. Nam divus Thomas et Magister
referunt opinionem dicentem distingui speeie
tanquam diversos habitus, quod sentit Glos-
sa, in rubrica de summa Trinitate et fide
Catholica , et alia glossa, priorem appro-
bans, in Clernent. unica, eodem titulo; cer-
tum autcm est esse unum et eumdem ba-
bitum , secundum diversos status sumptos
ex parte subjecti, et ex concomitantia vel
habitudine ad habitus gratiee et charitatis.
Quod enim non possint esse duo habitus ,
non solum specie , verum etiam neque nu-
mero distincti, patet ex dictis ; quia idem
habitus fidei qui erat in homine justo, per-
severat in peccatore ; ergo idem qui prius erat
formatus, postea est informis. Item utraque
fides habet idem officium substantiale, ut sic
dieam, nimirum assentiendi revelatis propter
auctoritatem Dei, solumque differunt in ha-
bitudine ad Deum, ut ultimum finem super
omnia dilectuin, et consequenter in fructu
AMITTATUR HABITUS FIDEI, ETC. 213
seu merito in ordine ad vitam seternam ; quoe
differentia accidentalis est; sicut idem opus
virtutis, verbi gratia, jejunii, in homine justo
est vivum, in peccafore mortuum, cum tamen
opus substantialiter idem sit ; unde facile
etiam respondetur alteri interrogationi, an
utraque fides sit donum Dei ; affirmaudum
enim est sine dubio, quod de fide formata est
clarum ; de informi vero id tradit divus Tho-
mas secunda secundse, qusestione sexta, articu-
losecundo, etpatet, quiafides informisretinet
substantiam fidei; ostensum autem insuperio-
ribus est, fidem in substantia sua esse super-
naturalem. Unde certissimum est etiam pec-
catorem indigere speciali auxilio gratise ad
credendum fide christiana, quamvis ejus fides
informis sit. Est ergo illa fides donum Dei,
quamvis ejus informitas non sit ex Deo, sed
exipso peccatore; nam est imperfectio ortaex
peccato.
7. An utraque sit fundamentumjustitlce? —
An utraque sit rirtus simpliciter ? — Alia in-
terrogatio est, an utraque fides sit fundamen-
tum justitise; nam Patres interdum hoc tri-
buunt fidei formatae, interdum vero informi.
Sed res est facilis, nam fides per substantiam
suam, quatenus est talis Dei cognitio, est fun-
damentum justitice., ut ex supra dictis con-
stat; unde, quia in utroque statu conservat
illam substantiam, iu utroque retinet rationem
fundamenti, sed diverso modo: nam quanlo
formata est, actu sustiiietsedificiumspiritualis
justitias; quando vero est informis. apta qui-
dem est sustentare. licet de facto desit justi-
tia; illud autem sulficit ad denominationem
fundamenti, ut ex materialibus etiam eedificiis
constat. Denique interrogari solet an utraque
fides sit virtus simpliciter; nam de formata
non est dubium ; de informi autem Durandus,
dicta distinctione vigesima tertia, quaestione
sexta, idem contendit, quia esse virtutem sim-
pliciter est denominatio intrinseca, ex pro-
prio objecto et ratione; esse autem formatam
et informem, est denominatio extrinseca; ergo
non toilit rationem virtutis simpliciter. Con-
trarium autem docet divus Thomas supra, ex
principio generali, quod charitas est forma
virtutum, sine qua nulla est virtus simpliciter;
ethoc defendunt Cajetanus ibidem, et alii, et
cum Magistro in 3, distinctione vigesima tertia,
ubi Albertus, articulo quinto; Bonaventura,
articulo secundo, queestione prima; Richar-
dus, articulo 4, quaestione prima. Est tamen
controversia de modo loquendi; nam ha?c
denominatio virtutis potest dicere essentiam
DISPUT. VII. DE VIRTUTE FIDEI QUANTUM AD HABITUS EJUS.
vel statum virtutis. Friori inodo nemo negat
quin fidesinformis sitvirtus simpliciter quoad
essentiam, quia retinet proprium bonum vo-
luntatis essentialiter honestum a quo habet
hanc rationem virtutis simpliciter, ut supra,
seet. \, cum D. Thomaetiam diximus. Quoad
slatum vero, dicitur virtus secundum quid,
quia caret omnibus perfectionibus quse ex con-
sortio charitatis proveniunt, etprsesertim quia
nihil fructuosum quoad meritum vita?. seternae
operari potest, propter quod mortua etiam
dicitur, non in ratione fidei, sed in ratione
virtutis, et ita satis responsum est ad secun-
dum argumentum.
8. Ad terlium argumentum. — Adtertium
fundamentum, de demerito peccati mortalis,
respondetur probare quidem potuisse Deum,
utendo rigore justitiee , privare peccatorem
etiam habitu fidei, tamen de iacto id non fa-
eere, quia est rcagis consentaneum suavipro-
videntise divinse, quiaquamvis peccator amit-
tat justitiam, semper relinquitur iu hac vita
spes recuperandi illam; et ideo fuit conve-
niens non auferri fidem, quae est fundamen-
tum spei et justitise. Petitur autem in ilio ar-
guinento, an sit aliqnod peccatuin tanti deme-
riti, ut propterillud fides amittatur, quod ex-
plicabitur sectioue sequenti.
SECTIO IV.
Utrum per omne peccatum hceresis seu infide-
litatis perdatur habitus fidei?
i. Qui negent. — Eorum argumentum pri-
mum. — Secundum. — Tertium. — Evasioni oc-
curritur. — Fuit opinio Durandi in 3, distinc-
tione vigesima tertia, qusestione nona, hsere-
ticum ', quamvis discredat uni vel alteri arti-
culnfidei, non perdere habitum fidei, sialiquos
credat; quam opinionem secuta est Glossa in
cap. Firmiter, in summa Trinitate. Fundari
potest primo in argnmento sumptoex sectione
prcecedenti, quia si per tale peccatum amit-
teret habitus fidei, maxime demeritorie; sed
hoe modo non amittitur ; ergo. Probatur mi-
uor, quia multa sunt peccata majoris deme-
riti, quam sit pcceatum heeresis vel infiuelita-
tis, et per illa non tollitur fides ; ergo neque
per hoercsitn. Secundo, quia non repugnat cre-
derealiquid fide infusa quiaDeusd cit, et non
credere omnia quee Ecclesia dicit esse a Deo
1 Cousulatur auclor,lib. 1 de Gratia, cap. 7.
revelata_, sicut non repugnat fide acquisita
credere dicenti unam rem, et non aliam ; ergo
non repugnat manere habitum fidei in haere-
tico. Probatur, quia ille qui sic credit est ha3-
reticus, quatenus non credit Ecclesiae ; et nihi-
lominus retinebit habitum fidei, quatenus ali-
quem actum fidei habet, quia qui est capax,
actus, est etiam capax habitus. Antecedens au-
tem patet, tum quia multi heeretici videntur
ita credere, et ita profitentur ; tum etiam quia,
si q.iis haberet a Deo specialem revelationem,
posset illi fidem adhibere, etiamsi alias non
credat Ecclesise. Tertio, quia post peccatum
hasresis vel infidelitatis manet ha^reticus tam
aptus, etfacilis ad credenda reliqua in quibus
non errat^ sicut antea erat ; ergo signnm est
retinere eumdemhabitum. Dices id esseverum
de habitu acquisito. Sed contra, nam fieri po-
test ut nullum habeat acquisitum circa verita-
tes iidei, quia forte semper illas credidit per
actus infusos, per quos non acquiritur habi-
tus, et non per actus acquisitos, et pra^terea
si habitus acquisitus fidei non amittitur totus
totus unico actu, cur amittetur habitus fidei
infusaa?
2. Asseriio prima : per quamms mortalem
hceresim fides amittitur. — Probatur ex Scri-
pturaprimo. — Nihilominus dicendum est, per
quemlibet actum haeresis, qui sit mortale pec-
catum infidelitatis, amitti omnino habitum
fidei. Haec estsententia divi Thomse, secunda
secundee, qusestione quinta, articulo tertio,
ubi Cajetanus et omnes. Et communiter Sco-
lastici, in 3, distinctione vigesima tertia, ubi
Scotus, quaestioneprima, ad primum ; Gabriel,
qusestione prima, articulo tertio ; Capreolus,
distinctione vigesima quarta, ad argumenta
contra tertiam conclusionem. Et est ita certa
conclusio, ut sine errore negari jam non pos-
sit. Primo, quia est maxime consentanea Scri-
pturis; dicit enim Joan. de haereticis, prima
epistola, capite secundo : Ex nobis prodierunt,
scd non erant ex nolis ; nam si ex nobis essent
permansissent utigue nobiscum. Ex quibus
verbis colligunt Paties hrereticum non per-
manere in Ecclesia, ut dicitur etiam in extra-
vaganle Unam sanctam, dc majoritate et obe-
dientia; ideo autem non perinanet hrereticus
in Ecclesia, quia nonbabet fidcm: peccatores
enim qui fidem informem retinent, in Eccle-
sia manent, ut est res indubitata. Contirmat
hoc Paulus, primaad Timotb. primo,diccns,
quosdam amitlentes bonam conscientiam, circa
fidem naufragasse ; loquitui autem de Alexan-
dro et Hymena^oheereticis, qui uon totam ti-
SECT. IV. AN PER R7ERES1M VEL
dem, sed articulum resurrectionis negave-
rant, ut idem Paulusdeclaravit, prima ad Ti-
motli. secuudo; dicuntur autem naufragasse,
quia navem, id est, Ecclesiam perdiderunt, ut
exponit Chrysostomus, etiam quamhabere vi-
debantur, addit Hieronymus. Unde in eadem
Epistola prima ad Timoth., eapite sexto, de
haeretico addit Paulus: Superbus est> nihil
sciens, id est, nihil certo et firmiter credens,
sed (ut subjungit) languens circa qucestlones et
pugnas verborum ; ac deniquead Titum, tertio
capite: Subversus est qui hujusmodi est.
3. Probatur secundo ex Tridentino. — Et
ex Patribus. — Secundo docuit hoc expresse
Tridentinum, sessione sexta, capite decimo
quinto, dicens : Asserendum est non infidelitate
per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam
quocumque alio peccato mortali, quamiis non
aihittatur fides, gratiam amitti. Dicunt vero
aliqui hsec verba non facere certam fidem,
quia postea in canonibus posuit Concilium il-
lam partem negativam, quod fides non amit-
tatur per omnia peccata; non tamen partem
affirmativam, quod fides an.ittaturper infideli-
tatem. Sed hoc nou multum refert, quia etiam
doctrina capitumde fide tenenda est; nam in
tine capitis 16, dicit Concilium, qui illam fir-
miter fideliterque non crediderit, justificari
nou posse ; nihilominus tamen omitti potuit
illa pars in canone trigesimo octavo, quia illarn
non negabant hoeretici, contra quos canones
facti sunt. Magis videtur obstare, quia Conci-
lium non directe, sed quasi obiter, et per pa-
renthesim, illud docet ; propter quod non dixi
rem esse de fide. Nihilominus tainen, quia ab-
solute Coucilium illud affirmat, sine errore
negari non potest, prsesertim cum eonsensus
etiam Patrum accedat, et praecipue videri po-
test Augustinus, capite quiuto Enchiridii, et
libro primo contra Epistolam Parmeniani, ca-
pite septimo, et libro secundo de Nuptiis et
concupiscent., capite septimo, et de Unitate
Ecclesice, capite quarto, et de Fide et Symbolo,
capite decimo ; et Ambrosius, libro septimo in
Luc, capite deeimo primo, et sermonc quiii-
quagesimo tertio, et alii qui communiter di-
cunt htereticos solo nomine esse Ghristiauos,
cum revera Christo non credant ; si autem ve-
ram fidem in habitu, et quoad aliquos actus
retinerent, vere ac proprie essent Christiani.
A. An infidelitas physice expellat fidem. —
Affirmant quidam. — Prima ralio. — Ut autem
ratione declaremus hanc veritatem, et argu-
menta solvamus, explicare oportet quomodo
unus actus infidelitatis totam fidem expellere
1NFIDEL1TATEM QUAMLIBET, ETC. 215
possit, id est, an physice, et ex intrinseca rei
natura, vel moraliter, et ex ordinatione divi-
na. Quidam enim dixerunt actum haeresis
physice expellere habitum fidei, quia moralis
expulsio potest esse per demeritum, quod non
sufficit, ut primum argumentum probare vi-
detur ;item, quia ita infidelitas excludit fidem,
sicut peccatum mortale charitatem, cum sit
eadem proportio et oppositio ; sed mortale
peccatum physice expellit charitatem, utvide-
tur sentire D. Thomas_, in materia de chari-
tate, ac multi ejus discipuli sequuntur; ergo
idem erit in prassenti ; unde pro hac opinione
citari possunt omnes , qui ita de charitate
sentiunt, quod specialiter aliqui moderni opi-
nati sunt ; fuitque antiqua opinio, quam refert
et probabilem censet Ocham, in loco statim
citando.
5. Secunda assertio in ordine communis ne-
gativa, tam quoad habitum intellectus, quam
qucacl piam affiectionem. — Probatur quoad
habitum intellectus, et primo impugnatur ex-
puldo physica effectua. — Nihilominus dicen-
dum censeo, quod jam libro undecimo deGra-
tia, capite septimo , a numero undecimo,
scripsi, habitum fidei non expelli pbysice per
peccatum infidelitatis. Ha±c est communior
sententia, quam tenet Bonaventura, in tertio,
distinctione vigesima septima. articulo primo,
qusestione quarta, et distinctioue trigesima
prima, articulo primo, qusestio:ie prima, ad
secundum ; et Durandus, ibidem, qusestione
prima, ad primum, et in primo, distinctione
dedma seplima, quasstione decima ; Scotus,
in 3, distinctione vigesima tertia, quaestione
prima, adprimum ; Gabriel, quaestione secun-
da, articulo tertio, dubio secundo ; et ibi-
dem Almaynus et Ocham, Quodlibeto tertio,
qua^stione septima. Quoniam vero diximus
duos esse habitus in fide, unum intellectus,
alterum voluntatis, neuterque manet in hoare-
tico, de utroque probanda est assertio. Et pri-
mo de intellectu; nam duobus modis potest
una forma physice expellere aliam, scilicet,
effective aut formaliter ; neutro autem modo
actus infidelitatis excludit habitum intellec-
tualem fidei ; ergo, etc. ; probatur rninor quoad
priorem partem de effiectita cxpulsione, quia
tunc una forma expellit effective aliam, quan-
do efficit aliquid cum quo forma, quoe expel-
litur, conservari non potest, ut ex philosophia
suppono, ac videri potest in disputatione 45
Metaph., sectione secunda; actus autemerro-
ris nou efficit aliquid in intellectu, formaiiter
incompossibile habitui fidei; ergo. Probatur
218 DISPUT. VII. DE YIRTUTE FiDEI
ininor, nam maxime efficere potest habitum
erroris inclinantem ad similem actum, quia
actus immanens nihil alind potest causare;
id vero in prscsenti non sufficit, primo, quia
per primum actum non efficitur perfectus lia-
bitus, sed ad summum dispositio imperfecta,
quee non semper valet excludere contrarium
habitum.Secundo, quia,licetdaremus primum
actum esse valde intensum, et inducere simi-
lem habitum, nihilominus ex natura rei ille
habitus non excluderet fidem, quia est acqui-
situs, atque adeo natura sua non repugnat
formaliter cum infuso, ut videre licet in pec-
catore habente habitus vitiorum valde inten-
sos; nam si justificetur, recipit omnes virtutes
infusas, et tamen non statim amittit habitus
omnes vitiorum; eodem enim modo manet
propensus ad vitia ; alias experimento posset
cognoscere suam justificationem. Idemque ar-
gumentum est de haeretico, qui cum primum
ad fidem convertitur, recipit habitum infu-
sum fidei, et tamen non statim perdit omnes
habitus falsos quos in doctrina fidei habebat,
ut docet etiam experientia. Ratio vero est,
quia habitus acquisitus et iufusus sunt diversi
ordinis ; contraria autem, ejusdem ordinis et
generis esse debent, teste Philosopho, decim.
Metaph., eapitesexto, et satis explicui incita-
to loco Metaph. Item, quia habitus acquisitus
supponit potestatem, dat vero solam facilita-
tem quam debet auferre contrarius habitus ;
infusus autem ncque confert neque aufertfa-
cilitatem in naturalibus, sed addit potestatem
supernaturalem, et ideo in se formaliter non
pugncnt; et hasc pars ex sequenti magis con-
firmabitur.
6. Deinde impugnatur expulsio physica for-
malis. — Quod autern actus erroris formaliter
non expellat habitum intellectualem fidei, pro-
batur primo, quia, si talis actus habeatur sine
culpa mortali, ut fieri potest, per ignorantiam
invincibilem vel moralem indeliberationem,
tunc pcr illum actum non excluditur habitus
lidei ; ergo manifestum est non esse (ormaliter
et pliysice repngnantem illi, quia in illo actu
est tota entilas physica, et tota informatio in-
tellectus, quee solet esse cum peccato ; ergo
signum est expulsionem non provenire ex
pbysica ineompossibilitate, sed ex mortalitatc
peccati : et ha;c ratio probat etiam de habitu,
quia etiam actus ille potest habitum suum
efficere. Secundo probatur ex generali princi-
pio physico, quia actus nonexpellit formalit^r
babitnm, ut docuit etiam D. Thomas secunda
secundee, qncestione vigesima quarta, articulo
QUANTUM AD HABITUS EJUS.
decimo secundo. Et ratio est, quia non servant
proportionem, sicnt non repugnat formaliter
motus sursum, cum habituali seu naturali
propcnsione ad motum deorsum . Ergo etiam
in preesenti actus erroris non pugnat forma-
liter cum habitu fidei ; ergo nullo modo illum
potest formaliter expellere. Et hee rationes a
forliori probant actum infidelitatis, prout est
in voluntate, non posse excludere physice ha-
bitum fidei qui est in intellectu, quia neque
habet formalem repugnantiam cum illo, cum
non sint in eadem potentia, neque efficit ali-
quidin intellectu formaliter excludens fidem.
7. Prooatur ulterius assertio quoad piam
a/fectionem, imo quoad utrumque habitum. —
Quod vero etiam habitus voluntatis non ex-
cludatur physice per eulpam voluntatis, eodem
fere discursu facile probari potest ; quia non
effective, cum non inducat habitum formaliter
incompossibilem, neque formaliter, quiaculpa
illa non est habitus, sed actus. Aceed.it quod
interdum potest amitti hic habitus piee affec-
tionis sine expresso et formali actu volunta-
tis, per virtualem et tacitum consensum, in
quo esse non potest efficacia seu causalitas
physica. Assumptum declaratur ineo qui ha-
bet dissensum vel dubitationem circa rem fi-
dei, sine sufficiente advertentia ad peccatum
mortale ; nam, si postea advertat quid agat, et
nihilomiuus in eodem actu seu dubitatione
persistat, incipit graviter peccare per virtua-
lem consensum, nam prior actus, ex conside-
ratione adveniente, fit deliberatus, etvoluntas
non tollens illum tacite consentit, etiamsi no-
vum actum non habeat ; tunc autem expelle-
tur habitus fidei; ergo signum esthancexpul-
sionem non esse physicam, sed moralem . Et
hoc etiam confirmatur quoad utrumque habi-
tum, quia solum dubium in fide sufficienter
voluntarium, etiam indirccte, ad illam expul-
sionem sufficit, juxtacap. Dubius, de hsereticis.
8. Tertia assertio : infideliias expellit fidem
mtraliter, tum demeritorie, tum dispositice. —
Declnratur ex D. Thoma. — Objectiom satisfit.
— Tunc vero urget primum argumentum.
Nam inquiro qualissithccc causalitas moralis.
Doctores enim citati solum assignant rationem
meriti vel demeriti, contra quam procedit dic-
tum argumentum. quia ratio illanon videtur
sufficiens, cum eadem vel major in aliis pec-
catis inveniatur. Propter hoc ergo addo ulti-
ino peccatum infidelitatis expellcre habitum
moraliter, tum demeritorie, tum etiam dispo-
sitive. Prior pars clara est, posterior declara-
tur optime a divo Thoma ; quia qui dissentit
SECT. IV. AN PER H.ERESIM VEL
ab u no artieulo fidei, eoipsomanet impeditus
et indispositus ad credendum aliquid per ve-
rum assensum infusum, et eum certitudine
orta ex formali motivo fidei ; ergo manet in-
dispositus ad babitum fidei ; nam qui est in-
dispositus ad operandum sicut oportet , in
tota materia habitus, est etiam indispositus
ad ipsum babitum. Antecedens fundatum est
in iis quse supra diximus de ratione formali
objecti fidei, in disputatione tertia , ubi os-
tendimus omnia revelata per fidem ita esse
connexa in objecto formali suo, ut omnium
certitudo a singulis pendeat; nam si unum
posset esse falsum , omnia essent incerta. Si-
mili ergo ratione, qui per infidelitatem unum
articulum negat, nibil potest cum certitudine
fidei credere. Dicet aliquis rationem hanc non
solum probare moralem indispositionem, sed
etiam physicam repugnantiam. Respondetur
non ita esse. tum quia sicut actus boni dis-
ponunt ad habitus infusos non physice, sed
moraliter, ut in materia de Gratia dixi, libro
octavo , capite quinto, ita etiam e contrario
actus mali moraliter disponunt ad amissio-
nem habituum ; sicut etiam diximus libro
undecimo , capite quarto , de peccato mor-
tali respectu gratiae et charitatis; tum etiam
quia, licet daremus actum ihfidelitatis circa
unum artieulum , quamdiu durat , omnino
impedire, etiam physice, cseteros actus fidei,
nihilominus non exeluderet naturaliter ha-
bitum fidei, quia homo semper manet potens
ad mutandum illum actum infidelitatis , et
exercendum habitum fidei ; satis ergo est ut
illa sit moralis dispositio repugnans.
9. Concluditur solutio adprimum argumen-
lum inn. 1. — Ad secundum argumentum in
eod. n.\. — Salas 1.2, g. 71, tract. 3 , dlsp.
2, sect. 11, num. 159, et alii limitant datam
schtionem. — Non admittuntur. — Ex quibus
solutum relinquitur primum argumentum;
nam, lieet possit esse aliquod peccatum ma-
joris demeriti, quam heeresis, non tamen po-
test sicut haeresis, esserepugnanshabitui fidei.
Ad secundum vero, in quo tiebat comparatio
inter fidem acquisitam et infusam, neganda
est similitudo, quia cum fides acquisita de se
sit incerta et fallibilis, non habet materia
ejus tota eamdem connexionem cum ratione
assentiendi, quae est auctoritas hujus vel illius
hominis, quam habent credibilia per fidem,
cum auctoritate divina. Quidam autem hoc
limitant ad fidem infusam quse proxime niti-
tur in auctoritate Ecclesise, propter quamdam
rationem supra faetam, quia nemo potest dis-
1NFIDELITATEM QUAMLIBET, ETC. 217
sentire in aliquo ab Ecclesia, quin credat illam
posse errare, et ideo impossibile est ut aliquid
credat ex auctoritate illius, tanquam infallibi-
le ; respectu vero Dei, non ita se habet hsereti-
cus ; nunquam enim credit Deum mer.tiri vel
errare, sed potius credit non dixisse Deum, illa
quee non vult credere ; et ideo, si extra Eccle-
siam fieret revelatio, non putant repugnare
credere unum et non aliud, etiam per fidem
infusam. Verumtamen, licet in modo crcdendi.
per propositionem Ecclesiee., clarior sit repu-
gnantia, nihilominus universalis censenda est
in omnibus quae quocumque modo sufficien-
ter proponuntur tanquam dicta a Deo, quia
firmitas fidei postulat ut nunquam illis possii
misceri falsum, ut supra ostendimus ; et ideo,
quacumque ratione aliquis nolit credere ali-
quid sufficienter propositum , ut dictum a.
Deo, ineptus redditur ad credendum alia^
ideoque habitum fideiamittit.
4 0. Ad tertium responsio quorumdam rejici-
tur. — Ad tertium autem, sumptum ab expe-
rientia, aliqui respondent, per actus infusos
acquiri aliquos habitus distinctos ab infusis,
qui manere possunt corruptis infusis, et ita in
praesenti manere in heeretico habitum acquisi-
tum fidei, licet infusum amittat. Sed non cen-
seo veram illam sententiam, ut latius dixi in
materia de Gratia, libro sexto, capite ultimo,
quia non potest actus generare habitum, nisi
sub eadem ratione formali objecti ; si autem
actus est infusus, necessario habet supernatu-
ralem rationem formalem objectivam , sub
qua habitus acquisitus tendere con potest.
Dico igitur ordinarie quidem manere in ha;re-
tico habitum acquisitum, non tamen per ac-
tus infusos, sed per naturales, quos soepe fi-
deles exercent etiam circa supernaturalia, cre-
dendo nimirum illa ex quadam humana fide.
Neque casus qui in argumento fmgitur mora-
lis est; illo tamen admisso, maneret facilitas
partim ex speciebus et apprehensionibus, tum
rerum fidei, tum etiam motivorum credibili-
tatis; partim ex formali habitu quem homo
habet, ad credendum ea quse sub auetoritate
humana sufficiente proponuntur; ita enim
quamvishaereticus neget unum articulum, de
aliis facile credit Deum illa revelasse. Credit
autem hoc ex auctoritate humana, velexju-
dicio suo, non ex ipsamet divina revelatione,
ut in superionbus ostensum est, disputatione
tertia, sectione decima secunda.
218
DlSPUT. VII. DE VIRTUTE FIDEI QUANTUM AD HABITUS EJUS.
SECTIO V.
Quomodo postmortem amittatur fides, et in
quibus subjectismaneat tandem.
1 . Hsec quspstio ex dictis de actu, m dispu-
tatione prcecedenti, sectione nona, resoluta
est; nara generalis regula est, posl hanc vi-
tam in his tantum personis conservari habi-
tum fidei, quse possunt actus lidei exercere.
Etenim habitus est propter actum. Oportet
vero modum corruptionis in singulis explica-
re ; suppono autem ex hoc principio, in pur-
gatorio, quamdiu ille status durat, non perdi
habitmn, quia in illo statu animae vere cre-
dunt fide infusa, ut dixi ; solum ergo manet
queestio de statu damnationis et beatitudinis.
2. Opinio Durandi, damnatis manere fidei
habitum. — Ejus motivum primum. — Secun-
dum. — Tertium. — De primo dixit Durandus,
in tertia, distinctione vigesima tertia, qua?s-
tione nona, habitum fidei non corrumpi ,
etiam in illo statu, sed manere iu damnatis,
quia Magister ibi scripsit in deemonibus esse
fidem hiformem, quod dixit etiam Glossa ad
Romanos primo; etGlossa inrubricade sum-
ma Trinitate et Fide Catholica. Item quia in
damnatis nullus est error fidei contrarius. De-
nique quia character manet in baptizatis ,
etiamsi damnentnr, ad testimonium culpse eo -
rum ; ergo simili modo potest manere fides
quoad habitum, etiamsi hic mmquam opera-
turus sit.
3. Op >nio contraria multo probabilior ex auc-
toritate. — Ex rationibus. — Contraria senten-
tia longe probabilior est, quam tenent divus
Thomas, et omnes quos, illa sectione nona,
retuli de actu fidei in damnatis. Neque Ma-
gister aut Glossge citatae contradicnnt, nam lo-
quuntur de fide informilate, ut includit acqui-
sitam. Et favet Dionysius, capite quarto de
Divinis nominibus, dicens inda^monibus nulla
fuisse relicta spiritualia dona. Rationes sunt,
prima, quia damnaii ex statu suo redduutur
incapaces actuum fidei , ut supra est osten-
sum; habitus autem est propter actum. Se-
cunda, quia sunt incapaces spei , et omni-
iio extra viam; fides autem datur ut sit fun-
damentum spei, atque ut per illam ambule-
mus. Et ita patet responsio ad rationem in
contrarium, nam ratione status aufertur hic
habitus a damnatis. Addit Paludanus, dicta
distinctione vigesima tertia, quaestione quar-
ta, ut secundum motivum Durandi solvat,
habere damnatos aliquos actus fidei contra-
rios, ubi per evidentiam non coguntur, quod
est probabile, sed incertum ; satis ergo est
quod habent voluntatem prave afiectam, et
omnino indispositam ad credendum ; non
enim amittunt habitum fidei per formam
physice repugnautem, sedpropter demeritum,
utpote jam in ultimo termino constituti ; quee
erat sufiiciens ratio ad quam accedit illa prava
dispositio. Ad ultimum motivum de characte-
re, primo, non est certum manere in damna-
tis, ut tertia parte, quaestione sexagesima ter-
tia, articulo quinto, in commentario indicavi ;
etdeinde non est eadem ratio, quia character
non est virtus neque habitus simpliciter ope-
rativus, sed quoddam signum; fides vero est
virlus, et habitus operativus et infusus, quem
non decet manere in illo statu.
4. Opinio ejusdem Durandi et aliorum, mrt-
nere in beatisfidei habitum. — Oppositum proba-
bilius quoad habitum intellectus ; concinit au-
ctor, 3 p., q. 7, art. 3, in Comment. — Super-
estdicendum de Beatis, de quibus est eadem
controversia ; nam Durandus probabile censet
conservari in Beatis habitum fidei, et fuit opi-
nio Gerson., in tractatu de Vita spirituali; et
consequenter hoc affirmatur, si Beati possnnt
habere actum fidei, sicut etiam Durandus opi-
natus est. Verumtamen etiamsi nunquam ha-
beant actum, non videtur incredibile, retinere
habitum, quia non repugnat, et per se est
quGedam perfectio ; cui etiam favere videntur
Irenseus, libro secundo, capite quadragesimo
septimo , et libro quarto , capite vigesimo
quinto; Tertullianus, in libro de Patientia ,
circa finem, dum fidem, spem, charitatem in
patria maneredicunt. Nihilominus contrarium
est probabilius, quod tenet D. Thomas, et alii
supra citati de actu. Oportet tamen distin-
guere intellectualem habitum ab habitu vo-
luntatis ; nam de hoc posteriori probabilius
est manere in Beatis , quia , ut supra dixi,
disputatione sexta, sectione nona, numero se-
ptimo, in illis manct pia affectio , et animi
pra?paratio ad obediendum fidei, si oporteret,
quia est actus per se bonus , et nullo modo
repugnans beatitudini ; ergo manet etiam ha-
bitus. Quod aperte sentit D. Thomas, tertia
parte, quoestione septima, articulo tertio, ad
secundum, dicens manere in beatis obedicn-
tiain ad fidem, in qua est honestas et meritum
ejus, ut ibi etiam intellexit Cajetanus.
5. Quo pacto habitus luminis glorice exclu-
dat habitum fidei. — Opinio ergo communis
SECT. V. QUOMODO POST MOBTEM AMITTATUR FIDES, ETC,
g!9
intelligenda est cle liabitu intelleetuali. Girca
rationem autem ejus difficultas est, an exclu-
datur physice per formani incompossibilem.
Nam Capreolus, intertio, distinctione trigesima
prima, et aliqui Thomistae, affirmant ita ex-
eludi per lumen gloriae. Sed non existimo hoc
verum, tum quia habitus fidei et scientiee non
sunt formaliter repugnantes; tum etiam quia
ex vi luminis solius non repugnaret aliqua
credere, saltem non visa, si alias perfectio sta-
tus aliud non postularet. Et confirmatur, quia
in Paulo, etiamsi supponatur vidisse Deum in
raptu, mansit pro eodem tempore habitus fi-
dei, ut sentit D. Thomas, secunda secundee ,
qusestione ccntesima septuagesima quinta, ar-
ticulo tertiOj et queestione decima tertia de
Veritat.. articulo secundo, ad quintum, cum
tamen pro eodem tempore habuerit lumen
gloriee ejusdem rationis cum cseteris beatis,
nam major vel minor duratio accidentaria
est. Dico ergo tolli habitum fidei a Beatis per
suspensionem influxus divini , ratione sta-
tus; qui, cum sit ultimus et perfectissimus
terminus, non requirit neque admittit for-
mam quasi constituentcm statum viatoris.
Item, quia per visionem et perfectionem ejus
sunt Beati indispositi et quasi impediti ad ae-
tum fidei., quod impedimentum slabile est et
perpetuum; et ideo sunt etiam indispositi ad
habitum fidei, et hac ratione usus est D. Tho-
mas, prima secundae, quaestione sexagesima
septima, articulo quinto, ad tertium. Et ea-
dem utuntur alii Doctores, dum peculiariter
de fide tractant, vel generatim de perseveran-
tia virtutum post hanc vitam, prassertim ad
citatum locum D. Thom.
6. Ricensentur subjecta in quilus detur fi-
des, in nullo tamen nisi ad tempus. — Ultimo,
ex dictis declaratum relinquitur , in quibus
personis vel subjectis aliquando sit, vel conser-
vetur habitus fidei. Nam de viatoribus, dicen-
dum esse in omnibus baptizatis, tam infantibus
quam adultis, qui non posuerunt obicem, quia
receperunt effectum Baptismi, in quo habitus
fidei includitur. Deinde vero addimus esse in
omnibus adultis, etiam non baptizatis, qui
actum fidei infusae aliquando habuerunt, et
contrarium nunquam admiserunt, quia per
actum infunditur babitus ; et licet aliqui hoc
limitent ad actum fidei formatum, nobis pro-
babilius visum est, procedere de quocumque
actu fidei, secundum substantiam et essentiam
ejus. Preeterea post hanc vitam jam diximus
manere ad tempus in animabus purgatorii, et
in illis solis. Unde concluditur in nullo sub-
jecto conservari habitum fidei in perretuum,
ut ex dictis facile potest inductione ostendi.
Et ratio optima est, quia est proprius habitus
quasi constitueus statum viae, qui nequaquam
durat in perpetuum.
Quoniam de Dono prophetice tractatio cum hac de Fide speculativa tractatione magnam
habet affinitatem, eam hoc loco seorsim sufficimus ex ipso auctore, qui in priori
lectura utramque conjunxerat. Ex qua licet non pauca ipse conjecerit in caput
quintum Proloqomeni tertii de Gratia, noluimus tamen disputationem prwcidere,
sed pro prcesenti instituto visum est inteqram edere,prcesertim quia in citato capite 5,
num. 22, id ipsum legimus animo destinasse Soarium.
DISPUTATIO VIII.
DE DI5TINGTI0NE FIDEI AB 0MNIBUS DONIS ET
GRATIIS INTELLECTUALIBUS QU^E FIDEI SEft-
VIUNT, ET PR^ECIPUE A PROPHETIA.
Ratio tractandi hoc loco prcesentem mate-
■riam. — Recensentur varia dona, qu'V alio re-
r/dttuntur. — Habentur nunc in l.%, a c. 17.
— Disseruit dehisce donis S. Thomas, secunda
seeundee, variis in locis ; sed est operae pre-
tiiun de omnibus juuctim agere, tum brevita-
tis ac perspicuitatis causa, tum quia dum ad
loca alia remittuntur, prorsus omittuntur ;
adeo ut prceter divum Thomam, nihil fere de
eis tractatum sit a Theologis, cum haec Romae
scribimus. Accedit haec ipsa admodum affinia
fidei esse, neque in paucis, ratione, essentia,
nomine etiam cum illa convenire: esse deni-
que veluti accidentia quaedam vel instrumenta
ipsius tidei. Observandum igitur inter omnia,
primum locum obtinere dona Spiritus Sancti,
quae in intellectu existunt. Secundo, agi a no-
bis posse de fide, quce inter fructus Spiritus
Sancti numeratur, ad Galat. quirito. Tertio,
de fide miraculorum, de qua Matth. decimo
septimo : Si habueritis fidem sicut granum si-
napis. Quarto, de fide, prout gratia gratis da-
ta, atque adeo de prophetia, aliisque gratiis,
quateuus ad cognitionem fidei spectant. De
220 DISPUT. VIII. DE D1STINCT10NE FIDEI
primo, id est, donis, qugecumque occurrerunt,
in materia de Gratia tradidimus, quo in loco
et singulorum rationes consideravimus , et
distinctionem eorum a fide, utilitatemque vel
necessitatem exposuimus. De secundo, nimi-
rum fide, prout fructus e?t Spiritus Sancti,
nihil est quod tractemus, cum idem actus fi-
dei, prout assensus est seu credulitas, ac prae-
sertim quando caritate formatur, fides Theo-
logiea vocetur; prout vero quamdam affert
spiritualem delectationem , dicatur fructus
Spiritus Sancti. Unde venit exponendus Hie-
ronymus, cum in illum locum Pauli ait, ab-
sente charitate abscedere fidem , nimirum
prout est Spiritus Sancti fructus ; abscedit
enim quoad rationem fructus , non quoad
substantiam suam. Quo etiam sensu Anselmus
ibidem, dixit fidem absque operibus veram
non esse, videlicet fructuosam, et practice
verarn; nisi etiam interpretemur non esse fide-
lem fidem; hac enim ratione fides hsec nomen
fructus Spiritus Sancti vendicat, ut scilicet est
fidelitas qusedam, tam ad Deum, quam ad
proximum, qure quatenus virtus est infusa,
adferensque peculiarem fructum et gustum,
potest fructus appellari. Nam utraque exposi-
tio communis est, et utramque amplectitur di-
vus Thomas prima seeundae, qusestione septna-
gesima, articulo tertio. His ergo expeditis, de
duobus reliquis agemus breviter.
SECTIO 1.
An fides miraciriorvm sit eadem cum fide
Catholka ?
1 . Prima opinio negatis. — Ejus funda-
ment. — Prima sententia dicit has duas fides
esse res essentialiter distinctas ' . Ita Abulen-
sis, in decimo secundo capite Matth., queest.
165. Favet multum Chrysostomus, homilia vi-
gesimaquarta ad Ephes., ubi clare distinguit
inter fidem dogmatum et fidem signorum.
Item Matth., decimo septimo, Theopliylactus
in hanc sententiam inclinat; Vega, 9 in Tri-
dentin., cap. 28; ct Roffens., artic. 1, ali-
quanto a principio, sentiunt fidem miracu-
lorum esse fiduciam, et consequenter essedis-
tinctam a fide, quce est crodulitas seu as-
sensus. Fundamentum hujus sententiaj esse
1 Vide supra, disput. 2, sect. 3, n. 2, et
disp. 6, sect. 3, n. 5, ct lib. 8 de Grat., c. 16,
num. 4.
AB OMNIBUS DONIS ET GRATllS, ETC.
potest, quia fides catholica est communis om-
nibus fidelibus, fides autem miraculorum non
est communis. Unde illa esse potest sine ista ;
Matth. enim 10, et Lucae 19, Apostolis jam
credentibus data est potestas faciendi mira-
cula, atque adeo fides miraculorum. Deinde
fides miraculorum est gratia gratis data; alia
pertinet ad gratum facientem. Unde et ad di-
versos fines referuntur, scilicet, ad utilitatem
aliorum, vel propriam salutem ; et in diver-
sis materiis versantur, nam fides catholica
versatur circa omnia revelata; miraculorum
vero, solum circa ea quae a Deo possumus
obtinere.
2. Secunda opinio, nera et affirmans. — Se-
cunda sententia ponit fidem miraculorum esse
eamdem cum fide catholica ; colligitur ex divo
Thoma secunda secundee, quaestione 178, arti-
culo primo, ad quintum ; dicit enim operatio-
nem miraculorum tribui fidei, quia procedit
ex Dei omnipotentia, in qua fides nititur.
Idem habet articulo secundo, ad secundum.
Tenet etiam Cajetanus, Matth. decimo septi-
mo, Soto, 2 de Natur. et Grat., cap. 6. Et cst
aperta sententia D. Cypriani, lib. 3 ad Qui-
rin., cap. 42, et valde indicant Ambrosius,
lib. 8 in Luc. ad illud : Adauge nolis fidem,
et Hilarius in Matth., canone 17.
3. Notationes duce pro ea expedienda. — Ad-
vertendum primo est ex D. Thoma, secuuda
secundce , queest. 168, articido primo , posse
nos loqui, aut de illo qui patraturus est mira-
culum, vel de illo in quo est miraculum facien-
dum.Inutroque enimrequiritur fidestanquam
conveniens dispositio ad faciendum, vel reci-
piendum beneficium miraculose factnm , ut
quando csecus recipit visum miraculose fac-
tum. Et de utroque dicendum. Secundo, ad-
vertendum, tria posse considerari in eo qui
facturus est miracula. Primum est credulitas
de omnipotentia Dei, et veritate promissio-
num ejus. Secundum est queedam quasi appli-
catio hujus universalis fidei ad hoc factutn in
particulari, ita nt aliquis jmlicet certo, et cre-
dat se facturum hoc miraculum, vel obtentu-
rumhocbeueficium miraculosum a Deo hic et
nunc. Tertium est tiducia quoedani qiue inde
rcsultat in voluntatem.
i. Dubium primum, ct quid in eo certi ha-
beatur. — Dua: igitur qusestiones hic expli-
candse sunt. Prima, an ct quomodo illa tria
requirantur in opere miraculoso. Et quidem
certissimum est primum eorum esse necessa-
rium omnino in opere miraculoso, quia illud
est fundamentum oinuium caderorum. Unde
SECT. I. AN FIDES MIRACULORUM
Matth. nono, qnando Christus Dominus, illu-
minaturus quosdam csecos, exigens ab illis ne-
cessariam fidem, dixit : Creditis quia hcec pos-
sum facere vobis? dixerunt : Utique, Domine.
Tunc teligit oculos eorum dicens : Secundum
fidem vestram fiat vobis ; et capite decimo ter-
tio, in fine : Non fecit ibi virtutes multas, pro-
pter incredulitatem illorum. Erat ergo ncces-
saria credulitas. De tertio, etiam videtur per
se manifestum esse necessariam illam fidu-
ciam, ut ex eisdem et aliis Scripturse locis fa-
cile colligi potest. Nam interdum utitur Scrip-
tura nomine credulitalis , interdum nomine
confidentice, et Christus Dominus seepe dicit :
Confidite, confidite, etc. Item, quia nemo po-
test orare ut oportet, nisi speret et confidat
etiam ut oportet; miracula autem maxime
perticiuntur oratione convenienter facta.
ty.Quid non iia certum. — De illo vero se-
cundo judicio, res est dubia. Nam ex una par-
te videtur impossibile tale judicium, quia
ut aliquis credat certo se iacturum, vel obten-
turum a Deo hoc opus miraculosum, oportet
ut vel id habeat ex revelatione divina, vel
aliqua via certa. Primum non habet locum in
prsesenti materia, quia nulla extat talis revela-
tio Dei particularis, sed solum generalis, quse
pendet ex multis circumstantiis et conditio-
nibus, quas non ceito et manifeste constat hic
et nunc intervenire. Alia autem via certa
nulla essepotest. Priinum, quia actus ille de-
bet esse supernaturalis ; at non est alia ratio
supernaturalis in qua possit fundari actus cer-
tus, nisi revelatio divina; quare, etc. Unde
fit secundo, ut tale judicium solum possit fun-
dari in conjecturis humanis, atque adeo ut
non possit esse certus sine formidme, nisi sit
temerarius, seu nuda certitudine adhsesionis.
Contrarium vero, scilicet talem aclum esse
necessarium, indicat Eutyinius, Matth/ deci-
mo tertio, et decimo septimo. Et videtur
in hoc fundari, quia sine tali judicio nou po-
test haberi illa firma fiducia quse in tali opere
est necessaria. Mihi breviter dicendum vidc-
tur illud judicium, si debito modo explicetur,
non esse omnino impossibile ; posito enim
firmo assensu fidei, me obtenturum a Deo
quidquid petiero, si debite petam, et cum
conditionibus quas Christus in suis promissio-
nibus reqairit, fieri potest ut aliquis hic et
nunc, et hoc in opere, non divina sed mo-
rali quadam certitudine judicet, concurrere
omnia necessaria ad impetrandum miracu-
lum, sive quia illa manifeste videt, sive quia
simul etiam juvatur interius auxilio Dei, ut
SIT EADEM CUM FIDE CATHOLICA. 221
possit ita existimare ; ex quibus elicitur illud
judicium certum, aliquo modo simile judicio
Theologioo, vel prudentiali ; qua? omnia non
esse itnpossibilia per se patet. Non tamen cre-
dohujusmodijudicium esse simpliciter neces-
sarium, tum quia nulla est ratio quoe cogat ad
exigendum illud; tum etiam, quia ad debitam
fiduciam, et excludencbim omnem dubitatio-
nem reprehensibilem, satis est firmiterjudi-
care, non solum in genere, sed etiam in hoc
facto, me impetraturum quod intendo, certi-
tudine conditionata, Si per me non stete-
rit, etc. Quod etiam a signo vel affectu patet.
Nam cum aliquis patraturus est miraculum in
alio homine, potest habere fidem illam requi-
sitam sine nova revelatione; et tamen non
potest ferre judicium ita certum, quia non
pendet tuuc ex solis actibus propriis , sed
etiam ex dispositione alteiius, quse illi non
satis certo constat sine revelatione ; ergo, etc.
6. Dulium secundum, cuisimulet qucestioni
principali %na assertione satisfit. — Probatur
primo ex Soiptura. — Etconfirmatur. — Al-
tera qusestio est, quidnam illorum trium, no-
mine fidei miraculorum significetur. Ad quod,
et ad totam sectionis dubitationem, breviter
respondeo fidem illam, quam Scriptura requi-
rit ad patranda miracula, quoad substantiam
et essentiam, esse ipsum actum Catholicse fi-
dei, ita elicitum etapplicaium ad hoc particu-
lare factum, ut possit gouerare illam fidu-
ciam, et actus alios necessarios ad impetran-
dum miraculum. Hanc conclusionem tenent
auctores secundse sententiee, et eam coiligo
imprimis clare ex primo ad Corinth. decimo
tertio : Si habuero omnemfidem, ita ut montes
transferam , ubi expresse loquitur de fide
Theologali et catholica, et eam comparat cum
charitate ; unde postea concludit : Manent hcec
tria, fides, spes et charitas. Similis locus est ad
Hebr. undecimo. Nam illa fide, quam definie
rat esse substantiam, etc, et sine qua dixerat
esse impossibile placere Deo, dicit patrata esse
miracula : Hac, inquit, fide susceperunt mu-
lieres de ?'esurrectione mortuos suos, etc, etc,
id est, obtinuerunt resurrectionem suorum vi-
rorum. Prseterea testimonia supra adducta
ex Matth. idem satis coufirmant. Nam eadem
fides miraculorum vocatur credulitas, et ei-
dem dicitur repugnare dubium, Matth. deci-
mo quarto : Modicce fidei , quare dubitasti ?
Matth. 8 : Non inveni tantamfidem iu Israel ;
et subdit : Vade, sicut credidisli fiat tibi ; et
Marc 9 : O.nnia possibilia sunt credenti; et
Luc. 17 : Si habueritis fidem sicut granum sy-
222 DISPTJT. VIII. DE DISTINCTIONE FIDEI
napis, etc. Qnse loca Ambrosius, et Hilarius
supra, de catholica fide interpretantur. Pro3-
terea nemo dubitat hanc fidem miraculorum
non distingui ab illa de qua Jacob., 1 capite,
inquit : Postulet infide, niJdl hcesitans ; illam
autem non esse substantialiter distinctam a
fide infusa et catholica, constat ex Glossa or-
dinaria, et Lyrano ibi, qui dicunt hsesitatio-
nem, quam excludit illa fides, non esse illam
quse nascitur ex consideratione proprise infir-
mitatis, sed quse est de Dei potestate, vel de
voluntate dandi postulata petentibus, etiamsi
pie et debite petant.
7. Probatur primo Jiabita ratione nominis.
-—Item habita ratione rei. — Adficndamentum
contrarium in num. 1. — Ratio vero conclusio-
nis solum esse potest, quia hsec tantum est
proprie et essentialiter fides; unde aliis non
convenit hoc nomen, nisi quadam analogia.
Unde, quamvis forte illa fiducia, quse necessa-
ria etiam est in miraculis, posset dici, ac dici-
tur interdum fides, nomine causse translato ad
effectum, ut dicit D. Thomas 1 . 2, qusest. 4-0,
artic. 2, ad 2, tamen, proprie loquendo, et ut
in plurimum fides ipsa intelleetus, quatenus
peculiari modo applicatur ad miraculum fa-
ciendum, dicitur fides miraculorum, seu ne-
cessaria ad miracula ; quse ratio potissimum
niti videtur iu vocis significatione et proprie-
tate. Si vero de re ipsa lo.]iiamur, satis exdic-
tis etiam possumus concludere fidem, quse ad
miracula requiritur, non pertinere ad novum
habitum, seu virtutem infusam, neque consti-
tuere novum genus aut ordinem actuum. Nam
ex tribus supra enumeratis, quee maxime pos-
sunt concurrere ad opusmiraculosum, primus
manifestissime est actus fidei. Tertius, quoad
substantiam, est actus spei, quia spes et fidu-
cia non distinguuntur. Secundus vero , si
adest, ejusdem rationis est cum assensuTheo-
logico, et juvari potest a prudentia infusa vel
acquisita, quoad applicationem generalis fidei
ad hoc particulare factum, vel has circumstan-
tias particulares. Et ex his tribus actibus, pri-
mus fonsest etradix aliorum, etcum aliassit
propriissime actus fidei, ideo illi propriissime
convenit ratio fidei miraculorum. Et per hsec
patet responsio ad fundamentum prioris sen-
tentise. Nam solum concludit fidem miraculo-
rum, saltem accidentaliter, differre ab aetu
fidei catholicce, scilicet, in quadam peculiari
perfectione et firmitate, ct practica applica-
tione fidei, ad hoc opus particulare ; et ea ra-
tione non est communis talis actus omnibus
tidelibus, neque versatur in omnibus dogma-
AB OMNIBUS DONlS ET GRATIlS, ETC.
tibus fidei, prsecipue speculativis, sed in prac-
ticis, et prsecipue in promissionibus Dei.
8. Objeciio contra assertionem. — Respon-
sio. — Fides miraculorum, ut sit in nostrapo-
tcstate. — Probatwr ex Scriptura — Obji-
cies : actus fidei catholicse, et qusevis ejus per-
fectio, est in nostra potestate ; hsec vero fides
miraculorum non item, sicut nec patrare mi-
racula. Unde, Matth. 17, Apostoli non potue-
runt expellere dsemonem, cum timen fidem
catholicam haberent. Respondetnr aliud esse
patrnre miracula, aliud habere fidem de se
sufficientem ad ea impetranda. Primum non
est in hominis potestate semper, tum quia
completa potestas quce requiritur ad opus mi-
raculosum, non inhseret per modum habitus,
etiam in illis qui frequenter miracula edunt,
ut docet divus Thomas 2. 2, qusest. 172; tum
quia prseter fidem, requiruntur multa ex parte
Dei, quse non semper dantur, etiam posita
fidc, quia non expedit; attamen illud secun-
dum, hoc est, habere fidem, in hominis potes-
tate positum esse existimo, essequeactum ve-
re liberum et humanum; ac licet pendeat ex
auxilio gratise, illud tamen non deerit volenti
credere ut oportet; quod plane docet Paulus,
dictis locis ad Hebr. 11, et 1 Gorinth. 13 ; et
colligitur ex Matth. 14 et 17, ubi Christus re-
prehendit Apostolos, vel etiam quosdam alios,
quod carerent de hac fide ; erat ergo in illo-
rum potestate, alias non. essent reprehensione
digni. Item Luc. 10, etssepe alias, consulit ut
habeamus hanc fidem, et Jacob. 1 : [Postulet
in fide nihil hcpsitans. Est ergo in nostra po-
testate. Tandem hujusmodi fides in eo qui im-
petrat miracula est laude digna et meritoria ;
ergo et libera.
SECTIO II.
Quomodo fides Tlieologica diferat a fide gra -
tia gratis data; ubi conscquenter de ser-
mone sapientice et scientice, dono linguarum
et interpretatione sermonum.
1 . Prima opinio, de qua ac de tola sectione
inProleg. 3 deGratia, cap. 5. — Ut exponatur
in Paulus in hacopinione. — In hac qusestione
est prima opinio, fidem gratiam gratis datam,
esse psam iidem miraculorum. Ita Hierouy-
mus, Theophylactus, Thcodorus et Abulens.
supra citati; indicat Augustinus, tract. 32 in
Joan., a medio ; tenet Catherin., 1 ad Co-
rinth. 13 et alibi ; contra quam expositio-
nem objiei potest, quia Paulus, 1 Corinth. 12,
SECT. II. QUOMODO FIDES TIIEOLOGICA DIFFERAT A FIDE GRATIA, ETC.
223
numerat ut gratias distinctas fidem etoperatio-
nem miraculorum : suh operatione autem mi-
raculorum comprehenduntur omnia quae ad
patrandum miraculum sunt necessaria. Inter
haee autein imum est fides miraculorum ; non
ergo in idem coincidunt ambae fides. Cui ob-
jectioni respondendum est ex mente illorum
Patrum, operationem virtutwm, non significare
apud Paulum facultatem efficiendi quaecum-
que miracula, sed specialiter potestatem expel-
lendi daemones ; juxtaquam expositionem gra-
tioe gratis datae in hunc modum sunt omnes
explicandae et accommodandae; nam omnesre-
feruntur ad fidei utilitatem : fides autem con-
sistit in cognitione, explicatur sermone ; con-
firmatur tum sermone, tum operatione. Ex
novem ergo gratiis riumeratis, tres ad periec-
tionem coguitionis spectant, nimirum prophe-
tia, discretio spirituum et inteipretatio ser-
monum. Locutionem perficiunt tres ahae, ni-
mirum donum linguarum, sermo scientiae, et
sapientiae. Operatione denique confirmant fi-
dem tres aliae gratiae, scilicet, fides mira-
culorum , operatio virtuturn et gratia saui-
tatum. Nam licet haec duo videantur esse
quaed.iin species miracnlorum, et saltem ra-
tione formali non differant, attamen pecu-
liariter numerantur et distinguuntur, quia
singularem quamdam vim habent ad moven-
dos homines, et ad afficiendas eorum volunta-
tes, quia non solum sunt rniracula, sed etiam
beneficia, ut D. Thomas docuit 2. 2, quaest,
178, art. 1, ad 4 ; quae tota expositio est pro-
babilis propter auctoritatem sanctorum Pa-
trum ; sed forte commodius operatlo virtutum
idem valet, quod etfectio miraculorum, sicque
fides miraculorum sub hac gratia comprehen-
detur : fid.es autem, gratia gratis data, ali-
quid aliud esse ex dicendis constabil.
2. Secunda opi?iio. — Non placet. — Secun-
da igitur sententia dicit hanc fidem gratiam
gratis datam esse constantiam quamdam ,
quae virtute Spiritus Sancti datur homini non
solum ad credendum, sed etiam ad confiten-
dum fidem, absque timore et pudore, ut vide-
mus datam esse martyribus, praecipue pueris
et feminis. Ita exponunt Ambrosius et Ansel-
mus, et Glos. 1 ad Cor. 42; et Cajetanus,
dicta quaest. 178, art. 1. Quae sententia mihi
non satis probatur, quia licet haec sit gratia
Spiritus Sancti, non tam ad fidem quam ad
fortitudinem spectat, et non tam e.at gratia
1 Consule etiam disput. 20, tom. 2, in
3 part.
gratis data, quam pertinens ad auxilia gratiae
gratum facientis, quia per se non ordinatur ad
utilitatem aliorum, sed ipsius recipientis. Un-
de nulli sese disponenti negatur talis gratia.
3. Tertia opinio. — Tertia seutentia dicit
fidem gratiam gratis datam, consistere iu quo-
dam modo peculiari cognoscendi res ad fidcm
Catholicam pertinentes. lta divus Thomas,
1 Corinth. 12, et 1. 2, quacst. 111, art. 4.
Quibus tamen iri locis solurn ait hunc modum
esse excellentem quamdam fidei certitudi-
nem ; melius ergo intehigitur quod scri-
bit 2. 2, quaest. 4, art. 5, ad 4, fidem hanc
esse sermonem fidei ; quia praedicta illa certi-
tudo non tam proprie refertur ad utilitatem
aliorum, ut sermo fidei.
4. Exponitur ha-c opinio ex D. Tlioma. —■
Altera explicatio ex D. Tlioma. — Ad expli-
candum autem quid sit sermo fidei, supponen-
dum est ex D. Thoma supra, et 3 p., quaest. 7,
art. 7, ad primum, gratias gratis datas ordi-
nari ad actus exteriores fidei manifestativos ;
quia cum referantur ad utilitatem aliorum, et
utilitas haec non possit provenire aliis, nisi
per actus externos, ideo ad hos ordinatur,
juxta illud : Unicuique datur manifestatio spi-
ritus ad utilitatem. Ut autem aliquis possit
doctrinam fidei convenienti modo aliis propo-
nere, his tribus gratiis potissimum juvatur,
fidei sermone, scientiae et -apientiae ; per pri-
mam, datur homini ut tim distincte et per-
fecte intelligat et apprehendat res fidei, ut pos-
sit eas alios docere , simpliciter tamen et sine
ornatu scientiae et sapientiae; atque hoc est
proprium officium fidei gratia? gratis datie. Un-
de experimur interdum in quibusdam simpli-
cibus hominibus, melius posse illos explicare
mysteria fidei, quam possint alii sapientes
Theologi; quod credo provenire ratione hujus
gratiae. Secundo, datur homini mVnon solum
possit fidei doctrinam proponere simpliciter,
sed etiam ex illa multas veritates reconditas
elicere et persuadere; et hoc pertinet ad ser-
monem sapientiae; ac praeterea posse per cau-
sas vel altiores rationes, divina mysteria ex-
plicare. Ad sermonem autem scientiae pertinet,
rationibus naturalibus vel exemplis fidem ex-
plicare, et quae contra objiciuntur solverc. lta
explicat totum hoc D. Thomas 1. 2, q. 111,
art. 4, in corpore, et ad 4, citans illud Augus-
tini, 14 de Trinit., cap. 1 : Aliud est scire
tantummodo, quid homo credere debeat, pro-
pter adipiscendam vitam leatam; aliud scire
quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur, et
contra impios defendatur. Idem tamen divus
224 DISPUT. VIII. DE DlSTfNCTlONE FIDEI
Thomas, 2. 2, q. 177, art. 1, vult per sermo-
nem sapientiee dari homini ita loqui res fidei,
ut delectet et moveat ; per sermonem vero
scientise, ut persuadeat et doceat. Unde vide-
tur has gratias ad locutionem magis quam ad
intellectum referre, juxta primam sententiam
supra expositam : sed hoc ita intelligendum et
admittendum arbitror, ut tamen quod dixi-
mus nou negetur. Itaque per has duas gratias
praecipue juvatur homo in ea cognitione, quse
necessaria est ad loquendum res fidei sapien-
ter et scienter ; attamen simul prsebent quam-
dam vim et efficaciam in ipsa locutione sa-
pientise et scientise.
5. Corollarium primum. — Corollarium se-
cunduni. — Ex quibus intelligitur hanc fidem
sic explicatam, non idem esse cum actu fidei
catholicse; imprimis enim nullam requirit obs-
curitatem. Nam juxta certam Augustini doc-
trinam, epist. 57, et D. Thomse, 3 p., q. 7, in
Christo fuerunt omnes gratise gratis data?, non
fuit autem fides Catholica seu obscura. Dein-
de hsec gratia non videtur tam consistere in
judicio quam in apprehensione rerum fidei,
quse ita a Spiritu Saucto dirigitur, ut expedit
ad docendos alios. Et idem proportionaliter
est de sermone scientise, et sapientisa. Constat
etiam ex dictis quomodo differat hsec gratia,
prsecipue sermo sapientise et seientise, a donis
sapientise, et scientise et intellectus; donum
enim sapientise, seu illa dona Spiritus Sancti,
tantum ad hoc dantur, ut homo et bene judi-
cet de divinis rebus, et consequenter et con-
venienti modo illa apprehendat, prout sibi
necessarium est ad recte judicandum. At vero
hse gratiee referuntur ad alios, et consistunt
in auxilio etmotione divina, qua dirigitur in-
tellectus hominis ut apposite apprehendat et
disponat res divinas, ita ut aliis convenienter
illas proponere valeat et docere.
6. Dubium primmn. — Sed est dubium, si
dictse gratise conferunt homini ut convenien-
ter loquatur res divinas, quorsum inducuntur
duse alise, donum, scilicet, linguarum, ot in-
terpretatio sermonum. Respondeo omnes has
gratias deservire fidei, et proxime residere in
intellectn, in quo habent suum primum ac-
tum ad locutionem ordinatum. Cum enim ra-
tionalis locutio a cognitione procedat, necesse
est omne donum ordinatum ad scrmonis et
doctrinse perfectionem residere in intellectu ;
donum ergo linguarum differt a lide, sermone
sapientise et seientise, quia cum recta locutio
ex duobus pendeat, scilicet ex intelligentia
rerum, et ex cognitione idiomatis seu lingiue,
AD OMNIBUS DONiS ET GRATIIS, ETC.
tres priores gratise jam dictse perficiuut locu-
tionem et sermoneni, primario et per se per-
ficiendo et dirigendo interiorem conceptio-
nem ipsarum rerum, quam talem exhibent,
qualis necessaria est explicationi convenienti
ipsius doctrinee fidei, quod tamen diverso mo-
do efficiunt, ut expositum est. Donum autem
linguarum specialiter et immediate refertur
ad cognitionem ipsarum vocum et significa-
tionis earum.
7. Donum linguarum quomodo aliqui expo-
nant. — De prcedicla expositione censura. —
Porro id donum variis modis exponitur. Qui-
dam putant ipsum 11011 consistere in hoc, ut
Evangelii prsedicator in variis linguis, verbi
gratia, uti norit; sed in hoc potius quod, dum
ipse sua lingua utitur, ab omnibus variarum
linguarum auditoribus intelligatur. Ita vide-
tur lioc donum exponere Cyprianus, lib. de
Cardinalibus Christi operibus, capite ultimo,
de Spiritu Sancto; et Glossa ordinaria, Ac-
tor. 2 ; indicat Augustinus, Psal. 54. Et vi-
detur certe donum sic datum esse Petro, Ac-
tor. 2 ; nam in una eademque concione, una
tantum poteratlingua loqui, et tamen ab om-
nibus simul intelligebatur. Ita vero expo-
nendo hoc donum, non accipiendum est ut
omnes audientes, verbi gratia, percipiant uni-
cam et eamdem linguam., vel unuin idioma,
atque illud intelligant, sed potius, ut eadem
vox, unico modo a prsedicatione articulata,
varia nihilominus perveniat ad aures adstan-
tium, ita ut unusquisque suam propriam lin-
guam audiat, et in illa prsedicatorem loqui
credat. Unde hujusmodi donum sic explica-
tum, non est aliquid inhserens proprie, vel in
audiente, vel in loquente; sed estpotius quse-
dam mutatio vocis et soni, quse in ipso medio
fit antequam perveniat ad audientes. Hsec sen-
tentia, si solum dicat hoc genus gratise datum
esse aliquando in primitiva Ecclesia, est mihi
valde probabilis; si tamcn velit hoc solum
esse linguarum donum, atque omne aliud ex-
cludat, est prorsus falsa ct erronea.
8. Communis intelligcntia linguarum. —
Unde addendum cst donum linguarum perfec-
turn et proprium, essegratiam per quam con-
fertur homini recipienti illud, linguas varias
cognoscere et intelligere. Hujusmodi enim
donum receperunt Apostoli, juxta communem
sensum Ecclesise, et traditionem. Ita Ambro -
sius, serm. 61, in fiue ; Gregorius, homil. 30
in Evangelia ; Chrysostomus, sermo 1 de Spi-
ritu Sanclo, et hom. -41 in Acta Apostolor.;
Hieronymus. in epist. ad Maivellam ; Augus-
SECT. II. QUOMODO FIDES THEOLOGICA DIFFERAT A FIDE GRATIA, ETC.
225
tinus, tract. 32 in Joan., et tract. 6 in pri-
mam Canonicam Joan., et serm. 186 et 187
de Teinpore, 15 de Trinitate, cap. 59, et lib.
32 cont. Faust., cap. 15, et lib. 1 de Mirab.
Script. (siejusest), cap. 9;Leo Papa, serm. 1
Pentecost.; et Niceph., lib. 1 Hist., c. 2. Et
patet ex Act. 2 : Loqueiantur variis linguis,
prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Ubi
Beda et alii expositores id confirmant. Et
Marci ult. : Linguis loquentur novis; et 1 ad
Cor. 14 : Gratias ago Deo, quia omnium x>es-
trum lingua loquor. Et ex Act. 10 et 19 con-
stat etiam aliis fidelibus solitum esse dari hoc
donum in primitiva Ecclesia. Et ratio cst,
quia est possibile, et tunc fuerat maxime ne-
cessarium. Circa quod solum est advertendum
ad illud locum pertinere, non solum intelli-
gere et loqui, sed etiam scribere. Nam lioc to-
tum pertinet ad exactam alicujus linguse cog-
nitionem,etcoinpletum illius usum.Unde cum
Spiritus Sancti opera perfecta sint, in ea per-
fectione datur per lioc donum uniuscujusque
linguae cognitio, quse necessaria est ad finem
a Spiritu Sancto intentum, et ad convenien-
tem quemdam statum, seu perfectionem il-
lius linguae. Non est autem necessarium ut de-
tur semper exactissima perfectio, prsecipue
illa quse magis ad ornamentum quani ad usum
spectat. Sciendum praeterea est donum hoc
posse habere latitudinem. Nam potest ad duas,
vel tres, vel quatuor linguas extendi. Datur
ergoj in ea latitudine quam Spiritus Sanctus
vult, et est necessaria fini ejus. De Apostolis
vero Augustinus, in Prologo libri de Doctrina
Christiana, scribit, omnium gentium linguis
fuisse locutos, licet in Actibus solum dicatur,
variis linguis esse locutos, prout Spiritus
Sanctus dabat eloqui illis.
9. De interpretatione sermonum quid? —
Prima sententia, seu primus modus exponendi
hanc gratiam. — De alia gratia, quee est in-
terpretatio sermonum, D. Thomas, agendo de
gratiis gratis datis in 2. 2, nihil prorsus docet.
Solum Cajetanus, in prooemio, qucest. 171, ob-
servat hanc gratiam revocari a D. Thoma ad
eas quee in sermone consistunt. De qua ta-
men reductione D. Thomas, in tota queestione
177, ubi de gratia sermonis tractat, nullam
fecit mentionem; itaque difficilius explicari
solet hoc donum. Prima ergo sententia, seu
modus exponendi, est consistere hanc gratiam
in eo, ut qui unam linguam, verbi gratia,
graecam, solum intelligit, cum alterum he-
braice loquentem audit, possit loquentis sen-
sum et mentem perfecte aliis interpretari,
XII.
hocque illi dari per gratiam hanc. Ita sentit
Hieronymus, 1 ad Cor. 12; clarius Chrysosto-
mus et Theodoretus, ibid.; favet lectio graeca,
quae ejusmodi gratiam vocat interpretatio?iem
linguarum, non dicit sermonis : juxta quam
expositiouem aliud est loqui linguis, aliud in-
terpretari linguam quam nescis , sive eam
audias, sive scriptam legas; et est probabilis
expositio, ac credibile tale donum interdum
esse datum in primitiva Ecclesia; nam ita tes-
tantur antiquissimi illi Patres, et potuit esse
interdum necessarium, vel saltem conveniens;
videtur tamen tale donum convenientius con-
tineri sub donolinguarum; nam ejusdem ra-
tionis est intelligere linguam atque illa loqui;
solumque differunt tanquam perfectum et im-
pcrfectum in eadem latitudine. Quod vero
Catherin., 1 ad Cor. 12, indicat, donum inter-
pretaiionis sermonum ita dari interpretanti, ut
tamen ipsemet non intelligat ea quse audit vel
interpretatur, et in hoc differre a dono lin-
guarum , mihi non probatur, non quia sit
prorsus impossibile, sed quia non apparet con-
veniens , neque perfectse motioni Spiritus
Sancti accommodatum.
10. Secundus modus. — Est ergo secunda
sententia, hanc gratiam non referri imme-
diate ad ipsum idioma et significationem vo-
cis, sed ad sensum sententiarum quee profe-
runtur. Contingit enim quempiam bene perci-
pere siguificationes vocum alicujus linguee vel
scripturae, et tamen non percipere satis sen-
sum et mentem sciibentis vel loquentis. Quan-
do ergo alicui, ex speciali Spiritus Sancti mo-
tione, datur ut ea qnae legit vel audit ita
bene intelligat, ut possit illa aliis interpretari
juxta sensum loquentis vel scribentis, tunc vere
recipere dicitur gratiam interpretationis ser-
monum. Ita D. Thomas 4. 2, q. 111, art. 4,
et clarius leetione 2 in 1 ad Cor. 12. Cui ad~
dere possumus, ex eodem, 2. 2, q. 176, a 2,
ad 4, ad hoc donum etiam deservire, ut illud
possidens interpretari apte noverit quidquid
est tum in sermone, tum in scriptura obscu-
rum, sive propter rerum difficultatem, sive
propter similitudines et parabolas, aut inter-
dum etiam ob ipsarum vocum significatio-
nem et difficultatem ; non quia per tale do-
numcognoscatur primo significatio vocis, sed
quia interdum significatio ipsa multiplex est
et ambigua, vel usurpatio ejus metaphorica,
ideoque ad hanc etiam gratiam pertinet ita
dirigere intelligentiam hominis, ut possit con-
venienter interpretari, quo modo et ratione,
hoc vel illo loco vox usurpetur; et ita plane
15
226 DISPUT. VIII. DE DISTINCTIONE FIDEI
gratia heec distinguitur a gratia linguarum,
et aliis enumeratis. Tandem addere possumus
eamdem gratiam interpretationis interdum da-
ri, ut quis possit recte, ac prout expedit ad
utilitatem Ecclesiee , sacram doctrinam et
Scripturam ex una lingua in aliam transferre.
Hoc enim non semper assequuntur omnes qui
linguam aliquam intelligunt, et ita patet res-
ponsio ad dubium propositum in num. 9.
41. Dubium secundum principale. — Est
aliud dubium , an dictee gratiee dentur per
rcodum actus, an etiam per modum habitus.
Nam D. Thomas, ubicumque in genere loquitur
de gratia gratis data, judicat solum dari per
modum aetus, et fortasse frequenter ita acci-
dit. Unde quaedam auxilia, quae interdum
dantur concionatoribus, vel etiam pra?cepto-
ribus sacrce dpctrinae, ut convenienter suis
muneribus utantur, ad bas gratias spectant,
et tamen non semper ea dantur, neque sem-
per in potestute hominis est uti modo illo con-
venienti. Dico nihilominus non repugnare has
gratias conferri per modum habitus. Nam im-
primis certum est Christum Dominum ilias
habuisse habitualiter '. Et de Apostohs idem
censeo quoad preedictas quinque gratias. Ac
de douo linguarum non videtur dubium. Ea-
dem antem est ratio de aliis, qnia eadem fere
tunc erat omnium necessitas. Quod si queeras
quid sint tales gratiee per modum habitus,
per modum namque actus satis constat esse
Dei motiones actuales, respondeo mihi non
videri esse proprios habitus a speciebus intel-
ligibilibus distinctos, sed vel rerum, vel vocum
species infusas, aut optimam earum disposi-
tionem ac ordinationem divina virtute fac-
tam. Adjungere etiam possumus quasi habi-
tualem assistentiam Spiritus Sancti, qui sta-
tuit semper hominem movere, prout expedit
ad talem muneris executionem.
12. Dulium tertium. — Ex quibus preeterea
resolvitur dubium aliud, cum heec omnia ad
qua? ordinantur dictee gratiee, videantur posse
fieri virtute naturali ingenii humani, praacir
pue illiistrati fide et donis Spiritus Sancti, mi-
nime necessarias apparere. Respondeo enim
ex dictis, et ex D. Thoma 2. 2, q. 177, art. 1,
ad 1, otnnia haec solum dari, ut porfectiori
modo fiant eoe actiones quee bnmana industria
iicn possunt. Unde non oportet in his inter-
venire actus aiiquos vel habitus in substantia
supernaturales, sed suiiiciunt supernaturalcs
1 Concinit auctor in disp. 21 de Incarn.,
sect. 1, in fin.
AB OMNIBUS DONIS ET GRATIIS, ETC.
in modo. Ultimo tandem resolvitur, ex novem
gratiis gratis datis, quinque, quas exposui-
mus, ordinari ad convenientem doctrinae fidei
expositionem ; quatuor vero alias dirigi ad
fidei confirmationem ; duas quidem confir-
mare fidem, efficiendo opera quae naturam su-
perant, scilicet, operationem rirtutum, et gra-
tiam sanitatum, quee, juxta supra dicta, po-
tius materialiter quam formaliter differunt.
(De qua proinde gratia sanitatis ndiii oportet
in praesenti materia dicere, p^aeter ea qua?. de
fide miraculorum diximus, nam quod reli-
quum erat, nimirum, quis sit modus efficiendi
heec miracula, in materia de Incarnat. et Sa-
cramentis explicatur commodius '.) Alias vero
duas, scilicet, prophetiam et discretionem spi-
rituum, confirmare fidem revelando occulta,
quae ratione naturali cognosci non possunt :
et inter se eti <m potins materialiter quam
formaliter diftvrunt; nam discretio spirituum
quoddam genus prophetiee est, de qua conse-
quenter esset disputandum, si liceret per tem-
pus2. Ne tamen omnia preetermittere videa-
mur, nonuulla, de prophetia disputando, trac-
tabimus.
SECTIO III.
Quod sit objectum prophetia? gratice gratis
datw, et qua? sit hujus nominis ratio ?
1 . Ratio nominis prophetiw. — Etymologia
Isidori postponitur. — Quam late pateat signi-
ficatum prophetice. — Ex omnibus ejusmodi
gratiis quee cum fide habent aliquam simili-
tudinem, superest solum prophetiee donum
explicandum, ut ex fine preecedentis sectionis
patet, ad quod etiam gratiam discretionis
spirituum cum D. Thoma revocabimus; pro-
cedemus autem in hac re eadem methodo,
sicut in fide. Est enim prophetia quoddam
genus cognitionis supernaturalis, cujus objec-
tum et habitus nobis explicanda sunt. Sed
prius ratio nominis, et multiplex ejus signifi-
catio declaranda est, de quo videri potestlate
Jansen., cap. 47 Concord., et alii in Paul., I
Corinth. 14. Prophetuc ergo nomen greecum
est, a verbo upofrixeueiv, deductum, quod mul-
tas habet signiiicationes. Nam et vaticinare,
et preesagire, et iuterpretari significat. Deduc-
1 Habetur jam in tom. de Iucarn., disput. 31,
et de Sacram., clisp. 9.
2 Late exponitnr in Prol. 3 de Grat., c. 5,
num . 3G.
SECT. III QUID SIT OBJECTUM PROPHETLE GRATLE GRATIS DAT/E, ETC.
227
tum autem est verbum hoc a nomine TtpotpyJTy,;,
quod ipsum Prophetam significat ; hoc au-
tem nomen a verbo <py,[iT, loquor , seu dico
derivatum est; unde prophetia praedictionem
signifieat, et propheta, eum qui f utura prae-
dieit, ut sanetus Gregorius notavit, homil. 1
inEzech., et D. Irenaeus, lib. 4, cap. 37, ubi
prophetiam definit, eorumesse, quw post erunt,
prcesignificalionem. Idem Patres alii , infra
eitandi. Quse deductio sine dubio verior est,
et magis propria quam alia, ab Isidoro tra-
dita, 7 Etyniol., cap. octavo, qua usus est D.
Thomas, in 2. 2, q. 171, a. 1, ut scilicet pro-
phetia dicatur a 7tp6, procul, et <?dvo;, id est,
apparitio. Nam hsee deductio neque in lingua
greeca habet fundamentum , neque eouve-
nienter explicat nominis compositionem ;
praesertim cum particulee compouentes iu ea
siguificatione apud Graeeos non inveniantur;
rcpo enim non procul, sed arde, significat, et
tpdvo;, uon apparitionem, sed /acem, seu him-
pada souat. ^uoniam vero futurorum prse-
dictio, eorumdem praecOgnitionem supponit,
et ab illa oritur, ideo pr&phetice uomen, non
solum praedictionem, sed etiam et praecipue
ipsam prsecognitionem significat. Rursus ,
quia futurorum cognitio occuitissima est ,
extensum est vocabulum ad significandum
non solum futurorum prsedictionem, sed etiam
omnium rerum ita occultarum, ut humana vi
cognosci non possint, sive prseteritse sint, sive
praesentes et loco aut tempore distantes, sive
in corde hominis latentes, ut D. Gregorius
supra notavit.
2. Primus nominis prophetue usus. — Ex
quibus intelligi possunt varii hujus nomi-
nis prophetim usus, qui in Scriptura repe-
riuntur. Primo enim et proprie, qusedam
cognitio ex divina revelatione indita, qua res
occultissimse alicui manifestantur , ut aliis
illas annunciet, prophetia dicitur. Et hic est
communior usus hujus vocis, prcecipue apud
prophetas in principio suorum iibrorum, ut
Daniel 9 : Impleaiur zisio , et prophetia ;
Matth. 13 : Ut compleatur in illis prophetia
Isaia?. Quamvis li3ec prophetia interdum pecu-
liariter applicetur rerum futurarum contin-
gentium cognitioni : interdum generahter
sumatur, ut se extendit ad omnia supernatu-
raliter revelata.
3. Secundus usus. — Hinc secundo, quia
omnia, quae in Scriptura continentur, spiritu
divino sunt scripta, illud gratiee donum quod
alicui datur, ut canonice scribat, spiritus pro-
phetia? dicitur, et ipsa Scriptura canonica vo-
catur prophetia ; sic 2 Pet. 1 : Ralemus fir-
miorem propheticum sermonem.
4. Tertius usus. — Ilinc tertio sacrae Scri-
pturae interpretatio voeatur prophetia , quia
eodem spiritu fieri debet quo fuit ipsa con-
scripta. Quomodo intelligit D. Thomas cum
aliis locum Pauli, llornan. 12: Habentes do-
nationes secundum gratiam, etc, sive prophe-
tiam, secundum rationem fidei, etc. Nam licet
intelligi possit de dono prophetiae proprie
dictae, quod in primitiva Ecclesia frequenter
communieabatur, ut Chrysostomus, Ambro-
sius et alii Paulum interpretantur , tamen
prior expositio videtur satis cousentauea lit-
teraa. Sic etiam potest intelligi illud 1 ad
Thessal. 5 : Prophetias nolite spernere; et 1
ad Corinth. 14: Volo autem vos loqui linguis,
magis autem prophetare , id est, iuterpretari
Scriptnras, et aiios docere ; et infra: Qui po-
phetat, Ecdesiam wdificat, quem locum ita
exponunt Patres , Ambrosius , D. Thomas ,
et alii.
5. Imo Divus Hieronymus , super id ad
Ephes. A : Quosdam Prophetas, etc, indicat
in novo Testamento. nomen prophetce non si-
guificare eos qui futura prsedicunt , sicut iu
veteri, sed qui infideies et imperitos arguunt
atque dijudicaut, ut ipse dicit ; sed quamvis
fortasse frequentior sit haec acceptio quam
prima iu novo Testamento, illa certe non est
praetermissa ; neque negandum in novo Tes-
tamento dari donum prophetise proprie dic-
tum. Nam Prophetia , in tertia acceptione,
potius pertinet ad illam gratiam gratis da-
tam quse est interpretatio sermonum. Quin
potius locum ad Ephes. 4: Quosdam Prophe-
tas , alii communiter intelligunt de iis qui
proprie futurum praedicuntet prsecognoscunt;
Chrysostomus ibi, OEcumen., 1 Cor. 8, qui
exemplum ponit in /igabo, Act. 11, et qua-
tuor filiabus Philippi l ; Augustinus vero ,
epist. 58, utroque modo intelligi posse putat.
In qua sententia sunt Ambrosius, Anselmus et
D. Thomas, ad Eph. 4. Unde quod Matth. 11
dicit : Lex et propheta? usque ad Joannem,
etiam ad litteram intelligitur de prophetiis
quse pertinent ad mysterium Iucarnationis,
non de iis quae ad morum directionern spec-
tant, ut sentit D. Thomas 2. 2, q. 174, art. 6,
ad 2. Itaque , licet haec tertia acceptio fre-
quemior sit in novo Testamento, tamen pri-
ma etiam reperitur in illo ; sicut etiam e con-
1 De hoc exemplo piures congerit Justin.
Ephes. 4, v. 11,
228 DISPUT. VIII. DE DISTINCTIONE FIDEI
tra, quamvis prima sit frequentior iu veteri,
aliquaudo tamen etiam tertia in usu est, ut
Prov. 19: Cum prophetia defecerit, dissipabi-
tur populus. Placet autem quibusdam, non
quamcumque sacrse Sripturee interpretatio-
nem (etiamsi spiritu divino fiat), prophetiam
vocari a Paulo, sed illam specialiter quee est
de prophetiis rerum futurarum aliis revela-
tarum ; ita ut conveniens interpretatio ali-
cujus prophetiee , sive completee, sive com-
plendee, ad spiritum prophetiee pertineat, et
prophetia a Paulo vocetur ; quee videtur esse
sententia Ambrosii ( si ejus sunt Comment. in
Paul.), et D. Thomee in id 1 ad Cor. 11 : Om-
nis vir orans atque prophetans , etc. ; et est
probabilior sententia.
6. Quartus usus metaphoricus . — Quarto,
translatum est prophetiee nomen , prsecipue
in veteri testamento ad significandum minis-
terium cantandi laudes et Prophetias in tem-
plo Domini, quomodo exponit Lyra id Para-
lip. 15, ubi David dicitur segregasse qui pro-
phetarent in cytharis et psalteriis , quamvis
Hebreei autument, cum miuistri illi canerent
instrumentis musicis, fieri super eos spiritum
Domini, ut et prophetarent, sicut de Elisaeo
dicitur , 4 Regum 3. Hoc tamen nou satis
constat. Unde illam quartam acceptionem
intelligit Cajetanus, cum 1 Reg. 12 legitur iu-
siliisse spiritum Domini in Saulem , et pro-
phetasse , inotum , videlicet fuisse a Spiritu
Sancto, ut cum aliis cauentibus divinas lau-
des jungeretur, et caneret. Et ita forte intel-
ligendum est id, 1 Cor. 11 allatum : Omnis vir
orans aut prophetans. Namque, ut Ambrosius
et divus Thomas indicant, prophetare dicitur
qui in ecclesia prophetiam recilat, et sedifi-
cat.
7. Quintus usus magis metaphoricus . —
Quinto, adhuc magis metaphorice , quoniam
qui prsedicunt futura solent signis et mira-
culis ea confirmare , ipsa opera signorum
( preecipue cum fiunt in coniirmationem ali-
cujus prophetiee jam factee , vel in ostensio-
nem sanctitatis alicujus prophetse ) solent in-
terdum dici prophetiee. RaD. Thomas, q. 171,
art. 1, ad 1. qui hoc modo inlelligit ld Eccle-
siast. 48 , ubi de Eliseeo dicitur : Et mortuum
prophetacit corpus ejus. Unde additur : In vita
sua fecit monstra, et in morte mirabilia ope-
ratus est, uam ad tactum corporis ejus morlui
corpus aliud revixit, ut habelur -4 Reg. 13;
sic etiam iu Scriptura, in eodem sensu, Ec-
cles. 49, dicitur, ossa Josephi post mortem pro-
phetassc; nam licet in Scripturanon legantur
AB OMNIBUS DONIS ET GRATIIS, ETG.
miracula per ossa Josephi facta, fortasse ta-
men fecerunt aliqua; vel certe quia Joseph
preedixerat : Deus visitabit vos ; asportate
ossa mea , Genes. ult. , quod completum est
Exod. 13, dicuntur ossa prophetasse , quia
praesentia sua declarabant, dum portabantur,
verum fuisse prophetam.
8. Sextus usus cum addito. — Postremo,
quia interdum qusedam occulta Angeli lucis
nobis ostendunt, vel etiam quia Angelus ma-
lus transfigurat sese permittente Deo, et quse-
dam abdita preedicit nunc falsa, nunc vera ;
ideo et prophetiee nomen extendi etiam solet
ad cognitionem et praedictionem, quse in tali
deemonum locutione fundatur, ut notat Hie-
ronymus in Ezech. 13 , Jerem. 23, Qseee 4 ;
et colligitur ex Ezech. 14, Jerem. 2. Est ta-
men cum eodem Hieronymo advertendum ,
cum de tali genere prophetiee sermo est in
Scriptura, semper addi aliquam particulam
diminueutem, quee imperfectionem talis co-
gnitionis ostendat ; nam Oseee 9 dicitur : Pro-
pheta stultus , et insanus vir ; et Jerem. 23 :
Vuio cordis humani non de ore Domini ; et
Ezech. 13, perhibentur hi, prophetare de corde
suo ; quare prophetia heec non simpliciter ,
sed cum addito falsa prophetia est dicenda.
9. Auctoris judicium de prcedictis acceptio-
nibus. — Aliud prophetia , aliud instinctus
propheticus. — Ex quibus omnibus constat
prophetiam in prima acceptione , esse illain
quee inter gratias gratis datas numeratur, et
de qua hic disputamus. Ad quam revocari
potest secunda acceptio ; nam , ut ex dictis
patet, est quasi pars et membrum primee ac-
ceptionis. In tertia vero acceptione , si su-
matur ut specialis gratia, ad interpretationem
sermonis spectat. In quinta, od operationem
virtutum.»Quarta vero et sexta , extra pree-
sentem sunt considerationem et materiam,
quamvis ad Scripturas intelligendas confe-
rant. Illud ultimo notandum ex D. Thoma ,
aliud esse prophetiam, aliud instinctum pro-
pheticum, qui solet etiam aliquando dici pro-
phetia, licet, si de prophetia perfecta loqua-
mur, illa proprie est donum supernaturale,
et gratia gratis data. Ille vero instinctus pro-
pheticus, qui multiplex et varius esse potest,
ad prophetiam revocatur. Qriid vero sit et ad
quid conferat, ex diceudis constabit. His po-
sitis de nomine prophetiee, facile intelligitur
quod sit niateriale objectum et formale pro-
phetice, de qua tractamus.
10. Assertio prima. — Probatur Scriptura.
— Et ratioue. Dico ergo prinio : objectum
SECT. III. QUID SIT OBJECTUM PROP
formale propketicee cognitionis est divina
auctoritas, aliquid revelans vel testificans. Ita
D. Thomas 2. 2, q. 171, art. 3, ad 3. Et est
conclusio de fide certa ex illo Luc. 1 : Locutus
est ( Deus ) per os Sanctorum , qui a swculo
sunt prophetarum , etc. Et Psal. 44 : Lingua
mea calamus scrilce velociter scribentis , id est,
Spiritus Sancti juxta Sanctorum expositionem ;
et 2 Pet. 1 : Spiritu Sancto inspirati locuti
sunt, etc. Et ad Heb. 1 : Olim Deus loquens
Patribus in prophetis. Unde Eusebius, lib. 5
Demonst. Evang., paulo post initium, in boc
putat differre veros a falsis prophetis, quod
illorum cognitio^vel locutio Dei auctoritate
nititur, borum vero minime. Quod etiam
constat ex usu Scripturee, nam omnes qui non
Spiritu Sancto loquuntur, falsi prophetee ap-
peUantur, ut patet ex paulo ante dictis. Hinc
etiam Cassiodor., inprsefat. Psal., definit pro-
phetiam esse revelationem divinam , quce ad-
ventus rerum immobili veritate prcenuntiat.
Ratio vero communis est, quia cognitio pro-
phetica est supernaturalis, certa et infallibi-
lis. Unde necesse est ut in Deo nitatur. Quee
ratio in sequentibus magis exponetur; ubi
etiam explicabimus qualis debeat esse heec
revelatio, et quo modo assensus prophetee Dei
auctoritate nitatur. Heec enim intelligi non
possunt , nisi simul exponamus et differen-
tiam fidei a prophetia, et varios prophetiee
modos.
11. Observatio pro assertione. — Adverten-
dum autem est in hac conclusione, licet in-
terdum contingat deemoneni manifestare oc-
culta quasdam vera , quee homo virtute sua
nequit cognoscere, qualia sunt occulta solum
propter loci distantiam , nihilominus illam
non esse veram , et simpliciter prophetiam,
sed falsam potius. Primo, quia illa cognitio
ex suo genere non fundatur in veritate in-
fallibili et lumine satis certo ; unde non est
supernaturalis, sed veluti qusedam humana et
materialis fides, quam quis preebet angelo si-
bi loquenti per phantasmatum, vel objecto-
rum sensibilium applicationem. Deinde ,
quamvis locutio illa interdum vera sit, quan-
tum ad rem dictam, tamen formaliter sem-
per includit mendaciunx, non solum quia sem-
per fit a deemone cum intentione fallendi ;
aliquando enim unum verum dicit, ut in mul-
tis decipiat, ut Chrysostomus ait, homil. 19
imperfect. ; Augustinus , lib. 2 Queestion.
Evang. , queest.'4X); sed etiam et preecipue
quia semper, id quod dicit, vult teneri tan-
quam certissimum, et divina auctoritate fir-
HETI.^E GRATLE GRATIS DXTJE, ETC. 229
matum, in quo vehementer hominem decipit.
Vide D. Thomam 2. 2, queest. 172, art. 6.
Unde e contrario advertendum est omnes re-
velationes, quee a sanctis angelis fiunt , pro-
pterea ad veram prophetiam pertinere, quia
non loquuntur in pcrsona propria ; et quee
praenuntiant non sua solum auctoritate con-
firmant, sed ut Dei ministri loquuntur ; et
qui revelationem accipit, ei assentilur, ut di-
vinam decet auctoritatem.
■12. Lnstantia contra proxime dicta tollitur.
— Dices : etiamsi kbonus angelus sua auctori-
tate tantum loqueretur, infallibiliter verum
esset quod dicit, quianon potest mentiri, cum
beatus sit; ergo id erit satis ad objectum for-
male prophetiae. Respondeo: si tota assensio
nullo modo nitatur divina revelatione , erit
ex suo genere falhbilis , quia non constat
certissime angelos sanctos ita esse beatos, ut
non possint mentiri, nisi ex divina revela-
tione, in quam ut in rationem formalem tota
illa assensio ultimate resolvitur ; preecipue
quia beatus Angelus, quod mentiri non possit,
ex participatione divinoe bonitatis et veritatis
conspectee vendicat.
13. Assertio secun*da. — Dico secundo : ob-
jectum materiale prophetiee proprie dictee, est
id omne quod sub divinam revelationem ca-
dere potest. Patet conclusio a simili, ex his
quee alias de fide diximus. Par enim est rotio
de revelatione fidei et prophetiee ; tum quia
una restrictior non est quam altera ; tum
etiam quia de objecto omnis habitus et cogni-
tionis verum habet, materiale debere adee-
quari formali. Dixi tamen prophetiee proprie
dicta? ; quoniam heec vera sunt, si de prophe-
tia secundum rem ipsam loquamur ; at si
etymologiam vocis et frequentem ejus usum
spectemus, materia ejus maxime sunt futura
contingentia, ut D. Thomas, queest. 171, a. 3
et 4, disputatex Gregorio, hom. 1 in Ezech. ,
Chrysostomo, preefat. secimda in Psalmos,
circamedium; Euthym. super Joan., in prin-
cipio; Beda, in preefat. ad Psal., tom. 8. Et
hoc secundo limitatoque modo, vult D. Tho-
mas usurpari prophetiam, prout numeratur
inter gratias gratis datas, ac distinguitur a
discretione spirituum, id est, revelatione cogi-
tationum interiorum cordis, quee sine dubio
formaliter a prophetia non differt, sed ex
parte tantum materiee; unde obiter intelligi-
tur, quod etiam supra diximus, non oportere
omnes gratias gratis datas essentialiter dis-
tingui, sed satis esse si iu ordine ad diversos
effectus vel utilitates Ecclesiee secernantur.
230 DISPUT. VIII. DE DISTINCTIONE FIDEI
14. Qucestvtmculce subortce satisfit. — Atcur
etkim non numeratur intcr gratias gratis da-
tas prophetia aliqua, vel supernaturalis cogni-
tio quse pertineat ad supernafuralia mysteria,
et alias materias? Respondeo, quia heec raro
admodum communicatur in novo testamento;
Paulus autem numerat gratias quee ad Eccle-
sia? Christi utilitatem gratis et communiter
dantur. Unde sermo sapientice et scientice, et
interpretatio sermonum, deserviunt Eeclesiee,
non quidem ad revelandum nova mysteria,
sed ad exponendum et docendum jam reve-
lata. Ex quo etiam intelligitur quod, licet res
infinitae possint cadere sub cognitionem pro-
pheticam, non tamen necesse sit omnes actu
demonstrari, quandocumque alicui confertur
prophetia? donum, quia ex Dei voluntatelimi-
tari potest ad queedam, et non ad omnia,
quod per se satis constat, et ex exemplo fidei
quee de finitis numero revelatis solum est, et
communi phrasi Scripturee affirmantis non
omnia Dei prophetas nosse. Unde cnm, Lneee
septimo, phariseeus dicebat : Hic si esset pro-
phcta, sciret utique quce, etc, non recte argu-
mentabatur , ut interpretes quidam obser-
vant ', quia non necessafia consequentia id
sequitur, nisi forte interpretemur de propheta
per antonomasiam, id est, de illo qui erat
Messias.
15. Objectio contra assertionem. — Solutio. —
Objicies contra conelusionem, ex ea sequi res,
quse naturaliter cognosci valent, posse esse
materiam prophetiee; possunt enim a Deo
dicto modo revelari : consequens autem vide-
tur contra D. Thomam 2. 2, queest. 171, art. 3,
ad 1, ubi constituit differentiam inter sapien-
tiam, scientiam, et prophetiam, quod, scilicet,
illce priores versantur circa naturaliter cognos-
cibilia ; beec vero non item. Respondeo id de
possibili concedendum esse, sicut ratio facta
convincit, ac de fide concessimus; patetque
etiam a simili, in scientia per se infusa ani-
mae Christi. Imo de facto interdum id fieri
sentit D. Thomas d. q. 174, a. 3, et q. 12 de
Verit., a. 2, ubi plane confirmat ea quae de
objecto prophetiee diximus. In eo vero loco,
qnsest. 171, solum vult ordinarie Deum non
rcvelare prophetis nisi ea quae abscondita sunt
lumini naturali ; indicat etiam aliam differen-
tiam, qnicquid per gratias sermonis sapientke
ct scienlirp, et interprctationis sermonum fit,
posse alias fieri naturaliter, ac solum propter
quemdam peculiarem modum pertiuere ad
' Ita observant Toletanns et Maldon.
AB OMNIBUS DONIS ET GRATIIS, ETC.
gratias gratis datas ; qui tamen modus non
variat actus substantiam, quia non pertinet
ad objectum formale, sed ad quarndam per-
fectionem accidentalem, ut facilitatem, effi-
caciam, etc. Donum vero prophetia? totum est
superuaturale, ut ex dicendis patebit amplius.
SECTIO IV.
Quis ei qualis sit actus prophetice?
1 . Assertio prima. — Probatur prima pars
assertionis. — Prob. 2 pars. — Dico primo :
actus prophetiee est supernaturalis qua?dam
cognitio in divina revelatione fundata, a qua
iocutio vel prsedictio prophetica procedit. Con-
clusio estD. Thomee 2. 2, queest. 171, art. 1,
et omnino certa. Circa quam est advertendum
fnisse antiquam heeresim Montani1, prophetas
in extasi fuisse semper locutos, ita ut non
intelligerent qua? loquerentur : sic refert Eu-
sebius, 5 Histor., cap. 16 et 17. Unde ex Mil-
tiade et Apollonio contra hanc heeresim non-
nulla adducit. Eamdem impugnat Epiphan.,
lib. 2, hseres. 48; et Hieronymus, in preefat.
Isaiee. Prima igitur pars conclusionis, scilicet,
prophetiam consistere in cognitione, patet ex
illo Isaiee primo : Visio Isaice quam vidit.
Similiter Ezech. 1, et Daniel. 1, dicitur Deum
dedisse Danieli intellectum omnium visionum
et somniorum; et cap. 10 : Tntelligentia enim
opus est in visione; et propterea olim prophe-
tee dicebantur videntes 1 Reg. 9. Quod expo-
nentes Hieronymus Oseee12, et Theophylact.,
Matth. 1, affirmant appellatos esse videntes,
quia occulta videbant et nuntiabant, juxta id
Psal. 50 : Incerta et occulta sapientice tuce ma-
nifestasti mihi. Et confirmatur 2, nam prophe-
tee in Scriptura dicuntur sapientes : Sapientis
aatem cor (inquit Ecclesiasticus, cap. 3) intel-
ligilur in sapientia, ore scilicet proferendo.
Stulti autem (ut de beereticis dicitur 1 ad Ti-
moth. 1) nesciunt qucn loqmintur, ncque de
quibus affirmant. Ratio clara est, quia pro-
phetiee donum perficit hominem humanomo-
do et perfecto; loqui autem sine intelligentia
eorum quee dicuntur, non pertinet ad perfec-
tionem humanam, sed est potius amentium
et somniantium, et aliquando usu rationisca-
renlium. Secunda vero conclusionis pars, eam
1 Legatur auctor, lib. 1 de Orat. mentali,
c. 19.
7 Vide supra, disput. 3, sect. 8, n. 13.
SECT. IV. QUIS ET QUALIS SIT ACTUS PROPHETLE.
231
scilicet, cognitionem supernaturalem esse,
probari potest, primo, ex dictis deobjecto ejus
in praecedenti sectione, et ex testimoniis
Scripturae paulo ante allatis ', in quibus pro-
phetia dicitur donum et gratia Spiritus Sancti ;
secundo, ex dictis a simili de cognitione fidei,
quam supernaturalem esse late ostensum est;
tertio, id clarius constabit ex dicendis.
2. Notatur primo. — Notatur secundo. —
Sed advertendum non negari a nobis propbe-
tas interdum in extasi, et alienatione a sensi-
bus, recipere propbeticas revelationes ; nam
potius bic est unus ex perfectioribus modis
propbetise, ut Augustinus, lib. Quaestion. su-
per Genes., quaest. 80, notat; et videri potest
D. Tbomas 2. 2, q. 173, art. 3; sed dicimus
eos qui vere prophetae sunt, etiamsi in extasi
illuminentur , vere nibilominus intelligere
quid sibi reveletur, alias non essent vere illu-
minati a Deo, sed tanquam instrumenta mor-
tua se baberent. Secundo advertendum, fieri
posse interdum ut verba prophetae, aut visio
illi demonstrata, plura mysteria contineat
quam ipse iutelligentia percipiat, ut qusest.
illa, art. 4, D. Tbomas notat, quia, cum pro-
pbetse lingua et mens sint Spiritus Sancti in-
strumenta, quae non adaequant virtutem prin-
cipalis agentis, non est necesse omnia intelligi
a propbetis, quae Spiritus Sancti intendit ;
quamvis revera nemo dicendus sit verus et
proprius propheta, nec donum prophetiae
reeipere, nisi circa ea quae intelligit; quia,
ut dixi, in caeteris sunt ejus mens atque
lingua quasi instrumenta mortua ; ut si Deus
irratiouale animal faceret proferre verba
quaa significarent futurum eventum, verba
quidem propbeticam praedictionem conti-
nerent, illud taraen animal non esset pro-
pbeta. Ex quo tertio advertendum est cum
Augustino, lib. 2 ad Simplicianum, quaest. 1,
et lib. 2 de Genes. ad litteram, cap. 17, ali-
quando efiicere Deum, ut quis proferat verba
continentia prophetiam quam ipse, qui pro-
fert, non assequitur, sed alium sensum in illis
verbis intelligit, ut de Caypba constat, Joan-
nis 1 1 ; is tamen liomo non est vere propbeta,
neque donum propbetiae recipit, sed, ut D.
Tbomas ait, habet quemdam instinctum pro-
phcticum, vel potius directionem a Spiritu
Sancto in sua locutione, qua fit ut ea proferat
verba, et eo modo quo intentioni Spiritus
Sancti deservivmt, ipso homine non intelli-
gente. Idem autem simile esset, si Deus coge-
1 Yide supra, d. 6, sect. 5.
ret hominem proferre verba prophetica contra
ejus voluntatem et intentionem; quomodo
refert Joseph, lib. 4 Antiquitat., cap. 6, juxta
Galeni versionem, adducens historiam de Ba-
laam, qui, vocatns ad maledicendum populo
Dei, coactus est illum benedicere : Etiam ipse
Balaam inquit : Potentior est Deus quam mea
noluntas', et paulo superius : Putas quoties
facta sunt aperienda, innolis situm esse, quic-
quid dicamus aut taceamus, af/lati divino spi-
ritu; ipse voces, quales vult, profert, et oracula
nobis nescieniibus , neque cogitantibus. Simile
quippiam videre est suo modo, in eo qui di-
vinam visionem recipit, cujus tamen significa-
tionem non intelligit, ut patet de Pharaone,
Genes. 41;et de Nabucbodozor., Danielis se-
cundo ; tales enim non sunt vere Prophetse,
neque habent donum propbetiae, quia hoc
non in apprehensione sensibilium signorum,
sed potius in cognitione et supernaturali ju-
dicio significatarum rerum consistit. Unde
potius fnerunt prophetae Joseph et Daniel,
qui eorum regum somnia sunt intcrpretati, ut
Augustinus inquit supra, et 12 Genes. ad lit-
teram. c. 9.
3. Assertio secunda de fide. — Dico secundo :
actus et cognitio prophetise certus est et infal-
libilis. Ita D. Thomas, citata q. 17!, art. G.
Estque de fide, ac patet ex dictis de ohjecto
formali ; nam nititur divina revelatione, cui
falsum non potest suhesse, nt ex rlictis supra
etiam, disp. 3, constat. Unde D. Tbomas, q.
174, art. 3, docet fmem prophetia? esse mmi-
festationem reritatis super Jtominem existen-
tis; et Irenaeus, lib. 4, cap. 42, 43, 52. ubi
haec late confirnjat, et inter alia ait, in cap.
43 : Propketia priusquam habeat efficaciam,
Genigma est hominibus; cum autem evenerit
quod prophiatum est, magnam vim habet ad
confirmandum iniellectum, et clare ostendit
Deum esse prcescium futurorum. Confirmatur.
Nam ad hanc certitudinem indicandam, saepe
in Scriptura praedictio propheticade re futura,
tanquam prasterita narratur, ut late declarat
Epiphanius, hreres. 79, et Augnstinus, epist.
57, et coucione in Psal. 3, et concione secunda
in Psal. 103. Propter eamdem etiam rationem
utitur saepe Scriptura eo dicendi modo : Fac-
tum est hoc, ut adimpleretur quod dictum est
per prophetam, etc. Illa enim particula ut, non
semper habet vim causalis notae : non ideo
enim semper fiiint quiapraedicta sunt, sed po -
tius, e contrario, quia facienda erant, ideo
praedicta fuerunt, ut Epiphanius ait, ha?res.
38. Indicat ergo particula illa, ut, vim ueces
23-2 DISPUT. VIII. DE DISTiNCTIONE FIDEI
sariae conscquentiee, id est, ut quod prsedic-
lum faerat per prophetam, infallibile esse
monstretur. Ita Cyrillus, lib. 9 in Joan., cap.
•10; Chrysostomus, hom. 55 et 80 in Joan., et
homil. 27 in 4 ad Cor.; Euthymius.in Joan. 10;
Epiphanius supra. Contra hanc veritatem er-
ravit Appelles, referente Euseb., 5 Histor.,
c. 13, qui dixit Dei prophetas sibi esse conira-
rios, et falsum nuntiare ; sed est manifesta
blasphcmia, ut satis constat ex dictis. Vidc-
rique possunt adducta superius, disput. 3,
sect/ 5, num. 2.
4. Assertio tertia. — Dico tertio : actus
prophetise debet esse cognitio certa, non tan-
tum rerum revelatarum, sed ipsius etiam re-
velantis. Sensus est, ut illam recipiens possit
certum judicium ferre, Deum esse qui sibi
revelat, et consequenter ut possit discernere
quid spiritu divino, quid vero humano ipse
loquatur. Ita docetD. Thomas, q. 161, art. 5,
ac sumitur ex Hieronymo, Isaiae 1, ubi tradit
solis veris prophetis in Scriptura tribui nomen
vidcntis, quia illi soli poterant dicere : Oculi
mei semper ad Dominum. Probaturque conelu-
sio aperte ex prseeedente, quia non potest
esse judicium rei revelatae certum et infalli-
bile, nisi eadem certitudine judicetur, Deum
esse revelantem. Nam si hoe certum non ha-
betur, dubitari poterit de veritate revela-
tionis; ergo et de veritate rei revelatee. Con-
firmatur primo, nam eadem certitudine qua
prophetse affirmant res sibi revelatas, af-
firmant etiam Deum sibi revelasse, veluti cum
aiunt : Iltec dicit Dominus, etc, aut : Sermo
Domini qui faclus est, etc, aut : In veritate
vrisit me Dominv.s advos, Jerem. 26, et simi-
lia. Confirmatur secundo a simili de fide nos-
tra ; nam impossibile est credere res fidei
certas esse, nisi credamus certe a Deo fuisse
dictas.
5. Non omnis cognitio ab Spiritu Sancto
est prophetica. — Observandum vero esthanc,
et preecedentem conclusionem, procedere de
cognitione vera prophetica, non autem de
omni illa qure dicitur esse ex instinctu pro-
phetieo. Potest enim Spiritus Sanctus movere
hominein interdum ad aliquid judicandum,
ita tamen ut nequeat certe dignoscere an ins-
tinctus ille sit a Spiritu Sancto ; tunc ergo
judicium illud certum non est, nec vera pro-
phetia; sicut in materia de Gratia diceba-
mus ' quod, licet justi intcrdum moveantur a
Spiritu Sancto ad bene opinandum de propria
' Habetur uuncHb. 9deGrat., c. 11.
AB OMNIBUS DONIS ET GRATIIS, ETC.
justitia, non tamen ideo certo cognoscunt se
esse in gratia, quia non certo judicant motio-
nem illam vel judicium esse a Spiritu Sancto ;
ac de hoc instinctu prophetiee dixit Gregorius,
homil. 1 in Ezech., iuterdum prophetas ex
suo spiritu aliquid proferre, quod ex spiritu
prophetiee nasci suspicantur. Loquiturque de
veris et sanctis prophetis, ut legenti patebit
manifeste : Qui tamen, inquit, dotti et correcti
a Spiritu Sancto, statim se ipsos, quia falsa
dixerint, reprehendunt ; ne, scilieet, possit er-
ror accidere; non est enim sensus Gregorii,
hujusmodi ambiguitatem, sive, ut loquitur,
suspicionem intervenire in vera prophetia,
atque ab Spiritu Sancto dictata, sed Sanctos
verosque prophetas non semper ex certa pro-
phetia loqui, sed incerdum solum ex instinctu
prophetico , tunc tamen non affirmare ut cer-
ta quee proferunt, sed cum ea dubitatione
quam habent, et se habere suspicautur. Unde
si verus fuit instinctus, non corriguntur, sed
interdum, adveniente majori luce et revela-
tione Spiritus Sancti confirmantur ; si vero
instinctus tantum fait humanus, corriguntur,
inquit Gregorius ; quod praacipue habet ve-
rum in sanctis prophetis, quiin Scriptura pro-
phetarunt ; nam, ut eorum veritas esset om-
nino integra et indubitata, providit Spiritus
Sanctus ut si quid interdum loquerentur spi-
ritu humano, statim se corrigerent spiritu di-
vino afflati, qui etiam cum ita loquuntur non
ex aperta prophetia, sed ex aliquo instinctu,
hoc ipsum suo sermone indicant. Patet hoc in
Nathan, 2 Reg. 7, qui dicenti sibi David, velle
se cedificare templum Domino, respondit :
Vade, et omne quod est in tuo corde fac, quia
Domimis tecum est ; et tamen statim nocte
sequenti, edoctus a Domino, intellexit per ve-
ram prophetiam Deum nolle ut David sibi
templum sedificaret. Unde in prioribus verbis
Nathan non fuit locutus tanquam certo co-
gnoscens spiritu prophetico, sed ut vir quidam
sanctus, qui putabat se spiritu Dei loqui. Ta-
men quia propheta erat sanctus, et quasi ex
officio ad id a Deo deputatus, totius rei veri-
tatem postea cognovit.
6. Spiritus Sanctus auxiliat canonico scrip-
tori duplici modo. — Ad hunc modum expli-
candum est Sancti Spiritus auxilium, quod
scriptori Canonico datur, ut sacram et cano-
nicam Scripturam conficiat. Dupliciter enim
dari potest : primo, ut is qui scribit certo co-
gnoscat se in ea scriptione esse instrumentum
Spiritus Sancti, ut cum David aicbat : Lingua
mea calamus scribtr , et hoc plane ad veram
SECT. IV. QUIS ET QUALIS
prophetiam pertinet. Secundo, posset quis-
piara in re ipsa scribere a Spiritu Sancto mo-
tus, ipso tamen ignorante, et nesciente se
in ea scriptione a Spiritu Sancto dirigi ; qui
modus an interdum contigerit, exploratum
non habeo : si tamen contingeret ita fieri,
scriptor ille proprie non esset propheta, neque
ejus cognitio prophetica; scriptura vero in se
esset infallibiiis et sacra, quamvis apud nos
auctoritatem non haberet, nisi, Spiritus Sanc-
ti auctoritate, alias nobis constaret, se esse
tahs Scripturse principalem auctorem.
7. Prlrna objectio contra secundam asser-
tionem. — Sed adhuc superest difficultas circa
secundam conclusionem : nam videntur dari
prophetise nonnullse incertse, imo et falsitatem
continentes, ut illa Jonaj 3 : Adhuc quadra-
ginta dies, et Ninive subvertetur ; et illa Isaise
38, et & Reg. 20 : Morieris tu, etc. Confir-
matur, nam interdum in Scriptura proedicun-
tur fatura contingentiaincerta,quse non sem-
per possunt prsedici tanquam prsesentia Deo
in seternitate, ut supra D. Thomas respondet;
sunt enim talia interdum Ut absolute nun-
quam sint fntura, et consequenter nec sint
prsesentia, et tamen sub conditione prsedicun-
tur, id est : Si hoc erit, illud sequetur ; quse
consecutio adhuc est incerta et contingens :
talis ergo revelatio prophetica non poterit esse
certa. Exemplum est 1 Reg. 23, ubi David
consnluit Dominum in hunc modum : Si Mc
expectavero, et Saul venerit, tradent me viri,
etc. ? Respondit Deus : Tradent. Et tamen nec
ipse postea expectavit, neque venit J3aul, et
ita non fuit traditus : quod si poneretur illa
conditio, quod ipse scilicet expectaret ut ve-
niret Saul, adhuc esset coutingens tradi vel
non tradi, quia erat adbuc liberum.
8. Respondetur duplicem prophetiam distin-
guendo. — Erronea interpretatio apud Orige-
nem. — Respondetur : propter argumentum
positum, distinguunt Patres duplicem prophe-
tiam; aliam absolutam et simpliciter, aliam
comniinatoriam, quse in sensu quo fit est om-
nino certa; ut vero exterius sonat, videtur ab>
quando deficere. Et hujusmodi sunt illse pro-
phetise quee in argumento citantur. ln iis enim
comminationibus quse propter peccata fiunt,
semper subintelligitur illa conditio, quam ex-
plicat Jerem., cap. 48 : Loquar, inquit Deus,
adversus gentem, ut disperdam et dissipem, etc.
Si autempcenitentiam egerit gens illadepeccato
suo, agam et ego poenitentiam. Hoc modo in
opere imperfecto apud Chrysostomum, homil.
\} prope finem, in Malth., dicitur aliam esse
SIT ACTUS PROPHETLE. 233
prophetiam ex prsescientia, et hanc immuta-
bilem vocat , cujusmodi est : Ecce Virgo con-
cipiet, etc; aliam ex judicio operum : Et hcec
inquit, solet mutari secundum quod spnant ver-
la; itein, homil. 5 ad Populum, et 14 ad Ro-
manos, in parte morali, paulo post initium, et
22 in Genes., paulo ante medium. Sic etiam
Hieronymus, Jerem. 11, et Ezech. 3, et 33 :
Comminatio , inquit in illo cap. 3, non in
hominem, sed in peccata est, neque in eos qui
convertuntur a vitiis, sed qui in peccatis rema-
nent. Idem Daniel 4, et Amos 3, dicit Deum
commiuare, uthominesterreat ne inferat sup-
phcium. Eodem modo Gregorius 20 Moral.,
cap. 23, dicit, Deum interdum mutare rem,
quamvis non mutet consilium ; et lib. d2, cap.
2, dicit Isaiam prophetasse tempus quo Eze-
chias mori debebat, seu moriebatur, non quo
moriturus erat. Eadem distinctione utitur
Eucherius lib. 2 in Genes., cap. 31 : Theodo-
retus, prsefat, in 12 Prophetas; Origenes,
hom. 1 in Jeremiam. Unde quod idem Orige-
nes, homil. 16 in Numeros, indicat, omnes
has prophetias comminatorias esse absolute
intelligendas, et si absolute proferantur, et
postea non habeant effectum, non esse a Deo,
sed ab humano spiritu, est omnino falsum :
unde neque ab ipso simpliciter illud affirma-
tur, sed solum refertuir, ut notavit Cano, lib.
2 de Locis, cap. 18, § Secund&vero. Estenim
contra communem sensum, et sententiam Pa-
trum ; nam constat ex dictis propbetias Jonee
et Isaise, et similes, fuisse veras, et a Spiritu
Sancto factas, et tamen non fuit in earum ver-
bis expressa illa conditio, quse in eis subin-
telligebatur. Putare autem in hujusmodi pro-
phetiis aliquid misceri ab ipso propheta, spi-
ritu humano dictum, aperte facit contra sa-
croe Scripturce dignitatem, et veritatem; qua-
re tanquam erroneum est rejiciendum.
9. Prophctia absoluta a comminatoria ut
discernatur. — At quomodo, quaeso, intelligi-
tur prophetiam esse comminatoriam et condi-
tionalem, vel potius absolutam? Respondetur
breviter primum ex materia prophetiee ; nam
quandocumque est comminatio de pcena per-
tinente ad statum hujus vitee, vel quse fit ho-
mini in hac vita viventi, intelligi potest com-
minatorie, nisi effectus aliud ostendat. Quia
enim scimus Deum esse paratum ad remitten-
dum peccata et seternam pcenam agentibus
pcenitentiam,'ideo, quandocnmque de viatore
dicitur illum fore damnandum, ut de Judaeis
ssepe Evangelium loquitur, ex vi verborum
ssepe intelligitur • comminatorie. Dico ew vi
234 DISPUT. VJII. DE DlSTlNCTiONE FIDEI
rerborum. Nam interdum effectus potest os-
tendere prsedictionem esse fundatam in praes-
cientia futurorum. Quando vero comminatio
est de pcenis temporalibus, potest et commi-
natorie et absolute intelligi, quia, etiamsi lio-
mo emendetur, saepe tamen Deus infcrt talem
pcenam ; quomodo vero intelligenda sit, certo
quidem solum ex effectu, probabiliter autem
ex verbis et conjecturis colligi potest. Quia
vero conditio, quae in his comminationibus
subintelligitur, supponit statum viae, et libe-
rum arbitrium flexibile ad bonum, ideo com-
minationes quse fiunt de pcenis pertineniibus
ad statum damnatorum, absolutum sensum
habent.
dO. Ad confirmationem in num. 7. — Secun-
da oljectio principalis. — Ad confirmationem
responsio illa obscura mihi semper visa est,
nec plane unquam satisfecit, quae inter Tho-
mistas circumfertur , occasione eorum quee
sanctus Doctor scribit, 1 p., q. 19, art. 7,
ct2. 2, quaest. 171, a. 6, ad 2, et quaest. 173,
art. 1, de duplici modo quo Deus futura co-
gnoscit , in causis nimirum, et in seipsis exis-
tentibus realiter in ipsa aetcrnitate. Uterque
enim modus difficilis omnino apparet, ut suis
locis erit discutiendum '. Quapropter ad pro-
positam in hoc loco confirmationem, summa-
tim dicimus non solum absolute futura, sed
etiam futura sub conditione certissime a Deo
sciri, idque non ex reali aliqua pra>sentia
scu coexistentia cum Deo jam tunc cum illa
novit, aut etiam ob cognitionem causarum,
quia, cum liberae sint (de his eiJm contin-
gentibus sermo est ), semper indifferentes in
actu primo a Deo et quovis intellectu co-
gnoscuntur, atque adeo nullatenus ad certum
aliquem effectum determinatae ; sed quia talia
futura, sive absolute futura sint, sive solum
ex conditione , verilates qoaedam objectivae
sunt, ab infinita Dei virtute intelligendi so-
lummodo altingibiles, ratione cujus scientiae
certissime revelari possunta Deo, et interdum
rcvelantur, nullo vero modo in confuso, aut
cum imlcterminationc aliqua, ex parte ipsius
Dei revelantis, vel prophctae talia futura Dei
nomine pra'dicentis. Itaque praedictae confir-
mationis assumptum negari debet , itemque
pra^dictionem illam ex 1 Reg. iuisse ullatenus
incertam.
1 Discutiuntur jam, tum in Opusc, 1. 2 de
Anxiliis, et 1. 1 de Absoluta Scientia, c. G ;
tum etiam in 1. 1 de Praedest., c. 7, et Proleg.
2deGrat.
AB OMNIBUS DONIS ET GRATIIS, ETC.
11. Secunda oijeclio principalis. — Alia
difficultas in hac et prsecedente quaestione su-
perest, quia omnia quse diximus de actu et
objecto prophetice , communia sunt actui et
objecto fidei, cum tamen prophetise donum
distinctum sit ; propter hoc ergo proxima sec-
tio instituenda est.
SECTIO V.
Utrum actus proplietioe sit evidens ; atgue adeo
quomodo ah actu fidei distinguatur?
1. Prima opinio affirmans. — Cajetanus. —
Secunda opinio omnino negat. — Duae sunt hoc
loco sententiae extremae. Prima affirmat pro-
phetiae actum semper esse evidentem in at-
testante : ita Cajetanus, 2. 2, q. 1, art. A,
q. 5, art. 1, q. 171, art. 5, qui varia conge-
rit loca D. Thomae , sed nullus est apertus ;
solum enim ait prophetiam esse certissimam
cognitionem immutabilem et infallibilem, ut
patet qutestione illa 171, art. 5, et 3 cont.
gent., cap. 154, et qnaest. 12 <ie Veritate, ubi
solum videtur aliquid ad rem scribere, art. 1,
ad 4, dum constituit differentiam inter fi-
dem et prophetiam, quod fides perficiat intel-
lectum in ordine ad affectum, non vero pro-
phetia, qua certe differentia vult actum fidei
esse imperatum a volnntate, non vero actuin
prophetiae ; unde addit, oportere ut prophefa
distincte inspiciat guie cognoscit ; vox enim
distincte non confnsae cognitioni, sed obscu-
rae videtur opponi, cum posita sit ad distin-
guendam fidem a prophetia. Et hinc in quaes-
tione illa 171, art. 1, ad 4, ait idem D. Tho-
mas per prophetiam ita percipi divina, ut au-
feratur obscuritatis et ignorantiae velamen, et
art. 3, ad 2, prophetiam conferre cognitionem
rerum, quam non confert fides, quod non po-
test verificari nisi ratione evidentia?. Secunda
sententia oumino negat cognitionem prophe-
ti;p posse esse evidentem. Quod communiter
senliunt Thomistae, co quod 2. 2, quaest. 173,
art. 2, ad 3, habeatur prophetiam importare
quamdam obscuritatem, et iu locis aliis vi-
deatur sanctus Doctor requirere certitudiiiem
in propheta. Sed media via nobis tenenda
est.
2. Assertio prima. — Objectio Cajetani
non urget. — Dico igitur primo ' non esse
semper neeersariuin ut prophetica revelatio
• Vide supra d. 5, sect. 8, a num. 10.
SECT. V. LTRLM ACTUS PROPHETLE SIT EViDENS, ETC.
235
in oognitione evidenti fundetur, et consequen-
ter neque prophetiam esse semper cognitio-
nem evidentem. Probatur primo : quia, sicut
nos habemus a Deo revelationem hujus veri-
tatis : Antichristus erit, ita prophetee potue-
runt accipere similem revelationem obscu-
ram earum rerum quas preedicebant. Nam
sufficiebat illis ad hoc certa cognitio. lndicat
vero Cajetanus non potuisse prophetis fieri
immediatam revelationem obscuram , cum
nos fide credamus quee manifestata sunt pro-
phetis , sicque oportuisse illa evidentia esse
prophetis, ne procederetur in infinitum. Sed
non oportuit procedi , quoniam sistimus in
evidentia quam Deus ipse habet de rebus
quas revelat ; cur enim non poterit Deus im-
mediate revelare per obscuram revelationem ?
Nam, sicut per angelos • vel homines res ita
proponit, ut eas effieiat evidenter credibiles,
et non evidenter veras, poterit sane imme-
diate per seipsum idem prsestare ; imo pro-
babile est ita egisse cura angelis, et fortasse
etiam cum primo homine ; idemque fere est
de revelatione facta Abrahee, Gen. 17. Erat
enim sine dubio obscura, cum Abraham, ad-
hibenrlo illi fnlem , magnum habuerit meri-
tum, ad Roman. 4, Jacob. 2; et idem constat
in revelatione facta Beatissimee Virgini per
angelum de conceptione Filii. Neque refert
eas revelationes factas esse per angelos, quia
revelationes etiam prophetioee per eos fiunt,
ac revera quod per Angelum fiebat, poterat
Deus per seipsum efiicere, preeeipue qu» non
erat evidens Abrahee vel Moysi, an Deus sibi
immediate, an per Angelum loqueretur. Di-
oes: potest quidem fieri talis revelatio, eata-
men non ad prophetiam , sed ad fidem spec-
tabit.
3. Assertio secunda. — Probatur ex Scri-
piura — Probatur ratione. — Propterea dico
secundo : revelationes factee prophetis non so-
lum esse poterant, sed frequenter erant ine-
videntes. Unde cognitio et assensio quse in
illis fundabatur, non erat essentialiter , sed
accidentaliter tantum distincta a cognitione
fidei. Probatur conclusio ex facto Abrahee
supra adducto ; fuit enim inevidens illa reve-
latio, quia non intulit necessitatem ad assen-
tiendum, sed locum reliquit libertati, atque
etiam merito. Item assensio Abrahee essentia-
1 Pro angelis, vide lib. 5 de Angelis, c. 5,
a n. 15; pro primo homine, 1. 3 de Opere
sex dierum, c. 18, n. 14, tom. 2, in 3 p., disp.
19, sect. 4, ad fin.
liter fidei fuit , Genes. 15, ad Rom. 3 et 4,
Jacob. 2 : Credidit Abraham Deo ; et ad Hebr.
11, expresse numerat Paulus fidem Abrahce
de filio suscipiendo. Et tamen D- Thomas ,
citata qusest. 171, art. 5, exprimit illas fuis-
se propheticas revelationes, et certitudinem
Abrahee fuisse propheticam ; ergo, etc. Idem
aperte docet Paulus, Hebr. 11, de revelatio-
nibus factis Isaac, de Jacob et Esau : et simi-
liter Jacob in eadem fide benedixisse filios
suos. Quem tamen ea in re prophetasse con-
stat ex sacra Scriptura et ex communi Pa-
trum traditione. Atque ex his judicare possu-
mus et debemus de reliquis prophetis, qui ut
plurimum preestantiores non fuerunt ; pree-
sertim quia Paulus , supra , enumerans pree-
dictos Davidem, Samuelem , et alios, solum
cogmtionem fidei illis tribuit; et omnia quee
Scriptura sacra alias commemorat eos fuisse
operatos spiritu prophetiee, Paulus fidei tri-
buit. Unde 1 ad Cor. 13, cognitionem prophe-
ticam vocat cognitionem imperfectam, et ex
parte. Hinc etiam Chrysostomus, initio enar-
rationis in Isaiam, scribit prophetas esse dic-
tos videnles, non quia clare viderint sim-
pe?, sed quia tanta certitudine audiebant ac
si viderent. Item Hieronymus , Isai. 1, et in
Abdiam prophetam, ubi explicans cur pro-
pketse vocabulis risionis et videndi utantur,
ail uti propter certitudinem, non ob clarita-
tem, eo quod sensus visus omnium certissi-
mus existat. Ratio vero universalis esse po-
test, quia heec obscura cognitio et certa si-
mul, sufficiens est ad omnem propheticam
preedictionem et actionem, et alioquin multo
accommodatior est statui viatoris, et ejus uti-
litati , ut nimirum ipse etiam credendo me-
reatur.
4. Ohjeciio prima ejusque solutio. — Objec-
tio secunda et illius responsio. — De loco D.
Thomw citaio in num. 1. Objicies primo :
cur ergo prophetia inter gratias gratis datas
numeratur ? Nimirum quia eadem cognitio et
revelatio fidei, ut est fundamentum propriee
justitice, pertinet ad auxilium gratiee gratum
facientis : prout vero specialiter ac singulari
modo confertur ad aliorum utilitatem, perti-
nere potest ad gratias gratis datas. Quare non
quilibet actus fidei ad prophetiam spectat,
sed actus prophetiee addit peculiarem mo-
dum , videlicet , ut fundetur in revelatione
immediate facta ipsi prophetse, per Deum vel
Angelum , atque ut referatur ad commune
bonum Ecclesite, ejusque fides inde augea-
tur et confirmetur. Objicies secundo : ergo ta-
236 DISPUT. VIII. DE DISTINCTIONE FIDEI
lis assensus in propheta ipso non necessa-
rius erit, sed liber potius ? Respondetur con-
cedendo illatum, si actus naturee suee relin-
quatur , Deusque ab extrinseco non inferat
necessitatem , quicquid alii censeant. Quod
primo liquet ex dictis , cum docuerimus ac-
tum prophetiee, quoad essentiam, ejusdem
esse rationis cum fide. Secundo, quia ubi evi-
dentia non datur, nequit intellectus ab in-
trinseco necessitari ad assensum. Denique
exemplo Abrahee idem convincitur, cujus as-
sensus liber omnino fuit, quandoquidem et
laudabilis et meritorius extitit ; et idem cen-
sendum de aliis Heb. 11 adductis. Ex quo
patet differentiam illam a D. Thoma olim po-
sitam in queestionibus de Veritate, vel veram
non esse, velsolumpermissive intelligendam,
nimirum de ratione prophetise non esse pen-
dere ab affectu , sicut est de ratione fidei ,
quod inferius exponemus ; vel denique talem
differentiam non tam esse in ipsis assensibus,
quamin iis quee illos antecedebant. Nam pro-
pheta recipit revelationem, et quoad hanc re-
ceptionem necessario omnino praevenitur
ejus voluntas, ut docet D. Thomas , queest.
171, art. 1 , ad 4. Unde non posset, etiamsi
vellet, ulla ratione avertere intellectum a con-
sideratione et quasi auditione divinorum ,
quod in fide locum non habet.
5. Assertio tertia. — Confirmatur exemplis
Scripturce. — Dico tertio : non est impossi-
bile cognitionem propheticam esse eviden-
tem '. Ita debent opinari, qui probant non
repugnare, Deum communicare creaturee evi-
dentiam abstractivam mysteriorum fidei ,
quod tenet Scotus, in 1, d. 3, q. 1; Capreo-
lus, in 2, dist. 23 ; Major, q. 4 Prologi. Con-
firmarique potest , quoniam certissimum est
Christum Dominum fuisse prophetam, Deut.
18 : Prophctam suscitabit Dominus de fratri-
bus vestris, quod de Christo Domino inter-
pretatur Stephanus, Act. 7. Ipse etiam Chris-
tus, Joan. 4, et Matth. 18, se prophetam vo-
cat, dicens : Non est propheta cum honore in
patria sua ; et tamen non habuit obscuraui
cognitionem. Neque dici potest ' hoc solum
potuisse habere locuin in illo ratione visionis
beatificee ; docet enim ac probat D. Thomas,
3 p., quaest. 4 , art. 8 , Christum prophetam
non fuisse per visionem beatificam. Confir-
matur amplius assertio , quia , si Deum, et
1 Vide in d. 21, sect. 1, dc Incarn.
2 Vide in disp. 30 Metaph. , sect. 12, a n.
4, et 1. 2 de Angel., c. 17.
AB OMNIBUS DONIS ET GBATIIS, ETC.
quee ipsum immediate attingunt, ut est hy-
postatica unio, excipiamus, nihil est quod per
evidentem notitiam infusam cognosci non
possit extra visionem beatam , ut patet de
scientia infusa animee Christi ; imo graves
auctores, ut Scotus, nullam exceptionem fu-
ciunt, quos tamen non probamus ; ergo po-
terit aliqua talis cognitio prophetse infundi.
6. Quarta assertio, cum sit de facto, conjec-
turis ostenditur. — Sed queeres an ea sit com-
municata de facto aliquibus prophetis. Pro
quo sit quarta assertio in ordine. Credibile
estaliquando propheticam revelationem fuisse
evidentem, et quoad hoc admittitur sententia
Cajetani in num. 2. Cum vero conclusio de
facto procedat, neque habeamus apertum tes-
timonium Scripturee , solum possumus con-
jectura uti. Igitur, si in Christo Domino cer-
tum est propheticam cognitionem fuisse evi-
dentem, \\i diximus, certe intelligimus id non
esse extra vel contra rationem prophetiee.
Credibile ergo est Deum communicasse pro-
phetis aliquibus hunc prophetise modum.
Nam is ex parte ipsius prophetiee est perfec-
tior; non repugnat vero statui viee, et ipsa
varietas conducit ad perfectionem operum
Dei ; ergo, etc. Confirmatur , nam cum tres
capitales sint gradus prophetiee, ut patet apud
D. Thomam 2. 2, queest. 174, unus per ex-
ternam et sensibilem propositionem , alter
per imaginariam visionem, tertius per puram
intellectualem illustrationem , videtur sane
probabile in hoc tertio gradu elevari mentem
prophetee, ut aliquo modo clare videat quee
sibi revelantur, saltem in testificante. Unde
D. Thomas ibi art. 2 , ait hanc prophetiam
maxime appropinquare ad visionem Patriee.
Citatque id secundi Regum 23 : Mihi locutics
est fortis Israel ; et infra : Sicut lux aurora?,
orienie sole mane, absqite nubibus rutilat. Hoc
denique confirmant adducta superius pro
sententia illa Cajetani.
7. Triplici medio objicitur contra assertio-
nem. — Sed obstat primo, quia sequitur cogni-
tionem prophetiee in diversis specie esse di-
versam, contra D.Thom. queestion. 171, artic.
3, ad tertium. Secundo, quia jam tales pro-
phetee non haberent fidem. Tertio, quia ea
coguitio non est tam perfecta quam alia ob-
scnra , cum vkleatur minus certa ; non est
ergo necessaria neque conveniens.
8. Ad primum medium. — Ad primum con-
cedimus sequelam. Ad divum Thomam res-
pondeo primum mutasse sententiam; nam ,
queest. 171, art. 1, docet proplieticas revela-
SECT. VI. UTRUM SIT ALIQUIS HABITUS PROPHETLE, ET QUALIS SIT.
237
tiones posse specie esse diversas. Iinprobabile
enim est qnod Cajetanns comminiscitur, non
loqui sanctum Doctorem ex propria sententia,
sed alienas referre. Simili enim facilitate dici
posset, ubicunque ille Patrum sententias ex-
plicat, non loqui ex propria. Aliter vero pos-
set occurri, in priori loco non affirmare om-
nes propbeticas revelationes esse ejusdem
speciei, sed asserere propbetiam unitatem su-
mere a luminis unitate, quamvis materialia
objecta sint diversa; nuuquam tamen dixisse
lumen illud semper unicum esse, atque ejus-
dem speciei. In posteriori autem loco, quam-
vis nobis faveat, non videtur proprie loqui de
speciebus, prout significant essentias diversas,
sed diversos modos prophetiarum. Haec quoad
divum Thomam ; quoad rem ipsam, planum
videtur prophetice et prophetce nomen non ne-
cessario significare eamdem speciem cogni-
tionis. Nam et Christo Domino et puris etiam
hominibus tribuitur , in quibus certum est
non fuisse cognitionem specie unam, idem-
que potest inveniri inter puros homines. Unde
propJietce nomen commune est sumptum ex
officio prsedicendi futura, licet ex diversa co-
gnitione supernaturali procedat.
9. Ad secundum medium. — Ad secundum
respondetur primo, interdum non esse incon-
veniens prophetam non habere fidem , quia
aliquando materia prophetise talis est ut uihil
referat illam credere per fidem, veluti, quid
alius cogitet, vel sitne sanctus, vel quid fiat in
loco distanti. Secundo negatur sequela, quia,
licet pro instanti in quo quis recipit eviden-
tem revelationem, no.n exerceat actum fidei,
tamen post illud tempus poterit exercere, ut
alias dixi; imo et simul, cum id non impli-
cet. (Vide supra, disp. 3, sect. 9.)
10. Adtertium. — Ad tertium, insinuatur
dubium breviter nunc expediendum ; possent
enim multa discuti, scilicet, an illa cognitio,
evidens in testificante, sit certior quam fides ;
item an sit perfectior vel minus perfecta. Di-
co igitur cognitionem evidentem in testifi-
cante posse esse duplicem : unain, funda-
tam in visione beatifica, qua quis clare videt
Deum esse qui loquitur ; et hanc esse perfec-
tiorem cognitione fidei, quia et omnino fun-
datur in prima veritate, sicut fides, et prsete-
rea superat in evidentia. Altera potest esse
cognitio evidcns in testiticante, quse mndatur
tantum in signis, vel elfectibus creatis super-
naturalibus, quae ipsum testifioantem super-
naturaliter manifestant, et hsec mihi videtur
minus certa quam fides; quia non nititur in
sola prima veritate, sed ex parte resolvitur in
signa creata. An vero id sufficiat ut fides
simpliciter perfectior dicatur in genere entis,
dubia res est ; quia multum aliunde ponde-
rant alise conditiones iilius cognitionis super-
naturalis et evidentis; quamvis, ut dicamus
talem cognitionem communicatam esse pro-
phetis, satis sit illam esse perfectiorem in su-
pernaturali evidentia, et in abstractiori modo
cognitionis.
SECT10 VI.
Deturne JiaUtus prophetice, et qualis sit ?
1 . Distributio tractandorum. — Prima pars,
de requisitis ad cognitionem propheiicam. —
Disputatur hsec qusestio a Divo Thoma 2. 2,
q. 171, art. 2, et Cajetano late; ne fortasse de
nomine contendamus, tria praecipue videnda
sunt. Primum, quid infundatur prophetae per
modum actus primi , quo possit actum pro-
phetieee cognitionis elicere. Secundo, quan-
tum illud duret tam ex natura rei quam de
facto ; et hinc tertio constabit quomodo pro-
phetia sit vel ndn sit per modum habitus.
Circaprimum, ad cognitionem propheticam,
sicut ad omnem aliam, duo possunt requiri :
aliud ex parte objecti, a.l apprehensionem
ejus, scilicet, species; aliud ex parte potentiae,
ad judicium, nempe lumen, aut aliquid simi-
le ; et utrumque sine dubio est aliquo modo
necessarium in prophetis. De priori, hoc est
de speciebus, divus Thomas 2. 2, quaestione
173, articulo secundo, docet optime varios
modos esse revelationum propheticarum, et
ad omnes necessarias esse species, quia nulla
conceptio mentis fit sine illis. Quando ergo
piophetia fit, rebus alicui externo sensui ob-
latis, species inducuntur a talibus objectis, in-
deque fiunt phantasmata, ac tandem species
ipsse iutelligibiles. Quando vero fit revelatio
per imaginariam reprsesentationem, nova in-
funduntur phantasmata, si necessaria sint;
vel certe divinitus fit ut praeexistentia in ima-
ginatione debito modo coordinentur, et ima-
ginationis vis confortetur ad usum eorum ne-
cessarium, ut conspiciat et apprehendat divi-
na; inde vero resultatin intellectu similis in-
telligibilium specierum compositio et ordina-
tio. Quando autem prophetica revelatio est
pure intellectualis, per se primo infunditur spe-
cies intellectui, vei intellectusipse confortatur
ad usum et compositionem specierum quas
238 DISPUT. VIII. DE DISTINCTIONE FIDEI
habet, quse omnia per se satis clara videntur.
2. Dubium de quo etiam l. 2 de Orat. men-
tal.f c 14. — Resohitur. — Circa ultimum
hoc est nonnullum dubium : quia nulla est
prophetica revelatio humana ita spiritualis, ut
usus ejus et cognitio non pendeat a phantas-
matibus; ergo nunquam potest esse per in-
fluxum specierum intelligibilium, sine infu-
sione phantasmatum ; non ergo secundus et
tertius modus inter se differunt. Respondeo
verum fortasse esse prophetas ordinarie et
regulariter cognoscere quae revelantur, cum
dependentia a phantasmatibus. Nam, ut Dio-
nysius ait, capit. 1 Caelest. Hierarchiae : Neque
aliter fas erat infirmitati nostra? liicere divi-
num illum radium, nisi sacrorum varietate vo-
luminum, quihas ad superiora ferremur ope-
rum : licet fortassis aliquibus interdum, ut
Moysi et Paulo, etiam abstractior cogoitio data
sit. In illo autem ordinario modo, adhuc est
differentia inter revelationem imaginariam,
et eam quse dicitur pure iutellectualis. Nam
in priori offeruntur prius apud imaginationem
sensibilia, quae altiora mysteria repraesentant;
ipsaque imaginativa virtus confortatur divini-
tus, ut ea vehernenter apprehendat , atque
inde revelatio transit ad intellectum. At vero
in revelatione intellectuali tota supernaturalis
apprehensio est in intellectu; phantasia vero
solum cooperatur convertendo se ad sua phan-
tasmata, non quidem apprehendendo res in-
tellectui supra dicto modo manifestatas, sed
operando tantum naturaliter, circa ea mate-
rialia objecta quae materiam illius revelationis
utcumque concernunt. Ratio est, quia intel-
lectus in hujusmodi revelatione non appre-
hendit sibi revelata omnino pure, et absque
ulla proportione ad res materiales, cum id
excedat modum apprehensionis intellectus
conjuncti, sed apprehendit ea sub conceptu,
velordine adrem aliquam materialem : ideo-
que phantasia tunc versatur circa materiale
aliquod, cui apprehensio intellectualis pro-
portionatur. Unde ad ejusmodi revelationem
regulariter non est necessaria infusio novi
phantasmatis, quia praecedit communiter ima-
ginationem ; quod si interdum non prcecedit,
id per accidens contingit; et ita intelligendus
divus Thomas 2. 2, q. 174, art. secundo, in
corpore, et ad 4.
3. De lumine quodsit, et quid ac quotuplex.
— De secundo, scilicet, de iufusioue luminis,
divus Thomas, in queestionibus 171 et 173,
utrobique articulo secundo, docet necessa-
riam esse talis himinis infusionem, quod sit
AB OMNIBUS DOMS ET GRATIIS, ETC.
principium cognitionis et judicii, quo pro-
pheta jndicet prophetiam veram esse, et pe-
netret etiam sensus eorum quae apprehendit,
ac sibi revelantur ; nam quse supernaturaliter
manifestantur, lumine supernaturali mani-
festari oportet, juxta Paulum, Ephes. 5 ; de-
bet autem lumen proportionari manifesta-
tioni et cognitioni ; ergo, etc. Confirmaturque
ex usu Scripturarum et Patrum ; frequenter
enim sermonem faciunt de hoc prophetico lu-
mine. Quid vero illud sit, non ab omnibus
eodem explicatur modo. Alii volunt esse tan-
tum actuale Dei auxilium ; alii esse qualita-
tem impressam. De munere etiam dicti lumi-
nis, obscurum est an sit unum, vel plura,
alque adeo au lumen ipsum sit multiplex nec-
ne ? Duo nimirum intelligere possumus etiam
distincta realiter prophetis necessaria, preeci-
pue in revelationibus imaginariis. Primum,
ut probe intelligant quid per res in imagina-
tione apprehensas sigmficetur. Apprehendit
enim Pharao, exempli gratia, septem spicas,
non intellexit tamen earum significatum ; Jo-
sephautem maxime. Atque hic videtur esse ef-
fectus unus hujusce luminis. At ulterius requi-
ritur secundo ut, ea significatione percepta,
judicet propheta verum esse quod significa-
tur. Nam postquam Josephintellexitsignifica-
tionem somnii, dubitare poterat an id vere
futurum esset. Utrumque ergo videtur tribuere
lumini prophetico divus Thomas supra, atque
etiam Cajetanus. Cum tamen diversi sint ac
separabiles effectus, diversa lumina videntur
requirere. Est simile quippiam in intelligen-
tia Scripturse. Aliud enim est verum sensum
Scripturae percipere, id est , quid auctor illius
verbo suo significare voluerit; aliud vero fi-
dem adhibere ipsi Scripturae. Nam secundum
hoc ad fidem spectat; non vero primum, per
se loquendo. Potest enim infidelis intelligere
quid significetur in Sriptura, quin illud cre-
dat. Unde cum primum illud supernaturaliter
fit, ad interpretationem sermonis pertmet.
4. Luminis prophet'ci ejusdem, aut etiam
diversi varius usus. — Dicendum igitur vide-
tur haec duo esse in propbetia distiucta, et
utrumque posse tribui lumini, accepto late
pro quacumque virtute et auxilio ; verum pri-
mum illud, nimirum perceptio significati ima-
ginariae visionis, non spectat ad perfectam rc-
rum inteiligentiam, sed potius ad perfectam
apprchensionem, vel auditionem veritatis re-
velatae, quaejudicium ejus antecedit, videtur-
que peragi penetratio liaec et quasi interpre-
tatio visionis, aut per novam iuternam locu-
SECT. VI. UTRUM SIT ALIQUIS HABITUS PROPHETI.E, ET QUALIS SIT.
239
tionem, specierumve infusionem, aut per no-
vum usum antiquarum, divino auxilio factum,
qao ostenditur hoc vel illud talibus signis re-
prsesentari : sicut inter homines aliiui est au-
dire parabolain, aliud interpretationem ip-
sius; aliud denique sentire rem per parabo-
lam signifieatam, esse veram. Nam duo priora
per solam apprehensionem fiunt, tertium in
judicio consistit. Verum est quidem in secun-
do posse etiam admisceri judicium, credendo
scilicet siguificationem, seu interpretationem
datam, esse veram : boc tamen, quia in pro-
pbetica revelatione nullambabet difficultatem
distinctam ab ea qme est in judicio de veri-
tate ipsarum rerum, tum etiam quia utrum-
que eadem ratione eodemque testimonio cre-
dendum est, ideo uno lumine perfieitur, atque
adeo, unicum tantum adinittendum est ad co-
gnitionem et judicium propheticum requisi-
tum ! ; probabileque est tale lnmen qual.iatem
esse intellectualem ab ipsa actuali cognitione et
judicio distinctam, tauquam principium ejus :
quia omnis actus supernaturalis requirit ex
parte potentiae lumen et priucipium sibi ac-
commcdatum, a quo procedat, ut constat in-
ductione generalique ratione bujuscemodi ac-
tuum. Quod haud dubie verum est, quando
revelatio propbetica fit evidens ; quando vero
obscure fit, consequenter dicendum illud lu-
men non esse distinctum ab babitufidei, cum
judicium non sit specie distinctum a credulitate
fidei. Quamvis peculiaris difficultas esseposset,
si contingeret, vel fingeremus eam revelatio-
nem propbeticam fieri homini habitum fidei
nondum habenti; tunc enim assensus illius es-
set primus actus supernaturalis, quijuxtadoc-
trinam alias datam, non procedit ab habitu
neque a qualitate infusa potenlise per modum
actus primi, sed immediate a potentia cum
auxilio. Dicendum tamen est, si revelatio sit
evidens , nuilam esse difficultatem , posset
enim ille primus actus procedere a lumine et
claritate infusa. Nam quod primus actus pro-
cedat ab habitu, credimus repugnare solum in
actibus, qui sunt dispositiones ad ipsum habi-
tum. At vero tale judicium cum esset evidens,
esset quoque actus necessarius, unde per lu-
men infusum posset necessitari intellectus ad
eliciendum illum. Si vero revelatio esset obs-
cura, concedi posset illum primum assensum
non esse a lumine, quod sit habitualis quali-
tas, sed ab auxilio Dei actuali, nisi quis dicat
ante illud judicinm, natura saltem, prsecedere
1 Consule disp. 26 de Incarnat.
voluntatem assentiendi, quse non ab habitu
est, sed ab auxilio, post quam statim infundi*
tur intellectui lumen assensum eliciens. Hoc
enim de actu fidei dici posse, in materia de
Gratia diximus '.
5. Secunda pars qnrestionis : an requisita ad
prophetiam, dmtur permanenter. — In secun-
da parte qusestionis, communis sententia cs-
se videtur, nih.il eorum qua? dantur propbe-
tse ad eliciendum actum, durare in illo nisi
quandiu durat actualis reve^atio, atque ideo
dari tantum per modum transeuntis. Ita di-
vus Thomas, q. 171, art. 2 ; favent Gregorius
et Hieronymus infra citandi. Congruentia esse
potest, quia, cum propbetia detur solum pro-
pter aliorum utilitatem, ea solummodo dan-
tur quee huic fini necessaria suut. Ad hunc
autem finem sufficit cognoscere quee preedi-
cenda sunt. Alia multa afferri et citari solent
in confirmationem hujus sententiee, quee hoc
revera non probant, sed quippiam aliud valde
distiuctum. Ut ergo hanc et tertiam qusestionis
partem resolvamus, advertendum duobus mo-
dis intelligi prophetiee donum esse habituale.
Primo, ut sit donum permanens, quo Pro-
phetse liberum sit, quando et quomodo volue-
rit, occulta cognoscere ac preedicere. Secundo
dici potest babituale, quia in ordine ad id
quod semelrevelatum est, permanet.
6. Prima assertio de ffT\ circa hanc partem
secundo? qutzstionis. — Prouatur ex Scriptura.
— Dico primo : in potestate prophetae situm
non est occulta omnia cognoscere et prsedi-
cere cum voluerit. Est certa conclusio de fide,
eamque intendit d.vus Thomas in illo art. 2
qusestionis 171 ; Hieronymus, epistola 125
Trium Quaestionum ad Damasum, q. 3, ubi
multa Scripturse loca congerit , et soium
Christum Domiuum excipit, ac merito. Posse-
dit enim altiori modo prophetise donum habi-
tualiter. Idem scribit Jeremise 28, Ezech. 35,
ubi, ponderans illud Joan. 1 : Super quem
videris spiritum descendentem et manentem,
docet proprium fuisse Christi habere omnes
gratias Spiritus Sancti , ac prophetiam per
modum habitus. At in aliis solum manent ca
dona quse ad vitee sanctitatem necessaria sunt.
Quomodo Joan. 14 dicitur : Apud vos mane-
lit et in vobis erit. Idem habet Gregorius, se-
cundo Moralium, capite ultimo, et homil. 1
in Ezechiel.; OEcumenius, ad Thessal. 2, et
patet breviter ex nonnullis Scripturae locis :
1 Habetur jam 1. 2 de Grat., c. 5, a n. 9, et
1. 8. c. 12.
240 DISPUT. VIII. DE DISTINCTIONE FIDEI
1 Reg. 10, Samuel non cognoscebat quem ex
filiis Isai Deus elegisset, donec prsesente Da-
vid, sensit interius propheticum spiritum;
2 Reg. 7 , Natham ignorabat quidnam Deus
statuerit de sedificatione templi ; 4 Reg. 4,
Eliseus fatetur : Dominus celanit a me , etc;
Amos 3 : Non sumpropheta, quia videlicet tunc
non sentiebat spiritum prophetise. Hinc Apos-
toli et Prophetse in Scriptura Sacraaliqua igno-
rasse supponuntur ; ut Isaac ignorabat se be-
nedicere Jacob, cum tamen alias prophetaret
in ipsa benedictione ; et Paulus 1 ad Thess. 3 :
Misi, inquit, ad cognosce?idam fidem ves-
tram,.
7. Cajetaniexpositio tripliciter impugnatur.
— Vera ratio triplicis congruentice pro asser-
tione. — Pfima congruentia. — Secunda. —
Tertia ex D. Thoma. — Ad confirmandam
porro hanc conclusionem, adfert D. Thomas
supra rationem obscurissimam, in qua Caje-
tanus prolixe immoratur ac se torquet frus-
tra. Primuni, quia tota ratio et discursus Ca-
jetani supponit non esse possibile lumen su-
pernaturale natura sua permanens, et durans
per modum habitus, quo possint videri occulta
quse in prophetia manifestantur, prseter lumen
glorise. Hoc autem falsuni est, ut patet in
scientia infusa animse Christi. Quod si dicatur
illam habuisse dependentiam a lumine gloriee,
certe nulla apparet repugnantia quod fiat
aliud simile habituale donum absque illa de-
pendentia. Supponit prseterea Cajetanus dari
supernaturale lumen, quod ex parte potentise
sit principium actus et judicii supernaturalis,
ita natura sua transiens , ut specie differat. a
lumine permanente, etiam respectu ejusdem
actus et objecti, quod mihi etiam falsum vide-
tur, ut in prima parte ostenditur. Quia omne
lumen supernaturale veraest qualitas ', cujus
esse non infieri, sed in facto esse consistit; et
quiasupernaturaleest,vendicatsubjectumper-
petuum. Unde si contrario careat, ut in prae-
senti revera caret, natura sua est permanens,
neque obest quod a Deo dependeat in conser-
vari ; id enim lumen glorise et fidei etiam sor-
tiuntur. Et hoc ipsum confirmat exemplum de
lumine corporeo existente in aere, quo abuti-
tur Cajetanus ;non enim est illi essentiale esse
in transitu ct in fieri, cum sit qualitas natura
sua permanens, dependens licet a causa supe-
riori in fieri atque esse, quod qualitati per-
manenti non derogat. Per accidens vero est
quod nunc cito transeat, quodque causa illius
1 Vide 1. 2 de Atlributis, c. 26, num. 4.
AB OMNIBUS D0N1S ET GRATUS, ETC.
perpetuo motu cieatur. Tertio, sumit Cojeta-
nus in suo discursu, assensum propheticum
nunquam procedere a voluntate inclinante,
cujus contrarium ostendimus. Non ergo con-
clusionis ratio est, quod illius oppositum repu-
gnet, sed quia non oportuit neque decuit. Pri-
mum, utGregorius supra, c. 17, ait: Ne mens
prophetce in prcesumptionem elevetur; et Eu-
cherius, ut hac ratione humiliaret excellentes
viros, a se esse ignorantes faterentur, solaque
divina gratia posse assequi talem cognitionem.
Secundo, itaexpediebat fini prophetise, qui est
utilitas fidelium, ut tunc scilicet daretur, cum
esset opportuna, ne tantum donum inter ho-
mines vilesceret. Tertio, per modum congruen-
tifle accommodari potest ratio divi Thomse ,
quia prophetia est prsecipue de futuris contin-
gentibus, quorum prsesentia soli Deo est con-
naturalis, et, ut ita dicam , habitualis; atque
adeo non decuit purum hominem prsecognos-
cere per modum habitus haec futura, prseter
beatos qui Deo ipsi sunt excellenti illo modo
uniti.
8. Assertio secunda probatur. — Suadetur
ex Scriptura. — Et ratione. — Dico secundo :
prophetia? donum communiter non datur per
modum habitus, simpliciter loquendo, etiam
respectu eorum quae revelantur. Hsec conclu-
sio non est tam certa, sicut prsecedens; atta-
men illam etiam videtur intendisse D. Tho-
mas, adductis nonnullis Scripturse locis. Nam
ubicumque sermo est de prophetica cognitio-
ne, explicatur tanquam consistens in actuali
Dei locutione, veluti cum dicitur : Factum est
terlum Domi?ii. Locutus est Dominus. Mane
erigit mihi aurem, ut audiam quasi Magistrum,
Isai. 10. Ratio vero est, quia prophetia simpli-
citer, non dicitur de quacumque cognitione
rei futurse vel occultse; nos enim multa oc-
culta et futura cognoscimus, nec tamen cogni-
tionem propheticam habemus; includit ergo
cognitio prophetica singularem revelationem,
et locutionem Dei ostendentis peculiari modo
quse occulta sunt, factamque proinde instar
cujusdam impressioms transeuntis, ita ut in
potestate hominis non sit eo modo concipere
vel apprehendere res quoties iibuerit, aut efli-
cere ut Deus ad ipsum ita loquatur. Inferes:
ergo actu propheta ille solum est qui actu re-
velationem suscipit. Neganda tamen illatio, ac
dicendum cum D. Thoma, art. secundo, ad se-
Gundum cilato, dici etiam prophetam posse
cui non actu fit revelatio, seu quia ex prsece-
dentibus revelationibus manec aliquo modo
disposilus ad percipienduni divina; seu quia
SECT. VII. DE CAUSIS ET
deputatus a Deo est ut prophetise munus suo
tempore exerceat, juxta id Jerem. 1 : PropJie-
tam in gentibus dedi te. Quomodo Num. 1 1 as-
seritur septuaginta viros a Moyse electos rece-
pisse spiritum Domini, et prophetasse, et nun-
quam amplius cessasse ; non quod somper
prophetaverint, sed quod rejecti non fuerint
a munere prophetandi, ac certis temporibus
receperint divinas revelationes prout expedie-
bat.
9. Assertio tertia bimembris. — Nihilominus
tertio dicendum est ex prophetiea revelatione
manere aliquid per modum habitus in pro-
pheta, quod interdum non est essentialiter
diversum a lumine , quo assensum praebuit
propheticee revelationi. Probatur primum ,
quoniam prophetee recordantur eorum quse
viderunt ; manent ergo in eis species. De-
inde, transacta revelatione, judicant de veri-
tate ejus, tanta certitudine quanta judicave-
rant dum perageretur ; ergo habent habijua^.e
aliquod principium quo assentiantur , atque
utuntur cum libuerit. Quocirca, si revelatio
prophetica fuit inevidens, lumen quod fuerat
principium assentiendi, quodque adhuc ma-
net, secundum substantiam idem est , nimi-
rumlumen fidei, ut ostendimus sectione prai-
cedenti , quamvis non maneat sub ratione
prophetiei luminis, sedsimplicis fidei, eo quod
propheticam cognitionem exercere nequeat,
cum non maneat conjunctum cum eisdem
speciebus omnibus, aut certe cum omni ea-
rum usu et apprehensione ; id enim non sem-
per in voluntate prophetee situm est , ut in
numero 6 notavi , sed ex peculiari Dei mo-
tione pendet. Quod si cognitio f uil evidens ,
lumen quidern, quod in instanti revelationis
datur ad assentiendum, aptum de se esset ad
permanendum ; non tamen crediderim per
manere, tum quia consentaneum non est puro
viatori, tum ob congruentias alias in num. 7
adductas ; ac patet in Paulo et Moyse, si ele-
vati credantur ad Deum videndum in vita
mortali.
SECTIO VII.
De causls et effectibus prophetice.
1. Causa formalis et finalis propJietice. —
Causa efficiens. — Angeli causce instrumentales
revelationum. — Tractantur heec a divo Tho-
ma2. 2, q. 172, ac, suppositis iis quse dixi-
mus, difficultatem non habent. Nam si lo-
quamur de cansa formali, nullara habet pro-
XII.
EFFECTIBCS PROPHETIJI. 241
phetia praeter suam esscntiam, est cnim ipsa
quaedam forma; si de finali, dictum jam est
dari ob utilitatem aliorum, qui est finis ex-
trinsecus , ex Dei voluntate seu intentio.ue
pendens. Nam intrinsece ipsa est propter co-
gnitionem objecti , quee per se magna per-
fectio est, communicarique potest homini in-
terdum, propter singularem ejus dignitatem
et excellentiam, ut Beatas Virgini. Unde obi-
ter etiam liquet quis sit effectns prophetiee,
scilicet utilitas aliorum et confirmatio fidei
per cognitionem et preedictionern occultorum.
De causa efficiente superius ostensum est
principalem esse Deum supernaturaliter ope-
rantem, atque adeo divinationes illas, quee
daeu.onum virtute fiunt, veras non esse pro-
phetias. Goncurrunt autem aliquando Saucti
Angeli, ut D. Thomas, articulo secundo, ait,
et Cajetanus bene explicat, tanquam ministri
vel instrumenta Dei, non infundendo species
aut lumen, neque per se efficienter movendo
intellectus aut voluntates prophetarum , sed
applicando objectum per similitudines , vel
phantasmata similia, ac docendo instruendo-
que hominem, ut latius in prima parte expo-
suimus *, atque etiam an cmnes propheticse
revelationes ministerio Angelorum sint fac-
tee.Unde improbatus relinquitur error eorum,
qui preedictiones omnes propheticas nescio in
quam virtutem occultam referre conabantur,
cum quibus late disputat Medina, libr. 2 de
Recta in Deum Fide, c. I.
2. Causa subjectiva. — Beati ut posdnt esse
causa subjectiva prophetice. — Uitima causa
prophetise est subjectiva, quee rationem habet
causaj materialis; de qua primo dicendum
eam debere esse creaturam rationalem, cum
irrationalis capax non sit intelligentiee. Se-
cundo, propter rationem contrariam, omnem
rationalem creaturam, per se loquendo, esse
capacem hujus doni. Hinc tertio quilibet via-
tor esse potest subjectum prophetiee, non ob-
stante quacumque morali vel naturaii dispo-
sitione prava; non quidem naturali, quia Deus
auctor prophetiee, vincere potest talem dispo-
sitionem vel iliam removere ; sic enim homi-
nes lingua impeditos facit eloquentes , ut
Exod. 4, Jerem. 1. Unde, licet in homine
impedimenta inveniantur usus rationis, Deus
tamen potest vel ilia auferre, vel , illis non
obstantibus, elevare mentem ad spiritualem
intelligentiam sine dependentia a sensibus.
De dispositione etiam morali patet, quia do-
1 Haletur jam iu 1. 6 de Angelis, can. 16,
1C
242 DISPUT. VIII. DE DISTINCTIONE FIDEI
num lioc non requirit per se conjunctionem
per charitatem cum Deo, et certum est inter-
<lum communicari peccatoribus , ut docet
Hieronymus, in id Matth. 7 : Domine, nonne
iu nomine t o prophetavimus ? et Augustinus,
lib. 83 Queestionum , queest. 69, et lib. 2 ad
Simplieian., qusestione 1. Unde cst illud 1 ad
Corinth. 13 : Si habuero prophetiam, chari-
tatem autem non habeam. D. Thomas etiam,
art. 6, adhibet exemplum de Balaam, Num.
22, divinante da?monis arte, ut colligitur ex
capite 20 Levitici , cum tamen aliquando pro-
phetaverit divino spiritu, praedicendo incar-
nationem, et c. 21 , dicitur Deum illi fuisse
locutum. Idem docet Augustinus, tum supra,
tum serm. 103 de Tcmpore ; et Abulens., Jo-
suc 13, queest. 14, et Num. 22, queest. 3. Ad-
hibet rursum divus Thomas exe.mplum in Sy-
billis, de quibus tamen quidquid Abxdens. ea
queest. 14, et alii contendant, non satis con-
stat quales fuennt , ut Cajetanus advertit.
Quarto, anima etiam separata, quee nondum
pervenit ad terminum, est capax hujus doni,
ut docet divus Thomas, queest. 174, art. 5,
ad 4, exemplo animse Samuelis, Ecclesiast.
46. Quinto de Bcatis, D. Thomas 2. 2, queest.
174, art. 5, et 3 p., queest. 7, a. 8, negat eos
esse capaces prophetiee ; sed intelligendum
formaliter, quia, ut beati suut, habent altio-
rem cognitionem ; tamen in re dubium non
est quin simul habere possint cognitionem rei
futuree ejusdem rationis cum cognitione pro-
phetiee, ei patet in Christo, et cognitionibus
et revelationibus quas Beati habent extra
Verbum. Vult autem divus Thomas hanc co-
gnitionem in Beato, ut sic, non esse ex parte
subjecti prophetiam, sed ex parte solum co-
gnitionis ; eo quod propheta proprie dicatur,
qui cognoscit quee ratione status sibi occulta
sunt , atque procul ; rcspectu autem beato-
rum ( considerando illorum statum), nihil est
procul, quia in se habent fontem scientiee, in
quo vel formaliter, vel causaliter, omnia quee
oportet, videaut, qua ratione intelligi potest
illud Pauli, 1 ad Corinth. 13: Sive Prophe-
tia>. evacuabuntur, etc.
3. Ut etiam dcemones. — Ultimo deemones
quoque sunt capaces revelationis propheticee,
quse iit ipsis per Angelos Sanctos,ut Au-
gustitius docct, 12 Genes. ad litt., cap. 19, et
divus Thomas, q. 172, art. 6. Lxistimo au-
tem ita fieri revelationes dsemonibus, ut i»ro-
prie ikjii cleventur ad coguitionem superna-
turalem ex parte potentiee et objecti forma-
iis : qiiia, licet hoc non repugnet , nou ta-
AB OMNIBUS DONIS ET GBATIIS, ETC.
men est conveniens eorum statui '. Satis er-
go est ita doceri ab Angelis, ut ipsi convin-
cantur ad credendum ex evidentia aliqua si-
gnorum, ut alias dictum est. Respectu autem
nostri, nunquam sunt deemones veri prophe-
tee, tum quia nunquam sufficienter nobis pro-
ponunt, quee ipsi agnoscunt, tum quia sunt
prorsus indigni quibus fidem adhibeamus.
SECTIO VIII.
De distinctione Prophetia? , variisque ipsius
modis.
1. Prima divisio. — Modi alii proponendi
primam divisionem. — Secunda divisio. — Ter-
tia dkisio quam late prosequitur, ex Abul.,
Petr. Thyreus, de Apparitionihts , p?r l. 4. —
Tota queestio obiter fere exposita est in pree-
cedefttibus ; sed ad complemeutum doctrinee
varias prophetiee divisiones breviter expli-
cabimus. Sunt enim in prophetia multa : ob-
jectum materiale et formale ; subjectum , et
elevatio mentis. Ex quibus omnibus capitibu3
dividi solet prophetia. Prima ergo divisio fit
in prophetiam preescientiee , preedestinationis
et comminationis, quee est D. Hieronymi et
Glossee ordinariee, Matth. 1 ; D. Thomas 2. 2,
qu^st. 174, art. 1, secundum membrum omi-
sit, quia in primo includitur. Sensus autem
divisionis patet ex supra dictis ; proprie enim
divisio heee sumitur ex objecto materiali, eo
quod aliter affirmatur rcs futura in prophetia
comminationis , scilicet sub conditione , vel
in caijsa; alitcr in preescientia, scilicet abso-
lute in se. Unde diversum est quod iu utra-
que revelatur ; et ad hunc modum dividi
potest prophetia in prophetiam futurorum,
pra?teritorum et preesentium ; aut aliter, in
eam quee est occultorum ex distantia loci,
vel ex distantia temporis , vel ex conditione
ipsarum rerum, quee vel supernaturales sunt,
vel cogitationes cordium, qua ratione ad dis-
cretionem spirituum spectat, ut dictum est.
Secunda divisio prophetiee est in evidentem
et obscuram, quee proprie sumitur ex objecto
formali , et causat diversitatem specificam ,
quee in prima divisione non reperitur ; atque
heec omnia patent ex dictis. Tertia divisio :
alia prophetia fit per objecta sensuum ex-
ternorum , alia per imaginariam visionem,
alia immediate in intellectu. lta Hieronymus,
1 Vide 1. H d<> Angelis, c. 6, a n. 5.
SECT. VIII. DE DISTINCTIONE PUOFHETI.E ET VARHS MODIS" EJUS.
243
Abac. 2, Psal. 84, et latius Gregorius, 28 Mo-
ral., capite 2, qni in singuhs membris varias
assignat differentias, sed accidentarias om-
nino et materiales, sumptas nimirum ex di-
versitate rerum, quibus exterius vel interius
Deus ad bomines loqui potest. Idem habet
Augustinus, citato lib. 2 ad Simplic, qusest.
12, et in superioribus satis eam divisionem
exposuimus.
2. E 'xpenduntur qwe D. Thomas circa 3
ditisionem scnbit. — Alius etiam locus D.
Thomce exponiiur. — Et D. Thomas multa de
eadem divisione disserit in q. 174, ubi, a. 2,
ad 3, et a. 3, inter alia, dicit propbetiam pure
intellectualem esse perfectiorem cogmtio-
nem , a ratione . tamen prophetice deticere,
quia propbetia est imperfecta cognitio , et
remota ab intelligibili veritate; cognitio au-
tem qua couspicitur ipsa veritas intelhgibi-
lis, multo perfectior est minus proprie; er-
go dicetur prophetia ; in quo certe indicat,
quod supra dixi , propheticam cognitionem
esse evidentem, quod fortasse interdum con-
tiugit , sed non videtur. necessarium ; imo ,
per se loquendo, non oportet, illa tria mem-
bra esse semper specie diversa; nam eadem
res quse sensibilibus signis exterius proponi-
tur, posset immediate proponi per similitu-
dines imaginarias, et pure etiam intellectua-
liter, tam in cognitione obscura, quam in
evidenti. Unde Augustinus , duodecimo Ge-
nes. ad litt., cap. 9, prophetiam imaginariam
pure intellectuali prseferre videtur, quia, cum
ntraque sit imperfecta cognitio, atque in in-
tellectu corpori conjuncto , non impeditur,
sed juvatur potius per similitudines imagina-
tioni propositas. Concordari tamen ita pos-
sunt, nam pure intellectualis cognitio ex suo
genere et modo perfectior est, quamvis alia
sit homini magis accommodata, atque adeo
iuterdum possit excellere. Quod vero divus
Tbomas ait , hoc genus propbetise , quan-
do includit inspectionem claram veritatis ,
deficere a ratione prophetiae , ad modum lo-
quendi iortasse magis spectat, quam rem dis-
tinguit. Constituit preeterea divus Thomas, in
illo art. 3, etiam instinctum pure interiorem
in infimo loco. Sed intelligendum , quando
hominem certum non reddit de revelatione
divina, vel quando instinctus quidam est so-
lummodo practicus ; secus vero , si certus
homo reddatur instinctum esse a Spiritu
Sancto. Distinctio tamen et differentia alio-
rum graduum recte explicatur a D. Thoma ;
tota vero insequalitas in perfectione acci-
dentaria consistit, atque intelligenda s^mper
est , cajteris paribus. Jam vero quod addit,
eam prophetiam, qure de rebus est alias na-
turse lumine cognoscibihbus, deficere a vera
ratione prophetiee, intelligendum ven t, vel
de defectu secundum quid ex parte objecti
materialis, vel quando inspiratio talis est, ut
res illce non cognoscantur sub divina aucto-
ritate, sed solum per media propria ostensa
per directionem internam Dei, vel per scien-
tiam per accidens infusam, ut videtur acci-
disse Salomoni, in quo divus Thomas exem-
plum affert.
3. Quarta divisio. — Quinta dkisio. —
Sexta divisio. — Hinc est quarta divisio : pro-
phetia alia communicatur in abstractione a
sensibus, alia sine abstraetione : ita Grego-
rius et Augustinus supra. SeeundusprophetiaB
modus frequentissimus est: primus vero pa-
tet in Petro, Act. 10, et ut multi Patres ex-
ponunt in Adamo, quando Deus illi soporem
immisit '. Vide D. Thomam et Cajetanum
qucest. 172, art. 3. Quinta divisio: proplntia
alia est in somniis, ut S. Josephi, Matth. 1 ,
alia in vigilia, ut Zacharia?, Luc. 1 ; et hanc
posteriorem pra?fert priori divus Thomas ,
q. 174, a. 3 (quamvis lib. 2cont. gent., c. 81,
ad 5 rationem , dixerit dispositionem som~
nii esse aptiorem ad recipiendam revelatio-
nem propheticam, quantum ad impressionem
specierum ), quia est inepta ad judicandum :
non enim potest qui propheticam revelatio-
nem in somniis recipit, statim perfecte judi-
care, donec in vigilia perfecte attendat, nisi
Deus imprimat altiori modo species, et su-
blevet hominem ad intelligendum sine tanta
dependentia a sensibus. Sexta divisio prophe-
tise esse potest, ut alia sit immediate a Deo,
quaiis est pure intellectualis ; alia per Ange-
los, quales aliae magis sensibiles revelationes :
de qua divisione et similibus videri possunt
Augustinus et Gregorius supra, Irenaeus, 1. A,
cap. 37. De illa porro quaestione, quam divus
Thomas definit 2. 2, qusest. 174, art. 4, Moy-
sen fuisse maximum prophetarum, nihil quod
ad rem spectet, dicendum occurrit. De alia ve-
ro, quam tractat a. 6, an et quomodo prophe-
tia successu temporum creverit, satis in su-
perioribus dictum est, disputatione 2, sect. 6 ;
et haec de prophetia.
1 De hoc sopore, 1. 2 de Opere sex dierum
c. 2, a n. 7,
$.A L
BISPIJT. IX. DE ECCLESIA.
ANNOTATIO PRO TRIBUS SUBJECTIS DISPUTATIONIBUS.
Sequentes disputationes, nonam, decimam et undecimam, ex priori auctoris lectura hic
adjecimus, eo quod inter ejus opera commodior se non daret locus ; neque enim
cequum erat illce omnino ut perirent. Porro, sicut nec repetendas duximus ex iisdem
disputationibus sectiones illas, quas superius in hac posteriori lectura, disputatione
quinta, ex instituto, et accurate pertractantur , ita nec omittenda putavimus plura
quce in hisce disputationibus , nona et decima traduntur , esto ex iis non pauca in
Defensione fidei libr. \ et % contineantur ; ibi namque contra hcereticos peculiariter
agens, midtis pepercit, quce ipsi facile contemnunt, ab studiosis vero Catholicis non
poterunt non gratanter accipi. Disputantium autem de Ecclesia longum catalogum
attexit Beliarminus, tom. 2, initio lib. 3 de Ecclesia, ut mittam expositores D. Thomai
2. 2, qucestion. 1, articulo 10, nominatim Banhes et Aragon., ac recentiores alios,
Salmeronem, tom. 13, Azor., tom. 2, libr. 5, a capit. 21, Bosium, Boverium cum
similibus.
DISPUTATIO IX.
DE ECCLESIA.
Do Ecelesia, prseter lllius indubitatam auc-
toritatem, de qua supra in disp. 5, a sect. 5,
multa occurunt consideranda, preesenti operi
de fide affinia, et scholastici instituti propria
( alias enim argumentum amplissimum est,
et his temporibus fusissime agitatum ), quce
per sequentes sectiones novem ordinatim ex-
plicabuntur.
SECTIO I.
An et quid sit Ecclesia, et quibus expartibus
constet.
1. Vocis Ecclesia origo et significatio. —
Synagoga quid? — Primum explicandum est
quid nomen Ecdeshe significet ; est enim
grsecum, convocationem significans _, a verbo
gxxaXe», id est, convoco ; translatum vero f uit
ad significaudum convocatam congregatio-
ncm, ct piopterea rebus tantum rationahbus
tribuitur, quia solum illa^ vim vocis sentire
possuiit, ct ideo illarum tantum est convo-
cari ; iu quo differt nomen Ecclesia a nominc
Syiuujoga, nam hoc simpliciter quamcumque
coiigrcgationeni signiiicat ; unde brutorum
et anitnalium gregi attribui potest . ct pro-
pterea, ut Augustinus, Psal. 81 , notavit,
Synagoga' nomcn populo antiquae legis, no-
men vero Ecclesiw Christianorum congrega-
tioni accommodatum est, ad indicandam legis
gratiaa perfectionem ; id quod etiam notavit
Hieronymus , seu potius Beda in illud Pro-
verbiorum 4 : In medio Ecclesia?, etc., item-
que Isidor., lib. 8 Etymol., cap. 1. Ex his au-
tem constat, ut notavit Chrysostomus in orat.
de S. Phylogonio, tom. 3, non solum homi-
num, sed etiam Angelorum congregationem
posse Ecclesiam nominari ; neque solum fi-
delium, sed etiam Beatorum, qute proprie di-
citur Ecclesia triumphans ; a nobis autem
solum instituitur sermo de Ecclesia militante.
Et quamvis nomen Ecclesia? interdum in
Scriptura tribuatur, vel praslatis Ecclesise, ut
Matth. iS : Dic Ecclesia? , vel particularibus
fidelium congregationibus, ut ssepe in Apo-
calyp., cap. 1,2 et 3 , et in epistolis Pauli,
Rom. 16, versu 5, \ Corinth. 1, et 2 Corinth.
I, cum similibus, vel locis sacris ac templis
in quibus fideles congregantur , 1 Corinth.
II, versu 18, Judith 6 , nonnunquam vero
etiam Ethnicorum congregationi, ut Act. 19,
attamen inprtesenti nomine Ecclesia? utimur,
quatenus significat et solam , et totam con-
gregatiouem fidelium hominum in Christo
credentium, qua; , Psal. 21 , Ecclesia magna
dicitur, et merito Ecclcsia? Ddlitantis nomen
sibi assumpsit , quia et omnes ad se vocat ,
neque in ea distinctio Judwi , et Gfrwci, sed
omnis qui credlt in illum ( scilicet Jesum ) non
conficudctitr, Roman. 19 ; et Act 2 : Vobis ct
omnibus qui longe sunt, quoscum^ue advocavc-
SECT. I. AN SIT ET QUID SIT ECCLESIA ET EX QUIBUS PARTIBUS CONSTET.
rit Dominus , est repromissio. Quia scilicet
nullus ad illam adjungitur, nisi divinitus vo-
catus ; quse omnia, et alia multa de lioc no-
mine Ecclesice, vide in capite Firmiter, ex
Concilio Lateranen., et capite Ecclesia , ex
Nicolao Papa, de Gonsecratione , distinctione
prima, et in Julii I decretis, quEe Brucardus,
lib. 3, a principio refert. Videri etiam pos-
sunt Cyprianus, epistola secunda ad Corne-
lium, et libro de Unilate EcclesicB ; Cyrillus,
Catechesi ultim . ; Isidor., lib. 8 Etymolog.,
c. 8 ; Aug. supra, et Fsal. 77; Optatus, libro
coutra Parmenianum; Beda, in id Prov. 5 :
ln medio Ecclesice , et synagogce ; Gregorius
2 Moral., c. 2 ; Raban., 1 libro dejnstitutione
clericornm, cap. 3 ; Turrecremata, lih. 1, cap.
2 Summge de Ecclesia ; Hosius, in confessione
Polonica, cap. 20 ; et libro contra Prolego-
mena Brentii; Pighius , de Ecclesiast. Hie-
rarch., a principio ; Driedo, & de Ecclesiast.
dogmatibus, cap. 1 ; Petrus Soto, prima parte
defensionis contra Brentium; Coclseus, Phi-
lippica 4 , et libro de Seriptura secundo ,
et Ecclesiae auctoritate ;'Echius in Enchir. ;
Cano, 4 de Loc. ; Castro, lib. 7 adversus hae-
reses, a principio ; Michael de Anin., tom.
13 tractatuum, p. 2, in c. -4.
2. Assertio prima de fide. — Dico primo :
certum est verara Dei Ecclesiam in mundo
esse. Haec est de fide, nt patet ex omnibus
Symbolis, Conciliis, et Scripturis, quae adfere-
mus, et in ea hseretici nobiscum conveniunt :
contra alios vero infideles, demonstranda ve-
nit illis rationibus, quibus superius verita-
tem aut credibilitatcm potius nostrse fldei os-
tendimus, disputatione 5, a sectione 8.
3. Assertio secunda. — Probalur et expli-
catur. — Confirmatur ex Patrvms. — Et ra-
tione. — Allata definitio est sufficiens. — Dieo
secundo: htecDei Ecclesia est corpus quoddam
politicum seu morale, ex hominibus veram
fidem Christi profitentibus compositum. De-
sumitur conclusio ex Concilio Lateranensi, et
Nicolao Papa citatis, et in ea explicatur quid
sit Ecclesia, et quse sint veluti materia et for-
ma ejus. Nimirum Ecclesia corpus quoddam
est non simplex, sed compositum, ut ex dictis
de significatione nominis constat, et ex Paulo
ad Romaii. 12, 1 Corinth. 12, Elphes. 1. Pars
igitur materialis hujus eorporis sunt homines
viatores, quia solum de Ecclesia quaa nunc
militat loquimur; forma vero est illa qua om-
nes, qui partes Ecclesise sunt, in unam spiri-
tualem Rempublicam conjunguntur; haec au-
tem forma fides est preecipue, ut in cap. Fir-
miter, et cap. Ecclesia citatis dicitur, et con-
stat ex illis Scripturas locis, quibus fides Ec-
clesia? fundamentum vocatur , ad Eph. 2 :
Supercedificati supra fundamentum Apostolo-
rum ct prophetarum , id est, super eorum
fidem et doctrinam ; quomodo multi etiara
Patres exponunt illud Matth. 16 : Super hanc
petram cedificabo, etc, id est, super hanc fidei
confessionem , quamvis alius sit praecipuus
hujus loci sensus litteralis, quidquid renita-
tur Joannes Arboreus, lib. 5 Theosoph., c. 5.
Preeterea ad Eph. 4 dicitur : Unafides; ad
Coioss. 1 : Si tamen infi.de ejus fundati estis ;
et primse ad Corinth. 3 : Fundamentum aliud
nerno potest ponere prceter id quod positum est
Jesus, cui tamen per fidem primum omnium
unimur. Confirmatur ex Augustino, de Fide et
operibus, cap. 16, ubi dicta ratione utitur,
quia videlicet Ecclesia corpus est Christi, quod
ei, ut capiti, debet esse conjunctum ; conjira-
gitur autem fide, per quam ipse in cordibus
nostris inhabitat; quod etiam D. Thomas 2.
2, q. 1, art. 9, ad 3, docuit; et in eadem sen
tentia est Epiphan. , lib. 1 contra Hseret.,
haeresi 31 , satis ante fmem. Ratio breviter
reddi potest, quoniam cum multi homines Ec-
clesiam componant, oportet eos aliqua una
forma copulari, cumque ejusmodi compositio
non sit naturalis, sed a gratia proveniat, opor-
tet eam formam supernaturalem esse, et.ad
gratiae ordinem pertinere ; prima autem
forma inter supernaturales virtutes, fides est;
ergo, etc. Notandum vero esthuic descriptio-
ni seu definitioni Ecclesiae, nonnullas alias
addi solere particulas, quas nos omisimus,
partim quia fortasse veree non sunt, partim
quia sub data definitione comprehenduntur,
qualis illa, debere membra Ecclesise conjunc-
ta esse cum uno capite Vicario Christi in ter-
ris ; hoc enim ad veram fidei rationem et pro-
fessionem spectat, ut ex dicendis magispate-
bit.
■4. Corollarium primum. — Ex dictis vero fa-
cile colligitur quae siut vera Ecclesiaa membra.
Nam primum constat Angelos non pertinere
adhanc Ecclesiam, neque homines beatos, aut
damnatos, neque etiam inpurgatorio existentes
animas , quamvis de his nonnulli dubitarint,
eo quod nondum videantur omnino esse ex-
tra viam, sed per fidem ambulent, et nobiscum
quodammodo communicent , quandoquidem
et opera nostra illis prodesse possunt, et dis-
pensatio, et influxus Vicarii Ghristi in terris
ad illas se extendit. "Quasstio tamen est de mo-
do loquendi; prout vero nunc de Ecclesia mi-
240 DI5PUT. IX.
litante loquimur (nam sub alia consideratione
jair* superius in disputatione 6 , sect. 9,
nnm. 4, locuti fuimus), simpliciter excludendee
snnt animee purgatorii, quee revera jam non
militant; et lioc sensu diei possunt esse extra
viaui, unde suam ecclesiam illse constituunt,
quee inter triumphantem et militantem me-
dium locum tenet.
5. Coroliarium secundum. — Secundo, con-
stat non omnes homines viatores inter Eccle-
sise membra esse numerandos, ut de paganis
liquet; sed controversia magna est in expli-
cando qui pertineant ad Ecclesiam, qui vero
excludendi ab ea sint1. Ex definitione tamen
data heec brevis et generalis regula colligi vi-
detur, nimirum omnes qui fidem habent, Ec-
clesiee membra esse, omnes vero qui illa carent
extra Ecclesiam coustitui, contra quam variis
moiis erratum et opinatum est.
6. Primus error contra proximum corolla-
rium. — Expugnatur. — Primus error negat
fide constitui mcmbra Ecclesiee, sed Dei praa
destinatione, itaqne omnes et solos prsedesti-
natos esse membra Ecclesiee, sive illi fidem
babeant, sive non habeant. Ita Waldenses, et
Joannes Hus, <t Wicleph., damnati in Conci-
lio Constantiensi, sessione 15 et 26. Qui error
aperte repu^nat Scripturee sacree, quee Eccle-
siee unitatem reft-rt in unitatem fidei et ba-
ptismatis, ut videbimns, et patet Joan. 1 :
Q.'otquot autem receprunt eum, dedit eis po-
(estatem filv s Dei fi ri, his qui credunt, etc;
ad Romanos 12 : Uncuique Deus divisit men-
suram fidei, sic> t enim in uno corpore, etc.
Praeterea, juxta huuc errorem, qui semtd est
membrum Ecclesiae , nunqnam desinit esse
membrnm; neque e contra, qui semel non
esset populus Dei non posset incipere esse Dei
popnlus, coutra id ad Romanos 11 : Aliquando
et vos non credidisfs Deo, nunc autem m seri-
cordiam consecuti estis ; et Ephes. 2 : Vos qui
aUquando eratis longe , facti estis prope in
sanguine Christi; et Pelr., 1 Canonica, capite
.*> : Deus autem omnis gratia?, qui vocacit nos,
etc. Sequitur prceterea Ecclesiam constare ex
hominibus gentilibus, h;ereticis, paganis, etc.
Ouia iiiter hos contingit mnltos esse praedesti-
uatos; atquc adeo e contra multos perfectos
secundum prsesentem justitiam , nou esse
membra Ecclesia^, et consequcnter extra Ec-
clesiam invenisse justitiam; vel certe non esse
Vere justos, nec vere baptizatos, qni reprobi
' D« hac controv., late Bellarm., lib. 3 de
Eccl., a c. 3 usque ad 10.
DE ECCLESU.
sunt. Tandem non esse verum Papam nec ve-
rum Episcopum, qui preescitus est, qua? ornnia
dicti heeretici turpiter concedunt. Vide Au-
gustiuum contra Parmenianum, capit. 4; et
Gregorium, 7 Moral., capite 1 1 ; et Walden-
sem, libro 2 Doctrinalis Fidei antiquee, art. 2,
a c. 8 ; Turrecrematam, libro primo, cap. 56 ;
Dried., 4 de Eccles. Dogmatibus, p. 2, cap. 2;
Pighium, controversia tertia.
7 . Arguitur tripliciter pro expugnato errore.
— Ad primum locum.-—Ad secundum. — Adter-
tium. — Nota. — Pro hoc tamen errore, tria
possunt nonnihil difficultatis afferre. Primum
est id Joan. 10 : Oves mea? vocem meam au-
diunt, et nemorapiet eas de manumea; ubisoli
praedestinati dicuntur oves Christi, et tamen
oves Christi membra sunt Ecclesiee. Secundum
est id primaB Joan. 2 : Ex nobis exierunt, sed
non erant ex nobis ; si enim essent ex nobis,
permansisssnt utique nobiscum. Tertio, Au-
gustinus de Baptismo, c. 27, inquit, hortum
conclusum, Canticorum 4, significare Eccie-
siam , et intra se tantum preedestinatos conti-
nere; et 3 Doctrinee Christianee, cap. 52, non
esse revera Domini corpus, qui cum illo non
erit in eeternum. Adveitendum tamen est de
ovibus Christi et justis interdum loqui Scri-
pturam et Patres, secundum pra^scientiam et
preedestinationem Dei ; interdum secundum
preesentem justitiam. Ita Augnstinus, de Cor-
reptione et gratia. cap. 5, et de Dono perse-
verantiee, cap. 8, et tract. 45 in Joann., docet
interdum vocari oves, quee sunt poteutia tales,
ac revera futuree aliquando sunt, qnamvis
nunc actu sint lupi. Et e contra observandum
quoque, nomine ovium in Scriptura significari
interdnm solos justos et preeriestinatos , ut
Matth. 25 : Staiuet oves a dextris, etc; inter-
dum indifferenter omne^, ut Joan. ultimo :
Patce oves meas ; Psal. 78 : Nos autem populus
tuus, et ovs pascux tua> , Ezechiel. 34, fere
per totum. In dicto ergo loco Joau. 10, intel-
ligi potest sermonem esse de ovibus secuudum
prasdestinationem"; dicit enim Christus : Al as
oves habeo, ctc, loquiturque de Gentibus, quee
nondum eraut membia ejus, ut D. Thomas
cx[»licat. Nec propterea soli preedestinati sunt
membra Christi, in cujus ovili etiam suut hee-
di, Malth. 25. Similiter sccundurn locum ' per
pnrdcstinatiouem interpretatur Augustinus,
de Baptis., c 3, et locis supra citatis, ac Hie-
ronymus Dialog. contra Luciferiauos, satis
ante finem. Vide cap. Si ex bono, de Pccniten-
1 De quo late 1. 11 de Grat., c. 22, num.
5.
SECT. I. AN SIT ET QUID SIT ECCLESI
tia, d. 4, et cap. In domo, ibidem. Unde sen-
sus erit : Non erant ex nobis, quia exterius se
Christianos siniulabant, cum vere non essent,
vel : Non erant ex noiis, id est, ex veris Apos-
tolis et ministris : ita Cyprianus, de Unitate
Ecclesiae. Eodem modo respondeo ad tertium,
Augustinum scilicet aperte loqui secundum
prsescientiam ; est enim illiiis consuetudo in-
terdum vocare solum veros filios qui preedes-
tinati a Deo sunt, quia illi tantum vere obti-
nent hsereditatem Patris; qui modus loquendi
exponendus certe est, non imitandus. Attamen
idem Augustinus, tractat. 45 in Joan., aperte
dicit secundum Dei preescientiam, multasoves
esse extra Dei Ecclesiam, et multos lupos in-
tra. ldem habct l.ib. 2 contra Cresconium, ca-
pit. 3-4.
8. Secundus error. — Secundus error negat
etiam fidem esse formam membrorum Eccle-
siae, sed perfectam sanctitatem, quae omnino
peccatum exehidat. Unde solum eos justos po-
nit esse de Ecclesia, qui nullum peccatum
habent. Ita Cathari apud Augustinum, hae-
res. 38, qui in 88 eam tribuit Pelagianis. Idem
fere Lutherani sentiunt, qui solum justos di-
cunt constituere Ecclesiam, neque peccatum
veniale a mortali distinguunt. Sed contra has
heereses sufficiunt dicta in matena de Gratia ',
ubi ostendi non esse iu Ecclesia hujusmodi
justos, qui, cum ratione utantur, nullum om-
nino peccatum committant. Vide Angustinum,
3 contra Parmenian., cap. 2, et lib. de Perfec-
tione jnstitia?, et alios contra Pelagian.; Hie-
ron., dialogo 2 et 3 cont. Pelagian. Et ex mo-
dernis, Dried. et Cano srpra: Petrus Soto, in
Defensione coutra Brentium, cap. 18; Medina,
7 de Recta in Deum Fide, cap. 20. Argumenta
vero hujus erroris quee huc spectant, statim
solvam.
9. Tfrlins error. — Placitum qwmmdam
Catholicorvm. — Tertius error negat. vel om-
nes qui sunt in peccato mortali, vel insignes
saltem peceatores, esse membra Ecclesiee, at-
que adeo non fidem, sed gratiam et charita-
tem esse formam constituentem Ecclesiam. Ita
partim senserunt olim Novatiani2, apud Cy-
prian., 1. 4, epist. 2; et Epiphan., lib. 2 contra
Hsereses, heeres. 59. Et Donatistce apud Au-
gustinum, heeres. 09, et 1. 3 contra Parme-
nian., cap. 2, et heeretici alii hujus temporis,
etsi non satis constent. Nonnulli prseterea Ca-
1 Impugnatur jam 1. 9 de Grat., c. 7 et 8.
2 Consule Pamel. in Annotat. epist. 3, 1. 3;
Azor., tom. 2, 1. 5, c. 20, q. 7.
A ET EX QUIBUS PARTIBUS CONSTET. 247
tholici dicunt peccatores esse quidem partes
Ecclesiee, sed non membra. Ita Turrecremat.,
libro 1, capit. 57, ubi refert Alens., D. Thom.
et alios. Idern Cano, et Petrus Soto supra, et
Vega, lib. 28 in Tridentinum, c. 10.
10. Confutatur auctoritate. — Confutatur
etiam ratione. — Sed de fide certum est sim-
pliciter et absolute inter Ecclesiam esse pec»
catores, quamvis gratia et charitate careant.
Est communis sententia Patrum, qui in hunc
sensum exponunt parabolas illas Evangelii, in
quibus Ecelesia comparatur sagence missce in
mare, ex omni genere piscium congreganti, et
areee continenti triticum et paleam , vineae
ferenti uvas et labruscas, et decem virginibus
sapientibus et fatuis, quas bene urget Augus-
tinus iii collationibus contra Donatistas, colla-
tione tertiae diei, et tract. 6 in Joannem, et
sermon. '107. Et in Psal. 47, Cyprianus, opti-
me libro 3, epistola 3, et lib. 4, epistola 2 ;
Hieronymus,dialog. contra Pelagian., et Lu-
ciferian., adducens locum primse Fetr. 3, ubi
comparatur Ecclesia arcse Noe, in qua erant
mnnda et immunda animalia, et primse ad
Tirnoth. 2 : In mngna do> o non solum sunt
vasa aurea et argentea; sed et Vgna, et ficti-
lia, etc.,ubi expositores alii luculenter ad hoc
institutum. Item Gregorius, homilia H, 42,
et trigesima odava in Evan.^elia : BictEc-
clesia (inquit) media est inter ccelum. et infer-
num., ita et ut wsque partes et cives intra se
recpit Idem sentit Chrysostomus in Psalmum
trigesimum nonum, et lib. 3 de Sacerdotio;
et Gregorius Nazianzenus, oratione 4 in Ju-
lian. Qui Patres alias etiam afferunt Scriptu-
ree testimouia, ut id Matth. 18 : Si peccarerit
in t^ frater tuus, etc, d c Eccesiw. Est ergo
intra illam qui peccavit, nam nostea ejicietur
si non audiat. Paulus etiam in epistolis ad
Corinth., Galat., et aliis, passim scribens ad
Ecclesias, peccatores reprehendit. Idem Joan.,
initio ApocaL Est preeterea hsec sententia de-
fiuita in Coucilio Constant., sess. 15, et colli-
gitur ex cap. FirmiUr, et aliis supra allega-
tis, quibus dicitur Ecclesiam esse congrega-
tionem fidelium; et in Concilio Tridentiuo,
sessione 6, canone 18, fideles peccatores di-
cuntur veri Christiani • Christiani autem sunt,
qui et Christi et Ecclesiae membra sunt. Prae-
terea peccatores possunt recipere sacramenta,
et communicare in eis cum omnibus fideli-
bus; hoc autem proprium est membrorum
Ecclesiee. Denique ostensum est fidem essc
propriam formam Ecclesiee, quee tamen vera
in peccatoribus manet, quare (quamvis quees-
2i8 DISPUT. IX.
tio videatur de modo loquendi) dubium non
est hos esse dicendos simpliciter inembra ec-
clesiffi : illa enim prsedictorum Catholieorum
scrupulosa distinctio , partis et membri, in
proposito non babet fundamentum, .ut vide-
bimus ; et ita opinatur Gastro et Pighius su-
pra, et Autonin., 3 p., tit. 31, c. I.
'11. Objectio triplex. — Oppones : nam Ec-
clesia Sancta est; ergo ex Sanctis tantum
constat. Confirmatur primo exPaulo, adEpbes.
5 : Non habentem maculam, neque rugam, ut
sit Sancta et imn.aculala, etc; Caut. 1 : Et
macula non est in te. Confirmatur secundo :
nam Ecclesia est corpus unum; qui autem
gratia caret, mortuus est. Unde Hugo de
Sancto Victore : In corpore Christi nihil mor-
tmim est, sicut extra illud nihil vivit. Tertio,
tar.dem peccatores non sunt filii Dei, Joan.
1 , Roman. 8, et prima Joan. 3; ergo nec filii
Ecclesia?.
12. Ad primam confirmatlonem de quaeru-
dite Justinianus noster eo loco. — Ad sectm-
dam. — Ad objectionem de sanctitate Ecclesioe
infra dicetur; nunc breviter respondetur sanc-
tam esse professione, religione et doctrina. A
prsccipnis etiam partibus suis potest eam de-
nominationem accipere, quia pcr se illi con-
venit creare Sanetos; peccatores vero sunt per
accidens, et contra institutum ejns. Ad pri-
mam confirmationem, primo dicendum intel-
ligi illa loca de Ecclesia triumphante; passus
est enim Christus ut Ecclesiam talem exhibe-
ret, qualis erit in gloria. Ita Hieronymus
ibi , et Jerem. 31 ;Bernardus, serm. 3 de
Festo omnium Sanctornm, et in idem redit
quod Augustinus, secundo Retract., cap. 18,
et D. Thomas, 3 p., queest. 8, art. 3, ad 1, di-
eunt, illam Ecclesiae puritatem esse finem
quem non omnino m hac vita Ecclesia asse-
quitur. Secundo dicendum , si de militante
Ecclesia verba illa exponantur, ut intelligit
Concilium Tcletanum VI, capite primo, accipi
debere de toto propter prsecipnas partes, ni-
mirnm justos, qui, licet.noimulla peccata ve-
nialia non raro habeant, in Scriptura tamen
interdum dicuntur immaculati, Psalm. 47 et
118. Quod Augustinns late explicat, libro de
Perfectione justitiae ; solum enim peccatum
mortale macnlat simpliciter aniinam coram
Deo. Ad secundam couiirnialionem, fatemur
peccatores esse dicendos mcmbra mortua et
imperfecta, ut loquilur Tridentiuum, sessione
6, cap. 1, propter quod Cano ct alii eos vo-
cant partes, et non membra, quia ratio mem-
hri est proprie viventium, pars vero latius
DE ECCLESIA.
patet. Sciendum vero in corporibus , quai
vita aliqua perfecta vivunt, ut sensitiva,
verbi gratia, si membrum talis vitae eapax ea
careat, simpliciter vocari mortuum, quamvis
aliquem inferioris vitee gradum participet ; sic
manus vi sentiendi et movendi cassa mortua
dicitur, quamvis nutriri modo aliquo possit ;
peccatores ergo quoniam carent charitatis vi-
ta, quae est propria et perfecta vita Ecclesiee,
dicuntur mortua membra; sunt tamen mcm-
bra, quia non carent omni motu vitae spiritua-
lis, cum retineant fidem , per quam Cbristo
aliqualiter conjunguntur. Quoniam vero baec
unio imperfecta est, et ad salutem non suffi-
cit, ideo Patres interdnm, et comparatione
facta ad justos, et ad exaggerandam miserum
peccatorum statum, illos videntur constittiere
extra Ecclesiam ; ita videtur loqui Eutichia-
nus Papa, epistola 2 decre.tali; Augustinus,
1 contra Cresconium, cap. 32, et iibro de
Baptismo, non semel ; ex libro tamen 7, cap.
51, ejus colligitur sensus, cum scribit bonos
sic esse in domo Dei, quce est Ecelesia, ut ipsi
sint domusDei, malos sic esse in Ecclesia, ut
tamen non sint Dei domus; et tract. 3 in
Joannem, ait peccatorcs esse in Ecclesia, ut
humores corruptos in corpore ; sic etiam lo-
quitur Eusebius, 6 de Demonstrat. Evang. ,
cap. 18; Cyprianus, lib. 4, epistola 6 ad Ma-
gnum , et alii quos Hosius, libro 5 contra
Brentium, Turrecr., lib. 9, capite 57, et Ca-
no, 1. A, c. 3, referunt. Ad ultimam confir-
mationem, respondetur verum esse , nullos
esse filios Dei qui non sint etiam filii Ecclesia',
et boc solum velle Cyprianum; attamen in
Ecclesia non esse solum Dei filios, sed etiam
vasa ira!, ut dicitPaulus, Roman. 0. Quamvis
omnes fideles possent quodammodo dici filii,
sive ratione fidei et doctrinae, sive etiam ob
regenerationem , si baptizati sunt. Vide Au-
gustinum, libro contra Petilianum , et alibi
non raro.
13. Quarta opinio. — Quomodoprolelur. —
Quarto, pra^ter errores citatbs, sunt inter Ga-
tholicos alia1 sententia?, qnce prseter fidem re-
quirunt in membris Ecelesice quamdam extcr-
nam conjunctionem, et inter se ' et cum capi-
te. Excludunt igiturabEcclesiaschismaticosat-
que excommunicalos. Et ratiocsse potest, quia
unitas Ecclesise, unitas cst unius Reipublicse
1 I ii bis est Bellar., 1. 5 de Eccles., c. 5
et 6 ; Azor., tom. 2, 1. 5, c. 20, q. &; quoad
schisma Michael de Anin., in tom. 3 tract.,
p. 2, c. 7.
SECT. I. AN SIT ET QUIB SIT ECCLESIA ET EX QUIBUS PARTIBUS CONSTET.
249
et civitatis : talis autem unitas intelligi uon
potest sine eonjunctione membrorum inter se,
et cum capite sive principe, juxta illud ad
Romanos 12 : Unum corpus sumus , alter alte-
rius membra. Unde, Matth. 18, excommuni-
cati habentur tanquam ethnici et publicani,
ut ibi adnotant Chrysostomus, Theophylactus
et Hilarius; et 1 ad Corinth. 5, legimus : Ut
tollaticr dc medio vestrum qui lioc opus fecit :
uhi etiam bene Anselmus. Frequenter quoque
Patres, de schismaticis loquentes, dicunt eos
scindere licclesiam, atque adeo partem ali-
quam, scilicet seipsos, ab illa separare, quod
Augustinus, tract. 122 in Joann., et serm. 4
de Tempore, signifieatum esse vult , cum
rumpebatur rete, etc.,Luc. 5: atque etiam in-
dicat Chrysostomus, homil. 3 in 1 ad Corinth.,
et 11 ad Ephes.; Hieronymus. Amos 1, et ad
Titum 2 ; Irenseus, 1. 4, cap. 62 ; Optatus,
1. I et2 contraParmenian.; Gregorius, homil.
24 in Evang. Similiter pronuntiant interdum
peccatores per excommunicationem separari
ab Ecclesia, ut de Marcione, etiam antequam
haeretieus fieret, loqmtur- Epiphanius, hse-
resi 92, et Teitullianus, libro de Prsescriptio-
nibus heereticor.; ita denique usurpatin casu
alio Iren., apud Euseb., 1. 5 Histor., cap. 2i.
14. Improbatur primo quoad schismaticos .
— Item quoacl excommunicatos . — Et confir-
matur primo. — Contirmaticr secundo. — At
enim modus hic loquendi, de quo forte est
tota qusestio magis quam de re, mihi non satis
probatur; atque auctores supra citati commu-
niter ejusmodi homines non excludunt ab
Ecclesia. Primo, quia qui veram fidem reti-
nent, sunt membra Christi, nam ab illo reci-
piunt influxum et actum spiritualis vita? ;
ergo et Ecclesiee. Nam sicut Christi caput non
habet aliud mysticum corpus prreter Eccle-
siam, ita nec membra alia, nisi ea quae sunt
membra Ecclesise. Secundo, quia revera ha-
bent essentialem conjunctionem cum cseteris
raembris ; hsec enim per fidem fit, ut ex In-
nocentio et Nicolao I supra adduximus. Et ad
cumdem modum sunt uniti cum capite Christi
Vicario, nam schismaticus de qno loquimur,
e' de quo iterum in tractatu de Charit., disp.
12, non uegat in Ecclesia unum supremum
caput csse debere, sed negat hunc hominem
in individuo esse hujusmodi caput; quod sine
hceresi potest interdum negari, atque adeo
servata fide et unitate Ecclesiee ; vel certe
quamvis confiteatur hunc esse Christi Vica-
rium, et per fidcm illi conjungatur, ei tamen
obedientiam denegat ; quod non est satis ut
extra Ecclcsiam constituatur; nam peccator
licet directe nolit Christo obedire, imo, quam-
vis illum odio prosequatur, si tamen fidem
ejus retineat , membrum ejus est, et vere
Christianus. Item qui in republica civili de-
trectat obedire regi, aut seditiones in repu-
blica movet, non statim esse desinit reipublicse
membrum ; ergo similiter in Ecclesiastica repu-
blica. Prseterea, quia alias in partieulari aliqua
Ecclesia, qui nollet suo Episcopo obedire ac
schisma excitaret, membrum talis Ecclesise
non esset, quia vere est schismaticus ; illud
autem non videtur verisimile ; unde Epipha -
nius, libro 2 in secta Mellesii, quee est numero
68, non censet Mellesium illius ecclesiee mem-
brum esse desiisse, quamvis peculiari opinione
a communione sui Episcopi se separaverit;
quia haBreticus in ea separatione nou fuit.
Tandem ha?c omuia fortius procedunt de ex-
communicatis non schismaticis ; in illis enim
non solum fides et professio ejuspermanet, sed
etiam unio cum capite, acpotest interdum ex-
communicatio non esse justa: solum ergo pri-
vantur quoad communionem cum aliis mem-
bris, non quoad ipsum esse membri; veluti si
quis posset fraudare manum vel pedem ali-
mento, et influxu aliorum membrorum, non
ob id pars ea membrum non esset. Deinde
quia alias facile ct consequenter diceremus
Episcopum excommunicatum non essc Epis-
copum, eo quod jam membrum Eeclesise non
esset, quod est absurdum. Confirmatur tan-
dem ex Augustino, libro contra Donatistas,
post collationem, cap. 20: Non separamus apo-
pulo Dei, quos degradando zel excommunicando
picnimus.
1 5. Ad prolationes in n.. 13 quoad schisma-
ticos. — Neque vero citati Patres contra nos
sentiunt. Primum, quia ssepenondistinguunt
hsereticum a schismatico : unde Hieronymus,
in epist. ad Titum 3, ita inquit: Schisma cre-
ditur separare db Ecclesia propter Episcopa-
lem dissensionem, quod in principio aliqua ex
parte iiitelligipotest, diversum ab hceresi. Ccete-
ricm mcllum schisma non sibi aliquam confingii
hccresbn, tct recte db Ecclesia discessisse vi-
deatur. Secundo, dicuntur interdum schisma-
tici, illi qui directe errant in iis quse ad iuiita-
tem Ecclesiee per se spectant ; ut Greeci- pro-
prie dicuntur schismatici, quamvis revera in
eo ipso sint hseretici* negantes unitatem ca-
pitis. Tandem Chrysostomus et alii Patres io-
quuntur potius de quavis contentione et dis-
sensione Ecclesise et episcoporum, vel Chris-
tianorum inter se, quam de proprio schisuiate
250 DISPUT. IX.
eontra Papam; illam igitur animorum clisjun-
ctionem charitati contrariam appellant Eccle-
siee divisionem, ex qua fit ut pars altera pe-
reat, non quia statim sit extra Ecclesiam, sed
quia charitatem amittit. Vide Chrysostomuin,
homil. 11 ad Eph., ubi aperte ita loquitur.
16. Quoad excommunicatos. — De excom-
municatis vero qua? afferuntur minorem ha-
bent apparentiam; nunquam cnim Patres do-
cent excommunicatos constitui extra Eccle-
siam, sed separari a communicatione Eccle-
siae; potest autem fieri ut civis permaneat
quispiam alicujus reipublicae, et tamen arcea-
tur a consortio et familiaritate concivium.
Quapropter excommunicatus non dicitur ha-
bendus ethnicus simpliciter, sed tanquam eth-
nicus, quantum ad communicationem cum
aliis. Vide Augustinum de Correptione et gra-
tia, cap. 15, de Vera Religione, cap. 6. Qnando
autem excommunicatio propter hoeresim fer-
tur, tunc proprie praescindere dicitur ab Ec-
ciesia excommunicatum, et ita loquuntur Ire-
nseus et Eusebius , quamvis Augnstinus de
Unitate Ecclesia?, cap. ult., recte adnotet ex-
cornmunicationem non prsescindere haereti-
cum simpliciter, sed declarare eum qui jam
erat re ipsa praecisus; denique si alicubi re-
periatur excommunicatum vel schismaticurn
esse extra Ecclesiam, iutelligenduin erit se-
cundum qnid, et comparatione facta ad cee-
tera membra Ecclesia?., ut in simili de pecca-
toribus supra dicebamus; simpliciter vero
pertinentad unitatem substantialem Ecclesiee.
17. Qinlasentent a. — Probatur auctoritate.
— Quinto est alia sententia, qua?. praeter fidem
requirit ad unitatem Ecclesia? eharacterern ba-
ptismalem ; solos itaque baptizatos censet esse
membra Eeclesia?. Qua? sententia probari po-
testexillo Ephes. 4: Unum corpus, unus sp.ri-
tus, una fides, u/mm baptlsma. Unde Eugcnius
IV in Concilio Florentino, vocat baptismum
spiritualem januam; per ipsum enim mem-
ira Christi, ac de corpore efficimur Ecdesiw ;
quo rnodo loquuntur etiam Patres qui citan-
tur de Consecratione, d. A; et Rabanus, pri-
mo de Institutione Clericorum, capite primo.
Cotifirmatur primo, nam baplismus successit
circumcisioni; ergo, sicut nullus incircumci-
sus censebatur membrum synagoga?, ita non
baptizatus Ecelesiee membrum minime ccn-
sendus erit. Secundo confirmatnr, quia nullus
aute professionem censetur pars religionis ;
sed baptismusest professio Christiana? religio-
jiis; ergo, etc. Tertio, Ecclesia est respublica
visibilis ; ergo copulatur forma visibili ; ergo
DE ECCLESJA.
sacramento visibili; ergo maxime baptismo.
Et confirmatur ultimo, nam ob hanc rationem
videntur Patres communiter distinguere non
baptizatos a membris Ecclesia? , ut indicat
Chrysostomus, hom. 2-i in Joan. ; Gregorius
Nazianzenus, oratione ad sanctum lavacrum ;
Tertullianus, lib. de Pra3scriptionibus haereti-
corum ; Cyrillus, 12 in Joann., cap. 50. Atque
hanc sententiam sequitur Cano, libro quarto
de Locis, cap. 2, versiculo At Papa, et cap.
ultimo, ad 12, etalii quidam '.. Turrecremata
vero, lib. 1, cap. 8, ad 8, distinctione utitur,
quae in divo Thoma nonnullum fundamentum
habet. Nam qu8edam_, inquit, sunt membra
Ecclesia? re et merito, ut justi baptizati ; alii
re et non merito, ut baptizati peccatores ; alii
merito, sed non re, ut catechumeni non ba-
ptizati. Possetque consistere ejusmodi senten-
tia cum conclusione nostra, si per fidei con-
fessionem baptismum intelligeremus.
18. Sexta opinio verior. — Mihi tamcn ma-
gis placet fidelem catechumenum interEccle-
sia? membra numerare, quod sentit Castro,
primo, de Justa rhereticorum punitioue, c. 8,
ac probari potest rationibus iis qr.ibus ostendi-
mus fidem esse formam quae unit Ecclesiai
membra. Addo primo, quod in cap. Veniens,
de Prcsbytero non baptizato dieitur, non per
saci-amentum tantum, sed etiam per fidei sa-
cramentum effici quempiam membium Chris-
ti, et consequenter Ecclesise ; ostendimus enim
non habere Christum alia membra mystica,
prceter ea qua? sunt Ecclesiae. Secundo, quia
extra Ecclesiam non est salus ; ita Concilium
Lateranense, cap. Firmitsr : Una, ait, est fi-
ddium Ecclesia, extra quam 7iullus omnino
salvatur; Cypriauus, de Unitate Ecclesia? ; Hie-
ronymus, de tribus Hypostasibus; Augustinus,
5 de Baptismo, cap. ultimo: sed eateehu-
menus salvari potest, ut suppono tanquam
certum, de quo licet videre Ainbrosium in
oratione de obitu Valentini; quare, etc. Neque
mihi placet si dicatur ad salutem satis esse vo-
tum seu desidcrium existendi in Ecclesia, si
alias absolute quispiam manet extra illara. Ter-
tio, eadem est Ecclesia ante et post Christum,
ut infra videbimus; sed cum ea fide et chari-
tate, quam catechumenus habet, verum mem-
brura Ecclesiaeessetante Christi adventura, ut
Cano etiam fatetur; ergo absolute est etiam
dicendum membrum preesentis Eeclesiee ; et
1 In his est Bellarm., 1. 3 de Eccl., c. 3;
Azor., tom. 2, 1. 5, c. 20; Turrecrem. sequi-
tur, Valent. , 1. 6, Analis, c. 2, n. 3.
SECT. I. AN SIT ET QUID SiT ECCLESI
ita aperte sentit Augustinus, tract. 4 iu Joan.,
et 1. 4 de Baptismo, cap. 21 ; idemque sumi
potest ex Gregorio, 24 Moral., c. 2, et 1. 35,
c. 7. Tandem Dionysius, de Eccles. Hierar.,
sub fmem, cap. 6, diversos gradus hierarchiee
ecclesiasticce distinguens, catechumenis suum
locum tribuit. Neque obstant in contrariuui
adducta ; solum enim probant catechumenos
non esse de Ecclesia, quantum ad eas pecu-
liares conditiones, et veluti accidentia, quee
Christus Ecclesiee superaddidit, non vero non
esse quoad ea quee sunt quasi de substautia
Ecclesia?., quee semper eadem fuit, quee duo
sunt in Ecclesia, proutnunc est, distinguenda.
19. Ad probationem in num. 17. — Instan-
tia diluitur. — Unde ad primuui responde-
tur, sermonem esse in illis locis de Ecclesia
secnndum eum staturn integrum quem ex
Christi institutione habet, quamvis explicari
possint etiam de Baptismo in re vel in voto.
Ad primam confirmationem, dicito synagogam
non fuisse universalem Ecclesiam, sicut ea est
de qua nunc loquimur. Ad secundam, quic-
quid sit de antecedenti, negaiida est simplici-
terconsequentia, nam potest qnilibet exterius
profiteri fidem, etiam ante baptismnm. Dein-
de, ut summum efficit confirmatio illa cate-
chumenos non ita esse de Ecclesia a Christo
instituta, ut jus habeant ad sacramenta, vel
teneautur obedirelegibus Eecle-uee, etc. Unde,
ad tertiam confirmationem, lrspondeuduin ca-
terhumeuum non tantum habere unionem in-
teruam, sed externam, etiam per externam
fidei confessionem, quce, ut Patres aliqui in-
terprutautur , fundamentum est vel potius
forma Ecclesiee. At quid, si ita haberet cate-
cbumenus interiorem fidem, ut nullo extcriori
signo illam profiteretur, etiam occulte? Occur-
rendum, id vix esse moraliter possibile, eoque
posito, adhuc illum fore vocaudum Ecclesiee
membrum, propter argumenta facta ; mem-
brum enim visibile potest interdum manere
conjnnctum per solam invisibilem formam,
quce de se per effectus visibiles manifestatur,
quamvis aliquo tempore illis deficiat. Ad
ultimam confirmationem ex Patribus, respon-
deo eos distinguere inter catechumenos et bap-
tizatos, non in ratione membrorum, sed in
communicationc sacramentorum.
2C. Quid sufficiat ad menilrum Ecclcsiw. —
Septima opinio in ordine. — Primum funda-
menium. — Confirmaiur. — Sex hactenus opi-
niones recensuimus, quae aliquid, prceter fi-
dem, in membris Ecclesice requirunt : superest
ut enumeremus, quee nec fidem ipsam neces-
\ ET EX. QUIBUS PARTIBUS CONSTET. 251
sariam esse arbitrentur : et primum, apud
omnes iudubitatum est eos, qui fide simul et
charactere Baptismi carent, non pertinere ad
Ecclesiam; de his enim potissimum intelligi-
tur id Pauli : Quid miJd de his qui foris sunt ?
prima Corinth. 5. Voluut igitur nonnulli bap-
tizatos hcereticos omnes esse membra Ecele-
sise, atque adeo non fidem, sed characterem
esse formam necessariam , et constituentem
corpus Ecclesice. Ita Castro, secundo de Justa
Hsereticorum punitione, cap. 24; Cajetanus, in
opusc. 1 de Auctoritate Papse, c. 12 et 27, et
in opusc. 2, c. 25. Fundaraentum afferri po-
test primo, quia Ecclesia non potest punire
eos, qui sunt extra ipsam ; potest autem pu-
nire haereticos. Secundo,hceretici exercent ve-
ros actus ordinis, nimirum consecrandi, et
forte jurisdictionis in aliquo eventu, veluti si
Episcopus aut etiam Papa in hceresim incidat,
permittaturque gubernare ; quae uonnisi a
membris Ecclesice possunt fieri ; sunt ergo re-
vera membra illius. Tertio, quia Baptismus
estjanuaad Ecclesiam; ergo proprius eflectus
ejus constituit membrum Ecclesiee ; ille au-
tem est character; ergo, etc. Confirmatur.
Nam hac ratione, insigniti eo charactere reci-
piunt aliquos influxus peculiaresa Ghristo ca-
pite. Quarto, quia, 2 ad Timoth. 2, ait Pau-
lus : In magua domi , id est Ecclesia, sunt
vaw argvntea et fictUia, id est beeretici; Jo-
quitur enim de Hytnenceo et Phileto ; ita vi-
detur interpretari Angustinus, libro tertio de
Baptismo, c. 19, et 1. 4, c. 12 ; habetur 23,
qucest. 4, capit. Qui secundum. Coufirmatur,
quia lbidem, in cap. Quantus, Cyprianus pa-
rabolam Zizaniorum, Matth. 13, de Ecclesia
dictam esse intelligit, cum tamen zizania sint
heeretici , ex Hieronymo et Chrysostomo, ibi,
et Augustir.o, q. 11 in Matth.
21 . Rcjicilur. — Ndiilominus contraria sen-
tentia vera est, et colligitur plane ex omnibus
citatis Patribus, quibus fidem esse fundamen-
tum confirmavimus; quodetiam docet Cypria-
nus, lib. 1, epistola 3 et 6, 1. 3, epistola 9;
Hieronymus , dialogo contra Luciferian., in
fine; Gregorius, 12 Moral., cap. 15, efc lib.
16, cap- 21, ait heereticos nomine tenus esse
Christianos, non re; item Augustinus, lib, 7
de Baptismo, capite 10, et de Unitate Eccle-
siee, capite 4. Hiuc etiam Patres, cum de hee-
reticis loquuntur, eos dicunt esse foris, et cutn
convertuntur, redire ad Ecclesiam, quo modo
loquuntur Sixtus Papa, epistola prima decre^
tali ; Felix I, epistola prima; imo, et Conci-
lium Niceenum, cap. 18 et 19; Ireneeus^ U»
252 DISPUT. IX
bro 3., cap. 3; Tertullianus contra Marcio-
nem ; ct Cyprianus, lib. 4, epistola secunda.
Eadem est communis scholasticorum senten-
tia, divi Thomee 3 p., q. 8, art. 3, et opus-
culo 23 ; Paludani, libro de Potestate Eccle-
sire; Antonini, 3 parte, titulo vigesimo secun-
do, § 3; Sylvestri, verbo Papa; Turrecremata,
lib. 1, cap. 6, et libro 4, seeunda parte, cap.
20; Victoria, de Potestate Ecclesiee, initio,
numero 7; Cano, lib. 4 de Locis, c. 2; So-
to, 4, d. 22, q. 2, art. 2, et alii non pauci '.
Ratio vero est , quia heeretici nullum ha-
bent actum vitee spiritualis, ut latius confir-
mabo statim.
22. Ad fundamentum in num. 20. — Ad se-
cundum. — Ad tertium. — Ad confirmationem.
— Ad quartum fundamentum. — Unde ad fun-
damentum contrariee sententiae , respondeo
heereticum esse veluti partem abscissam ,
quee, licet non sit jam membrum, verumta-
men adhuc manet quasi sub tutela, et potes-
tate ipsius, cujns fuit membrum ; sic ergo
haireticus, quia sese preescindit ab Ecclesia,
ct propria ejus forma carct, membrum non
est; quia tamen injuriam Ecclesiee fecit, sub
illius jurisdictione manet, ut disputat. 20 os-
tendemns. Ad secundum (-q-uoniam de ante-
cedenti multa dicenda sunt inferius, disput.
21, sect. 5, a num. 12, juncta sectione 6
disputationis 10 2) negatur consequentia ; po-
test enim in membro Ecclesiee, quod aliquam
etiam potestatem habet, considerari, primo,
ipsum esse membri, et forma qua conjungi-
tur cum ceeteris membris; secundo, potestas
et actio ejus : hoc secundum separari potest
a primo, quia Deus confert characterem inde-
pendenter a fide, et ita contingere potcst ac-
tionem, quee est propria Eeclesiee, rite et de-
bitc fieri, etiam ab eo qui est extraEcclesiam,
de quo plura in citata sect. 6, agendo de Pon-
tifice, si forte potest heereticus csse, ac simul
caput Ecclesiee. Vide D. Thomam, in 3, dist.
13, q. 2, ubi notat in moralibus esse posse
caput officio et influentia, quamvis substantia
careat; e.t post illum Turrecremat. , lib. 1,
cap- 47. Ad tcrtium, respondetur cbaracte-
rem non esse sufficientem formam ad consti-
tuendum Ecclesia.' membrum ; quod preeter
dicta palet, quia cadcm numero cst Ecclesia
minc quee fuit semper ; antea vcro constituc-
1 In his sunt Bcllarm., lib. 3 dc Eccles ,
c. 4; Azor., tom. 2, lib. 5, c. 20, q. 3.
2 Consulatur disput. 14 de Ccnsur. , sec-
tione prima.
DE ECCLESIA.
batur Ecclesia non charactere, sed fide. Item
character non est proprie principium vitce
spiritualis, sed signum quoddam, et quasi po-
tentia passiva ad recipienda ceetera sacramen-
ta , ut in tomo de Sacramentis, disp. 11, dixi-
mus ; Baptismus autem dicitur janua Eccle-
siee, quia est regeneratio spiritualis totius ho-
minis. Unde ad confirmationem negatur as-
sumptum; nullum enim peculiare auxilium
ex lege ordinaria debetur heeretico propter
solum characterem. Ad ultimum, imprimis
per magnam domum , mundum intelligunt
Greeci, cum Chrysostomo; si vero cum Am-
brosio, D. Thoma et aliis intelligamus Eccle-
siam, vas fictile non est illud quod jam frac-
tum est, ut heereticus, sed quod facili negotio
interdum frangitur ; et hoc certe vult Paulus,
non omnia , scilicet, membra Ecclesiee esse
electa, sed queedam fictilia, quee franguntur
facile, ut Philetus et Hymeneeus; et hic est
sine dubio sensus Cypriani, quamvis Augus-
tinus aliter illum intellexerit, et ideo conatus
fuerit heereticos esse quodammodo in Eccle-
sia , preecipue antequam sint contumaces ,
cum non tam heeretici quam ignorantes
sint.
23. Ultima opinio. — Ultima sententia ' ,
quee fidem etiam iu membris Ecclesiee neces-
sariam esse negat, formam Ecclesiee consti-
tuit in solo externo cnltu, et professione verse
fidei, quam si quis exterius retineat, quamvis
mentaliter heereticus sit, membrum Eecles;re
existit. Ita Petrus Soto, prima parte suee de-
fensionis, cap. de Ecclesia, cap. de Conciliis;
Hosius, libro tertio contra Prologomena Bren-
tii ; Driedo, libro quarto de Dogmatibus, ca-
pite secundo, parte secunda ; Cano, libro illo
quarto, capite ultimo, et alii. Qui omnes vo-
lunt hecreticos occultos ad Ecclesiam perti-
nere, in quam sententiam refertur etiam Ori -
genes, hom. 21 iu Josue; Gregorius, 13 Mo-
ralium, cap. 5; Augustinus primo de Civitate,
capite trigesimo quinto. Citatur etiam textus
capit. Audivimus, 2-4, queest. 1.
24. Impugnatur primo. — Confirmatur . — •
Contraria tamen sententia verior est , quam
defendit Turrccremata, lib. 4 Summee, p. 2,
cap. 20, satis ante finem , vcrsiculo Secundo
sequitur, et probatur primo omnibus testimo-
niis et rationibus, quibus confirmavimus fi-
dcm essc quasi primam formam et funda-
mentum Ecclcsiec. Secundo, ex 1 Joan. ^:Ex
1 Late defendit Bellarm., lib. 3 dc Eccles.,
cap. 10.
SECT. II. QUANDO 1NCEPER1T ECCLESIA.
253
nobis exierunt, sed non erant ex nolis ; quee
verba, quamvis ab Augustino varie exponan-
tur, tamen tertio de Baptismo, cap. 48, et
tractatu 3 in primam Joan., de occultis hee-
reticis illa intelligit, quos Joannes dicit non
esse ex nolis, id est, ex Ecclesia, quamvis ex
nobis videantur exiisse : Non ait (inquit Augus-
timis) quod exeundo alieni facti sunt, sedquod
alieni erant, etc, et infra : Sive aperte foris
sint, sive intus esse videantur, cum revera non
sint. Unde, libro de Gestis cum Emerito, ca-
pite primo, ait, quosdam essenobiscum prccsen-
tia corporali, qui corde sunt inparte Bonati.
Idem 4 de Baptismo, capite 10. PreetereaPatres
communiter dicunt heereticum occultum non
esse verum Cbristianum ; Atbanasius, sermo-
ne septimo contra Arianos; Cyprianus, libro
quarto, epistola 2; Tertullianus, libro de Pudi-
citia; Augustinus, de Gratia Cbristi, capite 1.
Idem autem est esse vere Cbristianum, et esse
verum Ecelesiee membrum, ut supra ex Conci-
lio Tridentino adduximus. Confirmatur, nam
talis heereticus con est vere membrum Cbristi,
cum non sit illi per actum vitee spiritualis ullo
modo conjunctus. Tandemeadem ratione hse-
reticus non sclum mentalis, sed etiam exte-
rior, si sit occultus, pcr accidens esset mem-
brum Ecclesiy, quia poterit coram omnibus,
eisdem ceremoniis uti, et eamdem fidem pro-
fiteri.
25. Satisfii adductis pro eadem opinione.
— Ex quo intelligitur falsum esse quod oppo-
sita sententia assumit, nempe unitatem Eccle-
sise tantum requirere, et omnino consistere in
hac exteriori conjunctione et politia ecclesias-
tica ; imo hoc necessarium non est ut Ecclesia
dici possit vere et absolute visibilis, quod vi-
videbatur sumi argumentum, non textus, sed
fortasse Gratiani sunt verba, et quamvis es-
sent de textu sumpta, nihil efficerent; nam
aliud estmembrum esse Ecclesiee, de qno agi-
mus, aliud retinere et conservare potestatem
ecclesiasticam et jurisdictionem, quee forte in
non membro, ut jam indicavimus, conservari
potest ; et de hoc ibi sermo habetur.
SECTIO II.
Quando inceperit Ecclesia.
1 . De Ecclesia hominum agitur. ■ — Opinio-
nes varice. — Explicata Ecclesiee ratione et
essentia, oportet ejus originem exponere, ut
hinc facilius ad ejus proprietates accedamus.
Suppono tamen sermonem esse de Ecclesia
hominum ; nam Angelorum Ecclesia in eo-
rum creatione incepisse certum est , siqui-
dem in gratia et fide creati fuerunt, et unam
spiritualem constituerunt rempublicam, ad
eumdem finem, sub eisdem supernaturalibus
legibus, et eodem principe Deo, tendentem :
de Ecclesia ergo hominum, quam hac in quees-
tione immerito confundit Arboreus, lib. 5
Theosophiee , capite tertio, et quidam alii,
prima opinio distinguit. Narn aliquando fun-
data fuit in fide Dei sini Heiter, sine ordine
ad Christum Dominum, et hoc modo inquiunt
incepisse in Adamo ; aliquando vero fundata
fuit in fide et meritis Christi, et ita quidam
volunt incepisse etiam in Adamo, non a prin-
cipio creationis, sed post lapsum, cum pri-
mum sciiicet habuit redemptionis suse revela-
tionem et fidem , ac commissi peccati dolo-
dctur contrariee sententiee fuisse fundamen- / rem ; alii vero volunt incepisse ab Abel, quo-
tum, de quo in sectione octava late dicemus ,
et per argumentum ad hominem aperte con-
stat; nam eademratione, neque character bap-
tismalis esset necessarius in membris Ecclesiee,
quod tamen dicti auctores negant ; et plane sim-
pliciter falsum est, hominem carentem et fide
et charactere posse esse membrum Ecclesiee ;
alterutrum ergo requiritur, et tamen utrumque
est forma interior et spiritualis ; ergo non suf-
ficit exterior ista consensio. Neque Gregorius
aut Augustinus oppositum clicunt, nam reve-
ra potius de peccatoribus loqui videntur ; Ori-
genes vero, etfortasse interdum Augustiuus et
alii dicunt eos esse in Ecclesia secuudum ex-
teriorem speciem ; textus autem ciiatus cap.
Audivimus , nibil ad rem pertinet, nam verba
illa : Ex quo talia prwdicare ccepit, a quibus
modo videntur loqui communiter Patres, Au-
gustinus, Psalmo 142 'et 118, sermone 217 de
Tempore ; Gregorius, homilia decima nona in
Evangelia; quod sequitur Turrecremata, pri-
mo libro, capite vigesimo secundo, et vige-
simo quinto, qui refert alios; Alens., & p.,
queestione 4, memb. 1.
2. Notationes pro decisione. — Ego vero
suppono Ecclesiam proprie, nisi abutamur
terminis, non posse consistere in uno tanlum
homine, ut bene notavit Turrecremata supra,
cap. 27; etAlens., tertiaparte, queest. ultima,
membro 5, articulo 2; et Abulens., queestione
septima in prolog. super Mattbeeuin. Batio
plana est, quia Ecclesia nomen est collecti-
vum, et ideo, sicut populus vcl Respublica
non una taiitimi persona constat, ita neque
254 DISPUT. IX.
Ecclesia, cum politicum sit corpus, et plurium
hominum conjunctione coalescens. Ex quo
coustat proprie in solo Adamo non fuisse
Ecclesiam : qusestio autem esse potest, an ab
illo inceperit eo modo quo numerus incipit ab
unitate. Secundo, ut probabilius suppono1,
Adamum in statu innocentise habuisse fidem
Christi, quod divus Thomas non iiegat; ex
quo etiam arbitror illum tanquam caput suum
respexisse et adorasse, atque adeo in fide ejus
gratiam accepisse. Tertio distinguenda est in
Ecclesia, quasi substantia et essentia ejus, a
peculiari modo, quem ex Ghristi Domini in-
stitutione vendicat.
3. Assertlo primd lipartifa. — Prima pars
ex Patribus. — Prolatar ratione. — Dico primo :
Ecclesia produci iucepitin Adamo, et, furmata
Eva, proprie dici potuit Ecclesiam esse. atque
adeo certum videtur in utroque, saltem post
lapsum, ante generationem Cain et Abel fuisse
Ecclesiam. Heec est nunc communis opinio,
quam tenet Pighius, quarto de Ecclesiastica
Hierarehia, capite primo ; Driedo, quarto de
Dogmatibus, capite 5; Hosius, in Confessione,
c. 22 ; Sanderus, quarto de Visibili monarchia
Ecclesiee, capite tertio, et lib. primo, initio ;
Medina, quinto de Recta in Deum Fide, cap.
d4; Simancus, Instiiut catholic, cap. 34. Col-
ligi potest ex Epiphanio, in opusculo de Ec-
clesia post heeresim 80, et in epistola ad
Acatium, quee habetur initio operis contra
heereses; Irenee., libro 4, cap. 42; et Nice-
phor., libro primo, cap. 5, ac probatur. Nam
Ecclesia est congregatio fidelium, ut supra
vidimus ; sed Adam et Eva in statu innocen-
tisB fuerunt fideles ; ergo eorum aggregatio
Eeclesia fuit. Nec refert illos tunc nou agno-
visse mortem Christi, quia satis fuit credidisse
mysterium incarnationis, et ex meritis Christi
recepisse gratiam 2. Neque etiam obstat illos
potuisse peccare et peccasse ; quia etiam sine
gratia perseverat quispiam membrum Eccle-
siee, neque est verisimile aut probabile Ada-
mum perdidisse fidem, quod etiam de Eva
probabilius dicendum est. Denique non obstat
Ecclesiam in statu illo in multis differre ab
Ecclcsia lapsorum ; tota namque differcntia
accidentaria est, cum maneat eadem fides,
1 Vide 1. 3 de Opere sex dierum , c. 18,
a n. 8, ct 1 p., q. 1, art. 3, in Commento
quinti argumenti, et dis. 5, sect. 4, paragia-
pho Sed hcec omnia.
2 Lib. 4 de Opere sex dierum, c. 2, num.
25, et c. 4, num. 18.
DE ECCLLSIA.
idem caput, idem finis, eadem denique salutis
niedia primaria et substantialia.
4. Secundapars prolntiirprimo. — Sed omis-
so statu.innocentiee, quod post peccatnm fue-
rit Ecclesia prius in parentibus Adamo et Eva,
quain in filiis, constat primo, quia etiam fi-
dem in statu illo naturee lapsee habuerunt ante
genitum Caiu. Quod si forte ante lapsum non
cognoverant Christum, credendum sine dubio
est non multo post redemptionis futuree reve-
lationem accepisse, ne salutem et pceniten-
tiam desperarent, et ut commodius possent
se ad gratiam disponere, quod per se proba-
bile est, et divinee misericordiee consenta-
nenm ; et preeterea suadetur, nam supra,
disp. 2, sect. 6, n. 4, ostendimus ex Patribus,
Abel et ceeteros homines, ab Adamo mysteria
fidei per traditionem accepisse, quod etiam
Epiphanius supra docet, et Eusebius, initio de
Preeparatione evangelica; Augustinus etiam,
dccimo quinto Civitv propterea dixisse vide-
tur Adam communem fuisse parentem eorum,
qui ad ccelestem civitatem pertinent, et idem
habetur in Historia ecclesiastica Petri Comes-
toris ; ergo necessarium fuit prius Adam ha-
buisse eam fidem, quam ejus filios. Deinde
verisimile est non multo post peccatum pceni-
tuisse, nam a peccato Adee ad Abel generatio-
nem, diuturnum tempus intercessit. Preete-
rea nullus negabit ' Abel ante usum rationis
justum fuisse, nam fide parentum, vel sola,
vel exteriori signo aliquo, significari facile
potuit remissionem peccati originalis obtine-
ri, et idem verisimile est de Cain. Ergo ante
Abel necessario fuit Ecclesia, nam fides, pceni-
tentia et justitia, non reperiuntur extra Ec-
clesiam.
5. Existimalio quorumdam removetur. —
Ncque etiam probabile videtur quod alii di-
cunt, fidem prius fuisse iii Adamo, tamen ex-
teriorem professionem fidei primum omnium
incepisse in Abel, quia, licet Scriptura sacri-
ficium Abel narret, et non Adam, sine dubio
credendum est toto illo tempore Adamum
coluisse Deum, atque adeo sacrificia obtulisse,
imo filios id a parentibus didicisse. Inferes :
mansit igittir eo tempore Ecclesia omni dcsti-
tuta sanctitate. Respondetur hanc difficulta-
tcm communem csse omni opinioni , nam
etiam post mortuum Abel intercesserunt cen-
tum anni usque ad generationem Seth : quo
tempore, cum tota Ecclesia esset in tribus ho-
minibus, et unus eorum, Cain, impius esset,
1 Vide disp. 4 de Sacram., sect. 2.
SECT. III. AN POSTQUAM ECCLESIA. H^C INCEPIT, SEMPER DURAVERIT, ETC.
255
reliquos vero, Adamum et Evam, in gratia
fuisse confirmatos ignoremus, facile fieri po-
tuit ut interdum peccarent ; quid ergo in boc
diceidum sit, infra agendo de proprietatibus
Ecclesiae, coustabit.
6. Asserti) secuuda et de fide probatur. —
Dico secundo : Ecclesia prout nunc est, fuit
a Cbristo Domino instituta ; est certa de
fide, Matt. decimo sexto : Super Jianc pe-
tram adificabo Ecclesiam meam ; eademque
veritas invenietur passim apud Patres. Vide
Cyprianum, et Augustinum, de Unitate Eccle-
siae; Epipbanium, et alios supra allatos. Cun-
veniunt item omnes Scbolastici, ac patet ex
proprietatibus quse buic Ecclesice tribuuntur,
praecipue ex illa quae dicitur Apostolica, scili-
cet fundata super fundamentum Apostolorum
et Pruphetarum, ad Ephes. 2; item, quia sa-
cramenta ', sacriQcium, sacerdotium, et totus
ecelesiastious ordo, ex quo quasi unum Ec-
clesia? corpus consurgit, a Cbristo Domino in-
ceperunt, ut suis locis ostenditur. Quaeres quo
tempore post natum Christum inceperit Eccle-
sia. Respondeo, a principio suae praedicationis
Christum ccepisse illius jacere fundamenta,
non tamen omnino absolvisse eedificium, us-
que ad tempus fere Ascensionis, cum dixit
Petro, Joann. 21 : Pasce oves meas.
7. Ad opposita in num. 1. — Ad argumenta
initio facta, respondetur Patres interdum sta-
tuere principium Ecclesise in Abel, quia tem-
pus illud inter ipsum et parentem nihili re-
putatur : Abel autem fuit primus justus, quem
Seriptura commendat post peccatum Adae ;
fuit etiam primus Eeclesiae fructus , ut Gre-
gorius ait, quia primus in gratia decessit ;
fuit primus qui virgo permansit. Auctor quo-
que operis de Mirabilibus Ecelesiee, libro \,
cap. 4 , sacerdotem et primum martyrem
eum appellat; nam in ilJo coepit persecutio-
nem pati Ecclesia ab hominibus pravis, Mattb.
23 : A sanguine Abel justi, propter quae, ad
Hebraeos 11, ab illo coepit Paulus numerare
eos, qui per fidem salutem consecuti sunt ;
cum autem Augustinus, Psalmo 128, ait in-
terdum fuisse Ecclesiam in solo Abel , vel
Abrahamo, inielligit de his tantuin Scriptu-
ram mentionem facere.
1 Tom. 3 de Sacrament., d. 12, sect. i, et
disp. 74, sect. 3 de Ecclesiast. ordine ; Bellar. ,
de Cleric, a c. 2.
SECTIO III.
An posiqvam Ecclesia CHRISTI incrpit ,
semper duraverit, et usque ad finem scvculi
duratura sit ?
1. Assertio 1, de Ecclesiaab initio mundi
usque ad Christum. — Prolatur a tempore Adre
usque ad Abraham. — In hac quaestione ,
tractandas ingredimur Ecelesiae proprietates,
quarum prima est perpetuitas ' ; atque ut de-
fmiatur clarius, distinguamus duo tempora :
alterum, a principio muudi usque ad Chris-
tum ; alterum, a Christo usque ad finem sre-
culi. Dico ergo primo : Ecclesia a sui initio
(saltem post primorum parentum pceniten-
tiam, si forte per heeresitn etiam lapsi fue-
rant, de quo alibi 2 ) usque ad adventum
Christi, perpetua quadam fidelium successio-
ne duravit, quse neque minimo tempore in-
terrupta fuit, in quo non fuerit in mundo
aliqua fidelium congregatio. Est certa et com-
munis conclusio. Probatur, quoniarn certo
constat ex Scriptura, Adam et Evam post pec-
catum fidem habuisse. Nam Scriptura memo-
rat Adam egisse pcenitentiam, ac fuisse prse-
destinatum, Sapientise 10; idemque creden-
dum est deEva, neque cmrtari aut dici potest
sine magna temeritate, hios decessisse infi-
deles, seu finaliter fidem amisisse, cum neque
Scriptura id indicet, neque ulla sit conjectura
vel ratio ad id suspicandum; similiter clarum
etiam est, ut supra dixi, eam fidem posteros
suos docuisse ; constat igitur tempore vitee
Adae, quod 900 annos excessit, Ecclesiam ex-
titisse. Tempore autem mortis Adae jam vive-
bat Henoch, imo erat 308 annorum, ex quiuto
cap. Genes.; ille autem fuit justus, et fidem
habuit, vixitque inter homines donec ab eis
transferretur, usque ad 113 annum vitae La-
mech, nepotis siu, quem fuisse justum con-
stat ex verbis Genesis quinto : Iste consolabi-
tur nos ab operibus et laboribtcs manuum nos-
trarum in terra, cui maledixil Dominus ; quoe
verba fuerunt dicta ab ipso Lamech, et sine
dubio ex magna fide procedebant. Lamech
autem genuit Noe 69 annos post translatio-
nem Enoch, quibus, usqueadaetatemadultam
Noe, Ecclesiam in illis hominibus perseve-
1 Supra, disp. 5, sect. 6, nonnnlla.
2 Vide lib. 4 de Opere sex dierum, c. 3
et 4.
§56 " DISPTJT. IX.
rasse, dubitari non potest, ut patet, tum ex
Scripturse verbis et conjeeturis adductis ;
tum quia Noe, utpote sanctissirnus , veraui
fidem in Ecclesia Patrum suorum per tradi-
tionem accepit, neque enim novam illi reve-
lationem factam esse legimus. Jam vero de
tempore Noe usque ad Abrabam id eviden-
tius est, nam ipse Noe vixit usque ad sexage-
simum annum vitee Abrahee; et Sem, filius
Noe, a quo Abrabam descendit, vixit plus-
quam Abrabam annos 35, ut plane constat ex
Genes., capite undecimo, et vigesimo quinto.
Satis autem aperte indicat Scriptura Sem
fuisse virum justum et fidelem. Verum qui-
dem est colligi etiam ex Scripturis, parentes
Abrabee fuisse idololatras, ut Josue, vigesimo
.quartOj de Tbare et Nachor dicitur. quod con-
firmat Chrysostomus homilia 80 ad populum,
licet Augustinus decimo tertio de Civitate,
cap. decimo tertio, dicat Thare pium fuisse,
et unum coluisse Deum. Epiphanius quoque,
initio libri contra heereses, ait incepisse idolo-
latriam tempore Saruch, qui Abrahee proavus
fnit, per imagines tantum depictas ; a Thare
vero, Patre Abraha?, incepisse per idola ex
luto et ligno confecta; sed non propterea pu-
taridum in omnibus hominibus eo tempore
defecisse Ecelesiam, nam imprimis, ut dici-
mus toto eo tempore vixit Sem, qui certe
non potuit non habere aliquos suee veree fidei
consortes. Praeterea Ireneeus , initio libri pri-
mi Contra heereses, Heber vocat virum jus-
tum et sanctum ; et idem indicat Epiphanius
supra, et sine dubio fidem suam alios doce-
bant ; imo fortasse in illis qui dicuntur idola
coluisse, non omnino fuit vera fides extincta,
sed superstitiose tantum contra religionem
peccarunt. Itaque satis ex Scriptura colli-
gitur usque ad Abraham Ecclesiam perseve-
rasse.
2. De tempore decurso ab Abraham usque ad
Moysen. — De tempore vero Abrahee usque ad
mortem Jacob, vel etiam Joseph, cujus Scriptu-
ra peculiariter meminit, res aperta est in Scri-
pturis, veram Ecclesiam in filiis Abraboe per-
severasse; de reliquo vero tempore usque ad
vocationem Moysis, etsi res non sit adeo ex-
pressa, est tamen satis constans, quiacredibile
non cst tam brevi tempore totum illum popu-
lum a vera Dei fide excidisse, cum inter Moy-
semetLevi, filium Jacob, tres tantum genera-
tiones intercesserint, ut constat Exod. 6, et
Levi tot annos vixerit, ut fere ad tempora Mo-
ysis pervenerit. Constat etiam ex eo, quia pro-
pbetia Jacob de Chtisto venturo, et promissio-
DE ECCLESIA.
nes factse Abrahse, perseverabant sine dubio
in fide populi illius ; jam vero ipse Moyses fi-
delis erat, et Deum agnoscebat cum vocatus
est, ut etiam ex epistola ad Hebr., colligitur
aperte; imo et patres ejus fideles fuisse, et
membra Ecclesias, ibidem aperte docet Paulus ;
ac denique idem Moyses missus est a Deo ad
populum Israel, tanquam ad populum fidelem
qui ipsum jam agnoscebat.
3. A Moyseusque ad Christum. — Prseterea
de tempore totius legis scriptse usque ad Chris-
tum id non oportet demonstrare, quia eviden-
ter constat ex Scriptura. Ex quibus omnibus
patet conclusionem esse certissimam, et ali-
quibus videtur de fide ; et ut minimum ita
certa est, ut opposita sit erronea, quse coufir-
mari potest ex eo Psalmi quadragesimi septi-
mi: Deus fundavit eam in wtemum; et Oseae
secundo : Sponsabo te mihi in sempiternum ,
etc. ; et paulo infra: Sponsabo te mihi infide;
cui adjungi potest illud : Propter hanc relin-
quet homo patrem et matrem, et adhcerebituxo-
ri suw, ubi satis aperte docetur vinculum ma-
trimonii a principio fuissc indissolubile, quo
dicit Paulus significatum fuisse mysterium
Christi, etEcclesiee, quorum vinculum, a prin-
cipio mundi incipiens, perpetuum et indisso-
lubile perseverat. Unde ad Romanos nono, et
undecimo, ostendit Paulus non excidisse ver-
bumDei, id est, fidem. Preeterea deSynagoga
sunt frequentes promissioues in Sciiptura ,
Deum in ea habitaturum usque ad adventum
Messiae, Levitici 26, Numerorum 35, tertio Re-
gum sexto, Isaia? 54 (quem locum citat Paulus,
et intelligit de Ecclesia, ad Galat. 4), et cap.
55: Hoc fcedus meum cum eis, etc. ; et Psalm.
98: Misericordiam autem meam non dispergam
ab eo.
-4. Assertio quoad Ecclesiam a Christo in-
stitutam. — Dico secundo : Ecclesia Christi
Domini, id est, prout ab illo est instituta ,
nuuquam a sua institutione defecit, neque in
eeternum deficiet. Est de fide , Matthsei ulti-
mo : Ecce ego vabiscum sum, etc, quem lo-
cum ad hoc institutum exponuntLeo I, Papa,
epistola ad Pulcheriam August, ; et Leo II,
epistola ad Constantin. Est etiam aptus locus
Mattheei decimo sexto : Et portce inferi von
prcevalcbunt adversus eam ; Lucee vigesimo
secundo : Rogavi pro te, Petre, ut non defl-
ciat fides tua ; Psal. 118 : In ccteruum , Do-
minc, verbum tuum permanet ; Jerem. 32,
Ezech. 37 : Pactum sempiternum erit eis, etc.
Unde Lncae 1 regnum Cbristi dicitur eeter-
num, et similiter sacerdotiiun , Psahno 109 :
SECT. III. AN POSTQUAM ECCLESIA H
Tu es Sacerdos in ceternum ; unde Cantico-
rura tertio, inquit sponsa, nomine Ecclesiae :
Tenui eum, nec dimifam ; ad Ephes. quarto,
duraturam dicit Panlus Ecelesiam, domc oc-
curramus omnes in tirum p°rfectum ; et pri-
ma Corinthiorum, decimo quinto , donec per
resurreclionem omnium destruatur inimica
mors ; circa quem locum vide Epiphanium,
fibro secundo , hseresi 69 , sub finem. In
epistola etiam ad Hebraeos , capite septimo
et oetavo, late Paulus, citans etiam pree-
dictum Psalm. 109, disserit de hac Ecclesise
perpetuitate ( quae juxta hunc sensum intel-
ligenda est in statu viae), duraturamque ait
usque ad diem judicii, et postea in gloria in
seternum regnaturam ; quia enim Ecclesia
militans et triumphans non duse sed una cen-
setur, ut dicemus, ideo Ecclesia simpliciter
dicitur perpetua. Vide Augustinuin, sermone
2 in Psal. 101 ; Gregorinm, trigesimo quinto
Moral., capite vigesimo quinto ; Chry-sosto-
mum, homilia de Suo exilio ; Bernardum,
sermone 79 in Cant. ; Doctores cum Magistro,
quarto, distinctione vigesima sexta, et Cano-
nistas, cap. Debitum, de Bigamis , cap. Cum
societas, vigesim. septiin. , quaestion. 2. Con-
tra hanc autem veritatem fere sentiunt Lu-
therani, mentientes veram Christi Eeclesiam,
quae visibilis esse debet , defecisse , quamvis
nescio quam invisibilem Ecclesiam dicant, et
fuisse semper, et fore perpetuam. Vide Tur-
recremat., 1. 1, cap. 22, 23 et sequent. ; Ar-
boreum, 1. 5 Theosophiae, c. 4 ; Cano, 1. 4, c.
ultimo, et superius dicta disp. 5, sect. 6, nu-
mero 7.
5. Objectio prima contra assertionem. —
Solutio. — Tres vero occurrunt hic difheulta-
tes. Prima, contra priorem conclusionem fa-
cit id Exod. 32, ubi universus Dei populus vi-
detur defecisse , et adorasse vitulum. Item
Isaise \ : A planta pedis usque ad terticem ca-
pitis, etc. ; Jerem. 2, et saepe alias in pro-
phetis, totus populus accusatur quod a Deo
discesserit. Ezechiel. 3 et 9; Psalm. 11 : Sal-
tum me fac, Deus , quoniam defecit sanctus,
etc. Ad primum locum, dicito nou omnes Is-
raelitas adorasse vitulum , ut constat de
Moyse, Levitis, qui cum Moyse ulti sunt in-
juriam Deo irrogatam. Ad caetera imprimis
dicendum, quamvis tota synagoga interdum
defecisset, non ideo sequi totam defecisse Ec-
clesiarn ; nam credendum est semper Deum
habuisse fideles et amicos inter gentes ; non
enim erat synagoga universalis Ecclesia, si--
cut nunc est Ecclesia Christi. Secundo , fal-
xn.
EC INCEPIT, SEMPEU DURAYERIT, ETC. 257
sum est totum populum Israel a fide et cha-
ritate excidisse unquam , quod significavit
Deus Eliae, 3 Regum 19: Derelinquam mihi
7CO0 tirorum qui non curtavervnt genua a/tfe
Banl ; quem locum refert Paulns ad Roma-
nos 1 1 . Unde divus Augustinus, libro contra
Donatistas, post collationem, capite vig<simo,
et libro de Unitate Ecelesia1, capile vigcsimo
secundo, ait in illis locis significari multitu-
dinem iniquorum, quam Scriptura interdum
nomine universitatis significat; sicut e contra-
rio interdum omnia Ecclesise membra vocan-
tur sancta , propter multorum excellentem
sanctitatem. ut prima Corinthior. primo : Vo-
catis sanctis, etc. ; in omnibus divites facti estis
in illo ; cum tamen multi inter eos essent
piavi; similia alia congerit Augustinus, epis-
tola qnadragesima octava. Tertio , nonnun-
quam fortasse referuntur prophetiee ad tem-
pus legis novee, in quo populus Israel omni-
no a fide abalienatus est, ut Cano supra la-
tius prosequitur.
6. Objectio secunda. — Secunda difficultas
est de triduo mortis Christi , in quo tempore
videtur Ecclesia militans in sola Virgine per-
mansisse ( quanquam neque eam quidem im-
piissimi aliquot haeretici excipiunt, alibi con-
futandi ) . Nam Judaei omnes a fide descive-
rant ; Christiani vero omnes de fide Christi
dubii fuerant; etenim omnes Apostoli dubita-
runt ; ergo a fortiori reliqui ; Matthaei vige-
simo sexto : Omnes vo$ scandalum patiemini ,
et infra : Dispergentur oves ; ubi Glossa ' :
Id est, ab unitate fidei sohentur. Hinc Lucse
vigesimo quarto : Visa sunt Apostolis deli-
ramenta, quae de Christi resurrectione nun-
ciabantur. Marci decimo sexto : E xprobravit
incredulitatem eorum. Unde Augustinus Psal.
114, Apostolos defecisse dicit, cum nondum
essent duces Ecclesise ; de quibus nonnulli in-
terpretautur id Psalm. sexagesimi octavi :
Defecerunt oculi mei. Vide Ambrosium cita-
tum in capite Fiddior, distinctione 50 : Fi-
delior (inquit) factus est Petrus postquam fi-
dem se perdidisse defletit. Habentur hsec ver-
ba sermone quadragesimo septimo.
7. Turrecrem. responsio— Rejicitur, ac ob-
jectioni satisfit. — Propter heec Turrecrem.
fatetur Ecclesiam in sola Virgine perman-
sisse, et in hujus signum putat introductam
fuisse illam Ecclesiae cseremoniam extinguen-
di candelas in matutino illius tridui , una
1 Vide in tom. de Vita Christi , disp. 4,
sect. 3, in 3 object.
17
258 DISPUT. IX.
tantum excepta, id quod Guillelm. in ratio-
nali, libro sexto, capite 72, ita videtur expo-
ncre, et in hanc sententiam refert Hierony-
mum, Gregorium, Isidorum, Anselmum , et
alios, ac videtur favere Augustinus , tractatu
centesimo tertio in Joannem, et in Psalmum
138 ; et Abulensis, in prologo Matth., quaes-
tione decima tertia, et vigesima quarta, et
Matth. decimo , qua'stione nona, et Matthsei
decimo sexto, qua^stione sexagesima septima,
et in Paradoxis. Hsec vero sententia impri-
mis ( quicquid sit de Apostolis) est omnino
improbabilis ; nam certissimum est veram fi-
dcm , atque adeo Ecclesiam , non defecisse
tunc in omnibus Judaeis , qui ubique erant
extra Jerusalem, idemque est sentiendum si
qui forte inter gentes dabantur justi. Deinde
in ipsa Jerusalem multi conservarunt fidem,
et charitatem Christi ; patet de Magdalena,
quse charitate fiagrabat, quod similiter credi
potest de Maria Cleophe et Salome ; idem
prseterea constat de Evangelista Joanne, cui
Christus matrem sanctissimam commendavit,
et Matth. 27 aperte hoc ipsum significatur de
Josepho ab Arimathsea et Nicodemo: centurio
etiam confessus est : Vere filius Dei eral iste.
Petrus deuique, quicquid antea peccaverit ,
certe ante Christi mortem flevit amare, ne-
que postea a fide defecit ; nam Luc. 24 , au-
dito nuncio mulierum, statim ad monumen-
tum accessit, nec illi aut Joanni visum fuit
deliramentum ; cum enim Evangelista ita
visum fuisse reliquis dixisset, ac minime cre-
didisse, quasi excipiens Petrum et Joannem,
addit : Petrus autem surgens, etc.
8. Petrum nunquam amisisse fidem multo ve-
rius. — De aliis Apostolis idem prolabilius.
— Sed praeterea dicimus non esse probabile
Apostolos omnes, et prsecipue Petrum, veram
fidem perdidisse. Defecit ille quidem in fidei
confessione, et fidelitate quam CHRISTO de-
bebat, non tamen vel aliquid iidci contra-
rium credidit, vel de vera Christi divinitate,
quam per Patris revelationem agnoverat, du-
bitavit ; quod quidem colligi potest ex illo
Luc. 22 : Ego rogavi pro te , Petre , ut non
deficeret fides tua. Exponunt vero quidam, id
est ut non deficiat usque in finem ; sed hoc
nou esset peculiare privilegium respectu Pe-
tri ; nam apostolis et omnibus coniirmatis in
gratia riatum est ne a fide dofecerint fiua-
liter. Alii respondcnt ibi intelligi post resur-
rectionem Christi, accepturum fuisse Petrum
illud privilegium ; obstat vero, quia vcrba
hon promissionem sed praesentem largitio-
DE ECCLESIA
nem continent, atque ita interpretantur Chry-
sostomus, Theophylact., Beda, et Ambrosius ;
ibi Augustinus, tract. 92 in Joann., et in id
Psalm. 118 : Ne auferas de ore meo verbum
veritatis ; eademque est communis sententia
Scholasticorum cum Magistro , in 3, d. 24 ;
Cani, lib. 4, cap. 5, et lib. 6, cap. 8; an vero
aliqui ex Apostolis illam perdiderint , res
dubia est. Certe de Joanne mihi certum est
non perdidisse , ut patet ex ratione supra
facta. Idem credo de Jacobo, de quo refert
Hieronymus, de Viris illustribus, usque ad
Christi resurrectionem jejunasse, ideoque pe-
culiariter illi apparuisse docet Paulus 1 ad
Cor. 15. De aliis Apostolis idem existimo ,
quia nulla est ratio ob quam sinistre judi-
cemus , nam solum legimus dubitasse de
Christi resurrectione, quod non satis fuit ad
perdendam fidem, quia non satis intellexe-
rant tempus et modum resurrectionis, ut di-
citur Luc. 18. Unde Abulens. supra non dicit
fidem simpliciter mansisse in sola Virgine,
sed fidem resurrectionis ; merito igitur excu-
santur Apostoli ab infidelitate et heeresi, quia
non ex contumacia, sed ex ignorantia qua-
dam dubitabant , non quidem an Christus
vere dixissetf sed an proprie vel senigma-
tice fuisset locutus. Unde , Joan. 20, Petrus
et Joannes crediderunt Christi corpus fuisse
sublatum a monumento , sicut Magdalena
narraverat , quia nondum ( inquit Joannes )
sciebant Scripturas.
9. Objectio teriia. — Eesponsio. — Tertia
difficultas esse potest ', quia post ascensionem
Christi videtur fuisse modo aliquo extincta
Ecclesia, vel certe posse tandem extingui ea
saltem quae visibilis est, ut Lutherani loquun-
tur. Nam tempore Constantini Imperatoris,
quando hseresis Arii plurimum grassata est,
omnino latebat vera Ecclesia, adeo ut Hilarius
contra Maxent. scribat vix fuisse tunc in po-
pulis Dei cultorem; tempore etiam Antichristi
defecturam omnino Ecclesiam, colligitur ex
Matt. 24, Luc. 18, Daniel. 9, 2 ad Thessal. 2:
Nisi venerit discessio primum, id est, Anti-
christusquidiscerpat Ecclesiam. Unde de illo
tempore Christus pronuuciat : Cum Filius ho-
minis venerit, putasne inveniet fidem in terra ?
Respondeo fiuctuare posse interdum Petri na-
viculam, non tamen perire, Matth. 18. Unde
nunquam periit, nec peribit, nec ita latuit
quin ab habcntibus fidem certo cognosei pos-
set ; quare et tempore Arii multi Catholici ac
1 De qua iu Defensione fidei, 1. 1, a c. 3.
SECT. IV. AN ECCLESIA PERSEVERET SEMPER UNA NUMERO, ETC.
259
sancti Episcopi exulabant, ut ipsemet Hilar.
refert, et constat ex historiis, et Hieronym.
contra Luciferian.; Athanas. saepe contra
Arium; Augustin., epistol. 48. Ex quibus col-
ligitur *, veram Ecclesiam in majori hominum
parte tunc permansisse. Idem dicendum est
de tempore Antichristi; majorem quidem
tunc patietur Ecclesia jacturam, el pauciores
fortasse perseverabunt ; semper tameu vera
Ecelesia lucebit, et discerni poterit, ut idem
Patres supra citati exponunt, et Augustinus,
de Unitat. Eccles., 42, 13 et 44, et 2 Civit.,
cap. 19; Chrysostomus et Theophyl., 2 ad
Thess. 2.
SECTIO IV.
An Ecclesiaperseveret semper una numero, an
specie tantum?
1 . Qjncestionis sensus duplex. — Assertio
prima. — Alia proprietas Ecciesiae est esse
unam-. Duplici autem sensu quaeri potest an
Ecclesia una permanserit. Primo, an in omni-
bus differentiis temporum sigillatim sumptis,
una tantum fuerit Ecclesia, id est, an nun-
quam fuerint Ecclesiae duae simul 2. Secundo,
an in tota etiam temporum successione col-
lective sumpta fuerit una, vel plures. Dico pri-
mo : Ecclesia a Christo Domino instituta unica
nunc est in mundo , et fuit quovis tempore.
Est de fide, habeturque in Symbolo : Credo in
unam sanctam Ecclesiam ; Paul. ad Ephes. 3 :
Solliciti servare unitatem in vinculo pacis ;
est enim haec unitas Ecclesiae, non mathema-
tica vel physiea, sed moralis, qualis est in Re-
publica vel regno, cujus unitas requirit unum
caput, eamdemfidem, easdem ieges; ad hunc
ergo modum, Ecclesia Christi ad unum et
eumdem finem ordinatur, per eadem necessa-
ria media, et prsecipuas acprincipaliores leges;
habet unum caput principale, Christum Do-
minum, in quo omnes unum surnus, ad Galat.
3; et uaum caput in terris, Vicarium ejus,
quia unius ovilis unus est pastor, Joan. 10,
quod infra latius ostendam; habet unum Spi-
ritum Sanctum quo totum hoc corpus sancti-
ficatur et regitur, ut Ecclesia canit; propter
quod corEcclesieeappellatura D. Thoma, quia
est principium vitae ejus, 3 p., q. 8, art. 4 , ad
1 Vide 1. 5 Defens. fidei.
2 De priori sensu vide Defens. fid., 1. 1, c. 3,
n. 4.
ult. ; habet unamjidem, quae est forma prima,
Ecclesiae partes conjungens ; unum Baptisma,
quod est janua ad caetera sacramenta, et mi-
nisteria ecclesiastica. Habet debitum ordinem
et hierarchiam, ut etiam infra dicemus, quse
omnia tetigit Paulus citatus, ad Ephes. 4, ubi
etiam recte explicat hanc uuitatem per analo-
giam ad corpus naturale : ad quam accedit
quod Paulus ipse, 1 Cor. 10, ponderavit to-
tum hoc coipus eodem numero cibo et potu
nutriri et ali, quod neque naturaiis quidem
corporis partibus contingit. Eamdem unita-
tem late explicat ad Kom. 42, et 4 Cor. 42, et
4 ad Tim. 3, ubi Ecclesiam vocat, unam do-
mum Dei vivi. De eadem vide Cyprian., libro
de Unitate Ecclesiee; Augustin., lib. ejusdem
tituli, et alios Patres, quos refert Canisius in
Catechismo, titulo de Ecclesia; Turrecrem.,
libr. 4, a cap. 5; Pighius, libro 2 Hierarch.;
Driedo, 4 de Dogmat., cap. 2 ; Sanderus, libro
de Monarchia; Canus, libro 4, cap. ultim., et
latissime Michael Anin., tom. 43 tractatuum,
part. 2, per totum fere tractatum.
2. Objectio contra assertionem diluitur. —
Huic Ecciesiae unitati contradicunt omnes
hsereses, quia omnes destruunt fidei unita-
tem, sed praecipue illae quae unitatem capitis
negant, contra quas dicemus in sequentibus.
Dices nunc de facto duas esse Ecclesias : al-
teram in terris, in coelis alteram. Respondeo
primo nos loqui de Ecclesia militante ; secun-
do, totam congregationem eorum qui verum
Deum supernaturaliter cognoscunt et colujit,
posse dici et esse unam Ecciesiam, quia ha-
bent unum caput, Christum, ut suo loco tra-
ditur ' ; unum spiritum, et quasi cor et ani-
mam, et unum finem, ut loquitur Augustinus,
\ 1 de Civit., cap. 1 ; lib. 45, cap. 2 ; Psalm.
36 ; Bernardus, serm. 27 in Cant.
3. Assertio secunda pro eodem sensu. —
Dico secundo : etiam ante adventum Christi
nunquam fuerunt in mundo simul duae Ec-
clesiae, sed una tantum; haec non est tam ex-
presse definita, sicut praecedens : esse tamen
debet omnino certa, nam Scriptura, Concilia
et Patres indifferenter loquuntur, juxta illud
Cant. 6 : Una est columba mea. Ratio vero
patet. quia semper fides necessaria ad Eccle-
siam fuit ejusdem rationis, ac similiter spes,
atque adeo finis ad quem tendit Ecclesia ;
item princeps et caput praecipuum semper
fuit idem, atque eadem necessaria media,
quorum summa est charitas; haec autem suut
1 Vide disp. 23 de Incarnat.,. sect. 4.
560 DISPIJT. IX.
ex quibus unitas Ecclesise, sicut et cujuscum-
que Reipublicse consurgit.
A. Objectio prima tripliciter sokitur. —
Objectio secunda. — Solutio. — Hic etiam ob-
jieies primo : in ipso mundi initio duplex fuit
Ecclesia militans, bominum una, altera ange-
lorum. Respondetiir primo nos de bominibus
loqui. Secundo addimus, cum crearentur primi
homines , fuisse jam absolutam angelorura
viarn. Tertio, utraque illa Ecclesia vocatur ab
Auguslino supra una, quia licet naturis, quse
sunt vehiti maleriae, sit diversa, tamen forina
erat eadem, sicut fit una domus ex materiis
specie diversis. Secundo objicies : tempore
legis antiquae una erat Ecclesia Judseorum,
altera Geutinm, utramque enim fuisse Eccle-
siam nemo dubitabit; fuisse vero diversas,
patet ex diversitate legum, Sacramentorum,
Pontificum, unde, Joan. 10, ait Christus :
Alias ores kabeo, quce non sunt ex hoc ovili ,
et Paulus , ad Ephesios secundo : Qui fecit
utraque unum. Fatemur quidem non fuisse
tantam unitatem in Ecclesia ante Christi ad-
ventum, sicut nunc est; fuit tamen unitas
simplicter, quia in his quse primario et quasi
e*entialiter ad rationem Ecclesise spectant,
veram semper retinuit unitatem ; ea vero in
quibus erat diversitas, ad quemdam exterio-
rem cultum et ornatum pertinebant, sine qui-
bus potest unitas consistere ; sicut potest esse
unum reguum vel imperium, quamvis in va-
riis illius regionibus varise sint leges, scilicet
locis vel temporibus accommodatse.
5. Pro posteriori sensu qucestionis assertio
tertia. — Dico tertio : una semper in tota
temporis successione, atque eadem numero
Christi Ecclesia perseveravit; est certa, ut pa-
tet ex omnibus hactenus citatis. Ratio vero
est lere eadem, nam totius Ecelesioe, quee in
hac temporis successione continenter dura-
vit, idem fuit caput et Princeps, idem finis,
eadem fere media principaliora , et quasi es-
sentialia. Ea vero personarum mutatio quce
sensim fit, non satis est ad variandam unitatera
moralem, de qua loquimur : ut maucre cen-
setur semper eadem Respublica vel idem po-
pulus, tametsi partes illius paulatim varien-
tur. Imo, cum sirnili fere partium fluxu sub-
sistit unitas physica corporis humani, si non
perfecta, eerte quoe tamen sufficiat ut idem
corpus simpliciter humano more censeatur ;
quod etiam de quovis alio vivente sublunari,
imo et de fluviis perenniter labentibus veium
babet.
0. Objrcf.o solvitur. — Dices : unitas Ecclesise
DE EGCLESIA.
requirit unitatem sacramentorum, legum et
Pontificum, qui sunt veluti capita Ecclesise;
variato autem capite variatur et corpus. Res-
ponsio hsec est : preecipuum caput ponitur
Christus, ut jam diximus; alii deinde vicem
ejus habent; quare illorum successio nihil mi-
nuit umtatem Ecclesiee, quia omnes idem ca-
put repra^sentant, et illius utuntur potestate;
unitas vero sacramentorum non est simplici-
ter necessariu, sed unitas fidei, quse in orani
statu eadem perseveravit, juxta illud 2 Co-
rinth.: Halentes eumdem spiritum ficlei; et 1
Corinth. 10 : Omues eamdem escam spiritua-
lem manducaverunt ; de quo recte Augustinus,
19 contra Faustum, capit. 10. Quin potius, ut
supia sectione prsecedenti indicavi, etiam in
patria eadem Ecclesia perseverabit, quae a
proesenti tanquam vir a puero differt, ut
Pauhfs signifieat ad Ephes. 4 : Donec occurra-
mus omnes, etc, in nirum perfectum, etc. ;
quia, licet fides mutetur in visionem, tamen
finis, qui est quasi forma totius corporis, ma-
net idem numero; et similiter idem est prin-
ceps et caput, quod idem etiam debet semper
corpus retinere.
SECTI0 V.
An unitas Ecclesia? ex membris diversa mu-
nera et facultates habentibus consurgat.
1. Quidhic tractandum. — Hactenus de Ec-
clesia universali quadam ratione disseruimus;
nunc vero ad eum statum quem post Christi
Domini institutionem habet, sermonem con-
vertimus, quia hujus Ecclesise cognitio et plu-
ra requirit, cum ipsa perfectior sit, et praesenti
instituto magrs sunt necessaria, quamvis non-
nulla ex dicendis possint facile, servata pro-
portione, ad alios Ecclesise status accommoda-
ri. Diximus autem hanc Ecclesiam esse unum
corpus, et ideo explicandum superest an ho-
mogeneum illud sit, aut heterogeneum : quod
in titulo proposuimus. Quse qucestio si pro di-
gnitate disputanda esset , oporteret de tota
Ecclesite hierarchia, dc Episcopis, de Sacerdo-
tibus, ac de ca;teris ecclesiasticis statibus dis-
serere, quod quia praeter nostrum est institu-
tum, solum breviter veritatem explicabimus,
quantum necessarium est ad veram Ecclesiam
dignoscendam.
2. ■ Ilwrcticorum error varius. — Hseretici
igitur hujus temporis in hoc convcniunt, ut
pulcherrimum Ecclesise ordinem, et hierar-
SECT. V. AN UNITAS ECCLESI.E EX
cliiam a Christo institntam evertant ', nihil
tamen ipsi certnm statuentes; interdnm enim
omnia Ecclesise membra sequalia faciunt, om-
nes sacerdotes, omnes infallibiles jndices ve-
ritatis, et similia. Interdnm vero non negant
aliqnam personarnm et potestatum differen-
tiam. At quidam illorum volnnt non aliter
eam reperiri in Ecclesia quam in aliis hu-
manis Rebuspublicis, quibus ex natura rei
tota potestas est in communitate, ex electione
autem sola judicioque huniauo distinguuntur
magistratus et potestates; sic, inquiunt, Chris-
tus ipsi ecclesiastico populo potestatem sese
gubernandi in spiritualibus rebus dedit, desi-
gnationem vero modi et personarum illi com-
misit. Ita Lutherani et alii. Calvinus vero con-
gregationem seniorum praefert communi po-
pulo, et episcopum illi prseesse dieit, non ut
superiorem et judiccm , sed ut preecipuum
consulem, majorem quamdam auctoritatem
habentem, nec tamen negat plebi suam etiam
auctoritatem. Brentius etiam vult principes
saeculares habere quemdam primatum in ec-
clesiastica hierarchia, quam omnino confuudit
cum politica et civili.
3. Assertio prima probatur ex Scripturis.
— Probatur ratione. — Dico tamen primo in
Christi Ecclesia , prout ab ipso iustituta est,
esse ordinem hierarchicim, atque adeo mem-
brorum distin^tionem et ordinem. Circa hanc
assertionem late interalios discurrit Arboreus,
libro 5 Theosophise, capit. 9. Probatur tamen
pressius ex Paulo, I Corinth. 12 : Deus posuit
in E cclesia primum Apostolos, deinde Prophe-
tas, tim Pastores et Doctores ; et ad Ephesios
4, idem late deelarat, et ideo comparat Eccle-
siam corpori humauo, quod heterogeneum est,
quia sicut in hoc sunt membra diversa ad va-
rias actiones ordinata, ita in ea Eeclesia. Ea-
dem veritas colligitur ex aliis rebus quibus
sancta Ecclesia comparatur, ut superius atti-
gimus: Cant. 6, dicitur exercitus ordiuatus; 1
ad Timoth. 3, comparatur domui prudenter
institutaq ; in Evangeliis saepe eomparatur na-
vi ; \ Pet. 3, arca3 Noe; in quibus omnibus
varia inembra et mimsteria requiiuntur. Ra-
tio autem per se est manifesta, quia si hoc
ordine Ecclesia privetur, non potest intelligi
ejus unitas sine magna confusione ; dicetur
igitur ineptissime coustituta. Unde Cyprianus,
libr. 4, epist. 2, satis aute finem, ait Ecclesiam
1 De quo Bellar., lib. 1 de Cleric, a c. 2;
Vasquez, disp. 244 de Ordine; Salm., libro 1
in Paul., a disp. \ 1.
IWEMBMS DIVERSA MCNERA, ETC. 26!
veram intelligi non posse sine veris episcopis,
et pastoribus; et Hieronymus, contra Lucife-
rian.: Ecclesia non est qua? non habet sacerdo-
tes. De hac conciusione vide Dionysium, toto
libro de Ecclesiastica Hierarchia.
4. Notatio ex Dionysio. — Ex quo in capite
sexto, nota hunc usum, et hiefarchicum ordi-
nem primum omnium attendi posse ex dis-
tinctione membrorum perticientium, et eorum
qui perficiuntur, ut Dionysius loquitur. Naui
hoc modo distinguitur ordo pastorum et Sa-
cerdotum a grege, cpiam primam distinctio-
nem esse ex episcopi institutione constat, pro-
pter verba Pauli citata, et ex Act. 18 : In quo
vos posuit Spiritus Sanctus regere Ecclesiam
Dei; et ex perpetua Ecclesia^ traditione constat
ordinem sacerdotalem, et habentium spiritua-
lem potestatem, fuisse distinctum aplebe com-
muni et ordine laicorum, quod in sequentibus
ssepe latissime ostendam. Ratio autem est,
qnia hsec potestas et ordo est supernaturalis,
et ideo a Christo immediate manavit; in illis
ergo reperitur quibus ex se illam concessit;
legimus autem concessisse Apostolis et eorum
successoribus, non autem communitati. Atque
in hoc differt maxime ecclesiastica respubhca
a civili; nam, licet utiaque dimanet a Deo
tanquam ab universalissima et prima causa,
attamen prior cum ipsis hominibus ex natura
rei oritur, et ab eis sna voluntate et ratione
geritur; haec vero immediate fluxit a Christo
per potestatem illi datam in ccelo et in terra;
et ideo modus hujus Reipublicse et distinctio
membrorum ejus ab ipso immediate, quoad
ea quae praecipua sunt, ortum habuit; propter
quod in Tridentino, sess. 6, cap. 21, Christus
Dominus merito appellatur, snpremus Eccle-
sic? conaitor, legislator et gubernator.
5. Assertio secicnda de fide. — Probatur ex
Scriptura. — Dico secundo : in ordine perfi-
cientium seu sacerdotum varii etiam sunt ura-
dus et variae potestates in Ecclesia, etiam ex
Christi Domini institutione. Est etiam conclu-
sio hsec de fide certa, ex citatis verbis Pauli,
ad Ephes. 4, et Actor. 20, vers. 28, et 1 Cor.
4, iuitio; et hac ratione Saceriotes et Episcopi
vocantur mimstri Christi ; id etiam patet ex
ipsa Ecclesias traditione. Christus enim primos
Sacerdotes et Episcopos ordinavit, Luc. 22 :
Hoc facite in meam cmmemorationem ; Matth.
28 : Data est mihi omnis polestas in ccelo et i%
terra ; euntes, etc; et Joau. 20 : Accipite Spi-
ritum Sanctum : quorum remiseritis peccata ,
remitiuntur, etc, de quo infra plura dicam.
Nou tamen definio an omnes Apostolos Cliristus
262 DISPUT IX
immediate ordinaverit episcopos, vel aliquos
taritum, nam id sub opinione est, quam infra,
disp. 10, sect. 1, num. 5, breviter perstringe-
mns; ipsi vero Apostoli plures alios Episcopos
crearunt, qui semper fuerunt tanquam Prin-
cipes Ecclesiee et aliorum fidelium pastores,
ipsisque datur potestas ordinandi Presbyteros
et regendi Ecelesiam, quee omnia indicavit
Paulus ad Tit. 1 : Hujus gratia (inquit) reli-
qui te Cretce, etc, ut constituas per civitales
Presbyteros. Unde etiam eonfirmatur banc ju-
risdictionem et modum regiminis a Cbristo
esse institutum, quia stabile in Ecclesia per-
mansit; si autem ex hominum esset institu-
tione, facilius mutaretur, ut in rebus aliis
passim videmus. Ratio vero est, quia tota heec
distinctio oritur ex diversa potestate ordinis et
jurisdictionis quse per se potestatem ordinis
supponit, et illis tantum competit quibus vel
ipse Christus eam immediate concessit, vel
eorum successoribus, qui a Christo mediate
illam receperunt. Quee omnia l aperte etiam
confirmant hanc potestatem non esse in plebe
aut populo fideli, neque ex Reipublicee insti-
tutione manasse, nec etiam principibus secu-
laribus convenire, quod in sequenti sectione
latius confirmabo, et seepe in sequentibus idem
occurret; ex professo tamen demor.stranda est
in materia de ordine. Vide Hosium, in con-
fessione Polon., capit. 52 et 53, et 1 contra
Brent. Ex historieis, vide Eusebium, lib. 3; et
Nicepbor. , lib. 2; Turrecrem., lib. 3, cap 4.
6. Assertio teriia ex Dionysio. — Dico ter-
tio : preeter ordinem Sacerdotum, iu Christi
Ecclesia est aliqua alia distinctio graduum et
statuum eorum, qui ad eeternam felicitatem
tendunt. Haec est Dionysii supra ubi tres gradus
distinguit eorum qui perficiuntur, scilicet, ca-
tecbumenorum, de quibus jam diximus sect.
i, a num. decimo septimo,plebis fidelium, et
rnonachorum ; et quoad hos gradus est certa
conclnsio, nimirum duos esse ordines eorum,
qui post Baptismum receptum, ad beatitudi-
Liem tendunt : unum, eorum qui communi
via mandatorum incedunt, alterum eorum
qui perfectiorem consiliorum observantiam
profitentur, ut satis patet, tum ex illo loco
Evangelii : Serva mandata; et : Si vis perfec-
tusesse, vade, et vende omnia, qucehahes, etc,
Matth. 19; tum ex perpetuo usu et tradi-
tione Ecclesiee. Refert Nicephor., lib. 2, cap.
■ Videri etiam possunt quee auctor scribit,
disp. 16 de Pcenit., section. I, et disput. 25,
scct. 1 ; et lib. 4 de Lcgib., a princ.
DE E';CLESIA.
16, ex Philone Judeeo, libro de Vita Contem-
plativa, vitam monasticam in ^Egypto a tem-
pore S. Marci incepisse, de quo etiam lege
Eusebium , libro 3, cap. 37; Epiphanium,
heeresi 58 et 50. Ratio denique id ostendit ;
ordinarius enim vitee modus et communitas
Ecelesiee communem etiam quamdam viam
mandatorum requint, perfectio vero et exi-
mia sanctitas Ecclesiee perfectiorem etiam
statum consulit et complectitur ' , de quo
plura in materia propria, quee est de stati-
bus. Vide Waldens., 2 Doctr. Fidei antiquee,
cap. 12.
SECTIO VI.
An Ecclesice unitas unum etiam visibile caput
in terris requirat ?
1 . Error hcereticorum negans, et varius. —
Quorumdam etiam Catholicorum. — In hac
queestione 2, nihil de Petro, nihil de Episcopo
Romanoinquirimus, sequentem enim de ea re
instituemus disputationem ; sed in genere tan-
tum, ut cognoscatur vera Ecclesia, et qualis
sit ejus unitas, explicandum est quale sit Ec-
clesiee regimen ; in qua re heeretici semper
contendunt, ut Agatho Papa, in epistola sy-
nodica notavit, monarchiam Ecclesiee everte-
re, ut gubematore snblato, atrocius atque vio-
lentius circa naufragia Ecclesiw hostis gras-
setur, ut ait Cyprianus, libro primo, epistola
tertia. Negant igitur instituisse Christum, ut
ejus Ecclesia in terris existens uno regeretur
capite ; narn ipse solus est caput Ecclesice,
ad Ephesios primo ; et supremus Rex a Deo
constitutus swper Sion montem sanctum ejus,
Psal. secundo. Raque quidam ex eis volunt
Ecclesiee regimen esse democraticum, id est,
per populum exequendum ; alii volunt esse
aristocraticum, id est, primatibus solum Ec-
clesise commissum, quos ipsi dicunt esse vel
seniores vel Principes seeculares, vel eorum
similes. Alii denique Ecclesiee regimen volunt
esse mixtum ex democratia et aristocratia,
nihilque habere monarchiee. Quidam vero ex
catholicis autumant Eeclesiee regimen esse
quidem monarchicum, ita tamen ut potestas
regendi Ecclesiam non a Christo, sed ab ho-
minibus sit uni eorum collata ; ad quem mo-
I Dc hac partitione status, tom. 3 de Relig.,
lib. \, i c. 2.
II De hoc argum. late Coccius., lib. 7 de Hie-
rar. eccles.; Salm. in Paul., I. I, disp. 11.
SECT. VI. AN ECCLESIjE UNITAS
dum Joannes Hus et Wicleff. dixerunt Ro-
manis Pontifieibus datum fuisse Ecclesiee pri-
matum ab imperatoribus Constantino , et
Pboca ; qui damnantur in Concilio Coustant. ,
contra quos etiam infra ageudum ; sic igitur
nonnulli Catholici asseruerunt monarcbicum
regimen Ecclesiee manasse ab ipsa Ecclesia,
quod sentit Gerson., Ocham, etalii, existiman-
tes Concilium generale supra Papam esse, ut
disp. 5, in fine sect. 7, attigimus.
2. Prima assertio de fide. — Duplex modus
supremce potestatis. — Dico ergo primo : Ne-
cesse est esse in Ecclesia unam aliquam su-
premam potestatem, ad quam pertinet univer-
salis Christi Ecclesiae regimen. Conclusio est
de fide, quam vix ullus heereticorum negat.
Notandum enim est aliud esse dari in Ecclesia
potestatem supremam , quee jurisdictionem
babeat , et vim directivam et coactivam in
universam Ecclesiam ; aliud vero banc potes-
tatem esse in uno homine, aut fortasse in
multis ; atque controversia cum heereticis, po-
tissimum versatur de hoc secundo puncto ;
nunc vero solum affirmamus primum. In quo
nota secundo dupliciter posse intelligi in Ec-
clesia unam esse potestatem supremam1, cu-
jus est illam regere : uno modo, universe et
qnasi in speeie potestatem illam intelligendo,
ut si episcopalis muneris esse dicatur univer-
salem Ecclesiam regere, ita tamen ut nullus
sit in individtio episcopus, nec episcoporum
ecetus, qui Ecclesiae universali preesit, sed
unusquisque episcopus in sua Ecclesia supre-
mus sit pastor, hocque modo inter omnes
episcopos divisum sit onus gubernandi uni-
versam Ecclesiam, quod certe regimeu videu-
tur optare in Ecclesia omnes Schi^matici, et
preecipue haceetatein eo erravitHenricusVIII,
Anglorum rex, qui non episcopis, sed regi-
bus, eo quem diximus modo, commissam
Ecclesiee universse curam putavit , et ideo
unumquemque regem in suo regno Ecclesiee
caput esse affirmavit ; ubi duo involvuntur
errores : prior, confundens potestatem eccle-
siasticam cum civili ; posterior, unitatem Ec-
clesiee scindens, ut patebit. Alio ergo modo in-
telligendum est dari in terris unam supre-
mam potestatem, quee.per se primo respiciat
universam Ecclesiam, ac possit habere actus
quibus illam obliget; hoc ergo sensu intelli-
gitur conclusio , et est certa fides, quam ex
propriis principiis probabimus , cum ostende-
mus in quo resideat heec potestas.
1 Consule Defens. fid., lib. 3., c. 13.
UNIJM ETIAM VISIBILE CAPUT, ETC. 263
3. Prohatur assertio prima. -- Hceretico-
rum e/fugium oustruitur. — Nunc ratione tan-
tum argumentor, primo, quia sine hac supre-
ma potestate non posset servari Ecclesiee uni-
tas, quee est unitas corporis politici ; unde si-
cut non potest intelligi una Respublicaabsque
una suprema potestate civili, neque unus exer-
citus absque uno imperatore, ita neque Eccle-
sia perfecte una sine una suprema spirituali
potestate ; quomodo arguit Hieronymus, epis-
tola ad Rusticum monachum : In omni (inquit)
grandi exercitu unius sigmcm spectatur. Oc-
currunt vero heeretici habere Ecclesiam unum
supremum Principem, sed illura esse Chris-
turn ; possuntque id urgere, quoniam ante
Christi adventum Ecclesia erat una, quamvis
non esset in terris una suprema potestas, quee
toti Ecclesiee prseesset. At hoc aperte militat
contra uuitatem et dignitatem Ecclesiee, ut a
Christo instituta est ; olim etiam Ecclesia erat
una ob unitatem fidei ac finis ad quem ten-
debat; non tamen erat una respublica huma-
na, quee in exteriori ritu sacramentorum et
sacrificiorum commtinicaret, et eisdem prin-
cipalioribiislegibusgubernaretur : Ecclesiaau-
tem nunc a CHRISTI institutione habet hanc
unitatem, et credere tenetur multa superna-
turalia mysteria, quee antiquiori Ecclesiee non
fuerant revelata, in quibus omnibus credendis
eamdem servare debet fidei doctrmam; ne-
cesse est igitur ut in terris habcat unum ali-
quod caput quo administretur. Nam Christus
Dominus in ccelo existens eam solus invisibili-
ter quidem regere posset, id vero non esset
divinee providentiee consentaneum, quee mor-
tales homines semper per alios similes et hu-
mano modo gubernavit, ut experimento pa-
tet; unde Patres omnes exponentes id Joan-
nis decimo : Fiet unum ovile et unus pastor,
intelligunt de uno pastore in terris existente,
qui visibiliter pascat et regat. Nam pastor ille
alius plane promittitur, siquidem ipse Chris-
tus jam tunc erat. lta Augustinus, Chrysosto-
mus et divus Thomas locum intelliguut, et
Cyprianusetiam, libro primo, epistola decima
sexta. Confirmatur : nam intelligi non potest
una domus vel familia recte instituta absente
patrefamilias, nisi unus aliquis dispensator fi-
delis loco illius substituatur, ut Petro dixit
Cbristus, Luc. duodecimo: Quis putas est fi~
delis servus et prudens, quem constit2t.it Domi-
nus super familiam suam? Quee verba ad hoc
institutum ponderavit Chrysostomus, lib. 2 de
Sacerdotio, circa principium.
4. Prolatur secundo. — Secundo argumen-
204 Disruf. ix.
tor : si in Ecclesia non est una supreina potes-
tas quse toti prsesit, et singulis episcopis sit
superior. erit sane unusquisqne episcopus ca-
put supremum in suo episcopatu, quadimpri-
mis est contra perpeiuam Ecclesise traditio-
nem, qnacoustat fuisse ordinem inter Episco-
pos, Archiepiscopos, Primates, Patriarehas, ut
patet ex Nicseno Concilio, capite sexto, et ex
AnacletoPapa, epistola tertia. Deinde imperfec-
tus et inutilis essetordo Merarchicus Ecclesise.
Preeterea, quia jam sequeretur summa confu-
sio in Ecclesia, quod ita ostenditur ; nam si
discordise sint et lites iuter Episcopos, quis,
quseso, judex eas dirimet? Certe vel ad princi-
pes sseculares recurrendum illis esset, quod
alienum est a fidei veritate et ecclesiastica di-
gnitate, vel oporteret bello et pugna Episcopo-
rum jurgia dissolvi, sicut inter reges contingit.
Qnod quam sit contra ecclesiasticam discipli-
nam per se satis constat. Deinde, quis eonti-
nebit in officio ipsos Episcopos, nam si uuus-
quisque eorum supremus in terris est, a so!o
Christo poterit coerceri, quod est absurdissi-
mum : maguis enim periculis esset tunc ex-
posita Eeclesia, nam inter tot Episcopos hu-
manum est esse aliquos discolos, et plures sine
dubio essent, si nulluin agnoscerent superio-
rem ; hac certe de causain singulis episcopati-
bus necessaria est potentia una supra omnes
presbyteros et parochos, ut nimirum illi in
pace et officio contineantur. Adde non po-
tuisse servari alias fidei unitatem, quia unus-
quisque Episcopus doceret pro libitu, nequc
ullus se submitteret aliorum judicio, si in eis
non agnoscerent superiorem potestatem; ex
quo aperte sequuntur schismata et varietas
in doctrina ; quare recte Chrysostomus, homi-
lia ultima ad Hebrsos : Malum est (inquit)
ubi non existit prima/us, et multarum cladium
occasio, et confusionis turbarumque princi-
pmm. Idem Gregorius, lib. 4, epistola seu ca-
pite 2, Cyprianus, Athanasius, et alii infra ci-
tandi.
5. Prolatur tertio. — Tertio, arguitur ex
Ecclesise propagatione et conversione infide-
lium ; eam eaim Christus Ecclesiam instituit
• maj universum mundum oecuparet, et ideo
Apostolos in totum mundum misit, ut praedi-
carent Evangelium omni creatur/r ; quod cum
per solo^ Apostolos perfiei non pos$et, opor-
tuit permauere in Ecclesia pbtestatem ali-
quam, cui ex officio incumbat curare iiifide-
!ium conversionem, quoil non nisi ad supre-
mam quamdam potestatem, o.ni tota Ecclesia
commissa sit, pertincre ullo inodo potest, nam
DE ECCLESIA.
unusquisque particiilarium episcoporum sua
dicecesi contentus est, et extra illam jurisdic-
tionem non habet, neque illo ex officio in-
cnmbit praedicatores Evangelii ad externas
gentes mittere. Unde in sequentibus * osten-
demus hanc curam sempcr fuisse in uno ali-
quo universali Pastore Ecclesias. Huc accedit
oportuisse saepe post tempora Apostolorum,
imo et nunc interdum esse necessarium no-
vos episcopatus condere, quos tamen con-
dendi nullus privatorum episcoporum habet
auctoritatem. Idem argumentum sumitur ex
ipsorum episcopatuum distinctione ; quis enim
unicuique suum terminum praescriberet , si
non esset una potestas ? Simile argumentum
est, si unus episcopatus cum Episcopo a-fide
deficiat; oportet enim pra?sto esse qui ex officio
partem Ecclesise coliapsam restauret, qua? ra-
tiones fere desumi possunt ex D. Thoma con-
tra Gentes, cap. 76.
6. Objectio. — Qnorumdam solutio. — Ap-
tior solutio. — Objicies tamen : Clemens
Papa, libro 6 Constitut. apostolicarum, cap.
14, et Eleutherius, epist. ad Episcopos Gal-
line, docent Episcopis esse commissam uni-
versalem Ecclesiam ; ergo unicuique sua pars
concredita est, Respondent quidam totam Ec-
clesiam ex charitate singulis Episcopis esse
commissam, quia unusquisque tenetur totius
Ecclesise bonum, saltem ex charitate, curare.
ItaTurrian., 1. 1 de Canonibus, cap. 9 et 10.
Respondeo tamen munus quidem regendi Ec-
clesiam esse commissum Episcopis, non ideo
tamen excludi unum illorum caput, quod iu-
teripsos supremus etiam episcopus sit, ut in
sequentibus ostendemus.
7. Assertio secunda defide. — Probatur in-
terim auctoritate. — Dico secundo : potestas
universalis in totam Christi Ecclesiam per se
non residet in tota aliqua hominum congre-
gatione aut multitudiue, sed in uno tantum
honiine, quod est dicere Ecclesia? regimen esse
monarchiciim. Cdnclusio estcerta, et, ut ego
arbitror, de fide, quam in sequentibus, eum
ad particularia descendemus, ex propriis prin-
cipiis fidei commodius probabimns; quam-
vis non desint aliqua unde in universum hoc
probari posset, non designando personas Pe-
tri et successorum ejus ; Joannis 10: Erit
nnum ovile et uvus ptstor, quod pnvdietum
fuerat Ezech. 37 : Et pasfor unus erit om-
nium eorum; Luc. 12, Matth. 24: Quis putas
est fidelis servus et prudens, quem constituit
1 Disp. 10, sect 2, nura. 22.
SEGT. VI. AN ECCLESL-E IJNITAS
Dominus super familiam suam? Matlh. 12 et
23. Luc. 22: Qui major est in vobis, fiat sicut
minor ; indicarat enim Christus aliquem eo-
rum esse caeteris praeponendum, ex quo orta
fuit contentio pradationis intes eos, ut Chry-
sostomus et Hieronymus advertunt. Preeterea
in omnihus metaphoris, quibus Ecelesiae capnt
in Scriptura significatur, plane unitas etiam
capitis indicatur ; dicitur enim regnurn, na-
tis, domus, corpus, exercitus ordinatus. Neque
satis respondebitur Christum esse ejusmodi
caput; nam, ut ostensum jam est, ipsa Eccle-
siae institutio, et unitas ac ratio divinse provi-
dentia? po.-tulat, ut qui toti Eeclesioe praefici-
tur, in terris sit, et visibiliter eam gubernet ;
quod non minuit Christi dignitatem, sed po-
tius consonat valde ipsius bonitati, quod ex-
cellentem potestatem suam cum hominibus
communicet; verum de principiis fidei, pro
assertione probanda proprie, ut dixi, infra
plura adducemus.
8. Acccdit primo ratio de qua lib. 2 De/ens.
fidei, c. 10. n. 23. — Confirmalur secundo. —
Ratione jam argumentor primo, quia creden-
dum est ita Christum Domiiium instituisse Ec-
clesiam, quam summa charitate prosequeba-
tnr, ut optimo et perfectissimo modo regere-
tur; est autem optimum regimen monarchi-
cum, teste Aristotole, octavo Ethicorum, ca-
pite decimo, tertio Politicorum, capite quinto,
et 12 Melaph., infine, ex Homero; Platone in
Politicis; Plutarcho in Solone; quod etiam de-
monstrat divus Thomas, prima parte, qusest.
103, articul. 3; quia unius regimen commo-
dius est ad conservandam, intcr eos qui re-
guntur , concordiam et pacem, in qua maxi-
mum bonum totius corporis consistit : Cujus
signum (iiiquit) est, quia etiam curn potestas
regendi in multis existit, oportet eos, ut bene
reganl, unum aliqua ratione fieri: etgo quo
major fuerit in regente unitas, eo erit utilius
et commodius regimen ad pacem retinen-
dam; hujusmodi autem perfecta unitas so-
lum reperitur in monarchia ; ergo, etc. Qua
ratione usus fuerat olim Justin. Martyr, in
Orat. Paraenetica ad gentes, satis ante me-
dium. Confirmatur, quia ubi unus est qui gu-
bernat, est major potentia, quia virtus unita
fortior evadit. Unde ipsae etiam Respublicae
quse democratice gubernantur, cum gran-
diora et urgentiora pericula occurrunt, unum
eligunt principem, ut commodius se tuean-
tur, ut Romani eligebant dictatores; ex quo
coneluditur monarchicum regimen stabilius
esse ac firmius, tum quia potentius, tum quia
UNUM ETIAM VISIBILE CAPUT, ETC 265
regulariter non turbatur intrinsecus seditioni-
bus , faciliusque resistit externis hostibus ,
cum sibi conciliatum sitet conjunctum. Unde
ex historiis constat monarchias ordinarie diu-
turniores fuisse quam respublicas. Tandem
id probari potest ex monarchia Dei, quam ex
ratione commodioris regiminis et providen-
tise probat Aristoteles citato loco Metapb. Ubi
concludit unum debere esse totius mundi prin-
cipem. Atque eadem ratione ostendit, Dei uni-
tatem Philo, lib. de Monarchia; Justin., lib.
ejusdem tituli ; Athanasius, Orat. contra Ido-
la; Hieronymus, epist. ad Rusticum mona-
chum. Habetur cap. In apibus, d. 7, q. 1 ;
Cyprianus, tract. de Idolorum vanitate ; ubi
etiam ostendit animalia irrationalia monar-
chiam appetere. Ecclesiasticum ergo regimen
eo erit perfectius, quo divino similius.
9. Iltereticorum evasio ex incommodis. —
Ad hanc secundam confirmationem, respon-
dent haeietici longe dissimilem esse rationem
hominum et Dei , qui omnipotens est, ac
summe bonus, et ubique prsesens, et omnia
pernoscens, quapropter facillime potest_, unus
cum sit, universa gubernare; secus vero de
hominibus , quibus hee omnes proprietates
desunt. Unde plura incommoda haeretici nu-
merant, quae in hoc regimine, si ad homines
accommodetur, reperiuntur. Primum, quia
sicut facile est unum solum gubernatorem im-
prudentem esse, aut pravum, aut cur-to in-
genio, sic facilius errare poterit aut ignoran-
tia, aut malitia. Secundum, unus ita respicit
bona et commoda propria , et suorum , ut
communia facile contemnat; unde non raro
accidit ut regnum in tyraunidem declinet.
Tertium, cum unum caput superiorem non
agnoscit, a nullo corrigi potest ; cumque laba-
tur facile, ejus regimen expositum est f:e-
quentibus periculis. Quaitum, cum homim s
appetant libertatem, et imperare potius quam
subdi, uni hominum semper subditos esse
molestissimum, et humanae inclinationi pror-
sus contrarinm esse necesse est ; erit ergo tale
regimen violentum, et praeter hominum con-
ditionem. Unde fit quinto, ut ubi unus est
princeps, omues illi invideant ; ex quo se-
qunntur seditiones et schismata, quod iu Ec-
clesia accidisse videmus, ubi quam plurimae
hsereses et perniciosa schismata, vel ex odio
contra Vicarium Christi, vel exinordinatu ap-
petitu illius excellentioe pullularuut. Tandem
hinc concluilunt adversarii, licet in aliquo
minori regno monarchia probari possit, eam
tameu in universum orbem iutroducere, et
266 DISPUT. IX.
absurdissimum esse et impossibile. quia fieri
commode non potest ut unus homo res totius
orbis curet.
10. Prwcludilur primo evasio prcedicta. —
Pra>cluditur secundo retorquendo majora incom-
moda. — Quinque incommoda. — Respondetur
primo, hinc recte concludi, unum principem
per sese, absque peculiarissimo Dei auxilio,
minime posse convenienter universam regere
Ecclesiam, quod non solum de singulis homi-
nibus, sed etiam de quacumque hominum
congi egatione verissimum est. Secundo, cum
res humanae non possint omnibus incommodis
carere, illae quae caeteris paribus minora intro-
ducunt, commodiores judicandae sunt. Multo
autem plura visuntur incommoda in regimine
plurium, quam unius : primum, quia cum
multi gubernant, vix consentiunt. Quod si
plurium suffragiis munus alicui demandetur,
alii fere semper commoventur. Secundum,
hinc existunt aemulationes et invidentiae inter
ipsa capita reipublicae, et animorum divisiones
quae interitum toti corpori afferunt. Tertium,
si illa multitudo est popularis, nullum potest
esse majus malum, quiainter eos plures ignari
ac stulti etiam quam sapientes inveniuntur.
Unde jam respublica ab stultis et pravis admi-
nistrabitur, siquidem plurium suffragio res
erunt definiendae. Si autem multitudo sitopti-
matum, tot fere principes erunt reipublieae
quotoptimates, sinullus eorum superiorem co-
gnoscat praeter conventum omnium ; cumque
unusquisque eorum quod suum est non minus
quserat quam si esset unus tantum, tale regi-
men, et in seditionem et in multas tyrannides
degenerat. Quartum, si facile est unum homi-
nem esse pravum aut ineptum etiam, non est
difficile unum inter multos electum reperiri
bonum ; difficile autem est in quavis multitu-
dine non solum omnes, sed etiam plures bo-
nos esse, sapientes, et ad regendum idoneos.
Quintum, non potest intelligi multorum regi-
men, quin saltem ad tempus unus vel duo eli-
gantur, quipraesint multitudini, alias resulta-
ret magna confusio, nec possent, ut oporlet,
conveniread regendam rempublicam; quorum
debet fieri frequens mutatio et successio., utvi-
demus accidisse olim in Republica Romana, et
similibus ; hoc autem fieri non potest sine ia-
commodo reipublieae, nam prius ii qui re-
gunt, dignitate privantur, quam experimento
noverint gubernare.
\ 1 . Prwcluditur tertio occurrendo incommo-
dis. — Tertio dicitur, illa incommoda, quae
ab haereticis in monarchia excogitantur, par-
DE ECCLESIA.
tim non esse vera, partim in ecclesiastica mo-
narchia, vel non reperiri, vel certe esse multo
minora. Primapars liquet. Nam potius monar-
chia est humanae rationi maxime consentanea ;
etenim ipse homo una ratione regi debet ; in
humano corpore unum caput habet principa-
tum ; in una domo unus requiritur paterfami-
lias, ut bene regatur ; in quolibet humano mu-
nere, vel artis, vel scientiae, ut ordinate fiat,
unus debet supremus praefici ; in toto denique
mundo fere omnes congregationes hominum
monarchice reguntur ; et Ghrysostomus, ho-
mil. 34 in 1 adCorint., ponderat Deum creasse
tantum unum Adam, et ex illo alios, ut mo-
narchiam commendaret; et Justin., in ipso
principio suae historiae, refert primum regi-
men in orbe fuisse monarchicum, et per mul-
tos annos durasse ; quod etiam Tertullianus,
libro 3 de Legib., ac Salust., in Catelin., tradi-
derunt J. Secunda quoque declaratur, nam
ecclesiastica monarchia non humana solum
virtute, sed divina prcecipue nititur; unde
quamvis pastor esse possit imprudens et pra-
vus, ita tamen, ut ostendimus, ab Spiritu
Sancto regitur, ut in praecipuis rebus, quae,
videlicet, ad fidem et mores spectant 2, non
permittatur errare. Deinde, ut Leo Papa ,
epist. A, docet, non solus Pontifex univer-
sam Ecclesiam gubernat, sed cooperatores ha-
bet episcopos, et hi parochos, quibus non ut
mercenariis, sed ut vieariis, et propriis pasto-
ribus, ex officio incumbit providere gregi :
Pontificis vero supremi est super pastores
omnes vigilare, atque univcrsam Ecclesiam,
quoad ea praecipue quae ad commune bonum
spectant. Atque ita fit ut totius Ecclesiae re-
gendae pondus et in plures sit convenientissi-
me distributum, et uni commissum sapientis-
sime. Quia, quamvis contendamus monar-
chiam esse optimam, non tamen negamus in-
ter homines, propter eorum imbeciliitatem,
necesse esse supremum monarcham subordi-
natis sibi potestatibus adjuvari, atque adeo
monarchiam quodammodo per democratiam
teniperari: illud tandem iueommodum per-
petiue subjectionis in hoc regimine fere nul-
lum est, tum quia Ecclesia non uni hominum
per se, sed ut Vicario Christi subjicitur, cujus
jugum est suave, cui servire regnare est ; tum
etiam quia cum Pontifici, non naturali regi-
mine, sed electioue succedatur, quilibet de
Ecclesia, si probus sit, et eligi potest, quod
• Hac de re Lipsius, 1. 2 Polit., c. 2.
2 Ostcnsum supra, disp. 5, sect. 8.
SECT. VI. AN ECCLESL^ UNITAS
nonnihil levat, si quod est gravamen, aliquid-
que appetitui naturae in dominando permit-
tendum est.
42. Accedit secundo ratio priticipalis, Eccle-
sice principatum non esse adwquate i% quolibet
e multis. — Secundo, principaliter probatur
conclusio ex re ipsa, et regimine Ecclesiee, ut
nunc procedit, evidenter ostendendo fieri non
posse ut haec potestas universalis competat
multis ; nam vel ita multis competit, ut pcr
illos immediate exerceatur , vel ita ut illi
unum eligant , cui talem conferant potesta-
tem. Primum duobus adhuc modis potest in-
telligi : unus est, ut haee potentia universalis
ita sit in omnibus, ut sit etiam in singulis
tota ; et hoc plane falsum est : primo, quia
nullus unquam fuit in Ecclesia episcopus prae-
ter Romanum, de quo infra dicemus, cui vel
apparenter, vel etiam arroganter talis fuerit
unquam attributa potestas, et qua ratione al-
teri tribueretur , eadem omnibus, vel certe
multis, vel saltem quatuor primis Patriarchis,
qui sempcr in Ecelesia praecipuae habiti sunt
diguitatis, esset tribuenda, quod plane falsum
esse, et per se constat, atque etiam ostende-
mus. Secundo, si hujusmodi essent plura ca-
pita, summa esset confusio , ac potins caput
nullum : unde recte Athanasius, orat. 9 con-
traldola: Sicut multitudo Beorum, nullitas
est Deorum, ita necesse est multitudinem prin-
cipum id efficere, ut nullus princeps esse vi-
deatur. Chrysostoraus etiam , homil. ultima
ad Haebraeos : Malum est ( inquit ) rectorem
non habere, et argumentum multarum calami-
tatum, et principium perturbutiouis et confu-
sionis, etc. Denique sicut monstrum esset cor-
pus habens duo capita, sic et regnum duo-
bus regibus subditum.
4 3. Nec etiam inadwquate. — Alter modus
est, si potestas illa sit in tota aliqua congre-
gatione, ita ut tota ipsa congregatio singulis
partibus ejus, verbi gratia, Episcopis et uni-
versae Ecclesiae superior sit, in nullo autem
Episcoporum per se talis potestas resideat.
Hic ergo modus improbatur eliam, primo,
quia si sola congregatio aliqua potestatem ha-
beret in universam Ecclesiam et in singulos
Episcopos, solum posset talis potestas exereeri
quando congregatio coacta esset, atque adeo
quando Concilium in Ecclesia non celebrare-
tur, nullo modo dari posset exercitium illius
potestatis, ex quo jam sequerentur incommo-
da in prima conclusione deducta; quis enim
curaret tunc quae per se primo referuntur ad
bonum totius Ecclesiee? Quis conderct leges
UNUM ETIAM VfSIBILE CAPUT, ETC. 267
pro diversitate temporum universae Ecclesiae
necessarias? Ad quem pertinebit studium pro-
pagandi fidem? Denique per se satis magnum
incommodum est niliil posse in universa Ec-
clesia statui, aut dispensari , aut modo alio
ordinari, nisi tempore congregati Concilii.
Secundo, improbatur idem secundus modus :
interrogo enim queenam sit multitudo illa in
qua haec potestas existat; nam aut est om-
nium fidelium congregatio, ut quidam haere-
tici ineptissime dixerunt; tum quia supra
jam ostendi in Ecclesia oves a pastoribus esse
distinctas; tum quia regimen esset democra-
ticum, atque adeo omnium pessimum, ut Aris-
toteles ait, 8 Ethic, c. 10. Vulgus enim non
merita virtutis expendit; non publicae utilita-
tis emolumenta rimatur, ut Ambrosius scri-
bit, 5 Examer., c. 21, et ut iuquit Chrysosto-
mus, hom. 2 in Joan., post med., et Hiero-
nymus, Matthaei 21, in fin. , populus iustabi-
lis est atque inconstans , ideoque illius regi-
men ejusdem modi esse necesse est. Tandem
impossibile esset talem multitudinem unquam
congregari adaliquidordinandum, de quo plu-
ra disp. 1 1, agendo de Conciliis. Aut illa multi-
tudo est aliquorum principum Ecclesise, qui-
cumque illi sint; et haec si superiorem non
habet, a quo congregabitur, cum tamen non
nisi congregata possit quidquam efficere ?
Quis prsecipiet singulis Episcopis, ut tali tem-
pore et tali loco conveniant? Certe si expec-
tandus esset mutuus omnium consensus, nun-
quam convenirent. Sed et post conventum
quis posset servari ordo, si omnes essent
aequales ? Quis tumultus et seditiones com-
pesceret, si nullum esset caput? Contingere
etiam facile posset ut membra vel personae
illius congregationis in duas aequaiis numeri
partes dividerentur, ac sibi adversarentur; in
qua ergo earum erit auctoritas et potestas ?
Simili ratione, si successive fierent hujusinodi
Concilia, illud utique majoris esset auctori-
tatis et potestatis, in quo plurcs convenireut ;
ergo Ariminense Concilium praeferendum es-
set iNicaeno, quia in illo 600 fuerunt episcopi,
in hoc 318, ut latius in citato loco de Con-
ciliis constabit.
14. Tertius modus qui afferretur excludi-
tur. — Tertius igitur modus dicendi est, potes-
tatem, de qua agimus, esse in multis, exerceri
vero per unum, cui multitudo illam contulit.
At hoc modo habemus primo Ecclesiae regimen
esoe monarchicum, darique universalem pas-
torem unum; quaestionemque superesse tan-
tum de origine potestatis, Secundo, constat
268 DISPUT. IX.
Ecclesiam per quamlibet congregationem mi-
nime posse conferre potestatem quam nou ha-
bet, quam certe in prsesenti non habere con-
stat, quia nec naturalis est, nec Christus un-
quam eam illi concessit, sed singulari tantum
perionse et successoribus ejus, ut disputatione
sequenti ostendam. Tertio, neque legimus,
neque unquam auditum est Ecclesiam conve-
nisse, et potestatem quam in se habebat in
unum caput transtulisse, siquidem neque tem-
poreiApostolorum, neque in generali aliquo
Concilio postea congregato , id factum esse
fingi potest. Ex quo aperte concluditur, si pas-
tor est in Ecclesia, ut vere est, illum non ab
hominibus, sed divina traditione esse intro-
ductum. Quarto, si Ecclesia contulit hanc po-
testatem, ac sibi elegit hunc regiminis mo-
dum, posset, si expedire judicaret, illum mu-
tare; consequens est heereticum, et contra
perpetuum morem et communem Ecclesiee
sensum. Quod si dicatur id non posse, Christo
ipso disponente ut modus hic regiminis per-
severaret in Ecclesia, jam hinc quinto arguo,
supremum pastorem Ecclesiee esse ex Christi
iustitutione, ab illoque habere potestatem im-
mediate, quamvis ab ipsa Ecclesia eligatur et
quasi praesentetur, ut in sequenti disputatione
explicabo. Tandem supra ostensum est Chris-
tum Dominum instituisse hierarchicum ordi-
nem Ecclesiee; perfectio autem hujus hierar-
chiae requirit ut ad unum usque supremum
caput totus ordo revocetur, quemadmodum
supra ostendi; ita ergo fuit a Christo institu-
tus ; incredibile namque est iustituisse ut in
Ecclesia essent presbyteri et episcopi, supre-
mum autem pastorem omisisse, a quo ceeteri
omnes depeudent necessario.
15. Accedit teriio ratio ab exemplis. — Ter-
tio, principaliter arguitur exemplis , et pri-
mum quidem sumi posset a naturalibus et cor-
poralibus rebus, ut supra in num. 3 indicatum
est, ex Hieronymo et aliis Patribus; in ange-
lorum etiam Ecclesia semper extitit, post
Doum, unus supremus Princeps, et velut caput
cseterorum ; io Ecclesia deinde triumphaiitej
quse ex hominibus et angelis constat, unum
est caput, Cbristus; quo cxemplo utitur Gre-
gorius, lib. A, epistola 13, et Bernardus, 3 de
Consideration.; Eeclesia vero militans debet
csse triumphanti similis. Unde Ignat., epistola
ad Sinyrnenses, ait Episcopum in Ecdesia
gcrere imaginem Christi in ccclo . Praeterea iu
vetrri lege unus summus Pontifex est a Deo
institutus, qui Synagoga; in spiritualibus prec-
esset, ut patet Exodi decimo octavo, et Nume-
DE ECCLESIA.
rorum M; quo etiam argumento utitur Inno-
centius III, in cap. Per venerabilem, Qui filii
sint legitimi; et Bernardus, libro secundo de
Consideratione; cum enim Ecclesia illa fuerit
figura nostree, ac minus perfecta, non est cre-
dibile ejus.regimen esse perfectiori modo a
Deo institutum. Hinc Patres docent, sicut sa-
crificium ac miuistri legis veteris significabant
sacrificium novee, ejusque sacerdotes, ita su-
premum synagogee Pontificem significasse non
solum Chrislum, ut volunt ha?retici, sed etiam
vicarium ejus, qui cum ipsius Christi perso-
nam gerat, eisdem signis significari potuit.
Vide Cyprianum, libro primo, epistola septi-
ma; Gregorium, in Pastorali, parte secunda,
capit. quarto ; Augustinum, in simili, 20 lib.
contra Faustum, cap. 48. Aliud exemplum su-
mitur ex hujnsce Ecclesise initiis, cum ab ipso
Christo Domino regeretur; tunc enim sine
dubio ejus regimen monarchicum fuit; cum
ergo semper eadem Ecclesia perseveret, eam-
dem formam regiminis retinere debet, alias
neque perfecta unitas servaretur, juxta Aris-
totelem, 3 Politicorum, cap. secundo, neque
Ecclesia prsesens ex Christi institutione imita-
retur perfectionem illius Ecclesiae, quam ipse
condidit, quod est absurdissimum. Notari
etiam potest, statim post Christi ascensionem,
Ecclesiam totam ab homine uno fuisse guber-
natam, ut ostendemas disputatione sequenti.
Notari quoque quod Leo Papa, sermone primo
de Petro et Paulo, et Eusebius, tertio de De-
monstrat. Evangel., cap. 9, attigerunt, provi-
disse Deum ut in priucipio nascentis Ecclesise,
totus fere orbis sub uno principe gubernare-
tur, ut una etiam Ecclesia in totum orbem
facilius introduceretur.
•16. Objectiones sex htreticorum. — Prima
confirm-atur. — Contra hanc veritatem obji-
ciunt Lutherani Paulum, 1 Corinth. 12, et ad
Ephes. 4, ubi, hierarchiam ecclesiasticam de-
scribens, ac pastores et Doctores numerans,
non meniinit unius capitis. Confirmatur Lucce
22 : Reges gentmm dominantur eorum, tos au-
tem non sic. Secuudo, quia tale caput neque
•est necessarinm, cum jam haheamus Christum
in ccelis; neque conveniens, quia non potest
orbis ab uno hominc commode gubernari.
Tertio, Ecclesia ante Christi adventum una
crat, nec tamen unum habebat caput univer-
sale, cum tamen Ecclesia debeat semper sibi
similis esse. Quarto, non cst in universo otbe
unus supremus princeps in temporalibus ; ergo
neipie in spiritualibus. Quinto, Cyprianus vi-
detur episcopos omnes snpremos facere, neque
SECT. VI. AN ECCLESI/E UNITAS UNUM ETIAM VISIBILE CAPUT, ETC.
m
habere iu terris judieium, sed eornm delieta
Dei judicio reservari, quemadmodum in sen-
tentiis Coneilii Carthaginensis apud ipsum
Cyprianum legimus. Sexto, Hieronymus, ad
Tit. 1, docet Ecclesias olim consilio presbytc-
rorum regi consuevisse; postea vero, quia
unus dicebat : Ego sum Pauli, ego Apollo,
constitutum fuisse ut unus cseteris emtneret;
non ergo a principio extitit spiritualis monar-
chia.
17. Respondetur ad primum. — Ad confir-
mationem. — Ad secundum. — Ad tertium. —
Ad quartum. — Ad guintum. — Ad primum
respondetur, non oportuisse Paulum nume-
rare singulas Ecclesiae dignitatesinindividuo,
sed veluti in specie. Quare cum primo loco
Apostolos numerat, illum comprehendit qui
apostolicam dignitatein, atque adeo universa-
lem potestatem retinet ; quem certe vult Pau-
lus ad Ecclesiae institutionem et debitum or-
dinem esse necessarium, itaque comprehendit
Summum Pontificem, qui vere et proprie
successor est Apostolorum : similiter cum pas-
torum meminit, Summum Pontificem plane
includit, qui supremus est Ecclesiee pastor.
lta Bernardus, libro tertio de Considerat. Ad
confirmationem, non negat Christus aliquem
in Ecclesia fore majorem et superiorem cse-
teris; imo id aperte affirmat dicens: Qui ma-
jor est in robis, fiat sicut minor ; modum igi-
tur gubernandi docet, nimirum, ut sit absque
fasttt, et appetitu dominandi ; quod clarissime
constat ex contextu ; seipsum enim constituit
exemplmn, qui sine controversia omnibus
preeerat. Ad secundttm, illo argumento, si
quid valet, probaretur non esse etiam neces-
sarios in Ecclesia Episcopos, quia Christus est
Episcopus animarum nostrarum, 1 Pet. 2; et
eadem ratione neque Doctores, neque Apos-
tolos, ueque sacerdotes, quia haec omnia in
Christum conveniunt ; est ergo Christus caput
Eeclesiae preecipuum, invisibiliter influens in
illam, preeter quod requiritur visibile alind
caput, quod vices illius gerat, sicut, absente
rege, oportet aliquem pro rege esse , ut supra
etiam dtctuni est. Quomodo autem hoc proete-
rea sit eonveniens, jam in prima ratione de-
claravimus ; quin etiam ostendimus impossi-
bile esse universalem Ecclesiam alio modo
gubernari, si seeludamus miracula, et ordina-
riam Dei providentiam attendamus Ad ter-
tium, supra jam negata est consequentia, et
ratio differentiee assignata; Ecclesia autem
praesens accommodari debet antiquae, in his
quse perfectionis sunt, non autem in iinper-
fectionibus, (juippe quee multo perfecdor est,
et magis una. Inde autem potest nonnulla si-
militudo servari, quia etiam olim in singulis
familiis, et quasi partialibus Ecclesiis, in qui-
bus erat idem ritus colendi Deum, tinus exta-
bat supremus sacerdos, et caput in spirittta-
libns, ut de Melchisedec in suo regno, Gen. 14,
insinuatur; et idem creditur de Adamo, Noe,
Abraham, Isaacet Jacob; Hieronymus quoque,
libro de Traditionibtts hebraicis super Gen.,
refert jus supremi sacerdotii pertinttisse tunc
ad primogenitos. Ad quartum, primo dicitur
non esse simile de temporali dominio; nam
qttia quodammodo naturale est, ab ipsis ho-
minibus erigi et constitui facile potest. Unde
quamvis Deus stta providentia regna dirigat
et gttbernet, non tamen voltiit dominatum
terree uni tribuere, sed id libertati hominttm
relinquere. Quare nullo unquam tempore,
totus orbis sub ttno principe vixit, quianeque
universi homines voluntarie se illis subjece-
runt, necjtte unus potuit totum orbem invitum
subdere ; secus vero est de potestate spirituali
ac supernaturali, qttee a Christo manavit, et
uni concedi potuit, sicque successive conser-
vari, ttt dicemus. Secundo, dicitur non po-
tuisse totttm orbem habere rationem unius
regni, vel unius Reipublicee temporalis ; opor-
tuisse autem in Ecclesia esse unam et eamdem
fidem, eadem sacramen.a. et easdem preeci-
puas leges semper retinen; qttod fieri recte
non potuit absque uno capite. Denique non
admodum expediret unica potestas in regno
temporali, posita hominttm malitia et appe-
titu dominandi : consistunt enim ac reguntur
temporalia regna coactione potius et poten-
tia, servoque timore, quam fide supernaturali
et amore filiorum, et ideo, vix posset ttniver-
sus orbis commode subesse uni principi ; Ec-
clesice autem unitas fide potissimum tuenda
est et conservanda, qua certe facit omnes fi-
deles uni capiti facile obedientes. Quare nulla
est inproposito allata similitudo. Adquintum,
dic Cyprianum loqui non generatim de om-
nibus episcopis, sed de iis qui in Concilio Car-
thaginensi aderant; qttod vero ait, defecttts
episcoporum esse divino judicio reservandos,
intelligit quoad plurima occulta, queeque re-
gulariter non possunt ad unum, quem in terra
habent, supremum judicem deferri, et ab in-
ferioribus non decet judicari; quod autem
Episcopi superiorem habeant in terris, alias
seepe docet Cyprianus, ut libro 3_, Epistola 15.
Vide Augustinum, 3 de Baptismo, capit. 3, ubi
dictum Cypriani locum interpretatur. Ad sex-
270 DISPUT. IX.
tum, primo dicitur Hieronymum non loqui
ibi de tota Ecclesia, sed fortasse de episcopis
particularium Ecclesiarum, quorum dignita-
tem superaliospresbyteros indicat non divino,
sedhumano jureinstitutam. quamviseam ins-
titutionem a tempore Apostolorum incepisse
non neget, ut patet ex eodem ad Evagrium.
Hax vero sententia Hieronymi alio loco ex-
pendenda est l, namqne ad prsesens niliil
spectat, cum non neget unum universalis Ec-
clesiae caput ; imo aliis locis apertissime illud
agnoscit, ut suo loco videbimus. Ad alterum
testimonium, respondetur Hieronymum velle
Episcopos esse pares quoad potestatem et di-
gnitatem ordinis, non jurisdictionis. Alias dif-
ficultates hic occurrentes in sequenti disputa-
tione enodabo.
SECTIO VII
An Ecclesia sancta, apostolica, et catholica
sit?
1 . Assertio prima. — Probatur auctoritate.
— Quatuor prsecipuae proprietates in Symbo-
lo tribuuntur Ecclesiae, scilicet, esse unam, et
tres alias, quas in titulo numeravi. Unitatem
hactenus explicui : sequitur ut caeteras 2, quee
clariores sunt, breviter expediam. Dico ergo
primo convenienterEcclesiam nominari Sanc-
tam. Conclusio est de fide ex Symbolo, colli-
giturque ex omnibus locis Scripturae, in qui-
bus Ecclesia dicitur, columba, sponsa, amica,
regina, domus Dei, regnum ccelorum; his enim
omnibus metaphoris sanctitas Ecclesiae signi-
ficatur. Unde Gant. 4 : Tota pulchra es, anima
mea; ad Ephes. 5 : Ut exhiberet sibi Eccle-
siam non habentem maculam, neque rugam;
quod fieri per lavacrum regenerationis dicitur,
ad Tit. 3 ; de qua Ecclesise sanctitate bene
Augustinus, lib. de Perfectione justitiae, et
Fabianus Papa, epist. 3 ad Hilar. ; Sixtus III,
Epist. decretal. , cap. 5; Hieronymus, ad
Ephes. 5.
2. Prima causa unde Ecclesia sancta voce-
tur. — Recipit autem hanc denominationcm
Ecclesia, primum apotioriparte; semper enim
1 Vide auctorem, de Poenitent., disp. 25,
sect. 1, n. 4; Valent., tom. 4, disp 9, q. 1,
punct. 2; lib. 3 Defens. fid., c. 12, n. 9.
2 De Ecclesiae notis Salm. in Paul., a dis-
put. 4 ; Bellar., 1. 4 de Notis Eocles. ; Valent.,
toto lib. 6 suse Anal.; Hosius , de confess.
Polon., a c. 21.
DE ECCLESIA.
in ea plurimi sunt justi, et quamvis numero
pauciores quam peccatores , attamen , quia
coram Deo majoris aestimationis est unicus
justus quam peccatores multi , ideo ab eis po-
test denominari, praecipue cum sanctitas jus-
torum sit ex intentione et instituto Ecclesise ,
cui contraria est malitia. Unde secundo dici-
tur Sancta ex fine, et mediis, legibus, sacri-
ficiis, sacramentis, atque adeo ex toto univer-
sali cultu Dei, cui tota est dedicata. Vide Au-
gustinum , 3 de Doctrina Christ. , cap. 32.
Tertio (inquit Hosius, lib. de Fide , cap. 21)
dicitur Sancta, id est sancita, munita et fir-
ma : est siquidem supra petram fundata : Nec
portce inferi prcevalebunt adversus eam ,
Matth. 16. Unde Chrysostomus , hom. de Ex-
pulsione sua, tom. 5, affirmat Ecclesiam fir-
miorem esse terra et ccelo, in quo fixas habet
radices, faciliusque solem extingui, quam Ec-
clesiam obscurari. Unde Apocalyps. 21, Eccle-
siae sol Christus ipse appellatur. Quarto, pos-
set Ecclesia denominari Sancta a suo capite,
quod est Christus , non sola extrinseca deno-
minatione, sed quia ejus merita per intrinse-
cam sanctitatem participat , et ad eumdem
modum dicitur Sancta ab Scriptura, quee a
D. Thoma appellatur, Ecclesice cor, eam vivi-
ficans et sanctificans. Tandem dici potest Ec-
clesia Sancta, quia extra eam nulla est sancti-
tas , et in ea, a quocumque iliam quaerente ,
invenitur ; qua quidem ratione ad hanc pro-
prietatem altera revocatur, extra Ecclesiam,
scilicet, non esse salutem, quod in arca Noe si-
gnificatum fuisse dicitur, 1 Pet. 3; qua de
causa Augustinus ait, lib. de Symbolo , cap.
10 : Nonpotest in ccelo habere patrem, qui no-
luit in terris Ecclesiam habere matrem ; ad
hanc similiter Ecclesiae sanctitatem spectat,
esse rectissime ordinatam et institutam, quod
a sapientissimo auctore CHRISTO creata sit,
ideoque in Scriptura comparatur exercitui, re-
gno, horto, corpori, et aliis rebus, quae hanc,
quam videmus, Ecclesise pulchritudinem iudi-
cant. Consule Turrecr., lib. 1, cap. 21.
3. Objectio contra prccdicta, ejusque solutio.
— Objicies vero contra hanc proprietatem :
bonum ex integra causa ; sed in Ecclesia non
est integra sanctitas ; ergo sancta dici nequit
simpliciter. Respondetur, quamvis non in om-
nibus membris Eeclesice sit sanctitas, attamen
propter alias adductas ratioiies simpliciter et
vere nominari Sanctam, pr3ecipue quia soope
totum denominatur a forma, quae residet tan-
tuni in quibusdam partibus; est autem in mul-
tis Ecclesioe membris integra sanctitas ; at-
SECT. VII. AN ECCLESIA SANCTA
que hoc prsecipue verum est, cum ratio to-
tius per se salvari potest in solis partibus dic-
tam formam habentibus, ut, in posito casu,
si solum darentur in Ecclesia illa membra,
quee sunt vere sancta et justa, vere et abso-
lute in illis salvaretur Ecclesia , ac sancta
esset. Consortium igitur peccatorum hominum
non impedit denominationem quae huic con-
gregationi per se debetur.
4. Oporteat-ne semper esse in Ecclesiajus-
tos. — Sed quseret aliquis an sit de ratione
Ecclesiae habere sanctitatis proprietatem, hoc
sensu ut necessarium omnino sit esse semper
in Ecclesia aliqua membra, in quibus sit vera
sanctitas et charitas. Respondeo, dictam pro-
prietatem non pertinere ad primariam et es-
sentialem rationem Ecclesiee, ut sic; ostensum
est enim supra, sect. 1, fidem esse sufficien-
tem ad unienda Ecclesise membra ; nihilomi-
nns, si de Ecclesia, ut a Christo instituta est,
loquamur, certum omnino videtur, neque
fuisse, neque fore unquam tempus in quo
non existat vera sanctitas in corpore Ecclesiee,
atque adeo in aliquibus ejus membris ; quam-
vis non sit necessarium esse in his vel illis de-
terminate sumptis ; ita interpretantur omnes.
Imo, et tota Ecclesiaitaintelligitillosarticidos
symboli : Credo sanctam Ecclesiam, et commu-
nionem Sanctorum ; colligiturque ex locis
Scripturae, in quibus promittitur Ecclesice
Christum et Spiritum Sanctum perpetuo habi-
taturos in illa, quee supra, in sect. 3, agentes
de perpetuitate Ecclesise, adduximus ; id etiam
constat ex efficacia Sacramentorum , quorum
verus usus non potest in vera Christi Ecclesia
deficere ; unde fit ut necessario aliqui , sal-
tem infantes baptizati, semper sint sancti; et
idem credo certissime de plurimi? adultis : si
vero loqueremur de Ecclesia ante Christi ad-
ventura, preecipue de initio illius, cum, scili-
cet, Ecclesia duobus tribusve constabat fideli-
bus, non est necessarium credere in nullo
instanti vel tempore Ecclesiam caruisse gra-
tia , saltem immediate post peccatum pri-
morum parentum ; de ceeteris vero tempori-
bus nihil est omnino certum, quamvis verius
certe videatur nunquam Ecclesiam, postquam
in multis propagari caepit, omnino fuisse va-
cuam charitate , quod ex discursu facto de
fide, in citata sect. 3, constare potest.
5. Assertio secunda de qua lib. 1 Befens.
Fid., a c. 15. — Prima causa cur Ecdesia di-
catur catholica. — Dico secundo Ecclesiam
Christi verissime dici et esse Catholicam ;
est de fide ex symbolo Apostolorum et Nicee-
ArOSTOLICA SIT ET CATHOLICA. 27 i
no, ac per se satis patet; nam esse Catholi-
cam, idem est ac esse universalem. Est au-
tem Ecclesia universalis, primo quoad locum,
quia toto orbe diffunditur, ut Augustinus in-
quit epistola 170, et sermon. 131 et 151 de
Tempore, et 2 cont. Petilian., cap. 38, et seepe
alias ; et patet ex illo Matth. ultimo : Euntes
in mundum universum ; et Psalm. 18: In om-
nem terram exivit sonus, etc. ; et 48 : A solis
ortu usque ad occasum, etc. ; et 71 : Domina-
bitur a mariusque admare. Nequevero opor-
tet ita esse Ecclgsiam universalem loco, ut
jam totum orbem occupaverit; satis est enim
fere in totum orbem fuisse introductam ,
et nullam esse regionem cujus non aliqua
pars Ecclesiee partem contineat; item , quia
de se ita tendit ad universum orbem occu-
pandum, ut ratio ipsa suadeat aliquando fore
ut totum occupet. Vide Augustinum , epist.
50, ubi rem hanc apte explicat; Dried. , li-
bro 4 de Dogmatib., capit. secundo, parte se-
cunda. Ab aliis preeterea consideratur Eccle-
sia universalis quoad locum , quia in terra
militans, in parte inferni purgans , in ccelo
est triumphans. Secundo universalis dicitur
quoad personas , quia omnes omnino gentes
et nationes ad se vocat, neque aliam religio-
nem secum in universo orbe permittit , in
quo differt maxime a synagoga. Ita Augusti-
nus libro de Unitate Ecclesiee et libro con-
tra Crescon., et epist. 40 , 50 , 61, patetque
Matth. ult: Docete omnes gentes ; Marci ult. :
Omni creaturce ; et : Qui non credit condem-
nabitur ; Act. 15, Luc. 24, ad Coloss. 3, vers.
11, ad Titum 1, vers. 4, et Psalm. 2 : Dabo
tibi gentes hcereditatem tua.ni, et denique ubi-
cumque vocatio gentium in Scriptura pro-
mittitur; tandem ad Roman. 10 : Non est
distinctio Judcei et Grceci ; et Act. 10: In
veritate comperi, quia non est acceptor per-
sonarum Deus, sed in omni gente, qui timet
eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
Vide Basilium, 1 cont. Eunomium , et dicta
supra de unitate Ecclesiee , sect. 4. Tertio
dicitur Catholica tempore, quia omnibus du-
rat temporibus : videantur dicta superius de
perpetuitate Ecclesiee , sect. 3. Quarto , pro-
priissime dicitur Catholica ratione doctrince ;
nam catholicam et universalem doctrinam
semper retinet, quam Paulus, citato loco ad
Tit., communem fidem appellavit, ut Glossa
ibi advertit ; dicitur autem Ecclesiee doctrina
Catholica et universalis, tum quia non privato
uniuscujusque judicio nititur, sed universali
consensu, et communi gcneralique regula fi-
272 DISPUT. IX.
dei fundatur, juxta Augustinum, 12 in Con-
fession., cap. 25; Cyprianum, 1. \, epist. 3;
tum etiam quia perpetua et universali tradi-
tione rccepta est, juxta illud Psal. 118: In
generationem et generationem veritas tua; un-
de Cyrillus, catechesi ultima, catholicam vult
Ecelesiam dici, quia catholice docet; tumdeni-
que, ut ex eodem Cyrillo , ibid., colligitur,
doetrina Ecclesiee catholica est, quia plane et
perfecte onnia dogmata, quee in notitia ho-
minum pervenire debent, de visibilibus et in-
visibilibus, de ccelestibus atque terrenis com-
plectitur. Item quia in ea omne genus virtutis
continelur, adversum vitia et contra peccata
omnia remedium invenitur. Vide Vincent. Ly-
rinens., et Hosium, libro de Fideet Symbolo,
cap. 22. Solum restat in hac preerogativa ad-
vertendum, proprie et perfecte convenire in
Ecclesiam, prout est a Christo Domino insti-
tutam ; antea enm erat quidem catholica, seu
universalis, secundum aliquam rationem ex
dictis ; ceeterae autem imperfecte satis in illa
reperiebantur.
6. Assert. 3, de qua in Defens. fid., lib. 1,
c. il et \S. — Dieo tertio Ecclesiam vere et
proprie dici et esse Apostolicam. Est de fide,
ex dictis Symbolis, et proprie eonvenit affec-
tio haeo Ecclesice post Christi institutionem et
adventum. Dicitur auteo Apostolica, primo,
quia Apostolorum praedieatione fundata est ;
secundo , quia super Petrum , Apostolorum
prineipem, tanquam super firmam petram ,
suo etiam modo est sedificata. Quae duo ex
sequenti disputatione magis patebunt. Tertio,
quia legitima successione et traditione deduct
est ab Apostolis, usque ad praesentia tempora.
Recte Tertullianus, lib. de Praescriptionibus
haeretieorum : Illa vera Ecclesia sentitur, qna?
ab Apostolis legitima successione deducitur.
Idem docent Irenseus, lib. 3, c. 3,lib. 4, c. 63;
Cyprianus, lib. \, epist. 6; Augustinus, epis-
tola 165 ad Generosum, et libro 4 contra epis-
tolam Fundamenti, cap. 4, et de Utilitate cre-
dendi, c. 17 et 46. Quarto, dici potest Apos-
tolica, quia illius Ecclcsise, qua± ab Apostolo-
rum tempore fuit , formam, regimen, atque
adeo unitatem retinet , ut supra agentes de
unitate Ecclesiae , scct. 4, exposuimus. Vide
Turrecremat., 1 lib.,c. 44 et sequentibus, ubi
tractal cur Ecclesia non dicatur etiam chns-
tiana, pontiiicia et evangelica, quae nuncu-
pationes ad loquendi modum potius qnam
ad rem spectant.
DE ECCLESIA.
SECTIO VIII.
An vera Ecclesia Christi visililis sit ?
1. Ha?reticorum error. de quo supra, disp.
5, sect. 6, num. 7, et in Defens. fid., l%b. 1,
c. 7 et 8. — Punctum quwstionis. — Hsec
quaestio ccepit tractari propter hsereticos hu-
jus temporis, qui duplicem distinguentes Ec-
clesiam,alteram visibilem, invisibilem alteram
esse dicunt; atque hanc posteriorem vcram
Ecclesiam solum esse. et Christi sponsam;
alteram vero solummodo apparentem , ac
seeundum quamdam humanam existimatio-
nem. Sed ne disputatio de verbis sit, rem,
de qua quaestio est , aperiamus : dupliciter
enim aliquid dici potest visibile aut invisi-
bile. Uno modo stricte, quatenus ad visum
vel sensum aliquem corporcum refertur ;
alio modo late, ut se extendit ad mentis co-
gitationem et judicium, vel clarum, vel sal-
tem obscurum , fidcique alicujus. Convenit
igitur nobis cum hsereticis, Ecclesiam, de qua
loquimur, confuse sumptam, esse hominum
congregationem, atque adeo constare ex per-
sonis corporeis et visibilibus. Iuterest autem,
quia illi negant, esse in hac Ecclesia proprie-
tates ullas visibiles, quibus absoluto et certo
judicio possit a nobis discerni in particulari
congregatio, quae vera Ecclesia est, ab aliis
Satanae congregationibus ; et hoc sensu vo-
cant eam invisibilem, id est, in particulari
et in individuo omnino occultam. Catholici
autem volunt veram Ecclesiam posse a nobis
certo judicio in particulari dignosci, atque
adeo esse visibilem, et per internum mentis
judicium, et per ipsos sensus externos desi-
gnabilem, non per se , sed veluti per acci-
dens, eo modo, quo substantia videri dicitur
visis accidentibus, atque etiam anima, visis
externis operationibus ; habet enim Ecclesia
visibiles proprietates et actioiies, in quibus et
per quas cognoci potest.
2. Prrcdicti erroris fwndamentnm primum.
— Alterum. — Fundamentum haereticorum
duplex occurrit. Alterum , quia forma illa,
qua Ecclesia constituitur, invisibilis omnino
est, ut ipsi volunt, aut scilicet diviua preedes-
tinatio, aut interna justitia, aut certe fides
absque ullo exteriori et sensibili cultu ; hoc
enim prrecipnc iutendunt, Ecclesiam invisibi-
lem astruendo, removere videlicet omnem
externam hierarcliiaui Ecclesico, caput visi-
SECT. VIII. AN ECCLESIA YISIBILIS SIT.
273
bile , regulam fidei animatam et visibilem,
omuem. denique externum cultum, et poli-
tiam quee ad uuitatem et consistentiam Ec-
clesiee pertineat. Alterum fundamentum est,
quia , etsi demus posse dari signa visibilia
veree Ecclesias^ semper tamen requiritur mte-
rior fides, quse neque in se visibilis est, neque
in externis signis satis ostenditur, cum omnia
falsa esse possint, ut in unoquoque hominum
apertius constat ; de nullo enim sine Dei re-
velatione possumus certo seire interiorem fi-
dem quam exterius profitetur; ergo idem erit
de quacumque homiuum congregatione. Ob-
jiciunt prseterea heeretici nonnulla Scripturae
et Patrum testimonia : primum ea in quibus
Ecclesia Christi dicitur in interiori homine
posita, Lucee 47 : Regnum Dei non venit cum
obsercatione, nec dicent : Ecce hic, aut ecce
illic: ecce eiiim regnum Dei intra vos est ;
4 Petr. 1 : Domus spirituaiis , sacerdotium
sanctum offerre spirituales hostias /ioaixn. 4 :
Spiritus est Deus, et qui adorant eum in spi-
ritu, etc. ; Jerem. 31 : Dabo legem meam in
cordibus eorum ; denique Psalm. 4i : Omnis
gloria ejus filice Regis ab intus. Preeterea Hi-
larius, libro contra Auxentium , in fine, et
Hieronymus contraLuciterian., asserunt tem-
pore Arianorum, veram Eeclesiam fuisse la-
tentem et occultam ; non ergo est de ratione
Ecclesiee ut sit visibilis; ergo neque hodie
discerni poterit. Tandem , inquit Brentius,
alias tollendus esset articulus Symboli : Credo
unam sanctam Ecciesiam,-ei reponendus : Vi-
deo unam sanctam Ecctesiam.
3. Assertio prima. — Prohatur ex Scripiura.
— Dico tamen primo : vera Ecclesia , suppo-
sita fide quam de illa habemus, discerni et
prudenter cognosci in particulari potest , per
externa et visibilia signa, quo sensu simplici-
ter et absolute visibilis dicenda est, quia vide-
mus eam congregationem hominum in indi-
viduo et in particulari, quam certo judicamus
esse veram Ecclesiam , ex his, quas ipsis ocu-
lis in ea conspicimus. Est de fide. Probatur ex
Scriptura. Matth. 1 8 : Dic Ecciesia? ; potest
ergo tibi constare quae sit Ecclesia, ahas quo-
modo ad illam loqueris; et quamvis sermo sit
de Pastore Eeclesiee , inde tamen sumitur suf-
ficiens argumentum, sicut ex verbis Ghristi ad
Petrum, Luc. 22 : Confirma fratres tuos; et
Joan. 20 : Pasce oves meas ; et 1 Pet. 5 : Pas-
cite qui in vobis est gregem ; quomodo enim
pascent aut confirmabunt quos non cognos-
cunt ? sic etiam, 1 Gorinth. 45, Paul. ait se
persecutum fuisse Ecclesiam; et in epistolis scri-
XII.
hit : Ecclesiw, quce est Corinthi, Ephesi, etc.;
et ubicumque fere Scriptura nomine Ecclesia?
utitur, de aliqua certa congregatione, et ho-
minibus cognita loquitur, ut patet Actorum
45, ad Timoth. 3, Num. 20, 3 Reg. 48. Pra?-
terea est optimus locus Matth. 5 , quem pou-
deravit Augustinus, de Unitate Ecclesia?, cap.
44 et 20 : Non potest civitas abscondi supra
montem posita, id est, Ecclesia in Christo fun-
data, de quo Isa. 2, et Mich. 4 : Erit in novis-
simis diebus pratparatus mons domus Domini,
etc. ; quee loca ita intelliguut Hieronymus
ibid., et Augustinus, tract. 1 in 2 Canonic.
Joan. , ubi etiam in hunc sensum interpreta-
tur id Psal. 48 : In sole posuit tabernaculum
simm: Vocai, inquit, Ecclesam tabernaculum,
qnia in terra peregrinatur, juxtaidApocalyps.
42 : Erit tabernaculum Dei cum hominibus.
Vide eumdem Augustinum, in Psal. 30, 44 et
47. Sumitur etianl optimum testimonium ex
Isaia? 61 : Ficdws perpetuum feriam cum eis,
etc. ; omnes, qui viderint eos cognoscent illos,
quia isti sunt semen cui lenedixit Dominus ;
quo in loco sermonem esse de Ecclesia, con-
stat ex Lucae 4, ubi Christus de seipso et sua
spirituali propagatione verba illa interpreta-
tur. Eodem modo loquuntur Patres omnes de
Ecclesia. Augustinus, supra, et 2 contra Litt.
Petil., cap. 32 ; Gregorius, epistol. 48, etlib.
32 Moral., cap. 42 ; Chrysostomus, homil. 4
in cap. 6 Isa. : Faciiius est (inquit) solem ex-
tingui, quam Ecclesiam olscurari; Origenes,
hom. 30 in Matth., aliquanto post initium :
Ecciesia piena est fuigore, etc. ; et alii citati
et citandi ; haec enim eo spectant, ut Eccle-
siam conspicuam ac visibilem admodum de-
clarent.
4. Probatur deiude raiionibus. — Prima. —
Secunda. — Ratione arguo primo ex dictis Scri-
pturee locis ; nam tenemur Ecclesiee veree nos
adjungere, et pastoribus ejus obedire, sociis et
fratribus communicari ; heec autem fieri non
possunt, nisi de Ecclesia vera nobis constet, de
qua ratione vide Cyprianum, libro de Unitate
Ecclesiee ; Hieronymum, epistol. ad Damasum
de Nominibus hypostatic. ; S. Augustinum, 4
de Baptismo, cap. 4. Secundo, ostensum est
supra, in sect. 5, corpus Ecclesiae postulare
ordinem hierarchicum ; certum est ulterius
debere esse in vera Ecclesia visibilia sacra-
menta, sacrificium sensibile, scripturam, ex-
teriorem preedicationem, caput, et pastores qui
cognosci possint ab Ecclesiee membris; alias
maxima esset perturbatio et confusio in Eccle-
sia ; omnino ergo oportuit esse visibilem.
48
274 DISPUT. IX.
Unde recte Augustinus, lib. 17 contra Faust.,
c. 11 : In nullum nomen religionis congregari
h">niues possunt, nisi aliquo signaculorum, tel
sacramentorum visibilium consortiu colligen-
tur. Vide ipsum Augustinum, tertio coritra
epistolam Parmenian., capite primo. Gonfir-
matur, nam Ecclesia, qua± tempore Apostolo-
rum extitit, et in quam Spiritus Sanctus visi-
biliter descendit, visibilis erat, eademque visi-
biliter aucta fuit, quando die uno jam tiia,
jara tjuinque millia hominum ad illam sunt
addifa, Actorum primo, secundo, tertio, et
quarto. Eadem consequentibus annis per sen-
sibilem prsedicationem et miracula paulatim
crevit. visibiliter. Eadem denique continuata
serie propagata , et quasi per manus tradita,
ad uos usque pervenit; erit ergo et haee prae-
sens Ecclesia etiam visibilis , cum eadem sit,
atque eisdem siguis sensibilibus discerni
queat.
5. Assertio secunda. — Probatur primo. —
Dico secundo : Ecclesia Christi vera, illa est
qiae perpetuo visibilis perseverat. Haecconclu-
sio parum a praecedenti differt, et eisdem fere
fundamentis nititur ; astruitur tamen ad re-
feilendam directe inanem illam distinctiohem
haeieticorum, et probatur primo. Nam Eccle-
sia quam Christus fuudavit visibilis est, ut
Scriptura docet, ettamen haec eadem est per-
petua; ergo duae ejusmodi proprietates eidem
Ecelesiae conveniunt, neque possunt a vera
Ecclesia separari, et utrumque patet ex Matth.
16, ubi de Ecclesia super Pecrum fundata, at-
que adeo visibili, dicitur, quod portce in/eri
non prcevalebunt adversus eam. Secundo, quia
semper oportet esse pastores visibiles in Eccle-
sia. Est optimus locus ad Ephes. 4 : Quosdam
dedit, etc, ad consummationem Sanctorum
donec occurramus omnes in virum perfectum, id
est, usque ad diem judicii. Circa quem locum
vide Augustinum, 22 de Civit., c. 16, 17 et 18.
Tertio, quia semper oportet januam coeli esse
patentem, et viam salutis posse cognosci, quee
solum est in vera Ecclesia ; si autem illa esset
aliquo tempore prorsus invisibilis et occulta,
iu eo essenthomines quasi extra statum salu-
tis, quia non possent veram Ecclesiam iugre-
di, quanquam vellent. Quarto, quia usque ad
diem judicii scmperEcciesia complectetur bo-
nos et malos, et ita semper durabit, ut patet
ex parabolis Arcae, zizaniorum, et decem vir-
ginum, Matthseitertio, 13. et vigesimo; Eccle-
sia autcm mixta ex bonis et malis semper est
visibilis, ut Sancti passim docent, et Luthe-
rani non negant. Vide Cyprianum, serm. de
DE ECCLESIA.
Lapsi^; Augustinum, de Unitat. Ecclesiae, cap.
13 et 20, et sermoue 2 in Psalm. 101 et 147 ;
Bernard., serm. 29 in Cantic, circa id: Tenui
eum, nec dimiitam; Vincent. Lyrinens., in
Commonitorio. Quinto, impossibiie est veram
Ecclesiam non retinere veram fidem; fieri
etiam non potest ut eam exterius non profi-
teatur, cum debeat esse sancta, et ud salutem
non satis sit credere corde, sed oporteat etiam
ore confiteri, teste Paulo ad Roman. 10; ergo
semper Ecclesia existit visibilis. Tandem vera
Ecclesia visibilis est, et vera Ecclesia est per-
petua ; ergo visibilis Eeclesia iiia est quae
hueusque durat, perpetuoque durabit.
6. Ad primum fundamentum in n. 2. — Ad
secundum. — Primum fundamentum heeieti-
corum eversum jam est ; sumunl scilieet fal-
sum prineipium, in Eeclesia nihil requiii visi-
bile et externum; quod tamen ad consisten-
tiam ejus et quasi spiritualem unitatem per-
tinet. Ad alterum fundamentum, quamvis
vera fides interior sit, tamen per externa si-
gna videri aliquo modo potest ; quamvis ergo
non videatur ipsa forma qua membra Ecclesiae
interius uniuntur inter seipsa, videtur saltem
in suis signis, atque hoc est satis ut videamus
corpus Ecclesiae, et membra quae illud compo-
nunt; et de singulisquidem membris, quaudo
adsunt talia sigua verae religionis et obedien-
tiae eeclesiasticae, prudenter judicare possu-
mus vere esse membra Ecclesiae, quamvis non
certitudine prorsus mfallibili ; de toto autem
corpore, non solum prudenter, sed infaliibili-
ter etiam judicamus esse veram Ecclesiam, quia
licet facile posset unum vel aliud membrum
nos decipere, uon tamen corpus universum,
ut in sequenti sectione latius demonstrabo.
7. Ad tertinm. — Ad testimouia adducta,
respondetur, in quibusdam eorum doceri prae-
cipnum ornamentum et pulchritudinem Eccle-
siae in interiori virtute esse positam, non ta-
men propterea affirmari externa opera non
requiri, quamvis, ut haec Deo grata sint, ab
interiori virtute oporteat proficisci. Unde in
Psal. 44, praeter interiorem gloriam Ecclesiae,
requiritur ornamentum externum, quod ves-
titui deaurato comparatur, et circumdatum
dicitur varietate. Praeterea locus Jerem. 31 de
novo Testamento procedit, in quo primum et
praecipuum cst gratia et charitas, quse spiri-
tualia suut dona, ideoque dicuntur in corde
scribi ; sed haec tamen habent externa signa
quibus iii corpore Ecclesiae suo modo videan-
tur. In loco Joannis quarto peculiariter voluit
docere Christus advenisse tempus in quo im-
SECT. IX. AN CERTA, ET DIVINA FIDE
plendum eratid Malachiae priuio : Ir>. omni loco
o/ferttir mihi oUatio munda, atque adeo de-
lenduin tbre ritum omnem veteris legis, in <;ua
nnustantum locus et unum Solyma? templum
ad offerenduin Deo saorifioium designahatur,
et ob id ait: Neque in monte hoc, neque Ilero-
solymis adorabitis Patrem, non quod in illis
locis prohibitum foret adorare, sed quod ue-
que ritu Samaiitanoruin, neque Judoeorum,
neque ex necessitate iu eo loco, vel aiio qnoli-
bet, sed ubique locorum, et Christianorum ri-
tu, qui praecipue in vera fide et charitate po-
situs est, adoretur. Ita Chrysostomus, Cyrillus,
Theophylactus, Euthymius, divusThomas, et
Cajetanus iu illo loco. Jam apud Lucam, deci-
mo septimo, sermo aperie est de adventu
Christi Domini ih mundum, ac tacite distin-
guitur illic duplex adventus : alter jam pree-
sens, ratione cujus dicitur, regnum Dei iutra
nos esse, quod de justitia, et gratia interpre-
tatur Theopbylactus ; alter futurus ad diem
judicii ; dicitur autem fore sine obserzatione,
quia repente sicut fulgur adveniet. Vide Be-
dam et Ambrosium in illum locum. Porroau-
tem divus Petrus spiritualem domum vocat Ec-
clesiam, a preecipua ejus parte, nam maxime
vivit spiritu ; sic enim et justum hominem
spiritualem vocamus : hostias vero spirituales
appellat bona opera Christianorum, quia, ut
Deo accepta sint, esse debent fide et charitate
formata. Rursum, quia omnia quee in lege
nova praecipiuntur, quamvis externa sint, ad
fovendam augendamque spiritualem j ustitiam
referuntur ; ideo lex haec spiritualis dicitur ;
saepe namque spirituale vocatur non solum
quod in substantia sua tale est, sed etiam quod
spiritui servit, vel illi subjicitur, aut etiam il-
lum imitatur, quaphrasi Paulus resurgentium
corpora spiritualia vocavit. Ad ultimum quod
Brentius objiciebat, respondetur: sicut Tho-
mas vidit et credidit, quia, ut Gregorius ait,
aliud vidit et aliud credidit, ita nos videmus
quidem Ecclesiam, videndo exteriora signa et
veree Ecclesiae testimonia, credimus autem
internam pulchritudinem et formam ejus, ut
jam sectioue sequenti videndum est.
SECTIO IX.
An certa et divina fide constare possit hano
numero atque inindividuo, esse veram Ec-
clesiam?
1. Inr quo conveniamus cum hcereticis. —
In pra;cedenti sectione , in genere definivi-
CONSTABE POSSIT HANC NUMERO, ETC. 275
mus , Ecclesiam esse visibilem , et aliquo
modo credibilem, saltem humana et prudenti
fide; nunc explicandum superest an hoc ip-
sum simpliciter credibile sit atque adeo cre-
dendum fide divma '. Neque vero in communi
tantum, sed in individuo etiam oslendendum
est, queenam congregatio earum , qua3 in
mundo sunt, credenda sit vera Dei Ecclesia,
estque ejusmodi queestio iu hac materia prae-
cipua, utpote ex qua magnopere controver-
siarum omnium inter nos et haereticos reso-
lutio pendet; cum enim expressum in Scri-
ptura sit veram E<'clesiam esse columnam et
firmameuttim veritatis , omnes sibi veram
Ecclesiam attribuunt, ut sua falsa dogmata
vera esse persuadeant , quod notarunt Ire-
ii33us, hbro Sccuudo coutra Valentin. ; Lac-
tant., liiro & Divinar. Institut., cap. ultimo ;
Cyprianus, libro de Lnitate Ecclesiae, et libro
4, epistola prima; Augustinus de Fide et Sym-
bolo, cap. 10, de Agone Christiano, cap. 29,
contra litter. Petilian. , cap. secundo ; Ber-
nardus, sei-mone 66 in Cant. Convenimus
igitur cum haereticis eam esse veram Cbristi
Ecclesiam, in qua vcra Christi doctrina per-
severat; differimus tamen quod ipsi nullum
aliud signum verse Ecclesiae, praeter veram
doctrinam admittunt, ut videre est apud Ho-
sium, 5 contra Brent., et Petr. Sot., in Con-
fessione Catholica, cap. 4 ; nam, etsi alias
notas veree Ecclesiae interdum afferant, omnes
plane hanc primam includunt ; fatentur enim
requiri verum sacramentorum usum; illum
autem verum definiunt, qui ex sana doctrina
procedit. Addunt praeterea requiri obedien-
tiam erga ministros verbi ; sed intelligunt aut
certe intelligere debent de vero Dei verbo.
Itaque hoc tantum signo veree doctrinae utun-
tur, veram autem doctrinam ex sola Scriptu-
ra pure et simpliciter intellecta desumi vo-
lunt. Sicque concludunt veram Ecclesiam ex
sola Scriptura per se cognosci ; ad quod insti-
tutum afferunt Chrysostomum, homil. 49 in
Matth. ; Augustinum, libro de Unitate Eccle-
siae, cap. 2 et 3, et epistola 166:
2. In quo discrepemus. — Catholici vero,
quamvis hoc signum non detrectent ( ipsis
enim heereticis maxime adversatur ) , atta-
men volunt illud potius ad definiendam,
quam ad discernendam veram Ecclesiam va-
lere. Est siquidem Ecclesia fidelium congre-
1 De boc argumento late Salmeron , tom.
1 in Paulum, lib. 1 , 3 parte a disputatione
uadecima.
278 . DISPUT IX
gatio, ut supra vidinius ; fideles autem, qui
veram Cluisti doctrinam retinent et eredunt;
hoc ergo modo definitur Ecclesia per veram
doctrinam ; attamen ad eam discernendam
inter alias religiones falsas, tale signum per se
solum non sufficit ; oportebit enim quserere
aliud ad discernendam veram doctrinam a
falsa , omnes quippe hseretici gloriantur so
veram doctrinam retinere. Quare ex ipsa sola
doctrina nullus potest evidenter convinci, si
aliis signis non utamur, quod eliam Augusli-
nus indicat libro contra Epistolam Funda-
menti, cap. 4. Quod si loquamur non de judi-
cio evidente (evidentia scilicet credibilitatis),
sed de judicio fidei, potius ex verse Ecelesise
auctoritate de vera doctrina debemus judica-
re, quam e contra Ecclesiam ex doctrina, ut
Augustinus supra, eap. 5, docet, el in libro
de Utilitate credendi, cap. -14; Irenseus, lib.
3, cap. 4 ; Tertullianus, de Prsescriptioiiibus
haereticorum, et in sequentibus late dicemus;
omissis eigo hsereticis,
3. Assertio prima. — Dico primo fieri posse
evidenter credibile, qusenam hominum con-
gregatio sit vera Christi Ecclesia. Probatur.
Supponendum ex dictis illam esse veram
Christi Ecclesiam, quse veram Christi doctri-
nam integre et sme errore credit ac preedicat ;
fieri autem potest evidenter credibile quse sit
vera fides et doctrina, ut supra ostensum est,
disput. 4, section. 3; prsetereaque evidenter
constare qusenam congregatio illam doctri-
nam profiteatur et credat ; hoc enim ad sen-
sum constare potest, ut ex diclis sectione
prsecedenti patet. Est siquidem non solum
evidenter credibile, sed fere etiam evidenter
verum, ab ea congregatione vere teneri doc-
trinam iliam, quam exterius omuia membra
oris confessione et Dei cultu et obedientia pro-
fitentur : quare, etc. Porro hsec eadem con-
clusio manifestior erit ex sequenti.
4. Astcrtio secunda. — Unde probari im-
primis possit. — Dico ergo secundo : eviden-
ter eredibile est , ac positis nonnullis fidei
principiis, evidenter verum hanc congregatio-
nem, quae nunc sub obedientia Gregorii XIII,
in iide Christi et Petri existit, esse veram Ec-
clesiam, quse a Christi institutione semper in
eadem fide perseverat, sub obedientia succes-
soris Petri pro tempore existentis, et quse si-
mili modo per continuam successionem usque
ad fiuem mundi durabit. Est conclusio rnihi
certa, quse sufficienter probari posset iliis si-
gnis veraj doctrinae et iidci, quse supra addue-
t:i sunl; patebit enim evidenter legenti, illa
DE ECCLESIA.
signa solum reperiri in ea doctrina quam Ec-
clesia Romana profitetur. Unde eadem eviden-
tia concluditur hanc esse veram Ecclesiam.
5. Probat eamdem Augustinus ex attributo
Catholica. — Sed prseterea arguo ex proprie-
tatibus veree Ecclesise supra tractatis in sect.
7, quas hseretici non negant, cum ex Scri-
ptura aperte colligantur. Ex illo ergo Catho-
lica? attributo tripliciter arguit Augustinus,
lib. conlra epistolam Fundamenti, c. 4. Et-
enim quamvis hseretici omnes ( ut ibi tradit )
veram Ecclesiam sibi usurpent, si tamen a
paganis vel quibusvis aliis, ubi sit Catholica
Ecclesia interrogentur, non audent sua con-
venticula designare, quia Catholica Ecclesia
per totum mundum diffusa est. Secundo ex
duratione , nam sola hsec congregatio inve-
nitur perpetua ; reliqua? nuper inceperunt, ac
quotidie mutantur, prout latius prosequitur
idem Augusiinus, libro 3 de Baptismo, cap.
secundo, et in Psal. 57, indicantque Hierony-
mus, contra Luciferian. ; Ililarius, sexto de
Trinitate, ante medium; Optat., 2 contra Par-
men. ; et faciunt dicta alibi, d. 4, sect. 4,
num. 7, de signis hseresis. Videatur quoque
Nicephorus, libro 4, cap. 5 ; et huc spectat
etiam argumentum illud ssepius a Patribus
repetitum, quod ex perpetua successione Ro-
manorum Episcoporum, eamdem in sede Pe-
tri colentium fidem, eademque potestate et
dignitate utentium sumitur; nam sicut mani-
festum est eos continenter Petro successisse,
ita eam Ecclesiam, quse tali Episcopo conjunc-
ta et subjecta est, illi Ecclesiae succedere con-
stat, quse sub Petro fuit ; hoc nimirum argu-
meuto utitur Augustinus , de Utilitate cre-
dendi, cap. decimo septimo, et epistola I6a
ad Generosum, et in Psal. contra partem Do-
nati ; Tertullianus, de Praescriptionibus hsere-
ticorum ; Optatus, secundo contra Parme-
nian.; proptereaque Epiphanius, hseresi 27,
Irenseus, lib. 3, cap. 3, Euseb., Nicephor., et
alii catholici historiographi diligentrssime ob-
servarunt hanc non intermissam Episcopo-
ruin Romanorum seriem, quod pluriraum ad
veritatem Ecclesia? demonstrandam prodesse
intelligerent. Tertium argumentum Augusti-
ni ex eadem proprietate, est consensus popu-
lorutn et gentium ; a tempore enim Apostolo-
rum in omnes fere orbis provincias, quse tunc
eraut exploratse, vera Christi Ecclesia intro-
ducta est, ut constat ex Patribus, qui fere ab
illis temporibus scripserunt : Irenseo, lib. I,
c. 3 ; Tertulliano, libr<o contra Judajos, cap.
3; Cypriano, libro de Unitate Ecclesise; Atha-
SECT. IX. AN CERTA, ET DIVINA FIDE
nasio, de Humanitate Verbi ; Chrysostomo et
Hieronymo, Matth. 24 ; Augustino , epistola
28 et 80 ; Leone Papa, sermone primo de
Spiritu Sancto, qui omnes de ea profecto Ec-
clesia loquuntur, quse ad sua usque tempora
in communione et obedientia Romani Ponti-
ficis duravit; eamdem vero postea perman-
sisse usque ad tempora Gregorii, cum eadem
consensione omnium populorum, constat ex
ejus epistolis ad ple>rosque Orientis et Occi-
dentis Episcopos. Yiderique potest etiam Be-
da, lib. 6 in Cant., cap. 6. Eademque ratione
et modo fuisse continuatam usque ad tempora
Bernardi, constat ex ejus libris ad Eugen., et
ex libro secundo ejus vitae, in cap. 7. Idem
possumus nostro hoc tempore experimento
probare, nam, licet haereses et alia infidelita-
tis genera multas regiones occupaverint, vix
tamen ulla regio extat, in qua non invenian-
tur multi qui ad hanc Ecclesiam pertineant ;
nulla autem fuit haereticorttm secta, quae una
manens et sibi consentiens, multis popnlis
fuerit persuasa; nam cum primum incipit
haeresis, ita variatur atque dividitttr, ut jam
non propagetur falsa religio, sed nova cree-
tur, quod bene ponderavit Augustinus, libro
de Pastoribus, cap. 8, qui de eadem ratione
videndus est in lib. de Unitate Ecclesiae, c. 14,
de Utilitate credendi, c. 14 et 17.
6. Quarta probatio ex atlributo, una. —
Conftrmatur. — Qua.Tt& ratio sumitur ex alio
Ecclesise attributo, scilicet, Una: consistit au-
tem unitas haec, ut supra vidimus, primo et
per se in consensione in eamdem fidem, aa-
tholicamque doctrinam cum antiqua Apostolo-
rum Ecclesia; ostensum est autem similiter
superius, in Ecclesia Romana, uno veluti ore
membra ejus omnia in easdem veritates Ca-
tholicas convenire, et cum tota antiquitate in
eamdem fidem conspirare; congregationes au-
tem haereticorum, non item, cum et nuper in-
ceperint et inter se non consentiant, nec multo
tempore in una crcdulitate perseverent; quod
certe ex eo oritur necessario qulaviam uriam
non sequuntur, et animatam sua3 fidei regu-
lam non habent , sed,,nudam Scripturam ,
quam eornm quisque .pro su.q^ arbitraiu aui-
plectitur et interpretatur; ex1.qu.Q,qonfirmari
potest hsec.ratio^.^nam imiu^.Qx1pr.a^cip.uis si-
gnis vera3r a^que Ain^us..Ejqcjesir33[,Cnrist^, ^est
unkfapjiti^ -C^rist(i; fViCjarin, ljnive^salique pas-
{on ,, ..qopulaf ,i, , , qu vr sin . r gbjus, . , fide^ . et , mprum
obediat; hac enim conjunctione nihil magis
necj? ssariiin^.(qs^(^d0Ecde^iae unjtaf.em,,^ ista-
bilitatem, ut tradit>Cyprianus, lib. i, epist. 3,
CONSTARE POSSIT HANC NUMERO, ETC. 277
et lib. 4, epistolaS, et libro de Unitate Eccle-
siae, nosque ex parte in superioribus docui-
mus, atque ex partc demonstrabimus in se-
quentibus, et ea quae in haereticis ipsis expo-
rimur hujus rei sufficientem faciunt fidem.
Quia enim ab hoc capite disjuncti sunt, non
solum in fide inter se (nedum a nobis) sunt
divisi, sed nihil fere eorum retinent quae ad
unitatem Ecclesiae et ornamentum maxime
necessaria sunt, qualis est concordia in eodem
usu rituque sacramentorum, eodem sacrificio,
in Dei cultu, in praecipuis moribus, etc.
7. Prolatur quinto ex attributo Sancta. —
Quinta ratio sumitur ex Ecclesiae Sanctitate,
quamvis plurima, quae de hac re dici pote-
rant, supra, cum de credibilitate fidei, disp. 4,
sect. 3 et sequentibus, ageremus, insinuavi-
mus. Primum igitur, Ecclesiae Sanctitas, in
rectissima ac purissima institutione consistit ;
est autem evidens Ecclesiam, quam veram
esse demonstramus, omnino integram et sa-
nam doctrinam in his quae ad mores spectant,
continere ; neque aliquid in ejus institutione
reprehendi posse, quod naturali juri contra-
rium sit. In iis etiam quae ad cultum Dei spec-
tant, summam exercet pietatem, justitiam
etiam et misericordiam erga proximos; docet
temperantiam, et castitatem, et caeteras per-
fectas virtutes commendat, quod in nullo pa-t
ganorum aut hgereticorum ritu integre ser-
vari, et stipra ostendimus, et per se,,C9:nstat,
satis. Deinde, si de personarum s^ietilat.e Jojj
quamur, quamvisin Ecclesia^hac multpacs^e;
peccatores non negemus? stftameu, eyident.issi-
mum est in nulla alia cougregatiqn^ .repeTiri
viros tanta religione et sancti^te^pnpcel-r
lentes ; qtta cle . re v^dendus^, . A$gustuuts, }\]>V%
de Morils us, _ ^cclcsise, r.cap .,. ,3*1 ,r et^ qu,ap( , cifat^
disp,.,,4:dic;ta ftmt^', |f! ;.,. !(| . 0[TOifl 0jj ,, .:,
8. Pjobqtur. sexto, ,:ex l'(j$$M&fo Apo.stolica.
— Sexta, ra.tip snmi^ot.eft ex aljp, .E^lesia? at-
tributo, quod sit JLpostolica ; sed^hsec fere ad
ratiqnes jStin-er.ijQres reypcarf. pptest" :<rest>,sci}i-t
cet ^f^sfolica,, ^ma .dpctrinam iAjpo^tpJQpim.
•re.tijnje^jqqJa^ab.A.postplis^^egitin^^
djeSjCeudit,, qtuie ^po jnjhauc, , solarn .Ecqles.ian}
CQnyppir,e.| ja^qa, . us.t^nsuni, jeat, . $'e; qpp , , fir,g.u.-;
mehtPiJegei.Ir.e^um.hb., 3,jqa,-p,,43, ;.e^, Auj
gjji^imjni:^.!^;^ ^pyun\-,etiy.e^j(Jestar
mj^nttiniTi oboin m-jiua ;jnj>oiSu ; tiiiuo-jna
,, y %: $egfim(p(h ex, dftftis, m^ MW,tffCfe§\h?£M3}:
tis. — Septima ratio ducitur ex donis quse m
y^f a ^ Ecelqsi^ re^erijrjj. $®p4$ B [ q^ts fi^
ver^;prppl^,tia.donum,queimiraqulor,ttm, nana
haec*a solo Deo esse certum est, et in testimo-
278 DISPIT. IX.
nium verse doctrinse prascipue dari, quge ta-
men dona in hac sola Ecclesia vere et proprie
reperiri, illa disp. 4 cle credibilitate fidei, os-
tendimus. Utitur vero lioc argumento Augus-
tinus, citato cap. 4 contra Epistolam Funda-
menti.
10. Octava ex optima gubernatione Ecclesice.
— Confirmatur. — Octava ratio sumi potest
ex optimo ordine et gubcrnatione Ecclesiue ;
probatum enim supra est, in sect. 5, veram
Christi Ecclesiam esse corpus orgauicum et
optime compositum, membrisque distinctum
et ordinatum , quoe quidem omnia in hae,
quam confirmamus, Ecclesia repcriuntur ; alii
namque in ea sunt Episcopi et pastores , alii
autem oves; quidam sunt Sacerdotes, quidam
vero laici ; alia est ecclesiastica potestas, alia
civilis : varii denique sunt gradus et ordines;
omnes porro unum aguoscunt caput,a quo ge-
neralem influentiam recipiunt : sunt praste-
rea in hac ipsa Ecclesia diversi illi hominum
status, quos divus Dionysius et Patres alii in
vera Chnsti Ecclesia distinxerunt. Quidam
enim commuui via mandatorum incedunt,
quidam perfectionis viam piofitentur, quidam
denique in perfectorum statu sunt constituti,
et eorum munera exercent. In vera etiam Ec-
clesia inveniri debent templa, sacrificia, ora-
tiones publicse et privata?, qua3 omnia in Ro-
mana E clesia decentissime constituta esse
constatmanifeste. Quibus omnibus orbata esse
hsereticorum conventicula , manifestius est,
quam ut id verbis sit prosequendum. Illud ta-
men pracipue observandum est, quod Tur-
rian., in suo libro de Eeclesia, latissime contra
hffireticos urget, necessario fatendum illisesse
carere se veris Episcopis et pastoribus, et con-
sequenter vera Ecclesia, qua3 sine Episeopo
esse nullo modo potest, ut Cyprianus, libro 4,
epistola 4 , et Hieronymus contra Luciferian.
recte confirmat ; nam grex pastore destitutus
illico perit, Joan. 10 et Marc. 14. ex Zachar.
13. Episcopi autem sunt Ecclesiee pastores,
Joannis ultimo, Actorum 20, et ad Ephes. 4.
Jam quod inter hrereticos, pioecipue a Luthe-
ro, ac deinceps, nulli sint veri Episcopi liqui-
do constat ', qnia nullus est verus Episcopus,
nisi qui Apostolis, ratione potestatis, ordinis,
seu consocratiouis, vel etiam jnrisdietionis,
succedit ; utroque autem moiio succeditur
Ajtostolis in Ecciesia Roinana; uou item inter
1 Consulatur auctor de Po^nit., disp. 16,
eect. 3, n. 30, et d. 25 ; de Censur., disp. \,
*ect. 2; in Defens. lidei, iib. 3, a c. 6.
DE ECCLESIA.
hos hffireticos ; etenim Episcopus, quoad con-
secrationem et ordinem Apostolis tunc succe-
dit, cum vel ab ipsis, vel ab iis }uos ipsi con-
seerarunt, aut proxime et immediate, aut me-
diate, et per consecrationum successionem, or-
dinatus est. Christus enim Apostolis, et qui
illis succederent, consecrandi tradidit potesta-
tem ut hujusmoditraditione et successione ve-
rum Ecclesia3 regimen permaneret. Unde et
Paulus ipse, qui immediate a Christo vocatus
est, per veros nihilominus Ecclesia3 ministros
et Baptismum et Ordinem suscepit, ut patet
Actorum 9 et 13, et ad Gal. 1 . Similiter de po-
testate jurisdictionis censendum est : omnis
enim spiritualis et ecclesiastica jurisdictio in
Apostolis fuit, sive omnes illi eam immediate
a Christo habuerint, sive solus Petrus, et alii
per ipsum quod alibi disputandum est l. Jam
igitur nulla essc potest episcopalis digni-
tas et sedes, nisi qua3 vel ab Apostolis ipsis,
vel ab habente Apostolicam potestatem, insti-
tuta est, et ab eis legitima successione descen-
dit ; hujusmodi autem esse eos Episcopos qui
in Ecclesia Roinana sunt, et per se satis, etex
superioribus etiam liquet; inter ha^reticos au-
tem non creari veros Episcopos constat; tum
quia aut a. veiis Episcopis non consecrantur,
ant veram rationem hujusmodi consecratio-
nis non servant ; tum quia novas ipsi episco-
pales sedes sibi erexerunt, qua3 nuuqum an-
tea ad eam diguitaUjm fuerant erectas. Lege
Turriau. supra, et Petrum Sot. in Confessione
eatholica,, c. 62 ; Lindan., in Panoplia, li-
bro 4, c. 81. Ad hanc rationem, quaj nimirum
ex oplimo ordine et gubernatioue Ecclcsias
sumitur, confirmandam, valent pa quas de
temporibus Juliani ApOstatee historioe refe-
runt, qui, ut idolorum cultum et falsam gen-
tium sectam persuadcret, sectatores suos ordi-
nem et regimen Ecclesiaa catholica3 imitari
persuadebat. Vide Niceph., libro decimo, ca-
pite vigcsimo primo.
I ) . Nona pro' alio exlcgitimo vsu sacramen-
torum. — Nona ratio erui potest ex letri timo
usu sacramentorum ; quamvis enim quibus-
dam Catliolicis videatur hanc nolam non re-
quiriinvera Ecclesia ; nam temporeCypriani,
qiw. in Africa erat, sacramento Baptismi ahu-
tehatur, rebaptizaiulo, scilicet, baptizatos ab
ha-reticis, cum tamen ibi vera existeret Ec-
clesia, ut Augustinus ait, libro sexto de Bap-
tismo, capite septimo; Hieronymus, contra
1 Consulatur etiam Salmeron. , in Acta
Apostol.
SECT. IX. AN CERTA, ET DIVINA FIDE
Luciferian.; similiter Corinthiorum Ecclesia
non sincere tractabat sacramentum Eucharis-
tise, nec tamen propterea vera Ecclesia non
erat, et patet 1 Corint. 11; nihilominus, de
universali et catholica Ecclesia loquendo, non
potest illa carere vero sacramentorum usu,
saltem quoad ea quee suhstantiam saeramen-
torum attingunt, et ad veram doctrinam de
legitimo eorum usu prseceptisque necessariis
spectantem pertinent; quamvis in aliqua parte
Ecclesiae possit interdum ob ignorantiam in-
vincibilem in aliquo sacramentorum ritu er-
rari, vel certe, ex pravitate morum, alicujus
sacramenti usum non convenienter exerceri,
ut adductis exemplis bene probatur. Quod
autem nos tradimus certum etiam esse debet;
quoniam alias tota vera Christi Ecclesia posset
aut in vera fide aut in necessariis ad salutem
decipi, quod et supra ostensum est et in se-
quentibus etiam ostendetur impossibile; jam
vero dictum sacramentorum legitimum usum
in Romana Ecclesia retineri, probari hoc loc.o
breviter non potest : in propriis vero locis
singulorum sacramentorum ex aliis principiis
fidei, et Scripturis, et conditionibus manifeste
contra hsereticos convincitur, ubi etiam os-
tenditur novos hsereticosin hac partemaxime
deficere, ac licet in ea uon errarent,haud sa-
tis fore ad veram Ecclesiam apud ipsos com-
probandam; nam ha3c ejus nota necessaria
quidem est, non tamen sufficiens.
12. Ultima prolatio ex legithno usu Scrip-
turarum. — Decima ratio haberi potest ex le-
gitiino usu Scripturarum, qnem necessarium
esse invera Ecciesia nechseretici ipsi negaut;
eos autpm illo carere, evidenter ex" supra
dictis de credibilitate fidei constare potest;
nam ad suam libidiuem Scripturas mutilant,
et quam volunt partem amplectuntur, quam
vero sentiunt cum sua falsa doctrina apertis-
sime pugnantem rejiciunt. In exponendis
pra?terea Scripturis, suo tantum judicio ni-
tuntur. Unde fit ut omnem prorsus Scriptu-
rarum vim et auetoritatem enervent; Ecclesia
vero Catholica in utraque re perpetuara tra-
ditionem et Patrum consensionem, aliasque
fidei regulas certissimas observat et sequitur,
et hic est sensus Augustim et Chrysostomi,
quos, ut in principio dixi, ha?retici in suum
favorem appellant, quamvis testimonium lllud
Chrysostomi ex imperfecto opere sumptum
sit, cujus auctor ignoratur. Eamdem rationem
prosequitur divus Gregorms 20 Moral., cap.
7 ; et Tertullianus de Prajscriptionibushaereti-
corum; Cyprianus, de Unitate Ecclesia?., et
CONSTARE POSSIT HANC NUMERO, ETC. 279
magna licet brevitate, summa tamen eloquen-
tia et sanctitate, Pater Edmundus Campian.,
• in suo illo aureo libello in causa fidei, ratione
prima et secunda, quem eo ipso anno 1581,
antequam pro Romana quidem religione,
prsetextu autem perduellionis,mactaretur, An-
gliae Academiis obtulerat.
13. Assertio tertia. — Probatur. — Confirma-
tur primo. — Confirmatur secundo. — Dico ter-
tio : Catholica fide tenendum est hanc certam
et individuam hominum congregationem ,
quae Romanam fidem profitetur, et cum Pon-
tifice Romano conjuncta est , esse veram
Christi Ecclesiam Catholicam. Probatur pri-
mum : ex Symbolo Apostolorum constat te-
neri nos ad credendum veram Christi Eccle-
siam catholicam ; quod autem non satis sit
eam confuse et universe credere, sed oportet
determinate et in individuo, ita ostenditur :
nam tenemur credere ea quoe vera Ecclesia
credit ; hoc autem est impossibile, nisi certa Ec-
clesia in particulari creilatur; si enim dequa-
cumque in individuo dubitare licet, de enjus-
curnque etiam propria doctrina fas erit du-
bitare ; idque solum confuse ccrtum erit,
doctrinam aliquam esse veram. Confirmatur
ex perpetna traditione et sensu Patrum; om-
nes enim Ecclesiam suo tempore existentem,
habentem eas proprietates quas Romana ha-
bet, lpgitimaque traditione succedit, ccrta fi-
de credebant esse veram cmristi Ecidesiam, et
hpereticum judicabant qui se ab illa separas-
set, hocque modo interpretabantur articulum
Symboli : Credo in unam sanctam Ecclesiam
Catholicarn , non de Ecclesia abstiacta aut iu-
visa, sed de ea cui suo uhusquisque temjiore
tenetur credere et obedire; quam interpreta-
tioncm Catechismus Pii V recte prosequitur.
Taudem de fide est ibi esse veram Ecclesiam
ubi est integra fidei doctrina; sed est etiam
fide certum doctrinam hanc quam haee Ec< le-
sia iu individuo retiuet, esse veram et iute-
gram Christi doctrinam ; ergo.
14. Objectio, quce multipliciter diluiiur. —
Triplex resp^nsio. — Tota vero dilficultas in
prajsenti est, quia nunquam Deus revelavit
hanc numero Ecclesiam veram esse, nec id
Apostoli docuerunt, sed de Ecclesia tantum
quaa suo tempore fuit;nec in Scriplura tale
aliquid continetur, nec alia certa revelatione
constat; non est ergo ha?c res de fide, sed,
ut maxime, conclusio Theologica. Respomieo
pnmo Apostolorum Ecclesiam et nostram u-
nam eteamdem esse,acproindequi illam esse
veram Ecclesiam revelavit, idem de hac nos-
280
DISPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
tra voluit manifestum ; omnia siquidem ea
loca, in quibus Scriptura docet Ecclesiam per-
petuam, non de illa tantum loquuntur qute
tempore Apostolorum extitit,vel nunc existit,
sed de illa prorsus quse tota temporum suc-
cessione eademperseverat. Secundo hanc esse
veram Eeclesiam, quam nos dicimus, non ex
vi alicujus syllogismi, sed per immediatam
revelationem eredimus, quce sufficienter nobis
proponitnr per evidentia signa credibilitatis,
nt ostendimus suo loco; itaque intelligendum
est, Deum a principio revelasse, et per Apos-
tolos docuisse, eam esse ejus Ecclesiam, quaa
evidentibus signis, modo jam exposito, visi-
bilis et credibilis pro diversitate temporum
conspicitur. Tertio, hoc idem perpetua tradi-
tione et communi Patrum consensione habe-
tur, quam traditionem esse infallibilem regu-
lam iidei supra docuimus; quamvis enim Pa-
tres non loquanturde his hominibus in indi-
viduo, qui nunc sunt, loquuntur tamen for-
maliter de hac numero Ecclesia, et congrega-
tione habente eas proprietates, quas ipsornm
tempore Ecclesia habebaf. Quarto,ipsa Eccle-
sia seipsam proponit ut veram, et quia suffi-
cienter et evidenter proponitur, ideo obligat ad
credendam talem veritatem, non minus quam
caeteras ad veram fidem pertinentes : quemad-
modum verus Propheta, qui sufficienter pro-
ponit res sibi a Deo revelatas, consequenter
proponit sufficienter se esse verum Prophetam.
Denique sicut Judsei tenebantnr credere fatu-
rum esse verum Messiam, eum hominem in
quo implerentur omnia quse de Messia erant
prsedicta aProphetis, etpostea aperte videntes
impleta esse illa omnia in hoc homine Chiis-
to, tenebantur credere hunc ipsum hominern
esse illum Messiam promissum, et jam hoc
sufficienter illis revelatum, quamvis non es-
sentalia miracula, nec alia signa; ita, etc. De
auctoritate Ecclesice circa res fidei quse expli-.
canda hoc loco sequebatur, jam superius, disp.
5, a sect. o, tractatum est.
DISPUTATIO X.
DE SUMMO PONTIFIGE.
Explicuimus disputatione pra^cedente totam
Ecclesias rationem etregiminis formam, quam
monarchicam esse conclusimus;sequiturut de
monarcha ipso, ac supremo Pastore dissera-
tr.ns. Quoniam vcro in superinribus jam ostcn-
sum est id caputj et n.-cessarium essc in Ec-
clesia et a Christo Domino institutum, eo ge-
neratim posito, progredimur ad demonstran-
dum in quonam homine hanc dignitatem con-
stituerit, in quibus deinceps perpetua succes-
sione duraverit, in quo tandem hodie perse-
veret ac modo simili semper perseverabit.
Disputant vero de hoc argumento imprimis
auctores ii, quos prsecedenti disputatione me-
minimus : D. Thomas 2. 2, qusest. 5, art. 50,
lib. ht contra Gent., cap. 76^ et in opusc. de
Rcgimine Principum, si ejus est , et in opusc.
contra Errores Grsecorum; Theologi in A,
agendo de clavibus ; recentiores contra Luthe-
ranos; Turrian., contra Sadeelem ; Bellarm.,
tom, 4, tota conlroversia 3; Valent^, con-
trovers. 4, libro 8; Salmeron, tom. 4, part. 3,
atractatn 4 usque ad 5, et in acta Apostol., a
tract. 62. Videri quoque potest Molina, de
Justit., tract. 5, disput. 4, ubi quosdam alios
adducit in num. 8. Addi possunt jurisperiti,
in tom. 43Tractatuum; part. 4 et2, speciatim
Michael de Anin ' .
SECTIO I.
An Christus Dominus universalcm Ecclcsire
curam Petro concesscrit, atque acleo an Pe-
trus fuerit in terris primus Christi Vica-
rius, et universalis Ecclesue Pontlfex et
Pastor.
4 . Prolatur primo ex Scriptura. — Proia-
tur secuudo ex Patribus. — Prolatur tertio a
posteriori. — Ostendimus superiori disputa-
tionevariis modis in quaestione hacab hsereti-
cis erratum fuisse, quorum placita satis con-
futavimus; in sequentibusque veritatem con-
firmando, iterum ea impugnabimus : illis er-
go prsetermissis, dico primo : Omnes Apostoli
acceperunt a Christo Domino jurisdictionem
et spiritualem potestatem in totam Ecclesiam
et in totum orbem. Conclusio est certa et
communis, quse patet primo ex Scriptura,
Matth. 18 : Qiuvcumque alligaveritis, etc. ;
quamquam enirn Origenes, Theophilact. et
alii vcrba ha3C, non de spirituali jurisdictione
Sacerdotum, sed de actu correctionis fraternae
et remissionis injuriarum interpretentur, at-
tamen litteralis sensus est de potestate cla-
vium : reddit enim Christus Dominus ratio-
ncm, quare is qui Ecclesiam, id est Pastores
Ecclesise non audit, habcndus sit tanquam
1 Videri etiam possnnt dicta superius in
disp. 5, sect. 4, et in Defens. fidei, lib. 3, et
nonnulla lib. A dc Legib. a principio.
SECT. I. AN CHRISTUS DOMINUS UNIVERSALEM ECCLESLE CURAM PETRO, ETC.
281
ethnicus et publicanus ; quia nimirum Pasto-
res Ecclesiee habituri erant potestatem ad prse-
cipiendum, excommunicandum, solvendum et
ligandum. Ita Hilarius, Anselmus, et alii ex-
positores ibi, et Augustinus, tractatu 26 et
49 in Joan. Verum quidem est eo loco Chris-
tum Dominum non dedisse potestatem Apos-
tolis, sed promisisse, vel praedixisse fore ut
haberent illam ; quod notavit Turrecremat.,
libro 2 Summee, cap. 77 ; hoc tamen sufficit
intentioni nostree, nam Christus promissio-
nem implevit, Joannis 20 : Sicut misit me
Pater, et ego milto vos, quem locum Cyrillus
et Chrysostomus in hunc sensum exponunt ;
et eamdem vim habent verba illa Matth. ul-
timo, et Marc. nlt. : Data est mihi omnis po-
testas, etc. Confirmatur, quoniam constat ex
Scriptura omnes Apostolos ab ipso Christo Do-
mino Apostolicam dignitatem accepisse,Matth.
10, Marc. 3, Luc. 6, Joan. 20, ad Galat. 1 et 2,
ad Ephes. 4, et 1 Corinth. 12; de rationeau-
tem dignitatis apostolicee est jurisdictio, et
potestas spiritualis in universum populum
fidtdem, ut D. Thomas notat, primee Corinth.
12, et ad Gal. 1, ubi Paulus etiam asseverat
se non ab Apostolis, sed a Christo potestatem
aecepisse in universum orbem, eo quod ab il-
lo fuerit Apostolus constitutus ; quare, etc.
Secundo, principaliter patet conclusio ex Patri-
bus, qui hanc conclusionem seepe affirmant,
et in illius sensu non raro pronuntiant Apos-
tolos fuisse dignitate pares. Ita Anaclet. Papa,
epistola 3, habetur cap. In novo Testamento,
21 d. ; Leo Papa, serm. tertio in Anniver-
sario assumptiouis suee ; Cypiianus, lib. de
Unitate Ecclesiee, habetur cap. Loquitur, 24,
q. 1 ; Hieronymus, in id ad Gal. 2 : Restiti
ei in faciem ; habetur cap. Paulus, 2,q. 7, ubi
Gratianus explicat de sequalitate Sanctitatis,
sed non recte, id enim neque sciri potest, ne-
qne fortasse verum est. Rursus Hieronymus,
1 contra Jovin . ; Hilarius 6 de Trinitate, paulo
post medium ; Vigil. Papa, iu Epist. decret.,
cap 7. Tertio, probatur assertio ex effeetibus :
legimus namque Apostolos generaliter quas-
cuuique mundi partes peragrasse, et presby-
teros et Episcopos constituisse et ordinasse, ut
constat ex Actis Apostolorum, et epistolis
Pauli, qui Ephesi Timotheum consecravit,
Titum constituit Cretee, et de aliis non paucis
videri potest Niceph., lib. 2 et 3, per multa
capita. Exercuerunt preeterea actus varios ju-
risdictionis, cujusmodi sunt excommunicare,
ac leges ferre, sicut patet ex 1 Corinth. 5, 6_,
7, 1 1 et 14.
2. Pro assertione pnrdicta notatio prima :
qui Apostoli proprie fuerint. — Qitid de Bar-
naba, de quo l. 4 de Legib. , c. 1, fin. — Tri-
plicis dignitatis in Apostolis notaiio secunda.
— In hac tamen conclusicne advertenda sunt
nonnulla. Primum, nomine Apostolorum nos
intelligere duodecim, S. Matthiam, videlicet,
includendo, et excludendo Judam, qui, licet
fuerit ad Apostolatum vocatus , electus , et
Apostolus nominatus, ut patet Luc. 6, nun-
quam tamen veram Episcopi consecrationem
autApostoli jurisdictionem obtinuit, cum jam
laqueo vita finierit, quo tempore ceeteri ju-
risdietionem acceperunt. Comprehendimus
etiam D. Paulum, de quo et conclusio et ra-
tiones factee eeque ac de aliis Apostolis proce-
dunt ; de Beato Barnaba nihil mihi certum
constat ; Clemens enim, 7 Constitutionum,
eum inter septuaginta Discipulos numerat ,
et quamvis Act. decimo tertio Spiritus Sanc-
tus dixerit : Segregate mihi Saulum et Bar-
ndbam, in opus ad guod assumpsi eos, et pro-
pterea nomen Apostoli in Ecclesia obtinuerit,
dubitarique non possit quin Episcopus fuerit,
ut ex eodem cap. 13 colligitur, at non satis
constat illum dignitatem Apostolicam quoad
omnia quee de illius ratione sunt, atque adeo
quoad universalem juridictionem obtinuis-
se. Unde neque Ecclesia eequali solemnitate
festum ejus, ac aliorum Apostolorum celebrat.
Secundo, est advertendum tria in Apostolis
esse distinguenda, ordinem Sacerdotii, conse-
crationem Episcopalem, et jurisdictionem uni-
versalem : quee tria certissimum est in singu-
liseorum fuisse velimmediate a Christo data,
vel certe ex preecepto ejus ; et de ordine qui-
dem Sacerdotii , certissima fides est omnes
illum a Christo Domino immediate accepisse
sub noctem Ccenee verbis illis : Hoc facite in
meam commemorationem, ut Tridentinum de-
finit, sess. 21, c. 1.
3. Quomodo collata fuerit Apostolis potes-
tas jurisdictionis. — De Thoma et Mattkia
Apostolis. — De potestate item jurisdictionis,
mihi multo probabilius est, eam omnes a
Christo Domino immedu te accepisse, quee est
antiquorum Theologorum communior sen-
tentia, in 4, d. 18, 20, 24, ubi D. Thomas,
Bonaventura, Albertus, et alii; Gabriel in Ca-
non. lect. 3 ; Cajetanus, tract. de Auctoritate
Papee et Conciliorum, cap. 3; Turrian., lib. 2,
pro epistolis Pontif., c. 21 , et in Scholiis, lib.
6 Constit., cap. 12, pag. 81 ; Soto , d. 20, q.
4, art. 1 ; Victor, Relect. 2, de Potestate Ec~
clesiee, q. 2 ; Castr., 2 de Just. heeret. puni-
282
tion., cap. 24; Salmeron
allegati ; Vargas, Opnsc. de hac re ; et plane
colligitur ex locis Scripturee et Patrnm supra
citatis, Joan. 20 : Sicut misit me Pater, et ego
mitto tos ; et supra: Qaorum remiseritis pec-
cata ; ubi Cyrillus, Chrysostomus, Theophy-
lactus, et alii Patres id notant ; et Cyprianus,
libro de Unitate Ecclesiae ; et quamvis eo tem-
pore Thomas jabfuerit, potuit tamen Christus
vel illi absenti potestatem conferre, vel certe
post octo dies, cum illi iterum apparuit, eam
largiri, sicut ex Act. 1 colligitur Matthiam
non a Petro vel Apostolis ad episcopatum
electum , sed immediate a Christo ; atque
adeo verisimilius ab eodem jurisdictionem im-
mediate accepisse, quoniam, ut D. Thomas, 1
Corinth. 12,notat, primum ad dignitatem
apostolicam necessarium est jurisdictio etauc-
toritas gubernandi fidelem populum ; ex quo
sumitur generale argumentum , nam certo
constat omnes Apostolos ab ipso Christo acce-
pisse Apostolicam dignitatem , ut patet ex
Luc. 6, Joan. 6, 1 Corinth. 12, ad Ephes. 4 ;
de ratione autem talis dignitatis est jurisdic-
tio ; ergo , etc. Tandem id satis comprobat
exemplum Pauli.qui, ipso teste ad Galat. 1
et 2 , nullam jurisdictionem ab aliis Apos-
tolis aceepisse testatur.
4. Contraria opinio ejusque fundamentum.
Enenatur. — Non ita prorsus succednnt Epis-
copi Apostolis ut Papa Petro. — Contra da-
tam resolutionem sentiunt Turrecrem., libro
seeundo Sumrnae, cap. 54; Jacobat., lib. 10
de Conciliis, art. 7, contendentes totam juris-
dictionetn fuisse datam soli Petro, ut nimirum
commodius defenlant Episcopos omnes, qui
Apo-tolis succedere dicnntur a Coucilio Flo-
rentino, in instructione Armenorum, el Tri-
dentino, sess. 23, cap. 4, et ab Augustino, in
id Psalm. 4i : Pro patrbus tuis, etc, non
imrnediate a Christo. sed a Pontifice Romano,
Pelri successore, jurisdictiouem habere. Sed
hoc certe non est suffieiens fundameutum quo
a comrnuniori sententia recedatur.. Constat
enim siniiritudinem non valere in omnibus :
potest euim nuuc Pontifex Episcoporum juris-
dictionem restringere vel ampliare, quod non
potuisset Petrus facere in Apostolis, qui a
Christo missi fuerunt in totum orbem ad fun-
dandam Ecclesiarn. Aliter ergo succedunt
Epi^copi Apostolis. quam Episcopus Romauus
Petro ' ; hic euim, ut dicemus in sequentibus,
DISPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
et plerique initio ita succedit ut, post ratam electionem, imroc-
diate ab ipso Christo recipiat universam juris-
dictionem, quam Petrus receperat, ut illius
vicem suppleat ; alii vero Episcopi succedere
dicuntur Apostolis, non in hoc ut habeant im-
mediate jurisdictionem, a quo Apostoli ha-
buerunt; caeteri namque preeter Petrum, eam
non acceperunt ordinariam, et ad successores
transferendam, ut dicemus, sed quasi delega-
tam privilegio speciali ob peculiarem necessi-
tatem quaa tunc dabatur propagandi fidem,
fundandique Ecclesiam per universum mun-
dum ; cujus signum est, tum quia Episcopi,
qui Apostolis succedere dicuntur, non habent
generalem jurisdictionem sicut Apostoli ipsi
habuerunt; tum etiam quia si propria foret
talis successio, nulli debuissent Episcopi creari
viventibus Apostolis, sicut vivente Petro nul-
lus creatus est qui ei succederet in Pontificatu.
Episcopi ergo succedere dicuntur Apostolis se-
cundum quamdam accommodationem ' et re-
prassentationem, ad eum modum quo presby-
teri succedere perhibentur 72 discipulis, quia
nimirum eorum subeunt vices, officioque fun-
guutur : sie enim in Episcopis residet ponti-
ficia et episcopalis dignitas quae fuit in Apos-
tolis; sunt etiam prsecipuse columnae et pasto-
res Ecclesire, quibus commissum est illius re-
gimen, quibus in muneribus Apostolis assimi-
lantur, succedereque dicuntur. Vide Alens. ,
4 p., q. 49, memb. 6, art. 3, § 2; D. Thomam,
4,5 d. 19 , qusest 1, art. 3, ad 1 ; Richard., d.
24, art. 5, qusest. 3; Paludan., de Potestate
papali, art. 2, c. 7 et 8.
5. Quomodo dignitas Ordinis collata sit Apos-
tolis. — Prima opinio Turrecrem. — De hocpun-
cto, 3 p., t. 4, disp. 16, sect. 3, n. 30, et disp.
25, scct. 1. — De potestale ordinis est adhuc
major dubitatio. Nam Turrecrem. hb. 2, cap.
32, mnltis rationibus conatur probare solum
Petrum fuisse a Christo Domino ordinatum
Episcopum , ipsum vero reliquos Apostolos
consecrasse, ut verum sit, quod Pontifices sse-
pius asseverant, Petri cathedram esse matrem
et radicem omuium Ecclesiarnm, eta Romana
Ecclesia omnem consecrationem et diguitatem
episcopalem promauasse ; quod nou alia ra-
tione stare posse videtur, quam quia solus
Petrus a Christo fuit creatus in episcopum, a
quo omnes alii per successionem quamdam
1 De quo 3 p., tom. 4, disp. 25, sect. \, et
tom. 5, disp. 1, sect. 2 ; alios etiam auctoris
locos vide supra, disp. 9, sect. 9, circa num.
10.
1 De hac ipsa re erudite Azor. tom. 2, 1. 3,
c. 30, q. 13.
5ECT. I. AN CHRISTUS DOMINUS UNIVERSALEM ECCLESI.E CURAM PETRO, ETC.
283
derivarentur. Ita significat Innocentius I ,
epist. ad Concilinm Cartkaginense, queest. 19:
A quo, inquit, Petro ipse episcopatus et ipsa
auctoritas hujus nominis emersit. Ita quoque
Anacletus Papa, epist. 2 ad Julianum, primum
Episcopum ; Cyprianus, epistola 6 ; Leo, ser-
mone 3 de Annivers. suse Assumptionis, et in
epistola 89: Ut ab ipso, id est :Petro), quasi
quodam capite dona sua velut in corpus omne
dijfunderet ; Chrysostomus, Joann. ult. : Com-
mittit Petro prcesidentiam fratrum, ut ab illo
derivetur in reliquos.
6. Secunda opinio aliorum. — Jacolus pri-
mus Hierosolymitanus episcopus , fuit Aposto-
lus. — Alii vero sentiunt Christum Dominum
ordinasse Episcopos Petrum, Jacohum et Joan-
nem, hosque ceeteros consecrasse ; ita indicat
Clemens, lib. 6 et 7 Constitutionum, quem
refert Niceph. , lib. 2, cap. 3. At enim iu
priori loco Clemens de Jacobo Majori loquitur :
Quem Dominus, inquit, cum Petro et Joanne
prcccipuo honore dignatus fuit. In posteriori
vero agit de Jacobo Justo, de quo nullam pro-
babilitatem habere potest heec seutentia, pro-
pter ea quse dicemus. De aliis tribus persua-
deri potest, ex eo qnod multi Patres indicant
Jacobum Justum ordinatum fuisse Episcopum
Hierosolymitanum a Petro cum Jacobo et
Joanne ; quod sensit Anacletus epistola 2 ,
scribeus ejusmodi exemplo constare, Episco-
pum nonnisi a tribus Episcopis ordinari opor-
tere. Concinit idem Clemens citatus, quamvis
non ordnatum, sed ehctum dicat. Idem sentit
Hieronymus, de Viris illustribus, in Jacobo ;
neque est verisimiie, qtiod dicunt nonnulli ,
preefatum Jacobum Hierosolymitanuui Episco-
pum, non fuisse unum aliquem ex Apostolis ',
ut Niceph. supra, et cap. 36 et 44. Ex Evan-
gelio enim et Actis Apostolorum oppositum
colligitur, Jaeobum scilieet, fratrem Domini^
unum fuisse ex duodecim Apostolis, et de eo-
dem, qui etiam Justus vocabatur. narrant his-
toriee Hierosolymis Episcopum fuisse; Eccle-
sia denique eumdem eelebrat atque ut Apos-
tolum veneratur : certeex opposito plane se-
quitur neque historias neque Ecclesiam men-
tionem ullam fecisse tanti Apostoli.
7. Tertia opirtio verisimiVor probatur. — Alii
ergovoluntomuesApostolos immediateab ipso
Christo fuisse Episcopos ordinatos. Ita Glossa,
1 Corinth. 12, circa illud : Posuit quidemDeus
in Ecclesia primum Apostolos, etc. Et multi
1 Vide in 3 p., tom. 2, disp. 5, sect. 4, plu-
res apud Lorin. in Acta, c. 1, vers. 13.
Theologi, in 4, d. 23; videturque expressa
sententia Augustini, libro Queestionum novi
et veteris Testamenti, queest. 97, sub finem :
Jpse enim, ait loquens de Christo, priusquam
in Ccelos ascenderet, imponens nomen Apostolis,
ordinavit in Episcopos. Ubi cum indefinite lo-
quatur, plane de omnibus se loqui significat ;
sermone etiam 28 (si ejus est), ad fratres in
eremo, eodem indefinito loquendi modo, in-
quit Cbristum ordinasse Apostolos Sacerdotes
in nocte Coenee ; ex quo potest sumi argumen-
tum; nam si Christus immediate ordinavit
omnes Apostolos Sacerdotes, cur non Episco-
pos? vix sane potest reddi ratio probabilis;
nam sicut presbyteri eequales sunt iu ordine,
et esse insequales possiJnt jurisdictione, ita
Episcopi quoad consecrationem eequales in
jurisdictione possunt esse incequales. Ex quo
deducitur novum argumentum : namque, si
in aliquo fuit insequalitas inter Apostolos, iuit
haud dubie in potestate jurisdictionis, quam
nihilominus immediate a Christo Domino re-
ceperuut; ergo multo credibilius idem dicen-
dum est de potestate ordinis. Denique cum
proxime sint a Christo constituti in Apostolica
dignitate, eaque maxima ex parte in dignitate
episcopali fuudetur, verisimilius plane est
etiam lpsum Christum per se in Apostolos or-
dinasse, qnos ipse vivens preesensque elegit,
et quibuscum est conversatus.
8. Moderatio prcedict/e opinionis. — Quod
ideo dico, quia de Matthia res videtur minus
explorata, quamvis in Actibus non legatur
ejus ordinatio ; solum qnippe in cap. 1 habe-
tur, cecidisse sortem super Matthiam, et annu-
meratum fuisse cum undecim Apostolis. Veri-
similius tamen est ordinationem recepisse ab
Apostolis , ne speciale miracnlum admitta-
mus, aut potius extraordinarium modtim pro-
videntiee : non enim dubium quin potuissset
Christus Dominus sua potestate excellentiee
illum a c<b1o consecrare, vel per Angelos id
efficere, ut alias de Amphilochio refert Ni-
ceph., 1. 11, c. 2. Non tamen teneo sufficien-
tem auctoritatem vel necessitatem tanti mi-
raculi, preecipue cum Actur. 13 indicetur Pau-
lum Apostolum per impositionem manuum
ab hominibus fuisse ordinatum Episcopum ;
quo iuloco Chrysostomus id ita interpretatur,
idemque sentit Leo Fapa, epistola 81 . Neque
vero eadem est ratio de his atque de ceeteris,
quos Christus Dommus per seipsum in vita
mortali vocavit, et cum quibus vixit : etenim
absque ullo miraculo vel extraordinaria pro-
videntia potuit illos per se ordinare Episco-
284
DI5PUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
pos, ut ordinavit Sacerdotes, ac fecit Aposto-
los : quse sententia verisiniilior apparet, quam-
vis in hac re nihil possit certum haheri.
9. Ubi, et quando Apostoli ordinati. — Alio-
rum sententia. — Minus vero certnm est quo
loco aut tempore fuerint Apostoli a Christo
ordinati Episcopi ; nam quidam ' putant fac-
tum id fuisse in nocte ccense, tum quia tunc
data est Ecclesiee potestas ad consecrandum
corpus Christi Domini, et ad perpetuo reti-
nendam hanc potestatem : non retinetur au-
tem , nisi per ordinationem Sacerdotum ;
ergo verisimile est tunc recepisse Apostolos
potestatem ordinandi Sacerdotes , consequen-
terque fuisse consecratos in episcopos. Alii
malunt factum, Joant 20, illis verbis : Acci-
pite Spiritum Sanctum ; guorum remiseritis
peccata, remittuntur eis, etc. ; vel certe Matth.
ultimo, cum dictum a Christo fuit : Data est
milii omnis potestas, etc. Euntes in mundum
unuersum, prcedicate, etc. Ita Carthus., 4, d.
24, q. 8. Sed, ut monui, hac in re nihil est
certum de tempore , circumstantiis et mo-
do, quamvis simpliciter probabilius videatur
quod proposuimus.
10. Ad fundamentum in num. 5. — Adfun-
damentum in num. 6. — Nec obstat ratio pri-
mse sententise. Nam certissimum est, illa Pon-
tificum dicta non fundari in eo , quod Petrus
ordinaverit omnes Apostolos ; nam Pontifices,
illis loquendi modis, volunt solummodo expli-
carc certum primatum Ecclesise Romanse, es-
seque matrem omnium Ecclesiarum, quia ad
illam, ut diximus, pertinet regimen et guber-
natio omnium; itemque a Petro incipere epis-
copalem dignitatem , quod omnium primus
illam accepit, et cum majori excellentia et
prserogativa quam cseteri, quantum ad juris-
dictionem, de qua materia Pontifices agunt.
Ad fundamentum secundce sententise, respon-
detur illam non fuisse propriam ordinationem
episcopalem Jacobi , sed designationem seu
dcterminationem ejus ad episcopatum Hiero-
solymitanum, ut in eo haberet non solum de-
legatam , sed ordinariam etiam potestatem ,
possetque proinde in eo episcopatu hanere
successorem. Quod si intercessit forte manuum
impositio, non per modum verse consecratio-
nis episcopalis, sed cujusdam ecclesiasticse ce-
remonise fuit adhibita.
1 1 . Notatio tertia : ut Apostoli fuerint in
1 Vidcri potest Vazq., deOrdine, disp. 242,
c. 7, post. Salmer., tr. 36, in Acta; Henriq.,
1. 10, c. 3.
jurisdictione pares. — Ad extremum est in hac
conclusione observandum , cum dicimus om-
nes Apostolos accepisse jurisdictionem in \m\-
versum orbem, intelligi potestatem eam fuisse
quodammodo aequalem in amplitudine objecti
et loci, non vero in modis, neque in actibus
talis jurisdictionis, ut jam in sequenti conclu-
sione dicetur.
Assertio secunda, deprceeminentia Pontificatus
Petri, et successorum.
12. Prima prolatio exloco Matth. 16. — Dico
secundo ' : Petrus Apostolus fuit in hac juris-
dictione caeteris superior, in eo prsecipue quod
illi soli sit data potestas ordinaria regendi et
pascendi universamCbristiEcclesiam, utinea
ipsi perpetuo succederetur, quod aliis Aposto-
lis datum non est. Hsec conclusio simpliciter
est de fide, patetque primo ex celebri loco
Matthsei 16 : Tu es Petrus , et super hanc pe-
tram wdificabo Ecclesiam meam. In quo testi-
monio, quoniam non solum hseretici, verum
etiam aliquando Catholici illud eludere conati
sunt, duo certissima esse debent. Primum,
totum illum sermonem Christi Domini ad
Petrum esse relatum. Secundum, Petri sum-
mam potestatem et dignitatem patefacere.
Primum evidenter liquet ex ipso verborum
ordine; ait enim Christus Dominus : Beatus
es, Simon Barjona, et ego dico tibi, etc. Et
super hanc Petram cedificabo Ecclesiam meam.
Nam vox hanc ex proprietate sua aliquid prse-
sens, vel de quo paulo ante sermo prsecesserat,
importat, nimirum Petri personam. Neque ob-
stat illa mutatio generis masculini in femini-
num, quam latina translatio ex grseca sum-
psit. Nam in Hebrsea vel Syriaca lingua, qua
Christus loquebatur, utrobique est nomen Ce-
phas, quod petram significat, teste Hieronymo
ad Galatas primo. Unde Joannis primo, Petro
prsedixerat Christus appellandum nomine Ce-
phce, qua voce usus est hoc Matthsei loco , di-
cens : Tu cs Cephas, et super hanc Cepham,
ac si diceret : Tu es lapls, et super hunc lapi-
dem : grsecus autem et latinus interpres pro-
pter diversitatem masculini, et ferninini gene-
ris, voces aliquantum commutarunt, re tamen
vera idem retinetur sensus. Confirmatur :
nam si particula hanc , aliquid praeter Pe-
trum designaret, sine causa Christus appel-
laret Simonem, ad eumque sermonem diri-
gerct, cum neque ad Petrum pertineret id
1 Vide in Defens. fidei, 1. 3, a c. 10.
SECT. I. AN CHRISTUS DOMINUS UNIVERSALEM ECCLESLE CURAM PETRO, ETC.
285
quod dictnrus esset, neque illa nominis muta-
tio ad preesentem sermonem prorsus referret ;
novo ergo imposito nomine , novi provisio
muneris sigmficata sine dubio est, ut notavit
Gyrillus, libro secundo in Joannem, capite 2.
43. Et ex his etiam patet secundum ; ideo
enim Petrus pelra Ecclesiae nominatur, quia
ejus pastor et rector univcrsalis constitutus
est, ut Patres omnes exponunt. Hinc enim
Concilium Chalcedonense, act. 13, Petrum
vocat petram et crepidinem Ecclesise. Athana-
sius, in epistola ad Felicem Papam, quam suo
et Ecclesiae Alexandrinse nomine scripsit : Tu
es , inquit , Petrus , et super fundamentum
tuum, Ecclesise columnce, id est, Episcopi,
sunt firmatce. Chrysostomus, homilia 55 in
Malth., et alii expositores, grseci et latini, in
illum locum ; Angustinus, serm. 11 de Sanctis,
et Leo Papa, sermone 2 iu Annivers. suse as-
sumptionis, et Maximus, sermone de Petro et
Paulo; Paulinus, epistola 4 ad Severum, Pe-
trum vocat fundamentum Ecclesiee; et Am-
brosius, in hymno quem Ecclesia ssepissime
canit, Petrum vocat Ecclesias Petram : Hoc,
inquit, ipsa petra Ecclesice canente, culpam
diluit, quod notavit Augustinus, libro 1 Re-
tract., cap. vigesimo primo. Eadem expositro-
ne utuntur frequentissime Patres , Anacletus
Papa, epistola tertia, capite tertio; Cyprianus,
de Unitate Ecclesiae, habetur 24, qusestion. 1,
cap. Loquilur Dominus,et epist. adQuintum1.
Item 1. 4, epistol. 9, et epistol. ad Jabajanum;
August., lib. 2 de Baptis., c. 1 : Cceterumquis,
ait, nesciat Petrum Apostolatus principatu
cuilibet Episcopatui esse prceferendum? Ter-
tullian., de Prsescript.; Origen., homil. 5 in
Exod., et homil. 6 ad Roman., quem refert
etiam Euseb., libr. 6 Histor., cap. 19; Hilar.,
6 de Trinit., et Canon. 16 in Matth.; Basil.,
lib. 2 de Spiritu Sancto; Ambros., Lueae quin-
to, et sermone 47, et sermone de Fide Petri,
et de Natali Petri et Pauli. Vide cap. JYon
turbat, vigesimo quarto, qusest. 5, et cap. Fi-
delior, d. 50; Hieron., in dictum locum Matth.,
et 1 contra Jovinian., et Jerem. 16, et Ezecb.
4; Greg., 1. 4, epist. 32 et 33, et 1. 3, epist. 37;
August., sermon. 24, 20 et 29 de Sanctis, et
sermon. 124 de Tempore, et plures infra re-
feram.
14. Examinantur expositiones alice. Vide in
Defens. fidei, libr. 3, capit. 21, a num. 10. —
Prima expositio. — At enim locum bunc non
1 Vide Pamel. in epist. ad Quintum, quses-
tion. 71.
solum adversarii, sed etiam Patres aliis modis
interdum exponunt, id quod oportet breviter
attingere, ut veritas evidentius constet. Prima
expositio est, verba illa, super hanc petram,
non ad Petrum, sed ad Petri confessiouem re-
ferri. [ta Ambros., libro 6 in Luc, capite 9;
Chrysostomus, homilia 89 in Matth.; Cyrillus,
dialog. 4 de Trinitate ; Hilar., 1. 6 de Trini-
tate. Hanc expositionem Lutherani libentis-
sime amplectuntur : si autem non excludat
priorem sensum explicatum ( ut excludere
videtur Arboreus, libro 5 Theosoph., capite
5), qui est revera proprius et litteralis, pos-
set hic secundus admitti, quia et una litte-
ra plures sensus patitur, et totum quoii in hac
expositione afiertur, in se verum est; nam
etiam frdes est suo modo fundamentum Eccle-
siae, ut praecedenti disputatione, sectione pri-
ma vidimus, et magis accommodate ad hunc
locum fides Christi, quam Petrus confessus est,
dicitur fundamentum, non tanquam quod, ut
dialectice loquamur, sed tanquam quo; quia
nimirum confessio Petri fuit illi quodammodo
ratio seu dispositio ad primatum E>'.elesiee ob-
tinendum, ut Hieronymus, Hilarius et alii in-
terpretantur. Et hoc modo expositio haec in
primam incidit, sicut et alia Cyrilli, nitnirum
intelligi fidem Petri summi Ecclesiae Pastoris,
quae deficere non potest, cum Ecclesiae fidem
totam quodammodo sustineat. Quse expositio
non solum contraria nobis non est, sed potius
bene ostendit quid sit Petrum esse petram, in
qua fundatur Ecclesia, nimirum esse univer-
salem pastorem, ex quo Ecelesiae firmitas, et
in vera doctrina constantia, tanquam ex certa
et infallibili regula pendet, quem sensum ha-
betetiam Epiphanius, 2 contra Hsereses, in 59.
15. Secunda expositio. — Alia expositio fre-
quens etiam apud Patres est, petram, in qua,
ut Ghristus pronuntiat, fuudatur Ecclesia, esse
ipsum quem Petrus fuerat confessus : nam ut 1
Corinth. 3 dici+ur : Fundamentum aliud nemo
potest ponere prceter id, quod positum est, quod
est Christus Jesus ; qui capite 10 petra voca-
tur ; et Matth. 21 : Lapis angularis. Ita Au-
gustinus, sermoue 1 3 de Verbis Domini, trac-
tatu ultimo in Joan., et 1 tract., capite 21,
memorat se aliquando exposuisse super hanc
petram, id est Petrum, et quodammodo re-
tractat potius dicendum fuisse : Id est Chris-
tum , quamvis tandem utramque expositio-
nem admittat tanquam probabilem. Et qui-
dem si de re ipsa per se loquamur, certum
est solum Clrristum Dominum esse primum et
principale fturdamentum quo totaEcclesia ni-
DISPUT. X DE SUMMO PONTIFICE.
titar, Petrum vero solnm esse fundamentum,
qnatenus vicem Christi gerit; loquendo ta-
men de sensu hujus testimonii qnod tracta-
mns, certnm etiam est non esse sermonem
primo et per se, de excellentia quam Christus
habel, sed quam Petro promisit, et de ratio-
ne propter qnam illi tale nomen imposuit,
ad quem, ut vidimus, totus Christi sermo diri-
gebatnr. Ac prreter argumenta facta, iilud
proprinm hnjus loci est, Christum nou de se
agere, quia de futuro loquitur; non dabat
enim, sed promittebat Petro dignitatem ; si
autem de se ageret, plane assereret, snper
quam fundatur aut est fuudata Ecclesia. Au-
gustinus autem, quamvis locis citatis eo modo
loquatur, attamen in aliis primam expositio-
nem approbat, et in Retractationum loco arbi-
trium legenti committit: hoc porro tempore
certum esse debet primam expositionem esse
litteralem ; quod si quis secundam hanc ad-
dere voltt, non multum cum eo contenden-
dum. Eo enim ipso quod, potestatem suam
Christus Petro committens, ipsum petram vo-
cat, satis docet se esse primarium fundamen-
tum et petram Ecelesise.
16. Tertia expositio reprobatur in Erasmo.
— Tertia expositio est Erasmi, Petrum ibi si-
gnificare quemcumque fidelem, propter quse-
dam verba Origeuis in illum locum Matthsei,
qui non ad litteram, sed per allegoriam expo-
nens, accommodat verba Christi singulis fide-
libus; litterali tamen sensu nulla ratione pos-
sunt eo modo exponi, ut ex dictis patet, atque
ex his etiam quee statim dicemus. Et proba-
tur, quia nunquam in Scriptura singuli fide-
les appellantur Ecclesiae fundamenta, sed
membra ; nam ipsum Ecclesiee corpus sunt,
vel certe componunt : quid est ergo quod in
eis fundatur?
17. Quarta expositio hcereticorum. — Expu-
gnatur. — Replica hcereticorum expeditur. —
Altera replica diluitur. — ^Quarta expositio
est, sermonem Christi dirigi ad omnes Aposto-
los, quia omnes sunt fundamenta. Hanc tra-
dunt Lutherani et Calvinistae, volentes Petrum
nomine omnium Apostolorum respondisse,
quod etiam dixeruut Hieronymus et Cbrysos-
tomusibid.; et rursus Hieronymus 1 contra
Jovinian.; et Augustinus-, serm. 13 de Verbis
Domini ; sicut ergo nomine omnium loqueba-
tur: Tu es Christus, etc, ita etiam omnium
nomine audivit: Beatus es, et tibi dabo, etc.
Unde ulterius addunt ea verba non esse pro
Apostolis tantum in personis propriis, sed ut
reprcesentabant totarn Ecclcsiam, et ita tan-
dem volunt promissionem Christi non Petro,
sed Ecclesise fnisse factam. Hsec expositio
plane detorquet litteram et ejus sensum, ac
propterea militat contra Patres: quee duo os-
tensa jam sunt , et iterum explicabuntur.
Priraum enim oportet intelligere verba hi=to-
rice et litteraliter, ut sonant, quandoquidem
commode possnnt eo modo intelligi, in quo
nullam absurditatem ii.cludunt, quod profecto
tota Ecclesia sensit ; alias nibil habemns cer-
tum «t statum in Scriptura. Deinde circum-
stantiai cmnes indicant proprinm esse se.rmo-
nem de Petro, quas bene ponderavit ibi Cnje-
tanus; iinponitur enim proprium nomen et no-
vum Petrus, itemque nomen patris, et prono-
men tu et tiii, ad illum diriguntur. Unde Pa-
tres communitercolligunt ei soli revelationem
illam fuisse factam : Hilarius supra, et sexto de
Trinitate citato ; Chrysostomus, hom. 15 in
Matth. ; Cyrillus, 52 in Joan., cap. 64, et serm.
2 de Petro et Paulo; Augustinus, serm. 124
de Tempore : et eadem ratione promissionem
illam Tibi dabo , hoc loco solum Petro factam
intelligunt, ut patet ex universis citatis, et ex
Leone Papa, epislol. 89 ; Clemeute, epistol. 1 ;
M<dchiade, epistol. 1 ; Damaso, Siricio, et aliis
Pontificibus in suis decretalibus epistolis, quos
in sectione sequenti latius referemus. Idem ha-
bet Origenes, lib. 9 in epist. ad Rom.; Basilius,
lib. 2 contra Eunom., et homilia de Posniten-
tia; Ambrosius de Isaac, cap. 13 ; Optatus, lib.
1 et 2, et 16. Quocirca, cuin Patres dicunt Pe-
trum pro cseteris locutum , non intelligunt
Apostolos caateros commisisse Petro vice lo-
quendi pro omnibus ; oportuisset enim ut
prius de hac re colloquerentur et convenirent
quod fieri non potuit, cum neque suspicare
quidem potuerint Christum quiddam simile
eos interrogaturum, neque omnes per revela-
tionem divinitatem Christi sicut Petrus cogno-
vissent ; intelligunt ergo Sancti Petrum solum
inter Apostolos voluisse Christo respondere,
alios vero tacendo et annuendo, consensisse ;
hocque modo Petrum pro omnibus dcdisse
responsum. Sed urgent Lutherani., nam Au-
gustinus, tractatu 50 et ult. in Joan., et 1 de
Doctrina Christiana, c. 17, etde Agone Chris-
tiano, c. 30, et Psal. 108, ait Petrum, cum au-
divit : Tibi dabo , Ecclesiam reprasentasse;
alias, iuquit, Ecclesia uon solveret et ligaret.
Respondeo his et similibus locis, non negare
Augustinum, imo et expresse docerc promis-
sioncm hanc vere et proprie fuisse factam per-
sonai Petri, abjue adeo in hac proniissione
contincri universalem Ecclesiai primatum illi
SECT. I. AN CHRISTUS DOMINUS UNIVERSALEM ECCLESLE CURAM PETRO, ETC.
287
promissum ; vultergo Petrum ideo tunc prsefi-
gurasse Etvlesiain, tum quia non in suuin, sed
in Ecclesise commodum erat potestatem aece-
pturus; tnm quia non per ipsum solum caput
erat exercenda, sed aliis etiam Ecclesise mi-
nistris communicauda; tum denique quia non
personse tantum Petri fiebat promissio, ut
scilicet ipse solus illa frueretur, sed ut perpe-
tua successione in Ecclesia maneret; atque iioc
modo verissime dicitur promissionem illam
factam fuisse Ecclesiae, non in singulis mem-
bris, vel communitate, sed in ea parte, sicut
dicimus Germanis datum esse imperium Ro -
manum , non communitati, sed illorum prin-
cipali. Objiciuut ulterius, quiaaliietiam Apos-
toli voeantur fundamenta Ecclesice, ad Epbes.
2, et Apocalyps. 21. Respondeo illos etiam
fuisse suo modo fundamenta, cum per illos
fundatse sint Ecclesise per orbem universum,
et per ilios disseminata est certa et Catholica
doctrina ; qua ratione etiam prophetae ibidem
dicuntur fundamenta ; sunt prseterea iunda-
menta, quia suut universales Pastores, ut dixi.
At enim quamvis hac ratione nomen hoc com-
mune sit, proprio vero ac peculiari titulo
Petrum speetat, quia, scilieet, ipse fuit pastor
et dux eorumdem Apostolorum, et ejus sola
dignitas perpetuo erat in Ecdesia conservan-
da. Unde recte Hieron. et D. Thomas, dicto
loco: Etsi super omnes, inqnit, Apostolos Ec-
clesia fundata sit, tamen singulariter fundatur
in Petro, quia ipse electus est caput omnium.
18. Quinta expositio etiam h&reticorum ever-
titur. — Ultima expositio, seu potius calumnia
hseretieorum est, Christum, promittendo cla-
ves Petro et potestatem ligandi , nullam di-
gnitatem superioris aut pastoris promisisse,
sed tantum nudam Evangelii praedieationem,
per quam homines Deo conciliantur, 2 Co-
rinth. 1. Hcec tamen haeresis etiam per se sa-
tis improbabilis ostenditur ; destruit enim
vim ipsorum verborum et metaphorae Christi,
quse usitata est in Scriptura, ad significan-
dam pontificiam dignitatem, ut patet Isai. 9
et 22, et Apoc. 3, et Matth. 18 et 23 ; pugnat
etiam cum communi expositione Patrum ,
quos jam citavimus. Ac preeterea videri po-
test Chrysostomus, homil. 55 in Matth. ; et
Gregorius, 1. 4, epist. 32; Hieron., epist. ad
Hedibiam, q. 9, tandemque ex dicendis in se-
quenti testimonio magis impugnabitur hie er-
ror, qui latius etiam improbandus est in ma-
teria de clavibus *.
1 De Clavibus, tom. 1, de Pcenit. disp. 26.
19. Secundaprobatio ex locis Joan. 21. —
Secundo, principaliter probatur conclusio ex
illo Joann. 21 : Pasce oves meas, quae verba
ad solum Pelruni fuisse dicta ', Patres om-
nes interpretantur , Curysostomus , Gyrillus,
Augustinus, ibi ; Leo Papa, serm. 3 sua? as-
sumptionis; Ambrosius, Lucse ult. ; Maximus,
sermone de Petro et Paulo ; et evidenter pa-
tet ex contextu, sic enim incipit illa narratio
Evangclica: Simon Jona, vel Joannis ( idem
eniin valent, quod ad hebraicum nomen at-
tinet ), diligis me plus his ? et illa quae subse-
quuntur: Pascevres meas, et: Cum esses ju-
nior, ad solum Petrum diriguntur : illo au-
tem verbo, pasce oves meas, metaphoriee si-
gnificavit Christus episcopalem dignitatem et
pote&tatem, quamvis hceretici solam Evange-
lii prsedicationem iutelligant eo loco fuisse
Petro a Curisto praaceplam ; ac Patres uni-
versi pas^oralem curam intelligunt illi com-
missam ; est autem Pastoris munus non tan-
tum aiimenta praebere, sed etiam regere, du-
cere, tueri grcgem, revocare errantes oves,
compellere si necesse sit, et alia obire munia,
quae late prosequuntur Gregorius in Pasto-
rali ; Chrysostomus, libro de Sacerdotio, prea-
cipue libro 2 ( ubi, ex hoc testimonio, Petri
dignitatem et preelationein late confirmat ) ;
Berri., 2 de Consideratione, Grsecique omnes
in illum locum, et ibidem Augustinus, expri-
mens eo loco oves pasc eulas et regendas Pe-
tro esse commissas, et iacit Scripturse phra-
sis, quse pastoris voce principis et superiori3
munus significare solet, ut patet Isai. 44, iu
fine ; Ezech. 34, initio; Nahum. 3, v. 18, et
ssepe alias.
20. Hcereticorum calumnia ad citatum lo-
cum. — Respondent adhuc hseretici, quamvis
hoc totum verum sit, non tamen inde conclu-
di Petro majorem dignitatem quam creteris
Apostolis fuisse datam ; nam et alii Apostoli
constituti sunt pastores ovium Christi, unde
nihil novum hic Petro conceditur. Verum, ut
ait Cyrillus, 1. 12 in Joan., c. 64, in fine :
Apostolatus ejus renovatur dignitas, ne pro-
pter negationem labefactata videretur. Sed
ut de csetero hanc calumniam excludamus,
advertendum, ex dictis circa prsesens testimo-
nium, promisisse Christum Petro singulariter
fundaturum se super eum Ecclesiam, iliique
regni ccelestis claves traditurum, Matth. 16.
1 Vide in Defens. fidei, lib. 3, cap. 10, a
n. 16.
288
DISPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
Et capite 18, eidem cum ceeteris Apostolis uni-
versalem potestatem ligandi et solvendi gene-
raliter promisisse; utramque ergo promissio-
nem post resurrectionem implevit,, posterio-
rem hanc et generalem, Joann. 20, ut supra
vidimus; priorem singulatim lJetro factam, in
c. 21 Joan. Unde heec singularis concessio ali-
quid sine dubio continet, quod in illa generali
non continebatur ; nam generalis Petrum
etiam comprehendebat, et ex illa jam satis
constabat, ob negationis culpam, non fore
Petro denegandam promissam semel apostoli-
cam dignitatem ; aliquid erjjo novuin postea
illi dafum est; atque ut significaret Ghristus
Dominus hanc singularem traditionem priori
singulari promissioni respondere, eodem no-
mine illud compellat Simon Joannis ; et sicut
illic fidei, ita hic charitatis confessionem ab
illo exigit; ter autem interrogat, ut trinee ne-
gationi trina confessio correspondeat, quod
adductis verbis Cyrillus significavit, cum dixit
Christum Dominum confirmasse Petro prima-
tum, non quem re ipsa ante obtinuerit, sed
spe et promissione, quam asserit non fuisse
vacuam ob negationem. Ita exponunt etiam
Ambrosius, Psal. 47; Augustinus, epistola 50;
Cyrillus Hierosolyrnitanus, Catechesi 2; Opta-
tus, libr. 2 contra Parmen. ; Bernardus, serm.
de Petro et Paulo; Arnob., Psalm. 108;Theo-
phyiact., Luc. 22.
21. Altera calumnia. — Bissolvitur. — Aliter
preeterea conantur hseretici subterfugere vim
hujus loci, Christum non commisisse Petro
oves universim ; non enim dicit : Pasce om-
nes, sed meas, quod idem verificari potuit pro
ceeteris Apostolis, imo pro quolibet Episcopo;
non ergo hinc constat datam fuisse Petro uni-
versalem potestatem, sed cum maxiine, in-
quiunt, colligi potest Petro fuisse datam curam
Judeeis prsedicandi, juxta id ad Gal. 2 : Credi-
tum est mihi Evangelium prwputii, sicut et
Petro circumcisionis, etc. Respondendum cum
Bernardo, lib. 2 de Considerat., c. 8, sic scri-
bente: Pasce oves meas,quas? illius, vel illius
populi, civitatis, vel regionis, aut certi regni?
Oves meas, inquit : cui non planum, non desi-
gnasse aliquas, sed assignasse omnes? Nihil
excipilur, ubi distinguilur nihil. Quibus verbis,
preeter Bernardi aucLoritatem, multee etiam
rationes continentur. Prima : nulla est major
ratio designandi has vel illas oves; vel ergo
omnes commisit, vel nullas. Secunda, dum
dicit meas, totum suum ovile aperte intelligit,
sicut qui altcri commcndat filios vel discipu-
los, qui in testamento relinquet sua bona, ni-
hil excipit. Tertio, patet a simili, Joan. 10:
Cognosco oves meas, et oves mece vocem meam
audiunt, et titam oeternam do eis. Tandem hic
est Patrum sensus et Ecclesiee, quee Petro ca-
nit : Tu es pastor ovium, princeps Apostolo-
rum. Tibi tradidit Deus omnia regna mundi,
etc. Consentiunt Leo Papa, Chrysostomus ,
Ambrosius, Theophylactus, et alii paulo ante
citati; Epiphanius, in Anchorato, circa finem;
Gregorius, 1. 4, Epistol. 32 ; Augustinus, iu id
Psal. 103 : Potabunt omnes bestice agri. Qui
Patres ex illo etiam discrimine verborum
Christi : Pasce agnos meos , pasce oves meas,
colligunt omnis generis et conditionis homi-
nes, sive inferiores, sive superiores, Petro
fuisse commissos; quod vero hseretici adjun-
gunt, Judeeorum curam specialiter fuisse Pe-
tro commissain, aperte falsum est. Nam primo
si loquamur de ministerio prsedicationis, de
quo heeretici ipsi loquuntur, constat ex Matth.
ult., non solumPetro, sedetiamomnibus Apo-
stolis datam fuisse potestatem docendi omnes
gentes ; et Actor. 10 et 15^ Petrus specialiter
mittitur ad prsedicandum gentibus; constat
etiam ex traditione perpetua preecipuas gen-
tium Ecclesias, Antioehenam, Romanam, et
alias, preecipue per Europam, a Petro fuisse
erectas, ut docet Innocentius I, epist. 1 ; sicut
e contrario Paulo non solum datum est gen-
tibus, sed Judeeis etiam proedicare, Actor. 9.
Unde 1 Corinth. profitetur se Judeeis Judeeum
factum esse, ut omnes lucrifaceret ; itaque non
potest ea ratione astringi Petri potestas, nec
illi designari possunt certee queedam oves ma-
gis quam aliee. Quod vero adducitur ex 2 ad
Galatas, accipiendum est secundum quamdam
accommodationem; convenit enim inter Apos-
tolos ut regiones mundi inter se dividerent, ac
lorte Petrus et Paulus inter se statuerunt ut
alter principaliter attenderet conversioni Ju-
deeorum, gentium alter, ut late Hieronymus
eo loco exponit, qui in epislola ad Salvinam,
paulo post initium, ait, postea Petrum ab an-
gustia circumcisionis translatum esse ad pree-
putii latitudinem.
22. Tertia probatio ex prwrogativis Petri
in Ecangelio contentis, de quibus recenter Ja-
cobus Bayus, l. 2 Institutionum; cap. 117. —
Tertio , principaliter probatur couclusio ex
aliis locis Evangelii, et ex Actorum libro, iu
quibus indicatur hsec Petri dignitas. In Evan-
geliis enim sunt multa alia dignitatis signa :
primo, illi singulariter mutatur iioineii , et
aliud imponitui •, quod sempcr retinuit, ac
valdc accommodatum ad signiiicandam futu-
SECT. I. AN CHRISTUS DOMINUS UNIVERSALEM ECCLESIyE CURAM PETRO, ETC.
!89
ram dignitatem , denique nomen quod ipsi
Christo, quia primum caput et fundamentum
Ecelesise est, seepissiine in Scripturatribuitur;
dum igitur suum nomen communicat, digni-
tatem etiam communicare aperte indicat ,
quod bene ponderavit Leo Papa supra. Secun-
do, cum recensentur Apostoli, primo loco Pe-
trus apponitur, et ssepe ipse describitur ut ca-
put et dux aliorum ; Mattheeus quoque, c. 10,
referens Apostolorum nomina, inquit : Duo-
decim Apostolorum nomina hcec sunt : primus,
Simon, etc, et ad reliquos progreditur, abs-
que terminis numeralibus. Unde in particula
primus primatum fuisse indicatum , notavit
ibi Albertus Magnus. Vide Ambrosium, in
ad Corintb. 12; Augustinum, tractatu ult. in
Joann. Dices : ad Galat. 2, Petrus nominatur
post Jacobum. Respondeo primoquod Augusti-
nus, Ambrosius, Hieronymus et Cbrysostomus
contrario ordine videntur legisse ; item non
oportuisse Paulum semper scrupulose obser-
vare illum ordinein, vel certe , quia tres tan-
tum numerabat, Petrum digniori loco, scili-
cet medio, constituit. Tertio, significatur bsec
dignitas Petri, quoties ipse singulariter nomi-
natur , cseteri vero Apostoli universe atque
confuse; sic Angeli prsecipiunt mulieribus :
Ite, dicite discipulis ejus, et Petro, Marci 1 6 ;
et Paulus, 2 Corinth. 12 : Cceteri Apostoli, et
fratres Domini, et Cephas. Quarto, huc spectat
quod Petrus fere semper loquitur nomine om-
nium, ut ponderatur Cyrillus, in id Joann. 6 :
Domine, ad quem ibimus; et Chrysostomus, bo-
milia 44 in Matth. Quinto , fuit etiam non
parvum indicium futurse dignitatis, quod illi
Christus edixit, utpro se et ipso Christo solve-
ret tributum ; quod tamen per capita familia-
rum solvebatur, ut Lyranus et alii notant, et
boc indicium ponderarunt bene Origenes ,
Chrysostomus et Hieronymus Matth. 17 ; Au-
gustinus, q. 75 Novi testamenti. Sexto, fuit
etiam indieium, quod, jubente Christo, solus
super populos, qui per aquas signiticaiitur,
venit ad Christum, Joann. 21 . Unde Bernardus
supra : Petrus, inquit, gradiens super aquas,
unicum se Christi vicarium designavit, quia
non uni populo , sed cunctis prceesse deberet ;
siquidem aquce multce, populi multi. Septinio,
facit quod Christus inter viros primum appa-
ruit Petro post resurrectionem, juxta id Luc.
24 : Surrexit Dominus vere, et apparuit Si-
moni; ubi Ambrosius id notat, et Cbrysosto-
mus ac Theopbylactus in id 1 Corinth. 15 :
Visus est Cephce. Huc etiam accedit quod illi,
ut supra vidimus, plus qam caateris Apostolis
XII.
vera Christi divinitas et filiatio naturalis reve-
lata est , quia nimirum Christi mysterium et
totum fidei negotium ad Petrum maxime per-
tineret in posterum. Unde Clemens I, epist. 1,
Petrum vocat primitias electionis Christi. Et
his similia sunt alia multa in Evangeliis, quse
a Patribus observantur, ut quod duo miracula
in ejus piscatione operatus sit Christus, quae
notavit Ambrosius, serm. 11, et Augustinus,
tract. 122 in Joan. ; quod illi primo laverit
pedes, teste Augustino, Joan. 13, quamvis
Chrysostomus et alii primum velint fuisse Ju-
dam ; quod ad qugedam mysteria, quse remo-
tis arbitris Christus operabatur vel ostendebat,
Petrus semper vocatus fuerit.
23. Item ex prcerogativis contentis in Acti-
fais Apostolorum. — Ad hsec, reperiuntur si-
milia alia vel majora signa, quee post ascen-
sionem Christi dedit Petrus suee dignitatis
in Apostolorum Actibus, quse potius conti-
nent usum et exercitium tantae potestatis,
Actor. 1. Petrus confestim proponit electio-
nem faciendam novi Apostoli, loco Judse ;
quod ponderans Chrysostomus ibi, hom. 3 :
Cognoscit, inquit, a Christo creditum gregem,
Act. 2. Primus promulgat Evangelium , ut
notat idem Chrysostomus, Act. 3. Primus fi-
dem miraculo confirmat, ut advertit Ambro-
sius, sermone 68, Act. 4. Ipse solus pro om-
nibus in concilio Phariseeorum causam agit,
cap. 5, mortis judicium in Ananiam et Sa-
phiram profert, et cap. 10, ei primum fit re-
velatio vocandarum gentium ad Evange-
lium ; capite 15, de seipso affirmat Evange-
lium gentibus prsedicasse , ut ait Chrysosto-
mus, hom. 22 in Acta ; prseterea, c. 15, pri-
mus inter Apostolos sententiam dicit, quam
alii sequuntur; quod advertunt Clemens, 1.
6 Constitut. Apostol. , cap. 12 ; Hieron. ad
Aug., cap. 11, inter ipsius epist.; Theodoret.,
in epistola ad Leonem. Tandem permultaalia
sunt Scripturse loca, in quibus hsec eadem
dignitas et potestas indicatur , ut illud Luc.
22 : Et tu aliquando conversus confirma fra-
tres tuos. Sic notant Augustinus, lib. Quaes-
tionum novi et veteris Testamenti, queest 25;
Chrysostomus, hom. 3 in Acta; Lucius Papa I,
Felix I, Marcus I, in Epistola decretali ; Aga-
tho, in Epistola synodi; Theophylactus , ibi.
Ponderari etiam solet quod cap. 12 Actorum
legatur , quod tota Ecclesia pro Petro tan-
quam pro capite funderet orationem. Item
quod, ad Galat. 2, Paulus ascenderit Hieroso-
iyinis videre Petrum : Quia eidelegaverat Do-
minus curam Ecclesiarum, ait Ambrosius.
19
290 DISPUT. X. DE SUMMO PONTiFICE
24. Quarta probatio. — Quarto principali- lorum directe
ter, quamvis simpliciter non possit heec ve -
ritas ratione demonstrari, quia est quodam
particulari Christi Domini facto et voluntate ,
attamen, suppositis quee diximus, fieri potest
evidens illius conjectura; ostendimus enim
oportuisse institui a Cliristo Domino , qui
post ascensionem ejus dux esset, totiusque
Ecclesiee caput; fieri autem non potuit ut
Christus Dominus ipsis duodecim eam digni-
tatem omnino eequaliter concederet, nam vel
omnes ita illam reciperent, ut in eorum suc-
cessoribus perpetuo duraret, quod est plane
absurdum ; sic enim duodecim, ut minimum,
essent capita Eeelesiee, seu potius tot capita
quot Episcopi , quod incredibilem pareret
confusionem ; vel nullus ita reciperet eam di-
gnitatem, ut in ea esset .mccessio; hoc vero
aperte facit contra debitam institutionem ,
cujus ordo hierarchicusdebitumque regimen
perpetuo conservanda erant, sicut et ipsa Ec-
clesia ; ergo oporluit eam dignitatem ita uni
tradi, ut illi succederetur, et non aliis. Quod
si uni ex duodecim hoc datum est, nullus in-
fieiabitur Petrum fuisse, suppositis tam mul-
tis ejus privilegris quee recensuimus. Simile
argumentum est, quod, licet omnes Apostoli
in universum orbem potestatem receperint, ut
dixi, attamen ipsa ratio ordinis, unitatis ac
pciiectffi congregationis, postulabat ut unus
eorum esset superior, et preelatus ceetero-
rum ; nam multitudo sine ordine parit
confusionem, quam rationem perpendit Cy-
prianus, lib. de Unitate Ecelesise, et epistola
ad Jubaian, et seepe alias; Nazianzenus, ora-
tione 21 de Modestia in disp. adhibenda ;
Epiphan., heeres. 51 ; proptereaque vocant
Petrum ducem discipulorum ; et D. Tbomas
2. 2, q. 33, art. 4, ad 4, scribit Paulum
subditum fuisse Petro, quod etiam affirmat
Augustinus epistola 19, et ad hunc mo-
dum loquuntur Clemens I , et alii Pontifices
supra relati, de omnibus Apostolis respectu
Petri.
25. Duplex eminentia Petri inter Aposto-
los. — Additur tertia et explicatur. — Ex qui-
bus intelligitur Petrum duplici titulo supe-
rasse dignitate et potestate caderos Aposto-
los. Primo, quia heec dignitas fuit in eo, ut
in pastore ordinario totius Ecelesiai, cui suc-
cedendum erat, ut adhuc amplius sectione
sequenti ostendetur; in aliis vero nohita, sed
eorurn potestas quodamrnodo delegata erat
ct ex privilegio. Secundo : quia juridictio Pe-
tri se extendebat ad ipsas personas Aposto-
nimirum poterat illis preeci-
pere, atque huc vel illuc mittere. Addimus
tcrtio ad Petrum spectasse curam universalis
Ecelesiee quasi per se primo, hanc enim opor-
tuit in uno inveniri ; cum tamen ad ceeteros
tam universalis potestas non nisi secundario
esset demandata. Declaratur , nam singulis
Apostolis data est tanta potestas in hunc sen-
sum, ut ubique gentium possent preedicare,
absolvere , Episcopos instituere , et similia ;
non tamen ut possent singuli universalem
Ecclesiee ordinem preescribere , aut leges
condere , quee totam obligarent ; namque
si hoc pos?ent singuli, magna confusio ori-
retur. Quapropter in hoc etiam Petri po-
testas super alios eminebat. Ex qua excel-
lentia pleraque resullant, quee de Petro legi-
mus, queeque ad banc spectant dignitatem.
cujusmodi est librurn approbare, Ecclesieeque
proponere tanquam canonicum, ut de Evan-
gelio Marci notat Tertullianus , lib. 4 cont.
Marcion. , et ex Clemente , Papa referunt
Euseb., lib. 2, cap. 15 ; Niceph., lib. 5, capite
18 ; quo etiam spectat voluisse Paulum Evan-
gelium suum cum Petro conferre, ne in za-
cuum cucurrisset, propter auctoritatern scili-
cet Petri, inquit Hieronymus, citata epistola
ad Augustinum, et Tertullianus supra. Atque
heec sufficiunt in hujus veritatis confinnatio-
nem ; Patres enim plures non oportet iterum
adducere , cum explicando Scripturee testi-
monia satis multos retulerimus, et in sequenti
sectione latius hujus rei perpetuam traditio-
nem afferemus.
26. Prima luereticorum oljectio. — Se-
cunda. — Tertia. — Contra hanc porro veri-
tatem potest objici primo *, quia Actorum oc-
tavo, Petrus simul cum Joanne mittitur ab
aliis Apostolis Samariam, quod est signum
cujusdam tequalitatis. Secundo, cap. 10, Ja-
cobus in Concilio defihit et ejus sententiam
alii sequuntur. Tertio, ad Gal. 2, Paulus re-
prehendit Petrum, ostendens se superiorem,
vel certe cequalem, et 2 ad Corinth. 11, ad se
pertinere dicit omnium Ecclesiarum sollicitu-
dinem. Quarto, Clemens, 1 epistola, vocat Ja-
cobum Episcoporum Episcopum, eumque re-
gere unrversam Ecclesiam pronunciat. Deinde,
ad exterminandam Petri dignitatem, recolunt
lreeretici plura ipsius peccata, partim vera,
partim ab ipsis irnpie eonficta ; observaut
etiam quod in antiquis imaginibus Paulus ad
dextram Petri depingatur, et similia qtue non
Vidc in Defens. fidei, 1. 3, c. 11, n. 17.
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESLE PASTORIS, ETC.
291
refero, quia nihil ad institutam controversiam
pertinere videntur.
27. Ad primum.--Ad secundum.--Ad tertium
utqnidamrespondeant.—Impugnatur.-Aliorum
responsio displicet.—Accommodatior ex Augus-
tino et cceteris interpretibus ad locum Pauli. —
Ad quartum. — Ad primum ergo respondeo,
mittere non significarc semper auctoritatem in
mittente, quia ssepe fit permittendo, consu-
lendo, vei rogando, non prsecipiendo, quo
paoto amicus dicitur amicum mittere , et
Matt. 2 legitur Herodes misisse Magos in Be-
thleem. Vide Turrecrem., lib. 2, cap. 14, ad 3.
Ad secundum, nego definivisse Jacobum, sed
subscripsisse potius et consensisse sententise
Petri : ita Hieronymus, epistola ad Augusti-
num supra citata; Theodoret., epistola ad
Leonem de eadem re. Verum quidem est Ja-
cobum, Petro consentiendo, simul prsebuisse
consilium circa modum in illius rei executione
tenendum ; quod licet etiam inferiori coram
superiore prsestare. Ad tertium quidam occur-
runt Cepham, quem Paulus reprehendit, non
fuisse Apostolum, sed unum aiiquem ex 70
Discipulis ; sic refert Eusebius, 1 Histor., ca-
pite 11, ex Clemente Alexandr., 4 Stroinat.,et
Eunomius etiam ad Galat. 2. Sed plane repu-
gnat hoc, non solum communi expositioni Pa-
trum grsecorum et latinorum , sed etiam ipsi
contextui ; nam ille idern Cephas cum Jacobo
et Joanne dicuntur columnce Ecclesice, et in
quibusdam codicibus grsecis loco Ceplice legi-
tur Petrus. Alii ergo volunt reprehensionem
fuisse in gratiam Judseorum, quod indicant
Origenes, et alii Grseci ; sed hoc etiam caret
fundamento, planeque videtur repugnare ver-
bis Pauli : Cum vidissem quod non recte ambu-
larent, etc. Lnde Augustinus, de agone Chris-
tiauo, capite 30, et tribus epistolis ad Hiero-
nymum, et divus Thomas 1. 2, qusestione
103, art. 3. ad 2, sentiunt peccasse Petruai ve-
nialiter, ob idque fuisse a Paulo reprehensum ;
interdum namque inferior potest corrigere su-
pertorem cum debita modestia et reverentia ,
ut suo dicetur loco; maxime quando id aut
proximorum salus aut honor iidei requirit '.
Vide D. Thomam 2. 2, q. 33, art. 4, ad pri-
mum; Adriauum IV, q. 9; Sixtum, 1. I Bi-
blioth., Annot. 107, et lib. 6, Annot. 274. Alio
vero in loco Pauius fatebatur habere se om-
nium Eeclesiarum sollicitudinem, et ob chari-
tatis officium, et ob Apostolicum munus, cui
tamen Petrus esset superior, ut ostensum est.
1 Vide infra in tr. 3, disp. 8, sect. 5.
Ad quartum, respondetur primo id fuisse ge-
nus modestise et honoris, quem merito Cle-
mens Jacobo tribuit tanquam Apostolo , et
fratri Domini. Et secundo, quia revera Episco-
pus erat multorum Episcoporum sibi subdito-
rum. Tertio , quia erat tanquam decus et
exemplar aliorum Preelatorum.
28. Qu&stiuncula incidens deciditur. — Ex
occasione autem resolutae quaestionis, agitari
poterat an Apostoli, qui Petro supervixerant,
fuerint vere subditi Episcopo Romano, Petri
successore, de qua re nihil apud auctores me
legisse memini ; videtur tamen ex dictis se -
qui, inferiores extitisse jurisdictione, atque
adeo jurisdictioni Pontificis Romani subjec-
tos, quamvis aliis preerogativis et excellen-
tiis fuerint superiores. Primum plane patet ex
dictis; nam eadem potestas et jurisdictio quae
f uit in Petro, transfusa est in successores ;
quare in tribus jam dictis conditionibus su-
perabant illi viventes Apostolos , scilicet in
objecto potestatis, nam ad successorem Petri
pertinet per se primo cura et gubernatio to-
tius Ecclesise , quod ut dixi non competivit
cseteris Apostolis. Secundo, potestas illa exten-
debatur ad omnes et singulas personas, etiam
Episcoporum, quia id exigebat ratio ordinis
et umtatis ecclesiasticse. Tertio, potestas Pon-
tificis Romani semper fuit ordinaria, et per-
petuo in Ecclesia mansura ; non sic autem in
cseteris Apostolis.
SECTIO II.
An pote&tas et universalis Ecclesiw Pastoris
dignitas, qua? iu Petro fuit, in episcopo Ro-
mano per continuam successioaem perman-
serit , usque ad eum qui nunc Cathedram
Ecclesice tenet, Gfregoriwm XI 11 ?
1. Quaiuor errores ex hcereticis resumun-
tur. — In hac queestione varie erratum est ',
eo quod semper hsec dignitas heeretieis homi-
nibus infensa fuit et odiosa ; prsecipue vero
hisce temporibus incredibili ira et odio in
Summum Pontificem sunt commoti, quorum
verba ut omittamus, quoniam indigna sunt
quse referantur, sententia breviter hsec est.
Primum negant, ut vidimus, Petri primatum;
secundo, etiamsi in Petro illam dignitatem
admittant, negant illi sttccessorem, ac volunt
1 Vide in Defens. fidei, 1. 3, a c. 12, usque
ad 20.
292
DISPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
fuisse tantum peculiare beneficium Petro
concessum ob singularem Christi erga illum
amorem ; tertio, ut demus, inquiunt, succecli
Petro, non subinde necesse est unum succes-
sorem esse, sed possunt esse aut duo, ut Ro-
manus et Constantinopolinus episcopi, vel
quatuor Patriarchae , vel aliquid simile, ut
quisque rex in suo regno ; quarto, si unus,
inquiunt, succedere debet, potius Hierosoly-
mitauus episeopus, quam Romanus existi-
mandus est, quia primus ille episcopalem se-
dem post Petrum habuit, aut forte Constan-
tinopolitanus. Ex his tamen dictis quartum
hoc nullum prorsus fundamentum habet,
quia neque ex Christi Domini institutione,
nec ex legitima successione, aut jure haeredi-
tario, aut ratione certa , vel apparenti, os-
tendi potest, aliquem ex dictis episcopis esse
universalem Pastorem Eeclesiae, ut exsequen-
tibus clarius constabit ; reliqui etiam erro-
res fere in superioribus exclusi sunt, et in se-
quentibus crebro contra illos agemus ; quare,
iis omissis,
2. Assertio prima. — Prdbatur auctoritate
Concilii Constant., Martini V. — Accedit ratio.
— Dico primo : Petri dignitas, et Summi Pon-
tificis Ecclesiae munus, non cum ipso Fetro
extinctum est, sed ad aliquem ejus successo-
rem manavit : est de fide definita in Concilio
Constant., sess. 8, 15 et 27, et in Bulla Martini
V; et ostensa satis est in prsecedenti sectione
ex locisEvangeliorum, et expositione omnium
Patrum, qui hac maxime in parte docent di-
gnitatem Petri ceeterorum Apostolorum digni-
tatem superasse, quod nimirum ipse solus
universalem potestatem ordinariam, et in Ec-
clesia perpetuo mansuram acceperit; ideoque
super illum peculiariter dici fundatam Eccle-
siam. Unde Leo Papa, sermone secundo de
sua ad Pontif . assumptione : In Petri sede sua
vivit potestas, excellit auctoritas. Idem, epis-
tolaad Anastasium; Anaclet., epistola3; Chry-
sostomus etiam, lib. 2 de Sacerdotio, id colli-
git ex illo Joan. 12: Pasce oves meas ; commi-
sit enim Petro oves non victuras tantum vi-
venle Petro, sed omnes simplieiter, quia om-
nium curam gerebat, quas tamen omnes Pe-
trus in persona sua pascere non poterat;
commisit ergo illas Petro et successoribus.
Ilinc tJaulus, ad Ephes. 4 : Quosdam dcdit
Pastores ad consummationem Sanctorum ,
donec occurramus omnes in virum perfectum.
Si enim, teste Paulo, Christus constituit Pas-
tores duraturos usque addiem communis re-
surrectionis, quia tamdiu durabitEcclesia mi-
litans, cui Pastores sunt necessarii, multo certe
magis caput pastorum continua successione
duraturum fuit, cum multo magis necessa-
rium sitquam caeteri, neque hodieminusquam
in principio nascentis Ecclesiae, ut in tanta
gentium diversitate et morum varietate unum
semper Christi ovile intcgrum et unanime
conservetur. Confirmatur primo, nam Petro
non est clata dignitas universalis Episcopi pro-
pter ipsum, sed propter Ecclesiam, ut recte
Augustinus, lib. de Pastoribus, cap. 10, ait;
ergo si Ecclesia semper est, semper indiget ea
dignitate. Coniirmatur secundo, nam in lege
veteri constitutum est supremum Sacerdo-
tium, quod continua successione tamdiu per-
severaret, quamdiu lex illa vigeret ; ergo a
fortiori in lege nova, quee perfectior est ; di-
versa lice.t ratione successionis; in veteri
quippe lege carnalis erat successio, quia lex
ipsa erat imperfecta, nunc vero per elec-
tionem, ut infra tractandum est. Confirmatur
ultimo, nam ostensum est supra, totam Eccle-
siee hierarchiam ex Christi institutione ad
unum supremum caput esse revocandam, et
Ecclesiae regimen ex eadem institutione esse
monarchicum; sed Ecclesise hierarchia, et il-
lius regimen semper durat continuata quadam
successione, ex eadem Christi institutione ;
ergo et ipsius caput modo eodem.
3. Assertio secunda. — Dico secundo: post
divum Petrum, semper exercuit in Ecclesia
supremi Pastoris et Episcopi dignitatem et po-
testatem Romanus Episcopus. Haec conclusio
cum non tam sit de jure quam de facto, po-
tius testibus et historiis quam rationibus con-
firmanda est. Testes vero ad quinque capita
revocari possunt, nimirum, Pontifices, Conei-
lia, Patres, Imperatores, ipsosmet haereticos.
Ex historiis autem decem signa hujus potes-
tatis, quae manifeste illam indicant, afferri
possunt.
4. Primus modus probandi assertionem, per
varia nimirum testimoniomm genera. — Pri-
mum genus testium, Pontificcs. — Habentur
epistolce in tom. 1 epistol.pontific. — Effugium
obsiruitur. — Altera calumnia removctur. —
Primo itaque arguitur ex auctoritate Pontifi-
cum ; plerique enim editis Epistolis suis de-
cretalibus hanc sibi ascribunt dignitatem. Cle-
rneus, Anacletus, Zephirinus, qui Apostolicam
auctoritatem in sua sede cognoscunt, et in
illa graviores causas determinandas esse do-
cent ; Callistus : Nulli dubium est quod Apos-
tolica Ecclesia caput sit omnium Ecclesiarum.
Julius i, Gelasius, Vigilius, eamdem dignita-
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESLE PASTORIS, ETC.
293
tem latissime tuentur, et fere reliqui omnes
usque ad Gregorium, quos brevitatis causa
prsetermitto ; nam in primo tomo Conciliorum
innumera de hoc argumento continentur, et
in epistolis Leonis et Gregorii. Vide specialiter
epistolas 73, 79, 82, 87 Leonis, et 36, lib. 6
Registri Gregorii , et insignem Agatbonis
Papa? ad Micbaelem imperatorem, quse tota
est de bac re ; rescriptum Damasi ad Conci-
lium Mauritanise.Neque verohorumPontificum
auctoritas infirma est, quod in propria causa
loquantur, ut quidam baeretici objiciunt, pri-
mo, quia fuerunt preestantes sanctitate viri,
atque etiam martyres non pauci ; quos ambi-
tione ductos putare et impium est, et stultum
dicere, quia non tam in propria quam in com-
muni totius Ecclesise causa loquebantur . ad
cujus firmitatem et stabilitatem pertinet, ut
in ea unum caput perseveret, et non sint
schismata, sicut recte dixit Cyprianus, libro
de Unitate Ecclesise. Denique, sinonvere, sed
arroganter scriberent, antiquiores certe Ec-
clesice Episcopi et Patriarchse illis sese oppo-
nerent, et eorum audaciam taxarent; quod
tamen nunquam fecerunt, sed magis potius
cum veneratione decreta illa susceperunt, ut
in sequentibus videbimus. Neque etiam obstat
quodaliihaeretici calumniantur, epistolas, quae
in tomis Conciliorum aut seorsim etiam cir-
cumferuntur, non fuisse ab iis quibus tribuun-
tur conscriptas, sed ante 400 annos fuisse in-
ventas confictasque ab adulatoribus monacbis,
quam esse manifestam calumniam constat.
Nam Isidorus qui floruit tempore Magni Gre-
gorii, hoc est ante mille annos, illarum men-
tionem fecit; antiqui etiam collectores Cano-
num, Bruchardus et ahi, eas referunt, non
tanquam suo tcmpore recenter natas, sed in
vetustissimis codicibus repertas. Damasusprae-
terea, in Vitis Pontificum, earum meminit, ac
niulta in Conciliis generalibus ex illis referun-
tur, et apud antiquos bistoriographos repe-
riuntur passim. Denique de epistolis Leonis et
Gregorii tam est evidens ex stylo, et perpe-
tua traditione, ut nullus unquam de iis dubi-
taverit, neque qui sanee mentis sit dubitare
potuerit.
5. Secundum genus testium, Concilia gene-
ralia. — Secundo arguitur ex Conciliis, et pri-
mo ex Niceeno, in cujus canone b' ita pronun-
tiatur : Ecclesia Romana semper Tiabuit pri-
matum, etc. Et quamvis in exemplaribus quse
sunt in manibus, praatermittautur verba haec
in dicto canone, attamen in Concilio Chalce-
donensi Act. 16, dicto modo citantur, Patres-
que ibi existentes approbant; atque ita etiam
vertit Dionysius, ut notavit Alanus, in 2 dia-
logo. Extat etiam can. 2, quod omnibus liceat
ad Episcopum Romanum anpellare; can. etiam
44, nuper ex arabico conversus, ejusdem Con-
cilii Nicseni, primatum Petri et Episcopi Ro-
mani Petro succedentis declarat, ut refert
Turrian., libro 3 de Dogmat. cbaracteribus.
Sciendum est enim ex epistola Athanasii et
Episcoporum iEgypti ad Marcum Papam, acta
illius Concilii fuisse combusta ab Arianis.
Unde in historia Grsecorum prseter symbolum
et 20 canones nibil aliud habetur. Athanasius
vero refert viginti canones in eo Concilio fuis-
se editos, in quibus privilegia Romanae Sedis
explicabantur , simulque auctoritas congre-
gandi et confirmandi concilia asserebatur.
Quod juramento etiam contirmat Athanasius,
cum Concilio Alexandrino in epistola ad Feli-
cem II ; idemque habetur in rescripto Felicis,
et tradit Lyberius Papa in sua epistola. Et cum
aliquando accusaretur Athanasius ab Ario,
quod, damnatus in Concilio Antiocbeno, ad
Julium Papam appellasset, canonibus Concilii
Nicseni se defendit, quos a Marco Papa inte-
gros impetraverat, ut in Concilio Florentino,
sectione 70, ubi hsec queestio agitata est, pa-
lam refertur. Idem colligitur ex epistola prima
et secunda Julii I ad Episcopos Orientales. Eo-
rumdem canonum meminit Concilium Mauri-
tanum Damaso scribens, ac Damasus in suo
rescripto. Innocentius I, epistola ad Victor. ;
Cartbaginensem Episcopum, cap. 3, et epist.
ad Oriental., quam refert Niceph., 1. 13 et32.
6. Objectio contra citatum canonem. — 06-
jectionis evasiones dute improbantur. — Sed ob-
jiciunt in illo canone 5 sic ulterius haberi :
Antiqua consicetudo servetur per JEgyptum,
Lybiam et Pentapolim, ut Alexandrinus Epis-
copus horum omnium hdbeat potestatem, quia
el urbis Roma? Episcopi parilis mos est ; cujus
canonis sensus esse videtur, Patriarcbam Ale-
xandrinum esse supremum caput in suo pa-
triarcbatu, sicut est Episcopus Romanus in
suo. Nam, licet in quibusdam exemplaribus
omittatur vox parilis, ut patet ex Concilio
Cbalcedonensi, act. illius 16, id vero nihil re-
fert, quia idem sensus retinetur. Neque etiam
placet quod Miranda, in Summa Conciliorum,
ex quodam, ut ipse refert, vetustissimo exem-
plari, ait non esse legendum Romano Pontifi-
ci, sed Metropolitano , quoniam vulgares codi-
ces omnes babent Pontifici Romano , et in
Concilio Chalcedonensi ipse legatus Leonis I
similiter legit.
29 i
DISPUT. X. m SUMMO PONTIFICE.
7. Aliorum evasio prolabilior. — Non tamen
satisfacit. — Verior responsio ex Nicolao papa.
— Quare occurrunt alii, distinguendas esse in
Ronaano Pontifice dignitates duas : aliam
Summi Pontificis totius Ecclesiee, de qua non
sit sermo in verbis allatis; aliam Patriarchoe
Occidentis, secundum quarn fiat comparatio
inter Patriarcham Alexandrinum et Romanum,
ut, scilicet, Ecclesia? quae designata? erant Pa-
triareha? Alexandrino ita illi sint subdita?, sicut
Ecclesia? Occidentis subdebantur Romano Epis-
copo, ut Patriarcha? spectato. Ra iutelligere
visus est hunc locum Theodorus Balsamon, in
Expositione hujus canonis, et Ruffinus, lib. 10,
cap. 6, quamvis auctor hic limitet talem juris-
dictionem Episcopi Romani ad suburbanos
Episeopos, maximeque vicinos Roma?, quod
siue ullo fundamento scribit. Unde illa expo-
sitio sano modo intellecta probabilis est, et
potest esse utilis ad intelligendas locutiones
alias, qua? in variis locis reperiuntur, ut in
synodo Romana sub Agathone, quse refertur
actione 4 sexta? synodi, et in epistola Constan-
tini imperatoris , quce eidem sexta? synodo
praffigitur, et in epistola Flaviani, Episcopi
Constantinopolitani ad Leonem I, in quibus
quidam Episcopi pecuhariter dicuntur subditi
Episcopo Romano; eademque phrasi Concilia
nonnulla Patriarchalia vocantur. Vide Tur-
rianum, secundo contra Centuriator., capite
tertio; Turrecrematam, libro tertio, capite 3.
Nihilominus tamen dicta expositio applicata
ad canonem Concilii Nica?ni non omnino pla-
cet, tum quia in eo Concilio, ut vidimus, pra?-
mittitur primatus Romani Episcopi; tum etiam
quia non fit ibi comparatio, sed potius ex con-
suetudine Episcopi Romani redditur causa di-
gnitatis conservanda? in Patriarchatu Alexan-
dfino; non est autem hujus rei causa, quod
Romanus sit Patriarcha in Occidente, sed po-
tius quam Nicolaus Papa in epistola ad Mi-
chaelem imperatorera recte videtur intelligere,
scilicet, in Alexandriuo Episcopo conservan-
dam esse illam dignitatem, quia Episcopo Ro-
mano parilis mos est illam conservandi. Itaque
voluit Concilium eum morem retineudum esse,
quem Episcopus Romanus sua auctoritate con-
firmarat, in quo potius comprobat Episcopi
Romaui dignitatem, quam illi deroget; et
hanc expositiouem verarn esse, prseter Nicolai
auctoritatem , ct ipsummet contextum, cui
optime quadrat, patebit amplius ex diceDdis,
cum ostendemus patriarchales dignitates etdi-
visionem earum auctoritate Romani pontificis
fuisseconstitutas, et ab illosempcr dependisse.
8. Secundum Concilium generale, quod fuit
Constantinopolitanum I, Romani Pontificis di-
gnitatem etiam agnovit, ut patet ex epistola
ipsius Concilii ad Damasum Papam, quam re-
fert Theodor., libro 5 suse Historiae, capite 9;
et ex rescripto Damasi ad idem Concilium,
ibidem, c. 10, ubi sic ait: Qiiodvestra cliaritas
Apostolicce Scdis reverentiam delitam triluit,
etc. Tertium Concilium item generale, quod
est Ephesin. I, hanc etiam dignitatem agno-
vit, tum quia Cyrillus, patriarcha Alexandri-
nus, praefuit Conciho, ut vicarius et legatus
Ccelestini I; tum etiam quia Concilium affir-
mat se ex mandato Coelestini deposuisse Nes-
torium, et alia quse referuntur ab Evagrio,
lib. 1 Hist., cap. 2, A, et sequentibus, et a Ni-
ceph., lib. 14, cap. 34 et 38. Eamdem aucto-
ritatem saepissime testatur Concihum quartum
generale, quocl est Chalcedonense, ubi saepe
Leo dicitur universalis Episcopus, et Pastor
urbis Romae, quae est caput omnium Ecclesia-
rum. Unde Gregorius, libr. 4, epist. 32, com-
memorat in Synodo Chalcedonensi nomen
universalis Episcopi Pontitici Romano obla-
tum fuisse ob honorem S. Petri. Tandem ac-
tione 16 lllius Concilii omnes Patres primatum
tribuunt romano Pontifici.
9. Objicies : in eodem Concilio a?qualis di-
gnitas tribui videtur Episcopo Constantinopo-
litano ; non ergo Romauus cunctis prsecellit.
Occurrunt nonnulli, illiusConcilii canones esse
incertos, quia vel conditi sunt absentibus le-
gatis apostolicis, ut sentit Liberatus, capite
tredecimo Breviarii; vel certe contradicenti-
bus, ut ibi indicatur. Quam ob causam Leo
Papa illam actionem non probavit, ut patet
ex epistola Leonis ad Marcianum Augustum,
et epistola ad Pulcheriam , et epistola ad
Anatholium; idemque sentit Gelasius, de Vin-
culo anathematis , et epistola ad Episcopos
Danianise. Alii vero putant hunc locum esse
corruptum a CGnstantinopolitaiiis; nam Gre-
gorius, lib. 5, epist. 14 scribit Chalcedonen-
sem Synodum in quodam loco ab Ecclesia
Constantinopolitana esse falsatam. Sed his vi-
detur obstare, quod in 6 synodo, can. 36, ca-
non ille citatur et approbatur. Nihil tamen
obstat, quia certum est eos canones non esse
editos legitima synodo, ut patet ex Nicolao
Papa, epistola ad Michaelem imperatorem ;
quamvis autem heec vera siut, adhuc canon
ille nobis favet ', quia tantum concedit archi-
episcopo Constantinopohtano dignitatem pa-
1 Vide Turrianum, lib. de 6 Synodo.
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESI.-E PASTORIS. ETC.
295
triarehalem ; et simpliciter in eo dicitur ut ha-
heat secundum locum post Ecclesiam Roma-
nam; et action. 3, quse certissima est, obse-
crant Grseci ut post sanctissimam et apostoli-
cam Sedem, honorem secundum habeat Cons-
tantinopolitanus Episcopus , atque in hunc
modum explicatur etiam decretum allatum
Concilii Ephesini.
40. Qnintum Concilium similiter generale,
Constantinopolitanum II, in clamatione heere-
ticorum, et in epistola Orientalium, et in ac-
tione 4, eamdem veritatem profitetur. Item
sextaSynodus, tertiaque Constantinopolitana,
quee epistolam Agathonis Papee recipit, in qua
multa habentur de primatu Romanee Ecelesioe,
et Petrum per Agathonem locutum esse tes-
talur. Rursum in septima. Synodo, secundaque
Niceena, suscipitur epistola Adriani Papee, in
qua primatum Romanee Ecelesiee seepe testa-
tur. Idem affirmat in octava Synodo, actione 7,
damnaturquePhotius, qui os ponens in coelum
contra Apostolicee Sedis privilegia, ausus sit
ei resistere. Vide caput Definimus, d. 22. Ve-
rum est quidem hoc etiam quartumConcilium
Constantinopolitanum omnino certum non es-
se. Prseterea idem affirmatur in Concilio La-
teranensi, sub Innocentio III, et Lugdunensi,
sub Gregorio X, cap. 1, ubi convenerunt Grse-
ci, et habetur cap. Ubi periculum, de Electio-
ne, iu 6. Idem in Vienensi sub Clemente V, et
alio Lugdunensi, sub Innocentio IV. Vide ca-
put Damnamus , in fine, de Summa Trinitate.
Idem in Concilio Constantiensi, session. 6, et
in Bulla Martini V, et in Florent., in litteris
unionis, consentientibus Greecis et Latinis, et
in Lateranensi, sub Leone X, session. 11. Vide
caput primum de Summa Trinitate et Fide
catholica, in 6, et cap. de Homicid., in 6, Cle-
ment. unic. de Summa Trinitate, et Clem. de
Jurejurando, et cap. Antiqua, de Privilegiis.
Ultimo in Trident., session. 7, cap. 3, de Ba-
ptism., et session. 14, cap. 7, et session. 25,
can. 1 et 2, de Reform., et seepissime alias, in
quibus locis Ecclesiam Romanam vocat om-
nium Ecclesiarum Matrem et Magistram , et
illi esse ab omnibus fidelibus et episcopis obe-
dientiam preestandam.
11. Item concilia provincialia. — Ulterius
afferre possumus plura concilia provincialia,
quee summam Romani Episcopi digiiitatem
agnoscunt, et vel consilii causa, vel defini-
tionis , aut confirmationis , ad illam recur-
runt, vel interdum etiam ad illam appellant,
de quo dicam plura in sequentibus. Videri
etiam possunl Concilium Carthaginense, con-
tra Ccelestium et Pelagium, quod sua acta ad
Innocentium misit, ut patet ex epistola ejus
ad Innocentium, et ex rescripto Innocentii.
Item preestitit Milevitanum, ut videre est in
epistola ipsius ad Innocentium, et ex rescri-
pto, queeomniahabentur inter epistolas Augus-
tini a 90. Similiter episcopi Numidiee cum suo
priniate Damasum consuluerunt, ut constat ex
epistola 4 ad Prosperum ejusdem Damasi.
Inter concilia etiam Toletana, multa aut fere
omnia dignitatem hanc Romani Episcopi
agnoscunt. In epistolis quoque Leonis et Gre-
gorii papee, ac seepe in decretalibus et extrava-
gante, observare licet episcopos ex Hispana,
Gallia, Anglia, Germania, Lusitania, et aliis
Occidentis et Orientis ecclesiis, ad Romanarn
Sedem in rebus dubiis fidei, morumque causa
recurrisse.
12. Tertium genus testimoniorum, Patres. —
Erasmus exploditur. — Tertium genus testi-
moniorum sumitur ex antiquis Patribus Ecele-
siee, quorum verba non refero, sed tantum loea
indico : Ireneeus, lib. 3, c. 3; Cyprianus,lib. 1,
epistola 3 et 8, et libro 2, epistol. 12, et libro
4, epist. 28, et libro de Unitat. Ecclesiee. Unde
sine causa Erasmus dubitat quid senserit Cy-
prianus ', deprimatuRomaneeEcclesiee.eo so-
lum quia Cornelium compellat charissimum
fratrein; cumtamen illudnon sitindicium aut
minoris reverentiee, aut etiam eequalitatis, sed
charitatis, yel sinceritatis illorum temporum,
cujus rei argumentum est, quod in multis epis-
tolis presby terorum Cypri ad Cyprianum, quee
habentur in fine libri quinti, quamvis essent
ejus subditi, appellent eum charissimum fra-
trem. Jam Athanasius cum episcopis Alexan-
drini patriarchatus, tum in epist. 2 ad Felicem
primatum Ecclesiae Romanee splendide agnos-
cit, tum etiam in epistola ad Liberium. Epi-
phanius quoque in Anchorato, et heeresi 51 et
72; Origenes, supra, et ad Romanos 6; Ter-
tullianus, 4 eontra Marcion., et contra Pra-
xeam, et de Praescript. Heeret.; Dionysius in
epistola quam ad Romanos scribit, apud Eu-
seb.j lib. 5, cap. 22; Ambrosius oratione fune-
bri de Obitu Satyri, habetur 24, queest . 1 ,
cap. Advocalit ; quo loeo obiter advertendum
est eo jam tempore solum vocatos fuisse ca-
tholicos, qui fidem Ecelesiee Romanee seque-
rentur, ut constat etiam ex lege prima, codice
de Summa Trinitate. Idem rursus Ambrosius,
libr. 3 de Sacramentis, capit. primo, et 1 ad
1 Qua dere Pamel., in Cyprian., 1. 3, epist.
21.
296
Timotli. 3, et in cap.
queestione prima, cap. Quce dignior ; Basilius
sermone de Jndicio Dei, et epistola ad Athana-
sium; Hieronymus, in omnibus epistolis ad
Damasum, et Dialogo contra Luciferian., et
in Apologia contra Rufin., et epistola ad Pa-
machium et Oceanum de errore Origenis ;
Gyrillus Hierosolymitanus, catechesi secunda;
Cyrillus Alexandrinus, 12 in Joan., cap. 64;
Augustinus, contra epistolam Fundamenti ,
cap. 4, et epistola 165 ad Generosum, et in
omnibus epistolis ad Innocentium, et 2 de Ba-
ptismo parvul., cap. 1, ac denique in epistol.
172 ; Chrysostomus, epistol. ad Innocentium,
etepistola ad Leonem ; Theodoret., epistola ad
Renatum ; Maximus, epistola ad Orient., et
homilia 2 de Beato Laurent. ; Optatus, 2 con-
tra Parmenian. ; Prosper, 2 de Vocat. gent.,
cap. 16, et ssepe lib. ad Objectioues Vincent.,
(fui pro Augustino Caelestinum I consuluit,
cujus rescripto et auctoritate munitus, pro Au-
gustino scripsit librum contra Collator. ; Eu-
seb., in Chronic. ann. Domini 44, lib. 2, cap.
13; Niceph., lib. 2, capit. 14, ad finem ; Ber-
nard., epistola 137, et libris de Consideratione,
qui omnes primatum Ecclesiee Roinanee claris-
sime profitentur. Etsi enim in nonnullis de
citatis locis de primatu Petri loquantur, hoc
tamen in loco ejusdem esse rationis cum Ro-
mano liquet. Vide etiam Sozomen., lib. 4,
cap. 15.
13. Quarlum genus testimoniorum.impera-
tores. — Quarto , ostenditur heec veritas ex
dictis et factis imperatorum ; primus enim in-
ter Christianos extitit Philippus, quem Fabia-
nus Papa ob publica peccata a communione
semovit; cujus potestatem ille cognoscens,
publicam egit pcenitentiam , teste Eusebio ,
libro primo Historiarum , capite vigesimo
quinto. Secundus extitit Constantinus, qui in-
numeris factis et dictis Romani Pontificis di-
gnitatem veneratus est, de qua re duos inte-
gros libros edidit Eugubinus, Eusebiusque
multa refert in Vita Constantini ; historia
etiam de Baptismo Constantini in urbe Roma
suscepto, ministrante Pontifice Sylvestro, re-
fertur a Zonara, Nicepboro , et aliis historio-
graphis, habeturque in actis Sylvestri, qui
probantur cap. Sancta Romana , et in actis
Liberii. Eamdem refert historiam Nicolaus
primus, tpistola ad Michaelem imperatorem,
et Leo nonus contra Michaelem , episco-
pum Constantinopolitanum, capite tertio. Qui
etiam addit ideo Constantinum, Romanum
imperium Bizantium transtulisse, nc rex ter-
DISPUT. X. DE SUMMO 1'ONTIFICE.
9 Lucse, habetur 24, renus simul cum imperatore coelestium et
Sanctorum in eamdem urbem concurrerent.
Vide Clement. Unigenitus , de Pcenitent. et
Remissionibus , et Clement. unica de Jure-
jurando, et cap. Fundamenta, de Electione, in
sexto, et cap. Constantini, distinctione 96, ut
mirum sit quam impudenter heeretici non-
nulii historiam Constantini Magni, atque ejus
in Ecclesiam Romanam venerationem falsita-
tis arguaut. Tertius fuit Valentinianus, qui m
epistola ad Theodosium, etipse cum Marcian.,
in epistola ad Leonem primum, aperte agno-
scunt Episcopi Romani supremam dignita-
tem. Vide leg. Cunctos populos, cod. de Sum-
ma Trinitate. Quartus, Justinianus idem sen-
tit in gestis Joan. I, et Hormisdse Pontifieum,
in lege Non reddentes, cod. de Summa Trini-
tate. Vide D. Thomam, aut cujus erit, opus-
culo 24 de Regimine principum , a c. 16 us-
que ad 20. Quintus, Honorius Imperator idem
fatetur. Vide capit. Victor., 97 distinctione.
Multa etiam ex Carolo Magno , Ludovico ,
Henrico, Otbone rcferuntur in decretis , dis-
tinctione sexta. Ac denique Carolus V, in
edicto Wormaciensi, quod refert Cocleeus , in
fine libri de Actis Lutheri : Ad veri, inquit,
Romanorum Imperatoris officium pertinet, us-
que ad sanguinem laborare ob sanctai Romana?
Ecclesia? defensionem. Huc vero annumerari
possunt honores quos Catholici Imperatores,
fremant licet Apostolicee Sedis hostes, Roma-
nis pontificibus exhibuisse accepimus, pedes
scilicet exosculatos fuisse, equum freno te-
nuisse, et similia. Quee in edicto Constantini
memorantur. De aliis quoque imperatoribus
et principibus vulgatse sunt historise.
14. Quintum genus testimoniorum , hwre-
tici. — Quintum genus testimoniorum sumi-
tur ex confessionibus hsereticorum , qui in
principio heeresis, antequam ab Ecclesia dis-
cederent, obnixe curarunt adhserere Bomano
Pontifici, id quod, qui minus assequi potue-
runt, tunc demum ausi sunt et Ecclesiam de-
serere et illius auctoritatem negare ; atque
aliquando tandem ad Ecclesiam conversi, Ro-
mani Pontificis auctoritatem sunt professi.
Prior pars colligitur ex actis plurium haereti-
corum schismaticorum ; nam Fortunatus, in
sua causa , ad Petri cathedram appellavit ,
apud Cyprianum, 1. 1, epistol. 3 et 4. Item
Abaylardus apud Bernardum, epist. 109 ; et
Augustinus, lib. 2 de Peccato originali, cap. 7,
et lib. 2 contra Julianum, iu fine, scribit Pela-
gium et Cclestium promisisse in principio
damnaturos se omnia quae Innocentius Papa
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESLE PASTORIS, ETC.
297
damnaret. Hieronymus, epistola ad Darnas., et
Theodoretus, lib. 5, c. 3,affirmantPaulinum et
Vitalem publicasse se cum Damaso sentire, ut
morbum suum tegerent. Athanasius, epistola
ad solitariam vitam agentes, scribit Arium
coram summo Pontifice accusasse ipsum Atba-
nasium; refertque Nicephor., libr. 9, cap. 6
et 7 ; Zonaras, libr. 4 Tripart., capit. 16;
Wicleff. etiam , epistola ad Vicarium Christi ,
illum esse confitetur, seque etdoctrinam suam
in principio illi submisit ; Sanderus quoque
narrat idem fecisse Lutherum cum Leone X.
Posterior pars, de schismaticis vel heereticis
jam conversis, constat ex epistola Leonis Papoe
33 et 8-4, et ex Gregorio, capit. Quoties, dis-
tinct. 7, et vigesima quinta, queestione prima,
capit. primo, et capit: Berengarius, de Conse-
cratione, distinctione secunda, et seepe alias
referuntur confessiones heereticorum, qui cum
ad veram fidem redeunt, Ecclesiee Romanse
primatum confitentur. Vide in secundo tomo
Conciliorum epistolam Hormisdee Papoe ad
episcopos Hispaniee , et epistolam Bonifacii
secundi ad Eulalium, episcopum Carthaginen-
sem, quem ad communionem Ecclesiee Roma-
nee admisit. Consule preeterea legationem Ar-
menorum et Jacobinorum in Concilio Floren-
tino, qui eamdem exhibent confessionem, et
sessione ultima illius Concilii habetur par con-
fessio Josephi, episcopi Constantinopolitani,
qui morti proximus, non sine miraculo illam
ex ore dictavit. In Concilio denique Latera-
nensi sub Leone X, sessione undecima, conti-
netur confessio satis expressa patriarchae Ma-
ronitarum, in qua Pontificem vocat Christi
Vicarium, gerentem in terris vicem Petri, etc.
15. Secundus onodus prolandi assertionem
per varia signa exercitce potestatis supremce.
— Primum signum : quod confirmat creatos
episcopos. — Quod patriarchte Romam scri-
berent. — Quod pallium concedunt pontifices.
— Quod episcopi creandi jurent ipsis obedien-
tiam. — Secundo principaliter confirmatur
conclusio exusu et exercitio hujus potestatis,
quam decem signis et viis ostendere proposui-
mus supra numero 3. Primum ergo sit Ponti-
ficem Romanum semper in alios episcopos, ju-
risdictionemquamdam superiorem exercuisse,
confirmando electionem eorum, vel per se,
vel per suos legatos, quos fere semper in va-
riis regiouibus habuisse infra ostendemus.
Unde ex canone vigesimo Concilii Sardicensis,
et ex epistola 82 Leonis papee, colligitur epis-
copum Thessalonicensem solitum olim fuisse
vice Romani Episcopi electiones episcoporum
confirmare. Simile quid colligitur ex Gregorio,
cap. Salmitance, ciistinctione sexagesima ter-
tia : Res, inquit, facta est, quce sub nullis ante-
rioribus principibus evenit ; ea autem erat
episcopum fuisse ordinatum sine ejus con-
sensu. Sumptum est ex libro vigesimo regis-
tri, capit. 15. Proeterea Leo papa, epistola 52,
55 et 67 ad Marcianum, et trigesimo tertio et
trigesimo quinto ad Pulcheriam, et trigesimo
octavo ad Anatholium, confirmat ordinationem
Anatholii. Ex septima etiam Synodo colligitur
Adrianum primum concessisse Tarasio conse-
crationem. Hoc idem confirmat antiqua con-
suetudo patriarcharum Orientis, qui statim
post electionem suam epistolam synodicam
Romano Pontifici mittebant, cujus rei testi-
monia extant apud Damasum et habentur dis-
tinctione 100 : patet etiam ex Gregorio, libro
primo, epistola quarta, et libro septimo, epis-
tola 63 ; et Leone, epistola 3, 33 et 38. Idem
confirmat antiquus usus pallii. Nam post scri-
ptam dictam epistolam synodalem . Summus
Pontifex misit semper metropolitanis pallium
in signum plenitudinis archiepiscopalis , de
quo extat titulus extra, de Auctoritate et usu
pallii, ubi plura decreta ex Clemente, Cceles-
tino III, Innocentio III, Honorio III, de hac
referuntur; et Joannes Carnotensis, hbro pri-
mo, refert decretum Damasi, qui preecepit, ut
metropolitani qui post tres menses consecra-
tionis suse ad sedem apostolicam pro pallio
nou misissent, commissa sibi careant digni-
tate. Hinc Bonifacius II , ut patet ex ejus
epist. 2, Episcopum Moguntinum, primatem
Germanise , pallio donavit. Simile habetur
apud Gregorium, libro 7 Registri, cap. 5.
Joannes papa V, ante an. 800, opus et librum
edidit de Pallii dignitate. De eadem re multa
Turrecremata, libro 2, cap. 4; Brucard., li-
bro 1, cap. 211; Joannes Andreas, etCanonis-
ta?., capit. Significasti extra de electione, et
cap. Juxta, distinctione 93 ' . Denique hic lo-
cus satis coufirmatur ex juramento, quod epis-
copus consecrandus exhibet ; jurat enim se
Petro et illius Ecclesiee fidem et subjectionem
preestiturum , ut patet ex pontificali et com-
muni usu.
16. Signum secundum : quod leges toti
Ecclesve condant Pontifices Romani. — Se-
cundum signum est , episcopum Romanum
semper et ubique tulisse leges et preecepta,
quae ad totius Ecelesioe gubernationem specta-
1 Videri etiam potest Panormit., citata ru-
brica de Auctoritate et usu pallii.
298
DISPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
rent, et universam Ecclesiam obligarent, quod
est proprium universalis pastoris ; id autem
patet ex Gelasio , epistola prima , dicente :
Conreniens est ut totum corpus Ecclesicein hac
observatione sibimet concordet, quam in Petri
sede vigere conspicit ; uM Dominus totius Ec-
clesice posuit principatum. Idem plane constat
ex omnibus epistolis decretalibus antiquorum
Pontificum; nam, ut Isidorus notavit, cum
aute Constantinum non possent, propter ty-
rannos, Concilia celebrari, Pontifices summi
per epistolas decretales Ecclesiam guberna-
bant : quod patet ex epistola Clement. tertia,
Anaclet. prima, Alexand. ad omnes ortho-
doxos, Pii I et cseterorum : Vos, inquit, Aposto-
lica auctoritate instruimus, etc. ldem constat
cx aliis.epistolis Calisti, Tbelespbori , et alio-
rum quos supra citavimus, quae partim in de-
cretis Gratiani et Brucardi continentur. De qua
re vide Conciliurr Romanum sub Hilario papa,
capit. Nulli, vigesirno-quinto, queestione pri-
ma, et capit. Gfeneraliter , ex Adriano papa,
et capit. Omnia, ex Damaso ibidem, et capit.
Institutionis , ex Gregorio, vigesimo quinto,
quaestione secunda, et cap. SiRomanorum, dis-
tinctione decima nona, ex Nicolao papa. Ex-
tant prasterea de hac re multarum provincia-
lium Synodorum testimonia, quoe Pontificum
Romanorum statuta suscipiunt, et illis obe-
dientiam prsestant : Bracbarensis 1, cap. 18;
Toletani tertii, cap. primo; Toletani quarti,
cap. 16;Hispalensis secundi, canone secundo ;
Triburiccnsis, cap. 30, babetnr cap. Inmemo-
riam, distinctione 19, ubi dicitur fuisse sub
Carolo ; Brucardus, vero libro primo, capit.
220, sub Arnolpbo refert ; Turionensis secun-
di, cap. 21 ; in tomis vero Conciliorum excu-
sis Venet. anno 1585, dicitur Turonica Syno-
dus; Agatbens., cap. 9; citatur cap. Presby-
ter , distinctione 82, ex Concilio Gangrensi,
quod tamen in eo non invenitur ; Carthag. 3,
canon. 1 . Et multa alia habentur de hac re dis-
tinctione decima nona decreti. Ex quibus in-
telligitur quam erronea sit hsereticorum sen-
teiitia negantium Pontificibus potestatem con-
dendi leges, de quo alibi latius.
17. Tertium signum, quod dispenset Papa
etiam cum episcopis. — Et cum fidelibus in
totis. — Tertium signum est potestas dispen-
sandi etiam cum aliis episcopis, in ecelesias-
ticis canonibus ; hoc enim faciens aperte se
ostendit aliis superiorem; hanc autem potes-
tatem exercuisse constat ex historia Niceph.,
lil». 14, a cap. 37, ubi dicitur Proculum, jussu
Coelestini papa;, ex cpiscopatu Cyziceno trans-
latum fuisse in Constantinopolitanum , dis-
pensando in canon. 15 Concilii Nicaeni, et
1 Sardicensis, quod id vetabant. Multa alia de
eare refert idem Brucard., 1. 1, cap. ult., et in
epist. Anther. 1 ad episcopos Bseticae et Tole-
tanae provincia:, Ante annos 1300 scripta ha-
betur similis historia de alia mutatione cujus-
dam episcopi, sedis Romanse auctoritate facta.
Videri etiam potest epistol. 2 Calixti papee et
Martyris, et confirmari ex usu dispensandi in
votis, et aliis similibus, quse ex perpetua tra-
ditione habentur, nec omnia possunt hoc loco
numerari. Vide Gelas. Papam, epist. 1 ; Gre-
gorium, lib. 12, cap. 31; Innocentium III,
cap. Proposuit extra de concess. preebendge ;
Bernard., lib. 3 de Consideratione , qui om-
nes late explicant potestatem dispensandi
esse apud Romanum Pontificem. Plura habes
in Turriano, tertio contra Centuriatores ; Lin -
dan., & Panopliee, c. 90.
18. Quartum signum, quod exerceat potes-
tatem coercham in totam Ecclesiam. — Tum
excommunicando etiam imperatores. — Tum
prirando episcopos dignitate. — Tum reges at-
que imperatores. — Quartum signum sumitur
ex potestate coerciva quam Romani Pontifi-
ces exercuerunt in universalem Ecclesiam, et
principes ejus, compellendo Ecclesiee membra
ad obediendum divinis et pontificiis legibus ;
de quo extat egregia sententia Hilarii papee,
in quadam Romana Synodo suo tempore ce-
lebrata. Leo etiam I, epistola prima, etGrego-
rius, libro septimo, epistola 53, nonuulla ha-
bent de hac re. Huc etiam spectat historia ,
quam refert Eusebius, libro 5, c. 24, de Vic-
tore, qui multas Asiee Ecclesias excommuni-
cavit, eo quod in celebratione Paschatis cum
Romana Ecclesia consentire nolebant ; et
quamvis idem Eusebius referat Irenaeum et
alios catholicos graviter tulisse factum illud
Victoris, nunquam tamen illi objecerunt quod
id facere tentasset, quod sub ejus non caderet
potestatem, sed solum quod aspera et nimis
rigida videretur sententia , absque urgenti
causa et necessitate.Tamen conciliumNiceen.,
ut idem Eusebius refert, libro 3 de Vita Con-
stantini , Victoris sententiam comprobavit.
Vide Epiphan., haeres. 50, et August., in 29.
Huc ctiam spectat historia quam refert Nice-
phor., libro 13, cap. 31, de Innocentio I, qui
excommunicavit Aichadium et Eudoxiam pro-
pter causam Cbrysostomi , quod facere nou
potuisset, nisi esset universalis episcopus, po-
tcstatemque haberet in cos ctiam impcratores
qui extra episcopatum Romanum Constanti-
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UMVERSALIS ECCLESLE PASTORIS, ETC.
299
nopoli regnassent. Similis bistoria est Gre-
gorii III, qui Leonem imperatorem Graecum
excommunicavit, ut relert Zonaras in Vita
ejns. Ad usnm preeterea hnjus potestatis spec-
tat, quod saepe episcopus Romanus alios Epis-
copos ob delicta vel peccata episcopatu pri-
vavit ; de quo mnlta refert Pigbius , libro
quarto, capit. decimo tertio, et Simaneas, de
Catbolicis institutionibus , titnlo vigesimo
quinto, num. 9. Similiter Nicolaus I, epistola
ad Michaelem , enumerat octo patriarchas
Constantinopolitanos a Romanis Pontiticibus
depositos, quorum unus fuit Antimus, quem
Agapetus Papa deposnit contra voluntatem et
miuas imperatoris; qna de re multa referun-
tur in 5 Synodo generali : ex qua etiam con-
stat Felicem Papam deposuisse Petrum Antio-
cbenum, et ex eo loco multa argumenta sumi
possent ad hoc institutum eonfirmandum. Vi-
deri etiam potest Liberatus , in Breviario ,
cap. 21 , et Zonaras in Vita Justini. Idem
colligitur ex causa tum Achatii Constantino-
politani, apud Nicephor.,1. 46, c. 17; tum
Dioscori Constant. quem Gelasius, epistola ad
Episcopos Dardaniee sedis Apostolicee aucto-
ritate depositum esse scribit ; tum denique
Flaviani, quem Damasus dignitate privavit.
Legatur Theodoretus, 1. 5, c. 23; Socrates,
1. 5, c. 15; Sozomenus, 1. 8, c. 3; Nicepho-
rus, 1. 12, c. 24. Et quamvis Theodosius ipse
aliique intercederent , Flavianus tamen ad
episcopatum revocatus non est, nisi Romano
Episcopo annuente. Hanc eamdem potesta-
tem coercivam illud non obscure indicat,
quod Episcopus Romanus reges etiam et im-
peratores temporales regnis et jurisdictione
temporali interdum privet, et ad alios trans-
ferat propter schismata, vel heereses, vel simi-
lia facinora, ut infra in materia de haeresi os-
tendemus.
19. Quintum signum , quod doceat omnes de
fide et moribus.— Quintum signum est, quod non
semel, neque ex una mundi plaga, occurrenti-
bus dubiis de rebus ad fidem vel mores Eccle-
siee pertinentibus, ad Sedem Romanam, tan-
quam ad supremam catbedram et tribunal re-
cursum est , atque ejus sententia et definitio
expectata ; de quo signo plures epistolse apud
Cyprianum leguntur, quibus Pontificem Ro-
manum consuluit. Hieronymus etiam ex Da-
maso audire voluit modum loquendi in myste-
rio Trinitatis, ut videre est in epistola de tri-
bus hypostasibus. Idem postularunt Episcopi
Numidise, ut patet ex epistola quarta Damasi
ad Prosperum. Et Hieronymus, epistola ad
Geronti. , ait se fuisse a secretis Damasi ,
ad respondendum consultationibus synodicis
Orientis et Occidentis. Ireneeus vero, apud
Hieronymum de Viris illustribus, missus est
Romam ab episcopis Galatia?, ut Papam con-
suleret de quibusdam fidei queestionibus ; quod
etiam fecit Polycarpus prope tempora Aposto-
lorum. Simili enim de causa Romam accessit
tempore Aniceti Papee, teste Eusebio, libro
primo, cap. 14. Ex Conciliis deinde Africanis
et epistolis Augustini, preecipue 90 et sequentlj
constat in queestionibus fidei recurrisse sem-
per ad Pontifices Romanos Innocentium, Cce-
lestinum , et ceeteros suee eetatis. Ex epistolis
quoque decretalibus ipsorum Pontificum, idem
institutum aperte colligitur; continent enim
responsa de rebus quee ab ipsis petebautur ad
fidem et mores pertinentibus, ut patet es
Anacleto, epistola 3; Evaristo, epistol. 1;
Alexandro I, epistola prima ad Orthodoxos, et
Eleutherio, epistola ad Gallos; Fabiano, epis-
tola secunda ad Orient., et aliis communiter,
qui omnes respondcndo affirmant pariter mu-
nus et officium Apostolicee sedis esse dubia,
et quoestiones snbditorum terminare.
20. Sextum signum, quodlites terminet. —
Tpsi quoque episcopi liwretici ad tribunal Ro~
manum appellarunt. — Baron., anno Ckristi
247, de qucestione canonum Concilii Nicce-
ni, et infra disp. 11, sect. 1, n. 6. — Sextum
signum , non dissimile preecedenti , est, in
gravioribus causis, et difficillimis in Ecclesia
occurrentibus, semper adRomanamsedem tan-
quam ad supremum tribunal fuisse appella-
tum, quod constat primo ex variis Pontificum
epistolis et decretis : Anaclet. , epistola 1 ;
Sixti II, epistola 1, habetur 2, qusest. 6, cap.
Si quis putarerit ; Higinii, in cap. Salvo, q. 3,
et cap. Si autem, eadem causa ; atque ex
Aniceti epist. ad Gallos; Victoris, epistol. ad
Theophyl. Alexandr. ; Zepherini, epistola ad
Episcopos Ecclesise Sicilia? ; Melchiadis, epistola
ad Episcopos Hispan. Vide 2, quaest. 1, c. Pri-
mates. et 2, queest. 2, cap. Si quis, cap. ad
Romanam, cap. Quoties, et 3, quaest. 6, capit.
Quaihvis, cap. Accusatus. Idem constat exva-
riis historiis. Celebris illa est Athanasii, qui,
injuste ab Arianis damnatus , ad Julium Pa-
pam appellavit , et ab ipso in suam sedem
restitutus est, ut scribunt Nicephor., libro 59,
cap. 8 et 9 ; libro 4 Sozomeu., cap. 15; Tri-
partit. , libr. 3 suae Historiae, cap. 7 ; quod
idem Atbanasius testatur in principio secundee
epistolee. Lege ipsum Athanasium, epistola ad
Felicem II. Idem fecit Petrus AlexandriniiSj
300 DISPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
tempore Damasi, referente Nicephoro libr. 11 Constantini ; Ambros
ct 48; hisque duobus exemplis ad hanc rem
utitur Hieronymus in epitaphio Marcellee ;
similisque historia extat de Chrysostomo, qui,
quoniam ab episcopatu fuerat injuste deposi-
tus, ad Innocentium appellavit, ut constat ex
ejus epistola ad ipsum Pontificem, et ex variis
epistolis ejusdem Innocentii ad diversos. Vide
Nicephor., libr. 13,, cap. 19, 34 et 36. Fiavia-
nus quoque, episcopus Constantin., ad Leonem
appellavit , ut Liberatus scribit in Breviario ,
cap. 12; appellavit similiter Theodoretus, ut
constat ex epistolis ejusdem ad eumdem Leo-
nem ; appellavit denique episcopus quidam
Thebanus , ut coustat ex Gregorio , libro 2,
epistola 6 indictionis 11. Nec solum Catholici
episcopi, sed etiam Heeretici in principio con-
sueverunt ad Apostolicam Sedem appellare.
Ita de Marcione refert Epiphanius, hseresi 42 ;
ita Cyprianus, libro 1, epistola 3 et 4, de For-
tunato , Felice et Basilide. lta Sulpitius , li-
bro 2 Sacrse Historiee, de Priscilian. tempore
Damasi. Denique hanc fuisse antiquissimam
Ecclesiee consuetudinem testatur Leo Papa,
epistola 89 ad episcopos Gallise ; et Gelas.
epistola ad Faustum , et epistola ad epis-
copos Dardan. Idem denique statutum fuit
in Concilio Sardicensi, sub Julio, canone
3, 4 et 7, quod generale esse, et semper in
Ecclesia receptum, testatur Alhanasius, in 2
Apologia ; ubi adfuisse liquet legatos Papee
Julii, et plus quam 300 episcopos ex variis
regionibus et provinciis orbis ; idemque habet
Hilarius , libro de Synodis. Nec refert quod
Augustinus , 2 contra Crescon., c. 34, Conci-
lium Sardicense ab Orientalibus contra Atha-
nasium congregatum appellet haereticum ; non
enim de hoc loquitur quod generale fuit , sed
de privato quodam conciliabulo 67 episcopo-
rum, cujus meminit Sozomen., libro 3, cap. 8
et 11 ; ubi etiam notat canones Concilii Sar-
dicensis ssepe citari a Patribus, tanquam edi-
tos in Nieseno, ut patet ex epistola Zosimi Papse
ad Episcopos Africee, et epistola Innocentii ad
Vietritium , episcopum Rothomagensem , et
Leone, epist. 25 ad Tbeodosium, cum tamen
hi canones non habeantur hodie in Nicseno
Concilio ; fortasse tamen antiquitus in eo
circumfcrebautur ; nam et canones alios ,
proetcr eos viginti qui extant , fuisse edi-
tos, supra ostendimus in num. 5, et suade-
tur etiain , quoniam intcr hoscc canones
ille non visitur quo statutum cst, ut Pascha
die dominico cclcbretur, quod tamen csse edi-
tum constat ex historiis : Euseb., lib. 3 de Vita
epist. 82; Hierony.,
prsefat. in Judith; Augustin., epist. 110; item
ex Concil. quodam Africano, can. 14, et ex
Attico, in Concilio Calcedonensi, sub finem ;
feruntur etiam varia decreta Concilii Niceeni ,
qui inter dictos viginti canones non habentur;
aut fortasse antiqui Patres concilium Sardi-
cense et Niceenum tanquam unum reputarunt,
proindeque Sardicensis inter Synodos genera-
les non censetur , quia eodem fere tempore
coacta sunt, iidemque Patres magna ex parte
ad utrumque convenerunt, atque eadem doc-
trina est in utroque tradita.
21 . Oljectio fuereticorum contra sextum si-
gnum. — Refellitur. — Prcescrilit etiam Papa
modumjudicii contra Episcopos. — Contra hoc
tamen signum de appellationibus objiciunt
Lutherani queedam loca Cypriani, Augustini,
et quorumdam Conciliorum in Africa, in qui-
bus videtur prohiberi ne ad Summum Ponti-
ficem appelletur. Legi de eo potest Cyprianus,
libro primo, epistola 3 ; Augustinus, epistola
162; Concilium Milevitanum, cap. 12, et Con-
cilium sextum Africanum. Ad heec breviter
respondendum, nunquam hos Patres id vetuis-
se, aut eam potestatem Episcopo Romano ade-
misse. Nam potius Augustinus, dicta epistola,
aperte fatetur Episcopis licere appellare ad
Romanam Sedem. Eamdem esse sententiam
Cypriani, constat ex eodem, in libro primo,
epistola 4, et libro 3, epistola 13. In adducto
autem loco, solum contendit minime expedire
ad Romanam Sedem appellationes, quando
reus manifestissime convincitur de delicto
apud immediatum judicem, quo etiam modo
loquitur Ambrosius epistola 69, vel potius Da-
masus, ut alii volunt ; nam de Ambrosio tan-
quam de alio mentio fit eo loco. De Concilio
autem Milevitano, consulatur Gratianus, capit.
Placuit, secund., queestione sexta; brevitcr
dico non esse ibi sermonem de causis Episco-
porum, sed presbyterorum, quas Patres vo-
luerunt apud Episcopos transigi, ipso Ponti-
fice Summo id nihilominus confirmante ,
quamvis nullum concilium prohibere unquam
potuerit, quin Pontifex appellationem cujusvis
justam admittere possit. Jam Concilium sex-
tum Africanum potius expresse aflirmat ad-
mittendas esse appellationes ad Pontificcm,
obsecrat tamen ne facile et qualibet ex causa
intendanlur; atque in hac sententia fuisse
semper Africanos Patres constat, preeter dicta,
ex Leone, cpistola 87 ad African., et Bonifac,
cpistol. 2 ad Eulal. Alexand., et Concilio Flo-
rentino, session. 20. Ad hunc denique locum
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESI^E PASTORIS, ETC.
301
arguendi spectat, quod fere omnia, quae ad
modum tractandi graviores causas episcopo-
rum attinent, ut accusationis forma, testium
inductio, etc, statuta et definita sunt auctori-
tate Romanee Sedis, ut patet ex Anacleto, epis-
tola 2, cap. Accusaiio, 2, queest. 7 ; Zephirin.,
epistola 1 ad episcopos Siciliee, cap. Primates,
2, q. 1; Alexand., epist.^1, cap. Siquis, 3, q.
4, cap. /Si quis, 2, q. 3, cap. Qiiamvis, 3, q.
6., cap. Inducice, 3, q. 3, cap. Judicantem, 30,
q. 5, cap. Accusatores, 2, q. 8, cap. Caveant,
3, q. 9, cap. Nihil, 2, q. 1, et cap. Si qtiis, d.
94.
22. Septimum signum, quod Pontifex curet
infidelium conversionem. — Septimum signum
pontificiee dignitatis et universalis episcopatus
Romani, est cura quam semper habuit de infi-
delium conversione et Ecclesiee universalis
propagatione ; ostendimus enim in superiori-
bus munus hoc proprium esse ejus pastoris,
qui caput est totius Eeclesiee, et in nullum
alium posse proprie convenire; hoc autem
vere tribuitur Ecclesiee Romanee, neque id
haeretici negant; nam sunt frequentes et cer-
tissimee historiee de illa re : Dionysius eniin,
qui in Gallia primus fidem seininavit, ab hac
sede missus est; Augustinus, in Angliam tem-
pore Gregorii ; Chilianus ad Francones, quos fe-
liciter convertit tempore Couonis ; D. Bonifa-
eius, episcopus et martyr, missus fuit ad Ger-
manos a Gregorio II; Scotik, sub Ceelestino I,
qui Palladium ad eam niisit, fidem suscepit;
et similiter tota Hungaria, tempore sancti
Stephani, regis illius, curante episcopo Roma-
no. Legatur hac de re Hosius, 1. 3 contra
Brent., circa principium, ubi refert Lutherum
fassum esse totnm id quod est fidei, imo omne
bonum Christianum a Papa ad Germaniam
devenisse. Consule etiam inferius, disp. 18.
23. Octavum signum, quod novos erigit epis-
copatus. — Octavum signum affine praeceden-
ti : in Ecclesia Romana semper viguit potestas
condendi novos episcopatus, res certe neces-
saria propter novas in dies infidelium conver-
siones , quod a principio Ecclesiee observa-
tum esse constat ex 1 epistol. Clem., et 2 ac 3
Anacleti, et ex epist. Aniceti ad Galliarum
Episcopos ; Melchiadis ad Hispanos ; Damasi,
cpist. 14 ; Nicolaus I epist. ad Michaelem Im-
peratorem : Romana, inquit, Ecclesia alias
omnes sive Patriarchales, sive Episcopales ere-
xit, ipsam vero solus Christus instituit; Gre-
gorius, 1. 7, epist. 32, asseverat ab Apostolica
1 Iu disp. 10.
Sede sacerdotium in Africa ortum fuisse.
Idem de Sicilia ait Leo, epist. 4. His denique
temporibus, cum novus orbis atque Orientis
Indiee per preedicatores ab ipsa Romana Sede
missos Ecclesiee accesserint, ejusdem sedis auc-
toritate novi in illo erecti sunt episcopatus.
24. Nonum signum, quod hcereticos punit,
nutantes confirmat, etc. — Nonum signum af-
fine ac simile septimo est, quia non solum in-
fideles omnino ab Ecclesia alieni per hanc se-
dem conversi suut, verum etiam qui ex Eccle-
sia in heeresim et infidelitatem sunt prolapsi,
ejusdem sedis auctoritate et diligentia dispa-
ruere: hsec enim pars in custodia dominici
gregis huic reservata est pastori, et quando-
cumque aliarum Ecclesiarum praesules in fide
defecerunt aut certe nutarunt, ab Episcopo
Romano vel correptos, vel confirmatos accepi-
mus, juxta verbum Domini : Et tu aliquando
conversus confirma fratres tuos. In qua re ju-
dicium hujus sedis semper habuit summam
auctoritatem, ut Prosper dixit in fme libri
contra Collatorem,et infra latius ostendemus,
agendo de remediis contra heeresim. Vide Au-
gustinum, epist. 94, et epist. 106, etinitio li-
bri contra Julianum ; et Leonem Papam, epist.
83, 94; et Gelas.- optime, epistola ad Orient.
Denique Augustinus, epistol. 102, eleganter
scribit nullum unquam judicatum fuissc heere-
ticum, quem Ecclesia Roiivmaadmiserit, nul-
lumque catholicum quein ipsa damnaverit.
Atque ad hunc locum spectat nihil unquam in
Ecclesia fnisse clenuo de fide declaratum, ne-
que ullum Concilium etiam generale nactum
esse suam auctoritatem citra Pontificis confir-
mationem, ut infra in materia de Conciliis,
disput. 11, sect. 3, latius ostendemus : inte-
rim videatur epist. 1 Pelagii II ad Oriental.,
et Gregor., 1. 4, epist. 36.
25. .Decimum signum, quodlegatos destinet.
— Ultimum signum universalis potestatis Epis-
copi Romani est, habuisse semper in variis or-
bis provinciis legatos et vicanios, quibus vices
suas committat, reservatis sibi causis gravio-
ribus. Ita legimus Episcopum Thessalouicen-
sem vices Romanee Sedis per Orientem gessis-
se, ut epist. 94 Leo Papa testatur : Sicut prce-
decessores mei, inquit ad Anastasium, prcede-
cessoribus tuis, ita ego dilectioni tuce priorum
secutus exempla, vices mei moderaminis dele-
gavi, etc. Preeterea Episcopum Constautinopo-
litanum interdum hoc munus legati Aposto-
lici obiisse in ^Egypto, colligitur aperte ex
epistolis Simplicii Papee ad Achatium Episco-
pum, et Gelasii ad Episcopos Dardaniee : Cur,
302
MSPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
inquit, non ad Sedem Apostolicam, a qua sibi
curam illarum regionum noverat delegatam,
referre curavit Achatius? Prreterea Alexan-
drinum Episcopum aliquando hae dignitate
legati fuisse prseditum, sumitur ex epistola
Bonifacii II ad Eulalium, Episcopum Alexan-
drinum; et Mcephor., 1. 45, c. 34, refert a
tempore Coelestini Papse, qui vices suas Cy-
rillo Alexandriuo delegavit, Episcopos Alexan-
drinos et mitram et papse appellationem fuisse
sortitos; Episeopum quoque Hispaleusem mu-
nus hoc legati per Hispanias gessisse loco Se-
dis Apostolicse, constat ex epistola Simplicii
Papse ad Leonem, Episcopum Hispalensem ; ob
quam fortasse dignitatem, in nonnullis Con-
ciliis Toletan., episcopus Hispalensis primus
etiam ante Toletanum subscripsit. Similiter
Arelatens. Episcopus in Galliis idem munus
obtinuit, ut scribit Nicolaus Papa, epist. ad
Michaelem Imperatorem, et constat ex epist.
Gregorii Magni ad Vigil., 1. 4 Registri, epist.
52. Jam Calistus Papa, epistola ad Episcopos
Galliae, hortatur illos ut, fulti sedis Apostoli-
C83 auctoritate , adversus statuta apostolica
nihil fieri permittant. Leo Papa, epist. 87,
committit Potentio legati officium per Afri-
cam ; denique necessitatem pontificise lega-
tionis palam declarat Symmachus Papa, cap.
Valde, dist. 94.
26. Concluditur ex allatis signis institutum
assertionis. — Ex his igitur omnibus evidenter
satis constat Romanum Pontificem , a princi-
pio nascentis Ecclesia?, ethabitum et existima-
tum esse Pastorem universalem, et hujusmodi
potestate et dignitate usum fuisse ; nam ea
omnia per quae discurrimus manifestissima
sunt munera ejus qui in totam Ecclesiam
jurisdictionem habet, et in alium non possunt
ulla ratione convenire.
27. Tertia assertio de fide , et moraliter
cxidens. — Ostenditur primo. — Secundo.
— Tertio. — Quarta ostensio, in qua sup -
ponitur primo. — Supponitur secundo. —
Dieo tertio : Romanus Pontifex non tyrannice
neque injuste lianc sibi dignitatem usurpavit,
sed per legitimam Petri successionem obti-
nuit. Conclusio est de fide, et, suppositis iis
qure diximus , est moraliter cvidens. Primum
cnim crcdibiie non est potuisse Romanum
Episcopum per tyrannidem hanc sibi dignita-
tem usurparc, cum neque armorum vi, neque
modis aliis quilms vidcmus imperia autregna
solere usurpari, injustc illam obtinere potue-
rit. Prceterea omnia testimonia supra adducta,
tum ex Patribus et Conciliis generalibus, quo
Episcopi et patriarchse conveniebant, quibus
dignitas haec maxime poterat esse infensa ,
tum eximperatoribus, atque aliis qui eamdern
dignitatem Episcopo Romano tribuunt, plane
convincunt juste et sancte , et non tyrannice
eam semper obtinuisse. Id vero non ignoran-
tia neque vi ulla compulsi testificati sunt.
Tertio, huc accedit perpetua traditio ; nain,
teste Augustino, 4 de Baptismo, cap. 24, quce
ab omni Ecclesia servantur, et quorum origo
non invenitur, ex Apostolorum traditione pro-
fecta esse credendum est. Hujusmodi autem
est pontifieatus Romani Episcopi ; nullum
enim illius potest inveniri principium post
Apostolos ; quod argumentum in sectione se-
quenti latius prosequemur, et exeludemus hse-
reses quse de hac traditione versantur. Quarto,
potest eadem successio declarari in hunc mo-
dum, statuendo primo D. Petrum luisse Romse
Episcopum, et usque ad mortem suam ibi fi-
xisse sedem ; quamvis enim hseretici quidam
utrumque vertant in dubium, et nonnulli
etiam negare audeant, res tamen adeo est evi-
dens et contestata, ut satis in eo prodant suo-
rum dogmatum falsitatem, cum ad ea defen-
denda cogantur etiam humanam quamdam
evidentiam , et perpetuam traditionem histo-
riamque inficiari. Itaque Petrum Romse fuisse,
ipsemet in epist. 4, cap. 5, testatur in heec
verba : Salutat vos ea, quce Bdbylone est Eccle-
sia, id est, Romse, ut Patres interpretantur :
Papias apud Eusebium, lib. 2, cap. 13 ; Ter-
tullianus, libro de Prsescript. ; Hieronymus,
de Viris illustribus, in Petro ; OEcumenius, et
alii expositores '. Deinde Petrum episcopalem
Sedem suam Antiochia Romam transtulisse
asseverant Hieron. supra ; Epiphanius, hseresi
47; Leo I, et D. Maximus, serm. de S. Petro
et Paulo, et fere reliqui Patres in sermonibus
argumenti ejusdem ; Dorotheus in Synopsi;
Eusebius, lib. 3, c. 4. Denique in eo episco-
patu ad mortem usque perseverasse testantur
iidem Patres et historiee , atque omnes alii
Sancti in hac et preecedenti sectione adducti,
idque fit certissimum ex pernetua totius Eccle-
sise traditione , atque sepulchris Sanctorum
Pelri et Pauli, quce summa totius orbis vene-
ratione Romai coluntur, qua de re opusculum
cdidit Clithovseus in suis miscellaneis , Tur-
rian., 23 Centuri., c. 16. Sccundo supponitur
oportuisse quempiam succedere Petro in pasto-
rali munere, et cura totiusEeclesice, ut in prima
1 Dehac inlerpretationc, 1. 5, contra Jacob.,
cap. 7, n. 8, Lorin., eitato loco Pelri eriubte.
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESIJE PASTORIS, ETC.
303
conclusione osteasum est; unde recte conchi-
ditur in ea Sede Petro succedere debere, in qua
suum ille episcopatum usque ad mortem collo-
cavit; hsec autem est Romana Ecclesia, inter
quam et Antiochenam hsec est differentia, nam
in illa Petrus prius sedit, sed tandem reliquit ,
ideoque solum inibi retenta est privata epis-
copalis dignitas simul cum patriarcliali , ex
Petri voluntate. In Ectiesia vero Romana fixit
sedem perpetuo usque ad niortem, et in ea
voluit suam residere dignitatem , ut sectione
scquenti latius ostendetur.
28. Objectio bipartita. — Sed ecce hseretici:
quamvis demus, inquiunt, hanc dignitatem
per legitimam successionem aliquandiu du-
rasse, at necesse est fateamur jam esse extinc-
tam. Nam tempore Urbani VI tres omnino
profitebantur se Pontifices Summos, nec con-
stare potuit de legitimo; ergo nec de reHquis,
qui ad hunc usque diem successerunt id cer-
tum esse potest. Quo argumento couclude-
bat Wicleffius, damnatus, sess. 8, Concilio
Constantiensi, nullum jam esse verum Pa-
pam ; addunt preeterea Concilium Basiliense
generale deposuisse Eugenium et elegisse Fe-
licem ; postea vero Eugenium sua auctoritate
in sedem irrepsisse. Uncle conficiunt non
fuisse verum Pontificem Eugenium ; cumque
ab eo manent posteriores cseteri Pontifices,
cardinales et episcopi, colligunt nullum esse
jam legitimum successorem.
29. Ad primam partem objectionis. — Ad
secundam partem. — Respondendum tamen
ad priorem partem, Urbanum verum fuisse
Pontificem ; conslitit siquidem ab univer-
sis Cardinalibus rite et recte fuisse electum,
nec pravorum hominum schisma potuisse
illum dubium efficere. Deinde post schis-
ma illud in Concilio generali Constantiensi
quotquot poterant habere jus adpapatum,
eo jure cesserunt, electusque universim est
Martinus V, et a tota Ecclesia receptus, prse-
terquam a Benedicto XIII, ac paucis sequaci
bus. Quo brevi extincto, Martinus V univer-
salis Ecclesiee sedem pacifice possedit, quse
continenti successione legitima usque ad prse-
sentem Gregorium XIII possidetur. Hinc ad
posteriorem partem , respondetur Concilium
Basiliense in principio quidem fuisse legiti-
mum, et auctoritate Eugenii, cujus legati in
eo interfuerunt , congregatum. Postea vero
fuisse schismaticum et sedrtiosum conciliabu-
lum , ac nullius prorsus auctoritatis , ut in
Concilio Lateranensi ult., sess. 14, declaratur;
tale autem fait, ubi primum aggressus fuit
ad legitimi Pontificis depositionem. Primo,
quia eo tempore non aderant ejus legati.
Secundo , quia prsecipui quique Episcopi ,
discesserant ; pauci porro, qui remanserant,
contra antiquam Conciliorum formam mul-
titudinem presbyterorum aggregarunt, ut ali-
quid esse viderentur. Tertio, quia Florentise
per idem tempus agebatur Concilium rite
coactum , auetoritate scilicet Pontificis preesi-
dentis , ex latinis pariter et greecis Episcopis,
preesente etiam imperatore greeco , et oratore
latini imperatoris, quse omnia scribit ^Erreas
Sylvius in historia ejus Concilii.
30. Confirmatur eadem assertio tertia. —
Tandem potest confirmari conclusio tum ex
sanguine Martyrum, qur pro hac dignitate
tuerrda effusus est, non tantum prseteritis, sed
preesentibus etiam temporibus ; tum quia
quotquot ab hoc capite desciverunt , hseretici
et schismatici semper sunt habiti, prsecipue
grseci , maximeque Constantinopolitani pa-
triarchse, qui manifesto pariter ac justo Dei
judicio irr manus Turcarum devenere, ex quo
per extremam audaciam Romanae Sedis digni-
tatem ambiere.
SECTIO III.
An Episcopus Romanus jure divino, ex Christi
Bomini scilicet institutione, sit universalis
Pontifex Ecclesice ?
1 . Bubium duplex in hac sectione. — Hsec
qusestio partim definita jam est, partim locu-
pletanda venit, quo magis veritas prsecedenti
sectione demonstrata confirmetur. Sciendum
ergo duas hic moveri qusestiones : una est, an
dignitas quam ostendimus facto et jure in
Pontifice Romano inveniri, ab hominibus in-
troducta sit, an ex Christi Domini institutione
constet; altera, an concedendo dignitatem il-
!am esse a Christo institutam, ipsius conjuuc-
tio cum episcopatu Romano sit etiam Christi
an hominum potius institutio.
2. Ad primum dubium quid Ocham, et alii
dicant. Vide in defens., I. 3, c. 20, et apud Bel-
lar., I. 2 de Roman. Pont., c. 17. — In priori
qusestione, quamvis ex superioribus videatur
satis defiuita, non defuerunt qui Summum
Pontificem introductum esse ex hominum ins-
titutione crederent, sicut patriarchatum Con-
stantinopolitanum vel Alexandrinum. Ita
Ocham, in Dialogis, p. 1, lib. 1, c. 13 et 23,
et quos supra, disp. 5, in comparatione Papee
30 i
DISPUT. X. DE SUMMO PONTIFIGE.
et Conciliorum citavimus ; refert etiam Tur-
recrem., lib. 22, c. 39, dixisse quosdam insti-
tutam fuisse banc dignitatem ab imperatori-
bus. Sic Calvinus vult Phocam, imperatorem
greecum, dedisse Pontifici Romano primatum
in Greecos; Pipinum et Carolum Magnum in
Gallos et Germanos, quod equiclem vanissi-
mum est. Nam evidenter ostendimus pontifi-
ciam dignitatem esse multo antiquiorem ;
Pbocas ergo solum declaravit edicto Romanam
Ecclesiam esse caput omnium Ecclesiarum,
idque ut ambitionem patriarchee Constantino-
politani compesceret, sicut Beda refert libro
de Sex setatibus, in Phoca; quod tamen idem
declaraverat Justinianus imperator, epist. ad
Innocent. II, et Valentin. utroque antiquior,
epistola ad Theodosium. Pipinus autem et Ca-
rolus Magnus nihil spiritualis potestatis in
Galliam vel Germaniam Episcopo Romano
contulerunt ; multo enim tempore ante ipsos
Leo Papa, epistola 89, et Gregorius, 1. 4, epis-
tola 52, scripserunt ad Episcopos Galliee tan-
quam Pontifices Summi ac superiores eorum.
Per id quoque tempus, antequam Pipinus in
regem Franciee eligeretur, primates et Gallia-
rum populi relaxationem juramenti ob justas
causas a Pontifice Summo petierunt, ut licite
possent iniquum regem deponere, ac Pipinum
subrogare, quee historia videri potest in Paulo
Diacono, 6 de Gestis Longobard., c. 5; et Paul.
ALmW., 1. 1 et 2 de Gestis Franeorum, et Blon-
do, decade 1, 1. 10.
3 . Quid alii damnati. — Rejiciuntur. — Alii
opinati sunt Constantinum imperatorem de-
disse primatum Episcopo Romano , propter
canonem Constantinus, d. 96. Ita posuit Mar-
sil. de Padua, damnatus a Joann. XXII in sua
quadam Extravaganti, refertque Turrecrema-
ta, libro 2, capit. 42, et libro 4, in iin. Idem
putavit Joannes Huss, damnatus in Concilio
Constantiens., sess. 14, contra quos illud etiam
sufficit , quod plane ostenderimus exemplis
antiquis Romanorum Pontificum, hunc pri-
inatum Eeclesise Romanee esse multo antiquio-
rcm. Imo et ipse Constantinus in illo eodem
canone confitetur, principatum sacerdotum et
christianee rcligionis caput ab Imperatore Coe-
lesti institutum esse ; quocirca, quee ibidem
Constantinus Pontifici Romano largitur (nihil
modo de illius canonis auctoritate disputando)
partim ad dominium temporale spectant, par-
tim ad executionem dignitatis pontifieiee, non
ad ejus institutionem. Nam , licet ante illa
tempora Episcopi Romani in totam Ecclcsium
habereut auctoritatem, attamen ob pcrsecu-
tiones et alia impedimenta, non poterant ut
oportebat sua uti potestate, et Ecclesiam to-
tam gubernare, quoi ut facere liberius pos-
sent Constantinus curavit.
4. Quid Lutherus, qui etiam expugnatur. —
Aliter finxit Lutherus dignitatem hanc a Con-
stantino IV manasse, prolato ex Platina testi-
monio, m Vita Benedicti XII; sed eadem cer-
titudine Lutherus excluditur ex traditione dic-
ta, et aliis quee ante adduximus; Platina vero
solum refert habere olim Imperatores jus
quoddam confirmandi Pontificum electiones,
cui Constantinus IV suo tempore cessit; illud
porro jus, non nisi concessione et beneficio
Scdis Apostolicee habuerat, ut infra dicetur.
5. Aliorum responsio. — Reprohatur ut hce-
retica. — Alii autumant primatum fuisse con-
cessum Episcopo Romano ab universa Ecclesia
iu Niceeno Concilio; ibi namque datum esse
privilegium Romanee Sedi, ut in gravioribus
causis ad illam ex universa Ecclesia posset
appellari. Unde Melchiades Papa, epistol. ad
Episcopos Hispaniee; Damas., epist. ad Pros-
perum ; Zozimus, epist. ad Episcopos Africee,
cujus verba in Concilio sexto Carthaginensi
habentur; et Julius I, epist. ad Orientales, de
hac dignitate tractantes, solum eam referunt
in Ecclesiee consuetudinem, Conciliique Nicee-
ni definitionem, quod senserunt etiam Africa-
ni Episcopi in illo sexto Concilio profitentes se
obtcmperaturos, si canon ille Niceenus reperi-
retur. Idem indicatur in Concilio Chalcedon.,
act. 16, et Romano quarto, sub Symmacbo.
Heec vero sententia non solum heeretica est,
sed ex ipso usu et traditione plane convincitur
falsitatis, atque ex ipso etiam Concilio Nicoeno
impugnari potest. Nam, ut supra vidimus, in
plerisque aliis canonibus pronunciat veterem
esse consuetudinem ut inter omnes Episcopos
Romanus primatum habeat; nullam ergo di-
gnitatem vel potestatem Concilium illi attri-
buit. Sed , ut paulo ante dicebamus , ante
Constantini et Concilii Niceeni tempora aliunde
attributam exercere non poterat; declaravit
itaque Concilium Nicamum, postulante Eccle-
sia, ut Romanus Pontifex, quoad punctum il-
lud de appcllationibus, suam potestatem exe-
queretur. Adde preeterea Pontifices Summos
omnibus regulis fidei fuisse usos ad suam di-
gnitatem confirmandam , Evangelii testimo-
niis, traditione, Conciliorum decretis; neque
oportere, ut omnibus simul regulis semper
utantur, sed illa qua3 pro tcmporum opportu-
nitate, et eorum, ad quos sermoest, capacitatc,
videtur utiiior ct accommodatior : ct quoniani
SECT. III. AN EPISCOPUS ROMANUS JURE DIVINO EX CHRISTI DOMINI, ETC.
303
rcs semel in Conciliis definitee solent expres-
sius et clarius retineri, ideo seepe allegant
Concilii definitionem, non instituentem, sed
veritatem declarantem ; sic Nicolaus Papa ,
epistol. ad Micbaelem imperatorem : Hcec, ait,
privilegia a Christo Domino sunt donata, a
Synodis celebrala et honorata; et Joann. II,
epistola ad Justin., postquam dixerat Eccle-
siam Romanam ceeterarum omnium esse ma-
trem, subdit : Sicut Patrum regulce et princi-
pum statuta declarant.
6. Responsio ultima erronea. — Ejus fun-
damentum. — Alii denique, quamvis admit-
tant pontificiam dignitatem semper fuisse in
Ecclesia, nullumque omnino initinm reperiri
posse post Apostolorum tempora, negant ta-
men ab ipso Christo manasse, sed a Petro, et
reliquis Apostolis, judicantibus expedire ut
Hierarchia Ecclesiee ad unum caput revoca-
retur. Fundamentum desumunt ex eo, quod
Romanus Pontifex frequenter vocatur Petri
Vicarius, ut cap. Ego Ludovicus, d. 53, et
seepe alias, quasi vices illius suppleat, et ideo
ab eo sit institutus; namque Julius I, Epistol.
i , aperte docet Aposlolos- volukse Ecclesiam
Romanam habere primatum ; imo, quod
difficilius est, Anacletus Papa, epist. 2, affir-
mat Apostolos voluisse Petrum habere prima-
tum. Sed haec sententia etiam erronea est, et
fundamento destituta.
7. Prima assertio de fide. — Ostenditur auc-
toritate. — Ad Julium et Anacletum innum.
prcccedenti. — Item ratione suadetur assertio.
— Ad fundamentum in num. prcccedenti —
Dico ergo primo : dignitas Summi pontifica-
tus, quse hactenus semper fuit in Episcopo
Romano , non ab hominibus , sed ab ipso
Christo immediate creata est, et ex ipsius
prsecepto et institutione continenter perseve-
rat. Conclusio est de fide, ad quam confir-
mandam non oportet alia inducere quam
quee dicta sunt in preecedentibus sectionibus
duabus; etenim in prima ostendimus Chris-
tum Dominum in Petro illam dignitatem in-
stituisse; in secunda, statuisse etiam ut Pe-
ti o succederetur. Hinc Gelasius Papa, in Con-
cilio 70 episcoporum , Romanam Ecclesiam
asserit a Christo Domino habere primatum ;
et Anacletus, epist. 3, negat expresse ab
Apostolis habuisse. Unde cum alio in loco
dicit Apostolos ita voluisse, loquitur neces-
sario de voluntate consentiente in primatum
Petri, non de constituente ; eodemque modo
potest exponi Julius, quamvis etiam aliam
admittat expositionem. Ratio vero conclusio-
XII.
nis data est a nobis, sect. 2 disputat. preece-
dentis, ubi ostendimus Christum Dominum
voluisse et instituisse regimen monarchicum,
quod esset maxime conveniens ipsi Ecclesiee :
quare mirum est dictos auctores fateri ex tra-
ditione etiam apostolica primatum hunc ma-
xime convenientem esse Ecclesiee, et non ad
Christum, sed ad Apostolos illius institutio-
nem velle revocare ; cum preecipue ad Eccle-
siee fundationem pertineat, neque possit talis
primatus consistere absque speciali Spiritus
Sancti assistentia, quee nonnisi ex ipsius
Christi promissione et institutione haberi po -
test. Dicitur autem ( ut omnibus quee ultima
sententia afferebat satisfaciamus ) Pontifex
Romanus Vicarius Petri, non proprie; nam
verius ac magis proprie dicitur Vicarius
Christi, ut ioquitur Concilium Lugdunense
sub Leone X, et habetur cap. Ubi periculum,
de Electione, in 6; et Bernard., lib. 2 de Con-
sideratione ad Eugenium; solum ergo habet
verum ille dicendi modus, quatenus Romanus
Pontifex sedet in cathedra et sede Petri, et
veluti personam ejus sustinet, non quia ab
ipso sit institutus.
8 . Secunda assertio et notatio pro ea pro-
banda. — Dico secundo : dignitas Summi
pontificatus, a Christo Domino instituta, cura
episcopatu Romano conjuncta fuit ex Petri
saltem jussu , atque ideo ex ejus institutione
manavit. Ut probetur assertio, notandum, li-
cet Christus Dominus pontificiam hanc digni-
tatem instituerit, antequam in cceluni con-
scenderet, attamen non constare proeciperetne
tunc ut qui esset Pontifex, sedem suam habe-
ret Romae, vel loco alio, imo nec constare ut
esset episcopusordinariusalicujusprivati epis-
copatus; sic plane perseveravit Petrus toto
tempore, antequam Antiochise sederet; postea
vero dignitatem ppntificiam conjunctam ha-
buit cum eo episcopatu, quem deinde mutavit
et annexuit cum Romano, quo illum divinis
preeordinationibus (ut ait Leo) anteibant, et
honor potestatis et gloria passionis. Conslat
ergo has esse duas dignitates diversas et se-
parabiies de se, universalis episcopatus, vide-
licet, et privatus, seu ordinarius urbis ; cum
ergo hee duee sernper conjuncteefuerint, etqiu
in una succedit Petro semper in alia succedat,
necesse est illas duas dignitates ex voluntate
et instituto alicujus habentis potestatem hac-
tenus semper manere conjunctas ; ergo saltem
ex ipsa Petri , si de Christi voluiitate minus
constat, de qua statim erit dicendum. Nam
il!ee duee tautum preecesserdiit voluutates, a
20
306 DISPUT. X
quibus heec conjunctio potuerit manare *.Ne-
que enira fingi potest ab universali Ecclesia
aut a Concilio alio manasse ; quamvis creda-
tur verisimile in eam rem etiam cseteros
Apostolos consensisse, ut Julius I in clicta epis-
tola insinuabat. Atque banc conclusionem in-
tendit Gregorius, lib. 6, epist. 37, dicens :
Ipse sublimavit sedem , in qua quiescere etiam
et prwsentem titam finire dignatus est. Confir-
matur, nam Clemens, epistola prima quam
Anacletus et Alexander , in suis quibusqne
epistolis magna veneratione recipiunt , et Da-
mas., in vita Clementis, scribunt Petrum ele-
gisse sibi suceessorem ipsummet Clementem ,
cui potestatem ligandi atque solvendi, sibi a
Domino traditam, dedit, et Episcopum Roma-
num esse voluit ; qnod etiam confirmat Ter-
tullianus de Preescript. heeret. ; et Rufin. in
prolog. ad Recognitiones Clementis, aut cu-
jiisvis antiqui auctoris sit opus. Ex quo facto
constat Petrum conjunxisse dignitatem ponti-
ficiam cum episeopatu Romano, eodem autem
modo quo Petro successit Clemens, sive id
fuerit immediate, sive post Linum vel Cletum,
de quo opiniones circumferuntur ; eodem, in-
quam, modo Clementi successit Anacletus, et
huic Evaristus, et sic de ceeteris, quos Ireneeus,
libro secundo, capit. 30, usque ad sua tempora
duodecim numerat. Et Augustinus, epistol.
465, usque ad sua recenset quadraginta, nos
vero 230 numerare possumus ; quos habuisse
semper eumdem episcopatum eumdemque mo-
dum dignitatis, conflrmatur a signo, ex fidei
scilicet iutegritate qiise semper in Romana
Sede perstitit, ad quam nunquam potuit acces-
sum habere perfidia, ut Cyprian. ait libro pri-
mo, epistola 3; sed incorruptam semper serva-
vit Patrum auctoritatem et traditionem, ut
ait Hieronymus. ad Damas. Aliee vero sedes
iere omnes heeresibus feedatse sunt, preecipue
patriarchales ; et maxime Constantin., quse
de primatu contendere ausa fuit. Hoc nimi-
rum signo facile intelligitur privilegium Petro
concessum : Non de/iciet fides tua, in hanc se-
dem fuisse translatum, quia nimirum illi con-
juncta est ea dignitas cui tale privilegium de-
bebatur. Tandem ratio afferri potest, quia ex-
pediebat Summo Pontifici certam quamdam
et statam habere sedem, ut mox dicemus.
Atqui dubitari non potest quin Fetrus, ut pon-
tifex Sumtnus , eam desiguare potuerit ;
ergo, ctc.
DE SUMMO PONTIFICE.
9. Secundum dulium in Tiac sectione. — Sed
jam occurrit secunda queestio, num. 4 ad-
ducta, an annexio heec principatus Petri ad
Sedem Romanam, quam a Petro dicimus fuis-
se ortam, ita sit auctoritate ejus constituta, ut
ab ipso solo manaverit; an vero ex Christi
preecepto et auctoritate id egerit ; cum enim
de hoc nihil de fide certum habeamus, varia
opinantur Theologi. Scotus, 4, d. 24, q. 2,
art. 5, dixit totum hoc negotium esse de jure
humano, atque adeo in pote.-tate Summi Pon-
1 Vide in Defens.
tom. 4, p. 3, tract.
fid. 1. 3, c. 13; Salmer.
tificis situm disjungere dignitatem pontifi-
ciam ab episcopatu Romano, sicut potest eri-
gere Ecelesiam quamlibet in patriarchalem,
et jam erectam sua dignitate privare, si expe-
diverit ; cujus sententiee esse videtur Paluda-
nus, tractatu de Potestate Papee, art. 2 et4;
Armach., 1. 2, c. 43 et {4, et alii quidam.
Contrariam sententiam tenent Cajetanus, opus-
culo de Potestate Papee, c. 43 et 44; Can.,
1. 6 de Locis, c. 4, et c. ult., ad 40; Turre-
crem., cap. Sacrosancta, d. 22.
10. Tertia assertio Upartita, de qua Bellar.,
I. 4 de Pontif, c. 4. — Suasio prioris partis.
— Suasio posterioris insufficiens. — Melior
suasio. — Dico nihilominus tertio : quamvis
conjunctio summi pontificatus cum Romana
Sede ad primariam hujus dignitatis institutio-
nem non pertineat, neque videatur a Christo
Domino ante ascensionem in ceelum ordinata,
probabilius tamen et magis pium videtur,
Petrum ex ipsius Christi Domini preecepto et
voluntate illam instituisse. Prior pars et ex
dictis et per se videtur satis manifesta; con-
stat enim accidere huic dignitati, per se lo-
quendo, esse cum hoc vel illo episcopatu pri-
vato atque loco conjunctam ; non enim exiguo
tempore vixit Petrus Summus Pontifex sine
certa sede ; atqui si interim, permittente Deo;
ab Herode fuisset occisus, habuisset profecto
successorem, qui tamen ex vi successionis
Episcopus Romanus non esset. Quod vero ante
ascensionem Christus Dominus nihil de hoc
ordinaverit, patet, tum quia nihil tale habe-
mus ex Scriptura vel traditione; tum ex eo
qnod Petrus sedem fixit primum in una Eccle-
sia, postmodum in altera; tum tertio quia
nulla apparet ejus rei necessitas. Posterior
deinde pars assertionis coufirmari solet illis
Pontificum testimoniis, quibus conficitur Ro-
manum Pontificem jure divino, et ex Christi
Domini institutione, habere primatum Eccle-
siee. Verum quee hoc tantum exprimunt, mi-
nime urgent, neque hanc conclusionem ii
pontifices intendunt, sed primam tantum, cu-
SECT. IV. AN ET QUOMODO SUMMUS PONTIFEX AB HOMINiBUS ELIGI DEBEAT.
307
jus signum est, quia semper confirmant suam
sententiam illis Evangelii verbis : Tu es Pe-
trus, et : Pasce oves meas. Alia nihilominus le-
gimus Patrum et Pontificum testimonia, quee
indicant post ascensionem fuisse Petrum de
hac re peculiariter a Christo instructum et
monitum. Ita sentit Innocentius III, cap. Per
venerabilem, Qui filii sint, etc., ubi dicit Ro-
mam elegisse Dominum; ac relert historiam,
quod Petro urbe egredienti Christus occurre-
rit, ad illamque revocaverit ; cujus etiam his-
toriee meminit Ambrosius , orat. contra Au-
xent., et I. 5, epist. 32, indicatque Athanas.,
Apolog. de sua fnga, etrefert Egesipus, lib. 3
de Excidio Hierosol.,c. 2. Unde Marcell. Papa,
epistol. 2 ad Episcopos per Antiochiam con-
stitutos, quse habetur cap. Rngamus, 2-4, q. 1,
dicit Petrum, jubente Domino, sedem Antio-
chiee Romam transtulisse. Leo etiam Papa,
sermone Sanctorum Petri et Pauli, Augusti-
nus etalii Patres seepe asserunt, peculiari Dei
ordine factum, ut cathedra Petri Romee collo-
caretur. Congruentia afferri potest, quia sicut
oportuit Summum Pontificem esse unum et
certum, ita oportuit habere certam et immo-
bilem sedem, ut removerentur seditiones et
scandala, et facilius posset tota Ecclesia ad
suum caput accedere; oportuit ergo hanc de-
signationem fieri ipsius Christi Domini aucto-
ritate. Quia sisola Petri, ut Summus Pontifex
erat, voluntate fieret, alterius etiam pontificis
voluntate mutari aliquando potuisset. Unde
ctiam sumitur probabdis conjectura, nam si
hajc res pure humana esset, aliquando, vel
in Conciliis generalibus, vel a Pontificibus di-
versarum nationum, vel regibus etiam aut
imperatoribus facta fuisset mutatio ; cum er-
go id nunquam in Ecclesia acciderit, signum
est negotium hoc divinum esse, et non pror-
sus humanum ; quod vero electa fuerit Roma-
na civitas potius quam alia, licet ex Christi
Domini arbitrio potissimum pendeat , suam
quoque habet congruentiam, nimirum pro-
pter amplitudinem urbis ; tum etiam propter
Sanctorum martyrum et principum Aposto-
lorum sanguinem ibi effundendum ; tum de-
nique ut Dei potentia et fidei efficacia magis
ostenderetur, ut quce ficerat magistra erroris,
fieret discipula reritatis, ut Leo Papa notavit,
et bene D. Thomas, 3 p., quaest. 36, art. 1,
ad 3.
II. Objectio solmtur. — Dicet quis ali-
quando fuisse mutatam Romanam sedem ,
proindeque non esse de jure divino. Respon-
detur prsesentiam Summi Pontificis fuisse per
aliquot anuos in Gallia, sed verum episcopa-
tum semper fuisse Romee ; nam, licet Summi
Pontifices habitarent Avinione, semper tamen
perseverarunt Romani Episcopi , nullusque
alius preeter ipsos per id tempus eam sedem
occupavit. Urgebis : si de jure divino Sum-
mus Pontifex Episcopus est Romanus, ex eo-
dem jure Romse residebit, cum quisque Epis-
copus jure divino residere debeat in propria
dicecesi : consequens est contra id quod con-
tigit aliquando, ac contingere necesse esset,
si Roma vastaretur. Fateor teneri Papam, si
commode possit, regulariter residere in Ro-
mana dieeeesi; illud enim et ad bonum re-
gimen privati episcopatus, et ad totius Eccle-
siee commune, postulatur ; at vero ob tem-
porum calamitates coguntur interdum Ponti-
fices abesse , aut certe principum potentia
coacti, ut forte accidit, quo tempore Romana
curia erat in Gallia. Quod dicitur de urbis
vastatione ' , credibile est Deum nunquam
permissurum, ut portee inferi contra eam pree-
valeant, ob sanctorum Petri et Pauli succes-
sionem, sedis Apostolicee dignitatem, ac Ec-
clesiee totius utilitatem ; et ita intelligimus
seepe fuisse preeteritis temporibus divinitus
servatam, preecipue tempore Leonis Papee, ut
habet historia vulgata. Unde Chrysostomus,
2 ad Thessal. 2, docet regnum Romanorum
duraturum usque ad Antichristum, eumque
contra Romanum Pontificem potissime pu-
gnaturum. Idem Hieronymus, epist. ad Alga-
siam, queest. 11; Lactantius, hbr. 7, cap. 25;
Tertuliianus in Apologia; Augustinus, 20 Ci-
vit., cap. 19. Plura vide iu Waldens., libr. 2
de Fide, cap. 41 ; Roffensi, art. 25 ; Driedo-
ne, lib. 5, cap. 3, part. 2 et 3; Echio, lib. 1
de Primatu Petri, c. 13, et contra Luther.,
c. 29 et 30 ; Pighio, hbr. 3 Hierarch., c. 12 ;
Turrecrem., libr. 2, cap. 36 et40, et ahis non
paucis 2.
SECTIO IV.
An et quomodo Summus Pontifex eligi debeal
ab hominibus.
1. Arguitur in contrarium. — Confirmatio.
— Oritur ex preecedenti sectione preesens dif-
ficultas : nam si pontificia dignitas ab ipso
Christo Domino immediate est instituta, fieri
1 Vide in Defens. fid., 1. 5, c. 7, n. 9.
2 RefertnonnullosMendosa, q. & Seholast.,
n. 5.
308
DISPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
non potest ut ab hominibus conferatur :*om-
nes ergo Pontifices, qui ab hominibus post
Petrum creati sunt, veri pontifiees non erunt.
Confirmatur ' : nam si Pontifex ab hominibus
eligitur, ejus potestas erit inferior, quam illa
tota congregatio hominum, a quibus eligitur,
quod est contra Pontificis dignitatem : se-
quela patet, quoniam ita accidit in omni re-
publiea, quee suos sibi eligit magistratus; hi
enim toti reipublicse semper sunt obnoxii,
ab eaque dependent.
2. Notabile pro resolutione. — Duo sunt in
hac materia distinguenda. Alterum est desi-
gnatio personae, alterum collatio potestatis et
dignitatis : quse duo interdum conjunguutur,
ut cum Christus Dominus personam Petri de-
signavit et elegit, illique potestatem contulit;
interdum vero separantur, ut cum rex ali-
quem in episcopum nominat, personam qui-
dem designat, non vero impertitur dignita-
tem, sed Pontifex nominationem regiam ap-
probando, dignitatem confert. Quo posito,
3. Prima assertio. — Oijectio. — Dico pri-
mo : quando Pontifex Summus creatur, elec-
tores personam designant, solus autem Chris-
tus immediate confert dignitatem et potes-
tatem. Conclusio est certa, ex his quee in prse-
cedenti sectione dicta sunt ; hoc enim volunt
Pontifices et Patres, cum pronuntiant Roma-
num Pontificem habere a Christo Domino
potestatem. Item Papa Vicarius est Christi ;
sicut ergo pro-rex immediate ab ipso rege
instituitur, ita et Papa, qui est veluti pro Pon-
tifice Christo, ab ipso creatur. Praiterea, si
Ecclesia prseberet hanc potestatem , \ osset
illam limitare vel augere, vel modum illi prse-
scribere , ut solet Pontifex , cum Episcopos
creat. Tandem ostensum est supra, et osten-
detur in sequentibus, Christum non dedisse
hanc potestatem toti Ecclesise ; ergo nec ipsa
potest illam dare. De hac porro conclusione
legatur Turrecrem., lib. 2, cap. 44; Cajeta-
nus, opusculo primo de Auctoritate Papse, c.
4 3, et 2 part. Apolog., capit. 22 ; Turrian.,
4 contra Centur., capit. !8.Solum notandum,
Christi Domini eoneessionem , quamvis res-
pectu hujus designatse personse nova sit, at-
tamen cx priori concessione facta Petro ori-
ginem habere , atque etiam moraliter eam-
dem esse cum illa ; tunc enim stabili unaque
voluntate staluit Christus eam Petro conce-
1 Hoc dc argumento Majolus, 1&, 2 Dierum
canicul., colloquio G ; Azor., tom. 2, 1. 4; lsi-
dor. Mosconius, 1. 1 de Uomau. Pontif.
dere, et omnibus ejus legitimis successori-
bus, id est, loco illius rite et canonice electis
seu designatis ; qua posita voluntate, neces-
sitate quadam hypothetica, communicatur di-
gnitas rite electo. Dices : quandocumque in
electione cujuslibet magistratus duo illa, de-
signatio scilicet personse, et collatio potesta-
tis, ad diversos pertinent , is qui dignitatem
confert, jus habet non conferendi talem dig-
nitatem, si persona designata non sit digna,
nec solum jus habet, sed interdum ita facit,
ac prsesertim Pontifex in confirmatione Epis-
coporum ; idem ergo faciet Christus Domi-
nus in electione Pontificis ; ergo cum nun-
quam constet an persona digna sit et suffi-
ciens ad iliud ministeriuai, si ex vi electionis
humanse non habet potestatem, sed expectan-
da omnino est Christi collatio et veluti con-
iirmatio , nunquam satis constabit an Papa
electus, verus sit Papa.
4. Erronea quorumdam responsio. — Alio-
rum error. — Refutantur utrique. — Vera
responsio. — Respondeo propterea errasse
quosdam haereticos, dicentes electum non fieri
verum Papam, nisi sit vir probus. Confirmant-
que, quia prius interrogavit Christus Dominus
Petrum an se diligeret. Imo dixerunt alii non
fore verum Papam, nisi prsedestinatum, ea-
demque ratione addere possent verum non esse
nisi sit doctus , et habeat csetera omnia quse
necessaria sunt illi muneri. Sed hseresis est
damnata in ConcilioConstantiensi, et in genere
contra illam disputatur in materia de Sacra-
mentis et de clavibus, et alibi. Itaque certum
est, ut Deus conferat infallibiliter hanc digni-
tatem , nihil aliud requiri quain personam
simpliciter capacem ejus legitime electam
fuisse , sive digna sit , sive indigna; nam
Deus ob majus Ecclesiae bonum ita statuit
atque exequitur, quia multo esset majus Ec-
clesiae incommodum carere ssepius vero ca-
pite, semperque posse dubitare de illo, quam
habere iuterdum infirmum. Neque in hoc est
eadem ratio de Deo et hominibus ; tum quia
homo est tantum dispensator, Deus vero do-
minus ; tum etiam quia certo coustare po-
test, quandone homo confirmat prcesentatio-
nem, in Deo autem constarc non posset abs-
que speciali revelatione, quam non oportuit
jugcm esse in Ecclesia ; tum denique quia
homo nequit insufficientiam alterius homi-
nis electi supplere instar Dei , qui per pra-
vum vel indoctum Pontificem potest, si ve-
lit, ceque bene providere Ecclesice , ac per
alium quantumlibet dotibus ornatum. Porro
SECT. IV. AN ET QUOMODO SUMMUS PONTIFEX AB HOMINIBUS ELIGI DEBEAT.
309
autem Christus Petrum rogavit, an se ama-
ret, non quia fundare vellet illam potestatem
in charitate, tanquam necessario fnndamen-
to, sed, gratia exempli, ut pastores intellige-
rent quales esse deberent, et rectores quales
ab eis oporteret eligi, ut Augustinus ait de
Agone Christiano, c. 30 ; Chrysostomus, 1. 2
de Sacerdotio, et Leo Papa, serm. 3 de As-
sumpt. sua. Difficultas vero est, an requira-
tur in eligendo Pontifice character vel fides,
ut Christus Dominus illi conferat dignitatem ;
de quo infra occurret locus.
5. Secunda assertio ejusque proiatio. —
Dico secundo : potestas eligendi et desi-
gnandi personam data fuit hominibus. Est
certa et necessaria, ut patet ex usu Ecclesise,
et quia expediens fuit hominum Ecclesiam
humano modo gubernari , quoad fieri posset,
nec erat consentaneum statui legis gratise et
fidei, ut semper de ccelo expectaremus sig-
num ad cognoscendam quem eligeret Do-
minus.
6. Tertia assertio prolatur. — Dico tertio :
modus eligendi Pontificem non fuit a Christo
Domino preescriptus, sed Ecclesise commissus
est. Conclusio est certa. Nam constat varium
fuisse in Ecclesia hujus electionis modum : si
autem Christus modum determinasset , ille
idem et unicus fuisset semper in Ecclesia re-
tentus. Antecedens patet ; nam Petrus qui fuit
primus Papa, successorem sibi delegit Cle-
rnentem, ut constat ex ipsius Clementis episto-
lis, et ex secunda alia Alexandri I Papee ad
Orthodoxos, et ex epistola Joannis III ad epis-
copos Germanise, ex cap. Si Petrus, et cap.
Unde, 8. q. 1.
7. Objectio contra asserlionem. — Solutio
Turrecrematw rejicitur. — Sed contra, nam
Clemens revera uon fuit secundus pontifex a
Petro ; non ergo ab eo fuit electus. Antecedens
sumitur tum ex canone missse, ubi Linus et
Cletus ante Clementem numerantur ; tum ex
variis Patribus et historiis. Irenaeus enim, lib.
3 , c. 3, Anacletum post Linum censet, deinde
Clementem (ubi irrepsisse arbitror nominis er-
rorem, ut pro Cleto Anacletum posueril) ; idem
sentit Hieronymus de Scriptoribus ecclesiasti-
cisin Ciemente; Eusebius vero, lib. 3 Histor.,
c. 14, Linum post Petrum collocat, tum Cle-
mentem ; idem habet Augustinus, epist. 165.
Jam vero Epiphanius, serm. 27, et Platina,
Linum et Cletum prius numerant. Propter
hsec Turrecrem., 1. 2, c. 51, negat Petrum
elegisse Clementem qui sibi succederet, so-
lumque nominasse illum , ut postea eligere-
tur. Sed hoc manifeste facit contra dicta ipso-
rum Pontificum in citatis epistolis:
8. Verior responsio duplex. — Unde di-
cendum est, vel Clementem fuisse quidem a
Petro electum, statim vero post mortem Petri
renunciasseac noluisse succedere, quod sentit
Epiphanius supra; vel certe probabilius Cle-
mentem defacto immediate successisse Petro ;
ita Damasc. , in Pontificali ; Tertullianus, de
Prsescript. Hoeret. ; Ruffinus , in prsefatione
Recognitionum Clementis ad Gaudens. Et in-
dicant Pontifices citati ', ac Leo II in Epistol.
decretal. Linus ergo extitit coadjutor Petri, eo
vivenre, Romanamque Ecclesiam gubernabat
illo absente, ipsique ante Petrum defuncto Cle-
tus in eodem munere suffectus est ; tandem
vero, mortuo Petro, Clementis ejus successo-
ris Cletus itidem quamdiu vixit coadjutor fuit;
ob idque hi duo inter Episcopos Romanos nu-
merantur. Vide Turrian., 1. 3 contra Centur. ,
c. 10. Post Petrum vero nullus Pontificum sibi
eligit successorem, quamvis Epiphanius supra
id videatur tribuere Lino et Cleto. |Sed et sub
dubio loquitur, ac potius de consecratione
episcopali, quam de jurisdictionis potestate ;
quare, licet non sit omnino certum, probabi-
lius tamen est quod statuimus. Itaque in ini-
tio Ecclesise electio Summi Pontificis a clero
Romano, et Episcopis qui Romse essent, pera-
gebatur, ut colligitur ex Cypriano, 1. i, epist.
2, ubi de electione Cornelii loquitur ; et Euse-
bio, 1. 6 Histor., c. 21, dum de Eabiano scri-
bit; atque etiam Damaso, in Pontificali.
9. Qjuorumdam laicorum consensus, olim in
electione papce. — Expectabatur autem in hac
electione populi consensus, non ut suffragia
ferret in electione, sed testimonium vitee et
morum ejus, qui eligebatur : de quo vide cap.
Cum longe, d. 63, et cap. Blectionem,d.19;
et Cypr., lib. 1, epist. 4, et hb. 2, epist. 5.
Postea vero etiam consensus Imperatorum
ccepit expectari, ita ut non censeretur omnino
firma electio , donec imperator assentiret ;
quod privilegium interdum fuit per tyranni-
dem usurpatum, ut ab Henrico V, tempore
Paschalis secundi; interdum falso confictum,
ut de quodam Othone refertur, cap. Tn Syno-
do, dist. 63:; interdum vere datum ab ipsis
Pontificibus, ut de Carolo Magno et Pipino
habetur, cap. Adrianus, eadem dist. 63 ; quod
statim renuntiavit Ludovicus eorum successor,
1 De hac re Baron., an. Christi 69, a n. 35 ;
Bellar., 1. 2 de Rom. pontif., c. 5; Azor., tom.
2, 1. 6, c. 6.
DiSPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
Ego Ludovicus, quamvis postea quam autem per longam annorum seriem
310
ibid., cap
alii tentaverint illud repetere, de quo multa
Pighius, 1. 3 Eccles. Hierarch., cap. 13, et Pa-
ludan., lib de Repub. Ecclesiastica, cap. 7 ;
Turrecr., et alii. (Vide etiam Beflar., 1. 2 de
Pont., c. 17.)
40. Nunc dictusconsensus non attenditur. —
Tandem vero Adrianus II statuit ut in elec-
tione Pontificis nullius ssecuiaris principis
consensus observaretur ; atque etiam, propter
abusum, consensus populi prsetermissus fuit ;
per se ergo hujusmodi laicorum consensum
nunquam fuisse necessarium, constat ex
Concilio Romano sub Symmacho Papa, ex 6
Synodo generali, et multis quse congerit Gra-
tianus, illa dist. 63 et 34; postmodumque
Gregorii VII et Urbani tempore, electio Ro-
mani Pontificis cardinalibus commissa est ,
ut patet ex cap. In ncmine Bomini, dist. 23 ;
et c. 1, d. 77, et cap. Licet exemplo, de Elec-
tione, et cap. Ubi periculum, eodem titulo ,
in6; et Clementina Ne Romani, eodem ti-
tulo ; et ex Goncilio Constant., sess. 8, ubi
damnatur Wiclef. , qui hanc cardinalium
electionem negabat esse legitimam, de quo
Walden., 2 Doctrin. fidei antiquse, art. 3, cap.
39; Ivo Carnot., 3 decret.; Hugo de S. Vic-
tore, 1. 2 de Sacramentis, p. 3, c. 14. De ori-
gine vero et dignitate cardinalium, vide Tur-
recremat., Pighium et Paludanum supra ci-
tatos, Villa Diego, et alios in tom. 13 Trac-
tatuum, p. 2.
1 1 . Quarta assertio bipartita. — Prior pars
probatur. — Dico quarto : ad Sedem Apos-
tolicam prsecipue spectat prsescribere et ordi-
nare modum eligendi Summum Pontificem ;
quod si de eo nihil esset statutum, et sedes
vacaret, electio ad omnes Ecclesise Episcopos
pertinebit. Priorem partem bene docuit Ca-
jetanus, probaturque primo, quia modus eli-
gendi Pontificem, qui nunc est in Ecclesia,
prsecipue fundatur in legibus et statutis ip-
sorum Pontificum ; ergo ipse usus Ecclesise
docet hoc pertinere ad Summum Pontificem.
Secundo, cum Papa sit Ecelesise caput, in eo
est suprema potestas gubernandi Ecclesiam ;
ad eum ergospectatprovidere in rebus maxi-
me necessariis. Una vero ex his, et gravis-
sima est electio Summi Pontificis ; ergo, etc.
Tertio, quia vix alia ratione potuisset con-
tinuari lcgitima suceessio Pontificum ab ini-
tio Ecclesise usque ad hoc tempus. Nam si
- solus Pontifex non potuisset modum electio-
nis praeseribere, pertinuisset hoc ad univer •
sam Eeclesiam, seu Concilium gcneralc; nun-
quicquam est de hac re statutum aut ordina-
tum in Conciliis generalibus ; signum ergo est
a principio Pontifices Summos auctoritate pro-
pria statuisse modum electionis, qui pro ra-
tione aut necessitate temporum retentus fue-
rit, vel eadem auctoritate mutatus, tandemque
permanserit is qui nunc viget in Ecclesia ;
atque in Conciliis generalibus est confirmatus,
duobus videlicet Lateranensibus , sub Nico-
lao I et Alexandro III, et in Lugdunense uno,
alteroque Vienensi.
12. Objectio prima, ex Palud. et Turrecrem.
— Vera resolutio. — Oppones : si heec po-
testas apud Pontificem resideret, posset utique
nunc sua auctoritate hunc eligendi rifum
abrogare, et novum introducere; item posset
eligere successorem sibi, et statuere ut omnes
in posterum idem prsestarent, aliosque elec-
tionis modos tollere ; denique posset electio-
nem committere solis laicis. Propter hsec
et similia Paludanus, de Potestate Ecelesise,
sentil contra hancconclusiouem, etin idemin-
clinat Turrecr., c. 51, asserens periculosum
esse, si uuius hominis judicio, quod falii ac
fallere potest, Summi Pontificis electio cre-
dita sit. Unde distinct. 79, cap. ult., Summi
Pontificis electio sacerdotibus et spiritualibus
de populo commissa dicitur. Respondetur
tamen mirandum non esse potestatem hanc
uui homini esse datam, cui Christus Domi-
nus totam Ecclesiam tradidit , «piia sicut
existimamus non permissurum Deumtantce
potestatis abusum in magnum Ecclesise de-
trimentum , ita credendum est non permis-
surum ut circa electionem Poutificis aliquid
decernatur, quod intolerabilem errorem con-
tineat.
13. Ad primam objectionem. — Unde ad pri-
mam objectionem respondeo, non videri du-
bium quin possit Papa modum eligendi, qui
nuncvigetin Ecclesia, mutare, ut bene de-
fendit Cajetanus et Victoria contra Paludanum
et alios; ac suadetur, quia non est minor po-
testashodie in Pontificibusquamfueritin anti-
quioribus; ergo, sicut illi mutarunt antiquam
eligendi formam, ita et hi mutare poterunt;
item forma hsec, sive modus eligendi, non
est divini juris, ut ostensum est ; ergo posi-
tivi; potcst autem Papa mutare omne posi-
tivum jus ; ergo , etc. Tandem adversarii
admittunt posse inverti hunc modum a Con-
cilio generali ; ergo potius a Papa, qui supe-
rior est, poterit invcrti. Imo, quod Paludanus
et alii aiunt, Concilium generale, sede va-
SECT. IV. AN ET QUOMODO SUMMUS PONTIFEX AB HOMINIBUS ELIGI DEBEAT.
SH
cante congregatum, posse eligendi modum
sine Papae auctoritate innovare, verisimile
mihi non est; tum quia totum illud Conci-
lium inferioris potestatis est quam Pontifex,
cujus auctoritate est modus ipse introductus
et confirmatus; tum quia, ut ostendimus, hoc
negotium non est per se primo commissum
Episcopis, sed Pontificr et ideo postquam
ab eo semel decretus est, ab omnibus Episcopis
servandus venit, nisi forte cardinales sua eli-
gendi potestate adeo abuterentur, ut in le-
gitima electioneSummi Pontificis non conve-
nirent : talis enim eventus jam ad secundam
partem conclusionis positae revocaretur.
14. Ad secundam objectionem in num. 12
responsio Victorke. — ■ Ad secundam iliatio-
nem , quidam facile concedunt posse Pontifi-
cem nominare sibi successorem. Ita Yictor.,
relect. 2 de Potestate Papae, quaest. 2, num. 2
et 3 , ac potest colligi ex Symmacbo , cap. Si
transitus, dist. 79. Ratio vero sumitur ex ar-
gumentc facto , nam ad Papam spectat defi-
nire modum quo sibi succedatur; sed unus
eorum est ut antecessor successorem nominet,
qui neque includit repugnantiam , nec aper-
tam prae se fert indecentiam ; ergo, etc. Con-
firmatur. Quoniam Papa statuere valet ut, eo
vivente, eligatur successor ad eum modum,
quo pro imperatore eligitur; valet praeterea
hanc nominandi Pontificis praerogativam uni
soli personae concedere, ut Ostiensi Episcopo,
verbi gratia"; potest item indulgere Episcopo,
ut eligat sibi successorem, cap. Petisti, 7,
quaest. 1, et 8, quaest. l,non semel ; ergo et
ipse idem poterit efficere ; cur enim non sibi
tribuat quod aliis potest? Denique ostendimus
Petrum id egisse, neque constat permotum
fuisse singulari privilegio aut revelatione : fe-
cit ergo ex ordinaria potestate.
15. Contra Victoriam Cajet., etc. , et Azor.,
tom. 2, lib. 4, cap. 5, q. 3. Eorum fundamen-
tum infirmum. — Alterum fundamentum ex
Cajetano. — Probatur fundamentum. — Con-
firmattcr traditione. — Ad cap. Si transitus, in
n. prceced. — Contrariam sententiam sequun-
tur Cajetanus, Turrecrem., Paludanus supra;
citatur etiam Cardinalis, c. In nomine Domini,
d. 23, capit. SiPetrus, 8, quaest. 1 ; Armacb.,
lib. 1, c. 15 et 19. Eorum aliqui fundamentum
ponunt, quod eligere successorem sit prohibi-
turn jure divino omnibus Ecclesiae praelatis, ut
colligitur ex Hilario Papa, cum Concil. Ro-
mano, cap. Plerique, 8, q. 1. Non est vero fir-
murn fundamentum, quia prohibitio juris di-
vini non satis constat; imo hoc ipsum est quod
quseritur; ac prsecipue quia de aliis episcopis
non liquet ea prohibitio, unde ex privilegio
id plane valent ; textus vero adductus contra
eos agit qui propria auctoritate id usurpa-
bant, ac si jure possent, ut eccle?iastica benefi-
cia in haeredes transmitterent ; alia vero ra-
tione utitur Cajetanus, quod successor nulliter
electus sit a Papa, ne duo Pontifices simul
dentur; mortuo autem pontifice eligente, non
obliget electio, quae in vita ipsius effectum non
habuit, ut videre licet in privatis episcopis ;
quae profecto ratio efficax non est ; constat
enim Christum Dominum potuisse potestatem
Pontifici concedere, ut ipse designet perso-
nam cui immediate post mortem suam Christus
ipse jurisdictionem pontificiam concedat. Un-
de vero non ita concessisse probabitur ? Aliud
ergo fundamentum satis probabile , est hanc
potestatem eligendi successorem non fore fu-
turam in aedificationem, sed in destructionem;
narn facile eveniret ut hwreditate possiderctur
Sanctuarium Dei. Quod perpetua etiam tradi-
tio confirmat; nullum enim post Petrum legi-
mus id fecisse ; cum tamen multi casus occur- '
rerint, in quibus id videri posset Ecclesiae ma-
xime opportunum ad vitanda schismata, etc.
Unde, juxta hanc santentiam , dicendum,
Christum Dominum statuisse ut electio Ponti-
ficis per clerum fieret, quod Anacletus etiam
indicat, c. ult., d. 79, modum tamen praescri-
bendum reliquisse Summo Pontifici. Nec vero
Symmachus in alio textu affirmat Papam no-
minare sibi successorem, sed posse agere cum
electoribus de persona aptiori et digniori , ut
ad id muneris eligatur ; nam olim electores
cum Pontifice , ut bene exponit Glos^sa , de
successore deliberabant.
16. Auctoris judicium de responsionibus in
n. 14 et 15. — Adprimam objectionem in num.
12. — Propositae opiniones duae habentur pro-
babiles. Ego tamen nec simpliciter concede-
rem dictam potestatem Pontifici, nec nega-
rem simpliciter; potest ergo Papa ordinare
modum electionis, justum tamen et utilem
Ecclesiee , quique non sit in destructionem
ejus, sed in aedificationem ; quare si tentarct
praedictum eligendi modum tanquam ordina-
rium praescribere , is minime valeret , neque
esset observandus, quia plane vergeret in per-
niciem Ecclesiae ; unde apertam contineret in-
justitiam : attamen si in raro casu, urgente
aperta Ecclesiae necessitate, idfaceret, juste
faceret, legitimaque potestate uteretur, ut ar-
bitror, ut rationes pro Victor. factae probant :
et per haec respondetur ad tertiam illationem,
312
DISPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
negando sequelam, scilieet, fieri posse ut hsec
potestas eligendi solis laicis comniittatur, nam
esset intolerabilis abusus, et grave incommo-
dum Ecelesise, quod etiam contrarius Ecclesiaj
usus confirmat; ac licet ad electionem laici
nonnulli admittantur in casu urgente, non
videtur extra ^ontificis potestatem situm
esse.
17. Posterior pars asseriionis impedit sen-
tentiam pene hwreticam. — Ponitur etiam
contra Cajetanum. — Secunda pars conclusio-
nis proeedit contra opinantes, Pontifice de-
cedente, cum nibil de modo eligendi succes-
sorem disposuerit, electionem devolvi ad uni-
versam Ecelesiam, seu fideles omnes. Quse
sententia est prorsus falsa, et ad errores Lu-
theranorum accedens, contendentium Eccle-
sia? ministros a populo creandos esse ; est
prseterea fere impossibilis ; quomodo enim
cuncti fideles ad electionem convenirent ?
Deinde constat sacerdotum , et preecipue
Summi Pontificis electionem ad laicos non
pertinere, de quo multa in Decretis, dist. 62,
63 et 89. Videatur etiam Pigbius libro primo
de Ecclesiastica Hierarchia, c. 13 et 16. Est
autem conclusio contra Cajetanum, in Apo-
log , c. 22, qui vult eo in casu electionem per-
tinere ad clerum Romanum, quod Papa jure
divino sit Episcopus Romanus, et in qualibet
Ecclesia , deficiente episcopo ; vel superiori
alio, qui provideat, electio spectat ad clerum
quasi naturali jure, sicut ad principes Reipu-
blicse, attinet principis electio, quando deest
successor. Verum ex hac ipsa ratione proba-
tur nostra conclusio , quam Victoria supra,
numero 21, defendit ; nam electio capitis cu-
jusvis reipublicee per se pertinet ad primores
reipubliese, deficiente successione; sed Papa
caput est totius Ecclesise ; ergo ubi nihil esset
ab eo vel aliis Pontificibus statutum , electio
illius pertineret ad principes ecclesiasticos, ni-
mirum Episcopos; ex quo solvitur fundamen-
tum Cajetani; nam cum Papa eligitur, primo
et per se eligitur caput totius Ecclesiae, et ideo
magis ex hac parte pensandum est, ad quos
pertineat electio. Confirmaturque ex can. Si
duo, d. 79, ubi deccrnitur, si duo de papatu
rontendant, acres sit dubia, illum debere per-
mancre, quem universitatis consensus elege-
rit, et ita factum esse in ConcilioConstantien.
notissimum est.
18. Instantia sohitur. — Dices diflicilli-
mo omnes Episcopos convetiire, pra:cipue si
careant capito quod eos convoeot, ac dosignct
locum, ctc. Occurrendum, iu rebus humauis
non posse omnia incommoda vitari, et casum
de quo loquimur, esse rarissimum et in re
gravissima, neque eventurum unquam sine
magna Ecclesiae perturbatione , ideoque gra-
vissimo etiam remedio illi subvenire oportere,
quale est Concilium generale Episcoporum,
quod licet difficile congregatu sit in eo casu,
non est tamen impossibile, supposito hierar-
chico ordine Ecclesiae. Nam prseter Episcopos
sunt archiepiscopi, primates, patriarchse su-
periores ; ergo possent prsecipere, et convo-
care inferiores ; supremi vero deberent inter
se convenire, quod facile possent, cum sint
pauci numero, habeantque jam certa privile-
gia, et dignitatis ordinem.
19. Dulium de quo Azor, tom. 1, l. 4, b. 5,
qucest. 6; Mosconius, l. 1, de Roman. Pontif.,
c. 3. — Sed quseret ultimo aliquis an electus
debeatnecessario esse denumero Cardinalium.
Constat quidem non fuisse id per se necessa-
rium, attamen usus Ecclesise ita habet, ac
fieri oportet, ut dixit Stephanus Papa cum
Concilio, in c. Oportebat, et cap. Nullus, dis-
tinctione 79. Nihilominus crediderim, si ali-
quis extra collegium cardinalium legitime eli-
geretur, electionem fore ratam et tirmam,
quia non video quo jure ita revocata sit elec-
tio passiva ad personas Cardinalium, ut alias
nulla sit babenda.
SECTIO V.
An certa fide constare possit hunc hominem
esse verum Pontificem et Ecclesice caput.
1. Sensus quwstioris. — Pars negans sua-
deturprimo. — Secundo. — Tertio. — Quarto. —
Sieut in superiori disputatione de Ecclesia,
sectione 9, diximus, ut esse possit utilis et
infallibilis fidei regula, oportere non solum
in confuso illam esse creditam , sed etiam
determinate, et in individuo hauc essc, vel
illam, quam oculis cernimus, et hoc sensu
appellari visiMlem ; ita nunc quaerimus an
simili modo verus Pontifex visibilis sit in
individuo, et determinate, ita ut non solum
credamus esse in Ecclesia unum summum
eaput, quod Romce suam sedem habet, sed
etiam esse hunc hominem quem oculis cer-
nimus. Vidctur crgo non posse, quia Deus
nunquam id revelavit. Secundo, quia est res
humana ct contingens, pendens ex testimonio
paucorum honiinum, et ex multis circum-
stantiis valde dubiis, ut an sit baptizatus, an
SECT. V. AN CERTA FIDE CONSTARE POSSIT HUNC HOMINEM, ETC.
313
rite ordinatus, etc. Tertio, quia est res cui po-
test subesse falsum ; accidit enim aliquando
esse reputatum Pontificem qui talis non erat.
Quarto, usu Ecclesiae constat eos, qui verum
Pontificem nsgant in individuo,]non existimari
haereticos; unde a Patribus dicuntur non errare
contra fidem, sed contra charitatem, scinden-
tes unitatem.
2. Ejus sequaces Cano, Vega et alii. — Ve-
rior assertio. — Ostenditur primo, ex Conciliis.
— /Secundo, ex ratione, ab incommodo . — Ter-
tio , ex potestate ipsa papali. — Propter haec
argumenta aliqui ex Catholicis negant pos-
se immediate fide teneri, hunc esse verum
Pontificem, sed solum certitudine quadam
morali , quam sufficere dicunt, ut teneamur
illi obedire in omnibus, etiam credendis re-
bus quas de fide esse definierit. Hi sunt Tur-
recremata, lib. & Summae, part. 2, c. 9, ad
finem ; Albertin., de Agnoscend. assert., etc.,
quaest. 3, ad fin.; Cajetanus 2. 2, quaest. 1,
a. 3, in respons. ad 4; Bannez, 2. 2. quaest. 1,
art. 40, in prioribus commentariis , dub. 2,
ad 2; Cano et Vega, quos retuli, disput. 6,
sect. A, n. 3 ; Cordub., lib. 1, qusest. 17, § 2 ;
Castro, lib. 1 contra Haeres., c. 9, circa me-
dium, a Christian. Axiomata, lib. 2, art. 6,
c. 11, et alii. Est vero in his auctoribus non-
nulla differentia, saltem in modo loquendi.
Quidam ' enim, etsi negeut haberi immediate
de fide, hunc Pontificem, verbi gratia, Gre-
gorium XIII, esse verum Pontificem, volunt
tamen esse mediate, eo quod ex una de fide,
quod rite electus sit verus Pontifex, et altera
naturaliter nota, quod hic sit rite electus,
colligatur. Verum nos distinctionem hanc
alibi confutavimus. Alii dictam conclusionem
fidem sapere aiunt ex eodem fundamento,
quod ex una de fide, et altera naturaliter co-
gnoscibili eruatur. Itaque uno verbo appellare
possunt Theologicam. Alii tandem simplici-
ter pronunciant ad fidem non pertinere. Mihi
tamen placet contraria sententia : atque dico,
sicut Christi Ecclesia visibilis est haec numero,
ita habere posse hoc numero caput visibile,
atque adeo de fide esse, hunc hominem, qui
communi Ecclesiae conseiisione acceptus est
ut caput Ecclesiae, cui ipsa tenetur obedire,
esse vernm Ecclesiae Pontificem Petri succes-
sorem. Probatur primo ex Conciliis, atque
ante omnia in Bulla Martini V, apud Conci-
1 Vide supradisp. 3, sect. 11, disp. 6, sect.
5; n. 10, et sect. 4, n. 5 et 7; Azor., tom. 2,
h 5, c. 5, q. -4, et c. 21, § Objicies.
lium Constantien. disponitur, ab haereticis*
qui Ecelesiae Catholicae reconciliari volunt,
primum omnium exigendum esse, an credant
Papam canonice electum, qui pro tempore
fuerit (ejus nomine expresso), esse successo-
rem Petri, et habere supremam potestatem
in Ecclesia Dei ; est ergo hoc, ut Pontifex sup-
ponit, de fide credendum, neque infra certi-
tudinem fidei proponitur res iramediate cre-
denda a Pontificibus. Deinde Concilia non
distinguunt inter verum Pontificem in com-
muni, et hunc qui nunc sedet cum omni
consensione Ecclesiae, sed eadem veneratione
et fide complectuntur ; sic certe Chalcedo-
nense Concilium recipit nominatim Leonem
Papam; sexta Synodus, Agathonem. ; Milevi-
tan., Innocentium I; et sic de caeteris. Se-
cundo, si nunquam constat catholica fide hunc
esse verum Pontiticem, consequenter neque
constare potest hoc esse verum Concilium,
quod non minus liEeretieum esset, quam ne-
gare vera esse quatuor Evangelia, ut dixit
Magnus Gregorius ; siquidem verum Conci-
lium formaliter includit verum Pontificem,
atque ob talem inclusionem dicimus nos, tam
immediate de fide esse, Christum esse animal,
viventem substantiam, atque esse hominem ;
quare si de fide catholica nunquam esset
hunc esse verum Pontificem, neque de tali
fide essent unquam ejus decreta, quod est
hsereticum. Videatur decretum Leonis Papae
cap. De libellis, d. 20. Imo neque catholica
veritas et certitudo hujus numero Ecclesiae
posset recte consistere, quia haec maxime pen-
det ex conjunctione cum vero capite, requi-
ritque veros ac legitimos sacerdotes, pasto-
res , et ecclesiastieam hierarchiam ; at haec
omnia pendent ex eo quod verus et legitimus
Pontifex in individuo sit certus, et qua ra-
tione possum dubitare de hoc Pontifice, po-
tero et de antecessore, atque adeo de tota
retro serie ; ergo de veritate Episcoporum et
Cardinalium qui ab his creati sunt; atque ita
ruet tota certitudo verae Ecclesiae et hierar-
chici ordinis : quomodo argumentantur hae-
retici, contendentes a tempore saltem Urbani
Papae defecisse veram suceessionem ; hinc enim
satis sibi videntur inferre jam non posse esse
certum, an vere Summo Pontifici succedatur,
aut ubi gentium vera Ecclesia visibilis extet.
Unde praeterea arguitur tertio ex potestate
definiendi res fidei, et obligandi ad creden-
dum definita ; impossibile enim est teneri
me ad credendum ea quae hic homo definit
ut dicta a Deo, nisi etiam tenear ad creden-
3U
DISPUT. X. DE SUMMO POxNTIFICE.
dum de fide hunc hominem habere a Deo po-
testatem definiendi, et assistentiam Spiri-
tus Sancti, potestatemque ad me obligandum
ut credam quse ipse definit; hoc autem est
plane credere hunc hominem Summum esse
Pontificem.
3. Adversariorum evasio. — Rejicitur. —
Nec vero intelligi potest, quod quidam res-
pondent, sat esse certitudine morali credere
hunc esse verum Pontificem , cum Pontifex
solum se habeat ut applicans et proponens
fidem, dixerimusque in superioribus, ex parte
proponentis sufficere certitudinem moralcm
ad eredendum ; illud enim verum est consi-
derando res propositas in ratione credibi-
lium, et quatenus alias jam definitse ac certoe
a proponente proximo seu ministro Evange-
lii preedieantur ; secus vero est de eo quem
oportet me amplecti, ut infallibilcm regulam
fidei, ejus scilicet materias definientem. Quod
declaratur a simili ; ut enim , quee in Scrip-
tura continentur fide divina creclantur, non
sat est certitudine morali, sed fide catholica
oportet credere ipsam Scripturam esse divi-
nam ; tam est autem regula fidei Pontifcx
quam Scriptura, ut patet ex disput. 5, sect.
5. Ratio vero est, quia quae in Scriptura con-
tinenlur vel a Pontifice definiuntur, ut vera
sint, non pendent tantum ex eo quod credi-
bile sit, etiam evidenter , hanc esse Scriptu-
ram, vel hunc esse Summum Pontificem, sed
ex hoc quod vere ita sit ac infallibiliter ;
oportet ergo tanta certitudine credere vere
ita esse, quanta creduntur ea quee ipse de-
finit.
4. Aliorum evasio prima. — Expugnatur.
— Propter heec ergo alii negantes etiam, de
fide haberi hunc esse verum Pontificem, vo-
lunt nihilominus esse de fide hunc hominem,
qui certitudine quadam morali in tota Eccle-
sia habetur verus Pontifex, vere et rite effi-
cere omnia quee efficit verus Pontifex, et gau-
dere privilegiis omnibus assistentiaque Spi-
ritus Sancti Petro et legitimis successoribus
ejus promissis. At heec sententia in easdem
incidit difficultates quas vitare conatur. Et
preeterea , ut mihi videtur, propriam vocem
ignorat, et contradictoria dicit. Explico sin-
gula : primo, unde queeso magis constat hunc
hominem, a nobis existimatum Pontificem,
gaudere m re ipsa privilcgiis Summi Pontifi-
cis, quam esse vere Snmmum Pontificem ?
Non enim unum magis altcro revelatum esse
dicetur, et utrumque pendet ab existimatione
quadam homiuum morali. Imo involvit hoec
sententia quippiam non revelatum solum ,
sed etiam falsum, scilicet, privilegia omnia
Summi Pontificis et potestatem alicui dari,
qui non sit verus Pontifex ; nam Ghristus Do-
minus non cuicunique, sed Petro, et succes
soribus legitimis dixit : Quodcumque ligaveris
etc. Deinde, ut heec ipsa sententia ponit, dari
valet Pontifex existimatus tantummodo ; de-
mus vero ita esse , poterit ergo etiam esse
non Sacerdos ; numquid igitur ille, si sacra-
mentaliter absolvere tentet aut consecrare,
id perficiet ? Nullo modo : contrarium enim
astruere heereticum esset; nonergo habet po-
testatem omnem quam habuit Petrus per illa
verba : Quodcumque ligaveris, etc.
5. Effugium aliud prcecluditur multiplici-
ter. — Dicent forte habere omnem potestatem
quoad actus solius jurisdictionis, non autem
ordinis. Sed obest primo, quia plenaria ju-
risdictionis potestas fundatur modo aliquo m
potestate ordinis, ita ut necessario illam pree-
requirat, neque consis*tere valet plena Summi
Pontificis potestas, quee ad Ecclesiee guberna-
tionem pertinet , separata a potestate inte-
riori, ef in pcenitentiee foro; imo in Ponti-
fice proprie non duee sunt potestates , sed
unica eminens, atque utramque comprehen-
dens. Unde tandem concludo contradictionem
involvi, asserendo hunc hominem habere su-
premam potestatem jurisdictionis in totam
Ecclesiam, ac negando de fide haberi eum-
dem esse Summum Pontificem ; quia jaru
affirmaretur definitionem, ut ita loquar, con-
venire in hunc hominem, non autem defiui-
tum ; idemquc pronuntio de credendo hunc
hominem habere potestatem definiendi, seu
actu vere definivisse ex assistentia Spiritus
Sancti, nam heec omnia pertinent ad jurisdic-
tionem inseparabilem a vero Pontifice. Unde
etiam intelligitur quomodo ipsi negantes ha-
beri de fide hunc esse verum Pontificem, pos-
sint nihilominus credere fide quee ab illo de-
finiuntur, nam re ipsa ac de facto credunt
illum esse Pontificem . cum credant habere
potestatem ac Summi Pontificis privilegium :
ex quadam autem ignorantia putant se non
credere. Unde ex ignorantia incidunt in
quamdam vcluti contradictionem.
6. Ad primum argumentum in num. \. —
Ad primum argumentum in principio factum,
respondemus illud esse a Deo revelatum, quo
modo revclatum est hanc esse Ecclesiam vc-
ram; quare cum revelavit Petrum esse caput
Eccesiee, pariter revelavit generaliter de om-
nibus ejus successoribus, solumque dcest suffi-
SECT. VI. AN PAPA SEMEL EXISTENS
ciens propositio hujus vel illius contenti sub
illa revelatione ; talis vero propositio habetur
per universalem testificationem , approbatio-
nem Ecclesiee; quod plane explicatur et con-
firmatur a simili casu ; nunquam enim vi-
detur Deus revelasse Episcopum Romanum
esse potius Pontificem Summum quam Ale-
xandrinum , quia nunquam boc expressit
Deus, sed in confuso tantum dixit, quando
revelavit Petro dignitatem et successionem,
quia talis revelatio sese ostendit et cadit in
eos Episcopos, vel in eorum episcopatum, in
quo Petro succeditur, postquam illa successio
sufficienter est Ecelesiae proposita per tradi-
tionem, vel universalem consensionem ; quan-
do vero intelligendum sit dari sufficientem
propositionem, ita ut omnps obliget, quibus-
dam videtur tunc dari, cum rite et vere elec-
tus, atque adeo verus Pontifex proponitur; et
hoc quidem sufficiens est ut ex preecepto obe-
dientise et charitatis teneamur tali Pontifici
obedire, atque ut non possit quispiam jure
ab illo disjungi sine schismate ; attamen lo-
quendo, ut re ipsa loquimur, de assensione
per fidem, fortasse non erit sufficiens propo-
sitio, donec moraliter constet illum esse ac-
ceptatum a tota Ecclesia, et pacifice possidere
suum primatum, atque adeo posse obligare
omnes fideles ad credendum quidquid defi-
nierit; tunc enim certissime credendum est
non posse accidere errorem in universali Ec-
clesia in re adeo gravi, qualis esset deeeptio
in ipsa viva regula fidei eredenda, nam is
error aequipararetur errori in fide ; si enim
regula posset esse falsa, etiam regulatum, at-
que si intolerabilis error esset in Ecclesia,
quando tota crederet librum aliquem esse ca-
nonicum, qui vere non esset, cum tamen ille
sit qusedam regula fidei inanimata, multo
intolerabilius esset errare in viva regula;
quin potius, si cirea hanc posset semel dari
error in universali Ecclesia , nunquam esset
verum illam habere certam et infallibilem re-
gulam vivam fidei sibi loquentem, Ghristi no-
mine.
7. Ad secundum argumentum ibid. — Ad
secundum respondetur ita pendere hanc veri-
tatem ab humano testimonio, sicut pendet
fides a proponente, et ideo nihil derogare cer-
titudini fidei; de aliis porro conditionibus re-
quisitis, dicendum illas per se primo non per-
tinere ad fidem, sed esse quasi conclusiones
theologicas, quse eonsecutione quadam infe-
runtur ; sicut enim ex fine sequuntur media,
ita ex eo quod Deus contulit Ecclesiee ut nun-
PAPA NECESSARIO, DUM VIVIT, ETC. 315
quam erret, et vera semper utatur regula in
rebus fidei credendis , consequenter speciali
cura disponit, ut is qui ad talem dignitatem
eligitur, eas omnes conditiones habeat, quae
ad illam vere suscipiendam sunt necessa-
rise.
8. Ad tertium ibid. — Ad tertium negatur
antecedens, nulla enim de ea re extat historia
fide digna ; aecidit quidem aliquando Eccle-
siam non agnoscere pro tempore aliquo ve-
rum et certum pastorem; conspirasse autem
totam in unum falsum caput, existimando
scilicet verum esse Papam qui verus non es-
set, nunquam accidit; neque ex priori incom-
modo potest argumentum sumi ad posterius,
non enim sunt paria ; quod enim Ecclesia ali-
quo tempore non agnoscat certum pastorem,
est quidem non parvum Ecclesise detrimen-
lum, tamen non exponit illam periculo falso-
rum dogmatum , et perpetui cujusdam et
quasi irreparabilis damni , quia omnia illa
quee per id tempus efiieiuntur a Pontificibus
dubiis, valida esse nequeunt sine vera aucto-
ritate pontificia. Unde non existimantur cer-
ta, donec per indubitatum Papam stabilian-
tur; si vero falsus Pontifex indubitatus ha-
beretur, omnia ab illo defiuita et facta certis-
sima existimarentur, cum tamen infallibilia
non essent.
9. Ad quartum ibid. — Ad quartum respon-
detur id fortasse contingere, quia nostra haec
sententia de fide non est. Secundo dicitur om-
nia schismata fere semper nasci, priusquam
verus Pontifex absque controversia ab uni~
versa Ecclesia receptus sit ; si tamen homo
aliquis vel Ecclesia particularis nunc negaret
obedientiam, verbi gratia, Gregorio XIII, ne-
gando simul esse illum verum Pontificem,
Petri successorem, non video quomodo posset
ab hseresi exeusari , magis quam si negaret
Romanum Episcopum Petri successorem esse.
SECTIO VI.
An verus semel Papa necessario dum vivit
existat Papa, vel possit aliqua ratione a
dignitate cadere.
i. Prima assertio probatur exjure. — Dico
primo Pontificem posse voluntate sua digni •
tatem deponere. Ita definitur cap. 1 de Re-
nuntiatione, in 6, et ita aliquando contigisse
liquet ex historiis; controversia vero esse po-
test an., ut renuntiatio ejus valeat , oporteat
316 DISPUT.
expectare Ecclesige consensum , vel
Cardinalium, quae quidem ad canonistas ma-
gis quam ad nos spectat. Ego autem censeo
id non esse necessarium ; tum quia Pontifex
eo loco simpliciter docet posse libere resigna-
re ; tum etiam quia alii episcopi, vel praelati,
ideo non valent tam libere resignare praelatu-
ram, quia Papam habent superiorem, cujus
consensum expectare debeant. Hic vero nul-
lum talem habet ; et ideo sicut sine superiore
instituitur, ita sine superiore renunciat, ut
ibi Glossa dicit.
2. Dubium, in quo arguitur pro parte ne-
gante. — Aliorum opinio affirmans. — Eorum
fundamentum . — Confirmatur primo. — Confir-
matur secundo ex Patribus. — Confirmatur
tertio ex ratione. — Quaestio praecipua est an
contra voluntatem propriam possit privari,
quia non apparet a quo privetur; a Deo enim
immediate nunquam deponitur, cum non ex-
tet lex divina ordinaria de ea re , nec spec-
tandum sit ut extraordinario modo id faciat
Deus. Rursus, neque ab homine depositio a
pontificatu fieri posse videtur, quia Papa non
habet in terris superiorem, cap. Nunc autem,
d. 12. In hac re sunt opiniones astruentes,
utroque modo posse Pontificem dignitate pri-
vari propter diversas causas. Nam in casu
hoeresis, aiunt ab ipso Deo immediate deponi,
nullo spectato hominum judicio. Ita Turrecre-
mata, 1. 2, cap. 102, 1. 4, 2 p., a c. 48; Au-
gustinus de Ancona, de Potestate Papae, art.
5 ; Paludanus, in Opusc. ejusdem argumenti ;
Driedo, 1. 1 de Libertate Christian., c. 14;
Cast., 2 de Justa hgereticorum punitione, c. 22
et 23; Simanchas, Instit. cathol., c. 21;
Jacobat., 7 de Conciliis, art. 1 ; Salmeron.,
tom. 12, tract. 83. Fundamentum est, quia
omnis jurisdictio Ecclesise fundatur in fide,
juxta id 1 Corint. 3: Fundamentum aliudne-
mo potest ponere prwter id quod positum est,
etc. Quod exponens Augustinus, de Fide et
opcribus, c. 16 : Si Christus, inquit, est fun-
damentum, etiam fides Christi; et ad Coloss.
primo : In fide fundati. Si ergo fides est fun-
dameutum Ecclesiae, ergo et esl fundamen-
tum pontifieatus ac hierarchici ordinis ipsius
Ecclcsia?. Confirmatur, nam propterea, Matth.
16, videtur Christus pctiisse prins a Petro
confessionem fidei, quam illi lianc dignitatem
promitteret. Confirmatur secundo : saepe enim
Patres indicant nullurn fide carentem posse
habere jurisdictionem in Ecclesia: Cyprianus
relatus cap. Novatianus, 7, q. 1, cap. Didici-
mus, 24, q. 1 ; Ambrosius, cap. Verbum, de
X. DE SUMMO PONTlFICli:.
saltem Pcenitentia, q. 4 ; Gelasius Papa, c. Achatius,
4, et Alexander II, cap. Audivimus, 24, q. 1 ;
Augustinus, epistol. 48 ad Vincent., et lib. de
Pastoribus; D. Thomas, 2. 2. queest. 39. Con-
firmatur tertio vulgari argumento, quia hae-
reticus membrum Ecclesise non est ; ergo nec
caput. Item haereticus nec salutari debet, sed
omnino vitari, ut Paulus, ad Tit. 3, et Joan-
nes in epist. 2 docet; ergo multo minus obe-
diri ; denique heereticus Pontifex Christum
negat, et veram Ecclesiam ; ergo seipsum et
suam dignitatem ; ergo eo ipso dignitate pri-
vatur.
3. Secunda assertio, de qua etiam l. 4 de
Legib., c. 7, fin. — Contra hanc sententiam
dico secundo : in nullo casu, etiam haeresis,
privatur Pontifex sua dignitate et potestate
immediate ab ipso Deo, absque hominum prae-
eunte judicio et sententia. Ita hodie commu-
niter opinantur : Cajetanus, de Auctoritate Pa-
pae, c. 18 et 19; Soto, 4, d. 22, qua3st. 2, art.
2 ; Cano, 4 de Locis, c. ult., ad 12 ; Corduba,
lib. 4, q. 11. Et infra agentes de pcenis hae-
reticorum alios referemus, ac generaliter os-
tendemus jure divino non privari quempiam
dignitate et jurisdictione ecclesiastica propter
culpam haeresis ; nunc breviter ratio a priori
redditur, quia cum ea sit gravissima pcena,
ut ipso facto incurratur, oportet jure divino
expressam esse; nullum autem jus tale in-
venitur, quod vel generaliter id statuat de
haereticis , aut specialiter de episcopis, aut
specialissime de Papa; nec item certa tradi-
tio de eo habetur ; nec vere cadere potest Pon-
tifex ipso facto a sua dignitate propter jus hu-
manum, tum quia illud essetlatum vel ab in-
feriori, scilicet Jconcilio, vel ab aequali, nempe
praedecessore Papa ; at neuter horum habet
vim coactivam, ut punire valeat Pontificem
aequalem, vel superiorem ; quare, etc.
4. Instantia solvitur. — Altera instantia
rejicitur. — Dices posse haberi legem inter-
pretativam juris divini. Est tamen hoc com-
mentitium , quia nullum tale praefertur jus
divinum ; praeterea nulla hactenus a Conci-
liis vel Pontificibus lata lex est, quae id jus
divinum interpretetur. Confirmatur , quia
ejuscemodi jus perniciosum esset Ecclesiae ;
minime ergo credendum est fuisse a Christo
institutum; probaturantecedens, quia si Papa
haereticus occultus esset, et ipso jure a di-
gnitate caderet, omnia ab eo facta irrita fo-
rent. Dices hanc rationem non probare saltcm
de ha^retieo notorio et publico. Sed obstat,
quia si hcereticus etiam exterior, occultus ta-
SECT. VI. AN PAPA SEMEL EXISTENS
men, adhuc potest esse verus Papa, eadem
ratione poterit , esto delictum fiat nptum,
quandiu de iilo non pronunciatur sententia ;
tum quia nullus incidit in pcenam, nisi vel
ipso facto, vel per sententiam ; tum etiam
quia sic majora incommoda sequerentur ;
incideremus nimirum in dubium quanta de-
beret esse infamia, ut a dignitate cadere cen-
seretur ; sequerentur ergo schismata, et per-
plexa omnia redderentur, preecipue si, post
infanriam, per vim vel modo alio retineret se-
dis possessionem, pluresque actus sui mune-
ris exerceret. Confirmatur secundo urgentis-
sime, quia si accideret Papam haereticum
fieri etiam exteriorem , sed occultum , qui
postea resipisceret ac vere poeniteret, omnino
evaderet perplexus ; nam si per hseresim ce-
cidit a dignitate, debet omnino pontificatu
cedere, quod est gravissimum, et fere contra
jus naturae, se nimirum prodere ; retinere au-
tem episcopatum non posset, quia intrinsece
malum esset. Unde ipsi etiam contrariae sen-
tentiae auctores fatentur , in eo casu posse
retinere episcopatum, atque esse revera Pa-
pam, quae est communis sententia Canonis-
tarum, cum Glossa, c. Nunc autem, d. 21. Ex
quo sumitur contra eos apertum argumen-
tum; nam per pcenitentiam non restituitur a
Deo Papalis dignitas, sicut gratia ; inauditum
est enim, qui verus Papa non sit, a Deo fieri
Papam sinehominum electione et ministerio.
Tandem fides non est omnimode necessaria,
ut homo sit capax spiritualis et ecclesiasticae
jurisdictionis, possitque exercere veros actus
talem jurisdictionem exigentes ; ergo , etc.
Antecedens patet manifeste, quippe in extre-
ma necessitate sacerdos hsereticus potest ab-
solvere, ut in materia de poenitentia et censu-
ris docetur, quod non fit sine jurisdictione.
5. Ad fundamentum contrarium in num. 2.
— Ad primam confirmationem ibid. — Ad se-
cundam. — Ad tertiam. — Ex quo fundamen-
tum eontrarise sententiaeruit; sicut enim fides
non est fundamentum necessarium ad potes-
tatem ordinis, quee suo modo praestantior est,
ita neque jurisdictionis ; ad haec nullus, ut
credo, auctor dicet, cum probabilitatis umbra,
per solam interiorem haeresim amitti dignita-
tem papalem, quamvis sit certum amitti fi-
dem. Nec adducta testimonia sunt ad rem,
quia non est sermo de fundamento jurisdic-
tionis aut dignitatis ecclesiasticae, sed de pri-
mariu fundamento totius Ecclesiae et justi-
ficationis, ac omnium bonorum spiritualium,
quod est Christus et fides ejus ; nec etiam ex
PAPA NECESSARIO, DUM VIVIT, ETC. 317
facto Christi cum Petro sumitur probabile ar-
gumentum ; alias eodem modo diceret aliquis
charitatem esse fundamentum pontificiae di-
gnitatis, quia etiam Christus Petrum interro-
gavit an se amaret; solum ergo, ut supra
etiam diximus, sectione A, num. 4, voluit
Christus ostendere quae essent necessaria in
Pontifi.ee, ut convenienter posset munere suo
fungi ; et eodem fere modo loquuntur Patres,
qui preeterea volunt haereticum mereri omni
dignitate et jurisdictione privari; interdum
etiam agunt de privatis episcopis, supposito
jure ecclesiastico, de quo infra dicemus. Ad
tertiam confirmationem unico verbo respon-
detur, Papam haereticum non esse membrum
Ecclesiae, quoad substantiam et formam qua
constituuntur membra Ecclesiae, esse tamen
caput quoad officium et influxum ; quod non
est mirandum, quia non est primum et pree-
cipuum caput sua virtute influens, sed quasi
instrumentale, et vicarium primi capitis, quod
potens est infiuxum spiritualem membris tri-
buere, vel per caput aeneum; proportionali
enim ratione per haereticos interdum bapti-
zat, interdum etiam absolvit, ut dictum est.
6. Tertia assertio communis. — Dico tertio :
si Papa sit haereticus et incorrigibilis, cum pri-
mum per legitimam Ecclesiee jurisdictionem
sententia declaratoria criminis in eum pro-
fertur, desinit esse Papa. Est communis Doc-
torum; colligitur ex Cleuionte I, epistola pri-
ma, ubi ait Petrum docuisse haereticum Pa-
pam esse deponendum. Fundamentum autem
hoc est, quia gravissimum foret nocumentum
Ecclesiae talem habere pastorem, nec posse
sibi subvenire in tam gravi periculo ; praete-
rea contra dignitatem Ecclesiae facit subditam
manere haeretico Pontifici, neque posse illum
a se depellere ; nam qualis est princeps et sa-
cerdos, talis solet existimari populus : hoc
item confirmant rationes prioris sententiae, illa
praecipue, quod haeresis ut cancer serpit, pro-
pter quod malum, haeretici, quoad fieri potest,
vitandi sunt, multo vero magis pastor haereti-
cus; quomodo autem vitari potest, si pastor
esse non desinat ?
7. Primum dulium circa assertionem. —
Quorumdam responsio. — Verior responsio. —
Circa hanc vero conclusionem sunt nonnulla
explicanda. Primo, a quo ferri debeat hujus-
modi sententia. Quidam enim dicunt a Car-
dinalibus ferendam ; et potuisset quidem Ec-
clesia hanc causam iilis committere, praecipue
si ex consensu vel ordinatione summorum
Pontificum ita esset statutum. sicut de elec-
318
DISPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
lione factum est; sed non legimus hactenus
judicium hoc illis esse commissum ; ideoque
dicendum per se pertinere ad omnes Ecclesise
Episcopos; nam cum illi sint ordinarii pasto-
res et columnge Ecclesiee, ad illos credendum
hujusmodi causam interesse, et cum ex jure
divino non sit major ratio de his quam de illis,
atque jure humano nihil de hoc sit statutum,
necessario dicendum spectare ad omnes, atque
adeo ad generale Goncilium, et ita communis
sententia Doctorum habet. Viderique possunt
quee circa hoc punctum fuse satis tractat Car-
dinalis Albanus, in opere de Cardinalibus,
qusest. 35, et habetur inter tractatus editionis
anni 1584, in tom. 43., p. 2.
8. Secundum dulium. — Resolvitur dupli-
citer. — Tunc autem occurrit secundum du-
bium, quomodo posset tale Concilium legitime
congregari, cum legitima congregatio ad Pa-
pam spectet. Respondetur primo fortasse non
oportere cogi proprium Concilium generale,
essetque satis in singulis regionibus Concilia
provincialia vel nationalia convocari ab ar-
ehiepiscopis, vel primatibus, et omnia in ea-
dem sententia convenire. Secundo, cum Con-
cilium generale convenit ad res fidei dcfmieu-
das, vel ad universales leges ferendas, tunc
oportere, ut legitimum sit, a Papa indici ; ad
hoc vero negotium quod peculiariter Pontifi-
cem ipsum concernit , eique quodammodo
contrarium est, legitime congregari posse vel
a Collegio Cardinalium, vel ex consensu Epis-
coporum ; atque si Pontifex tentaret hujus-
modi congregationem impedire, non fore illi
parendum, quia contra justitiam et commune
bonum abuteretur summa potestate.
9. Tertium duiium. — Cajetani responsio
confutatur. — At hinc oritur tertia dubitatio,
quo jure possit ab illa congregatione Papa
judicari, cum esset illa superior? Qua in re
Cajetanus se mire vexat, ne cogatur admitte-
re Ecclesiam vel Concilium stare supra Papam,
in casu etiam heeresis ; tandem vero concludit
supra Papam quidem stare, ut privatam per-
sonam, non ut papam ; sed non satisfacit dis-
tinctio; nam eodem modo posset affirmari Ec-
clesiam judicare Papam valere, atque punire,
non ut Papam, sed ut privatam personam;
item quia Papam superiorem esse in quantum
Papam, nihil est aliud quam eam personam
ratione dignitatis esse exemptam ab omni ju-
risdictione hominis alterius, et habere juris-
dictionem in alios, ut patet de quacumque alia
dignitate; et explicatur, nam dignitas pontifi-
cia non facit supcriorem abstracte et meta-
physice, sed- revera et in individuo superio-
rem nulli subjectum; ergo, etc; atque ita in-
tellexit rem hanc Concilium tempore Marcel-
lini congregatum, cum declaravit primam se-
dem a nemine judicari ; id enim dixit de illa-
met persona Marcellini, qua? privata profecto
erat; ita quoque refert Nicolaus Papa, episto-
la ad Michaelem imperatorem, ubi meminit
similis decreti editi in Concilio Romano, sub
Sylvestro; et plura statim afferemus.
40. Aliorum responsio difficilis. — Facilior
responsio. — Declaratur occurrendo tacitce ol-
jectioni, cui concinit auctor, l. 4 contra Jaco-
bum, c. 6, n. 47. — Multipliciter. — Alii ergo
fatentur Ecclesiam in casu hseresis esse Ponti-
fice superiorem, sed difficile hoc dicfii est.
Nam Christus Dominus Papam constituit ab-
solute supremum judicem; canones etiam iu-
differenter et generaliter id affirmant; ac tan-
dem Ecclesia nullum actum jurisdictionis
exercere valet in Papam, neque confert illi
potestatem eligendo, sed personam designat
cui Christus per se confert potestatem ; quando
ergo Ecclesia Papam hsereticum deponeret,
non ipsa tanquam superior id preestaret, sed
ex consensione Christi Domini juridice decla-
raret eum hasreticum esse, atque adeo prorsus
indignum Pontificis dignitate; tuncque ipso
facto immediate a Christo deponeretur, depo-
situsque maneret iuferior, ac posset puniri.
Addendum vero, quamvis Ecclesia ante suam
declarationem nihil possit in hsereticum Pa-
pam, per modum superioris et habentis juris-
dictionem in illum, naturali tamen jure suse
defensionis posse illum coercere, si forte no-
cumentum aliquod machinetur in Ecclesiam,
aut congregationem Concilii generalis impe-
dire conetur. Unde vero constet jure divino
statim deponi Pontificem lata Eeclesiye sen-
tentia, respondeo primo jam attulisse me tes-
timonium Cleraentis ex ore Petri; secundo,
sacras Scripturas, quse pra?cipiunt vitare hse-
reticos, hoc satis indicare; tertio, ex communi
consensu Ecclcsioe et Pontificum id haberi;
quarto, rationem naturalem ita docere, quia
non est credendum Christum destituisse Ec-
clesiam omni remedio in tanto periculo; quod
vero adduxi maxime accommodatum apparet
causse de qua disputamus.
41. Quartum dulium. — Eespotisio Cajetani.
— Quo pacto dicta responsio sit acceptanda. —
Dubitari potest quarto de Papa serael hsereti-
co, sed jam emendato. Cajetanus supra docet
non debere aut posse deponi, quod jam hoerc-
ticus non sit, ut habctur in capit. Dixit Apos-
SECT. VI. AN PAPA SEMEL EXISTENS
tolus, 24, q. 3, colligique potest ex facto Mar-
cellini, capit. Nunc autem, distinctione 21,
ubi Glossa assentit; et capit. Si Papa, distinc-
tione 40, ubi Canonistee id opinantur, et vide-
tur plane vera sententia, preeeipue cum mode-
ramine Cajetani, admonendum, scilicet, esse
heereticum Papam semel ac iterum, resipis-
centemque non esse deponendum; quod si
nimium fuerit contumax, vel certe relapsus,
crediderim posse et debere deponi, etiamsi
errores conigat , et perseverantiam juret,
juxta id primee ad Timoth. tertio : Hcereticum
hominem post primam et secundam monitionem
devita : imo, ait Jacobatius, libro octavo de
Concilio, articulo secundo, planam esse men-
tem Canonistarum, hoc procedere quando Pa-
pa incidit in heeresim nondum ab Ecclesia
aperte damnatam , animadversusque statim
resipiscit; quod si erraverat contumaciter con-
tra veritatem jam aperte definitam, nihil esse
expectandum, sed illico deponendum; tum
quia is jam censetur semel ac millies admoni-
tus, neque postea urgendus erit majori aucto-
ritate, quam sit ea a qua desciverat ; tum quia
semper grande imminet periculum, ne illius
conversio ficta sit. Quae certe omnia probabi-
liter dicta sunt; procedunt tamen supponendo
verum Pontificem posse incidere in heeresim.
Quod licet multi verisimiliter affirment l, mihi
tamen breviter et magis pium et probabilius
videtur, posse quidem Papam, ut privatam
personam, errare ex ignorantia, non tamen
ex contumacia. Quamvis enim efficere Deus
possit ut heereticus Papa non noceat Ecclesiee,
suavior tamen modus divinee providentiae est,
ut, quia Deus promisit Papam definientem
nunquam erraturum, consequenter provideat
ne unquam ille heereticus sit. Adde, quod
hactenus in Ecclesia nunquam accidit, cen-
sendum ex Dei ordinatione et providentia ac-
cidere non posse. Vide Pighium, 1. 4 Eccle-
siasticee Hierarchiee, c. 8; Simaneas, in Insti-
tutionibus catholicis, titulo duodecimo, nu-
mero decimo quarto. Et idem incommodum
sequeretur, si occultus hsereticus in Papam
eligatur, quod nullus quem viderim negat csse
possibile ; si ergo tale quid accideret, non vi-
detur dubitandum posse ejusmodi Pontificem
cum sua hseresi perseverare. Quidquid vero
sit de his casibus, credendum omnino est
Deum nunquam permissurum ut Ecclesia ad
eas angustias deveniat, quas dubia supra tacta
1 Vide Bellar., 1. 4 de Summo Pontifice, a
c. 7.
PAPA NECESSARIO, DUM VIVIT, ETC. 319
snpponunt; nam si talis quispiam Pontifex
inciperet Ecclesiam administrare, vel illum
Deus confestim de medio tolleret, vel certe
provideret qua ratione tantum malum brevi
extingueretur, ut in casibus minus urgentibus
videmus hactenus semper fecisse.
12. Quintum dubium. — Ex quibus jam expe-
diuntur duo alia quee occurrebant dubia.
Quintum erat, si Papa innocens probaretur
heereticus, num posset depoid ; atque si depo-
neretur, an teneret factum. Primo ergo nega-
rem talem casum esse possibilem, non solum
quia Spiritus Sanctus non permitteret rem
adeo perniciosam universee Ecclesiee, verum
etiam quia non posset Pontifex probari nocens
juridice , nisi post legitimum Concilium ad
eam causam congregatum; non posset autem
congregari iegitime, nisi postquam inciperet
esse notorium ac satis manifestum crimen
Pontificis; difficile autem creditu esset, falsum
crimen, quodque nunquam ipse publice pro-
fessus est, esse posse omnibus existimatum
evidens. Secundo , admittendo casum , non
posset in illo deveniri ad justam sententiam
depositionis, quia si ipse innocens est, facile
abjurabit omnem hseresim, et probabilissima
saltem signa suee innocentiee ostendet; qui
autem ita se geret, non poterit juste deponi,
ut diximus. Quod si tandem fingatur casus in
quo juste possit ita damnari, ut si falsis cri-
minationibus accusaretur, probareturque re-
lapsus, dicendum in eo tasu ipsum teneri ad
obediendum , et propter dubium quod esse
posset in Ecclesia de vero pastore, obligari ad
renuntiandum sponte, ut maximum Ecclesiee
damnum evitetur. Quod si forte renuntiare
delrectet, crediderim manere vere depositum,
quia sententia est simpliciter justa, neque po-
test alio modo Ecclesiae sufficienter subveniri
(Vide tom. de Censur., disputaf. 4, sect. 7, a
n. 8).
13. Sextum dubium expeditur. — Sextum
dubium erat, quid in preesenti queestione di-
cendum si Papa exterius tantum esset heere-
ticus. Respondendum breviter : si vi coactus
idololatriee actum exerceat, vel heeresi sub-
scribat, posteaque fateatur invitum se id fe-
cisse, ac neget se ita sensisse vel adhuc senti-
re, non posse eo in eventti condemnari aut
deponi, ut ex facto Marcellini constat; atta-
men si voluntarie deliberasset, et tanquam ex
propria sententia exterius professus fuisset
heereticam doctrinam, quidquid sit de interio-
ri ejus fide, eadem ratione et modo contra
eum procedi posset, qua contra quemlibet
320
DISPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
alium hsereticum ; tum quia Ecclesia de inte-
rioribus seu occultis miuime judicat; tum quia
non minus noceret Ecclesise talis Pontifex,
quam si esset verus hsereticus. Unde si in hse-
resi persisteret usque ad condemnationem et
depositionem, quantumlibet mterius nunquam
amisisset fidem, sententia valeret, effectumque
sortiretur : neque de illius dictis curandum
esset, quidquid asseveraret se nunquam inte-
rius fidem negavisse.
14. Teriia assertio, de qua lib. 4, contra
Jacob., cap. 6. — Dico quarto: extra casum
haeresis, non potest verus et indubitatus Pon-
tifex, etiamsi iniquissimus sit, dignitate sua
privari. Est certa et communis conclusio divi
Thomse, in quarto, distinctionedecima nona,
qusest. 2, art. 2, qusestiuncula tertia, ad se-
cundum, et alicrum in eadem distinctione
agentium de fraterna correctione; Cajetani,
opuscul. de Auctoritate Papse, parte prima,
cap. 27; Turrecremat., libro 2, cap. 98 et se-
quentibus, et illorum quos in cap. 93 adducit.
Item Antonin., tertia parte, titulo 22, cap. 4,
§ 3 ; Augustinus de Ancon., q. 5; Jacobat.,
libro 9 de Concil., artic. 12; habetur etiam
inter tractatus, tom. 13, parte 1, a pag. 342
editionis 1584; Turrian., libro de Pap. et
Concil. ; Albert. Pighii, libr. 6 de Hierarch.
Eccles., cap. 14 et 15; Cordub., libro quarto,
quaest. 6. Probatur primo, quia Papa, quan-
tumvis iniquus, verus est Papa : ergo habet
supremam potestatem ; ergo illi est obedien-
dum, juxta id 1 Petri 2 : Non tantum bonis et
modestis, setl etiam dyscolis ; et Matth. 23:
Super cathedram Moysis. Recte Tertullianus,
libro de Preescript., cap. 3: Ex personis pro-
bamus fidem, non ex fide personas*! Colligitur
etiam ex Luc. 12: Quis putas est fidelis ser-
vus, etc, quasi non aliam essentialem formam
postulet quam fidem. Unde omnes Pontifices
supra citati, sicut affirmant in causa hseresis
posse Ecclesiam de Summo Pontifice ferre ju-
dicium, ita simpliciter id ipsum negant extra
illum casum, et hoc sensu passim pronuntiant
Pupam a nemine judicari. Vide citatos in con-
clusione tertia. Certe Adrianus Papa, secunda
epistola Synod. ad octavam synodum, ut ha-
betur etiam actipne septima, et Canone 21,
in tom. 4 Concil., dicit non esse afferendas
accusationes contra Papam ad generale Con-
cilium ; neque (si afferantur) propter eas fe-
rendam esse de illo sententiam. Concilium
quoque Lateranense, sub Alexandro III, et ha-
betur cap. Licet, de Electione, docet Sedem
Romanam non habere in terris a quo propter
sua crimina judicetur, et idem habetur in
Extravaganti : Unam Sanctam, de Majoritate
et obedientia. Idem confessi sunt Patres illius
Concilii pro facto Marcellini, et habetur, cap.
Nunc autem, distinctione 21, in qua distinc-
tione multa alia referuntur, prsecipue ex Ni-
colao Papa, epistola ad Michaelem Imperato-
rem, ubi veritatem hanc recte confirmat.
Idem docuit Concilium congregatum in simili
causa tempore Sixti Papse, atque ipse Sixtus,
cap. Mandastis, 2, qusest. 5. Pariter etiam
Concilium aliud tempore Symmachi habetur
secundo tomo Conciliorum ' . Item aliud Ro-
mse coactum tempore Caroli Magni, qui de
vita Leonis III inquiri et judicari volebat;
respondit vero Concilium, sedem Apostolicam,
omnium Ecclesiarum caput, a nemine judi-
cari. Habetur in 3 tomo Conciliorum, in
Leon. III.
15. Suasio. — Rejicitur auctoritate. — Re-
jicitur etiam ratione multiplici. — Dicet ali-
quis hsec solum probare Pontificem non posse
judicari directe, ut inferiorem; posse tamen
juridice declarari delictum ejus, quo rite de-
clarato, ipso jure divino Papa depositus cen-
seatur, sicut etiam de hseresi dicebamus. Vi-
detur enim par ratio, quia non minus incom-
modum potest afferre Ecclesise iniquus Ponti-
fex per alia crimina, quam per hseresim ; ac
naturale jus esse videtur, ut e medio tollatur
princeps tyrannus, aut pastor ovium dissipa-
tor. Unde et Christus membrum abscindere
consulit pro salute corporis. Occurrendum,
potuisse quidem Christum Dominum ita con-
stituere, si voluisset, non fecisse tamen, ut
omnia testimonia adducta probant, dum solum
excipiunt casum hseresis, sicut eliam constat
ex Bonifacio II, in capite Si Papa, distinc-
tione 40, et capite Electionem, distinctione 79,
capite Oves, secunda, qusestione septima, et
capite Nemo, capit. Aliorum, cap. Cuncta, 9,
qusest. tertia, et alia multa quse adducit Tur-
recremata. supra, cap. 102. Unde Augustinus,
2 contra epistolam Pitilian., cap. 31 : Cur
criminaris, inquit, cathedram Apostolorum, in,
qua Petrus sedit, etc. Idem scribitlib. 1, c. 2,
et lib. 2 contra epistolam Parmeniani. c. 11.
Neque certe expedivisset Christum ita consti-
tuere, primo, ne occasio sumeretur multorum
schismatum ; facili enim negotio excogitaren-
tur crimina quce depositione digna judicaren-
tur. Secundo, quia multo major est ralio de
1 Vide Bellar., lib. 2 de Roman. Pontif.,
cap. 20.
SECT. VI. AN PAPA SEMEL EXISTENS
heeresi; per eam enim constituitur Pontifex
extra Ecclesiam : et ideo merito excludendus
venit, ut ineptus ad illam regendam. Tertio,
hoeresis crimen certum est ac designatum; si
vero ad alia crimina licentia extenderetur,
nullus esset terminus accusationum, et calum-
niarum. Denique si aliter res esset constituta,
possent ovesse gerere erga pastorem tanquam
judices et superiores, quod est contra rectum
ordinem et rationem.
16. Contra quartam assertionem sentit
Cflossa, etc. — Eorum argumenta ex ratione
sohuntur. — Et alia ex auctoritate Clementis,
ep. I adJacobum. — Porro contra ipsam conclu-
sionem sentit Glossa, cap. Si Papa, distinc-
tione 40, et consentiunt Canonistee quidam;
aliique cum Abbate, capite Significasti, de
Electione, volunt scilicet Papam deponi pos?e
ob notoria crimina illa quee grave scandalum
afferant Ecclesiee , si tamen incorrigibilis os-
tendatur. Argumenta eorum referunt Cajeta-
nus et Turrecremata supia, et Bellarminus,
lib. secundo de Romano Pontifice, a capite
vigesimo septimo. Quaedam vero sumuntur
ex naturali ratione, quee a nobis insinuata
jam sunt, et fere soluta; osteudimus enim
non esse parem rationem de heeresi et aliis
criminibus, atque naturale jus in hac parte
non nisi convenientem defensionem concedit,
quee potest ab Ecclesia procurari et adhiberi
- absque judicio, vel depositione Pontificis. Si
eniin aliquid statuat contra bonos mores ,
non erit iLli parendum ; si quidpiam tentet
contra manifestam justitiam et commune
bonum, fas erit illi resistere ; si vim inferat,
vi poterit repelli, cum moderamine inculpatce
tutelee. Alia deinde argumenta sumuntur ab
auctoritate. Prima est Clementis Romani ex
ore Petri, Papam se mundanis actibus infe-
rentem dignum esse qui deponatur. Sed ne-
quaquam eo in loco narratur, si faciat, pro -
pterea debere deponi. Secunda Pauli Petrum
reprehendentis, ad Galatas secundo. Sed aliud
est fraterne corrigere, aliud judicare. Tertia,
eorum Pontificum qui se canonice pur-
garunt coram Ecclesia , vel Concilio , de
criminibus sibi objectis, ut patet in Con-
ciliis, et in juribus, numero decimo quarto
citatis. Respondetur id non fecisse coactos,
nec ex obligatione justitiae, ut ex ipsis etiam
Conciliis citatis constat, sed ex charitate, ne
scandalum suis ovibus crearent. Quarta, quia
historise circumferuntur, in quibus narratur
Pontifices fuisse depositos extra casum hee-
resis; ut Joannem XII, Eugemum IV, in Con-
XII.
PAPA NECESSARIO, DUM VIVIT, ETC. 321
cilio Basiliensi. Occurrendum, quicquid tale
actum sit contra verum et indubitatum Pa-
pam, merum fuisse schisma, et inanem vio-
lentiam, quee effectum non est consecuta;
de quo late Turrecremata supra, et 1. 4, part.
1, c. 9; Pighius, 1. 6, c. 19;Bellarm.supra, c.
29. Ex his jam,
17. Quinta assertio. — Dico quinto : verus
et indubitatus Pontifex , nisi in perpetuam
incidat amentiam (in quo casu ipso jure di-
vino privalur), quamvis multis aliis incom-
modis et calamitatibus inipediatur, ne possit
Ecclesiam commode gubernare, in sua perstat "
semper dignitate, nec potest illa privari. Sub
hac conclusione comprehcndo plurimos even-
tus, de quibus Cajetanus, Turrecremata et
Pighius supra late disputant, cum eisque in
omnibus convenio; nam perpetua amentia
eequivalet morti, quoad usum rationis et li-
bertatis, atque adeoquoad capacitatem juris-
dictionis et dignitatis. Probatur etiam rationi-
bus supra factis in numero decimo. Etenim si
liceret casus alios fingere, in quibui esset
Papa deponendus, ut propter nimiam senec-
tutem, aut captivitatem perpetuam, ac simi-
les, daretur occasio schismatum, etssepe jure
vel injuria verus Pontifex in dubium vocare-
tur; omuino ergo oportuit preecludi viam
seditionibus et perturbationibus Ecclesiee circa
verum Pontificem.
18. Quorumdam opinio temperatur. — Vo-
luut autem quidam teneri in hujusmodi ca-
sibus Pontificem renuntiare episcopatui, quod
fortasse verum est, quando impedimentum
ejus in magnum vergeret Ecclesiae detrimen-
tum, et nulla vis et injuria inferretur Ponti-
fici ab ipsis fidelibus ; quandiu vero Papa va-
let alias sufficienter providere Ecclesiee, non
tenebitur renuntiare, idemque censeo, si ex
injuria et inobedientia fidelium subditorum
proveniat, quominus possit convenienter fun-
gi suo munere, quia fraus et iniquitas nulli
favere debet, quamvis in hac parte regula
charitatis esset Pontifici consulenda. Neque
vero, si in casu aliquo ad renuntiandum in
conscientia obligaretur, posset ab Ecclesia de-
poni, vel cogi ad renuutiandum, quia nec
illi superior est, nec iu illum habet vim coac-
tivam. Minime vero probo limitationem quo-
rumdam, si Papa jurameuto promiserat se
l enuntiaturum, posse ab Ecclesia cogi ad ser-
vandum juramentum; nam quicquid sit de
talis juramenti valore et obligatione, quicquid
etiani de licita aut illicita ejus transgiessioiie,
ncquaquam ob id posset cogi ab ullo, qui
21
322
DISPUT. XI. DE GONCILIIS.
eodem PontiSce snperior non esset, preecipue
cum posset secum ipse dispensare ex causa
probabili ; aut certe si causa deesset, propte-
reaque relaxatio non valeret in conscientia,
non ideo pertineret ad subditos causam valo-
remque dispensationis expendere. Sed quid si
Papa ob perpetuam amentiam depositus ad se
redeat? Respondeo, si prudenter et humano
modo sufficienter examinata res fuit, ac tan-
dem judicata, vere depositum manere, quia
negotium boc non debet ex futuro contingenti
dependere. Interrogabit etiam quispiam an
possit Pontifexbumano judicio se sponte sub-
mittere ; resolutio tamen ex jam tractatis fa-
cilis relinquitur. (Consule in Defens. fidei,
1. A, c. 7.)
19. Sexta assertio. — Consectarium. — Papig
depositio, juridice tantum justa, valet. — Dico
sexto : dubius Pontifex, quando non potest
Ecclesiae certa ratione constare an vere fueiit
electus, per Ecclesiam deponi valet. Hoc con-
stat ex usu Ecclesiee ; ita enim factum est in
Constantiensi Concilio, ac jure legitimo fac-
tum est. Et ratio reddi potest, quia in eo casu
non datur verus Papa in conspectu Ecclesiee,
quae proinde minime tenetur illi obedire : ma-
net ergojusEcclesiee ad eligendum Pontificem
verum, cui teneatur obedire, atque adeo ad
deponendum dubium. Neque binc fit Eccle-
siam esse Pontifice superiorem, qnia totum
boc pertinet ad potestatem illum eligendi.
Unde si contingeret, uno quopiam recte et rite
electo, Cardiuales, proxime post designatio-
nem, rem vertere in dubium, generarique
schismata, posset Concilium generale de ne-
gotio cognoscere, ac pro ratione causee, aut
electum confirmare, aut deponere; quia
quamvis eligendi jus concessum sit Cardinali-
bus, censendum tamen ea lege fuisse conces-
sum, nt possit semper Ecclesia fieri certa dc
veritate sui capitis ; in casu ergo quo non
possit, jus sibi reservavit convenienter provi-
dendi. Est enirn boc et ipsi rationi naturali
consentaneum, et ad bonum Ecclesiee regimen
necessarium. Unde si forte Papa vere coram
Deo electus juste deponatur, vere ac valide
deponetur. ad eum modum quo de Papa bee-
retico diximus numero duodecimo. Et heec de
Sumrno Puntifice pro bac clisputatione dicta
sufficiant ; cujtera de illius auctoritate, quoad
doctrinam et mores pro tota Ecclesia, videri
possunt superius in disputatione quinla. sec-
tiunc octava.
DISPUTATIO XI.
DE CONCILIIS.
1 . Cogendi concilia ralio a Christo manavit.
— Est quoque consentaneum lumini naturali.
— Duo, sicut in superioribus, in disputatione
bac explicanda occurrunt- Alterum, quidCon-
cilium sit, et quomodo congregari debeat et
confirmari; alterum, quam auctoritatem in
suis babeat definitionibus. Porro circa nomen
Concilii et varia ejus genera, videantur quse
in disputatione quinta, sect. 1, notata sunt.
Solum de tertio genere addendum Concilia
generalia potissimum ad generales causas et
dogmata fidei defmienda congregari, quam
consueludinem ab Apostolis initium babuisse
ex d5 cap. Act. constat, ex quo intelligimus,
rationem banc congregandi Concilia a Christo
Domino manasse, atque ad hoc accommodari
solent verba illaMatth. 18 : Ubi fuerint duo,
vel tres congregati in nomine meo, ili sum ego.
Patetque ex Concilio Cbalcedonensi , actio-
ne 1; Conciiio Tolet. 15; Coelestino, in episto-
la quadam ante Coneilium Ephes. Nec enim
placetquod Pighius, lib. 6 Hierarch., c. 1,
sentit, congregationem horum Conciliorum
esse ex humana histitutione, nisi fortasse in-
telligat quantum ad tempus et ordinationem;
vel quia fortasse non est simpliciter ex prse-
cepto divino ut haec Concilia congregentur.
Nam potestaset ratio illa congregandi a jure
divino sine dubio habet originem, ut latius
dicemus; quin potius, supposita fide, et ins-
titutione Ecclesiea a Christo facta, ejusque
gubernatione, quasi naturalis ratio dictat ta-
lium Conciliorum celebrationem ; est enim
naturale homini in gravissimis rebus multo-
rum sententias et consilia expectare.
2. Concilia congregandi causce variw. — Ex
quibus etiam intelligi potest ejusmodi Conci-
liorum necessitas, qua; multiplex esse potest.
Primo, extirpatio grassantis haeresis velschis-
matis, quod interdum graviter Ecclesiam pre-
mit, ut ex citato Actorum 15 colligitur; se-
cundo, definitiones vel declarationes fidei toti
Ecclesiee necessariae. quoe recte fiunt conve-
nientibus totius christiani orbis capitibus ; ter-
tio, communium legum condcndarum ratio,
conveuieutibus enim ex totius orbis partibus
episcopis ac legatis, melius constat quid omni-
bus Ecclesiis expediat. Deniquc ad similes alias
SECT. I. AN AD CONCILIA GENERALIA
generales, vel gravissimas causas tractandas
pernecessaria sunt universalia Concilia, ubi
multorum deliberatione melius illa? defmiun-
tur, ut dicitur cap. Prudentiade Officio delegv
cap. De quibus, d. 10, quse omnia videre licet
in Conciliis generaiibus hactenus congregatis;
quae in principio Ecelesiae post Apostolos per
aliquot annos celebrari non potuerunt, propter
imperatorum et principum contradictiones et
persecutiones. Unde tunc temporis Pontifices
per epistolas solum decretales necessitatibus
Ecclesiae prsesto erant.
3. Concilia generalia recensentur. — Postmo-
dum vero a temporibus Constantini, intro-
duci cceperunt Nicaenum I contra Arrium ;
Constantinop. I contra Macedonium; Ephesi-
num contra Nestprium;Chalcedonense contra
Eutichen. ; Constantin. II, contra Petrum An-
tiochenum, et reliquias Nestorianorum; Con-
stantin. III, contra Monotelitas ; Nicaenum II,
contra Iconomac; octavus Synodus quse est
etiamConstantin. VIII, contra Photium, Icono-
mac; et Lateranense sub Innocentio III, pro
reformanda Ecclesia ; Lugdunense sub Grego-
rio X pro unione Ecclesise Graecae, etreforma-
tione universalis Ecclesias ; Lugdunense aliud,
sub Innocentio YV, contra Federieum, impe-
ratorem schismaticum ; Constantiense, ad tol-
lendum schisma competitorum trium, qui se
Pontifices appellabant ; Basiliense, ad restau-
raudam disciplinam Ecclesiae, quod tamen ad
debitum fmem non pervefiit; Florentinum,
pro unione Ecclesise Orientalis; ac deuique
Tridentinum, coutra Lutheranam haeresim,
aliasque plures, et ad Ecclesiae universalis
mores reparandos. Atque haec sunt potissima
Concilia generalia, ex quibus satis colligitur
fmis et necessitas ea congregandi, et talis ali-
qua deprehenditur in caeteris, quae in Eccle-
sia fuerunt coaeta, et haec de qusestione an
est, videntur satis. Sequitur dicendum quid
hoc Concilium sit, vel ex quibus partibus con-
stare debeat.
SECTIO 1.
Utrum ad Concilia generalia debeant soli epis-
copi convenire.
DEBEANT SOLI EPISCOH CONVENIRE. 323
rant ' ; sic vocari possunt saeculares principes,
aut legati, vel duceseorum. Alios, ut negotia
tractent, vel sui rationem in Concilio reddant ;
sic vocari possunt non solum principes saecu-
lares, sed etiam hseretici schismatici, et cu-
jusvis condiliouis homines. Alios, ut discu-
tiant res tractandas, sintque a consiliis ipsis
Patribus : sic vocari solent sapientes cujusque
conditionis vel dignitatis viri. Alios denique
tanquam propria membra Concilium consti-
tuentia, qui ex officio vendicant activa suffra-
gia in Concilii definitionibus et statutis; atque
hi sunt qui proprie conveniunt, et de quibus
instituitur disputatio.
2. Prima sententia hcereticorum. — Eorum
fundamentum. — Confirmatur primo. — Se-
cundo. — Tertio. — In qua , prima sententia
haereticorum judicium fidei tribuit non mi-
nus laicis quam ecclesiasticis, feminis quam
viris, indoctis quam doctis. Fundamentum
est, quia sola universalis Ecclesia habet pri-
vilegium non errandi in flle , et ideo nisi
tota Ecclesia conveniat, judicium non erit
infallibile : omnes autem numerati membra
sunt universalis Ecclesiae. Confirmatur primo,
quia certitudo hujus judicii non est ex sexu vel
ex humana doctrina, sed ex Spiritus Sancti
inspiratione ; omnes autem recensiti doceri
possunt aSpiritu Sancto, si velint. Confirma-
tur secundo , quoniam fideles esse debent
ita in fide instructi, ut possint rationem red-
dere suse fidei, 1 Petri 3. Et ChristusDominus
omnibus fidelibus dicit : Scrutamini Scriptu-
ras, Joan. 5. Tandem huic errori favere vi-
detur Nicolaus Papa , in cap. Ubinam , 96
d., ubi Glossa verbo Pertinet, in illum incli-
nat.
3. Secunda sententia et ejus ratio. — Confir-
matur. — Secundo. — Secunda sententia, quse
praecedentem moderatur, ait non omnes qui-
dem laicos^ sed primarios quosdam viros el
Doctores debere vocari, ut exomnibus condi-
tionibus et statibus hominum aliqui conve-
niant, et ut quae ad omnes spectaut, ab omnibus
approbentur, juxta regulam juris cap. Quod
omnes, de Regulis juris, in 6. Confirmatur,
cur enim si laici doctiores siut quam sacerdo-
tes, excludantur a judicio quod ex scientia
et doctrina maxime pendet ? Confirmatur
secundo exemplis : nam Moyses laicus in
\. Constat, variis rationibus et titulis varios l De hoc argumento auctores iu tom. 13
etiam homines ad hujusmodi Concilia vocari tractatuum, p. 1; Bellar. lib. de Conc, c
posse^ alios quidem qui Patres congregatos 15; Salmeron., in Acia, tractatu 78; Azor.,
tuentur , et seditiones omnes vitandas cu- tom. 2, lib. 5. c. 11.
324 DISPTJT. XI.
causis fidei judicavit; David et Salomon sa-
cras litteras scripserunt; in antiquioribus
Conciliis laici aderant et subscribebant :
in Concilio quidem Chalcedon. viri patricii,
consules et senatores in omnibus fere actio-
nibus iuter legatos Pontificis, et patriarcbas
sedent, et munera judicum exercent, apud
Niceph., libro 15, cap. 16. In sexta Synodo,
actione prima, imperator prsesidere dicitur,
quod servatur fere in toto illo Concilio. Et
in octava Synodo similiter prseest Basilius
Imperator cum multis patriciis, et in eis-
dem conciliis laici subscribunt : imo Ba-
silius Imperator, cum rogaretur subseribere,
ait : Tranquillissimum imperium nostrum se-
cutum prcecedentes imperatores , Constanti-
nnm, Theodosimn, Martianum, vidt descri-
bere, ex quo intelligimus alios idem fecisse :
denique in concilio Toletano III et Arausi-
cano reperimus laicos subscripsisse.
4. Tertia sententia. — Tertia sententia ne-
gat quidem necessarium esse, laicos ad con-
cilium generale convenire, affirmat tamen
posse a Pontifice vocari, ac ferendi snffragii
facultate donari. Ita Waldens., lib. 2 Doctri-
nal. fidei, c. 19, quem Cano, 1. 2, c. 7, et 1.
4, c. 4, conclus. 4, refellit.
5. Quarta sententia. — Quarta sententia ex-
cludit universim laicos a concilio, non tamen
sacerdotes omnes,nonepiscopos, non abbates;
nam religiosi, preecipue Generales familiee
cujusque, et similes alii, de jure videntur per-
tinere ad Concilium. Unde usus obtinuit ut
convocentur, quemadmodum factum videmus
in Bullis Julii III, et Pii IV, convocationis ad
Concilium Tridentinum, et ex cap. Adrianus,
63 d.
6. Prima assertio de fide. — Dico primo :
non est de ratione generalis Concilii, ut om-
nia omnino Ecclesia?. membra ad illud conve-
niant. Est de iide, et fere evidens in lumine
naturali , partimque probata in superioribus,
ubi ostendimus in Ecclesia esse ordinem hie-
rarchicum, et alios esse pastores et doctores,
alios qui pascantur ac doceantur : aperte hoc
confirmat exemplum Apostolorum, Actorum
15, atque usus posteriorum Conciliorum, quae
illud sunt imitata. Pra?terca, tam numerosa
congregatio esset prorsus m possibilis ; unde
ab hwreticis malitiose conficta est, ut auctori-
tatem Conciliorum destruant, excogitato im-
possibili modo illa congregandi. Ad ha:e, ra-
tioni etiam naturali advcrsatur, ut feminse ct
idiota liuiniiics, qui nihil noverunt de tradi-
tionibus Ecclesia», nihil de difficultatibus fidei,
DE CONCILIIS.
de Sanctorum explicationibus et Pontificum
decretis, et aliis qua? omnino necessaria sunt
ad judicium ferendum in rebus gravissimis,
quinetiam prudentia carent necessaria ad
condendas leges, et universam Ecclesiam gu-
bernandam, ut, inquam, in generali Concilio
judices, doctores, et legislatores constituan-
tur. Quamvis enim Concilium prsecipue Spiri-
tus Sancti auxilio et inspiratione perficiendum
sit, attamen idem Spiritus Sanc.tus dictat nt
homines prudenti et rationabili modo proce-
dant ; itaque conclusio hsec evidentior est
quam ut probatione indigeat , et ex sequenti
amplius patescet.
7. Secunda assertio de fide. — Probatur pri-
m o ex Scriptura. — Dico ergo secundo : nullus
laicus est necessario ad Concilium vocandus,
ut judex sit et suffragium ferat. Est de fide :
primo, ex Scriptura docente munus esse sacer-
dotum Scripturam sacram* et doctrinam fidei
explicare, ac tradere laicis ; cujus rei multa
testimonia adducta sunt in superioribus ; nunc
breviter ex Testamento veteri ostenditur ,
Ezech. 44 : Sacerdotes Levitce populum meum
docebunt, etc. ; Aggaei seeundo : Interroga
Sacerdotes legem ; Malach. secundo : Labia
Sacerdotis custodient scientiam , et legem re-
guirent ex ore ejus ; Exod. 19 : Veniam ad te,
ut audiat me populus, et credat tibi in perpe-
tuum ; Deuter. 17 : Si ambiguum judicium,
etc, venies ad Sacerdotes. Idem constat ex
Testamento novo, ad Ephes. 4 : Quosdam dedit
Apostolos , alios pastores et Doctores ; Actor.
20 : In quo Spiritus Sanctus posuit vos Epis-
copos regere Ecclesiam Dei; Matth. 5 : Vos
estis lux mundi ; et c. ult. : Euntes docete, etc;
et Luc 10 : Qui vos audit, me audit ; et aliis,
quibussupra, disputat. 9, sect. 5, num. 3, os-
tendimus Ecclesiae regimen ad laicos minime
pertinere.
8. Probatur secundo ex Conciliis general. —
Secundo, probatur ex traditione, quee primum
sumi potest ex Conciliis omnibus generalibus.
Nam Actor. 15, Aposloli ipsi cum presbyteris
conveniunt et detiniunt ; reliqua multitudo
audit et obedit. In Nicaeno I, soli Episcopi
318 judicaut et defmiunt ; et Imperator Con-
stantinus fatetur fidei defensionem ad se non
pertinere, et humiliorem locum sibi deligit.
Ita Eusebius, lib. 3 de vita Constantini Bufi-
nus, lib. 1, cap. 2 ; Socrates, lib. 1, cap. 8 ;
Theodoret., lib. 1, cap. 7. In Chalced., ac.tione
prima , et in Epues. primo, soli episcopi con-
veniunt, dant suffragia et subscrihuntur ; et
in 8 Synodo, canon. 17, exjiresse rejiciuntur
SECT. I. AN AD CONCILIA GENERALIA
asserentes Concilia non posse congregari abs-
que s&cularibus principibus , idque contra
canones et perpetuam Ecclesiee consuetudinem
esse dicitur. Idem constat ex Synodis aliis
usque ad Tridentinum. Ejasdem traditionis
testes sunt Pontifices Clemens l, epistola 5,
habetur cap. Relatum, 35 d. ; et lib. 10 Reco-
gnit., babetur docnmentum boc Clementi a
sancto Petro esse relictum. Nicolaus I, Episco-
pus , ad Michaelem imperatorem ; Gelasius,
epistola ad Anastasium August.
9. Item ex imperatoribus .' — Tertio : eadem
consuetudo seu traditio colligi potest ex dictis
et factis imperatorum ac principum seecula-
rium. De Constantino jam diximus ; simile
quid fecisse Theodosium constat ex epistolis
ejus ad Concilium Ephes., cap. Satis, d. 96,
et apud Socratem et Theodoretum supra, et
Evagrium, lib. 1, cap. 4. De Valentiniano re-
fert simile quippiam Sozoin., lib. 6, cap. 7 ;
Basilius imperator, in 8 Synodo, actione 10,
negat et ad se , et ad ullum laicum pertinere
ecclesiastica negotia tractare , Evagr., lib. 3,
cap. 4, et Liberatus, lib. 2 Breviarii, cap. 16.
In quarta etiam Romana Syuodo, sub Sym-
macho, refertur similis coufessio Theodorici,
regis ariani. Et Victor, lib. 2 Persecut. Van-
dal., adducit aliud ex Hunerico rege. Extat
etiam de hac re optima epistola Pulcherige Au-
gustse inter preeambulas ad Concilium Chalce-
donense. Denique Justinus imperator, in 8
Synodo, in causis fidei et religionis, impe-
riale judicium sacerdotum judicio submitti
pronuntiat.
10. Item ex Patribus. — Quarto tandem ea-
dem traditio constat ex Patribus: Ignatio ,
Episcopo ad Smirnen. ; Dionysio, epist. 8 ad
Demophil. Tertullianus etiam, de Preescriptio-
ne, late irridet hsereticos qui laicis attribuunt
hsec sacerdotalia munera ; Ambrosius optime,
epistola 34 contra Maxen.; Chrysostomus li-
bro 3 de Sacerdotio , et homil. 4 de Verbis
Isai.; Augustinus, epistol. 48, et 166 et 167 ;
Cyrillus, epist. 4 ; Athanasius, epistola ad soli-
tariain vitam agentes, ubi refert verba Osii
Cordub. ad Constant. imperatorem : Nec te
immisceas ecclesiasticis , necnobis in hoc ge-
nere prcecipe, sed a nobis disce ; Cyprianus,
lib. 4, epist. 9; Basilius, in Regul. contract.,
in 276; Nazianzenus, oratione 6, 14 et 17, ha-
betur cap. Suscepistis , d. 10.
1 1 . Probatur tandem ratione. — Ultimo
tandem ratione arguitur. Nam definitiones
Conciliorum, tum quee ad fidem, tum quae ad
mores spectant, ad quamdam potestatem ju-
DEBEANT SOLI EPISCOPI C0NVENIR.E. 325
risdictionis pertinent, sive eam habeat Cosi-
cilium a Deo immediate concessam, sive a
Papa delegatam : sed potestas jurisdictionis
Ecclesiee non ad laicos, sed ad sacerdotes per
se spectat, ut supra ostensum est ; ergo, etc.
Rationes etiam pro preecedenti conclusione
adductee, hanc confirmant non leviter.
12. Tertia assertio bipartita. — Unde pars
una probetur. — Probatur altera, primo auc~
toritate. — Dico tertio : soli Episcopi per se
et necessario sunt ad Concilia generalia con-
vocandi, ul in illis judices sint; item Prima-
tes et superiores omnes : de Cardinalibus in~
fradicemus, anum. 15. Pars ergo affirmativa
conclusionis, hoc scilicet pertinere ad Episco-
pos, patet satis ex adductis in preecedenti con-
clusione et superioribus in materia de Eccle-
sia. Vide d. 16, 17 et 18 decreti, et alia quee
in hancrem allegat Hosius in Confess. Polon.,
cap. 24, § Neque vero. Negativa vero pars,
nimirum alios preeter Episcopos non esse per
se et simpliciter necessarios, fere aperte defi-
nitur in 8 Synodo, cap. 17, et in actione 10
extat oratio Basilii imperatoris, ubi de hac
re optime disserit, sicut et Theodosius, in
epistola ad Cyrillum Alexandrinum ; estque
quarta inter epistolas Cyrilli. Et probatur pri-
mo ex ipso usu Actor. 15: cum Apostolis con-
venerunt presbyteri, id est episcopi. Ita enim
in primitiva Ecclesia nominabantur, tanquam
seniores et majori honore digni, ut alias etiam
observavimus, et in materia de ordine notari
solet. Unde 1 Petri 5 seniores monentur ut
pascant gregem, quod est munus Episcopi, ut
habetur Actor. 20. Imo vero licet cum Apos-
tolis ahi convenerint in illo Concilio, tamen
solos Apostolos legimus sententiam dixisse
et definivisse, ut notat Turrecremat., lib. 3,
cap. 14 ; Sander. lib. 2 Monarch., cap. 7. De
Concilio Niceen. id satis per se liquet. In Chal-
cedonensi, actione 1, frequentia sunt verba :
Synodus Episcoporum est , non clericorum,
superfluos foras mitte ; quee proferuntur in
qnosdam monachos qui interesse curabant et
judicare ; atque ibidem quidam Marti., Ab-
bas, seu Archimandrita : Non est, iuquit,
meum subscribere, sedEpiscoporum. In octava
Synodo, actione 14, dicitur, solos antistites
debere convenire in Conciliis. Ad hoec in
omnibus fere Conciliis soli subscribunt Epis-
copi ; quod si aliquando admittuntur alii ad
subscribendum, addi solet nonnihil quo deno-
tetur illos non definiendo subscripsisse, sed
consentiendo definitis : itaque Episcopi sim-
pliciter pronunciant : Subscripsi, vel etiam :
326 DISPUT. XI. DE CONCILIIS.
Definiens subscripsi. Alii vero non ita, sed, ut iu Synodi Arirnin
Concilio Arausicano II habetur de quibusdam
presbyteris , consentientes subscripserunt, ad
quem modurn aliquando subscribit imperator,
ut patet in sexta Synodo, actione 12. Vide
Eusebium, 1. 4 Histor., cap. 22. Huc accedunt
testimonia Patrum, Marcellini Papse, epistola
seounda ; Leonis I, in epistola nona (quse po-
tius est Flaviani), et in 13, 15,16, 17, 23 et 53.
88, 91 ; Irensei, lib. 3, cap. 3 ; Augustini,
contra Faustum, libr. 33, cap. 6, libr. 6 de
Baptism., cap. 35, et libro contra Donatistas,
post collationem, eap. 15, et in breviculo
collat. dei tertise, et in epistola 119, cap. 19,
et epistola 152. Quibus locis Concilia deno-
minantur episcopalia, eo quod ex Episcopis
per se coalescant.
13. Probatur secundo rationibus. — Prima
ratlo. — Secunda ratio. — Rationes breviter
hre sunt. Prima, quia soli Episcopi sunt Pas-
tores Ecclesise ex officio. Unde Augustinus,
epist. 59 adPaulin., inqusest. 4 , Pastores et
Doctores , ad Ephes. 4, idem valere intelligit.
Quod si distinguamus Pasiores a Dictoribus,
ut alii distinguunt, certe dicendum esset Doc-
tores non docere, nisi ex commissione Pasto-
rum, juxta illud Jeremise 31 : Dalo pastores,
qui pascant vos scieniia et doctrina. Unde ad
Doctores spectabit doctrinam tradere a Pasto-
ribus defmitam ; Pastorum autem est discer-
nere pascua, quamvis consilio Doctorum uti
debeant. Vide Canum, de Locis, lib. 4, cap. 4.
Secunda, quia Episcopi sunt proprii successo-
res Apostolorum, et quasi primates ac capita
Eeclesise; in omni autem bene instituta re-
publica ad optimates pertinet eam regere, et
quasi ad comitia publica congregari; iidem-
que censentur rempuhlieam totam reprsesen-
tare. Unde Aristoteles ait civitatem id maxi-
me esse, quod est in ea principale : sic igitur
congregatiouniversalis Episcoporum sufficien-
ter uuiversalem Ecclesiam reprsesentat, juxta
illud Matth. 18 : Dic EccUsice ; si enim ibi
privatus pastor dicitur Ecclesia pi ivata et par-
ticularis , quia, scilicet, tota Ecclesia in suo
Episcopo, quasi iu capite, continetur et repree-
sentatur, quod etiam recte Cyprianus, lib. 4,
epist. 9, inculcat, et scripserat Pius I in sua
cpislola 2 decretali, ad finem, simili plane
modouuiversalis congregatio Episcoporum to-
tam Ecclesiam universalem suflBcienter reprse-
seutabit. Unde Augustinus, primo de Baptis-
nio contra Donatist., cap. 18, plenariam Con-
cilii sententiam vocat totius Ecclcsiae consen-
sionem ; ct Athanasius , epistola de Gestis
asseverat universum orbem
in Concilio Nicseno coactum f uisse , cum so-
lum 318 episcopi convenissent ; et Leo, epis-
tola 24 et 26, idem Concilium vocat totius
mundi;etin8 Synodo, actione 5, dicitur :
Loquere, PTioti, totus mundus hic est ; similis-
que est modus loquendi Scripturse; Exod. 19,
dicit Dominus Moysi : LTa?c annuntialis filiis
Israel ; et infra : Venit Moyses, et convocavit
majures populi , etc; 3 Regum 8 : Congregati
sunt omnes majores; ac paulo post : Rex omni
Ecclesia? Israel benedixit, omnis enim Eccle-
sia Israel stabat, etc.
14. Tertia ratio. — Quarta ratio. — Ter-
tia ratio. Concilium generale requirit univer-
salem jurisdictionem, nam qui conveniunt,
judices fidei sunt et morum ; sed episcopi pro-
prie habent hanc jurisdictionem in Ecclesia :
ergo. Major ostenditur, quia Concilium defi-
nit et judicat quid sit tenendum in Ecclesia.
Unde omnes Episcopi , qui conveniunt, sub-
scribuut tanquam judices, ut patet etiam ex
modo loquendi Conciliorum : Prcecipimus , con-
stituimus, etc, mandamus, decernimus, etc;
in Concilio Nicseno, cap. 3, et in Chalcedo-
nensi, epistola ad Leouem : Dccretis tuis nos-
trum honora judicium ; et in epistolis Leonis
57 et59; dequovideD. Thomam, Quodlib. 5,
art. 3, et Quodlib. 6, art. 6; Cano, libr. 5,
cap. 5; Soto, in 4, distinct. 20, qusest. 1, art.
4, ad secundum; Turrecremata, et alii supra.
Minor vero patet, tum ex sexta Synodo, ac-
tione 11, et septima Synodo, cap. 19, et Con-
cilio Coloni. provinciali, quod alia citat; tum
etiam ex Actorum 15, ubi Jacobus sententiam
suam profert tanquam judex ; ac prseterca
constat ex dictis, solos Episcopos esse succes-
sores Apostolorum, atque adeo in illis prseci-
pue residere jurisdictionem ad Ecclesiam gu-
bernandam. Ultimo argumentor : si prseter
Episcopos, alii prorsus requirerentur iu Conci-
lio, vel illi essent omnes omnino Sacerdotes,
vel Parochi, vel fortasse alii. Hoc ultimum
diceudum non est, cuin nulla ratione mons-
trari valeat cur hi potius quam illi omnino
necessarii sint; primum autein est absurdissi-
mum ; tum quia impossibile est omnes Sacer-
dotes et Parochos, imo nec majorem eorum
partem ad Concilium generale convenire ; tum
ctiam, quia regulariter idonei non sunt ad ju-
dicandum de rebus fidei, nec idoneos esse ad
muims vel dignitatem eorum spectat, sed suis
episcopisobnixe parere, sacramentaque posse
parochiauis ministrare.
15. Objicitur quadrupliciter contra assertlo-
SECT. I. AN AD CONCILIA GENERALIA
nem. — Objicies, primo hinc sequi Cardinales
non pertinere ad Concilium, si Episcopi for-
tasse non sint, quia nullam habent potesta-
tem jurisdictionis. Secundo, idem argumen-
tum est de Episcopis titularibus, seu annulari-
bus, ut appellant. Tertio, e contrario, Abbates
nonnulli sunt qui immediate subsunt Aposto-
licee Sedi jurisdictionemque habent episcopa-
lem; illi ergo erunt de ne;essitate Concilii
generalis. Quarto, nullus Episcopus habet ju-
risdictionem in universalem Ecclesiam , nec
omnes simul, nisi a Papa illam recipiant, quam
proinde concedere posset quibus vellet; si er-
go illam aliis concederet, non essent Episcopi
de necessitate Concilii ; imo hinc videtur se-
qui ' non esse membra aliqua Ecclesiee deter-
minate necessaria ad Concilinm, sed id totum
pendere ex voluntate Pontificis, qui suam po-
testatem committit quibus vult, quod maxime
procedit apud opinantes, episcopos non esse
judices in Concilio , sed consiliarios Ponti-
ficis.
16. Pro allatis objectionibus primum pronun-
tiatum.. — Ad has objectiones, primo conceden-
dum prcerogativam ferendi suffragii in Con-
cilio generali non adeo esse Episcoporum pro-
priam, ut nequeat Pontifex eam aliis commu-
nicare, si expedire censuerit (quamvis quia
Episcoporum dignitas jure divino fuit institu-
ta, ad Episcopos quasi ordinario jure perti-
neat, ut ad generale Concilium convocentur),
ut tenet communis sententia ; et ratio est,
quia actus jurisdictionis, illi preecipue qui ad
externum regimen Ecclesiee ordinantur, com-
municari possunt per Pontificem quibusvis
ecclesiasticis personis capacibus talis jurisdic-
tionis; sunt autem capaces, etiam nonEpisco-
pi, nam actus qui in Concilio exercentur per
se et intrinsece non pendent a consecratione
episcopali.
17. Secundum pronuntiatum . — Hinc se-
cundo probabilius est Cardinales nunc ex jure
ordinario pertinere ad generale Concilium, si-
ve id habeant a jure divino, sive Pontificio,
quod etiam pendet ex illa qusestione, an Car-
dinalium diguitas sit jure humano introducta,
ut vult Scotiis, in 4, distinct. 24, queest. 2,
art. 4 ; Victor., relectione secunda de Potestate
Ecclesiae, queest. 2, num. 24; vel divino, ut
tenet Turrecremata, lib. 1, cap. 8, et plures
alii ; quidquid vero de hoc sit, jam Doctores
omnes citati conveniunt Cardinales habere
DEBEANT SOLI EPISCOPI CONVENIRE. 327
suflragium definitivum in Concilio, ut latius
prosequitur Turrecrcmata, lib. 3, cap. 14 '.
Ratio vero est, quia jam ex usu et concessione
Pontificum, preeferuntur Cardinales Episcopis.,
in his quae episcopalis consecratio essentialiter
non fundat ; tum etiam quia in suis titulis ha-
bent jurisdictionem episcopalem, cap. lis qui,
de Majoritate et obedientia. Unde in Concilio
Lateranensi, sub Leone X, ante Episcopos sub-
scribunt Cardinales.
18. Tertium pronuntiatum. — Quartum. —
Quintum. — Sextum. — Ad falsas sententias
a num. 2 allatas. — Tertio, Generales ordinum
ex consuetudine et concessione Pontificum ha-
bent suffragium, quamvis ex jure communi
non oporteret illos vocare. Quarto, de Abbati-
bus non viget talis aliqua consuetudo, nec
Pontifices illis hoc concesserunt, nec eorum
dignitas talis est, ut putandum sit jure divi-
no hoc ad ipsos pertiuere, et quamvis aliis in
rebus videatur eorum jurisdictio similis epis-
copali, non tamen in omnibus, quia id ex jure
humano descendit ; videatur Jacobatius 2 re-
ferens multos, libro secundo, capite secundo,
versiculo Dubium tamen est ; Alban., prima
parte de Concil., cap. 16. Quinto , Episcopi
annulares vocari sine dubio possunt ad Conci-
lium, et habere suffragia; per se vero id mini-
me necessarium est, quia jurisdictione carent
episeopali. Et ita habet usus. Sexto , de aliis
laicis probabilius est non posse Pontificem eis
concedere suffragium in Coneilio generali,
quanquam doctissimi sint ; quod quidem non #
est adeo certum ; attamen traditio Ecclesiee id
satis confirmat ; nunquam enim id factum
legimus , cujus ratio est, quia jure saltem or-
dinario capaces non sunt jurisdictionis Eccle-
siee, ut alibi traditur 3 : ferre autem suffragium
in Concilio non tantum scientiee, sed etiam ju-
risdictionis est actus. Vide Hosium, in Con-
fessione Polonica, capite vigesimo quarto. Et
per heec satis patet responsio ad objectiones
omnes , et ad argumenta heeresum et senten-
tiarum quas in principio queestionis retu-
limus.
1 Turrec. et alii apud Azor., t. 2, lib. 4,
c. 1, queest. 3.
2 Jacobatius et Alban. habentur etiam t. 1.
Tractatuum, part. 1 .
3 Consule disp. 2 de Cens., sect. 3, num. 7
et8.
1 Cano et alii apud Azor., t. 2, lib. 5, c. 11,
queest. 2.
328
DISPUT. XI.
SECTIO 1!.
Utrum, ut Concilium generale sit , oporteat
omnes Ecclesice Episcopos , etiam Roma-
num, ad illud vocari et convenire.
1. Difficultas hujus quaestionis in eo est,
quod si tantus personarum conventus requi-
ratur ad Concilium generale, pauca aut for-
tasse nullum ex eelebratis hactenus in Ec-
clesia Conciliis, dicendum erit generale, quia
vix unquam reperiemus omnes omnino Ec-
clesiee Episcopos ad illud convenisse ; si vero
necesse sit majorem saltem partem Episco-
porum cogi, mnlta etiam Concilia non erunt
generalia exi.stimanda, quee communi Eccle-
siai, consensu generalia judicantur ; vel si sa-
tis fnerit magnam aliquam partem Episco-
porum convenire, fere nihil dftferet Conci-
linm generale a provinciali vel nationali, cui
auctoritas Pontificis adjuncta est. De hac por-
ro queestione latius Turrecremata , lib. 3, c.
16 ; et Cano, lib. 5, cap. 3, et alii.
2. Prima asserlio. — Dico tamen breviter
primo : ad Concilium generale, per se neces-
sarium est, ut convocatio ipsa generalis sit,
id est, ut omnes Episcopi Ecelesiee, qui pas-
tores snnt et jurisdietionem habent, quoad
fieri possit, convocentur ; suadetur primo ex
ipso nomine generalis Concilii ; secnndo ,
quia id Concilium repreesentat universalem
Ecclesiam , ut dicitur in Concilio Constant.,
sessione 5, approbaturque a Martino V, ac
constat ex adductis sectione preecedenti, ex
Leone, Augustino, Athanasio, et aliis Patri-
bus, atque etiam ex Gregorio, cap. Sicut, d.
15 ; et Pelagio,in cap. Confidimus, 27, queest.
{ ; de quo videri possunt latissime Hosius, de
Confessione Polonica, cap. 24 ; Cano, lib. 5,
et Soto, distinctione decima octava , quoest.
1, art. k, ad secundum ; Castro, primo de Hee-
reticorum pnnitione, cap. 6 ; et Vega , libro
primo super Tridentinum, cap. quinto ; ergo
per se necesse est ut in eo conveniant, vel
saltem convocentur omnia Ecclesiee capita.
3. Objectio diluitur. — Dices : ergo si talis
convocatio aliqua ratioue impediatur , non
poterit fieri gencrale Concilium, atque adeo
in potestate cujusque tyranni sita erit Con-
cilii generalis celebratio. Respondeo ideo ad-
didisse me, quoad fieri possit. Quinetiam ne-
eesse non erit eonvocationem ad aures sin-
gulorum i>frvenire, sed ex iutentionc vocan-
DE CONCILIIS.
tis gencralem esse, ac per se ad omnes refer-
ri ; non oportebit etiam omnes in particulari
vocari, sed satis erit patriarchis , vel prima-
tibus, aut provinciis omnibus edictum Con-
cilii generalis congregandi promulgari, ut om-
nes sigillatim conveniant, vel eos mittant
nomine omnium, qui patriarchre aut primati,
aut etiam provinciali Concilio sufficere vide-
buntur. Ita Turrecrem. et alii supra ; vide-
turque satis rationabile, ut ex dicendis etiam
patebit.
4. Secunda assertio. — Dico secundo : ut
Concilium generale sit , non oportet omnes
Ecclesise univcrsalis Episcopos, imo nec ma-
jorem eorum partem re ipsa congregari. Est
certa ex ratione dubii iu principio posita; et-
enim secunda Synodus generalis, prima Con-
stantinopolitana, universalis censetur, et una
earum quse quatuor Evangeliis- comparatur,
capiteprimo et secundo, distinctione 45; cum
tamen solum convenerint 150 episcopi inter
500, et eo amplius qui tunc in Ecclesia vive-
bant, ut sumitur lum ex historiis, tum ex
eo quod ante plures annos convenerint ad
Concilium Niccenum 318 Patres; prseterea ex
Leone Papa, epist. 42 et 50, et epistol. 52,
qua?. est Episcoporum quorumdam ad ipsum ,
constat ad Concilium Chalcedonense ( quocl
alterum est ex quatuor illis primis ), ex toto
Occidente solos legatos Romani Pontificis con-
venisse ; et in septima Synodo , in epistola
Orientalium episcoporum ad Csesarium, epis-
copum Constantinopolitanum , quee habetur
actione 3, dicitur nihil derogari auctoritati
Concilii generalis ex absentia trium patriar-
chalium sedium, ac etiam plurimorum Epis-
coporum qui sub illis sunt. Confirmatur, quia
sa?j>e est impossibile tot Episcopos convenire
in Concilium j>roj)ter bella, aut tyrannos, aut
similia incommoda. Ratio vero a jiriori est,
quia generale Concilium non tam re quam
repreesentatione , et quadam quodammodo
auctoritate , dicitur universalem Ecclesiam
continere ; potest autem habere hanc gene-
ralem repreesentationem et auctoritatem ,
quamvis non omnes Episcopi, nec majoreo-
rum pars conveniat, ut ostendetitr; ergo, etc.
5. Tertia assertio Upartita. — Prior pars
ostenditur. — Dico tcrtio : ut Concihum gene-
rale sit, duo prcecipue necessaria sunt: unum
est preesentia Va\)?c per se vel per suos legatos;
alterum, ut ex aliis Episcopis ea multitndo
conveniat, quoe vel omnes comprehendat, vel
saltem rej)ra?scntet, et vicem absentium su-
beat. Hanc conclusionem indicant auctores
SECT. II. AN, UT CONCILIUM GENERALE SIT, OPORTEAT OMNES, ETC.
329
supra citatij et Jacobat., lib. 5, art. 7, et Al-
ban., cap. 7 et 21, colligiturque ex ordine
servato in omnibus pene generalibus Conciliis.
Prioris partis ratio est, quoniam si auctoritas
Episcopi Romani non interveniat, deerit in
Concilio caput, atque adeo potestas in uni-
versam Fcclesiam, quse in ipso maxime resi-
det : usus autem et traditio Ecclesiee docet
lianc prsesentiam sufficienter fieri per legatos,
quod qua ratione intelligendum sit, et quse
difficultas in eo occurrere possit, sectione se-
quenti explicabitur, et aliqua ex parte dictnm
est supra, disput. 5, sect. 7.
6. Ostenditur posterior. — Secunda vero
pars assertionis liquet etiam ex usu Ecclesise,
imo et cujuslibet.reipublicce generaliumque
congregationum ; quando enim primates om-
nes et capita convenire non possunt, alii aliis
suas vices tribuunt, ut quod ab his fuerit de-
cretum, ab omnibus definitum esse censeatur.
Tandem hocpostulatipsa veluti naturalis con-
ditio rerum humanarum, quae alio modotrac-
tari non possunt ; unde moraliter idem judi-
catur, multos nomine et potestate omnium
convenire, ac omnes acl unum interesse.
7. Qjicestiuncula? satisfit triplici effato. —
Petes hoc loco, quidnam requiratur ut qui
conveniunt, omnium nomine congregati cen-
seantur eosquereprcesentent? Respondeo pri-
mo non esse habendam rationem Episcopo-
rum, qui Summo Pontifici non obediunt;
nam, licet illi simpliciter sint membra verse
Ecclesiae, ut disputatione nona, sectione pri-
ma, a numero decimo tertio, tractatum est,
attamen ob schisma divisi ab ea sunt; non
sunt igitur Concilio generali necessarii, nec
regulariter vocandi, nisi forte ut resipiscant.
Secundo, qui Episcopi obedientes Pontifici
vocari non possunt commode de facto propter
impedimentum aliquod, vel convocationem
ignorant, vel venire ipsi non possunt, nec ali-
quem suo nomine mittere, tenentur suo juri
cedere, ac consi ntire, ut alii eorum locum te-
neant, et ita eos velle prsesumendum est. Ter-
tio si aliqui ob malitiam venire ipsi nolint, aut
alios mittere, qui conveniiint,pr33cipue ex Ro-
mani Pontificis auctoritate, declarare possunt
se vices omnium subire, etalios, qui venire no-
lunt, suffragii jure esse privatos, vel certe in-
vitos etiam et coactos suas vices prtesentibus
committere. Unde tandem fit ut tota haec re-
prcesentatio universalis Concilii potissimum
pendeat ex legitima ipsius declaratione, et pree-
cipue Romani Pontificis, qui a principio in-
tendit Concilium generale congregare : et eo
modo congregatio e.vadit generalis, prout po-
test comrnode; tuncque ipsum Concilium auc-
toritative declarat Episcopos ibi congregatos
locum omnium cceterorum tenere, atque adeo
generale Concilium in eis sufficienter con-
sistere.
8. Qjiarta assertio. — Dico quarto : qusedani
sunt Concilia generalia non simpliciter, ad
qure scilicet non vocantur Episcopi totius or-
bis, sed cujusdam nationis, prassentibus lega-
tis Romani Pontificis, atque adeo quae quoad
potestatem et auctoritatem generalia sunt ob
pra^sentiam Pontificis, licet non quoad con-
vocationem ; ita patet ex usu, nam in Africa
hujusmodi fuit Concilium Milevitanum , cui
prsefuit Anselmus, Romanae seclis legatus :
nonnulla etiam Concilia Toletana, ut patet ex
epistola primaGregorii ad Leandrum, et epis-
tol. 92 Leonis Papse ad Turibium ; multa
item Romana, quse generalia dici solent, quo
sensu ait Nicolaus I, epistola ad Michaelem
imperatorem, in casu Marcellini Papae con-
gregatum fuisse Concilium omnium Episco-
porum, cum tamen centum octoginta solum
convenerint ex patriarchatu Romano, ut refert
Platina; sic etiam Concilium Nicsenum habe-
tur prinaum generale, et Constantinopolita-
num primum dicitur secundum generale,
quamvis et inter ea fuerit celebratum Conci-
lium Romanum, quod prcedicto modo gene-
rale secundum quid appellatur, et ante Nica5-
num alia similia fuerint celebrata, ut de tem-
' pore Marcellini dictum est ; et de tempore
Cornelii refert Eusebius, libro sexto, capite
quadragesimo tertio. Itaque Nicsenum fuit
primum inter generalia simpliciter, prout
prcecedentibus conclusionibus descripta sunt ;
exceptis tamen Conciliis Apostolorum, quaj
quatuor fuisse dicuntur, vel, ut alii volunt,
quinque, quamvis illnd quod Actorum decimo
quimo refertur, sit celebrius et magis in mo-
dum Concilii congregatum. Vide Jacobatium,
libro primo, § Sed nunc, etc, et Albanum,
1. 1 de Conciliis, capiteprimo.
SECTIO III.
Ad quem spectet Concilium generale congregare
atque in illo prcesidere, ejusque decreta con-
firmare.
\. Dequibus conciliis sit qucestio. — Suppo-
no qusestionem esse de Conciliis, quee congre-
gantur ad definieudas res fidei vel morum,
aut leges ferendas quse universam Ecclesiam
330 DISPUT. XI.
obligent ; hsec enim proprie, et per se loquen-
do, sunt Concilia universalia, idque dico, ut
prsetermittam eventus quibus, prsecedenti dis-
putatione, diximus posse congregari universse
Ecclesise Episcopos sine Papse auctoritate, ve-
luti si sedes vacaret, Cardinalesque neglige-
rent convenire ad electionem ; vel si Papa
haereticus fieret, admonitusque non resipisce-
ret, ac nollet Concilium cogi ; vel denique si
universale schisma grassaretur, et nullus esset
Pontifex certus; nam talia Concilia nonnisi
secundum quid generalia sunt, cum capite
careant. Unde per se non habent potestatem
in universam Ecclesiam, nec causam aliam
tractare possunt, quam cnjus gratia congre-
gantur, scilicet, ut Papam eligant, vel hsere-
ticum declarent ; quod si aliud quidpiam ag-
grediantur, et errare possunt, et auctoritatem
non habent obligandi ; quse omnia, et ex su-
perioribus satis probari possunt, et ex his quse
jam dicemus. Vide Cajetanum, opusculo primo
de Auctoritate Papse, capite 16; Turrecrema-
tam, libro 3, capite 8 ; Pighium, libro 6, ca-
pite 18; Jacobatium, libro tertio, articulo
primo. Omissis ergo his extraordinariis con-
gregationibus,
2. Prima assertio tripartita. — Ostenditur
prima pars ex congruentiis . — Dico primo :
potestas ordinariacogendiConcilium generale
in uno aliquo Principe Ecclesise debet residere,
qui non est imperator, vel alius princeps sse-
cularis, sed Romanus Pontifex. Prima pars
solum ex congruentiis ostendi potest; nara
efficacioribus argumentis disputandaest simul
cum tertia. Probatur ergo, quia cum Concilio-
rum congregatio sit maxime necessaria Ec-
clesise, ut et usus et ratio satis ostendit, opor-
tuit hanc Conciliorum ordinariam congrega-
tionem posse optima ratione et ordinate fieri;
ergo oportuit potestatem vocandi ad hoc Con-
cilium in uno aliquo residere, alias magna
es^et confusio, si hujusmodi res singulorum
principum Ecclesise judicio relinquerentur ;
sequerentur enim facile scandala, seditiones
ct similia, quse accidisse jam scimus in mul-
tis Conciliabulis ab hsereticis ac schismaticis
coactis. Nec vero poterat convenienter hsec
potestas multis cornmitti ; nam vel committe-
rctur divisim, ct hoc manifestam pareretcon-
fusionem ac dissensionem, quia darentur qua-
si duo capita in uno corpore; vel committe-
retur conjunctim, quod etiarn dici non potest,
curn nulla sit plurium hominum multitudo,
ad quam hicactus possit spectarc; nam maxi-
me poneretur tota Episcoporum collectio, quse
DE C0NC1LTIS.
plane inepta esset, quia ea potestas residere
debet in uno aliquo, qui omnibus Episcopis
imperet ; congregatio autem Episcoporum
nequit singulis Episcopis imperare, nisi prius
ipsa sit legitime congregata. Atque hoc etiam
confirmant omnia supra adducta de Ecclesise
monarchia.
3. Secunda pars ostenditur primo. — Se-
cunda vero conclusionis pars constat ex om-
nibus, per quse supra osteudimus spiritualem
potestatem gubernandi Ecclesiam non reside-
re in laicis neque principibus ssecularibus ;
potestas autem congregandi Concilium spi-
ritualis ost, et directe spectans ad Ecclesise
regimen. Secundo, probari potest confessioni-
bus et testimoniis ipsorum imperatorum, quse
supra adduximus; et ex Valentiniano re-
fert optimum testimonium Sozomenus, lib. 6
Histor., cap. 7. Tertio ex usu, et consuetudine
Ecclesiee. Videatur Sanderus, libr. 2 Mo-
narch., cap. 2 et 3; Pighius, lib. 5.
A. Explicatur pars tertia. — Est de fide ,
et suadetur ex dictis. — Tertia pars conclu-
sionis explicatur ', sensus enim illius est, so-
lum Romanum Pontificem posse prsecipere
omnibus Ecclesise Episcopis, ut certo loco et
tempore ad Concilium generale conveniant,
itemque solum illud Concilium , quod ejus
prsecepto et voluntate cogitur , esse legiti-
mum, atque habere auctoritatem tractandi de
rebus fidei, et morum universalis Ecclesise; in
hoc sensu eonclusio est de fide simpliciter,
quam auctores supra citati late probant, et
eam docet D. Thomas secundasecundse, quses-
tione prima , articulo decimo, et qusestione
decima de Potentia, articulo quarto, ad deci-
mum tertium ; ad probationem vero suffice-
rent ea, quibus supra ostendimus solum Pon-
tificem Summum habere a Christo Domino
potestatem in universam Ecclesiam ; nam in-
de evidenter sequitur et illnm habere potes-
tatem, et nullum habere prseter ipsum.
5. Ilem ex Pontificum testimoniis proia-
tur. — Sed probatur prseterea primo, variis
testimoniis, Marceliini Papse, Epistola prima
ad Antiochense Ecclesise Episcopos, ubi sic ait :
Simul Apostoli ct successores, inspirante Do-
mino, constituerunt ut nulla Synodus fieret
prccter Romani Pontificis auctoritatem ; quod
refertur cau. 17 Apostolorum , de quo vide
Turrian., lib. 1 contra Centuriat. , cap. 22.
Idem Marcell. , epistola ad Maxen., et habe-
1 De qua Salmer. in Acta, tractat. 78, longe
a fine.
SECT. III. AD QUEM SPECTET CONCILIUM GENERALE CONGREGARE, ETC.
331
tur cap. 1, distinct. 17 , docet proviucialia
Concilia posse congregari sine auctoritate Pa-
pee, non tamen generalia regulariter, id est
canonice et legitime ; idem Julius 1, epistola
prima ; Gelasius II, epistola prima; Felix II
epistola ad Synodum Alexandrinam ; latius
Nicolaus, epistola prima ad Michaelem Impe-
ratorem. Ilem Damasus Papa, epist. 3 ad
Stephau., et in rescripto ad Episcopos Mauri-
tanise; habetur, 17 d., cap. Huic soli; et Sym-
machus Papa cum Synodo Romana 3 et 4.
6. Ex Conciliis. — Can. Niccenus non ex-
tans a multis memoratur. — Secundo, idem
definivit Concilium Nicsenum I ; Canon tamen
hac de re editus non extat inter viginti quos
nunc habemus ; illius vero meminit Athana-
sius cum Synodo Alexandrina , epistola ad
Felicem II : Scimus, aiunt, ab omnibus in Ni-
acna Synodo concorditer constitutum , non
esse ConciUa celebranda, non Episcopos dam-
nandos absque Romani Pontificis sententia ;
idem refert Julius I, loco supra citato, et in
epistol. 2; et Damas., dieta epistola ad Ste-
phanum ; refertur etiam idem eanon a Leone I,
epistola ad Theodos. imperatorem, et a Gela-
sio I, in tomo de Vinculo anathematis, et in
epistola ad Episcopos Dardaniee ; adducitur
deinde a Niceph., lib. 9, cap. 5, et in 10 scri-
bit Eusebium Nicomediensem congregasse
Concilium, cui non interfuit Julius, nec ejus
legatus : Cum tamen, inquit, ecclesiastico ca-
none sancitum sit, non debere Ecclesiam pra?-
ter sententiam Rcmani Pontificis synodice ,
aut conciliariter congregari, qui canon eccle-
siasticus certe nullus alius esse potest, nisi
vel a Pontifice Summo, vel a Concilio Nicse-
no editus, quia tunc nullum erat aliud ge-
nerale Concilium congregatum post Aposto-
lorum tempora. Eodem modo Socrates, lib. 4,
Tripart., cap. 9, scribit hoc haberi ex regula
ecclesiastica ; et rursum, lib. 2 histor. suse ,
cap. 8 et 17 ; Sozom., lib. 3, cap. 10 et 11.
Hanc eamdem summi Pontificis potestatem
agnoscunt Patres in 7 Synodo, actione 6, et
in 8 Synodo, actione 1 et 7 ; Concilium Late-
rauense, sub Leone X, sess. 11 ; tria Concilia
Africana in Epistola ad Damas. ; et Synodus
Romanorum sub Damaso. Vide Trip*art., 1. 5,
c. 19, et plura alia in 16 et 17 d. decreti.
7. Tertio ex derogatione Conciliorum sine auc-
toritate Pontificum coactorum. — Itemexpraxi.
— Tertio, plura Conciliabula, tametsi ex ma-
gna Episcoporum multitudine coacta, hoc solo
nomine sufficienter abrogantur, quod absque
Summi Pontificis auctoritate congregata sint,
Id primum patet ex Conciliabulo Ariminensi
500 Episcoporum, vi et potentia Constantini
imperatoris congregatorum , quod Damasus
Papa, epistoh 5, cum Concilio 90 Episcopo-
rum, non alia ratione reprobat, quam quia
Romani Pontificis non expectavit decretum ;
idem prsestitit Gelasius Papa cum Synodo 70
Episcoporum. Idemque fuit tunc universalis
Ecclesiee sensus, ut refert Niceph., lib. 11,
cap. 31, et effectus rem comprobavit; nam
propterea a vero erravit illud Conciliabulum.
Simile exemplum visitur in ccetu 338 Epis-
coporum, qui sub Leone III, imperatore, ima -
ginum usum damnavit, ac reprobatur in 7
Synodo, actione 6, quia Romanum Poutifi-
cem auctorem non habuit : quod etiam docet
Adrianus I, epistola ad Tarasium. In secunda
quoque Synodo Ephesina, Dioscorus Alexand.
Leonem Papam excommunicavit , cujus ta-
men acta prwdatoria dicuntur a Patribus
Graecis, et in 8 Synodo vocantur Latrocinia,
et in Concilio Chalcedonensi prorsus impro-
bantur, hoc titulo, quod sine auctoritate Ro-
mani Pontificis fierent; sunt et alia similia
multa, de quibus legito Waldensem, libr. 2
Doctrin. fidei , cap. 19; et Turrecremat. ,
lib. 3, cap. 18.
8. Ostenditur consuetudine. — Quarto pos-
sumus argumentari ex usu et consuetudine
Ecclesiee; ita enim observatum est in omni-
bus Conciliis generalibus, quse in Ecclesia ha-
bent auctoritatem, a Coucilio Niceeno usque
ad Tridentinum.
9. Secunda assertio de fide. — Probatur.
— Dico jam secundo : in generali Coucilio,
solus Romanus Pontifex per se , aut per
legatos suos, qui locum ejus subeant, preesi-
dere debet. Conclusio est certa de fide, quira
omnia adducta satis confirmant; nam si Papa
caput Ecelesiee est, certe ille preesidere debet
corpori, et nemo alius. Sed confirmant id
etiam Pontifices supra citati, preecipue Leo I,
Julius I, et Nicolaus I, qui docent in Concilio
etiam Niceeno id fuisse confirmatum ; et exem-
plo ejusdem Concilii constat Osium, Vincen-
tium et Victorem, loco Romaui Pontiticis in
eo preesedisse, et primos omnium subscripsis-
se. Idem exemplum habemus in secuuda Sy-
nodo, ut patet ex Epistola Damasi ad ipsam ;
et ex libro nono Tripart., 24. De 3 Synodo,
licet ex parte interierint ejus acta, tamen ex
his quee extant, satis colligitur Cyrillum ut
legatum Sedis Apostolicee preefuisse; eodem
modo in 4 Synodo Chalcedonensi Paschasius
cum aliis prseest, atque ita inquit ; PascJia-
332 DISPUT. XI.
sius, vice Beatissimi ac Apostolicm universa-
lis Ecclesiw Papce, sanctce Synodo prasidens,
subscripsit ; idem facit in 5 Synodo Menas,
legatus Papee, atque adeo in 6, 7, et aliis, et
ex earum actis, et supra adductis satis con-
stare potest. Specialiter in octava, sic subscri-
bit legatus : Ego Donatus, Dei gratia Bpisco-
pns Hostiens. , locum obtinens domini mei
Adriani, Pontificis et universalis Papce, huic
sancta? et universali Synodo prgsens ad vo-
luntatem ejusdem, etc. Ex quibus omnibus
sufficiens traditio hujus rei colligitur; et ratio
preeter omnia adducta id confirmat, quia vi-
delicet necesse est aliquem prseesse in Gonci-
lio generali, ut caput totius corporis; alias
servari non posset conveniens ordo, sed ma-
gna potius confusio esset in Conciliis ; ergo
preerogativa heec concedenda est, maxime illi
qui caput est totius Ecclesiee.
40. Objectio contra proxime ostensa. — Op-
pones in plerisque Gonciliis haberi , preese-
disse imperatores, ut patet tum ex apertis
verbis ; in sexta enim Synodo sic legitur :
Prcesidente piissimo imperatore, etc, ut vi-
dere est actione prima, et II acl8;simile
quid legimns in octava Synodo; tum etiam
ex loci dignitate, nam seepe vel ipsi, vel viri
patricii eorum locum tenentes, in medio se-
dent ; legati vero Sedis Apostolicee ad dexte-
ram, et interdum ad sinistram, ut patet ex
eisdem 6 et 8 Synodis, et ex historia Con-
cilii Chalcedonensis , quam refert Niceph. ,
lib. 15, cap. A. Fatemur quidem interdum
imperatores vel seculares magistratus eam
loci dignitatem usurpasse , non tam jure
quam potcntia ; negamus tamen, proprie lo-
quendo, preefuisse Conciliis, sed tantum af-
fuisse ut nulli tumultus fierent, et ut Con-
cilia majori quadam exteriori auctoritate et
dignitate celebrarentur; de qua re satis mul-
ta diximus sect. 1, ostendentes laicos minime
pertinere ad Concilium generale, tantum ab-
est ut illi debeant preesidere; ubi etiam os-
tendimus, Constantinum, et alios principes et
imperatores digniorem locum in Conciliis
usurpasse noluisse. Videantur multa 96 d.,
cap. JVos ad finem, et cap. Satis, cum simi-
libus.
1 1 . Tertia assertio de fide. — Ostsnditur va~
riis exemplis. — Dico tertio : ad Romanum
Pontificem spectat, defiuitiones et leges a
Concilio generali faetas confirmare. Est certa
de fide, quae ex omnibus supra dictis satis
prohata videtur; breviter tamen ostenditur.
Priiho, traditione et usu Ecclcsiai, nam Ni-
DE CONCILIIS.
caenum Concilium I per epistolam petiit a
Sylvestro , gesta sua ut confirmaret , quo
nostra (inquiunt) regula fixos possit habere
gradus, idque obtinuit, ut patet ex rescripto
Sylvestri ad Concilium ; idem fecit Chalcedo-
nensis Synodus, actione 3, et in allocutioue
ad Martianum Imperatorem rogat ut curet
Synodum Sedis Petri auctoritate roborari ;
quam confirmationem Leo Papa distulit, pro-
pter qusedam privilegia Constantinopolitanee
Ecclesiee tributa ; intercedente vero Valenti-
niano imperatore, et scribente ad Leonem,
judicium Ecclesiarum Orientis suspensum
esse circa decreta Concilii Chalcedonensis,
neque a Sede Apostolica esse confirmata,
Leo tandem confirmavit ob privilegiaAnatolio
concessa, ut patet in epist. 56, 57, 58 Leonis,
ex Gelasio, tomo de Anathematis vinculo, qui
agens de hac Synodo inquit : Totum in sedis
apostolica? situm est potestate, et ita quod
firmavit in Synodo sedes Apostolica, robur
obtinuit ; quod refutavit, habere non potuit fir-
mitatem. Preeterea quinta Synodus confirmata
fuit a Vigilio, ut scribit Nicephor., lib. 17,
cap. 27 ; sexta Synodus a Leone Papa ; Con-
cilium Constantiense a Martino V; Triden-
tinum a Pio IV. Si vero in aliquibus non ex-
tat c.xpressa confirmatio, causa est quia omnia
ih eis facta sunt ex Sedis Apostolicee prees-
cripto; unde confirmatione minime opus ,
habuenuit, ut videre est in secunda et tertia
et aliis Synodis. Atque ita intelligendum quod
Gregorius ait, lib. 6, epistol. 31, ex Concilio
Constantinopolitano V, damnationem Mace-
donii recipi ab Ecclesia, quia nimirum facta
fuerat ex pra^scripto Damasi; canones vero
omnes non recipi, quia nec fuerant ex ordi-
natione Pontificis, nec ab illo confirmati.
Quod idem colligitur ex Concilio Chalcedo-
nensi, actione 5, et Gelasio Papa supra, Epist.
5 ad Episcopos Dardaniee; et ad idem facit
epistola Concilii Ephesini ad Nestorium, et
Agathonis Papee ad sextam Synodum; fac.it
et Innocentius I, Epistol. 25, et quas citavi-
mus ex Leoue. Vide Hosium, lib. 2 contra
Brentium, circa fiuem. Confirmari hoc am-
plius potest ex historiis Pauli, qui Petrum
adiit, uteum eo conferretEvangeliumejusque
auctoritate apud Ecclesiam confirmaretur ,
quod notarunt Tertullianus, libr. & contra
Marcionem, et Hieronym., Epist. ad Augusti-
num ; habetur undecima inter Epist. Aug. ;
Augustinus, 1. 28, contra Faust., c. 4, et simile
est quod Marci Evangelium prius Petrus pro-
bavit, quam Ecclesiee traderetur, ut refert Eu-
SECT. III. AD QUEM SPECTET CONCILIUM GENERALE CONGREGARE, ETC.
333
sebius, lib. 2, cap. 15 in Clemente, et Papia,
et Hieronymus, de Viris illustribus., in Marco.
Confirmatur item ex Eugenio IV in Concilio
Florentino, in decretis unionis, ubi docet Ro-
manam Ecclesiam, omnes universales Synodos
auctoritate Episcopi Romani legitime congre-
gatas, et celebratas, ac confirmatas recipere,
quasi diceret : Et non alias. Denique supra
ostensum late est quemlibet damnatum etiam
bsereseos posse appellare ad Apostolicam Se-
dem, quod signum est tale judicium indigere
confirmatione illius Sedis. Vide Turrecremata,
lib. 3, cap. 47.
Atque hcec de priori parte earum quas auctor initio totius disputationis proposuit ;
posteriorem vero censuimus omittendam, eo quod abunde in disput. 5, sect. 1 , fuerit
explicata, viderique possunt Joannes Arboreus, lib. 5 Theosophice, cap. 6; Salmer., in
Acta Apostolorum, a tract. 79; Bellarm., tom. 2, toto libr. 2 de Conciliorum auctori-
tate, qui rem hanc erudite et copiose pertractarunt ; pr&ter alios quos refert Azor.,
tom. 2, lib. i, cap. 13, ad finem.
FINI3 PRDLE PARTIS TRACTATUS DE FIDE.
TRACTATUS DE FIDE
PARS SECUNDA MORALIS.
PROOEMIUM.
Unaquaeque virtus et propriam habet naturam atque essentiam, et principium est
activum alicujus honestae moralisque operationis ; et ideo integra uniuscujusque
virtutis doctrina duas partes requirit : unam, quse merito speculaliva dici potest,
quia essentiam, et proprielates, objectum, actum, et habilum virtutis contemplalur ;
alteram vero practicam et moralem, quia non solum de his rebus traclat, quaB a
nobis fiunt, sed etiam modo praclico et utili ad mores dirigendos procedit. Igitur de
virtute fidei priorem pariem hactenus tractavimus. Nunc vero posleriorem aggredi-
mur, in qua tria praecipue capita a nobis tractanda sunt. Primum erit de praeceptis
fidei, et eorum obligatione, ac quando et quomodo implenda sint. Secundum erit de
vitiis et peccatis huic virluti contrariis, sive sint omissionis, sive commissionis, ubi
dicendum erit de ignorantia et de infidelitate, tam in genere quam secundum species
ejus. Tertium caput erit de pcenis, praesertim ecclesiaslicis, quse propter haec peccata,
praesertirn haeresim, incurruntur vel imponuntur, et quo ordine et modo imponendse
sint. Prius vero quam primum caput aggrediamur, quia prseceptum fidei supponit
necessitatem ejus, quatenus est medium ad salutem, ante doctrinam de praecepto
de necessitate hac dicendum est ; est enim quasi fundamentum totius materise moralis
ad virtutem fidei pertinentis ; postea vero csetera prosequemur.
DISPUTATIO I, nobis prseceptum ; nihil enim magis homini
injungitur , quam ut suse salutis curam ha-
beat illamque procuret ; obtinetur autem per
media , prsesertim necessaria ; ergo hsee sunt
de necessitate fidei, quatenus medium est ad qu8e maxime homini prajeipiuntur j ergo
salutem consequendam. quidquid necessarium est necessitate medii,
est etiam necessarium necessitate prsecepti ;
\. Necessitas alia onedii, alia prcpxepti. — e converso similiter, quidquid est nobis pree-
Ratio duMtandi pro reprobanda dicta divi- ceptum, est etiam medium necessarium ad
sione. — Friusquam ad quaestiones singulas salutem, juxta verbum Christi Domini, Matth.
de necessitate fidei ad salutem accedamus , 19: Si vis ad vitam ing redi , serva mandata;
oportet generatim cxponere quid sit, et quo- interrogatus enim de mediis qnee ad salutom
tuplex haic necessitas : solent enim Theologi adhiberi oportet, mandata proponit; ergo illa
duplicem necessitatem distinguere : unam vo- sunt praccipua, ct maxime necessaria ; nulla
cant necessitatem medii , alteram necessita- ergo apparct distinctio duplicis necessitatis.
tem prsecepti, quorum membrorum distinctio 2. Qiialis sit illa divisio. — Nihilominus
subobscura videri potest. Nam quidquid est distinctio merito a Theologis data est. Nam
medium necessarium ad salutem, est etiam ad qusestiones morales dislinguendas esl ma-
KT IN ORDINE AD PRjECEDENTES XII.
AN FIDES SIT MEDIUM NECESSARIUM AD SALUTEM.
335
xime necessaria; et imprimis separanda sunt
illa membra ex propriis rationibus formali-
bus, quia necessitas praecepti, ut nomen ip-
sum pree se fert, cousistit solum in obligatio-
ne quae oritur ex superioris imperio; unde in
ordine ad salutem, per se loquendo, solum
inducit necessitatem, quam possumus vocare
per accidens, quia tantum consistit in abla-
tione impedimenti; peccatum enim impedit
salutem ; observatio autem praecepti etiam est
nccessaria ad vitandum peccaturn, et ideo est
etiam necessaria ad salutem. At vero neces-
sitas medii in ordine ad salutem est quasi per
se; oportet enim imprimis, ut sit de medio
per se infiuente et conferente aliquid ad sa-
lutem. Deinde oportet ut ille influxus talis sit,
sine quo non possit salus comparari, alias es-
set in illn utilitas, non vero necessitas.
3. Assignatur multiplex utriusque differen-
tia. — Haec autem differentia, quae est pro-
pria e.t quasi a priori , potest aliquibus signis
ostendi. Primum est, quia necessitas prse-
cepti tantum habet locum in actibus liberis
et honestis, ut est per se manifestum ( sub ac-
tibus omissioues etiam actuum comprehen-
do ) : at vero necessitas medii in res alias
praeter actus honestos cadere potest; habitus
enim gratiae medium est necessarium ad sa-
lutem, et sic de aliis nonnuliis. Hinc est se-
cundum signum , quia necessitas praecepti
tantum habet locum in adultis ratione uten-
tibus ; necessitas autem medii etiam inveni-
tur in parvulis ; nam baptismus est illis ne-
cessarium medium ad salutem, quamvis ca-
paces non sint praecepti. Ulterius vero astrin-
gendo hanc duplicem necessitatem ad adultos,
et ad aliquem liberum usum illorum, potest
duplex alia differentia assignari. Prima est,
quod necessitas praecepti datur in actibus, et
in carentia actuum; necessitas autem medii
solum in rebus vel actibus positivis invenitur;
quia, ut dixi, quod est medium necessarium
ad salutem, habet aliquem infiuxum in illam ;
illum autem habere non potest negatio, sed
ens, seu actus tantum positivus. ALia et magis
usitata differentia est, quod necessitas prae-
cepti de aliquo actu potest excusari per igno-
r mtiam iuviucibilem , ita iit etiamsi actus
non fiat, non obsit saluti, cujus ratio clara
est, quia necessitas praecepti in ordine ad sa-
lutem, soluin est propter removendum pec-
cati impedimentum ; ignorantia autem invin-
cibilis excusat a peccato, ideoque in causa est
ut non observatio praecepti non obstet saluti.
At vero necessitas medii non excusatur per
ignorantiam invincibilem, ut de fide postea
dicemus, et ratio est contraria, quia scilicet
medium non solum est necessarium propter
praeceptum, sed maxime propter suum influ-
xum et causalitatem, quam non suppletigno-
rantia, etiamsi excuset a peccato.
A. Objectio. — Dices : etiamsi medium sit
necessarium, et in re non possit applicari pro-
pter impotentiam et ignorantiam, suppletur
per desiderium, seu votum, aut propositum ;
sic enim adultus qui non potest baptismum
in re suscipere, vel illum prorsus ignorat, po-
test salvari per baptismum in voto ; sic autem
contingit in praecepto, nam quando excusatur
quispiam per ignorantiam a transgressione
praecepti particularis, necesse est ut desiderio
(ut ita dicam) illud impleat, saltem per gene-
ralem propositum servandi omnia praecepta,
quod habere debet ; ergo nulla est differen-
tia.
5. Solvitur. — Respondetur imprimis non
esse universim verum, necessitatem medii
posse per votum suppleri; interdum enim
medium est in re ipsa necessarium, ita ut
etiam propter ignorantiam invincibilem non
excusetur, nisi in re ipsa adhibeatur, quod in
necessitate praecepti nnnquam invenitur.
Exemplum est in fide, ut infra videbimus.
Deinde, quando necessitas medii suppletur per
votum, est per se nerrssarium votum illius
medii, quod in re ipsa pro tunc omittitur, et
in ordine ad illud, et quasi sub fide et promis-
sione implendi illud, si fieri possit, confertur
salutis t ffectus, ut in confessione et baptismo
videre licet. Atvero in praeceptis non ita est;
nam si semel per ignorantiam invincibilem
excusatur obligatio preecepti, per se non est
necessarium propositum quasi supplendi prae-
teritum defectum, sed solum est necessarium
propositum implendi praeceptum illud in futu-
rum, quando similis occasio seu necessitas oc-
currerit.
6. Ad rationem dulitandi in num. 1. — Et
per haec etiam responsum est ad rationem
dubitandi in principio positam ; dicimus enim,
licet necessitas praecepti saepe conjungatur
cum necessitate medii, non tamen semper nec
convertibiliter conjungi, atquehoc satis est ut
inter se distinguantur. Deinde quando in uno
actu duplex illa necessitas concurrit, nou pro-
pterea inter se formaliter confunduntur, sed
suam retinent distinctionem. Imo contingere
potest ut in eodem actu necessitas medii unica
sit, necessitas autem prpecepti sit multiplex ;
nam sub diversis rationibus potest idem actus
336 DISPUT. XII. DE NECESSITATE FIDEI
per diversa praecepta mandari; ut eadem con-
tritio potest prsecipi ex virtute justitise ad
Deum, et virtute charitatis ad seipsum, in
procuranda spirituali salute. Ubi etiam notari
potest, quando hee duse necessitates in eodem
actu conjunguntur , interdum necessitatem
medii oriri ex praecepto, ut in baptismo, vel
confessione, quse ex natura rei necessaria non
sunt, per praeceptum autem facta sunt neces-
saria; quandoque vero e contrario actus prse-
cipitur, quod ex natura sua ad salutem sit ne-
cessarius , ut in contritione et amore Dei,
idemque est, ut videbimus, in actu fidei, in
quo bauc duplicem necessitatem explicaturi
sumus : priorem, id est, medii, in hac dispu-
tatioue, alteram in sequenti.
SEGTIO I.
Utrum fides sit medium ad spiritualem salu-
tem consequendam necessarium.
1. Pelagii error. — In lioc puncto fuit er-
ror Pelagii, qui imprimis negavit fidem esse
per se necessariam ad salutem, quod primum
de parvulis asseruit, non solum quia incapa-
ces sunt actus fidei, sed etiam quia non pu-
tabat eos concipi in peccato, neque indigere
justitia ut salvarentur. Postea idem asseruit
de adultis, quia putabat eos posse salvari per
naturalem Dei cognitionem, et ita simpliciter
posuit de hominibus in statu legis naturalis,
ut refert Augustinus, lib. de Peccato origin.,
cap. 20. In lege autem scripta et gratiee, dixit
necessariam fuisse revelationem aliquorum
eredibilium ex divina providentia, et ad me-
lius esse, non tamen ex necessitate simpliciter;
et praeterea aiebat illarum rerum suffieere
fidem quamdam acquisitam et propriis viri-
bus conceptam. Theologi nonnulli etiam Ca-
tholici ex parte videntur hanc negasse neces-
sitatem, cum quibus disputabimus sectione se-
quenti, et ibi solvemus fundamentum, si quid
esse potest hujus doctrinse.
2. Prima assertio: fides est medium neces-
sarium ad salutem. — Probaiur primo. —
Probatur secundo. — Regula ergo catholica
est, fidem esse simpliciter medium necessa-
rium ad salutcm : ita tradit D. Thomas 2. 2,
qiisest. 2, art. 3, et ibi omnes expositores, et
Scholustici cum Magistro, in 3, distinct. 23,
et quos referam sectione sequenti. Probatur
primo ex sacra Scriptura : nam justus ex fide
vkit, Habacuc, 2. Unde Paulus, ad Hebraaos
QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
1 1 : Sine fide, inquit, impossibile est placere
Deo; placere autem Deo necessarium est ad
sahnem. Atque hanc veritatem ex professo de-
monstrat idem Paulus, tota epist. ad Rom.,
ostendens justitiam legis, sive naturalis, sive
scriptse, non suffecisse ad salutem sine justi-
tia fidei, quod probat exemplo Abrahee, qui
ex fide justificatus est, juxta illud : Credidit
Abraham Deo, et reputatum est illi ad justi-
tiam ; et illum proponit tanquam cxemplurn
omnium qui salvandi sunt. Quod argumentum
prosequitur in tota epistol. ad Galat., ubi ait,
cap. 5 : Nos ex fide spiritum justiti(e accipi-
mus; et ad Ephes. 3 : Gratiaestis sahatiper
fidem, et alia similia sunt infinita pene in
Scriptura. Secundo probatur aperte ex doc-
trina Concilii Tridentini, sess. 6, cap. 1, ubi
describens ordinem justificationis, exordium
illius ponit in vocatione ad fidem, et infra do-
cet baptismum esse Sacramentum fidei, sine
giia nulli unquam contigit justificatio ; quse
verba maxime significant medii necessitatem.
Et in cap. 8 exponit hominem ideo dici justi-
licari per fidem, quia fides est radix et funda-
mentum justitia? ; quid autem magis necessa-
rium ad aedificiurn esse potest, quam funda-
mentum ? Tertio, est hsec communis traditio
sanctorum Patrum ; Chrysostom., in hom. de
Fide et ejus natura : Nullus, inquit, sine fide
vitam habuit ; Ambros., in illa verba 1 ad
Timot. 2 : Vult Deus omnes Jiomines salvos
fieri : Fides, inquit, est qum dat salutem. Si-
milia habet Hieronymus super Epist. ad Ga-
lat., cap. &; prsecipue vero veritatem hanc
defendit Augustinus, epistol. 57, 94 et 157 ; et
de Correptione et gratia, cap. 7, et aliis locis
infra referendis.
3. Notatio pro tertia probatione. — Ut ratio-
ne declarem et ostendam conclusionem, ad-
verto imprimis non esse sermonem de neces-
sitate in ordine ad potentiam absolutam Dei ;
potuisset enim Deus per naturalem coguitio-
nem omnes salvare, si voluisset; nullam enim
id repugnantiam involvit : loquimur ergo de
necessitate secundum legem ordinariam, et a
Deo statutam , qua2 in Scripturis manifesta
est, quam solum possumus ratione ostendere
esse valde conformem natnris rerum, et prse-
sertim rationali, ut ad finem supernaluralem
elevatoc. Deinde oportet distinguere personas;
nam possumus loqui vel de solis adultis ra-
tione utcutibus, vel etiam de parvulis. Aliqui
ergo voluerunt regulam positam ad adultos
restriugere, eo qnod infantes non videanlur
capaces fidei, ut signilicat Innocentius III, in
SECT. I. AN FIDES SIT MEDIUM NECESSARIUM AD SALUTEM.
337
cap. Majores, de Baptisrao. Sed non est ad-
mittenda restrictio simpliciter loquendo , ut
sumitur ex doctrina Augustini, lib. 1 de Pec-
catorum meritis et remissione, cap. 19; tum
quia etiam infantes indigent justitia Christi,
quee sine fide esse non potest; tum deinde
quia locutiones Scripturee universales sunt,
quodjustus ex fide vivit, et similes : infantes
autem etiam spiritualiter vivere possunt; tum
denique propter alia qnee in sequent. sect. la-
tius afferemus.
4. TJt Patres aliqui assertionem de infanti-
bus accipiant. — Planior assertionis sensus. —
Quod igitur ad infantes attinet, citato loco,
etiam illos Augustinus vult salvari per actua-
lem fidem, non propriam et personalem, sed
parentum, vel ebruin, per quos Deo offerun-
tur, quod etiam alibi passim docet; nam lib.
10 Genes. ad litteram, cap. 14 : Antequam,
inquit, infans per cetatem possit secundum spi-
ritum vivere, necessarium habet mediatoris sa-
cramentum, ut quod per ejus fidem nondum
potest, per eorum qui eum diligunt, fiat. Et
serm. 14 de Verbis Apostoli, cap. 13 : Absit
ut ego dicam non credentes infantes ; nam cre-
dit in altero, qui peccavit in aUero; et cap. 19,
inquirens quomodo credant infantes, respon-
det : Fide parentum. Augustinum sequitur
Bernardus, epistol. 77, circa medium. Videri
tamen potest imprimis hoc non esse necessa-
rium, quia licet parentes sint infideles, et in-
fans rite baptizetur, ab heeretico, verbi gratia,
salvabitur. Ad hoc vero juxta mentem Au-
gustini respondendum est, tuuc sufficere fidem
Ecclesiee, cujus sacramentum parvulo appli-
catur; quodtamen non videtur sufficiens, quia
fides necessaria ad salutem debet esse in eo
qui salvatur, quia est fundamentum justitise,
et recipi debet in eo qui justificatur. Quapro-
pter expeditior responsio est, parvulis esse
necessariam fidem, non actualem, sed habi-
tualem. Quod docuit Innocentius III, citato
loco, neque facit contra mentem Augustini
aut Bernardi : solum enim esplicare voluerunt
quomodo parvulis possit fides applicari et in-
fundi, etiamsi actus fidei non sint capaces,
quia videlicet sunt capaces sacramenti fidei,
quod per fidem Ecclesiee vel parentum appli-
catur. Et ita ratio assertionis in parvulis ea
tantum est, quia indigent justitia infusa, sine
qua nemo salvatur ; fides autem habitualis est
quasi pars hujus justitise, juxta doctrinam
Concilii Tridentini, sess. 6, cap. 7.
5. Prolatur jam tertia assertio posita du-
plici medio. — Atque haec ratio habet etiam lo-
XII.
cum in adultis quantum ad habitualem fidem ;
quia vero habitus est propter actum, cujus
adulti jam sunt capaces, ideo etiam est cer-
tum, adultis actum fidei esse medium neces-
sarium ad salutem. Distinguenda vero est du-
plex salus : una inchoata per gratiam vise, al-
tera consummata, seu consummanda in glo-
ria, et ex utraque possunt diversee rationes
reddi. Primo enim est hoc medium necessa-
rium ad justitiam assequendam, quia adultus
non consequitur justitiam, nisi per propriam
dispositionem ; dispositio autem fundari debet
in fide ; nam propterea dicitur fundamentum
et radix justitiee. Propter quod etiam dicere
consuevit Augustinus fidem dari, ut per eam
csetera impetrentur, ut epist. 105, et seepe ali-
bi. Item ad progressum justitiee, et preesertim
ad charitatem necessaria est fides; nam, ut
dixit Gregorius, homil. 16 in Ezech., circa fi-
nem : Nisi fides prius teneatur, ad spiritualem
amorem nullo modo pertingitur. Et ratio etiam
ex philosophia desumpta est, quia amor sup-
ponit coguitionem sibi proportionatam ; quae
ratio convincit saltem ex natura rei, quidquid
sit de potentia absoluta, de qua, ut dixi, non
disputamus. Secundo, redditur ratio ex parte
ultimee salutis. Nam finis ad quem tendimus,
est perfecta scientia, seu visio Dei : est autem
valde consonum naturse hominis, ut ad per-
fectam cognitionem per imperfectam, et ad
scientiam per fidem perveniat : hunc ergo or-
dinem voluit Deus servari etiam in via salutis,
juxta illud Isai. 7 : Nisi credideritis , non in-
telligetis , et Job. 41 : Auditu auris audivi te,
nunc autem oculus meus videt te. Unde Augus-
tinus, tract. 27 in Joan., circa illud capit. 6 :
Nos credidimus et cognovimus : Non cognoti-
mus, ait, et credidimics, sed credidimus et co-
gnovimus. Credidimus enim ut cognosceremus ;
nam si prius cognoscere et postea credere velle-
mus, nec credere nec cognoscere valeremus. Et
ideo etiam dicunt Theologi, quod in patria vi-
sio respondet fidei; unde etiam sumitur opli-
ma ratio ex merito illius visionis; nam cum
intellectus elevari debeat ad tam perfectam
scientiam, merito ab illo postulatur, ut prius
captivetur in obsequium fidei.
6. Secunda assertio lipartita. — Prima pars
probatur primo ex Scriptura. — Probatur se-
cundo ex Conciliis. — Secundo, dicendum est
hanc fidem, quse est medium necessarium ad
salutem, debere esse supernaturalem, saltem
ex objecto formali. Heec assertio, maxime quo-
ad priorem partem, est eeque certa ac preece-
dens. Probatur primo ex Scriptura : nam cum
22
338 DISPUT. XII. DE NECESSITATE FIDEI
Paulus, ad Hebr. 40, dixisset : Justus ex fide
tizit, statim subjungit : Est autem fides sul-
stantia remm sperandarum, argumentum non
apparentium ; quse est descriptio supernatura-
lis fidei secundum omnes Theologos, ut supra,
disput. 6, sect. 2, vidimus; et paulo post de
eadem fide subdit : Sine fide impossibile est
placere Deo : ergo heec fides, quce necessaria
est ad placendum Deo, supernaturalis est.
Unde ad Romanos primo, allegans Paulus ea-
dem verba : Justus ex fide vivit, de fide Christi
intelligit, quam dicit necessariam esse ad sa-
lutem; et de eadem loquitur in aliis locis su-
pra citatis. Uncle ad Philipp. 1 generaliter de
hac fide dicit, nobis pro Chnsto donari; et
Christus Dominus, Joan. 6, fidem vocat opus
Dei, quia est opus supernaturale; ergo est sur
pernaturalis illa fides, quee est necessaria ad
salutem. Secundo sumitur heec veritas ex Con-
cilio Tridentino, sess. 6, canon. 3, de Justifi-
catione : Si quis dixerit posse hominem crede-
re, sicut oportet, sine prceveniente Spiritus
Sancti inspiratione, et ejus adjutorio, anathe-
vna sit. Tlla autem fides, de qua hoc definit,
est necessaria ad justificationem; ergo talis
esse debet illa fides, ut non viribus naturee,
sed gratiee haberi possit; est ergo supernatu-
ralis ; atque hoc modo probari potest assertio
ex Conciliis Milevitano et Arausicano, defi-
nientibus fidem non posse haberi sine gratia ;
loquuntur enim de fide ad salutem necessaria,
et ad idem afferri possunt infmita prope Au-
gnstini testimonia ' , quibus hanc veritatem
contra Pelagianos confirmat, quee ad materiam
de gratia spectant, et ideo illa omitto, sufficit-
que unus liber de Prsedestinatione Sanctorum,
cap. 2.
7. Probaiur tertio ratione. — Ratione pro-
batur conclusio, quia vel est sermo de actuali
fide, vel de habituali. De habituali certum est
neminem salvari, nisi prius in vita mortali
habitum fidei infusce obtinuerit, quia non po-
test salvari, nisi viator justificetur, et a pec-
cato mundetur : justificatur autem formaliter
per justitiam babitualcm infusam ; ergo sine
hac justitia nemo salvatur. Sed, ut supra uixi,
habitus fidei est vel pars, vel fundameiitum
hujus justitiee ; ergo sine habitu fidei nemo
salvatur. Atque heec ratio procedit de ha-
bitu supernaturali infuso, quia talis conditio-
nis est justitia sanctificans, et communis est
rarvulis cum adultis. Ulterins vero, quoad
cdullosprobatur assertio etiam de actuali fide,
1 Vide 1. 2 de Grat., a cap. 4.
QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
ex eodem fere principio supra posito, quod
adulti non consequantur justitiam sine dispo-
sitioue proportionata ; ergo sicut justitia illa
est supernaturalis quoad habitum fidei. ita
dispositio debet esse supernaturalis quoad ac-
tum. Et ideo dixit Grcgorius. hom. 27 in
Ezech., eos qui ratione uti possunt, sine tri-
bus virtutibus Theologicis non salvari, quod
certe intelligit etiam de actibus, quia actus
quoque in illis, qui ratione utuntur, sunt ne-
cessarii. Porro assertio hsec fundamentum ha-
bet in Concilio Tridentino, sess. 6, cap. 7, et
in D. Thoma, \. 2, queest. 113, artic. 2 et &.
Et confirmari potest ratione supra tacta, ex
fineque desumpta. Nam visio Dei, ad quam
per fidem tendimus, est omnino supernatu-
ralis ; ergo etiam fides, per quam tendimus,
ut sit proportionata fmi, debet esse ejusdem
ordinis ac supernaturalis. Alias etiam ratio-
nes slatim addemus.
8. Secunda pars prodatur. — Prolatur se-
cundo. — Hinc facile probatur altera pars as-
sertionis, videlicet hanc fidem maxime esse
debere supernaturalem ex objecto formali, et
ratione credendi, quee est Deus ipse. Quod op-
time probatur ex verbis illis : Credidit Abra-
ham Deo, et reputatum est illi ad justitiam ,
Genes. 15. Ex quibus necessitatem fidei ac
justitiae colligit Paulus ad Rom. -4. Ergo talis
fides ex parte objecti formalis necessaria est
ad justitiam, qualis fuit in Abrahamo. Illa
autem habuit pro objecto rationeque formali
credendi Dei auctoritatem ; hoc enim siguifi-
cant illa verba : Credidit Abraham Deo. Et
heec est fides, quam Scriptura semper laudat,
atque a nobis exigit, praesertim Paulus ad
Hebr. 11, et aliis locis supra citatis. Ratio
vero speculativa (ut sic dicam) est. quia actus
fidei ex objecto formali vendicat, ut superna-
turalis sit essentialitcr, ut supra visum est ' .
Ratio quoque moralis est imprimis, ut fides
omnium salvandorum una sit, juxta illud ad
Ephes. k : Unus Deus, una fides ; si autem
omnium fides non in una Dei auctoritate nite-
retur, non possent viatores omnes in unam
fidem convcnire; ergo debuit ejusmodi fides
fundari in auctoritate divina. Antecedens pro-
batur, quia omnes homines tendunt in unam
beatitudinem ; ergo debent tendere per eadem
media essentialia, quorum unum est fides ;
ergo oportuit hanc fidem esse ejusdem ratio-
nis,in omnibus qui ad beatitudinem tendunt.
1 Disput. 3, sect. \, a num. 6, sect. 5,
num. I.
SECT. II. AN FIDES SEMPER SIT NECESSARIA IN RE, AN ALlQUANDO, ETC.
539
Quod etiam fuit conveniens, ut in unum cor-
pus Ecclesise possent congregari, eademque
vera fide dirigi et conservari. Denique ut ea
fides esset omnino certa et infallibilis, qualis
esse debuit in ordine ad salutem aeternam,
necessarium fuit in divina auctoritate fundarL,
quia omnis aiia fallibilis est, et humana etiam
ratio ssepe decipitur. Est ergo necessaria
fides, quee ex objecto formali divina et super-
naturalis sit; an vero ex objecto etiam mate-
riali esse debeat supernaturalis, dicam in sec-
tione tertia.
SECTIO II.
An fides semper sit necessaria in re ipsa,vel
aliqua exceptio admittenda sit in qua fides
in voto sufflciat.
1. Opinio negatka. — Ejus fundamentum.—
Haec quaestio de actuali fide movelur ; nam in
habituali locum non habet, cum realis justifica-
tio semper sit necessaria ; et ideo de solis etiam
adultis qusestio tractatur. In qua fuit Catholi-
corum quorumdam opinio, posse hominem in
aliquo casu salvari sine fide, per cognitionem
naturalem, vel Dei, vel boni honesti, si per
voluntatem faciat quod in se est, ad vitandum
malum et operandum bonum ; quam opinio-
nem refert D. Thomas ad Rom. 2, et iilam
non reprobat. Eamdem tenuit Vega, lib. 6 in
Concilium Tridentinum, cap. 20 et 21 ; et
Soto, lib. 2 de Natura et gratia, cap. \\, qui
tamenin ea non persistit, ut infra dicam. Et
de gentibus ante Christi adventum, 4videtur
ita sensisse Clemens Alexandrinus , lib. 6
Stromatum; ait enim potuisse salvari per
aliam fidem. Idem significat Justinus Martyr
in Apologia 2 pro Christianis ; et Chrysosto-
mus, homilia 37 in Matth. Vega tamen gene-
raliter loquitur de omni tempore et de homi-
nibus habentibus ignorantiam invincibilem
Evangelii, aut revelationis divinse, aut etiam,
si fieri potest, ipsius Dei. Potest heee opinio
primo fundari in illo Pauli acl Romanos pri-
' mse, ubi de Philosophis ait : Cum cognovissent
Deum, non sicut Deicm glorificaverunt, aut
gratias egerunt. Videtur enim supponere ha-
buisse illos sufficientem cognitionem ad glori-
ficandum et laudandum Deum; nam propterea
illis vitio datur, quod non fecerint : qui au-
tem glorificat, et honorat Deum, salvabitur,
juxta illud ejusdem Pauli cap. 2 : Qloria et
honor omni operanti honum. Unde ibidem ait:
Gentes quce legem non lialent, naturaliter quce
legis sunt faciunt, et adjungit : Factores le-
gis justificdbuntur : ergo illa cognitio poterat
ad justitiam sufficere.
2. Secundum fiindamentum. — Confi.rma-
tur. — Secundum , et priucipale fundamen-
tumhujus sententise est, quia media simplici-
ter, et in re ipsa necessaria ad salutem, om-
nibus viatoribus adultis sunt possibilia; sed
in aliquo casu alicui homini est impossihilis
fides in re ipsa ; ergo poterit sine illa per alia
media sibi possibilia salvari. Consequentia est
optima, et formalis; major etiam supponitur,
quia Deus, qui vult omnes Jwmines salvos fieri,
omnibus dat sufficientia media ad salutem ;
ergo a nullo exigit aliquid illi impossibile, ut
salvari queat; minor vero probatur, quia ple-
rique mortales habent ignorantiam invinci-
bilem fidei, cum non possint credere sine prce-
dicante, ad Roman. 10; multi vero noh habue-
runt yreedicantem, ut per se et ex facto vide-
tur evidens, non solum ante adventum Chris-
ti, et praeclicationeni Apostolorum, sed etiam
postea in multis proviuciis. Et augetur diffi-
cultas ex quadam doctrina divi Thomaa, 1 . 2,
quaest. 89, art. 6, ubi de puero perveniente ad
usum rationis, qui nihil de fide vel de Deo au-
divit, docet, si tunc faciat quod in se est, deli-
berando quid deceat ac non~deceat, secundum
rectam rationem, fore justificandum. Ex qua
doctrina sic argumentor : homo ille jam adul-
tus non potest facere quod in se est fide uten-
do, cum sioponatur nondum illam habere ;
ergo faeiet recta ratione naturali utendo ; er-
go tunc sufficit naturalis cognitio sine fide ad
justifi^ationem.
3. Evasio. — Replicaiur primo. — Dicetur
fortasse eum, qui in illo articulo facit quod in
se est, non immediate justificari, sed illumi-
nari a Deo, ut si crediderit, justificari possif.
Hoc vero non satisfacit primo, quia non mi-
nus supernaturalis est illuminatio quam justi-
ficatio, quatenus utraque est opus gratiae;
ergo si homo per cognitionem naturalem po-
test disponi ad supernaturalem illuminatio-
nem, etiam potest immediate disponi ad jus-
tificationem ; non est enim magis promissa
gratia illuminans, quam justificans, facienti
quod in se est per cognitionem naturalem.
Secundo non est verisimile Deum exigere me-
dium ad justitiam obtinendam, quod sine rni-
raculo fieri non potest; sed illuminari et do-
ceri de fide sine prsedicante, est miraculum, et
praeter legem ordinariam traditam a Paulo
ad Roman. 10; ergo non est verisimile exigi
a tali homine hujusmodi illuminationem ; er-
340 DISPUT. XII. DE NECESSITATE FIDEI
go immediate debetur illi gratia sanctificans,
ne sit illi impossibilis justificatio. Tertio non
potest id satisfacere intentioni D. Thomae in
illo loco ; nam ita docet, ne contingat homi-
nem, in peccato originali permanentem, pec-
care prius venialiter quam mortaliter ; hoc au-
tem inconveniens non evitatur, si necessaria
csset nova illuminatio, et consequenter nova
deliberatio circa illuminationem recipiendam ;
nam tunc magna temporis mora esset necessa-
ria, priusquam ad justificationem et remissio-
nem peccati originalis perveniretur, in qua
proinde mora potest facile homo prius venia-
liter peccare quam mortaliter., quia potest fa-
cile retrahi voluntarie ad cogitationem otio-
sam, vel aliquid simile ; ergo oportet asserere,
quam primum faciat quod in se est, justifica-
ri. Quo argumento convictus, videtur in hanc
partem inclinare Victoria, in Relectione de
puero perveniente ad usum rationis, part. 3.
4. Tertium fundamentum. — Tertio princi-
paliter suaderi potest hsec sententia, quia me-
dia necessaria ad salutem non solent semper
esse necessaria in re ; nam in casu necessita-
tis votum sufficit, quod inductione fere in om-
nibus aliis ostendi potest, baptismo, pceniten-
tia, et similibus. Ergo idem dicendum est in
fide. Probatur consequentia, tum quia nulla
est ratio cur hoc medium magis onerosum
quam aliud ponatur ; tum deinde quia eadem
militat ratio ; ideo enim in aliis dicimus suf-
ficere votum, ne vel salus fiat impossibilis,
vel ad miracula recurratur : hsec autem ratio
aeque cogit in fide ; tum denique quia non
minus potest votum fidei concipi ante fidem
in re, quam votum baptismi vel pcenitentiae :
id enim votum non semper requiritur explici-
tum, sed implicitum sufficit, quale cernitur,
quando particulare aliquid in universali con-
tinetur ; sic autem in preesenti, in desiderio
placendi Deo (quod haberi potest per rationem
naturalem) implicite continetur desiderium
eredendi, et habendi fidem ; ergo hoc sufficiet
ad salutem, saltem in casu necessitatis in quo
accessus ad Deum per fidem est impossibilis.
5. Tertia assertio. — Nihilominus dicendum
primo, actum fidei ita esse necessarium ad sa-
lutem omni adulto, ut nullus omnino in ullo
temporc, loco, vel occasione sine illo justificari
potuerit ; itaque ab hac regula nulla admit-
tenda est exceptio. Hanc assertionem in eo
gradu certam esse censeo, ut absque errore
in fide negari nequeat. Docuit illam D. Tho-
mas2. 2. quoest. 10, art. \, ad A, et ad Heb.
\ i ; et retractando priorem senteutiam, idem
QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
docuit Sotus in eodemloco deNatura etgratia,,
in posteriori editione, et iterum in A, distinct.
I, quaest. 2, art. 3, et in fine totius quarti in
recognitione suorum operum ; Cano, Relectio-
ne de sacrament. in genere, part. 2, qucest. 2,
conclus. 1 , et contra Vegam, Medina, lib. 4
de Recta in Deum Fide, cap. 7; Benedictus
Pereira, ad Roman. \, disput. 11, et cap. 2,
disp. 8 ; Valentia 2. 2, disp. \, quaest. 2,
punct. 2; sumiturque ex iis quse tradunt Tur-
recremata , lib. 1 , in summa de Ecclesia,
c. 21 et 22 ; Gaspar Cassalius, lib. 1 de Qua-
dripartita justitia, cap. 11 et sequentibus;
Cajetanus ad Roman. 2, et super D. Thomam
in locis ex 2. 2 adductis, ubi cseteri expositores
communiter.
6, Prolatur primo ex Scriptura. — Prbba-
tur primo ex locis Scripturse allegatis sectione
prsecedenti, quse universalem continent regu-
lam, a qua non licet exceptionem facere, sine
ejusdem Scripturse , vel Ecclesiee auctoritate.
Duo tamen loca possunt specialiter ponderari.
Unum est illud Pauli ad Hebr. 11 : Sine fide
impossiiile est placere Deo, quod sine ulla du-
bitatione (quidquid Vega supra indicet) de
vera et specifica cognitione fidei intelligendum
est, ut supra ex aliis verbis ejusdem Pauli pro-
bavi, et ex ejus intentione est evidentissimum.
Deinde ex illo principio colligit Paulus, Enoch,
qui Deo placuit, habuisse fidem, et sic de aliis
singularibus ; quae collectio non esset firma,
si aliquem particularem hominem ab illa regu-
la liceret excipere. Alter locus est ad Rom. 3 :
Quem proposuit propitiationem per fidem in
sanguine ipsius, scilicet Christi ; ex quo colli-
gimus tam necessariam esse unicuique fidem,
quam est necessaria redemptio Christi et fruc-
tus illius ; sed ab hac regula , quod nemo nisi
per Christum salutem consequitur , nulla potest
cogitari exceptio ; ergo neque ab illa, quod
sine fide nemo sit salcus, quia per fidem fruc-
tus passionis Christi applicatur, ut illis verbis
dicitur, per fidem in sanguine ipsius , et conso-
nat illud ejusdem epistolae ad Rom. 1 : Justi-
tia Dei revelatur ex fide in fidem , id est, in
omni tempore per successionem fidei implicitae
et explicitae. Unde est etiamillud ad Rom. 10:
Quicumque invocaverit nomen Domini salvus
erit; quomodo autem invocabunt, in quem non
crediderunt. Idem confirmatur ex illo 2 ad
Cor. 4 : Ilalentes eumdem spiritum fidei; nam
licet status fidei receperit mutationem vel in-
crementum, ut in superioribus tradidimus ,
fides tamen in omni tcmpore et omnibus ne-
cessaria fuit^ ut recte expendit Chrysostomus
SECT. II. AN FIDES SEMPER SIT NECESSARIA IN RE, AN ALIQUANDO, ETC.
341
in Psalmo 115; qui etiam ponderat non tan-.
tum dixisse Apostolum : Habentes eamdem
fidem, sed etiam : Habentes eumdem spiritum
fidei, quia semper et omnibus est necessaria
fides, quse sit ejusdem Spiritus Sancti donum :
unde etiam dicitur Sapientiee 9 : Sanati sunt
quicumque placuerunt tibi , id est , bomines
quicumque a peccato mundati sunt, ubi per
sapientiam omnes fidem intelligunt, ut testa-
tur Lorin. ad eum locum.
7. Prolatur secundo ex Concilio Tridentino.
— Secundo, probatur hsec veritas ex Goncilio
Tridentino, sess. 6, cap. 7 , ubi loquens de
fide, ait : Sine qua nulli wiquam contigit jus-
tificatio ; quibus in verbis distributiones duas,
temporum scilicet et personarum adhibet ;
nullo ergo modo potest fieri exceptio alocutio-
ne iam absoluta ; et quamvis verum sit id di-
xisse Concilium quasi obiter, non directe defi-
niendo, nihilominusrem tradit doctrinam fidei
proponendo ; unde nullo modo de absoluta il-
lius sententiae veritate dubitari potest, praeser-
tim quia canone tertio, definit, ftJen, quce
sine Spiritus Sancti auxiiio haberi non potest,
esse necessariam ad justiftcationem, quee est
etiam generalis regula, in qua nulla potest
admitti exceptio : alias non fuisset sufficiens
illa definitio, ut Concilium intendif, oontra Pe-
lagianos. Simile argumentum sumitur ex
cap. 8, ubi deelarat, fidem esse justitice fanda-
menlum; dequo argumento statim plura dicam.
8. Pro^alur tertio ex Patribus. — Tertio
sumitur ha?c sententia ex Patribus. Leo Papa,
serm. 4 de Nativitate affirmat, nihil esse posse
sanctum sine fide. Quod comprobat ex illis tes-
timoniis : Justus ex fide vivit ; et : Sine fide
impossibile est placere Deo. Fulgentius, libro
de Fide ad Petrum, statim in principio : Sine
fide nulla potest prodesse, imo neque esse con-
zersio; et iterum : Sine hac fide nemo ad filio-
rum numerum potest pertinere. Augustinus
multus est in hac veritate asserenda : nam li-
bro de Sermone Domini in monte, cap. 9 :
Ubi vera, inquit, fides non est, nec potest vera
esse justitia, et super Psal. 31, in preefatione,
non solum in singulis hominibus, sed etiam
in singulis operibus, docet fidem esse funda-
mentum pietatis, ita ut sine illa esse non pos-
sit. Unde in epist. 157, scribit nullam cujus-
cumque aetatis aut sexus personam potuisse
sine fide justificari; et serm. 38 et 181 addit :
Neque in hac vita, neque in futura : et similia
habet 2 de Peccatorum meritis, cap. 9; et de
Correptione et gratia, cap. 7. Idemque ex-
pressit Bernardus, epist. 77.
9. Prima ratio pro eadem assertione. —
Secunda. — Tertia. — Evasio quorumdam. —
Occluditur. — Rationes sumi possunt ex pro-
prietatibus fidei : est enim fundamentum jus-
titice, ut ex Concilio adduximus; est etiam
radix, ut loquitur Ambrosius, lib. 2 de Caim
et Abel; et Gregorius, 22 Moralium, cap. A.
Est etiam janua ad vitam, ut ait Cyrillus, lib. 4
in Joanuem, cap. 9 ; sed sine fundamento non
potest sedificari, nec sine radice fructificari,
neque ad vitam ingredi , nisi per januam :
ergo; etc. Secundo, nemo potest salutem con-
sequi nisi in Ecclesia, quia extra Ecclesiam
non est salus, ut dicitur in cap. Firmiter, de
Summa Trinitate; sed fides est quasi essentialis
forma , et vinculum quo uniuntur membra
Ecclesise ; ergo sine fide non potest esse salus,
neque in aliquo homine particulari inveniri.
Tertio, est ratio veluti a priori, juxta materiae
capacitatem, quia nemo potest justificari sine
formali justitia, neque ab hac regula potest
exceptio fingi ; quomodo enim erit effectus
formalis sine forma ? Et ideo diximus princi-
pio sectionis , habitualem justitiam omnibus,
tam adultis quam parvulis, sine exceptione
esse necessariam^, quia supponimus illam esse
formam justificantem ; sed adultus non potest
consequi hanc formam sine conveuiente dis-
positione, a qua regula nulla etiam potest
fieri exceptio, tum propter doctrinam Conci-
lii Tridentini, et communem totius Ecclesias
intellectum ; tum etiam quia alias posset
adultus justificari sine proprio actu, et ita
nulla posset reddi ratio cur omnes perve-
nientes ad usum raiionis, nec tunc mortaliter
peccantes, non statim justificentur. Est ergo
necessaria dispositio ; ergo et fides cum ea-
dem universalitate, et sine exceptione. Pro-
batur ultima consequentia, quia alias posset
quispiam se disponere ad justitiam per solas
vires arbitrii rationemque naturalem, quod
est Pelagianum. Occurrunt aliqui , ut legitur
apud D. Thomam, ad Rom. 2, licet ex parte
intellectus interdum sufficiat naturalis cogni-
tio, ex parte voluntatis semper requiri auxi-
lium gratise , ideoque non sequitur allatum
inconveniens. Sed contra obstant duo : pri-
mum, quia vel illud opus gratise, quod est in
voluntate, attingit perfectionem charitatis, vel
illuc non pertingit. Si hoc posterius dicatur,
id certe non potest sufficiens esse dispositio,
quia supponimus non ^ntervenire sacramen-
tum. Si autem ille actus est charitatis, necesse
est ut antecedat fides , sicut dixit Augustinus
in Psal. 67, quia nemo, inquit, amat Deum,
34-2 DiSPUT. XII. DE NEGESSITATE FIDEI
nisi credat in Deum, et supra etiam tractatum
est. Secundum obstat, quia etiam Pelagianum
est asserere, ex parte intellectus non esse ne-
ces-arium auxilium gratiee acl justiiicationem,
ut probat Augustinus in lib. de Prsedest. San-
ctorum , et convincitur ex verbis Pauli , 2
ad Corintb. 3 : Non sumus sufficientes cogi-
tare aliqidd ex nobis, quasi cx nobis, utique
quod ad justitiam conferat et utile sit.
40. Secunda assertio. — Probatur assertio
auctoritate. — Dico secundo : actus fidei in adul-
to ita est medium necessarium ad consequen-
dam justitiam, ut sempersitnecessarium in re,
et in voto solo non sufficiat ; loquor in asser-
tione de consecutione justitiae, quia si adultus
fuerit in infantia baptizatus, posteaque per-
veniat ad usum rationis, ac contiugat brevi
tempore vivere sine peccato mortali, et sine
actu fidei, saivabitur; quia ad conservandam
justitiam satis est non peccare mortaliter,
etiamsi fides non exerceatur ; tunc autem licet
ille, qui salvatur, sit adultus, non salvatur (ut
ita dicam) tanquam adultus, sed tanquam in-
fans, quia per medium commune iiifantibus
salvatur, et postea in ordine ad salutem, vel
contra illam, nibil tanquam adultus est ope-
ratus. Sic ergo deelarata assertio probari po-
test ex verbis Cbristi, Marci ultimo : Qui cre-
dideritet haptizatus fuerit, salvus erit ; qui vero
non credidcrit, condemnabitur ; addita ponde-
ratione Bernardi in epistola 77. Notat enim,
cum prius cle baptismo et fide Cbristus esset
loeutus, postea de sola fide dixisse : Qui non
crediderit, condemnabitur, quia nimirum bap-
tismus non est necessarius in re tantum, sed
autinre, aut invoto; fides autem est semper
necessaria in re. Deinde confirmant banc ve-
ritatem omnia quee in prsecedenti assertione
adduximus. Nam Paulus, ad Hebra^os II, non
solum probat babuisse antiquos justos fidem
in voto, vel, sub disjunctione, in re, vel in
voto, sed dcfmite ostendit babuisse formalem
fidem in re ipsa ; ergo in eodem sensu dicit ,
sine fide impossibile esse plarere Deo ; et, jus-
tum ex fide vivere; ergo similiter in aliis lo-
cis, in eodem sensu ait , per fidem applicari
nobis redemptionem Cbristi, et per fidem jus-
tificuri bominem, utique tanquam fnndamen-
tum et radicem, utexposuit Tridentinum. At-
quc ex bacetiam proprietate fidei, eadem veri-
tas convincitur, quia fundamcntum oportet in
re ipsa poni, ut reliqua valeant in ipsofundari.
Ac denique ita Patres intellexeinnt ba^c tes-
timonia, nunquamque distinclioncm illam de
re vcl voto ad fidem applicarunt, vel etiam
QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
insinuarunt; ergo neque a nobis admittenda
erit.
1 1 . Notandum pro secunda probatione. —
Ut autem propria ratio bujus veritatis magis
constet, et difncultas in contrarium dissolva-
tur, distinguere imprimis oportet inter me-
dia necessaria ad salutem, quee consistunt in
actibus internis vel externis. Nam externa
non sunt per se et ex natura sua necessaria
dispositio animee, quse in interna perfectione
et reformatione consistit, sed necessaria sunt
ex sola institutione divina : veluti baptismus,
confessio oris, et si quse suut similia. Atque
ad baec media optime accommodatur illa dis-
tinctio, et vix in alio sensu in usu Patrum
et Conciliorum invenietur ; et ratio est, quia
sine illis mediis, in re ipsa applicatis, possunt
baberi interiores actus, qui sint sufficientes
dispositiones ad justitiam , quibus Christus
Dominus, per suam institutionem, antiquam
causalitatem non abstulit, sed addidit medio-
rum externorum necessitatem , vel babitudi-
nem ad illa, quando in re ipsa applicari non
possent. At vero de mediis internis est longe
diversa ratio , quia in ipsis consistit interior
justitia, vel necessaria dispositio ad illam,
ideoque illa non facile supplentur per votum,
nisi in re adbibeantur ; quia vero actus fidei
unum est ex mediis internis, ideo non est ea-
dem ratio de ilio ac de externis mediis. Dixi
autem, non facile, quia inter interna media
fieri aliquando potest, ut aliquid sufficiat in
voto, si in aliquo necessitatis casu non possit
in re ipsa applicari, sicut in materia pceni-
tentise, disp. 4, sect. 2, a num. 9, concessi-
mus de formali dolore peccatoris, vel de pro-
posito in futurum ; quare, ut ostendamus id
non habere locum in actu fidei, addendum
est, cum heec media interna siut supernatu-
ralia, non posse unum contineri in alio tan-
quam in voto, nisi etiam illud supernaturale
sit; imo necessarium esse ut in tali ordine ba-
beat excellentiam, per quam possit aliud in
virtute et in proposito continere. Et bac ra-
tione, amor Dei super omnia per votum sup-
pleri nequit, nisi actus ille ejusdem cbaritatis
sit, quia actus est excellentior reliquis; unde
in nullo alio sufficienter continctur in virtu-
tc, seu voto; ipse autem amor abunde po-
tcst continere ac supplere rellqua , quia, ut
dixit Paulus, Charitas omnia credit , omnia
susiinet, etc.
12. Sccunda prohatio. — Covfirmatur. —
Hiuc ergo coneluditur actnm fidei non posse
in voto suilkcre ; nam vel contineretur in ali-
SECT. II. AN FIDES SEMPER SIT NECESSARIA 1N RE, AN ALIQUANDO, ETC.
31;
quo actu intellectus, vel in actu voluntatis.
Non in actu intellectus, siquidem ante actum
fidei omnis actus intellectus, qui non est ex
revelatione fidei, est naturalis, et ideo neque
virtute, neque Eequaliter, ut sic dicam, potest
actum fidei continere. Nec refert quod aliquis
actus intellectus ante fidem possit esse ex ali-
quo auxilio gratiee, quia semper auxilium il-
lud erit ordinis naturalis, quod proinde non
sufficit ad elevandum actum ad ordinem, seu
speciem supernaturalem , in quo ordme est
actus fidei ; nunquam ergo potest supplere
fidem. Nec etiam illud votum esse potest in
actu voluntatis, quia propositum voluntatis
ante fidem, quantumvis perfectum ex aliquo
auxilio gratise cogitetur, non excedit natura-
lia objecta, ideoque non attingit supernatu-
ralia preecepta, neque illa in voto continet,
aut actus illorum. Cum ergo actus fidei su-
pernaturalis sh% non potest contineri in voto,
in tali proposito ; quia ergo ante fidem ( sub
qua tam assensum quam voluntatem creden-
di comprehendimus ) non supponitur actas
supernaturalis in intelleetu, aut vohmtate,
plane non potest necessitas fidei per votum
suppleri. Quod sic tandem in hac forma argu-
mentandi concluditur. Quando medium per
se necessarium in re suppletur per votum, id
votum in re ipsa adhibetur per alium actum,
ncque in hoc potest in infinitum procedi ;
ergo sistendum est in aliquo actu, qui ita sit
necessarius in re, ut non possit per alium,
tanquam per votum, suppleri ; ergo maxime
sistendum in actu fidei propter discursum fac-
tum.
43. Solvitur primum fundamentum in num.
4 . — Superest ad fundamenta contraria^ sen-
tentiee respondere. Primum sumebatur ex
quibusdam verbis Pauli ad Rom. 1. Priora
verba erant de gentibus , qui cum cognovis-
sent Deum , non sicut Deum glorificaverunt ,
quorum sensus non est potuisse gentes per
illam cognitionem ita converti ad Deuna, ut
justificarentur, sed potuisse honorare aliquo
modo verum Deum, et non idola ; propterea-
que, quod ita non feeerunt, posuisse impedi-
mentum gratiee Dei , et ideo fuisse deser-
tos, etc. Alia verba erant : Cfentes quce legem
non Tiabent, etc, de quibus est controversia
inter Augustinum et alios Patres,, an sint in-
telligenda de gentibus infidulibus, vel de jam
conversis ad fidem, quam late agitavi in lib.
4 de Gratia, c. 8, a n. 13 ; nunc breviter di-
co, licet intelligantur de infidelibus, non esse
sensum eos fecisse omnia quse sunt legis na-
turalis, sed nonnulla, siquidem neque. Paulus
ipse dixit : Omnia ; idque sufficiebat ad os-
tendendum legem naturalem esse scriptam
in corde ; quod Paulus intendebat. Quando
vero addit factores legis justificari, loquitur
de his qui totam legem observant spiritu fi-
dei, si sermo sit eo in loco de justitia apud
Deum.
44. Solvitur secundum in num. 2. — Lib.
4 de Gfratia, a cap. 8, et lib. 4 de Priedestin.,
cap. 3. — Secundum fundamentum supponit
posse dari in aliquibus infidelibus ignoran-
tiam invincibilem fidei^, quod nunc admitti-
mus ; infra enim disputandum est. Supponit
deinde omnibus adultis conferri aliquo modo
in hac vita auxilium sufficiens ad salutem,
quod etiam verissimum est, ut ex materia
de gratia et de prsedestinatione suppono. Ex
his autem principiis, non recte infertur infi-
delem ignorantem fidem inculpabiliter posse
per cognitionem naturalem salvari, sed solum
sequitur posse habere fidem, et Deum esse
paratum ad eum illuinmandunij et auxilian-
dum illi, ut credat, si per eum non steterit.
Stat autem per hominem^ quoties ratione na-
turali prave utitur. Unde si talis infidelis fa-
ceret quod in se est per rationem naturalem
et per alia subsidia quaa Deus sua providen-
tia illi confert, illuminaretur, non ex merito
ipsius, sed ex pura gratia , quam omnibus
dare paratus est.
1S. Ad confirmationem ibid., et ad 4 et
2 replicaminnum. 3. — Unde ad confirmatio-
nem de puero perveniente ad usum rationis^
dicendum est imprimis, quidquid faciat per
solum lumen ratiouis naturalis, recte judi-
cando, aut volendo, id totum non satis esse
ut immediate justificetur; quod est certissi-
mum, et de fide, ut ex materia de justifica-
tione suppono, quia naturalis dispositio non
sufficit ad justitiam ; nec divus Thomas con-
trarium dixit, ut etiam discipuli ejus omnes
intrepretantur. Deindepie creditur, si homo
in illo statu faciat quod in se est, Deum sua
providentia effecturum ut ei sufficienter pro-
ponatur fides, vel exterius per homines_, vel
interius ministerio Angelorum ; neque vero
hoc fundatur in dispositione talis hominis ;
quia hsec est differentia inter primam gratiam
justificantem, et primam auxiliantem seu vo-
cantem , quod ad illam necessaria est dispositio
in adultis, in hoc vero non est necessaria, sed
sufficit quod homo non ponat obicem. Imo
neque hoc semper necessarium est, quia in-
terdum Deus vocat hominem etiam prave
DISPUT. XII. DE NECESSITATE FIDEI QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
affectum, ut in Paulo manifestum est ; solum
ergo id conceditur ex universali redemptione
Christi, et generali voluntate Dei salvandi
omnes homines. Nam inde nascitur, ut om-
nibus offerat sufficientia media, et ut illwmi-
net omnem hominem venientem in hunc mun-
dum ; et ideo in illo casu necessitatis hoc ge-
nus providentise non reputatur miraculosum,
sed pertinens ad ordinariam supernaturalem
providentiam et legem Dei.
16. Quo tempore illuminetur. — Addo vero
ulterius non esse necessarium, ut harc illumi-
natio supernaturalis statim in eodem mo-
mento fiat, in quo incipiat homo bene uti ra-
tione naturali. Probatur primo, quia neque
de hoc habemus revelationem, nec certa ali-
qua ratione probari potest. Secundo, quia est
moraliter impossibile ut in eodem instanti
homo cogitet et judicet de naturali objecto
et circa illud sit occupatus, eligendo et aman-
do, et quod simul elevetur ad supernaturalem
revelationem recipiendam. Quod quidem
multo difficilius est in illo initio usus ratio-
nis, in quo vix est homo capax ad delibe-
randum de his quse sensus recipit : quomodo
ergo poterit simul ad revelationem atten-
dere ? Unde si quseratur quando incipiat Deus
illuminare preedictum hominem, respondeo
incertam rem esse, quia nulla lege est tem-
pus defmitum. Solum ergo dicere possumus
Deum, juxta consilium voluntatis et sapientise
suae, illuminare temporibus opportunis ; hanc
enimlegem servare Deum in excitandis vocan-
disque hominibus sive ad pcenitentiam, sive
ad fidem, sive ad alia opera pietatis.
17. Ad tertiam replicam in num. 3. — Ad
tertium fundamentum quid. — Unde tandem
ad ultimam replicam, fateor ex illo discursu
D. Thomam non satis probare puerum per-
venientem ad usum rationis non posse prius
peccare venialiter quam mortaliter, etiam
antequam juslificetur ; hoc enim convincit
ratio facta, cui posseut aliee adjungi, sed non
pertinent ad hunc locum. Itaque ex natura
rei id non repugnat. An vero ex providentia
extrinseca Dei aliud dicendum sit, in 1. 2,
loco citato, tractatur; et videri possunt quae
dixi tertia part., tom. 4 de Pcenit., disp. 11,
sect. 3. Tertium vero fundamentum in secun-
da conclusione solutum est.
SEGTIO III.
Quarum rerum fides explicita fuerit ad sa-
lutem necessaria ante Christi adventum.
1. Introductio adprasentem quoestionem. —
Fides explicita duplex. — Diximus de necessi-
tate fidei secundum se spectatse ; quia vero
fides circa aliquam materiam versatur, quse
multiplex est, ideo explicandum superest cu-
jus materiee, seu quarum rerum cognitio per
se necessaria sit ad salutem ; et quia ante
Christi Domini adventum, et prsesertim ante
legem scriptam, illa tantum fides erat neces-
saria, qua3 per se et quasi ab intrinseco pos-
tulatur ad salutem, de illo quoque tempore
qusestionem instituimus. In materia autem
fidei, prsecipua pars et principale objectum
ejus est Deus ipse ; secundario autem etiam
res creatse ad illam pertinent, et ulterius Deus
ipse consideratur, aut ut objectum est natu-
rale , aut ut supernaturale ; quae duo non
distinguuntur absolute in Deo ipso, sed per
ordinem ad humanam cognitionem. Quae-
dam ergo sunt in Deo, quse naturali ratio-
ne cognosci possunt , et sub eo modo dici-
tur Deus objectum naturale ; alia vero sunt
quse omnino rationem naturalem transcen-
dunt, supernaturaliaque proinde vocantur,
et utraque sub fidem cadunt, ut in priori
parte hujus tractatus, disp. 2, visum est :
quare de utrisque videndum an cadant etiam
sub necessitatem fidei. Denique circa illam
particulam, explicitam, recolenda est distinc-
tio supra data. de fide implicita et cxplicita;
duobus enim modis potest aliqua fides vo-
cari explicita : uno, quia est perfecta et dis-
tincta, ita ut qui illam habet, possit non so-
lum assentiri mysterio, sed etiam illud ex-
plicare, et aliquam rationem illius reddere,
de quonuncmodo explicitse fidei minimetrac-
tamus, quia certum est non requiri ad salu-
tem, cum non sit communis omnibus, pra>
sertim simplicibus fidelibus ; fides autem ne-
cessaria, est de se omnibus communis. Alio
ergo modo dicitur fides explicita, per quam
res in se et sub propria ratione creditur, et
huic opponitur fides implicita, id est confusa,
et in alio universali vel materiali ohjecto con-
tenta, et in hoc sensu positum est in titulo
quoestionis vocabulum explicita.
2. Prima assertio. — Probatur ratione. —
Dico primo : fides Dei explicita per se, ac
SECT. III. QUARUM RERUM FIDES EXPLICITA FUERIT NECESSARIA, ETC.
345
omni tempore, fuit medium necessarium ad
salutem, non solum seternam vitse futurse,
sed etiam ad justificationem prsesentis. Hsec
assertio omnino certa est, probaturque suffi-
cienter ex verbis Pauli, ad Hebr. 11 : Acce-
dentem ad Deum oportet credere quia est. Et
juvant etiam verba Christi Domini, Joan. 15:
Hcec est vita ceterna, ut cognoscant te solum
Deum nerum. Quse non solum intelliguntur
de vita seterna, ut erit in visione, sed etiam
ut nunc inchoatur per fidem. Et inde etiam
sumi potest ratio, quia Deus est objectum
beatitudinis, seu finis ultimus in quem tendi-
mus; tendimus autem per fidem; ergo pri-
mum omnium est necessaria fides illius ob-
jecti, quod est Deus. Deinde fides prsecipue
necessaria est propter charitatem et spem;
sed dilectio Dei est maxime necessaria ad salu-
tem; ergo et cognitio Dei per fidem. Denique
ex objecto formali fidei hoc ipsum convinci-
tur. Diximus enim fidem necessariam debere
niti in auctoritate Dei ; sed impossibile est
credere aliquid ex auctoritate Dei, nisi creda-
tur Deus ipse ; nam hoc intrinsece includitur
in illo objecto formali ; ergo necesse est hanc
fidem primo esse de ipso Deo.
3. Objectio. — Sohitio. — Inculpabilis error
circa Deum stare potest cum fide infusa ejus-
dem. — Objici vero potest, quia sequitur eum,
qui errat in aliquo attributo Dei, non posse
habere fidem necessariam ad salutem, quod
videtur plane falsum. Sequela probatur; nam
qui sic errat, non cognoscit verum Deum.
Unde dixit Hilarius, Psalm.l, infideles fingere
Deum, qui non est. Et Augustinus in Enchi-
rid., c. 5, hsereticos credere Christum nomi-
ne tenus, quia in illius cognitione errant.
Imo et D. Thomas 2. 2, q. 2, art. 2, ad 3, dixit
philosophos non cognovissse verum Deum,
quia non cognoverunt illum sub illis condi-
tionibus quas fides determinat. Et adducil
Aristotelem, 9 Metaph. dicentem simplicia
vel omnino ignorari, vel omnino vere cognos-
ci. Respondeo negando sequelam, et adver-
tendo aliud esse cognoscere, aliud credere
fide infusa, de qualoquimur; nam illud prius
generalius est, ut constat; potest igitur aliquo
modo cognosci Deus verus, etiamsi in aliquo
attributo ejus erretur ; nam qui cognoscit
Deum esse ens per se necessarium et infini-
tnm, creatorem omnium, et similia, verum
Deum cognoscit, etiamsi erret credens vel
existimans agere, verbi gratia, ex necessitate
naturse, vel aliquod simile ; et ratio est, quia,
licet Deus in se sit simplex, a nobis cognos-
citur per varios conceptus ad modum entium
corporeorum, et ideo potest unum judicium
de Deo esse verum, licet aliud sit falsum,
quia neque propriam contradictionem inter se
includunt, neque inter se conjunguntur ad
fingendum falsum Deum. Unde ulterius dici-
mus etiam perfidem posse crediverum Deum,
quamvis per ignorantiam ineulpabilem ali-
quid falsum de illo cogitetur. Ita enim in lege
naturse fideles verum Deum credebant, etiam-
si fortasse errarint cogitando illum esse unum
in persona, sicuti est in essentia, quod etiam
poterat contingere in aliquo alio attributo,
et nunc etiam potest. Dico autem illum erro-
rem oportere esse inculpabilem ; nam si sit
ex haeresi seu culpa infidelitatis , licet possit
manere cognitio vera, vel per scientiam, vel
per fidem humanam, non tamen per fidem
infusam, quas omnino destruitur per talem
infidelitatem. Etitaad objectionem concedi-
mus necessariam esse talem fidem Dei, quaa
excludat omnem infidelitatem culpabilem,
non vero quae excludat omnem inculpabilem
errorem, sicut non est necesse quod omnem
inculpabilem ignorantiam excludat, de qua
fere est eadem ratio.
4. Secunda assertio. — Dico secundo: pri-
mum omnium ;de Deo credere necesse est ea
quaa lumine naturali vere de illo cognosci
possunt, et prsecipue ipsum existere. Ita do-
cet D. Thomas, dicta qusest. 2, art. 4, et su-
mitur ex Paulo dicente : Accedentem ad Deum
oportet credere quia est. Ubi hoc ponit tan-
quam primum credendum, et fundamentum
cseterorum. Neque enim necessaria est, neque
multum verisimilis expositio Cani, lib. duo-
decimo de Locis , capite quarto , dicentis
non loqui ibi Paulum de necessaria exis-
tentia Dei, ut est auctor naturse, sed ut est
auctor et finis supernaturalis. Hsec (inquam)
expositio non placet , tum quia non est
consentanea proprietati verborum ; tum etiam
quia divus Thomas et alii expositores sim-
pliciter illa verba intelligunt; tum tertio quia
illud magis pertinet ad alteram partem ver-
borum Pauli, ut in sequenti assertione di-
cam ; quarto denique quia impossibile est cre-
dere Deum ut principale objectum est, nisi
credatur ut absolute existens , cum hoc sit
fundamentum cseterorum.
5. Objectio. — Solutio Cajetani. — Impu-
gnatur a Cano. — Objicit vero Cajetanus, ad
Hebrseos undecimo , non omnes posse ka-
bere hanc fidem Dei ; multi enim evidenter
sciunt Deum existere; ergo illis non solum
346 DISPUT. XII. DE NECESSITATE FIDEI
non est necessaria , sed neque possibilis fi-
des illius objecti. Patet consequentia, quia
melius dispositi sunt ad omnem operatio-
nem circa illud objectum per scientiam ,
quam per fidem ; tum etiam quia cum illa
scientia non potest esse fides. Respondet
idem auctor approbando expositionem, quod
Paulus loquitur de existentia naturali Dei, et
nibilominus concedendo , propter argumeu-
tum tactum, fidem Dei non esse simpliciter
necessariam omnibus, sed regulariter tantum
omnibus, quatenus perpauci sunt, qui verita-
tem illam per scientiam assequantur. Sed
merito Cano,, in citato loco, hanc sententiam
reprebendit. Primo, quia Paulus loquitur de
necessitate absoluta, quse non patitur excep-
tionem. Unde sicut ostendimus neminem ex-
cipi posse propter ignorantiam, ita dicendum
est nullum excipi propter scientiam, quia est
eadem ratio, cum verba sint eadem; quae si in
una parte limitentur, facile possunt in alia
labefactari. Secundo, quia falsum est aliquem
melius esse dispositum per scientiam quam
per fidem, circa illud objectum; tum quia
si babeat fidem, potest etiam habere spem, et
dilectiouem supernaturalem circa Deum, quas
per solam scientiam babere non potest ; tum
quia per fidem certius assentitur quam per
naturalem scientiam. Unde etiam est falsum
eum, qui babet taiem scientiam, non posse
babere fidem illius objecti; nam, licet for-
tasse non possit simul babere utrumque ac-
tum, attamen sine dubio quicumque voluerit,
potest firmiter credere certitudine fidei, Deum
esse, et boc est quod asserimus esse neces-
sarium ad salutem.
6. Quantum valeant prooationes D. Thomce
pro conclusione posita.—Ex quibus obiter intel-
ligitur, e tribus rationibus, quas D. Tbomas
m illo art. 4 adducit ad probandam nostram
assertionem, duas priores, solum procedere
respectu communitatis Ecclesiae vei generis
humaui: tertiam vero procedere de omuibus
et singulis hominibus. Namquia pauci homi-
nes sunt qui rationis discursu Deum esse co-
gnoscunt, et qui hoc assequuntur, non nisi
magna difficultate et post multum tempus ad
eam cognitionem perveniunt, ideo necessaria
fuit hominibus, generatim loquendo, revelatio
et fides etiain illarum reruin qua3 de Dco na-
turaliter cognosci possunt ; atque hae suut
primse duae rationes D. Thomae, quas etiam
locupletat iu principio priinae partis, et in
principio libri primi contra Gentes. At vcro
quia naturalis coguitio_, etiam.in sapientibus
QUATENUS EST ftUDlUM AD SALUTEM.
hominibus,estimperfecta,et alicui dubitationi
et formidini subjecta, regulariter loquendo,
ideo propter perfectionem fidei et exactam
certitudinem, omnibus et singulis necessaria
fuit haec revelatio et fides , quae fuit tertia
D. Thom. ratio.
7. Quorum attributorum Bei fides explicita
fuerit necessaria. — Ex quo etiam intelligi
potest quot attributa necessarium fuerit de
Deo credere, ex illis quae de ipso possunt ra-
tione investigari. Dicendum est enim impri-
mis necessarium fuisse cognoscere id sine
quo conceptus veri Dei haberi non potest, dis-
tinguendo scilicet ei>m a rebus crecftis, et hac
ratione oportuit non utcumque credere illum
esse, sed etiam necessario esse, et sine depen-
dentia ab alio a quo esse recipiat, ac denique
ut quid increatum ; alias nec satis a creatis
distingueretur, necsuper omnes esse credere-
tur. Deinde necessarium fuit illa cognoscere,
qiiae ad glorificandum et digne ipsum hono-
randum necessaria sunt, ut esse unum tantum
et supremum Dominum, et factorem omnium,
quia alias non posset digne coli et amari. De-
nique oportuit ea cognoscere, quaa ad ipsam-
met fidem et certitudinem ejus requiruntur,
ut Deum esse summe verum et bonum, qui
neminem decipiat ; nam qui hoc de Deo non
crediderit, non potest dictis ejus certam fidem
adhibere, et ideo in quocumque actu fidei vir-
tute ha3c includuntur, ut in priori parte dixi-
mus, unde illorum etiam explicita fides per
se necessaria erat. Dico autem per se, quia ad
ordinarium modum justificationis hominum
li83C postulantur. An vero ad omnem justifi-
cationem oportuerit hsec omnia cognoscere
explicite, vel aliquando fuerit satis Deum ut-
cumque agnoscere, alia solum virtute aut in
voto credendo, in sequentibus exponam.
8. Tertia assertio. — Dico tertio : praeter ca
quae naturaliter de Deo cognoscuntur, neces-
sarium semper fuit aliquid de ipso credere,
quod supernaturale sit, seu ratioue naturali
comparari non potest. Haec assertio non est
tam certa, sicut praecedentes ; unde aliqui
Theologi ausi sunt contrarium docere, eo quod
nonnulli antiqui Patres solam naturalium co-
gnitionem videntur exigere, praesertim Cle-
mens Alexandrinus,Justinus etChrysostomus,
quos sectione prcecedeiiti citavi; et Irenaeus,
lib. 2 contra harescs, cap.5, et lib. ht, cap. 20.
Nihilominus asscrtio posita, est omnino vera
et satis ccrta. Illain docet D. Thomas in dicta
qusest. 2, art. 3, et communiter Thcologi in
tertio, distinct. 23 et 25 ; Medina, lib. 4 de
SEGT. III. QUARUM RERUM FIDES EXPLICITA FUERIT NECESSARIA, ETC.
347
RectainDeum fide, cap. 8,, etalii; ac probatur
primo ex illa sententia Pauli : Accedentem
ad Deum oportet credere quia est, et quia remu-
neralor est. Hanc posteriorem partem de re-
mimeratione supernaturali intelligendam esse
cmnes exponunt, et ex contextu aperte colli-
gitur, ut bene ponderavit Cano, in dicto lib.
42 de locis, cap. 4, quia propterea dixit Paulus
lianc fidem necessariam esse fundamentum
rerum sperandarum, quee sine dubio sunt su-
pernaturalia bona; dixit etiam esse argumen-
tum rerum non apparentium, non tantum ocu-
lis corpqreis, sed etiam investigationi rationis,
juxta illud : Oculus non vidit, neque auris au-
dkit, neque in cor hominis asccndit quce Deus
prwparavit, etc. Deinde in discursu illius ca-
pitis undecimi, bac ratione docet Paulus
Sanctos per fidem tcmporalia bona contemp-
sisse., meliores expectantes repromissiones, et
ideo etiam ait decessisse non acceptis repro-
missionibus, quia non in hac sed in alia coe-
lesti vita illas sperabant; ergo cura dicit ne-
cessarium esse credere Deum esse remunera-
torem, de supernaturali remuneratione loqui-
tur. Potest etiam boc confirmari ex omnibus
testimoniis Scripturce et Patriim, quee preece-
denti sectione adduximus; nam fere semper
loquuntur de fide supernaturalium rerum.
Ratione vero statim assertionem probabo.
9. Qjuarum rerum supernaturalium fides ex-
plicita fuerit semper necessaria. — Queeri au-
tem circa illam potest quidnam sit boc super-
naturale,, quod de Deo credere semper fuit
necessarium. Ad rem explicandam, adverto
duobus modis posse aliquid. supernaturale in
Deo considerari : primo omnino intra ipsum,
sine respectu ad creaturas, ut, verbi gratia_,
esse trinum in personis ; nam bic modus exis-
tendij licet intra Deum includat relationes
personarum inter se, respectu creaturarum
est quasi absolutus, quia non includit respec-
tum ad illas existentes. Alio modo potest
Deus concipi ut objectum supernaturale, per
respectum ad homines , videlicet quatenus
concipitur ut bonum quoddam supra naturam
hominis, quod potest illam perficere et beati-
ficare., ultra capacitatem ejus naturalem : sub
qua ratione concipitur Deus ut auctor et finis
supernaturali?, in quo sensu Paulus, in illo
cap. 11 ad Hebreeos, eum vocat Remunera-
torem.
10. Fides explicita Trinitatis non fuit sem-
per necessaria. — Dico ergo, per se et univer-
saliter loquendo, non fuisse necessarium ad
salutem in illis antiquis temporibus credere
de Deo, ea quee priori modo supernaturalia
in eo sunt. Probatur, quia eo modo nihil est
supernaturale in Deo, nisi mysterium Trinita-
tis; non fuit autem singulis hominibus ne~
cessarium ante adventum Christi explicite
credere Trinitatis mysterium : ergo, etc. Ma-
jor patet, quia omnia attributa quee Deo con-
veniunt, quatenus unus est, naturaliter de
illo cognoscimtur, nisi involvant respectum
ad creaturas in re aliqua supernaturali fun-
datum, ut est praedestinatio, vel esse salva-
torem, et similia ; ergo, secluso hoc rcspectu,
nihil supernaturale potest in Deo cogitari,
preeter modum existendi unius essentiee in
tribus personis ; minor autem certa est, quia
mysterium Trinitatis non fuit ita revelatum
illis temporibus, ut omnibus hominibus gene-
raliter etiam credendum proponeretur. Unde
nec talis fides erat tunc in preecepto; ergo
nec erat medium necessarium; nam media
necessaria (ut supra dixi) et preecipiuntur et
generaliter proponuntur; alias non sufficien-
ter hominibus provideretur, alque hoc magis
constabit inferius in alio puncto de fide
Cbristi.
11. Fides explicita Dei remunerantis et
justificantis semper fuit necessaria. — Super-
est ergo ut fidos de Deo, ut objecto superna-
turali, necessaria fuerit sub aliquo respectu
ad creaturas, preesertim ad homines, et hoc
est quod significavit Paulus sub nomine re-
munerationis , ubi imprimis includitur ratio
ultimi finis et objecti beatitndinis supernatu-
ralis, in qua consistit essentialis remuneratio
Sanctorurn. Deiude includitur Deus ut est
principalis auctor justitiee et remissionis pec-
catorum, quod significavit Concilium Tri-
dentinum, sess. 6, cap. 6, cum dixit, in ini-
tio justificutionis necessarium esse moveri in
Deum, tanquam injustitue foniem. Et hinc
colligitur ratio hujus necessitatis, quia ( ut
seepe dixi ) fides non soium est necessaria
propter se, sed etiam propter voluntatem ;
ad salutem enim necessarium est diligere
Deum, ut supernaturale bonum, et sperare
illum et in illo, spe infusa et supernaturali ;
ergo nccessaria est ad hosce voluntatis actus
fides, per quam Deus sub aliqua ratione su-
pernaturali cognoscatur et proponatur. Quas
ratio probat etiam hanc fidem Dei de se suf-
ficere ad salutem ex parte intellectus, quia
illa sufficit ad manifestandum Deum ut ob-
jectum beatitudinis supernaturalis, in quam
tendimus ; et consequenter sufficit ut volun-
tas moveri in Deum possit motu dilectionis
348
DISPUT. XII. DE NECESSITATE FIDEI QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
ad justitiam sufficiente, per modum disposi-
tionis; ergo de se talis fides sufficit, et alias
non constat ex positiva Dei ordinatione, ma-
jorem Dei fidem fuisse illo tempore postula-
tam ; ergo nullo titulo erat major fides neces-
saria quantum ad ejus dignitatem spectat.
12. Quarta assertio: fides Christi semper
fuit necessariaad salutem. — Probatur assertio
primo auctoritate. — Deinde ratione. — Quar-
to dicendum est Christi Domini, seu media-
toris fidem, fuisse etiam aliquo modo neces-
sariam ad salutem omni tempore. Heec asser-
tio absolute loquendo est de fide, contraduos
errores. Unus erat Judaeorum, qui non crede-
bant Messiam futurum esse redemptorem
animarum, nec auctorem spiritualis salutis,
contra illud Danielis nono, ubi dicitur ven-
turum fuisse Christum, ut delealur iniquitas,
et auferatur peccatum, et adducatur justitia
sempiterna ; et tota Scriptura id clamat, prse-
sertim novum testamentum, et, ex veteri,
Psalmorum, et Isaiae libri. Alter error fuit
Pelagianorum, qui dixerunt Christum non
profuisse justis qui eum prsecesserunt, ut re-
fert Augustinus, lib. 2 de Peccato originali,
cap. 26, qui error ex eo processit, quod illi
haeretici non agnoscentes peccatum originale,
nec veram gratiam et redemptionem, puta-
bant Christum tantum lege, doctrina et exem-
plo vitee juvisse hominem ad salutem ; ex quo
aperte sequebatur prseteritis hominibus nihil
piodesse potuisse. Contra hos ergo errores
probatur assertio ex illo Petri, Actor. 4: Non
est aliud nomen dalum hominibus, sub quo
oprrteat nns salvos fieri ; et primee Joannis 1 :
Morkius est propter peccata nostra, non solum
autem nostra, sed ctiam totius mundi. Idem pro-
fitetur Paulus ad Rom. 3: Justificali gratis per
graliam ipsius per redemptionem, qua? est in
Christo Jesu, et consequenter adjungit per fi-
dem Christi justitiamapplicari, et idcm docet
cap. 5, et ad Galat. 2, 3 et 4; ad Colossenses
2, ad Ephesios 3, et ad Hebr. 9 : In redemptlo-
nem, ait, earum prwvaricationum, quw erant
sub priori Testamento . Hoc etiam docet Con-
cilium Tridentinuin, sess. 5, can. 3, etsess. 6,
cap. 6 et 7. Est etiam communis traditio Pa-
trum, prcesertim Augustini in locis allegatis,
et primo contra Duas cpistolas Pelagianorum,
cap. 21, et lib. 3, cap. A, et lib. 45 contra
Faustum, cap. 24, et sequentibus; Eusebii,
lib. 1 Historiae, cap. 5. Unde Ignatius, cpist.
ad Philadelphienses: Omnes , inquit, sancti
salvandi sunt per Christum, in ipso sperantes,
atqueipsum spectantes ; similia habet Grcgo-
rius, homilia 16 in Ezechielem ; Hieronymus,
Ambrosius, et alii Patres super dicta loca Pau-
li. Ratio sumenda est ex ordinatione divina ;
nam, supposito peccato, statuit redimere om-
nes homines per Christum, et ideo in hono-
rem ejus voluit homines non salvari, nisi per
fidem ipsiusmet Christi, quae ratio in sequenti
parte magis explicabitur.
13. Qualis fides Christi fu-erit necessaria. —
Prima sententia. — Superest enim circa hanc
assertionem difficultas, an intelligenda sit de
fide explicita, an vero implicita sufficiat. Prima
sentenlia affirmat necessariam esse et semper
fuisse explicitam fidem Christi. Ita tenet Cor-
duba, in Qusestionario, lib. 2, queest. 5, ad 3.
Et videtur certe fuisse sententiam Augustini
locis citatis, prsesertim vero Epistola 109, et
18 de Civitate, cap. 47, ubi dicit ante Christi
adventum fuisse inter Gentiles, aliquos qui Deo
placuerunt; et addit nemini concessum fuisse
esse justum, nisi cui divinitus revelatus est
unus mediator Dei et hominum ; quod etiam
indicat Ignatius in verbis citatis, et videtur
profecto haec sententia consentanea Scripturis;
nam absolute postulant fidem Christi. Fides
autem tantum implicita revera non est propria
fides Christi, sed alterius objecti; et propterea
si in hoc articulo liceret explicare Scripturam
de sola fide implicita, eadem ratione id fieri
posset de fide totius objecti supernaturalis,
quod est contra omnes. Deinde specialiter hoc
indicatur Habacuc 2, de Christo : Apparebit in
finem, et non mentietur; si moram fecerit, ex-
pecta eum ; et infra : Qui incredulus est, non est
recta anima ejus ; et adjungit: Justus autem
meus ex fide vivit ; ex quo contextu colligitur
loqui prophetam, seu potius Deum, de fide
propria Christi, opponendo illam incredulitati
de adventu ejus; et ita videtur exponere Pau-
lus ad Hebrseos 10; et idem, ad Roman. I,
citans eumdem locum, dicit, jtistiiiam proces-
sisse ex fide in fidem, id est, ex fide venturi in
fidem pra3sentis. Ac denique Christus Domi-
nus sequaliter dixit : Ha?c est vita wterna, ut
cognoscant te solum Deum verum, et quem mi-
sisti Jesum Christum. Ratio etiam supra facta
hoc suadere videtur, quia non potest honorari
Christu?, nisi explicite et in se aliquo modo
cognoscatur et credatur.
14. Secunda sententia. — Nihilominus com-
munis sententia est, fuisse illo tempore suffi-
cientem fidem implicitam Christi mediatoris.
Ita sentiunt Theologi cum Magistro, in ter-
tio, distinct. 25 ; D. Thomas, dicta quoest. 2,
art. 7 ; Alensis, 3 partc, quaest. 69, alias 82,
SECT. III. QUARUM RERUM FIDES EXPLICITA FUERIT NECESSARIA, ETC.
349
memb. 3, art. 2, ad3'; Vega, lib. 6 inTriden-
tin., cap. 6; Sotus, 2 de Natura et gratia, cap.
4 1 ; et tractat bene Cano, Relectione de Sacra-
mentis in genere, paite 2. Etjuxta banc sen-
tentiarn, et ea quse paulo ante diximus de
mysterio Trinitatis, exponi possunt Clemens
Alexandrinus, Justinus Irenseus, et Cbrysos-
tomus quos ante citavi, qui in tempore legis
naturaj vix videntur exigere fidem ad justi-
tiam ; intelligendi autem videntur quoad ex-
plicitam cognitionem horum mysteriorum ,
atque ita illos exposuit episcopus Lucensis, in
Annotationibus ad tertium tomum Cbrysos-
tomi, queesito 7. Eamdem sententiam docet
Hugo de Sancto Victore, lib. 1 de Sacramen-
tis, parte 10, cap. 6, ubi refert quosdam suo
tempore docuisse eamdem Cbristi fidem expli-
citam, omni tempore fuisse necessariam, in-
terveniente tantum differentia prsssentis et
futuri; quam late impugnat, docens fidem oin-
nino implicitam fuisse tunc sufficientem ; et
illius sententiam in bac parte probat et laudat
Bernardus, epist. 77 ad eumdem Hugonem, in
2 ejus parte; et consentiunt expresse divus
Thomas, dicta qusest. 2, art. 7, ad 3 ; et Alen-
sis, in loco supra citato, ac reliqui Theologi
frequentius. Citatur etiam Augustinus, lib. 19
cont. Faustum, cap. 14 et sequentibus, sed ibi
obscure loquitur.
15. Probatur prlmo. — Probatur secundo.
— Confirmatur. — Probari vero potest ex
Scriptura, quatenus dicit ante Christi adven-
tum fidem illius fuisse valde obscuram, et
quasi in umbra et ligura ; sicut dicitur primse
ad Corinth. 10 : Bibebant autem de spirituali,
consequente eos petra, petra autem erat Chris-
tus ; et ad Galat. 3 : Priusquamveniretfides,
sub lege cnstodiebamur , etc. Similia habentur
2 ad Cor. 3, et Concilio Tridentino, dicta sess.
6, cap. 6, dum ait quibusdam Sanctis revela-
tum fuisse specialiter mysterium Incarnationis,
significans respectu communis populi fidem
implicitam satis fuisse ; ex quibus sumi potest
ratio supra tacta, quia medium omnibus ne-
cessarium, publice omnibusprsedicatur et pro-
mulgatur; sed Christus non fnit ita prsedica-
tus universo orbi, prsesertim Gentili, ante ip-
sius adventum ; ergo non est verisimile illius
fidem explicitam fuisse medium omnibus et
singulis necessarium ad salutem. Confirmatur
hsec ratio, quia fides explicita redemptionis
supponit fidem peccati originalis, et commu-
nis lapsus humanaa naturse ; sed non erat tunc
necessaria fides explicita de hujusmodi pec-
cato, ut a fortiori probatur, tum ratione facta,
tum quia vix in antiqua Scriptura continetur,
nisi valde implicite et obscure ; ergo nec fides
explicita redemptionis erat sic necessaria, ac
proinde neque fides Christi.
1 6 . Varii gradus fidei Christi mediatoris . —
Ex his duabus sententiis hoac posterior sine
dubio vera est. Ut autein melius intelligatur,
distingui possunt varii gradus fidei implicitse
et explicitaj mediatoris. Primus est, in quo
Deus creditur ut justificator et salvator homi-
num, per media per suam providentiam dis-
posita , in qua generalitate redemptio per
Christum continetur. Secundus gradus est,
in quo non solum creditur Deus nt salvator,
sed etiam creditur aliquis redemptor, seu me-
diator inter Deum ethomines, adillos salvan-
dos, non cognoscendo, an ille mediator futu-
rus esset Deus, neque per quem modum esset
salutem hominum operaturus. Tertius gradus
addi potest, in quo prseter illa duo cognosca-
tur divinitas Redemptoris, ignoretur autem
modus redemptionis. Quartus vero erit in quo
cognoscatur Christus ut verus Deus, et homo
qui per passionem, mortem et resurrectionem
consummaverit redemptionem ; atque hic ul-
timus gradus est absolute et perfecte fidei
explicitse.
17. Sententia auctoris. — Dico ergo certis-
simum esse fidem explicitam, quarto modo,
vel etiam tertio, non fuisse ante adventum
Cbristi medium necessarium ad salutem;hoc
enim convincunt testimonia Scripturse ad-
ducta, et rationes secundse sententise. De se-
cundo autem modo, quatenus explicitus est
respectu primi, probabile est fuisse medium
necessarium, etiam illo tempoje, propter ar-
gumenta primaa sententise. Nihilominus tamen
probabilius judico primum modum fidei im-
plicitse fuisse sufficientem, regulariter loquen-
do ; ita enim expresse docent D. Thomas et
Hugo de Sancto Victore, ac nihil est quod in
contrarium cogat; nam frequentius Scrip-
tura solum pronuntiat neminem potuisse sal-
varinisiper meritum etredemptionemChristi,
indeque colligimus semper fuisse necessariam
aliquam fidem ejus, quod per fidem implici-
tam satis potuit verificari. Quando vero de
fide magis explicita Scriptura loquitur, agit
preecipue de fide novi Testamenti. Neque
enim cogit Augustinus ; namcerte loquitur de
fide explicita quarto modo, ideoque necessario
exponendus est de fide quse semper fuit ne-
cessaria in corpore Ecclesiae, non vero in sin-
gulis personis, ut illum exponit Hugo de
Sancto Victore. Aliunde vero imperfectioni
350 DISPUT. XII. DE NECESSITATE FIDEI
illius temporis erat illa imperfecta fides satis
proportionata, et praeterea sufficiens ad per-
fectam conversionem in Deum per amorem et
poenitej ltjam ; non est ergo cur dicamus ma-
jorem fidem fuisse tunc necessariam.
18. An fides explicita Christi Judceis fuerit
necessaria. — Resolvitur negative. — Solum vi-
deripotest alicui excipieudos esse Judseos tem-
pore legis seriptae, quia illis satis expresse pro-
ponebatur venturus Messias, unde singuli te-
nebantiir credere illumfuisse venturum, atque
ipsum etiam expectare ; ergo solum illis erat
necessaria fides explicita Christi secundo mo-
do. Niuilominus dico imprimis non fuisse eis
necessariam illam fidem tanquam medium in
re ipsa necessarium, sed ad summum tanquam
prseceptum, vel, ut alii loquuntur, in voto.
Probatur, quia si aliquis ex illo populo idiota
et indoctus haberet ignorantiam invincibilem
Messise venturi, per fidem Dei Salvatoris et re-
muneratoris vivam, ac per dilectionem Dei
posset salvari. Neque est ullum fundamentum
ad oppositum sentiendum, ut a fortiori con-
stabit ex dicendis sectione sequenti. lmo, ad-
do non esse certum communem populum Ju-
da-orum cognovisse Messiam fuisse venturum,
ut redemptorem et salvatorem animarum ;
nam fuit error valde vulgaris inter Judseos
expectatio Messiae, ut regis temporalis, et,
ut sic dicam, corporum Redemptoris, quae
ignorantia potuit in vulgaribus hominibus
esse invincibilis ; etnihilominus poterant sal-
vari per fidem dictam. Nam certe fides hu-
mana, potius quam divina, de Messia sub illa
ratione apprehenso, nil poterat ad salutem
conferre ; ergo nulla fides explicita Ghristi
Redemptoris erat etiam in illo populo medium
simpliciter necessariuni ad salutem.
19. Qucestimcula. — Resolutio. — Ultimo
loco inquiri poterat an fides explicita rerum
creatarum fuerit etiam medium necessarium
ad salutem ; in quo ordine tria potissimum
videntur posse cogitari necessaria , scilicet
immortalitas auimarum, quia est suo modo
fundamentum omnium : siquidem ea sublata,
quidquid de invisibilibus aut futuris credimus,
vix nos permoveret. Secundo , peccatum ori-
ginale, quod fuil fundamentum redemptionis,
vel saltem cognitio pcccatorum in genere,
quod illis offendatur Deus. Tertio, necessilas
gratioe, et divini auxilii ad justitiam et remis-
sionem peccatorum obtiuendam. Extra hcee
enim nihil aliud apparet, de quo possit verisi-
militer dubitari. Ue his autem dicendum est,
per se loquendo, sullicientem fidem ejusmodi
QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
rerum esse necessariam ; hoc enim probant
rationes insinuatse. Nihilominus tamcn non
videtur necessarium , ut in omni eventu ista
credantur per fidem adeo explicitam, ut per
diversos conceptus, ut sic dicam, et per actus
differentes habeatur. Nam qui credit , et spe-
rat preemium alterius vita3, satis ibi credit
animae immortalitatem ; et qui credit in
Deum ut justificatorem , satis ibi credit
esse necessarium auxilium melius ad salutem^
quamvis de hoc specialiter non cogitet ; et
idem fere est de remissione peccatorum ,
etiamsi de peccato originali sub proprio con-
ceptu non cogitetur. Unde fides harum rerum
ita explicita , ut per distinctos conceptus ha-
beatur, dici potest per se et regulariter, vel,
ut alii loquuntur, in voto necessaria, non ta-
men semper in re et actualiter, juxta doctri-
nam in simili tradendam in sectione se-
quenti.
SECTIO IV.
Quarum rerum explicita fides sit onedium ne-
cessarium ad salutem, post Christi adven-
tum.
1 . Prima stippositio pro resolutione. — Sup-
ponimus imprimis eam fidem Dei, et conse-
quenter etiam Christi, quae fuit necessaria
prioribus temporibus, a fortiori, et multo ma-
gis in hoc tempore requiri, quia illa fuit mi-
nima fides quae ad salutem postulari potest.
Unde qucedam opinio antiqua Guillehni Pari-
siensis, et Altisiodor., ac aliorum, qui dixerunt
fidelibus simplicibus non esse necessarium
credere aliquid in particulari, sed solum in
generali vera esse quas Ecclesia credit, a qui-
busdam ut erronea damnatur. Et revera talis
esset, si excluderet expressam fidem Dei, ut
supernaturalis remuneratoris , sicut convin-
cunt omnia supra tractata. Non fuit tamen illa
mens dictorum auctorum; sed, quod preeter
cognitionem illam Dei non sit necessarium
aliucl credere distincte, sed confuse, seu iu
alio, id est, in auctoritate Ecclesiae, ut notavit
etiam Sylvester, verbo Fides, qusestion. 3 ; et
deinde, si auctores illi de sola necessitate me-
dii fuissent locuti, non esset eorum sententia
erronea, ut ex dicendis patebit; quia vero
etiam necossitatcm prsecepti excludebaut, val-
de errarunt, ut in sequenti disputatione dice-
mus.
2. Secunda suppositio. — Sccundo, suppo-
SECT. IV. QUARUM RERUM FIDES
nendum est de duobus mysteriis preecipue
versari queestionem, Trinitatis, scilicet, et In-
carnationis, seu Redemptionis, quia primum
est maxime necessarium ex parte finis ; secun-
dum vero ex parte medii principalis humanse
salutis. Illa porro duo ita sunt inter se conne-
xa, ut non possit mysterium Incarnationis sa-
tis distincte credi, nisi supponatur creditum
mysterium Trinitatis, quia ex tribus personis,
solus Filius Homo factus est, et hoc includitur
in explicila fide Christi, ideoque dicemus pri-
mo de fide Christi, postea unum verbum ad-
demus de fide Trinitatis. Alii extendunt ser-
monem ad fidem baptismi et confessionis,
quia heec etiam sunt media necessaria ad salu-
tem, respectu aliquorum, sed non est necessa-
rium, ut obiter postea dicam.
3. Tertia suppositio. — Tertio suppono quod
supra tetigi , duplicem esse salutem : unam
justificationis in hac vita, alteram glorificatio-
nis in futura, inter quas potest assignari dis-
crimen, quia omne medium necessarium ad
justificationem, est etiam necessarium, saltem
reruote, ad glorificationern, quia nullus glo-
riam consequitur, nisi prius in hac vita justi-
ficetur. At vero e contrario potest aliquid esse
necessarium ad justificationem, quod non suf-
ficiat ad glorificationem, ac propterea ad illam
sit aliud medium necessarium, ut, verbi gra-
tia, perseverantia est necessaria ad gloriam,
non vero ad justificationem, ut patet.
4. Quarta suppositio. — Quarto, in hoc statu
legis novee, seu temporis post Domini adven-
tum, duo tempora distinguenda sunt : unum,
ante sufficientem Evangelii preedicationem ac
promulgationern, quod durasse creditur usque"
ad quadragesimum annum post Christi mor-
tem, paulo plus, vel minus; aliud est post
consummatam promulgationem legis novee,
quod durat ab illo anno usque ad finem see-
culi. De hoc ergo posteriori tempore versatur
queestio. Nam de priori, ut certum supponi-
mus non fuisse necessariam ad salutem, et
justificationem, explicatiorem fidem Christi ,
quam antea esset necessaria in his quibus fi-
des Christi nondum erat sufficienter proposita ;
cujus rei exemplum, saltem quoad justificatio-
nem, habemus in Cornelio, Act. 10. Ille enim
non habuit explicitam fidem Christi antequam
ad illum mitteretur Petrus ; ad hoc enim mis-
sus est ut illum in fide Christi instrueret, et
tamen jam erat justus, et consequenter fidelis,
ut ex eodem Actorum loco colligitur, quatenus
ibi dicitur per orationes et eleemosynas pla-
cuisse Deo, et timuisse illum : et ita de Corne-
EXPLICITA REQUIRATUR, ETC. 351
lio sentit Augustinus, libro de Prsedestinatione
Sanctorum, cap. 7, et queest. 84 in Leviticum ;
Chrysostornus, Sermone de fide et lege natu-
ree; Gregorius, homilia 13 in Ezechielem; di-
vus Thomas 2. 2, queest. 10, art. 4, circa ar-
gumentum Sed contra, et 3 parte, queest. 69,
artic. A, ad secundum. Ratio vero hujus partis
est, quia pro illo tempore lex evangelica non-
dum obligabat omnes, et ideo ea media neces-
saria, quee in illa sunt specialiter instituta,
nondum etiam eraut singulis necessaria, et
ideo pro his qui hanc legem et fidem invinci-
biliter ignorabant, prodesse tunc poterant et
sufficere ea media quee antea sufficiebant, ex
quibus unum erat fides implicita Christi, ut
dictum est. De quo tempore videri possunt
quee in ultimo libro de Legibus fusius tractata
sunt, preesertim cap. 2 et 4.
5. Prima sententia. — His positis, est prima
sententia affirmans in hoc tempore legis novee,
fidem Christi explicitam esse medium neces-
sarium ad salutem ultimam et justificationem.
Heec opinio tribui solet divo Thomee 2. 2,
queest. 2, art. 7. Sed ibi solum dicit ad hanc
fidem explicitam obligari omnes in lege gra-
tiee. Quod satis intelligi potest ratione preece-
pti; eamdem insinuat in 3, distinction. 25,
queest. 2, artie. 1, queestiuncula prima, ad se-
cundum, quatenus ait, si is, cui non est pree-
dicatum Evangelium, faciat quod in se est,
fore illuminandum, eti -n quoad fidem Christi
explicitam, quod non est verisimile, nisi sup-
ponendo illud esse medium necessarium sim-
pliciter ad salutem; et eodem modo videtur
ibi locutus Durandus, queest. 1, numer. 9; et
Gabriel, articul. 2, conclus. 3, per totam; et
D. Bonaventura, articul. 1, queest. 3. Citantur
etiam Hugo de Sancto Victore et Alens.; sed
revera id solum affirmant de necessitate pree-
cepti.
6. Primum fundametitum illius ex Scriptu-
ra. — Fundamentum preecipuum hujus senten-
tiee sumitur ex Scriptura, quia si hoc medium
est necessarium, per voluntatem et institutio-
nem Christi in hoc tempore additum est, et
ideo ex divina revelatione ostendi oportet.
Primo ergo cxpcnduntur verba Christi, Marci
ult. : Qui non crediderit condemnabitur ; loqui-
tur enim ibi de fide evangelica, quam Aposto-
lis preedicare preeceperat, dicens : Prcedicate
Evangelmm omni creaturce; ergo ex Christi
sententia, qui non crediderit hac fide, condem-
nabitur. Quod, juxta ponderationem Bernardi
supra citatam, ex epistola 77, intelligitur de
fide in re, et non tantum in voto ; nam in hoc
352 DISPUT XII. DE NECESSITATE FIDEI
a baptismo distinguitur ; ergo talis fides in
re ipsa obtenta , est necessaria ad gratiam
comparandam, quia illi tantum condemnan-
tur qui gratia carent. Secundo expenduntur
verba ejusdem Christi Domini , Joannis 3 :
Oportet exaltari Fllium hominis, ut omnis qui
credit in ipsum non pereat : nam in hoc signi-
ficat eum, qui non credit in ipsum, perire;
unde subdit : Qui in eum non credit,jam ju-
dicatus est, quia non credit in nomine unigenki
Filii Dei ; ubi universalis nota indicat, om-
nemillum quisicnon credit, damnari. Tertio,
addi possunt verba ejusdem Ghristi Domini,
Joan. 15 : Hcec est vita ceterna, ut cognoscant
te, etc, et quem misisti, etc. Nam, ut supra
dixi, etiam de viatoribus, ratione fidei, hoc
intelligitur ; et significatur non minus esse
neeessarium ad vitam aeternam fidem Christi
explicitam, quam fidem ipsius Dei. Quarto,
facit illud Actor. 4 : Non est aliud nomen da-
tum hominibus, etc; et cap. 40 : Prophet<v
testimonium perhibent remissionem peecatorum
accipere per nomen ejus ; et in cap. \§ : Ut
remissionem peccatorum accipiant per fidem,
qua est in me ; et ad Roman. 3, ubi justitia
Dei dari dicitur per fidem Jesu Christi, in om-
nes et super omnes qui credunt in nomen ejus ; et
in cap. 10, etiam fides resurrectionis Christi vi-
detur ut necessaria proponi. Quinto denique,
ad Galat. 2, dicitur : Non nisi per fidem Jesu
Christi.
7. Secundum fundamentum ex Tridentino.
— Tertium fundamentum ex Augustino. —
Secundo principaliter favet huic sententise
Concilium Tridentinum, sess. 6, cap. 6, ubi
describens ordinem justificationis, dicit justi-
ficari homines credentes vera esse qtice clivini-
tus revelantur ; atque illud imprimis a Deo
justificari hominem per gratiam ejus, per re-
demptionem, qua? est in Christo Jesu. Contir-
matur ex Symbolo Athanasii, ubi prius dici-
tur necessarium esse ad salutem, ut incarna-
tionem Christi homines credant, et in fine con-
cluditur : Hcec est fides Catholica, quam nisi
quisque fideliter (irmiterque crediderit, salvus
esse non poterit. Tertio solet hsec sententia
tribui Augustino in locis proxime citatis, et
in aliis allegatis in praecedentibus duabuS sec-
tionibus, et lib. de Correctione et gratia,
cap. 7, et de Natura et grat., cap. 2 et 7, et
de Peccato orig., c. 24, et lib. 1 contra duas
epist. Pelag., c. 13.
8. Eationes pro sententia. — Ultimo addi
possunt rationes vel potius congruentise, quia
in statu hujus legis doctrina mysteriorum
QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
Christi explicite et universaliter omnibus prse-
dicatur, etsufficiens et abundans gratia tribui-
tur, ut explicite credatur; ergo convenientissi-
mumfuit hanc fidem omnibus ut necessariam
proponi ad justitiam. Probatur hsee consequen-
tia, primo, quia hocspectat ad majorem hono-
rem Christi Domini. Secundo, quia ipse est via
ad salutem ; ergo conveniens est, ut distincte
cognoscatur. Tertio, quia plus debuit exigi ab
hominibus in hoc statu perfectse fidei, quam
in superioribus imperfectis. Quarto . quia hsec
fides est necessaria ante baptismum ; sed bap-
tismus est necessarium medium ; ergo et hsec
fides. Quinto, quia extra Ecclesiam Christi
non est salus, ut habetur capit. Firmiter, de
Summa Trinilate, etc, in Concilio Florentino,
sess. 2. Sed nemo,intrat Ecclesiam Christi sine
fide explicita Christi ; ergo neque justificatur
sine illa fide ; est ergo medium necessarium ;
propter quse opinio haec probabilis est; et ex
modernis illam defendunt Gregorius de Va-
lent. in suo 3 tomo, disp. i, qusest. 2, puncto
4 ; et Lorin., multis in locis, Actor. 4, vers.
43, et c 8., vers. 37 ; item cap. 40, vers. 2 ;
Sanch., lib. 2 Decal., c 2, num. 8; Mol., 4
part., qusest. 4, art. 1, disp. 2, et alii.
9. Secuuda opinio. — Fundamentum ejus.
— Conjectura pro hac sententia. — Tertia sen-
tentia. — Secunda opinib distinguit inter jus-
tificationem et glorificationem , dicitqae ad
justitiam non esse necessariam fidem explici-
tam Christi, sed implicitam sufficere, etiam
tempore legis gratise ; nihilominus tamen ne-
minem adipisci gloriam, priusquam fidem ex-
plicitam Ghristi consequatur ; atque, hanc fi-
dem ita esse medium necessarium ad glorifica-
tionem. Hanc opinionem tenuit Cano, in Re-
lectione de sacramentis in genere, part. 2 ; et
Ledesma, in 4, part. \, q. 9, art. 2 ; Castro,
lib. 2 de Lege poenali, c. 44, qui audet etiam
dicere, impium esse posteriorem partem ne-
gare ; et Cano etiam censuram adhibuit. Eam-
dem sententiam tenet Banh., 2. 2, qusest. 2,
artic 8, dub. ult., et addit contrariam sen-
tentiam ecse probabilem, et non esse dignam
censnra ; tenuit Arag., in eadem qucest. 2,
art. 5. Fundamentum prioris partis erit illud,
quod pro nostra et tertia seutentia affercmus.
Ultima vero pars habet fundamenta praece-
dentis sententiffi, et maxiuie utitur hoec opinio
exemplo Gornelii , nam justificari potuit cum
fide Chrisii tantum imphcita ; attamen quia
ad vitam seternam consequendam iili non
sufficiebat, missus est ad illum Petrus ; ergo
signum est fidem explicitam, hoc tempore,
SECT. IV. QUARUM RERUM FlDES
esse necessariarn ad vitam aeternam , etiamsi
preecedat justificatio. Uude Augustinus, dicto
c. 7 de Praedest. Sanctor. : Si 11011 fuisset, in-
quit, Comelio necessaria fides Christi adsa-
lutem , 11011 fuisset ad illum wdificandimi mis-
sus architectus Petrus Apostolus. Addi etiam
potest conjectura, nam ante Ghristi adventum
nullus est consecutus ultimam salutem sine
fide explicita Christi ; licet'enim multi mortui
ruerint justificati per solam fidem implicitam
Christi, detinebantur iu sinu Abrahae, et ibi
Christum explicite credebaiit, et sperabant;
ergo multo magis id credendum est de omni-
bus justis post adventum Christi ; pertinet
enim ad gloriam ejusdem Christi , et ad con-
venientem ordinem providentiee gratiee, ut
nullus fiat particeps gloriae Christi, nisi per fi-
dem ejus explicitam.
10. Tertia sententia. — Tertia'opinio afiir-
mat fidem implicitaQi Christi, posse etiam
nunc suffieere in ahquo casu ad justitiam
consequendam, ac proinde Ifidem explicitam
Christi, quae in re ipsa obtinebatur et pree-
cedebat, non esse medium simpliciter ne-
cessarium ; idemque sentit de ultiina salu-
te. Hanc opinionem tenuit Soto , in hi ,
distinct. 5, queest. 2, et libr. 2 de Natur.
et grat., c. 11 et 12; Vega, lib. 6 in Triden-
tin.j c. 19 et 20; Medina, lib. & de Recta in
Deum fide, cap. 10 ; Corduba, in Quaestiona-
rio, lib. 2, queest. 5, in 2 assert. ; Maldonatus,
Joann. 5, num. 25; et videtur sententia Divi
Thomae, 3 parte, q. 69, art. 4, ad 2. Fuuda-
mentum bujus sententise est, quia haec fides
de se est medium ad utramque salutem, et
non datur sufficiens fundamentum , quod os-
tendat et limitatum et coarctatum esse per
Christum hoc medium ad fidem explicitain ;
ergo non est id asserendum. Gonsequentia pro-
batur, quia hoc inedium non pertinet ad favo-
rem, sed ad rigorem, et restrictionem salutis ;
ergo non est asserendum sine fundamento suf-
ficienti, praesertim quia lex praeexistens et fa-
vorem concedens, non intelligitur revocata,
nisi sufficienter constet, ut in antecedente su-
mebamus. Probatur, quia omnia testimonia
adducta in prima sententia sufficieuter intelli-
guntur, vel de necessitate preecepti. vel, si
extendantur ad necessitatem medii, explican-
tur de medio, vel in re, vel in voto exhibendo.
Et haec sententia videtur consentanea antiquis
Theologis, Hugoni Victor., in dicto libro pri-
mo de Sacramentis , parte decima , capite
sexto et octavo ; et Alens., dicta quaest. 65,
alias 82, memb. secundo et terlio ; Albert., in
XII.
ExTLICtT A REQUIRATUR, ETC. 353
3, distinct. 25, articulo primo et secundo; ibi
Richard., art. 4, quaest. 2, et art. 3, quaest. 1,
qui satis expresse loquitur. Neque aliud sen-
tiunt Scotus, Gabriel et alii ; nam imprimis ni-
liil distinguunt inter justificationem et ulti-
mam salutem, et deinde solum loquuntur de
necessitate preecepti. Atque heec sententia
mihi etiam magis probatur; ut tamen aliquid
primee sententiee et fundamentis ejus conce-
dam, per aliquas assertiones illam explicabo.
1 1 . Resolvitur tota controversia per sequen-
tes assertiones. ■ — Prima assertio. — Prolaiur.
Evado prima. — Prcecluditur. — Dico ergo
primo non esse tam necessariam hoc tempore
fidem explieitam Christi, ut sine illa iu re ipsa
obtenta, nullus possit juslificari. In hac asser-
tione conveniuut auctores secundee et tertiee
sententiee. Probo autemillam hoc modo, quia
potest nunc aliquis pro aliquo tempore habere
veram , supernaturalem et explicitam fidem
Dei sine fide explicita Christi , imo cum igno-
rantia invincibili ejus ; ergo potest cum illa
fide sola justificari. Antecedens probatur pri-
mo, in illo casu de puero educato in sylvis, aut
inter infideles, preesertim non errantes in co-
gnitione veri Dei ; nam si ille cum perveniat
ad usum rationis faciat quod in se est, illumi-
nabitur ; et cum non habuerit preedicatiouem
Christi, poterit obtinere fidem Dei sine fide
explicita Ghristi, sicutillamacciperetin simiti
casu ante Christi adventum. Respondent eum,
qui nunc facit Jquod in se est. in qnocumque
eventu accipere illuminationem statim per
quam possit explicite in Christum credere,
quia vel hoc est privilegium hujus legis, vel
certe est consequenter necessarium, juxta ins-
titutionem ejus. Sed hoc imprimis non dicitur
cum sufficienti fundamento, quia est nimis
miraculosum et extraordinarium, neque potest
ostendi ubi Deus tantam gratiam promiserit,
ncque etiam necessitas sufficienter ostenditur,
ut dixi ; est enim in hoc puncto consideran-
dum, in eo statu et occasione , multo facilius
esse hominem illum elevari ad cognitionem et
fidem unius Dei Salvatoris, quam illuminari
circa mysterium Trinitatis et Incarnationis.
Item est alia ditferentia notabilis, quod fides
Dei est per se, et quasi ex natura rei ab intrin-
seco necessaria ad justificationem, quia sine
illa non potest homo converti in Deum sicut
oportet, ut justificetur ; fides autem explicita
Christi, si necessaria est, solum id habet ex
ordinatione Dei et positivo jure divino, et ideo
multo certius est, facientem quod in se est per
aliquale auxilium gratiee, vel nou pouentem
23
35i DISPUT. XII. DE NECESSITATE FIDEI
impedimentum, illuminari a Deo quoad snper-
naturalem cognitionem ipsius Dei, quam circa
explicitam cognitionem Christi ; nam in iis,
quee solum sunt necessaria ex institutione di-
vina et positivo jure, non solet Deus, etiam
in casu necessitatis, adhibere extraordinariam
providentiamnt impleantur, etin reipsaappli-
centur ; sed desiderium aut votum eornm solet
snfficere, nt patet in confessione et haptismo.
Denique, licet coucedamus Deum in eo casu
iiluminare hominem, eliam in articulis Hu-
mauitatis, nihilominus non potest cum proha-
hiiilate affirmari simul et in uno momento il-
lumiuari hominem dc omnibushis mysteriis,
quia hoc excedit hominis capacitatem. Unde
fieri non posset nisi ad cognoscendum modo
angelico elevaretur, quod certe admittendum
nou est, quia non est verisimile Deum, in hac
fegeet in hoc tempore, viam salutis coarctasse
ad tam miraculosum providentiaB modum.
Oportet ergo ut per successionem temporis illa
cognitio fiat. Debet autem necessario incipere
a cognitione Dei, quae est fuudamentum alia-
rum ; ergo pro aliquo tempore erit talis homo
illuminatus de Deo, et non de Ghristo; et ita
pro eodemtemporehaberepoteritfidem Dei, et
nondum tldem explicitam Ghristi, quod pro-
bandum proposueramus.
12. Confirmatio ejusdem assertionis. — Ul-
terius vero non tantum in casu, sed etiam sa3-
pins videturid admiltendum. Nam teste Pau-
lo, ad Rom. 10, communis modus concipiendi
fidem est per anditum, et externam prcedica-
tionem ac doclrinam : in hoc antem modo pro-
ponendi fidem, fieri non potest ut omnia mys-
teria symholi fidei simul proponantur. Ergo
Cathecumenus, verbi gratia , prius audiens
Deum esse, et remuneratorem ac salvatorem
esse, cujus voluntas per auxilium gratire ac-
commodatur ad eredendum, statim credit id
quod de Deo sibi propositum est, et tamen
nondum credit explicite Christum, quia non-
dum de illo mysterio instructus est, quia suc-
cessive instruitur, ut supposui ; ergo iu illo
et similibus invenitur pro aliquo tempore fi-
des explicita Dei sine fide cxphcita Christi.
Nec video qnomodo possit ad hoc responderi,
nisi fortasse quis dicat, non dare Deum tali
homini auxilium sufficiensad voluntatem cre-
deridi, donec plene sit instructus de omnibus
mysteriis credendis, etiam de Christo. Sed
lioc nulla certe probahilitate cogitari potest,
tnm quia ex parte hominis non est impedi-
mentum, ut supponimus, quia actu non pec-
cut,iu:o attendit ad uudiendas rcs fidei: Deus
QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
autem ex parte sua semper est paratus ad dan-
dum auxilium sufficiens; tum etiam quia sup-
ponimus sufficienter proponi mysterium illud
quod tali homini praedicatur ; cum hac autem
propositione externa ex lege Dei conjuncla est
interna excitatio sufficiens, ut possit homo
credere si velit; ergo ex dcfectu auxilii suffi-
cientis, non necessario carebit ille homo vo-
luntate credendi; potest ergo fidem Dei con-
cipere, nondum audita prsedicatione de fide
Christi. Deniqne in aliis etiam casihus potest
contingere media ignorantia invincibili; nam
potest aliquis hahere veram fidem et iufusam
de aliquibus mysteriis, etiamsi per ignoran-
tiam invincibilem erret in aliis, ut constat ex
dictis iu superioribus, et infra etiam dicetur;
ergo potest hoc ipsnm contingere circa myste-
ria necessario credenda de Christo : ut si ali-
quis simplex credens multa vera de Deo, in-
vincibiliter ignoret vel divinitatem Christi,
vel passionem, vel aliquid simile ; in illo ergo
poterit esse fides explicita Dei sine fide infusa
et explicita Christi; nam qui errat circa
aliquod mysterium, non potest habere fidem
infusam ejus. Sic ergo videtur sufficienter
probatum illud principium, quod in aliquo
casu possit esse fides Dei explicita, nondum
comparata fide explicita Ghristi.
13. Progreditur prooatio assertionis. —Ali-
quorum responsio. — Improbatur. — Jam er-
go probatur consequentia primi argumenti,
seu aliud principium, scilicet, quod talis bomo
possit statim seu pro illo tempore justificari,
quia per voluntatem potest toto corde cou-
verti ad Deum, per ficlem sibi proposUum,
diligendo eum super omnia, et speraudo ab
illo salutem, etremissionem peccatorum; ergo
potest justificari. Consequentia certa est ex
materia de gratia et pcenitentia, quia illa est
ultima dispositio ad justificationem, et reniis-
sionem peccatorum ; posita autem ultima dis-
positione, infallibiliter sequitur forma. Ante-
cedens autem probatur, quia per fidem Dei
excitatur homo ad dilectionem et pceniten-
tiam. Respondent aliqui, in lege nova sta-
tuisse Deum non dare auxilium sufiiciens, ex
parte voluntatis necessariurn ad justificatio-
ncm, vel dilectionem super omnia, etiamsi
homo credat jam Deum, et sua peccata et in-
digentiam divinai gratiae cognoscat, donec de
fide Christi sit explicite instructus. Sed hoc
non videtur milii probahilius quam id quod
paulo aute dixi de voluntate credendi. Primo,
quia hoc non auget gratiam legis novoe , sed
potius illam rcstringit et minuit : si enim aute
SECT. IV. QUARUM RERUM FIDES EXPLICITA REQUIRATUR, ETC.
355
Christi adventum dabatur statim illud auxi-
lium homini sic credenti , quomodo credibile
est nunc non dari, sed differri, etiamsi homo
ille non ponat impedimentum, sed potius fa-
ciat quod in se est, juxta fidem quam habet ?
Deinde non solum est hgec lex, seu hoc pro-
positum Dei non dandi tale auxilium pro eo
tempore, non solum (inquam) non est conve-
niens huic statui gratise, sed etiam non est
consentaneum bonitati Dei, nec promissioni-
bus ejus; quia, sicut Deus, propter bonitatem
suam, non potest esse auctor peccati, nec de-
negare auxilium necessarium ad non commit-
tendum peccatum, ita non potest esse auctor
ut homo pro aliquo tempore maneat in statu
peccati, nec de sedenegare auxilium necessa-
rium ad mutandum talem statum, si per ho-
minem non steterit, ut est communis doctri-
na ; sed in casu de quo loquimur, ex parte
intellectus habet homo id quod necessarium
est ut amet Deum ct detestetur peccatum, et
per voluntatem potest non ponere actuale im-
pedimentum, quantum est ex libertate sua;
ergo non est verisimile quod solum ex parte
Dei privetur auxilio necessario, vel ut impedi-
mentum non ponat, vel ut actu convertatur ;
unde est receptum dogma, peccatores in hac
vitasemper, et in quocumque momento justi-
ficari posse, quantum est ex parteDei; nam qui
dixit: In quacumque liora peccator ingemuerit,
supponit certe posse ingemiscere, si velit, et qui
dixit : Convertimini ad me, supponit eos posse
id facere, neque ex parte Dei deesse auxilium,
cum alibi dicat : Ego sum ad ostium, et pulso,
ut latius tractatur in materia de poenitentia ' ;
ergo nullo modo possumus dicere in eo casu
non posse homiuem converti, quia nondum
vult Deus illum ronvertere. Maxime vero ur-
get heec ratio, si restringamus illud tempus ad
casum necessitatis, et periculi mortis, nam
contingere potest ut ille catechumenus con
stituatur de novo in mortis periculo ; ergo ne-
gari non potest tunc posse disponi ad justitiam,
alias esset quodammodo constitutus extra sta-
tum salutis, quod admittinon debet; ethoc ar-
gumentum in sequenti conclusione magis ur-
gebimus.
1-4. Secunda assertio. — Prima ratio. —
Dico secundo : per se loquendo, et ex vi legis
et institutionis divinee, non est magis necessa-
ria actualis fides explicita Christi in re ipsa
obtenta ad ultimam salutem, seu gloriam ,
quam ad primam, sive ad gratiam. Hsec as-
1 Disp. 8, sect. 1.
sertio est contra secundam sentcntiam, et in ea
ccnveniunt auctores primce et tertiae opinio-
nis, et non leve argumentnm in ejus favorem
est, quod neque antiqui scholastici, neque
etiam Patres in hoc distinxerint inter utram-
que salutem. Probatur autem primo, quia
Cano, et qui eum sequuntur, non videntur
constanter loqui, si in Scriptura fundentur, ut
debent , quia nullum possunt aliud probabile
fundamentum habere; at vero Scriptura, cum
requirit fidem explicitam Christi, loquitur de
prima justificatione, et remissione peccato-
rum, potius quam de ultima salute. Probatur
Actorum 10 : Remissionem peccatorum acci-
pere per nomen ejus ; et cap. 15 : Fidepurifi-
cans corda eorum, ubi erat sermo de fide
evangelica ; et capite 26, refert Paulus Deum
misisse illum ad prsedicandum, ut remissio-
nem peccatorum accipiant per fidem, qua? est in
CTiristo ; remissio autem peccatorum in prima
juslificatione fit. Unde ad Galatas 2 : JYou
justificaiur Jwmo, nisi per fidem Jesu Christi;
et ad Rom. 3 : Quem proposuit Deus propitia-
torem per fidem in sanguine ipsius; propitia-
tor autem proprie dicitur in ordine ad remis-
sionem peccatorum. Si ergo ex similibus locis
Scripturse, in quibus fortasse estsermo de glo-
ria, colligitur necessitas fidei explicitae in re
ipsa in omnibus hominibus ante consecutio-
nem gloriee, profecto etiam ex proxime cita-
tis testimoniis colligitur similis necessitas in
ordine ad gratiam, et remissioncm peccato-
rum. Quod si hoc secundum non colligitur,
ut auctores secundse opinionis concedunt, pro-
fecto sine fundamento illam necessitatem col-
hgunt respectu glorife ex aliis locis, qui eain-
dem patiuutur interpretationem , nec potest
ratio differentias assiguari. Prsesertim, quia
Scriptura raro loquitur specialiter de gloria
in dictis testimoniis, sed de salute; ut : Qui
crediderit salvabitur ; vel de vita seterua, ut
Joan. 47; sub utraque autem voce comprc-
hendi solet gratia, ut Matth. 1 : Salvum fa-
ciet populum suum a peccatis eorum: et ad
Ephes. I : Cujus gratia salzati estis, per /i-
dem ; et tamen noiidum erant glorificati, quod
notat Chrysostomus, homil. de Fide et Spiritu
Sancto. Et similiter vita reterna dici solet de
ipsa gratia, quia est vita eeterna in semine,
quomodo potest intelligi illud ad Rom. 6 :
Gratia Dei vita ceterna ; et ita exponitur a Cy-
rillo et aliis ille locus Joan. 17 : Hcec est vita
wterna, ut cognoscant te, etc. Legatur Augus-
tiims. lib & de Baptismo, cap. 21. Ergo vel
taiia loca probant necessitatem quoad salutem
356 DISPUT. XII. DE NECESSITATE FIDEI
gratia?. vel non probant quoad salutem glo-
rise. Denique simile argumentum sumitur cx
alio principio, quo illi auctores utuntnr, quocl
extra Ecc^.esiam non est salus : nam illud est
verum etiam de salute gratise, et remissione
peccatorum, ut aperte docet Bonifacius VIII,
in dicta Extravagante Unam sanctam ; ergo
non loquuntur illi auctores consequenter, nec
i:x vi auctoritatatis major necessitas fidei ad
gloriam, quam ad gratiam postulatur.
15. Secunda ratio. — Secundo principali-
ter probatur assertio^ quia gratia dat jus ad
gloriam; ergo post comparatam gratiam, ni-
hil aliud per se est necessarium ad gloriam,
nisi ut gratia illa non amitlatur, seu ut con-
servetnr; potest autem, qui justificatus est
sine fide explicita, conservare gratiam usque
ad morteiDj cum eadem fide, et sine novo au-
gmento ejus ; ergo consequetnr gloriam ;
non est ergo major necessitas. Probatnr mi-
nor, nimiium posse eonservare illam gratiam
(csetera enim clara sunt), primo quia est ge-
neralis regula tradita a Concilio Tridentino,
quod jnstuspotest servare mandata, et perseve-
rare in justitia, si velit; ergo idem dicendum
est de illo justo. Secuncio, qnia fieti potest
ut post justificationem talis hoininis, tempus
usque ad mortem sit brevissimum; vel quia in
periculosa eegritudine justificatus est, vel quia
statim post justificationem fortnito casu subi-
to mors ei accidit, vel quia in perpetuam
amentiam incidit: qui omnes casus valde con-
tingentes sunt ; ergo in illis facile durare po-
tesl gratia usque ad mortem cum sola illa fide.
16. Respondent adversarii. — Refelluntur.
— Conftrmatur. — Respondent Deum ex lege
&ua non permissurum ut id eveniat, ne con-
tingat hominem illnm salvari sine fide explici-
ta. Sed profectoheec est queedam petitio prin-
cipii, etsinefundamento vel promissione fingi-
tnr miraculosa vel valde extraordinaria pro-
videnlia. Et confirmatur maxime licec ralio,
qnia in Scriptura magis expresse dicitur ne-
cessarius baptismus ad ingressum glorite ,
quam fides Christi explieita, Joan. 3 : Nisi
quis renatus fueril cx aqua, etc, et nihilomi-
nus, quia potest homo justificari sine baptis-
mo in re, et possunt multi casus accidere, in
quibus homo sic justificatus non possit in re
ipsa baptizari, certissimum est, posse homi-
nem aliquando consequi ultimam salutcm siue
baptismo in re. Neque potest aliquis cum pro-
babihtate dicere, Denm non jiermissurum ut
talis homo siue baptismo in re moriatur,
etiamsi possit per miraculosam et extraordi-
QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
nariam providentiam illum in vita conservare
donec baptizetur; est enim hoc contra com-
munem sensum Ecclesise, et contra experien-
tiam; alias omnes catechumeni qni moriun-
tur ante baptismum in re susceptum, non
consequerentur gloriam, quod esset erroneum
dicere; ergo eodem modo philosophaudnm
est de fide explieita, preesertim suppouendo
quod non sit in re necessaria ad justificatio-
nem. Probatur consequentia, quia licetinte-
rior fides explicita Christi et baptismus diffe-
rant, sicnt actus interior et exterior , nihilo-
minus heec differentia in ordine ad necessita-
tem materialis est, nam formaliter utraque est
necessitas positiva (ut sic dicam,) seu ex insti-
tutione, et non ex intrinseca ratione justifica-
tionis, et alioquin eisdem verbis in Scriptura
exprimitur; ergo ab una ad alteram opinio-
nem fit argumentnm. Qnod tandem confir-
mari potest constituendo eventum in quo, ca-
tcchumenus instructus in fide Dei et Ecclesiee
in communi , et nondum habens expressam
notitiam Christi, incidat in mortis periculnm
cum impedimento usus rationis ; nam ille tuuc
potest et debet baptizari, et baptizatus potest
statim mori; ergo perveniet statim ad beati-
tudinem, etiamsi in via exjDlicitam fidem
Christi non fuerit consecutus. Conseijuentia
clara est, quia baptismus remittit omnem cul-
pam et pcenam, et ita aperit januam regni
cceloruin sine tillo impedimento. Antecedens
vero manifestum videtnr, quia casus non so-
lum speculative, sed etiam practice est possi-
bilis ; neque enim existimo posse cum proba-
bilitate negari in eo casu baptizandum csse
calechumenum.
17. Quorumdam responsio. — Retorquetur.
— Dicunt aliqui baptizandum quidem esse ,
non quia per se et juxta ipsius rei veritatem
ita faciendum esset,. sed quia nostra opini-
nio est probabilis, et in favorem auimai se-
quenda in praxi in articuio necessitatis. Sed
imprimis hoc satis csL ut vera sit assertio,
scilieet in aliquo casu posse aliquem jieive-
nire ad gloriam, qui in via non habuit ac-
ttialem fidcm explicitam Christi , et inde
etiam infertur hoc medium non csse semper
in re necessarinm ; qnia si tale esset, propter
nullam ojiinionem fieri posset ut sine illo ul-
tima salus obtineretur ; et deinde hinc su-
mitur magnnm indiciuin talem fuisse Chrisli
institutionem, quia ha.'c est magis favorabi-
lis saluti animaruni, et melius hoc modo pro-
visnm est omnibus necessitatibus humanis,
salva alicujus lidei necessitate in re ipsa. De-
SECT. IV QUARUM RERUM FIDES
D-ique non tantnm proptcr opinionem, sed in
re ipsa et simpliciter verum est, in illo casu
dandum esse baptismnm , qnia supponimus
catechumenum illum se ostendisse paratum
ad recipiendum illum, et dispositum per cre-
dendi voluntatem cum aliqua pcenitentia ,
saltem attritione, et alioquin est in articulo
necessitatis extreuise ; ergo illi debetur bap-
tismus, non solum ex charitate, sed etiam ex
officio ministrorum Ecclesise.
18. Tertia assertio bipartita. — Prima as-
scrtionis pars unde probanda. — Probaiur se-
cunda pars. — Dico tertio : nihilominus di-
cendum est fidem explicitam Christi, per se
loquendo , esse necessariam omnibus et sin-
guhs in statu legis evangelicee, ad utramque
salutem. Unde etiam dici potest medium ne-
cessarium, quamvis non semper in re , secl
vel in re, vel in voto Juxta hanc assertio-
nem, sequor primam sententiam, si ipsa velit
explicationem acceptare ; imo hoc modo po-
test conciliari cum tertia ; nam fortasse auc-
tores ejus hunc inodum dicendi et explicandi
non recusarent. Prima ergo pars confirmari
potest testimoniis adductis pro prima senten-
tia, et prEesertim quia Christus Dominus hunc
ordinem prsescripsit Apostolis : Pnedicate
Evangelium, qui crediderit, etc. Ergo statuit
hanc fidem Evangelii ut viam per se necessa-
riam ad justitiam , qiiod etiam significavit
Paulus ad Rom. 10, cum dixit : Quomodo au-
dient sine prwdkante ; et in eodem capite
Evangelium dicit esse teritatem in salutem
omni credenti , et frequenter in illa epistola
vocat legem evangelicam, legem fidei: imo ad
Galat. 3, vocat fidem, utique propter explici-
tam fidem, quaj in illa per se necessaria est,
ac propterea in capit. 2 ejusdem epistolte,
Christum ( dicit ) positum esse ut fundamen-
tum Tiujus Ecclesia?, quia oportet illi per fi-
dem conjungi. Et alia multa dicuntur in
Scriptura, preesertim in testamento novo, quae
hanc saltem necessitatem iudicant. Secundo,
liunc etiam ordinem justificationis significa-
vit Concilium Tridentinum , sess. 6, cap. 6,
cum fidem redemptioms posuit inter disposi-
tiones praevias ad justificationem. Tertio, hoc
probant quse supra, sect. 3, concius. 4, ex
Patribus adduximus. Et propterea Ambrosius,
lib. 1 de Officiis,fidem Christivocat fundamen-
lum jubtitice.* Augustinus autem, de Donoper-
severantiae, cap. 2, vocat initium; et alia simi-
lia habet de Spiritu et littera, cap. 15; et
Hieronymus, ad Ephes. I et 3. Ratio denique
a priori est institutio Christi; congruentia au-
EXPLICITA REQUIRATUR, ETC. 357
tem maxima est, quia talis lides erat consen-
tanta perfectioni hujus status, in quo fides
Christi omnibns explicite prsedicatur: unde
etiam erat conveniens ad majorcm ipsius
Christi gloriam, et ad excitandam dilectionem
et gratitudinem hominum erga ipsum. Deni-
que erat necessaria, ut homines fiant membra
Eeclesise actu, et in re ipsa, prout ab ipso
Christo fuit speciali modo instituta. Altera ve-
ro pars probatur, qnia id quod per se est nc-
cessarium ad justitiam, absolute dici potest
medium necessarium, etiamsi in aliquo casu,
in quo non potest tale medium in re ipsa ap-
plicari, per votum seu desiderium suppleatur.
19. Objectio. — Solvitur. — Objiciunt ali-
qui, quod tunc necessitas illanon excedat ne-
cessitatem preeeepti; sed hoc fortasse potest
pertinere ad solum modum loquendi. Nega-
tur tamen assumptum, quia hsp.c fides non
tantum est necessaria eo modo, quo alia pree-
cepta affirmativa qua? solum obligant in tem-
pore necessitatis, aut prsescripto per preece-
ptum, et solum (ut ita dicam) propter hones-
tatem actuspreecepti; sed est necessaria per se
propter ipsarn justificationem. Unde quando
contigerit justiticari hominem ante illum, te-
netur postea, cum primnm possit, exphcite
credere, utsuppleat quod in justificatione de-
fecit. Est optimum exemplum ex materia de
pomitentia; nam dolor formalis de peccatis
commissis per se est medium necessarium ad
consequendam remissionem peccatorum; et
nihilominus si peccator, cum actuali conside-
ratione Dei et naturali inconsideratione pec-
catorum, converta^ur in Deum per amorem
super omnia, statim consequitur remissionem
peccatornm, quia in eo casu, cum per homi-
nem non stat, sufficit dolor virtute et voto in
amore contentus. Simili ergo modo in praj-
senti, fides explicita virtute contenta in impli-
cita, et in voto voluutatis implendi omnia
necessaria, satis erit in casu neeessitatis, et
illo non obstante talis fides simpliciter erit me-
dium necessarium. Ratio autem est supra tac-
ta, quia quando medium est quasi de intrinse-
ca ratione justificationis, tunc ejus necessitas
est in re ipsa; quando veroest additum ex ins-
titutione, tunc necessitas medii intelligenda
est in re, vel in voto. Haec autem fides expli-
cita est nunc necessaria ex peeuliari institu-
tione; ergo recte intelligitur nt per se neces-
saria sit in re, in casu vero necessitatis suffi-
ciat iu voto.
20. Confirmatur eadem secunda pars asser-
tionis. — Atque hinc tandem confirmari hoc
358 DI3PUT. XII. DE NECESSITATE FIDEI
potest ex sequiparatione inter hanc fidem et
baptismum. Nam utriusque necessitas est ex
institutione ; ergo sicut in baptismo intelligi-
tur in re vel in voto, ita etiam in fide expli-
cita debetintelligi. Unde etiam optime con-
firmatnr assertio : nam hsec fides explicita
est dispositio per se necessaria ad receptionem
baptismi, ut constat ex usu Ecclesise, et Con-
cilio Brachar. II, et ex multis decretis de con-
secratione, dist. A, cap. Ante baptismum, et
sequent. Ergo, sicut baptismus est necessa-
rius, saltem in voto, ita etiam hsec fides.
Et potest tandem heec sequiparatio confirmari
ex difficili loco Augustini, libro 1 ad Simpli-
cianum, qusest. 2, circa principium, ubi sic
ait : In quibusdam tantaest gratia fidei, quan-
ta non sufficit ad obtinendum regnum, ccelo-
rum, sicut in catechumeno, sicut in Cornelio
antequam sacra^ientorum . participatione incor-
po?'aretur Ecclesice ; in quibusdam autem tan-
ta est, ut jam corpori Christi, et sancto Dei
templo depntentur ; et infra : Non solum con-
cip;, sed etiam nasci opus est, ut ad mtam per-
reniatur ceternam. Ex quo loco aliqui confir-
mare voluerurit sententiam Cani, sed non
rectp, cum Augustinus et de catechumeno, et
de baptismo loquatur. Auctor vero lihri de
Ecclesiasticis dogmatibus, c. 74-, ex illo loco
Augustini asseruit catechumenum, quautum-
vis bonis moribus prseditum, si moriatur abs-
que baptismo in re suscepto, non consecutu-
rum vitam reternam. Est tamen sententia
omnino falsa, et contra sensum Ecclesise, et
Augustino non imponenda. Alii de fide mor-
tualocum illum interpretantur, sednon recte,
tum quia catechumerrus habere potest non
tantum fidem mortuam, sed etiam vivam,
ut clare sentit Concilium Tridentinum, sess.
6, c. 7 ; tum etiam quia licet de Cornelio du-
bitari possit, utrum habuerit fulem vivam an-
teqnam audiret praulicationem Petri, dubi-
tari nihilominus non potest quin illam ha-
buerit ante receptionem baptismi; nam antea
descendit visibditer Spiritus Sanctus in ipsum,
Actorum 11; imo etiam jam tunc habebat fi-
dem explieitam. Dico ergo Augustinum loqui
de qnacumque fide viva obtenta ante baptis-
mura, dicit tamen eam non sufficere ad vitam
a;tcrnam, propter necessitatem baptismi. Unde
inlelligendus p.st pcr se, et quando baptismus
obtmeii polest : idem crgo judicium est de
iide explicita.
21 . Fit satis ftindamentis positis in num. 6.
— Ex iiis facilc ad fundamenta aliarum opi-
nionurn, quatenus nostrai obstare possunt,
QUATENUS EST MEDIUM AD SALUTEM.
respondebitur ; testimonia enim Scripturse,
quse adducit prima sententia, probant nostram
tertiam assertionem. Ut autem magis constet
non obstare primse conclusioni, addi potest
quaedam ex illis testimoniis esse affirmativa,
scihcet : Per fidem Christi credimus salvari ,
Fide purificans corda eorum, et similia. Alia
sunt negativa, ut : ISfon est aliud nomen datum
hominibus , Qui non crediderit, etc. Priora, per
se ac praecise sumpta, non probant necessita-
tem, sed virtutem et efficaciam fidei ; quatenus
vero semper ad hunc effectum requiriturfides,
satis indicatur ejus necessitas. Illa tamen non
semper tribuitur modo fidei explicita?, sed
simpliciter fidei Christi. Magisergo illam sua-
dent alia testimonia, quee includunt negatio-
nem; attamen illa etiam subdistinguenda sunt.
Nam quaedam loquuntur supposita prsedica-
tione fidei, respectu illorum qui eam audie-
runtj ut cum Christus dixit : Prcedicate Evan-
geliwm, etc, et postea subdit : Q//i non credi-
derit, aperte loquitur de non credente post
auditum Evangelium ; ac proinde non loquitur
de caren m frdei explicitas mere negativa (ut
sic dicam), sed privativa, et culpabili, propter
quam, qui iliam habet, semper damnatur,
sicut dixit Christus, Joan. 3 : Qui incred/dus
estfilio, nonmdebit ritam, sed ira Dei manet
super ipsum : et ita hsec testimonia solum pro-
bant frdem explicitam Christi esse in re ipsa
necessariam his qui habuerunt auditum ejus.
Alia vero testimonia, etiam negativa, simpli-
citer loquuntur de omnibus, et ex his quse-
dam loquuntur de ipsomet Christo, probant-
que necessitatem et virtutem redemptionis
ejus respectu omuium, ut est illud : Non est
atiud nomen datum hominibus, etc. Alia vero
loquuntur de necessitate unionis ad ipsum
per fidem, et haec, quoad substantiam frdei,
probant absolutam necessitatem^et in re ipsa;
quoad modum autem explicitse frdei, probant
necessitatem per se, ac proinde in re vel in
voto.
22. Ad alia fundamenta in num.1. — Sym-
bolum Athanasii quomodo credendum. — Ad
rationes in n. 8. — Extra Ecclesiam non est
salus, quomodo intelligendum. — Ad Conci-
lium Tridentinum certum est in illo cap. 7
describere communem ct ordinarium rnodum
justifrcationis, non tamen postulare omnia
quae dicit, tanquam simpliciter necessaria,
prsesertim iir re ipsa , quoe est communis ct
vrdgaris interpretatio. Minus autem probant
verba adducta ex symbolo Atlianasii ; nam
sine dubio multo magis explicite proponitur
SECT. IV. QUARUM RERTM FIDES EXPLICITA REQUIRATUR, ETC.
350
A
fides Trinitatisct Incarnationis in illo Sym-
bolo, quam sit omnibns ad salutem neces-
sarium. Intelligenda sunt ergo illa verba cum
partitione aocommodata ; nam Ecclesia\ et
pastoribus, ac doctoribus ejus necessaria est
fides adeo explicita; aliis etiam omnibus ne-
cessarium est, ut ndiil eorum discredant ;
positive autem credendo sufficit simplicibns
ea tenere explicite, quse ad suum statum
pertinent, rehqua autem implicite, in fide
Ecclesiee. Ad loca Patruin et congruentias
satis^ex dictis responsum est. Quod vero tan-
dem additur, quia extra Ecclesiam non est
salus, aliqui, ut videre licet in Cano, deLocis,
capite 3, dicunt propositionem illam intelli-
gendam esse de geneiali Ecclesia, prout fuit
semper, et non d'e sola Ecclesia, prout spe-
cialiter est a Cbristo instituta ; sed non placet
responsio, tum quia Ecclesia semper est
una; tum etiam quia Concilia revera loquun-
tur de bac Ecclesia Christi, et de illa opor-
tot in aliquo sensu verificari, quod extra
illam nemo salvetur. Melius ergo responden-
dum juxta distinctionem datam de necessi-
tate in re vel in voto ; ifa enim nemo salvari
potest, nisi hauc Christi Ecclesiam vel in re,
vel in voto saltem et desiderio ingrediatur.
Ita respondet in simili Bellarminus, lib. 3
de jScclesia, o. 3. Estque manifestum, quia
nullus est in re ipsa intra hanc Ecclesiam,
nisi baptizatus sit, et tamen salvari potest,
quia sicut illi sufficit votum baptismi, ita
etiam votum ingrediendi Ecclesiam ; idem
ergo nos dicimus de quocumque fideli vere
poenitente, qui baptizatus non sit, sive per-
venerit ad fidem explicitam Christi, sive tan-
tum ad implicitam ; nam per illam habere
potcst votum saltem Jmplicitum, quod sa-
tis est respectu baptismi, ut D. Thomas in
locis supra allegatis docet.
23. Ad fundamentum secundre sententice i?i
n. 9. — Ad fundamentum alterius sententite.
quod proecipue snmebatur ex facto Cornelii,
respondemus in primis : si vera esset aliquo-
rnra sententia , dicentium Cornelium non
fuisse justificatum, priusquam audiret pree-
dicationem Petri, quam Augustinus et Chry-
sostomus in locis supra citatis insinuant, jux-
ta illam ruere fundamentum, quia ex illo
facto non probatur, quod fuerit Cornelius
justificatus per fidem implicitam Christi;
nihilominus taraen ut in lib. 1 deGratia, cap.
4, a num. 9, latius dixi, probabilius est Cor-
nelium fuisse justum, quando accepit reve-
Lationem ut nuncium ad Petrum mitteret ;
id enim non obscure colligitur ex tcxtu, et
estcommunior sententiaPatrum. Quo posito,
respondemus non ideo Petrum fuisse missum
adCornelium, quia cum illa fide et justitia
quam jam habebat, nullo modo salvari po-
tuisset, sed imprimis quia illa fides erat per
se loquendo jam necessaria, et ut baptizari
posset, non tantum voto, sed re ipsa, ut est
per se loquendo neoessarium, sicut supra
diximus oirca testimonium Augustiui. Dein-
de, cpianquam non esset tanta necessitas, cer-
te propter magnam utilitatem et sanctitatis
augmentum, et ut fieret capax aliorum sa-
cramentorum, merito illi fieri poterat tan-
tum beneficium. Ac denique adverto illam
revelationem non fuisse factam Petro prin-
cipaliter propter Cornelium, sed propter to-
tam geutilitatem. Advenerat enim jam tem-
pus a Deo defmitum, ut gentes ad Ecclesiam
Christi publice vocarentur, quodautea factum
non erat; voluit autern Deus ut illa praeihoa-
tio inciperet a quodam homine jnsto, ct in
quo sibi bene placuerat; illum enim elege-
rat ut esset quasi priinitiae gentiumpostChri-
sti mortem.
24. Ad conjecturam ibid. — Fides explicita
Ckristi etinm post mortem per se noa reqiiireba-
tur ante illius adventitm. — Ad congiuentiam
quam ex Iege veteri illa opinio sumebat, res-
poudeo parvi esse momenti, alioqui simili mo-
do probari posset infantes, qui nunc moriun-
tur cum solo baptismo, detinendos esse aliquo
tempore ante ingressum glorise, ut prius ex-
plicite in Christum credant, quia etiam lt^ge
natnrse vel scripta liullus infans in gratia et
justitia defunctus vidit Deura , priusquam
speraret in limbo, et consequenter crederet
etiam in Christum. Dico ergo fidem, quee tunc
post mortem durabal et exercebatur, vel etiam
augebatur quoad actum, non fuisse per se et
ob necessitatem fidei, sed quasi consecutione
quadam ob imperfectionem illins status, in
quo nondum fuerat janua regni aperta per
Christi mortem. Illa vero imperfectio jam nunc
cessavit, et ideo fides alterius vitee per se ne-
cessaria non est, sed per accidens solum ob
impedimentum , propter quod etiam nunc
pauci sunt adulti, qui post raortem fidem non
exerceant in aliquo tempore, nimirum iii pur-
gatorio, quia habent personale impedimen-
tum, ut non possint statim in ccelum evolare.
Et ex hac parte multum verisimile est, nnl-
lum adultum habentem sohm fidem implici-
tam Christi transire immediate ab statu hu-
jus vitfe a I statum gloriee, quia vix fieri po-
3G0 DISPUT. XIII. DE rR^CEPTO INTERIORIS FlDEt.
test ut cum tam parva fide homo discedat om-
nino mundus ab omni culpa veniali, et ab
omni reatu pcense; detinebitur ergo in pur-
gatorio, et ibi habere poterit fidem explicitam
Christi. Hoc autem non est per se ob necessi-
tatem, sed ob impedimentum. Unde si contin-
gat (quod non repngnat) aliquem sic creden-
tem sine tali impedimento mori, ultimam sa-
lutem statim consequitur.
25. Qiwmodo fides explicita Trinitatis sit
necessaria ad salutem. — Ultimo ex dictis col-
ligitur resolntio similis quaestionis de fide ex-
plicifa Trinitatis. Nam in illa esedem sunt opi-
niones, eaedemque rationes dubitandi, et ita
nostra etiam resolutio eadem est; narnque,
per se loquendo, hsec fides explicita necessa-
ria est, ut docet D. Thomas, in dicta quaest. 2,
ait. 8. Et probatursufficienterex Mattha?.i28:
Priedicate Fvangelium, etc, iaptizantes eos in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Eam enim fidem principaliter voluit nos ex-
plicite profiteri. Unde etiam recte colligitur
tam necessariam esse hanc fidem quam baptis-
mnm; est enim baptismus professio hujus fi-
dei: nemo autem potest per proprium actum
recte profiteri exterius fklem, quam non te-
net interius. Accedit, qnod non potest haberi
fides explicita Cbristi sine fine explicita Trini-
tatis, quia oportet credere Christum esse se-
cundam Trinitatis personam ; et ideo ipsemet
Dominus hsec duo conjunxit, cum dixit: Hccc
est vita aterna, ut cognoscant te solum Deum,
et quem misisti, etc. Unde Cyrillus, lib. 11 in
Joan., capitedecimo sexto, inquit: Non enim
aliter recte Pater agnoscilur, nisi Filius cognos-
catur ; neqne ergo Filius absque cognitione
Patris , neque uterque absque coguitione
Spiritus Sancti cognoseitur; eadem enim est
ratio de illo, quia perfecta unius relati notitia
non habetur sine cognitione correlativi; hcec
ergo Dei unitas in Trinitate intelligitur ; ex
quo infertur banc fidem esse neces.sariam, et
in ea distingui Christianos ab antiquis fideli-
lms. Ratio autem est quam tetigit D. Thomas,
quia Deus est principale, ac per se objectum
fidei, et ideo in hoc perfecto statu gratise ma-
xime requiritur fides explicita in mysteriis
ad ipsum Deum, ut Deus est, pertinentibus.
Nihilominus consequenter dicendum est hanc
aecessitatem non esse tam rigorosam, ut in re
ipsa semperilla fides exigatur; nam in aliquo
casu potest votum ejus suflicere cum fideim-
plicita, quod eodem modo intelligendum et
probandurn est, sicut de fide Christi diximus.
DISPUTATIO XIII.
DE PR^GEPTO INTERIORIS FIDEI.
Actus fidei interior et exterior. — Diximus
de necessitate medii : dicendum sequitur de
necessitate praecepti, prout cadit in actum
fidei. Est autem duplex aclus fidei, seilieet in-
terior, qui partim est in intellectu, et est as-
sensus rerum fidei ; partim in voluntate, et est
voluntas credendi. Alter actus est exterior, in
confessione fidei consistens, et de utroque di-
cit Paulus ad Roman. 10 : Corde creditur ad
justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
h\ prsesenti ergo disputatione dicemus de pree-
cepto fidei, prout ad mternum actum perti-
net; in sequenti vero, prout ad exteriorem
spectat, et consequenter dicemus de vitiis et
peccatis quae contra haec pra;cepta commit-
tuntur.
SECTIO I.
Utrum sit datum aliquod prrrceptum de act>i
interiori fidei , et quojure datum sit.
1 . Pro parle negante prima duMtandi ralio
limemlris. — Secundum memlrum quoad jus
naturale impugnatur. — Impugn.atur deinde
quoad jus supernaturale, tum ex Cajetano. —
— Tum ralione difficili. — Ratio dubitandi
est, quia vel hoc praeceptumestjurisecelesias-
tici aut divini : neutrum autem videtur dici
posse. Non quidem primum, quia preecepta
ecclesiastica non dantur de actibus mere in-
ternis, quia sicut illi actus non subsunt cog-
nitioni humansc, ita neque subjiciuntur hu-
manis lcgibns. Nec etiam secundum, quia vel
tale praeceptum esset juris divini naturalis,
vel supernaturalis : neutrum autem dici posse
videtur. Probatur prima pars, quia actus fidei
est supernaturalis : jiis autem naturale non
potest prrecipere qure supernaturalia sunt,
quia sunt altioris ordinis; item quia superna-
turalia non percipiuntur cognitione naturali;
jus autem naturaie vel nihil est aliud nisi
cognitio ipsa naturalis, vel nonnisi per illam
nobis proponitur : non potest ergo prceceptum
esse juris naturalis. Neque etiam supernatu-
ralis, primo, quia, ut objicit Cajetanus 2. 2,
quaest. 10, art. 1, fidespcrtinet ad conditioncm
quamdamsuperantem naturam homiuis. et di
guitatem ac statum ejus ; ergo non potest illi
proecipi, sicut, inqiiit, non potest rex prrecipere
communi et vulgari civi ea, quoe sunt propria
status no/jilium ; ita ergo non potest homini
SCCT. I. AN DETUR PRiEGEPTUM
prcecipi ut ascendat ultra gradum et statum hu-
mance natura?, neque ut illos actus exerceat,
qui ad statum naluralem ejus non pertinent.
Secundo, etiam difficilius, quiaomne preece-
ptum imponitur illi qui potest illud cognos-
cere priusquam preecepto obligetur, quia non
obligatur nisi media cognitione ; preeceptum
autem fidei tale est, ut non possit cognosci
priusqnam obliget; imo neque priusquam exer-
ceatur, quia non potest cognosci nisi per ip-
sam iidem ; ergo nunquam potest incipere obli-
gare, quia deberet obligare bominem nondum
credentem, quod videtur impossibile ob ra-
tionem factam.
2. Prima assertio. — Nibilominus dicen-
dum est primo, datum esse bominibus ali-
quod praeceptum obligans ad interiorem fi-
dem. Heec assertio communis est Thomista-
rum, et certa secundurn fidem : habetur ex-
pressa 1 Joann. 3 : Hoc est mandatum ejus , ut
credamus in nomine Filii ejus. Deinde colligi-
tur ex quadam certa regula, quod omnia quee
in Scriptura proponuntur sub comminatione
seternee damnationis,.posita sunt sub rigoroso
pra^cepto, sicut Paulus, post multa quee dixe-
rat ad Galat. 5, subjunxit : Qui talia agunt,
regnum Dei non possidebunt ; et sicut Christus
dixit Joann. 6 : Nisi manducaveritis carnem
Filii hominis, etc, non habeoitis vitam in vo-
bis : nam inde optime colligitur preeceptum;
et ratio est, quia nemo damnatur nisi propter
peccatum ; omne autem peccatum est contra
preeoeptum, juxta definitionem suam; at vero
fides exigitur in Scriptura sub tali commina-
tione , Matth. ultim. : Qui non crediderit,
condemnabitur ; Paul. ad Hebr. ^'.Quomodo
nos e/fugiemtis, si tantam neglexerimus salu-
tem? et cap. 10 : Justus ex fide vivit ; quod
si subtraxerit se , non placebit animcc mece.
Est ergo fides sub preecepto rigorose obligante
sub reatu eeternee damnationis. Et hoc modo
dixit Cyrillus Hierosolymitanus, catechesi 5 :
Cave ne ob inscitiam pereas, ubi loquebatur de
fide symboli; et similiter Irenams, lib. 3 con-
tra Heereses, cap. 21 : Ig>wrantcs, inquit, eum
qui ex virgine est , privantur munere ejus,
quodest viia wterna. Et similia videri possunt
in Gregor., lib 1 Regum, cap. 16, et lib. 7
Epistolarum , epistola 47 ; et in Augustiuo
et alib, superiori disputatione allegatis ; heec
enim assertio etiam sequitur ex ibi dictis ;
nam ea quse sunt media necessaria ad salu-
tem, si consistaut in actu libero et humano,
etiam sunt sub prsecepto, quia, ut ibi dixi,
vel ipsa necessitas medii critur ex prsecepto,
DE ACTU FIDFJ, ET QUO JIRE. 361
vel illud secnm adducit, quia maxime proeci-
piuntur illa qua? ad salutem necessaria sunt;
nam hoc praecipue pertinet ad bonam ct pru-
dentem gubernationem; Deus enim praecipue
intendit salutem homiuum ; ergo maxime
etiam prsecipit quod ad illam consequcndam
necessarium est; cum ergo fides sit necessaria
ad salutem, manifestum est de illa datum esse
preeceptum, cum ipsa in actu humano et libe-
ro posita sit.
3. Secunda assertio : quale sit hoc pra?ce-
■ptum fidei intema^. — Jus naturale dupliciter
usurpatur. — Dico secundo : hoc proeceptum,
secundum substantiam suam juris divini, est
aliquo modo naturalis, et aliquo modo super-
naturalis. De priori parte assertionis nulla est
difficultas, tum propter rationem in principio
factam, quia hoc proeceptum est de actu maxi-
me interno ; tum etiam quia est de actu
supernaturali, et de fundamento supernatu-
rali justitia?, ad quam solus Deus poterat ho-
minem obligare: illud autem praeceptum di-
citur esse divini juris, quod Deum ipsum ha-
bet auetorem immediatum et proximum. Ut
autem altera pars intelligatur, sciendum im-
primis est, jus naturale duobus modis dici
posse. Uno modo, per ordinem ad rationalem
naturam pure sumptam, id est, ut tendentem
in naturalem fincm, et dictantem per solum
lumen naturalis rationis. Alio modo dicitur
jus naturale per connaturalitatem ad gra-
tiam, seu ad supernaturalem finem, ad quem
homo elevatus et ordinatus est, quomodo di-
cuntur homines gentiles potuisse salvari in
lege naturse, non quia per solam rationem
naturalem salvari possont, sed quia tunc non
habebant prcecepta divina, nisi connaturalia
vel naturae, vel gratia?, ut latius iu materia
de legibus tractatur.
A. Quce cognitio Dei sit in pra-cepto. — Se-
cundum observandum est, aliud esse loqui de
cognitione Dei, aut rerum agendarum ab ho-
miue rccte et honeste, aliud vero esse loqui
de cognitione per fidem: utrumque enim cadit
sub obligationcm aliquo modo naturalem, sed
non ejusdem rationis. Unde si loquamur ab-
solute de coguitione, quee per scientiam vel
aliquam fidem humanam et prudentem haberi
potest, lex pure naturalis consistens in dicta-
mine rationis fundato in solo natmali lumine
obligat ad habendam et procurandam veram
Dei cognitionem. Primo, quia est ultimus fi-
nis in quem non potest tendere convenienter,
nisi illam cognoscat. Secundo, quia lex natu-
ralis obligat ad diligendum Denm; et sicut
362
DISPUT. XIII. DE PR.-ECEPTO INTERIORIS FIDEI.
Deum glorificandum, quod facere homo non
potestj nisi verum Deum cognoscat, et conse-
quenter necessarium est cognoscere alia quee
ad honeste vivendum etsecundum rectamra-
tionem sunt necessaria, propter easdem ra-
tiones. •
5. Fidei intemce prceceptum esse juris na-
turalis secundo modo ostenditur. — At vero
superior cognitio, quee est per fideni, non po-
test hoc modo pertinere immediate ad legem
pure r.aturalem propter rationes supra faetas.
Nihilominus tamen, servata proportione, hinc
colligimus preeceptum hujus fi lei pertinere
ad legem naturalem secundo modo sumptam,
id est, connaturalem gratiee et statui viatoris
tendentis insupernaturalem finem : nam sicut
Dcus, ut auctor naturee, comparatur ad natu-
ram rationalem. ita Deus, ut auctor gratiee, et
ut objectum supernaturalis beatitudiuis, com-
paratur ad hominem elevatum per gratiam ad
illum finem ; ergo sieut naturalis cognitio
veri Dei est de jure naturali puro, ita super-
naturalis cognitio Dei, ut finis supernaturalis,
est de jure coimatnrali gratiae ; uiilitant enim
eeedem rationes, quia sine tali cognitione non
potest homo recte instituere vitam in ordine
ad illum finem, neque illum diligere et hono-
raru sicut oportet. Et confirmatur a posterio-
ri : nam hoc praeceptum obligavit homines in
omni tempore, etiam legis naturee, quee ita
appellatur, quia non habeKat specialia prse-
cepta divina positiva, praeter ea quse erant
connaturalia gratiae in illo statu : ergo inter
illa hoc praeceptum continetur. Dices, hanc
rationem probare de aliqua cognitione super-
nalurali, non vero in speciali de cognitioue
fidei. Respondeo, ideo nosnon esse locu'os ab-
solute de gratia, sed de gratia viee : nam Deus
eonvenientcr statuit non dare hominibus im-
mediate illam beatitudinem, nisi prius per
sna opera in illam tenderent, et ideo nou con-
tulit illis supernaturalem cognitionem cla-
ram, sed obscuram , f|uee erat aptior ad meri-
tum, et ad obsequium non solum voluntatis,
sed eliam intellectus illi prsestandum. Hoc
ergo statu supposito, dicimns illud esse con-
naturale praeceptum fidei, et ideo non tan-
tum iu statu naturue lapsee, sed etiam in statu
innocentiee, imo et in ipsis Angelis in statu
vise inventum est hoc preeceptum»
6. Tertia assertio ; prceceptum fidei in ipsa
ratione naturali saltem rernote fundalur. —
Praceptim Mei internce partim est positi-
vum, partirn negalivum. — Addo vero ulterius
otiam esse hoc preereptum conseutaneum ipsi
rationi mere naturali, et quodammodo in illa
radicaliter fundatum saltem remote, juxta illud
Augustini de Preadestinatione Sanctorum, cap.
septimo : Posse lialere fidem} natura est Tiomi-
num; Jiabere autem, gratia estfidelium ; nam ad
hunc modum loqui possumus cum propor-
tione de preecepto : ad hoc autem declaran-
dum, quasi per partes, adverto preeceptum
hoc partim negativum esse , partim posi-
tivum, et utrumque membrum duas obliga-
tiones imponere. Prima obligatio negativa
est, non repugnandi fidei semel sufficienter
propositee, id est, non dissentirc illi, vel tan-
quam falsam repudiare; et ad hanc etiam
obligationem pertinet non retrocedere ab illa
fide semel recepta, et qnoad hanc partem est
heec obligatio valde conformis rationi natu-
rali, quod sensit D. Thomas 2. 2, qusest. 10,
artic. 1, ad primum dicens : Habere fidem non
est in natura humana ; in nalura tamen liu-
mana est, ut mens hominis non repugnet in-
teriori instinctui et exteriori teritatis pnedi-
cationi. Katio autem est, quia, supposita suf-
ficienti propositione fidei, naturalis ratio dic-
tat ut non credatur esse falsum quod tanfo
Dei testimonio confirmatur, quia naturale lu-
men rationis ostendit Deum non posse men-
tiri ; ergo hoc de Deo cogitare est injuria,
quoe ipsi Deo fit contra rationem naturalem.
Dices : qui dissentiunt rebus fidei, et illas fal-
sas esse judicant, nonideo ita existimant quia
putant Deum mentiri, sed quia non credunt
Deum eas dicere; et ita non irrogant Deo pree-
dictam injuriam naturali rationi contrariam.
Respondetur, hoc ipsum esse contra rationem
naturalem, quia sufficiens propositio fidei evi-
denter ostendit esse credibile, Deum illas res
dicere, ut supra ostensum est, et ideo etiam
coiitra naturalem pmdentiam est illas nou
admittere, ut a Deo dictas ', Et hinc tit ut qui
illas falsas existimat, etiam faciat injuriam
veritati Dci : nam si mihi snfficienter propo-
natur aliqnid ut dictum vel mandatum a rege,
ita ut non possim prudenter aliud existimare,
injuriam faciam regi, si illud non suscipiam
ut dictum vel prseceptum regium ; ergo idein
est multo majori ratione respectu Dei, et ideo
qui sic tergiversatur contra fidem sufficicnter
propositam , licet aperte non fateatur Deum
falsum dicere, moraliter non minus culpatur
quam si id diceret: prKsertim quia., ut in su-
perioribus vidimus'2 Deus revelando res fidei,
1 Disput. i, sect. 2.
2 Disp. 3, sect II, a num. 8.
SECT. I. AN DETUR PR.ECEPTUM
non tanturn dicit res ipsas, sed etiam dicit se
dicere, quia totum hoc est necessarium ad cer-
titudinem fidei ; et ideo, qui negat Deum bas
res dixisse, eo ipso tribuit Deo falsitatem et
mendaeium, quod est contra rationem natu-
ralem.
7. Prtrceptum negalivum fidei interioris ex-
cludlt etiam omnem duMtationem ab actu. —
Altera obligatio hujus preecepti negativa est,
ut contra res fidei neque dubium neque for-
mido admittatur, utique vohmtarie ac deli-
berate, nam de his actibus dantur prcecepta.
Ratio hujus obligationis est, quia de ratione
fidei est summa certitudo, ut in superioribus
visum est; dubium autem seu formido exclu-
dit certitudinem ; destruit ergo fidem ; ergo
eodem prseeepto quo tenemur non recedere
ab bac fide,, nec rebus ejus dissentire, tene-
mur etiam de illius veritate non dubitare.
Unde hsec obligatio formaliter et in se consi-
deiatainagis supernaturalisest, quia illa exis-
timatio de tanta certitudine fidei nimis super-
naturalis est. Nihilominus tamen etiam hsec
obligatio est valde conformis lumini, et ra-
tioni naturali, et saltem remote potest in illa
fundari, quia naturalis ratio dictat Deum esse
primam, infallibilem veritatem ; ergo dictat.
esse intrinsece malum et contra rationem,
non solum credere, sed etiam suspicari de
Deo mendacium, aut deliberate timere ne sit
falsum quod ipse affirmat. Sed qui dubitat
de veritate rei revelatse per fidem, eo ipso
suspicatur, vel timet, ne Deus falsum dixerit,
juxta discursum factum in prsecedenti punc-
to : ergo praeceptum prohibens simile du-
bium est valde fundatum in ratione natu-
rali.
8. Quam olligationem inducat prceceptum
positivum fidei interioris. — Altera pars
obligationis hujus prsecepti positiva est, ut
diximus, et in duas alias subdividi potest.
Prima est obligatio quae insurgit ad creden-
dum facta sufficienti propositione fidei, quse
dici potest obligatio quoad exereitium actus;
nam obligatio quoad specificationem sub pri-
ma obligatione negativa includitur : nam,
cum is qui sufficienter fidem audivit tenea-
tur ab ea non discedere, eo ipso etiam obli-
gatur utj si velit aliquem actum elieere, ille
sit actus credendi, et non contrarius, quee est
obligatio quoad specificationem actus : per
lioc autem praeceptum, ut affirmativum est,
obligatur homo non tantum ad speciem actus,
sedetiam adexercitium ejus, etabsolute utve-
lit credere, quse obligatio in effectu et actua-
DE ACTU FIDEI, ET QUO JUUE. 363
liter non insurgit, donec fides sit sufficienter
proposit; . Dico autem in effectu ot actualitcr,
quia prgeceptum ipsum ex se potest dici obli-
gare omnes, postquam sufficienter promulga-
tum est ; tamen de facto non obligat unum-
quemque, donec illi sit fides proposita, sive
illa dicatur non obligatio , sive excusatio ,
quod pertinet ad qutestionem de nomine, et ita
dixit Christus Dominus : Si non venissem, et
locutus eis fuissem, peccatum non haberent :
nunc autem excusationem non liabent depeccato
suo, Joan. 15. Unde a contrario, facta sufficienti
proedicatione , nulla relinquitur excusatio :
tunc ergo insurgit actualis obligatio. Et ratio
est, quia ipsa fides proponitur, ut maximene-
cessaria ad salutem, ad quam non satis est
non discredere, sed oportet credere ; ergo in-
surgit positiva obligatio credendi , et hsec
obligatio in se est maxime supernaturalis ab-
solute loquendo. Nihilominus tamen etiam
liabet magnum fundamentum in ratione na-
turali. Primo quidem, qnia ratio naturalis
dictat esse dandam fidem, ubi, secundum ju-
dicium prudentise, constat rem esse maxime
credibilem : hoc autem evidenter convincitur
de fide catholica sufficienter proposita, ut in
superioribus ostensum est; ergo facta tali pro-
positione est fides conformis dictamini ratio-
nis naturalis. Secundo, quia primte veritati
non solum debetur non discredere dictis ejus,
sed etiam illis credere ; nam etiam inter ho-
mines fieret injuria homini bonse fidei et ma-
gnse auctoritatis, non tantum discredendo, sed
etiam non credendo : nam hoc ipsum includit
quamdam tacitam dubitationem de veritate
illius. Tertio, quia homo non credendo te-
mere se exponit periculo damnationis, quod
estcontra naturalem rationem.
9. Quodet quale sit prceceptum audiendi et
inquirendi de fide. — Ultima obligatio etiam
positiva est obligatio audiendi, inquirendi,
seu addiscendi ipsam fidem, quae in hoc d:f-
ferfc a prasccdente, quod illa supponit auditum
fidei, et ideo non difficile intelligitur quo-
modo iusurgat; hsec autem supponitur aute-
cedere; nam dicitur obligare ad audiendum,
seu discendum, ideoque difficile intelligitur
quomodo incipiat ligare hominem, aut quo-
modo possit in ratione naturali fundari, etiam
remote. Unde fateor hanc obligationem esse
maxime supernaturalem, et non posse in ho-
mine inchoari, seu illi applicari, donec Deus
sua gratia incipiat illuminare et excitare ho-
minem, sive exterius per homines, sive inte-
rius per suas inspirationes ; posita autem hac
364 DISPUT. XIII. DE PRiECEPTO INTERIORIS FIDEI.
inspiratione, paulatim insurgit ista ohligatio, tem hac institutione,
juxta modum inspirationis, et conditioncm,
seu necessitatem hominis. Itaque, si sithomo
infidelis qui in erroribus contra lumen natu-
rale detinetur, incipiet remorsum conscientiae
sentire circa ipsosmet errores, et tunc incipiet
obligari ad queerendain veritatem in illa mate-
ria ; ettunc si cum divino auxilio fecerit quod
in se est, paulatim magis ac magis illumina-
bitur, atque ita etiam magis ac magis obligabi-
tur ad inqnirendam veritatem, donec ad suffi-
cientem fidei propositionem perveniat. Et hic
videtur esse ordinarius modus in hominibus
fide carentibus , quia inter eos nullus est
qui etiam in naturalibus non erret : si autem
contingeret non errare in iis, excitabitur a
Deo interius, ut altiorem Dei cognitionem
quserat, vel etiam sa?pe per publicam famam
evangelicee veritatis, instigante etiam interius
Spiritu Sancto, potest talis dubitatio interior
concipi, quge obliget hominem ad inquiren-
dam veritatem, et petendum a Deo eo modo
quo poxuerit, ut ipsum illuminet : his ergo et
similibus modis inchoari potest hsec obligatio,
et ita etiam potest semper juvari discursu na-
turali, quia semper id proponitur ut necessa-
rium, vel maxime conveniens, vel ad honeste
vivendum, vel ad finem ultimum consequen-
dum ; dictat autem naturalis ratio teneri ho-
minem ad hoc procurandum. Et juxtaheec ac-
commodanda sunt quee in lib. 10 de Legibus,
cap. 2, num. 8, diximus.
40. Fit satis rationi duhitandi in n. 1. —
Ex quibus facile est respondere ad rationem
dubitandi in principio positam; conredimus
enim in prirnis hoc preeceptum non esse pure
humanum quoad substantiam suara, ut probat
sufficienter ratio facta; dico autem quoadsub-
stantiam, quia quoad modum, vel determi-
nationem potest aliquid habere ex preecepto
Ecclesiee, ut infradicam. Deinde coneedimus
preeccptum hoc esse simpliciter supernaturale,
quamvis babeat conformitatem cum ratione
natuiali, ut explicavi.
1 \ . Ad primam impugnationem ex Cajetano,
contra secundum mem'rum ibid. — Ad pri-
mam autem objectionem contra hoc mem-
brum ex Cajetano sumptam respondetur ,
quamvis supernaturalisperfeetio sit supradi-
gnitatcm naturalem boiuinis, nibilominus po-
tuisse Deum constilnere hominom in illo gra-
du et diguitate superiori, independenter a
conrensu vel voluntate ejus, sicut creavit et
ordmavit liomincm ad finem supernaturalom
ex sua mcra voluntate et potestato ; facta au-
potuit etiam praecepta
illi imponere, ei dignitati et statui consenta-
nea. Addo etiam inter homines posse aliquid
simile fieri ; nam potest princeps vel Pontifex
eonstituere infirmum hominem in statu nobi-
lium, etiam obligando illum, si oportuerit,
ad ascondendum ad illnm gradum, et tunc
imponere illi preccepta illi gradui et statui
consentanea; multo ergo facilius id potuit
facere Deus.
12. Ad secundam impugnationem. — Ad se-
cundam objectionem respondetur imprimis ,
obligationem credendi posse cognosci per fi-
dem humanam sufficientem ad obligandam
conscientiam, priusquam homo illam obliga-
tionem adimpleat credendo; nam ut preece-
ptum obliget, satis est, quod per testes fide
dignos proponatur, etiamsi neque in se videa-
tur, nec etiam ab ipsomet principe immediate
audiatur. Sic ergo facta sufficicnte propositio-
ne fidei, per eamdem potest bomo habere
quamdam certam fidem humanam, quee dictct
secundum rectam rationem fidem illam sus-
cipiendam esse. Unde ulterius dicimus, ut
preeceptum hoc obliget, satis esse quod suffi-
cienter proponatur, et quod sit evidenter cre-
dibile tale preeceptum a Deo manare: hoc au-
tem judicium ante fidem preecedere potest, ut
in superioribus visum est. Deniqueillud judi-
cium, quod proecedit in intellectu ante volun-
tatem credendi, satis esse potest ad applican-
dam homini obligationem hujus preecepti ,
quia illud judicium non tantum proponit vo-
luntatem illam dictando esso honestam vel
utilem, sed etiam necessariam ad salutem et
justitiam. Verum est tamen non oportere ut
homo tunc distincte cognoscat preec.eptum il-
lud esse supernaturale, vel obligare ad actuin
supernaturalem in actu signato conceptum,
utsic dicam; sed satis est ut cognoscat et ju-
dicet hoc esse crodendum firma et certa fide;
nam ibi confusecontinetur supernaturale proe-
ceptum, et quodammodoin actu exercitocom-
prehenditur etiam superuaturalis frdos, quia
talis et tanta fides non uisi supernaturalis
esse potest.
13. Instan/ia. — Solutio. — Sed instari po-
test, quia sequitur pcccare hoininem tunc, si
non credat, duplici peccato seu malitia: alte-
ra, contra dictamen naturalis rationis; altera,
contra proeceptum supernaturale, quod nou
videtur admittendum. Respondetur negando
sequolam, quia, licet verura sithominera tunc
transgredi proeeeptum supornaturale, ct agcre
oliquo modo contra rationom naturalem, uihi-
SECT. II. AN PR.ECEPTUM CREDENDI SIT SPECIALIS VIRTUTIS, ETC.
363
lominus proxima regula contra quam peccat,
est supernatnrale preeceptum ; ratio vero na-
turalis se habet reniote, et tanquam applicans
supcrnaturalem regulam, etideo dicuntTheo-
logi per tale peccatum per se primo averti ho-
miaern a Deo fine supernaturali, consequenter
etiam averti a Deo fine naturali; nihilominus
tameu malitia una est, quia ex proxima re-
gula sumitur, quamvis eminenter totum id
contineat. Est optimum exemplum in viola-
tione legis humanse : nam per illam conse-
quenter violatur lex illa naturalis, quee supe-
rioribus obedire preecipit ; nihilominus tamen
malitia una est, quia una etiam estregula pro-
xima talis actus ; ita etiam in prsesenti dicen-
dum est.
SECTIO H
TJtrum pneceptum oUigans ad credendum sit
proprium et speciale xirtutis fidei, vel ad
aliam virtutem pertineat.
1. Sensus qucestionis exponitur. — Heec quaes-
tio licet non soleat hoc loco tractari, mihi ue-
cessaria visa est, tum ad distincte intelligeu-
dam hanc obligationem, et peccata quee con-
tra illam commitli possunt; tum etiam quia
non caret difficultate : ad quam intelhgendam,
et sensum quaestionis explicandum, adverto
duobus modis posse aliquem actum viriutis
cadere sub preeceptum : primo per se, et ex vi
talis virtutis ; sicut actus jejunii, verbi gratia,
quando preecipitur speciali et proprio preeee-
pto , obligat intra rationem virtutis tempe-
rantiee; quando vero cadit sub obligationem
solum ex voto, vel obedientia, vel ex pecu-
liari necessitate ad servandam castitatem,
tunc non ex vi temperantiee, sed religionis,
obedientise aut castitatis oritur talis obligatio.
Ex qua differentia oritur alia, quia quandiu
peccatur eontia preecepturn primi generis,
committitur malitia temperanti&e contraria :
in posteriori autem modo solum peccatur con-
tra religionem, vel obedientiam, vel castita-
tem, vel in universum contra illam virtut^m a
qua oritur obligatio.
2. Ratio dubitandi. — Hinc oritur ratio du-
bitandi in proposita queestione : videtur enim
quod obligatio ad credendum semper oriatur
ex alia virtute, et non ex ipsa fide, et conse-
quenter quod preeceptum fidei non sit specia-
le, sed commime, seu potens pertinere ad alias
virtutes. Probatur assumptum, quia fides du-
pliciter considerari potest, scilicet, vel ut spe-
culativa, id est, ut mere ordinatur ad cogni-
tionem propter cognitionem, vel ut practica,
id est, ut ordinatur ad opus. Priori modo non
videtur cadere sub preeceptum : posteriori au-
tem modo cadit sub preeceptis aliarum virtu-
tum. Probatur minor quoad priorem partem,
quia omnis obligatio preecepti est moralis : fi-
des autem, quatenus speculativa, est mere in-
tellectualis ; ergo ut sic non cadit sub pro-
prium preeceptum. Et confirmatur a simili,
quia naturalis cognitio vel scientia, ut intel-
lectualis est, non cadit sub proprium preece-
ptum, ut docuit Altisiodor., libro secundo
Summ., tractatu 19, cap. 2, queest. \, ad quar-
tum, ubi consequenter ait ignorantiam, ut
scientiaj oppositam, non esse speciale pecca-
tum, quia de cognitione per se non datur
preeceptum ; et similiter Cajetanus 1. 2, queest.
76, art. 2, dixit virtuti intellectuali non op-
poni morale peccatum; ergo nec de illa datur
morale preeceptum ; imo de ipsa prudentia di-
cunt multi Theologi non dari speciale proece-
ptunij quia intellectualis est, et contra illam
non peccatur, nisi peccando contra aliquam
aliam virtutem moralem voluntatis, seu ap-
petitus, ut late probat Vasquez.l. 2, disp. 119,
c. 2. Altera vero pars minoris probatur, quia
si fides consideretur ut necessaria ad aman-
dum Deum, obligatio ad illam orietur ex pree-
cepto charitatis; si vero sit necessaria ad vin-
ceudam, verbi gratia, tentationem castitati
contrariam, juxta illud 2 Petri 5: Cui resistite
fortes in fide, et illud ad Ephes. 6 : Sumentes
scutum fidei, sic obligatio credendi orietur ex
preecepto castitatis, et in universum ex pree-
cepto illius virtutis, contra quam pugnat ten-
tatio. Et ratio generalis est, quia preeceptum
obhgans ad finem obligat etiam ad media:
ergo sub nulla ratione dari videtur speciale
proeceptumfidei.
3 . Vera resolutio : datrur spec lale pra?ceptum
per se obligans ad aclum fidei. — Batio a pos-
teriori. — Nihilominus dicendum est dari in
fidc speciale et proprium preeceptum ad illam
pertinens, etiam ut prascise spectatam, sine
obligatione aliarum virtutum proxime et per
se ad ipsam fidem non pertinentium. Hanc
assertionem existimo certam, et communem
Theologorum; nam in hoc sensu loquuntur
de preecepio, cum affirmant illud dari de fide;
in terminis illam docent Valent., 2. 2, disp. 1,
queestione 2, puncto 5; Azor, libro 8 Institu-
tion. Moral., cap. 27, queest. 8; Sanch., lib. 2
Decalog., cap l, uum, 2, et aiii recentiores.
366
DISPUT. XIII. DE PR^ECEPTO INTEMORIS FIDEI.
Ex contrario id manifeste probatur. Nam da-
tur speciale peccatum fidei contrarium, ut in-
fidelitatis, seu haeresis, de quo aperte loquitur
Concilium Tridentinum, sessione sexta, cum
dicit fidem non amitti per omne peccatum
mortale, sed per infidelitatem illi contrariam ;
peccatum autem speciale supponit speciale
prseceptum, ut constat; datur ergo speciale
prseceptum fidei.
A. Probatur deinde de prwcejpto in materia
fidei speculativa tantum. — Ut autem illud ex-
plicemus, et ex propriisprobemus, distingua-
mus duplicem materiam fidei : una est rerum
pertinentium ad Deum, alia est rerum perti-
nentium ad mores ; quoad priorem certum est,
et propter illam, seu propter cognitionem
ipsius Dei, datum esse spcciale ac proprium
proeceptum fidei. Ratio est, quam tetigit D.
Tliomas 2. 2, qusest. 2, art. 7 et 8, quia Deus
est primarium, ac per se objectum fidei, in
cujus cognitione majori ex parte hominis per-
fectio consistit, ut dixit Dionysius, capite &
de Divinis nominibus, et in ordine naturali
cognovit Aristoteles, 10 Ethieorum, capite 7
et 8, ponens summam perfectionem hominis
in cognitione summi veri ; ut etiam divus
Thomas attigit 2. 2, qusestione 167, articulo 1,
ad primum. Sic ergo in ordine superuaturali,
supernaturalis cognitio Dei, quae est per fidem,
per se ac directe prcecipitur propter perfectio-
nem ipsiushominis;unde nonrefertquod hsec
fides Dei ordinetur ad amorem ejus, et quod
ille prsecipue intendatur, nam hoc spectat ad
finem extrinsecum iidei, qui potest dici finis
principalis prsecipientis, potius quam preece-
pti. Unde est valde considerandum quod, licet
fides Dei sit medium ad spem vel charitatem.,
non est tamen pure medium, sed habet in se
honestatem et perfectionem, propter quam
per se intenditur et preecipitur ; sic ergo datur
speciale praeceptum, quod optime explicatur
et confirmatur ex illo Fauli 2 Cor. 10 : In cap-
thitatem redigentes intellectum in obsequium
Christi, nam inde colligitur preecipi hanc £-
dem, ut intellectus specialiter subjiciatur Deo.
5. Objectio. — Solutio. ■ — Confirmatur. —
Dices, hoc magis videri pertinere ad religio-
nem, cujus proprium cstcultum pnebere Deo.
Respondctur religionem respicere Deum ut
supremum dominum, et ut habet summam
quamdam excellentiam, propter quam hono-
randus est; fides vero respicit Deum ut pri-
mam vcritatem, cui peculiari modo intellectus
subjiciendus est ct captivandus. Unde sicut
charilas differt a religione, quia respicit Deum
ut bonum, non ut excellentem^ ita etiam fi-
des differt, quia respicit Deum ut summam
veritatem, et ita exhibet illi peculiarem sub-
jectionem distinctam a cultu religionis ; ita
ergo de actu fidei erga Deum. datur speciale
prseceptum distinctum a prascepto religionis.
Tandem potest idem confhmari ex eo, quod
fides Dei est per se primo necessaria ad justi-
tiam ; dicere vero potest aliquis ex hoc capite
oriri potius obligationem vel justitiee ad Deum,
vel charitatis etiam ad Deum, vel ad seipsum;
nam his titulis maxime tenetur homo procu-
rare justitiam, seu peccatorum remissionem.
Verumtamen hoc habet locum considerando
fidem, tantum ut medium; tamen, quia ipsa
ita est necessaria ad alios actus justitiee, ut
sit etiam veluti pars qusedam ipsius justiliee,
seu inchoatio et fundamentum ejus, ideo etiam
ipsa per se, et propter se propriam affert prse-
cepti obligationem, et maxime prout ad Deum
cognoscendum terminatur ; sic enim in ea suo
modo consistit hujus vitse participata felicitas,
juxta illud : Ha?c est vita atlerna, ut cognoscant
te solum verum Deum ; de hac ergo parte nulla
potest esse ratio dubitandi.
6. Prvcrptum Jioc fidei etiam ad materiam
moralem extendi probatur. — De altera vero
parte, prout fides circa mores versatur, ali-
qui putant, quamvis necessarium sit hanc
partem materise fidei cognoscere et crcdere,
juxta dicenda in sectionibus sequentibus, ni-
hilominus necessitatem illam non oriri ex spe-
ciali praBcepto fidei, sed ex aliis praeceptis, quaa
nos obligant ad honeste vivendum, quia illa
consequenter obligant ad procurandam cogni-
tionem necessariam ad honeste vivendum :
quod non est improbabile, et in aliis casibus
particularibus aliquid simile nos postea ad-
mittemus. Nihilominus tamen, loqueudo ge-
neratim de hac obligatione, existimo pertinere
ad speciale praaceptum fidei, ac proinde hu-
jusmodi proeceptum extendi ad materiam mo-
ralem fidei. Ratio est, quia imprimis fides non
versatur circa hanc materiam practico modo,
id est, imperando, seu dictando in particulari
quid sit agendum, quod pertinet ad pruden-
tiam, sed attingit illam matcriam speculativo
modo, cognoscendo veritatem illorum princi-
pioruin moralium. Deindehujusmodi cognitio
est per sc necessaria ad perfectionem slatus
hominis Christiaui, ut Christianus est, nimi-
rum, ut sit proxime aptus, et bene instructus
ad christiane vivendum. Ad hoc autem sine
dubio tenetur homo ex aliquo praicepto, et
non alicujus alterius virtutis particularis; ergo
SEGT. III. QUARUM RERUM FIDES FUERIT IN PR.FXEPTO, ETG.
367
maxime fidei. Nec potest dici quod pertineat
solum ad collectionem prseceptorum aliarum
virtutum ; tum quia hic est specialis aetus, et
liabet propriam et specialem honestatem, et
rationem propter quam prsecipiatur ; tum
etiam quia ignorantia fidei etiam quoad hanc
partem est speciale pecctitum, nam in hac
etiam materia morali potest peccatum ha?resis
committi; ergo etiam hsec obligatio oritur ex
speciali preecepto fidei.
7. Satisfit rationi dulitandi in principio
positce. — Ad rationem dubitandi in principio
positam, imprimis nego ignorantiam non esse
speciale peccatum, de quo infra ex professo
dicendum est. Deinde nego in ordine naturali
non dari speciale preeceptum obligans ad ali-
quam scientiam vel cognitionem habendam :
naui, ut supra dixi, homo etiam in puris na-
turalibus creatus haberet praeceptum cognos-
cendi Deum verum, et similiter haberet obli-
gationem sciendi naturalia prsecepta Decalogi,
sicut nuucillam habeut Gentiles, etiamsi con-
tingat invincibiliter ignorare fidem Christia-
nam, quamvis in hoc aliqua differentia inter
naturalem cognitionem etfidem notari possit.
8. Actus inteUectus non cadit sub prcece-
ptmn, nisi sit aliquo modo liber. — An habitus
pice affectionis a virtute studiositatis distin-
guatur. — Unde ulterius, ut difficultasillame-
lius intelligatur, advertendum est actus intel-
lectus non cadere sub preeceptum, nisi prout
habent aliquem ordinem ad actum voluntatis ;
quia nullus actus preecipitur, nisi quatenus
potest esse liber, sicut non prsecipiuntur actus
exteriorum membrorum , nisi quatenus ex
imperio libero exerceri possunt ; actus autem
intellectus non est per se liber, sed solum
prout a voluntate imperari potest : ergo non
est materia preecepti, nisi prout dicit ordinem
ad voluntatem, id est, quatenus ex ejus mo-
tione hbere fieri potest ; duobus autem modis
potest intellectus pendere a voluntate in suo
actu : primo in acquisitione scientiee vel cogni-
tionis, et in usu seu exercitio ejus; secundo,
quoad speciem, non tam ex parte objecti,
quam ex parte actus, quoad determinationem
ejus. Priori modo pendet a vohmtate non tan-
tum fides Christiana, sed etiam naturalis co-
gnitio et scientia, ut per se notum est ; poste-
riori autem modo pendet a voluntate fides sive
Christiana, sive queecumque alia, ut in supe-
iioribus dictum est. Hinc divus Thomas 2. 2,
queestione 166, specialem ponit virtutem,
quam studiositatem vocat, cujus officium est
ponere medium in his quse pertinent ad co-
gnitionem, ut neque homo sit negligens in
procuranda cognitione utili vel necessaria, se-
cundum rectam rationem, neque nimis curio-
sus in cognitione rerum inutilium ; hsec ergo
virtus etiam in ordine ad supernaturalem co •
gnitionem locum habet, eritque virtus per se
infusa, sicut esse possunt aliee virtutes mora-
les, quatenus connaturali regulae commensu-
rantur; hsec autem virtus circa cognitionem
scientia? in ordine ad acquisitionem ejus ver-
sari potest ; preeter hanc vero necessaria est in
fide specialis virtus voluntatis, quee iuclinat
ad captivandum intellectum, quam Theologi
vocant piam affectionem voluntatis, et supra
diximus esse in voluntate non tantum in actu,
sed etiam in habitu. Speculativa queestio essc
potest, an sit virtus distincta a studiositate in?
fusa; probabiliter enim distingui potest, quia
notest aliquis esse diligens in acquirenda co-
gnitione rerum fidei, et esse parum affectus et
pius in credendo ; facile etiam sustineri potest
esse eumdem habitum, qui hsec omnia officia
exercet circa materiam fidei ; seepe enim con-
tingit eamdem virtutem esse magis vel minus
perfectam circa diversa munerasua; quidquid
vero sit de habituum distinctione, de qua su-
pra, disp. 1, sect. 2, n. 9, ad has virtutes stu-
diositatis infusae et piee affectionis in credendo
pertinent specialia proecepta, seu obligationes
fidei ; nam ad piam aflectionem pertinet
obligatio firmiter credendi, et abjiciendi om-
nem dubitationem vel errorem contrarium;
ad studiositatem vero pertinet obligatio adhi-
bendi diligentiam ad sciendum ea quse ad fi-
dem pertinent; atque ita, licet fides formali-
ter sit virtus intellectus, quatenus vero est
actus liber in exercitio et specificatione, capax
est proprii preecepti formaliter, ut sic dicam,
pertinentis ad virtutem voluntatis, ut expli-
catum est.
SECTIO HI.
Quarum rerum fides fuerit in pra?cepto in lege
naturee et veteri.
1 . Queestio hsec fere explicata est in dispu-
tatione preecedenti; tamen quia specialiter
illam attigit D. Thomas, 2. 2, queest. 46, art.
1, et quia fundamentum esse potest eorum,
quee in sectione sequenti dicenda sunt, et ut
integra doctrina omnium habeatur , eam
breviter expediemus.
2. Prima assertio .• pneceptam credendi Deum
368
esse, in omni statu
igitur primo , in omni tempore datum esse
prfeceptum credendi Deum esse. Hsec assertio
est communis scholasticorum, in 3, dist. 25.
Probaturprimo ex illo principio, quod omnia,
quse sunt necessaria necessitate medii , et
consistunt in actu humano, sunt etiam prse-
cepta ; cognitio autem Dei ex fide est neces-
saria necessitate medii, teste Paulo, ut supra
late visum est; ergo talis fides semper fuit in
pra^cepto. Secundo, quia fides Dei supponitur
necessaria ad omnem fidem aliorum myste-
riorum, ut supra declaravi; ergo etiam prse-
ceptum hujus fidei necessario supponitur ad
queecumque prsecepta aliarum rerum creden-
darum. Sed objici potest D. Tbomas, 2. 2, q.
46, art. II, ubi exboc ipso fundamento, vide-
tur docere in lege veteri non fuisse datum
praiccptum credendi Deum esse, quia aucto-
rilas prsecipientis debet supponi ad prsecepta
legis, cum ab illa auctoritate dimanent; et
simili ratione dixit idem D. Tliomas 2. 2, q.
104, art. 2, ad tertium, fidem ex parte objecti
esse priorem obedientia, quia proponit aucto-
ritatem prsecipientis. Respondetur mentcm
D. Tlioma? fuisse docere, prseceptum hoc non
esse proprium legis veteris ; fuit enim semper
divinum et naturale, modo supra explicato, et
ideo in lege veteri potius supponitur quam
tradatur: atque bac ratione distingui soletlex
illa a fide, et hoc modo dicitur non esse in ea
tradita specialia prcecepta fidei : quomodo au-
tem possitsub pra^ceptum fidei eadere ipsemet
auctor talis praecepti, in prima sectione a no-
bis explicatum est, quia potest sufficienter
proponi, ut dignus cui credatur, et cui secun-
dum rectam rationem credendum sit, prius-
quam actu credatur.
3. Seewnda assertio .-quidquidinlege veteri
creditum est ut medium necessarium ad salu-
tem, etiam fuit semper de necessitate prwcep-
tl. — Dico seeundo : illo tempore prsecep-
tum fuit crcdere de Deo explieite omnia illa
quae diximus esse credeuda ex neeessitate me-
dii. Hoc probatum manet, tum ex illo prinei-
pio, quod media necessaria sunt in prsecepto;
tum etiam quia tota illa fides Dei erat neces-
saria, ut homines possent justilicari et sancte
vivere. Hine pertinebat imprimis ad boc prcc-
ceptum, crcdcre Deum esse creatorem rerum
omnium, quia hsec cognitio erat neccssaria ad
colendum Deum debito cultu, et ad vitandam
idololatriam, et ideoin bac fide continebatur
etiani cxpliciia fiules uuitatis Dei, quia boc
etiam erat necessarium ad vilandum plurium
DISPUT. XIII. DE PR^CEPTO INTERlOI\IS FIDEI.
semper extitit. — Dico Deorum cultum. Prseterea oportebat credere
explicite , eratque in prsecepto cognoscere
Deum ut finem supernaturalem ; tum quia illa
cognitio erat necessaria ad tendeudum in
illum finem per operationes; tum etiam quia
erat necessarium credere remunerationem su-
pernaturalem, ut supra declaravi. Deinde erat
necessarium cognoscere Deum ut auctorem
justitise, et remissionis peccatorum, ut supra
dixi; et ideo boc etiam preecipiebatur. Et hinc
fit ut oporteret etiam ex prsecepto cognosecre
Deum offendi peccatis nostris, ac subinde esse
legislatorem nostrum, quia alias sine tali co-
gnitione non posset cognosci gravitas peccato-
rum, nec etiam posset prsestari Deo obedien-
tia, ut par est, neque etiam posset ab eo pos-
tulari venia peecatorum. Denique conscquen-
ter oportebat credere Deum punire peccata ;
quiahocetiam pertinet ad convenientem pro-
videntiam et guberuationem hominum, quia
solent maxime moveri ad servandas leges ti-
more pcenarum ; an vero esset necessarium
cognoscere, et credere iu illo tempore seterni-
tatem pcenarum, satis dubia res est, propter
imperfectionem illorum temporum; probabile
autem est, per se loquendo, hoc etiam fuisse
subobligatione, propter rationes dictas, quam-
vis in multis facile esse posset iguorantia in-
viucibilis ex defcctu doetrinse.
4-. Tertia assertio : etiam tunc dalatur prce-
ceptum credendi, et cognoscendi prcecepta mo-
ralia, etc. — - Alia quce semper fuerunt in prce-
cepto. — Dico tertio : etiam tunc fuit necessa-
rium ex pracepto credere, et distincte eo-
gnoseere prsecepta moralia, et omnia quse ad
vitam recte instituendam necessaria existe-
bant. Hoc etiam colligitur ex iisdem princi-
piis, et prior pars ponitur prcecipue propter
prsecepta SJecalogi, et alia, quee iii lis virtute
et per necessariam illationem continentur ,
quia horum notitia est necessaria ad honeste
vivendum, et consequcnter ad vitam ader-
nam consequendam. Dices, ha3c omnia eo-
gnosei sufficienter per naturalem rationem,
et sic cognita etiam sufficere ad honeste vi-
vendum. Respondetur multis rationibusfuisse
necessariam illorum fidem : primo, ut majoii
certitudine tenercntur, et ita possent bomi-
nes per iidem juvari ad eadem pra?cepta ser-
vanda, quia per solam coguitionem naturalem
non possent. Seeundo, quia ratio naturalis fa-
cile in his moralibus ct practieis errat, pra>
sertim post [leceatum. Tertio, quia major ho-
minum multitudo non potest suo discursu et
ratione assequi hsec oumia, qwae ad honcste
SECT. III. QUARUM RERUM FIDES FUERIT 1N PR/ECEPTO, ETC.
369
vivendum neeessaria sunt; et ideo oportuit
prcecepta credendi illa omnibus imponi, quia
leges respiciunt ea quse regulariter necessaria
sunt. Alia pars posita est propter alia quee-
dam, quse, licet immediate non contineant
prsecepta moralia, quodammodo sunt illorum
fundamenta, quale est credere immortalita-
tem auimse, et post prsesentem vitam aliam
superesse; et aliqui volunt in liis etiam com-
prehendi resurrectionem corporum ; sed hoc
magis dubium est, quia neque per se ita est
necessarium , neque expresse et distincte in
lege naturee omnibus proponebatur. Potest
etiam sub hoc capite comprehendi prsece-
ptum credendi peccatum originale, quia haec
cognitio explicita erat necessaria etiam, vel
ut adulti propriam sanctificationem procurare
possent, vel ut parentes possent infantibus re-
medium adhibere. Dicunt vero aliqui potuisse
homines illo tempore per experientiam et dis-
cursum naturalem cognoscere lranc lapsum,
et indigentiam naturse. Sed hcrc falsum est,
quia juxta veram doctrinam nullus defectus
pcenalis, et experimento cognoscibilis, estnunc
in humana natura, qui non esset in puris na-
turalibus, si in illis crearetur homo sine pec-
cato; et ideo necessario dicendum est, per
traditionem habuisse homines illam cognitio-
nem et prseceptum ejus, et ita potuisse illo
prsecepto obligari, quamvis discursu tempo-
ris, et deficiente traditione, facile potuerunt
multi per ignorantiam excusari, quod de mul-
tis aliis necessario dicendum est.
5. Quarta assertio Mparlita. — Prior pars
probatur. — Praeter hsec non fuerunt data
in lege naturse alia praecepta specialia fidei
exp!icitse; in lege autem scripta fuerunt non-
nulla ad operationem magis, quam ad puram
cognitionem pertinentia. Prior pars coramu-
nis est et certa, sequiturque ex dictis dispu-
tatione prsecedenti, quia in illo statu non fuit
aliquid aliud necessarium ut medium , ut
ibi ostensum est; ergo neque ut praBceptum.
Probatur consequentia, quia illa erat tantum
lex naturae, et ideo non habuit aliqua prse-
cepta, prseter ea quse eonnaturaha erant,
quod semper intelligendum est de diviuis
preeceptis, quia ex humanis necessaria erant
aliqua, quse essent veluti determinationes,
quoe ex vi fidei solum generaliter dabantur;
ut, verbi gratia, fides docebat colendum esse
Deum; poterant autem homines illud deter-
miuare ad hunc vel ad illum modum cultus
vel sacrifioii, et consequenter erat potestas in
republica humaua ad imponendum sub pree-
XII.
cepto talem modum eultus, vel paerificii; tunc
autem satis erat cognoscere talia prsecepta
quadam fide humana, quamvis aliquo modo
fundata in generalibns principiis fidei.
6. Secunda pars probatur. — Circa alteram
partem delege veteri, div.Thom. dictaqnsest.
6, art. ljVidetur docere in llla lege non fuisse
specialia prsecepta fidei, quee non essent in
lege naturse; sed intelligeudum est de prspcep-
tis quse per se primo dantur propter cogni-
tionem, ut est prseceptum explicite credendi
Trinitatem vel Iucarnationem ; nam de aliis,
quse per se ordinantur ad operationem, negare
non possumus quin aliqua fuerint in lege ve-
teri. Nam et Paulus, ad Roman. tertio, legem
veterem vocat legem factorum, sicut et legem
novam fidei legem appeilat, et cum ipsa lege
erant talia aliqua proecepta necessario con-
nexa;nam in priinis necessarium erat credere
illam legem esse divinam, et ut talem obli-
gare, quia hoc erat quasi fundamentum illius
reipublicse. Unde secundo erat necessarium
in speciali credere circumcisionem tanquam
s icramentum a Deo datum, quia erat profes-
sio illius status, et quasi janua ad illam Eccle-
siam, et simul erat remedium peccati origi-
nalis. Tertio oportebat etiam habere aliquam
cognitionem sacrificiorum etfestivitatum, quse
ex praecepto illius legis servabantur, quia hoc
etiam erat necessarium ad bonos illius populi
mores. Unde quia illa fiebant in recognitio-
nem prseteritorum beneficiorum Dei, etiam
de illis aliquam fidem habere oportebat, et
propterea specialiter commendabatur paren-
tibus, ut ea traderent filiis suis, ut illa me-
moria et fides in populo conservaretur, Exodi
duodecimo : Cum dixerint xolis filii vestri:
Qute est ista religio ^celebrandiscilicet phase) ?
dicetis : Victima transitus Domini est, quando
transivit per domos filiorum Israel, percutiens
JErjyptios, etc. ; Deuteronomii 6: Ha:c sunt
prcecepta, et caremonice, atque judicia, etc,
quce egoprwcipio libi, etfiliis acnepotibus tuis,
cunctis diebus, etc, et in eodem libro non
raro ; Psalmo septuagesimo septirao : Quatita
mandatit patribus nodris, nota facere ea
filiis svis, filii qui nascenlur, et exurgent, et
■narrabunt filiis suis, etc Denique necessa-
rium tuuc ftiit aliquam fidem habere Messise
venturi juxta dicta in disputatioue prsece-
denti.
7. In primoribus Ecclcsice semper fait ne-
cessaria explicatior fides. — Adverteudum au-
tem est hanc ultimam assertionein, et suo
etiam modo prsecedeiites intelligide communi
24
370
DISPUT. XIII. DE PR.£CEPT0 1NTERI0RIS FIDEI.
plebe fidelium ; nam semper in Ecclesia fue-
runt aliqni homines qui alios instruerent, et
in fide docerent, vel aliqui specialiter electi
et illuminati a Deo, in quibus explicatior fides
semper mansit, et de his communiter dicunt
Doctores, habuisse plura prsecepta credendi
explicite, etiam Trinitatem et Incarnationem :
illud autem preeceptum magis erat ratione
officii quam ex speciali obligatione propria fi-
deijVel certe non erat obligatio fidei, nisiforte
(juxta ea quse in superioribus, disputatione 3,
sectione 10, numero 5, dicebamus) supposita
speciali revelatione, vel sufficienti proposi-
tione illis facta, utiterum in sequenti sectione
explicabo.
SECTIO IV.
Utrum explicita fides omnium articulorum ,
quce in symbolo continemur, sit necessaria ex
prcecepto in lege gratice.
1 . Opinio universim negans aliquem articu-
lum esse a communi pleoe expHcite credendum.
— Notatur censura prcedictce senientice a re-
centiorihus. — Liherantur a censura auctores
citali. — Fuit qusedam antiqua opinio docens,
fidelibus simplicibus seu de communi plebe,
non esse necessarium aliquid explicite crede-
re, sed tantum generatim credere ea quse tenet
Ecclesia, et pro illa referunt aliqui plures Ca-
nonistas, Innoeentium, scilicet, in capite 1 de
Summa Trinitate et Fide Catholica, in princi-
pio, Ostiensem, et Panormitanum in Rubrica
ejusdem tituli, in fine. Citantur etiam pro bac
opinione Summa Rozela, verbo ficles ; Guillel-
mus Parisiensis, in tractat. de Fide, § Post-
quam autem, circa finem; et Altisiod., libr. 3
Summse, tractat. 3, capite 1 , qusestione 5.
Aliqui vero ex modernis Theologis eam dam-
nant ut erroneam , quia videtur damnata a
Gregorio Papa XI, cum Concilio Cardinalium
et Theologorum, ut refertur in Directorio In-
quisilorum, 2 p., qusest. 10, artic. 8, eorum,
qui ibi damnantur; tamen si verba illius arti-
culi cum verbis dictorum auctorum compa-
rentur, intelligetur ceite non ibi damnari il-
lonun opinionem, nam articulus ibi damnatus
est, qicod laici non tenentur ad aliquem articu-
lum fidci cxpltcite credendum, sed sufficit illis
ista conclusio iu genrre , quod credunt omne
illud quod Sancta Dei Ecclesia credit. At vero
Guillelmus Parisiensis et Altisiodor., oxpresse
simpliribu-1 dicunt sufficero aliquos paucos
articulos explicite eredere, et reliquos impli-
cite i ergo multo recedunt ab articulo damna-
to. Alii vero auctores ante omnia supponunt
teneri omnes, etiam simplices, ad credendum
Deum esse, et remuneratorem esse, quse per-
tinent ad aliquos articulos; de reliquis vero
aiunt sufficere illos eredere in fide Ecclesise.
Unde ratione prioris partis liberari videntur
ab illa censura. Quapropter tanquam indubi-
tatum ab omnibus supponendum est, ea om-
nia quse erant sub prsecepto fidei in lege na-
turse, etiam nunc esse, et oppositum dicere
erroneum esse. Et hoc ad minimum probat
dicta definitio; et ratio est facilis, tum quia
illud prseceptum erat juris divini naturalis ;
hujusmodi autem prsecepta durant in lege
nova ; tum etiam quia perfectio fidei non est
diminuta in lege nova, sed aucta; ergo et
obligatio.
2. Non omnes saltem articulos esse neces-
sario credendos explicite suadetur. — Quoad
aliam vero partem, quod, scilicet, non omnes
articuli sint explicite credendi, potest iba opi-
nio suaderi nonnullis argumentis. Primum
est, quia prseceptum fidei magis explicitse non
est datum in lege nova jure divino, neque
etiam ecclesiastico ; ergo non est asserenda
talis obligatio, quia sine prsecepto positivo de
quo constet, esse non potest. Antecedens quoad
jus divinum patet, quia in Scriptura soium
jubetur prsedicari fides evangelica : et addit
Christus Dominus : Qui crediderit et laptiza-
tus fuerit, sahus erit, ubi non explicatur certa
materia explicite credenda; ergo qui credit
Deum, et simul credit Deo loquenti per Apo-
stolos vel Ecclesiam, in omnibus quse docet
confuse sumptis, satis implet quse Christus
dixit : Ojui crediderit ; ergo ex parte fidei ad
nihil aliud tenetur, dummodo alia necessaria
operetur, et consequenter sciat qure ad ope-
randum necessaria sunt. Altera vero pars de
jure humano probatur ex illo principio, quod
Ecclesia nihil potest in actus internos ; hoc
autem prseceptum circa internum actum fidei
versatur. Item quia nullo decreto yel canone
invenitur hoc prcecepturn satis expressum.
3. Suadetur secundo. — ftuadetur tertio. —
Secundo, idem probari potest, quia pra?ccptum
multitudini fidelium imponendum debet esse,
saltem majori ex partc, omnibus ct singulis
accommodatum, proeaptu illorum, et prseser-
tim in re tam neccssaria ad salutem, ne mul-
titudo fidelium periculo damnationis expona-
tur. At vcro proeceptum fidei explicitse de
omnibus articulis rcgulariter et frequentis-
SECT. IV. AN FiDES EXPLICITA SYMBOLI REQUIRATUR IN LEGE GRATLE.
371
sime est supra captum simplicium fidelium,
ut patet ex altitudine mysteriorum, et expe-
rientia id videtur constare; unde per talem
obligationem multi exponerentur periculo, vel
damnationis, vel saltem peccandi sa?piusmor-
taliter; ergo non est admittendum tale pree-
ceptum. Tertio, materia preecepti debet esse
certa ; in preesenti autem ultra ea qua? dicit
illa opinio, nulla certa materia talis obliga-
tionis designari potest : ergo. Minor probatur.
Quia si aliqua esset, maxime symbolum velar-
ticulifidei; boc autem dici non potest. Primo,
quia etiam inter ipsos Theologos non est cer-
tum quot sint articuli fidei; alii enim duode-
cim, alii quatuordecim numerant. Deinde in
bis etiam inter se non consentiunt. Nam Bo-
naventura in tertio , distinctione vigesima
prima, articulo primo, qua?stione 2; et Du-
randus, quasstione prima, negat esse sub pra?-
cepto credere omnes articulos, saltem buma-
nitatis, et pro regula ponit ut illi credantur
quos Ecclesia publice celebrat; quae tamenre-
gula non videtur constans, quia multa mys-
teria celebrat Ecclesia, qua?non tenentur om-
nesfideles explicite credere,ut Circumcisionis,
Transfigurationis, adventus Spiritus Sancti, et
similia. Prsetcrea divus Tbomas, In tertio, dis-
tinctione vigesima quinta, queestione secunda,
articulo primo, queestione 2, ad tertium,
expresse negat esse necessarium omnibus ti-
delibus credere explicite omnes articulos fidei,
et idem tenent Richardus, Gabriel et alii. Si
autem nou est necessarium omues explicite
credere,, fere non est major ratio de uno quam
de alio; iitiUa ergo certa materia illius pra?-
cepti designari potest. Unde Sylvester, verbo
Fides, quaestione tertia, quem imitatur Me-
dina, libro quarto de Recta in Deum Fide,
capite sexto, dixit satis esse ea credere quse
sufficiunt ad dirigendum bominem in ulti-
mum finem, et ad vitam recte instituendam,
qualia sunt, inquit, explicite credere Deum
esse, et providentiam ejus, et mysteria Christi,
praacipue qua? publice in Ecclesia solem-
nizantur. Et denique concludit, quod quilibet
tenetur explicite credere, circa articulos fidei,
pertinentia ad officium suum, etc. Sed ha?c
materia satis confusa et incerta est, et videtur
impleri per fidem Dei remuneratoris, et cogni-
tionem mandatorum, quam prima opinio non
negat, et ita videntur bi auctores cum illa
consentire.
A. Prima assertio: onajor, seu expressior fides
exigilur in lege gratice, quam in aliis. — Pro
resolutione, supponenda?. sunt illse duse partes
fidei, quas saape distinxi, scilicet, quaa est pro-
pter cognitiouem et propter operationem. Et
de utraque statuendum estutcertnm, majorem
fidem seu magis explicitam requiri ex praa-
cepto in lege gratiaa, quam antea requireretur.
In hoc convenire videntur omnes Theologi in
tertio argumento in numero praacedenti alle-
gati, et alii statim referendi ; et videtur sup-
poni clare in Concilio Tridentino, sessione
quinta, capite 2 de Reformatione, dum pra>
cipit parochis ut doceant fideles, qua? omnibus
necessaria sunt ad salutem, aperte significaus
esse aliqua, etiam particularia mysteria legis
novee propria. Prior pars pertinens ad cogni-
tionem, sequitur evidenter ex dictis in dispu-
tatione praecedenti ; nam dictum est explici-
tam fidem Trinitatis et Incarnationis esse per
se necessariam ad salutem necessitate medii ;
sed quidquid hujnsmodi est, est prseceptum ;
ergo ha^c nunc prascipiuntur quaeantiquo tem-
pore non pra?cipiebantur; ergo nunc major
seu magis explicita fides praecipitur. Itum hoc
est consentaneum prassenti statui, in quo ma-
jorestdoctrinafidei, explicitequeomnibuspro-
ponitur; majora etiam sunt auxilia gratia? ad
credendum ; ergo mirum non est quod fides
magis explicita prsecipiatur etiam propter co-
gnitionem. Deinde altera pars de operatione
facile probatur, quia in hoc statu plura opera
supernaturalia fidelibns omnibus pra?cipiun-
tur, quam antiquo tempore, ut de usu sacra-
mentorum et aliis qua? Ecclesia observat, et
sine fide fieri non possunt; ergo etiam ex hac
parte fides operabiiium in hoc statu major
pra?cipitur.
5. Secimda assertio : omnes fideles ex pra?-
cepto obliganiur credere explicite omnia fere
qu-£ in Symbolo Apostolorum continentur . — -
Ad deciarandam autem in particiilari hanc
generalem doctrinam, dicimus ulterius teneri
fideles omues ex pra?cepto ad credendum fere
omnia illa quaj in Symbolo Apostolorum con-
tinentur, saltem quoad substantiam eorum.
Ha?c est communior resolutio Theologorum
cum divo Thoma, 2. 2, qua?stione 2, ab art. 5
usque ad 8, et idem brevius dixerat prima se-
cunda?, qua?st. 76, articulo 2. Idem docet
Soto, in qnarto, distinctione quinta, art. 2,
dubio ultimo, et libro 2 de Natura et gratia,
capite 11 ; et Cano, dicta relectione de Sacra-
mentis in genere ; Adrian., Quodlibeto tertio,
art. 1 ; et Navar. in Summa, capite 12, nu-
mero 22 ; Castro, libro primo de Justa ha?re-
tieorum punitione, capite nono; Aragon., se-
cunda secunda?, qua?stione secunda, articu-
372 DISPUT. XIII.
lo 6; Valentia, ibidem, disputatione prima,
qusestione secunda, puncto tertio, conclusione
secunda, et puncto quarto ; Azor, tomo pritno,
libro octavo, capite septimo, queestione qaar-
ta; et sumitur ex D. Leone, serm. 6 de Pas-
sione; et Augustino, serm. 181 de Tempore,
quatenus dicunt Apostolos composuisse Sym-
bolum, ut fideles haberent certam fidei suse
regulam , quam scire et credere deberent.
Unde inter quosdam canones attributos soxtse
Synodo, qui habeutur tertio tomo Concilio-
rum, reperitur septimus, in quo dicitur eum,
qui non scit memoriter, et credit firmiter
Symbolum, non esse Catholicum censendum,
quod videtur pcr exaggerationem dictum ad
commendandam diligentiam et obligationem.
Sumituretiam hsec assertio ex Concilio Aga-
thensi, et ex Concilio Bracharensi II, et
ex Cabilonensi, capite quadragesimo sexto,
qua? referuntur de Consecratione , distinc-
tione quarta, capite vigesimo et sequenti-
bus, ubi etiam in capitulo Ante baptismum,
refertur sententia Rabani, libro primo de
Institutione clericorum, capite secundo, ubi
per rudimenta fidei, quse Christiani omnes
scire tenentur, symbolum intelligit. Unde in
Catechismo Pii V, dicitur in principio, Chris-
tianos omnes scire debere et credere illa, quce
Apostoli certis articulis comprehenderunt. De-
nique hoc confirmat usus et traditio Ecclesiee ;
nam ob hanc causam nullus adultus ad bap-
tismum admittitur, nisi prfevia instructione
Symboli , neque in sacramento poenitentise
absolvitur qui Symbolum ignoraverit ; imo
ctiam ad matrimonium non admittuntur nisi
prsevia examinatione circa hujus fidei cogni-
tionem ; ergo signum est esse positam in prse-
cepto. Ratio vero hujus assertionis est, quia
hoc tempore est necessaria fides magis expli-
cita ; nulla autem certior regula hujus fidei
dari potest quam Symbolum, cum illa sit ab
Apostolis data, et ab Ecelesia merito retenta,
quia nulla fides censeri potest magis necessa-
ria ex prsecepto, quam illa quam Apostoli
omnibus fidelibus tradiderunt et sufficienter
proposuerunt.
G. Articuli spectantes addivinitatem, et cre-
dendi ex necessitate prtecepti, quinam sint. —
Non tenentar fideles explicite credere, et cognos-
cere creationem mundi fuisse in tempore, non
ab teterno. — Prceterea potest hoc prseceptum
magis declarari distinguendo articulos fidei,
pront habcntur in rudimentis doctrinae Cliris-
tianse, iuduosordines. Unuscontinet jnysteria
divinitatis, alius vero bumauitatis Cbristi Do-
DE PR.€CEPTO INTERIORIS FIDEI
mini. In priori ordine, primus articulus perti-
net ad Deum, ut unus est, de quo satis jam
dictum est. Additur veroibiattributumomni-
poteutise, quod in attributum creatoris com-
preheuditur, et satis creditur, credendo Deum
esse creatorem ; neque a simplicibus explica-
tior fides illius articuli videtur postnlanda.
Tres autem subsequentes articuli pertinent ad
mysterium Trinitatis, de quo jam diximus
esse distincte credendum ex necessitate; suf-
ficit autem communi plebi credere in hoc au-
gustissimo mysterio tres personas, quarum
una non sit alia, et ita inter se distinctas cre-
dere, ut omnes sint unus Deus, et singulse
sint Deus ; major autcm explicatio non est illis
necessaria simpliciter. Unde licet in Sym-
bolo Nicaeno, seu Constantinopolitano, de Spi-
ritu Sancto additum sit : Qui ex Patre Filio-
que procedit , non oportet ut omnes fideles
hoc distincte intelligant el credant, imo nec
de processione unius personse ab alia amplius
distincte scire, aut credere necessarium est,
quam ipsis nominibus, Patris, et Filii, et Spi-
ritus Sancti importetur, et quasi per se pa-
teat, intellecta illarum vocum significatio-
ne, quia communiter fideles non sunt capa-
ces majoris cognitionis, neque etiam est cur
major obligatio iis imponatur. Quintus articu-
lus hujus ordinis distinctius continet creatio-
nem, et circa illam interrogari potestan sitne-
cessarium distincte credere creationem ex tem-
pore, et quod non fuerit ab seterno. Nam
Banhes, in dicto articulo octavo, hanc obliga-
tionem ponit omnibus fidelibus, sine auctore,
et sine sufficiente fundamento quod ego vi-
deam. Dico ergo, non teneri fideles ad hoc
explicite credendum, quia neque in Symbolo
declaratur, neque alibi prsecipitur ; utile au-
tem est eos de hac veritate instruere, ne per
ignorantiam in errorem labantur, et hoc est
quod in Ecclesia fieri consuevit. Sextus arti-
culus est Deum esse Salvatorem, in quo conti-
netur remissio peccatorum, quse a solo Deo
concedi potest; et hanc fidem jam diximus
esse necessariam etiam in lege naturse, neque
nunc videtur necessaria magis explicita quan-
tum ad hunc articulum, nisi ratione sacra-
mentorum, dequibus iu ultimaassertionedice-
mus. Denique ultimus articulus hujus ordinis
continet fidem de Deo remuneratore, utique
per gloriam, de qua nihil aliud necesse est ex-
plicite credere, nisi futuram esse seternam, et
iu supernatnrali beatitudine ; et ita quoad
hanc primam partem Symboli sufficienter ma-
net probata ronelusio.
SECT. IV. AN FJDES EXPLICITA SYMBOLl REQUIRATUR IN LEGE GRATLE.
373
7. Declaratur quinamsint artlculi de Chris-
toexplicite credendi. — In secundo ordine con-
tinentnr mysteria ad hnmanitatem Christi
Domini pertmentia, qaornm primum, et ma-
xime snbstantiale , et quasi fundamentum
aliorum, est Christum esse verum Deum et
hominem, et non sohim esse Deum, sed etiam
esse filium Dei, ac proinde distinctum esse a
Patre, et Spiritu Sancto, in quo etium conti-
netur, Filium fuisse incarnatum, et non cee-
teras personas. Non est autem necessarium,
ut singuli fideles hsec omnia ita distincte con-
cipiant, ut etiam interrogati ad illam respon-
dere sciant, licet sit utile et optimum ; in ri-
gore autem satis est ut sciant et credant solum
filium Dei esse verum hominem. Secundo, acl
hunc ordinem pertinet scire Christum, filium
Dei, esse conceptum de Spiritu Sancto ex Ma-
ria Virgine; ita enim expresse in Symbolo
continetur ; et decuit maxime ut fideles om-
nes dignam de Christo et matre ejus haberent
existimationem et fidem. Dubitari autem so-
let an teneautur fideles etiam explicite crede-
re, mansisse Matrem Dei Virginem post par-
tum, ac perpetuo ; aliqui enim non censent
pertinere ad generale preeceptum, quia neque
est per se necessarium ad rectam vitee insti-
tutionem, neque etiam videtnr tam expresse
ab Apostolis prsedicatum, tanquam per se om-
nibus fidelibus necessarium ; unde etiam in
Scriptura non invenitur expressum, et non est
hoc improbabile. Nihilominus probabilius ju-
dico hoc esse ex preecepto ab omnibus explicite
credendum, quiain Symbolo Apostolorumhoc
satissignificatur, cum dicitur : Natus ex Maria
Virgine; ibi enim ct sigtnficatur virginitas in
partu, atque etiam perpetua post partum, ut
ex absoluta Virginis appellatione colligitur.
Et confirmatur hoc, quia in articulis fidei
ita expresse declaratum est, et illi proponun-
tur omnibus fidehbus, ut materia suee fidei
explieitee : fuit etiaiu hoc valde necessarium
fidelibus, tum ad vitandos errores qui in illa
materia facile oriri possunt, tnm ad illorum
pietatem, ad quam maxime pertinet, ut post
Deum, dignam existimationem de illiusSauc-
tissima Matre habeant.
8. Articuli credendi de passione, morte et re-
surrectone Christi. — Post hos sequuntur
articuli de passione, morte et resurrectione
Domini, de quibus omnes Theologi fatentur
esse ex prsecepto explicite credendos ab omni-
bus. Nam per passionem obiatum est pre-
tium redemptionis uostrae, et illa maxime nobis
proposita est in vitee exemplum ; unde Apos-
toli hoc primum prsedicabant, juxta illud pri-
mse ad Corinth 2 : Prcpdicamus Christum, et
hunc crucifixum ; et ad Rom. 4 : Traditus est
propter delicta nostra. Per mortem autem
consummata est redemptio, et janua cceli aper-
ta est. Unde Paulus etiam posuit hoc inter
prima credemla, 1 ad Corinth. 15 : Tradidi
vohis imprimis quoniam Christus mortuus
est, etc. De resurrectione etiam dicit Pau-
lus, ad Rom. 4 : Resurrexit propter justifi-*
cationem nostram ; unde ad Roman. 10, hoc
etiam mysterium ponit inter necessaria cre-
denda ; et Actorum 1 et % Apostoli quasi per
antonomasiam dicuntur testes resurrectionis,
et ideo illa tria distincte proponuntur in om-
nibus symbolis et articulis fidei. Inter mor-
tem autem et resurrectionem intercessit des-
census ad inferosin anima divinitati unita, de
quo articulo majus dubium est an cadat sub
praeceptum. Sed videri de eo possunt dicta in
tom. 2 tertise partis, disp. 47, sect. 2, ad
finem.
9. Articuli de Ascensione etjudicio. — Deni-
que ad hunc ordinem pertinet articulus de ad-
ventu Christi ad judicium, ante quem articu-
lum ponitur etiam mysterium Ascensionis,
quod etiam Ecclesia publice celebrat, et ideo
ex sententia omnium explicite credendutn est.
Quod vero illi additur, sedere Christum addex-
teram Patris, magis obscurum est quam ut
facile possit abomnibus simplicibus intelligi,
et ideo satis esse judico, si credant esse Chris-
tum in ccelo in summo ac dignissimo gradu
beatitudinis, ut homo est; et eequalis Patri,
ut Deus est. Articulus autem de adventu ad
judicium omnino explicite credendus est, quia
et explicite proponitur, et ab Apostohs ab
initio preedicatus est, ut maxime necessarius.
Unde Petrus, Actorum 10, dicit se habere
preeceptum preedicandi specialiter hunc arti-
culum; et Paulus, Actorum 17, hinc incepit
preedicationem suam ; ac denique cogitatio
hujus mysterii maxime necessaria est ad vi-
tam recte instituendam, et ideo cognitio et
fides illius merito omnibus preecipitur.
10. Articulus de sancta Ecclesia explkite
credendus. — Additur tandem articulus de
Ecclesia sancla credenda, de quo aliqui dubi-
tant, ut videre est in Medina et aliis ; mibi
tamen vicletur res maxime necessaria, tum
quia et in Symbolo et in articulis expresse
continetur, et materia est valde gravis et ne-
cessaria; tum quia Ecclesia, quoad nos est
proxima regulafidei, ad quam debent recur-
rere omnes fideles, et quae ignorant in fide il-
374
DISPUT. XIII. DE PR.^ECEPTO INTERIOMS FIDEI.
lius implieite credere, ne errandi periculo se
expouant; tnm etiatn qnia extra Ecelesiam
non est salus, et ideo oportet illam explicite
cognnscere et credere, vel ad quaerendam il-
lam. vel ad permanendnm in illa. Et ita do-
cent Theologi, in 4 ; expositores D. Thomae
2. 2, queest. 2; et Vasquez, 1. 2, di<p. 21,
cap. 2, nnm. 6; Henriquez, lib..6 de Pcenit.,
cap. 28, num. 2; Sanchez, lib. 2 Decalog.,
cap. 3, num. 8. Quod vero huic articulo ad-
ditur de communione Sanctorum, quamvis
sint opiniones, probabilius videtur vel non
esse in preecepto, vel saltem per se non esse
materiam gravem, et ideo satis esse saltem ad
non peccandum mortaliter, credere Eeelesiam
sub conceptu unius congregationis, in qua est
et vera sanctitas, et una fides sub uno capite
Christi Vicarii; nam in hoc virtute continetur
esse inter membra hujus Ecclesiee communi-
cationem aliquam in bonis operibus et oratio-
nibus, quod per communionem illam Sanc-
torum significatur.
\ 1 . Tertia assertio .- prcpcpta Decalogi ime-
mur scire et credere ex prcecepto. — Medina
oppostum sentiens. — Itvprobatur. — Hacte-
nus de his quse per se, et propter cognitio-
nem sunt explicite credenda, quibus ultimo
addendum est, etiam esse aliqua omnibus
fidelibus credenda propter operationem. Pro-
batur, quia imprimis necessarium est credere
explicite praecepta Deealogi, quod ausus est
negare Medina, hb. 4 de Recta in Deum fide,
cap. 6. Sed contra omnes, et judicio meo,
sine probabilitate. Dicit enim satis esse ut om-
nes coguoscant et credant illa duo principia :
Quod tibi non vis, alteri ne facias ; et : Qucp-
cumque vultis ut faciant vobis liomines, et vos
faite illis ; quia ex his duobus principiis
facile, inquitj potest unusquisque in particu-
lari judicare, quidsibi faciendum sit ad ho-
neste operandum, seu vivendum ; sed hoc, ut
dixi, probabile non est, quia ex illis princi-
piis, cum ad proximum pertineant, non potest
sumi regula honeste operandi in ordine ad
Deum. Secundo, <piia illa solum pertinent ad
materiam justitice; sunt autem prcecepta ad
alias etiam virtutes pertinentia, verbi gratia,
prseceptum non fornicandi, ct similia. Tertio,
in ipsa etiam materia justitiai non satis de-
cerniturex illis principiis, an prohibeatur non
tantum opcratio, sed etiain voluntas, et desi-
derium, quod non sine causa in Decalogo
declaratum est. Ac deniqne multi sunt adi o
rustici vel ignorantes, ut vel omuino non
possint, vcl difficile ppssint llla principia ad
singulas materias et ad singulos actus appli-
care. Unde sine dubio dicendum est explicitam
cognitionem et fidem praeceptorum Decalogi
ex prsecepto necessariam esse.
12. B<iptismi>s, Poenitentia et Eucharistia
ex prcecepto sciri et credi debent. — Idem ali-
qui censent de Sacramentis necessarium, sci-
licet , ex prsecepto esse omnia illa scire et
credcre ; hoc vero late etiam impugnat Me-
dina, dicto capit. sexto. Dicendum nihilpmi-
nus est tria saltem sacramenta, quse omni-
bus sunt ad salutem necessaria, ab omnibus
esse scienda, sctlicet, Baptismum, Pceniten-
tiam et Eucharistiam; nam imprimis, qui non-
dum baptismum suscepit, oportet ut illius ha-
beat notitiam et fidem, utillum possit petere,
et convenienter recipere ; qui vero illum jam
recepit etiam in infantia, necessarium est ut il-
lius fidem habeat, tum ut certus esse possit se
jam satisfecisse illi obligationi, tum etiam ut
intelligat quem staturn profiletur, et ad quid
ratione illius teneatur, ac deuique ut digne
possit ad alia sacramenta accedere. Sacra-
mentum etiam confessionis, regulariter lo-
quendo, omnibus adultis fidelibus necessarium
est, quia omnes peccamus, et illa medicina
indigemus, et ideo omnes etiam tenemur hu-
jus sacramenti notitiam habere. Denique usus
Eucharistiae omnibus est necessarius, ut con-
stat, et ideo cognitio ejus preecepta est; in
hoc vero sacramento addendum est teneri fi-
deles omnes ad cognoscendum et credendum
Christum Domiuum vere et realiter esse pree-
sentem, quia cum sacramentum illud adorent,
necesse est ut intelligant quid adorant. Item,
quia ad recipiendum illud cum debita reve-
rentia et dispositione , necessaria est hujus
mysterii fides ; imo existimo probabile debere
omnes scire sacramentum illud offerri in mis-
sa in sacrificium, quia ha?c notitia necessaria
est ad implendum debito modo preeceptum
audiendi missam. De aliis vero sacraniehtis
non est tanta ratio necessitatis ; monendi ta-
men siuit lideles ut ea non ignorent, et qui-
cumque aliquod illorum recipere vult, tenetur
prius scire quid recipiat, ut ad illud digne se
praaparare et aceedere valeat. Denique addi
hic solet teneri omnes fideles ad sciendum
Orationem Dominieam, quia id graviter ordi-
natur in Concilio Rhemensi, capit. 2, et in
Concilio Moguntiaco I, cap. 45. Sed non con-
ftat suilicicnter de talt prajceplo , quamvis
probabile sit nou excusari a culpa saltem vc-
niali, qui pvo.pter ncgligentiatn illud ignora-
verit, prout docuit Navar., in Summ., c. J2,
SECT. IV. AN FIDES EXPLICITA SYMBOLI REQUIRATUR IN LEGE GIUTI/E.
numer. 22, cum Paludano, in 4, dictinct. 15,
artic. 5, et alias. Sed de hoc. puncto latius di-
cam sectione sequenti. Vide etiam quee dicta
sunt tom. 2 de Relig., lib. 3 de Orat., cap. 6,
a num. 5.
'13. Ad primum argumentum in num. 2. —
Superest respondere ad argumenta in prin-
cipio posita. Primum illorum postulabat an
hoc. prseceptum, quod explicuimus, sit de jure
divino, vel de eeclesiastieo ; in quo breviter
dicendum est sub iioc prsecepto queedam con-
tineri necessaria necessitate medii, ut Deum
esse remuneratorem, et mysterium Trinitatis
et Incornationis ; reliqua vero quse continet,
solum esse prsecepta. Quoad priora igitur
preeccptum boc est divinum, quia solus Deus
potest definire media necessaria ad salutem ;
eo autem ipso, quod illa definit, eadem prse-
cipit, quia prseeeptum vel neeessario conse-
quitur ex necessilate medii, vel illam inducit,
ut in superioribus dictum est. At vero quoad
reliqua, preeceptum boc ex determinationeEc-
clesise esse videtur, quia de immediato pree-
cepto divino non satis constat, et valde usita-
tum est, ut preecepta divina, quee generalius
tradi solent, per Ecclesiam determinentur,
vel quoad materiam, vel quoad tempus, vel
quoad alias circumstantias ; et in preesenti
ha?c determinatio videtur esse apostolica in
ipsa symboli compositione ; potuit tameii Ec-
clesia aliquid postea addere pro temporum
necessitate.
14. Actus interni, quomodo cadere possint
sub Ecclesice prwceptum. — Neque contra boc
obstat quod actus eredendi sit internus, nam
licet Ecclesia non possit prsecipere actus mere
internos per se ac preecise consideratos, nibi-
lominus potest illos preecipere vel prohibere
in ordine ad externos, quatenus isti externi
ex interioribus oriri possunt, vel quatenus in-
terni ad externos efficiendos necessarii sunt;
et eadem ratioue potest dirigere internos, ali-
quid in ordine ad illos prsecipiendo, quod ex-
terius exercendum est, et hoc modo se gerit
Ecclesia in hoc preecepto. Unde in actu fidei
duo distingnenda sunt : unum est, quod ,
postquam materia fidei est proposita, creda-
tur : et hoc semper spectat ad divinum pree-
ceptum, ut supra visum est. Aliud est ut lia-
beatur notitia materiee credendee, et hoc est,
quod Ecclesia potest preecipere, aut addere in
hoc preecepto ; nam quia heec notitia per ac-
tus externos et sensibiles comparatur, ideo
sub ecclesiasticum praeceptum cadere po-
test.
3/5
15. Ad secundum in num. 3. — In secundo
argumento exaggerabatur difficultas hujns
praecepti, maxime respectn hominum simpli-
cium et rusticorum. Ad quod breviter res-
pondemus, preeceptum generaliter dari pro
omnibus, quia, moraliter loquendo, sine ma-
gna difficultate servari potest a multitudine
fidelium, in particulari vero accommodatnni
esse uniuscujusque capacitati, ut recte dixit
Scotus, in 3, distmct. 25. Majoris autem cla-
ritatis gratia , et propter usum et praxim ,
tria possunt in usu vel effectn hujus preecepti
distingui, scilicet, exterior diiigentia, interior
intelligentia, et memoria. Pnmum est, quod
immediate et maxime preecipitur, et illud est
in potestate cujuscumque, quia potest quili-
bet rusticus et ignorans interrogare, audire,
et alia similia facere, quee ad discendum ne-
cessaria sunt. Secundum, scilicet iutelligentia
rerum quee dicuntur, non est eequaliter in
potestate omnium audientium doctriuam fi-
dei, et ideo unusqmsque tantum obligatur
juxta capacitatem suam ; debent autem sin-
guli facere quod possunt, ad intelligendum
qnod proponitur , quantum ad explicitam fi-
dem sufficiat; et ideo non satis est, verbi
gratia, in Latina lingua symbolum discere,
vel memoria retinere illud, si quis signifiea-
tionem illius lingnce ignorat, quia illud noii
est medium sufficiens ad intelligendum res-
pectu talis persona?. Deinde si non sufficiat
semel aut iterum audire fidei mysteria, opor-
tet seepius de illis instrui et cogitare, donec
ad aliquam sufficientem intelligentiam per-
veniatur ; et in hoc tenentur ministri Eccle-
siee, et preesertim parochi, juvare, quantum
commode potuerint, simpliciores fideles, ut
ad istam cognitionem perveniant , de qua
obligatione ssepe in sacris canonibus monen-
tur, et specialiter in Concilio Tridentino, sess.
24, cap. & de Reformatione. Denique nullus
est tam rudis inter fideles, ut, si faciat quod
in se est, non possit cum divino auxilio eam
intelligentiam consequi, quee ad salutem suffi-
ciat; turn quia facienti quod in se est per
priorem vocationem , Deus non negat auxi-
lium ad ceetera necessaria; tum et.am quia
illa est veluti extrema necessitas, in qua mi-
nima fides potest sufficere, ut in simile atti-
git Augustinus , lib. de Fide et Operibus,
cap. 6.
16. Ad tertium ilid. — Tertium argumeu-
tum attiugit diificultatem de materia hujus
praecepti , quomodo certa ac definita sit ,
quee diffieultas in toto sectionis discursu satis
376
DISPUT. XIII. DE PR/ECEPTO INTERIOP.IS FIDEI.
explicata est; eontinetur enim illa materia
in Symbolo Apostblico, cum aliis queedixi-
mus. Nec refert quod sint plura symbola; non
enim est necesse omnia scire, nec tam ex-
plicite omnia credere, sicut in iis deelarantur;
nam hoc et nullibi praeceptum invenitur, et
moraliter esset impossibile respectu majoris
multitudinis fidelium; satis ergo est scire
Symbohun Aposlolicun quoad substantiam
ejus, u t dixi; au vero oporteat etiam memoria
retinere illud, quod ad tertium membrum
in praecedenti solutione omissum pertinebat,
dicam in sectione sequenti. Neque denique
obstat quod in numerandis articulis fidei, sit
opinionum diversilas; nam illa differentia
quasi materialis est, quatenus unus sub uno
articulo plura mysteria comprehendit quam
alius, vel pauciora ; in re tamen eadem sunt
mysteria quse credenda proponuntur; fide-
les autem non tenentur illa credere sub hoc
vel illo articulorum numero, sed simplieiter
mysteria, quae diximus, scire et credere.
SECTIO V.
Quando obliget Jioc prceceptum fidei, et ad
quos actus.
\. Quo tempore olliget prceceptum fidei ne-
gat 'xum.— Quo item tempore oili get prceceptum
fidei affirmatizum. — Ut hoc punctum breviter
expediamns, in memoriam revoeanda est dis-
tinetio supra data de obligatione hujuspreece-
pti, partim negativa, partim affirmativa; nam
in negativa nulla est diffieultas;sequitur enim
naturam prsecepti negativi, quee est obligare
semper et pro semper, quia quod simpliciter
prohibetur, nunqnam licet; et siriiiliter quoad
hanc partem non obligat hoc preeceptum
ad speciab-m actum, sed solura ad carentiam
omnis actus contrarii fidei, et omnis dubie-
tatis contrariae eertitudini ejus. Altera vero
pars affirmativee obligationis subdistinguitnr,
ut supra dixi, in obligationem credendi quod
jam est propositum, et aliquo modo sciturn,
seu aliquo modo apprebensum, et in obliga-
tionem sciendi quod credendum eut; et de bis
partibus sigillatim dicemus, quia unaquseque
suain difficultatem babet. Circa priorem par-
tem, clarum est obligare hoc proeceptum
ad eliciendum pt exercendum proprium
actura internum fidei, qui consistit iu fir-
mis.simo ac certissimo assensu veritatis. Pro-
posita vero diffieultas est, quando obligetur
homo ad exercendos hos actus fidei. Et ratio
difficultatis est, quia praeceptum affirmativum
ex se, licet obliget semper, non tamen pro
semper, id est, non pro omnibns et singulis
temporibus. Unde si ipsum preeceptum non
designet tempus pro quo executioni man-
dandum est, non obligat, nisi pro articulo
necessitatis; hoc autem praEceptum non de-
signat tempus, ut per se patet, neque etiam
apparet quee sit necessitas, in qua tale pree-
ceptum obliget, et ideo difficile est certum
tempns hujus obligationis praefigere.
2. Prima sententia. • — Refeliitur. — Qui-
dam dicunt obligare hoc preeeeptum festis die-
bus, et tribuitur heec opinio Scoto, in 3, dist.
27. q. unic, § Quantum ad secundwm , quia
ibi significat, Ecclesiam, designando tempus
in quo est Deus colendus , consequeuter de-
signasse tempus in quo est super omnia
amandns. Unde fit, juxta illam sententiam,
prseceptum charitatis Dei obligare quoad
diesfestos. Quod si hoc ita est, majori ratione
idem dicendum eritde preecepto et actu fidei;
tum qnia talis actus est necessarius ad aman-
dum Deum super omnia, sicut oportet; tum
etiam quia est magis necessarius ad colendum
Deum, quam amor; fidelis enim in statu pec-
cati existens potest colere Deum , quamvis
illum non amet. Nihilominus heec sententia
quoad amorem vera non est, nec communi-
ter tenetur, ut dixi tom. 1 de Relig., lib. 1
de Festis, cap. 16. Unde neque in preesenti
probanda est, quia eadem procedit ratio in
actu fidei, scilicet quod licet sit aliquo modo
finis illius preecepti servandi festum, non est
tamen materia ejns, et preeceptum non obligat
ad finem , sed ad materiam. Deinde actus
fidei non est simpliciter necessarius ad au-
diendam missain, verbi gratia, modo suf-
ficienti ad illud praeceptum implendum; satis
enim est ibi adesse cum attentione, et inten-
tioue colendi Deum, vel offerendi sacnficium;
quae omnia possunt fieri, etiamsi proprius
actus internus fidei non exerceatur: quamvis
ergo illa sit optima opportunitas exercendi
actus fidei, non possumus tamen cum fun-
damento dicere, quod sit necessitas proecepta.
3. Secunda sententia. — Secunda senten-
tia, partim similis, partim diversa a prae-
cedenti, docet teneri fideles ad exercendum
actum fidei, non quidem in omnibus festis,
neque de omnibus mystcriis, sed in illis die-
bus in quibus illa mysteria, quaetex prae-
cepto credenda sunt , celebrantur , idque
cum partitione accommoda, ita ut in uuo-
SECT. V. QCANDO ET AD QITD
qnoque die istorum exereeatur actus fidei
circa illud mysterium quod illo die celebra-
tur. Hanc opiniouem tenuit Nider, in suo
Prsereptorio, ut refert Aragon. 2. 2, qusest. 2,
art. 6 ; sed non habet majus fundamentum,
quam proecedens opinio, quia in illis diebus
non preecipitur aliquid speciale toti populo
Chiistiano. Unde eadem est materia praecepti,
et exercitium actus fidei ad summum est fmis
prascepti. Unde peripsam professionem, etob-
servantiam talis festi virtute fit quaedam pro-
fessio fidei illius mysterii ; in rigore autem
non est necessarium ad observantiam talis
dieiinternum actum fidei circa tale mysterium
exercere, quamvis sit utile et consulendum.
A. Tertia sententia. — Improbatur. — Est
ergo tertia sententia, qua1. dicit solum obligare
hoc praeceptum ad exercendum aliquem ac-
tum fidei in hac vita;determinationem autem
temporis in particulari relinquit ipsius homi-
nis arbitrio, quia non potest alia certa regula
designari. Sed ad hanc sententiam sequitur il-
lud incommodum, quia possit homo sine cul-
pa nunquam exercere actum fidei in discur-
su vitae, sed in tempus articuli mortis illud
differre, quia si hoc relinquitur arbitrio ejus,
potest illud tempus eligere, quia in rigore
solum illud est tempus necessitatis; conse-
quens autem est valde absurdum, quia est
contra rectam institutionem Christianae vitae,
cujus fundamentum est fides , unde illius
actum praecedere oportet omnes alias vir-
tutes.
5. Dupiex necessitas exercendi actum fidei
explicatur. — Ut ergo breviter hoc punc-
tum explicemus, distinguenda est juxta supra
dicta duplex necessitas exeicendi actum fidei.
Una est quasi per accidens, seu ratione alte-
rius; aiia est per se, seu ratione ipsiusmet
fidei. Prior potest habere varia tempora,
verbi gratia, quando est necessarium elicere
contritionem de peccatis, aut Deum super
omnia diligere, quod sine actu fidei fieri non
potest. Item quando urget gravis tentatio,
ad quam vincendam necessarium judicatur
fide uti, juxta illud, 2 Petri 5 : Cui resistite
fortes in fide; vel denique si occurrat occasio,
in qua necessarium sit debito modo et ma-
gna fiducia orare Deum; nam id etiam non
fit sine prarvia fide, juxta illud: Qaomodo in-
tocabunt eum i?i quem non crediderunt? ad
Roman. 10, Sed inhis casibus obligatio pro-
prie non oritur ex praecepto fidei, sed ex illo
alio unde oritur necessitas, scilicet ex praecep-
to charitatis , vei contritionis , aut alterius
OBLIGET PR/FXEPTCM FIDEI. 377
similis; oportet autem ut hoc proeceptum
etiam habeat suum determinatum tempus,
proquoobliget.
6. Prajceptum fidei obligat ad credendum
in principio usus rationis moraliter sumpto,
vel converdonis ad fidem. — An etiam post il-
lud tempus, et quando teneatur quis, artus fi-
dei elicere ex prcecepto ipsius fidei. — Ulterius
ergo ex parte ipsius fidei designari potest hoc
tempus, ut imprimis sit ipsum initium Chris-
tianse vitse, ita ut moraliter loquendo statim
in ipso initio obliget ; quod potest ita expli-
cari. Nam si loquimur de homine adulto qui
antea non credebat, ille, quam primum audit
sufficienter fidem, tenetur statim, et sine mo-
ra vel dilatioue, actum fidei exercere. Con-
sentiunt communiter in designando hoc tem-
pore Theologi, praesertim recentiores, qui de
hoc puncto expressius disputarunt : Azor.,
libro 8 Instit. morai., cap. 27, qusest. 8; Va-
lent. 2. 2, disp. 1, quaest. 2, puncto 5, § Su-
perest secunda qucestio ; Sauch., libro 2 Deca-
log. , cap. i, numer. 2, et alii. Probatur tum
ex supra dictis, quia hoc debetur auctoritati
Dei revelantis , et moralis dilatio in illa oc-
casione est qusedam virtualis dubitatio, et ad
quamdam duritiem cordis pertinere incipit;
tum etiam quia actus fidei tunc est necessa-
rius ut homo possit baptizari, et fieri mem-
brum Ecclesiae, et capax sacramentorum ; ad
hoc autem tenetur homo, statim ac moraliter
potest, ut consfat ex ipsa Christi institutione,
et rectse etiam vitae directione in ordine ad
suum finem. Si vero loijuamur de homine in
pueritia baptizato, ille cum pervenit ad seta-
tem adultam, tenetur etiam statim, moraliter
semper loquendo, ut dixi, actum fidei exerce-
re, ut se et omnia sua possit in Deum ordi-
nare : hoc non alinnde probatur , nisi quia
non potest commodius tempus assignari, et
quia illud est valde opportunum, et moraliter
necessarium ad bonam institutionem vitse
Christianae; potestque hoc deciarari ex illa
ceiebri opinione divi Thomse 1. 2, quaest. 89,
art. 0, quod puer, perveniens ad usum ratio-
nis, tenetur statim se convertere in Eeum fi-
nem naturalem, et ex pura lege naturah ; si
enim iilu 1, statim, prudenter explicetur, id
est, ut non metaphysice restriugatur ad pri-
mum instans, sed ad moralem quarndam du-
rationem brevem, sententia est valde consen-
tanea rationi : igitur, servata proportione,
idem dicendum est in homine Christiauo in
ordine ad finem supernaturalem, quem sola
fides sufficienter proponit. Post iliud vero
378 DISPUT. XIII. DE PIL-ECEPTO INTERIORIS FIDEI.
tempus, si homo servavit praeecptum, et fi-
dem exercuit, raro, vel fortasse nunquara oc-
currit dicta obligatio exercendi actus fidei,
nisi quando tentatio aliqua contra ipsam fi-
dem, vel interna, vel externa, occurrit, cui
per actum fidei resistere necesse sit, quia tunc
illa necessitas non est extrinseca, sed ipsius-
met fidei. Et ad hoc pertinet tempus in quo
necessarium fuerit confiteri fidem , prsecipue
coram tyranno ; verisimile etiam est in arti-
culo mortis iterum recurrere banc obligatio-
nem propter periculum, et in hoc etiam no-
biscum sentiunt Valent., Sanchez et Azor,
supra citati. In aliis vero temporibus vitae
sufficienter impletur hoc praeceptum , exer-
cendo alios actus religionis , charitatis, aut
spei, quia regulariter non fiunt sine usu fi-
dei ; et haec de prima obligatione.
7. Exponilur pncceptum addiscendi fidem.
— Prccceptum fidei oiligat acl tentndum me-
moria mysteria fidei, qucc sunt inpracepto. —
Circa aliam obligationem addiscendi fidem,
supponendum est postulari a fidelibus ut
sciant illas res fidei quas credere tenentur,
ita ut memoria illas retineant quantum in ip-
sis est. Hoc docent manifeste Cowcilia supra
citata, praesertim Rhemense; cap. 1, et Mo-
guntiuum, cap. 45; et Augustinus, lib. de
Fide et Operibus, cap. 6 et 9, et lib. de Fide
et Symbolo, a principio, et Sermonibus in vi-
gilias Pa^chae et Pentecostes, et omnes Docto-
res. Ratio est, quia merito postulatur ab ho-
mine Christiano ut sit paratus ad exercendam
vel profitendam fidem suam, quantum opor-
tuerit. Circa hanc etiam obligationem duplex
dubitatio occurrit. Prima est, de qua me-
moria hoc intelligendum sit, an tantum de
memoria rerum, vel etiam de memoria ver-
borum ; sed prioris affirmativa resolutio certa
est, quia illa est maxime necessaria ad usum
fidei, et de illa maxime loquuntur Concilia
et Doctores.
8. Quid de memoria verborum dicendum. —
De posteriori vero sunt opiuiones. Nam Me-
dina, supra, et alter Medina, Codice de Ora-
tione, cap. decimo, partcm negantem tenent,
quia neque illa memoria est per se necessa-
ria , nec inveuitur sulhcienter prsecepta.
Contrarium vero sensit Paluilanus , dicta
dist. 15, quaestione 5 , et sequitur Navar.,
dicto cap. 1 1 , et in lib. de Oratione, acl cap. A
de Consecratione dist. 1. c. 20. Et potest fun-
dari maxirae in dicto Concilio Rhcinensi, et
dari potest ratio, quia heec racmoria verbo-
rum est necessaria comrauui populo, ct ad
conservandam memoriam rerum, et ad pro-
fitendam fidem , quando oportuerit. In hoc
puncto unum est certum , scilicet non esse
obligationem gravem retinendi memoria ver-
ba Symboli, vel praeceptorum, lta ut sit pec-
catum mortale hoc omittere. Ita explicat
suam opinionem Navar. supra ; et ratio esse
potest, qma vel de prsecepto non satis con-
stat, quia nec ab aliquo Pontifice, nec in ali-
quo Conciiio generali latum invenitur ; vel
quia alii canones, qui de hoc loquuntur, de
substantia mystenorum sufficienter intelli-
guntur ; vel certe quia materia illa levis est,
si preeeise in verbis vel in eorum ordine sista-
tur. Probahile autem est, si ex pura negli-
gentia hoc omittatur, non carere aliqua culpa
saltem veniali, ut Navar. etiam dicit , quia
praeter canones, qui hoc insinuant juxta com-
munem usum Ecclesiae, talis negligentia cen-
setur aliquo modo culpabilis, et in aliis ali-
quando seandalum generat. Si vero quis me-
diocrem diligentiam adhibeat, et nihilominus
ob naturalem defectum vel incapacitatem
verba retinere non possit, facile poterit ab
omni culpa excusari.
9. Biibium. — Solutio. — Aliud breve du-
bium est, quia de habitibus non dantur
praecepta, sed de attibus liberis; at vero me-
moria est quid habituale; cocsistit enim in
aetu primo, et permanet etiam quando non
operamur; quomodo ergo potest hoc prse-
ceptura ad memoriam obligare ? Respondelur
praeceptum quidem non obligare immediate
ad habitualem perfectionem, obligare taraen
ad actus quibus habitus comparantur et con-
servantur. Sic enim habere gratiam habitua-
lem non est proxima materia praecepti, et ni-
hilominus, quatenus per contritionem compa-
ratur, et per peccatum deperditur, obligatur
homo ut se disponat ad gratiam, et ut caveat
ne illam amittat, postquam eam est conse-
cutus. Sic ergo in praesenti non prajcipitur
immediate ipsa memoria habitualis, seu qua-
tenus consistit in actu primo, sed praecipitur
diligentia necessaria ad acquirendam vel con-
servandam illam, quia necessaria est ad con-
venientem vitae institutionem , et ad fidei
usum. Et hiuc intelligitnr id, quod prnecipue
intendimus , nempe quando et ad quos actns
hoc pra^ceptum quoad hanc partem obliget ;
per se enim et immediate non obligat ad ip-
siiin supeinaturalem actum fidei, vel ad exer-
citium ejus ; haec enim obligatio jam explicata
esi ; sed obligat ad (juamdam praeviam dispo-
sitionem, seu praeparationem quasi physicam
3ECT. VI. AN OBLIG.ViiO PR.ECEPTI FIDEI SIT .EQUALIS IN OMNIBUS FIDELIBUS.
379
ad illum actum qui consistit in appreheu-
sione , seu applicatione objeeti, et ideo im-
mediate obligat hoc preeceptum ad eam dili-
gentiam faciendam, quee suffieiat ad acqui-
rendas et ad retinendas species talium rerum
aut verborum. Ad hanc autem diligentiam
obligatur homo quam primum potest, quia
est necessaria ad omnem usum fidei ; post-
quam vero homo acquisivit hanc notitiam,
tenebitur postea aliquos actus interdum ite-
rare, quantum illi necessarium fuerit, ne res
illoe memoria excidant. Unde fit ut talis obli-
gatio non sit eequalis m omnibus, sed esse
•poterit major vel minor, seu frequentior in
uno quam in alio, juxta cujusque capaeita-
tem et necessitatem.
SECTIO VI.
Utrum obligatio Jmjus prwcepti sit wqualis
in omnibus fidelibus.
\. Pnecepti negativi obligatio ccqualis est
in omnibus. — Materia hujus dubitationis, ut
ex ejus discursu constahit, non est hujus loci
propria, sed ad materiam de statibus magis
pertinet ; tamen, quia ceeteri Doctores illam
hic attingunt, et est moralis, raroque de sta-
tibus in scholis tractatur, brevissime illam
expediemus. Supponimus autem non esse
sermonem de obligatione negativa seu priva-
tiva hujus preecepti ; nam heec sine dubio
de se eequalis est omnibus fidelibus ; nam
omnes tenentur tequali certitudine credere,
quee omnem dubitationem deliberatam ex-
cludat, et eequaliter tenentur omnem errorem
contra fidem cavere. Bico autem, eequaliter,
quantum ad substanliam obligationis et pree-
cepti ; nam quoad circumstantias, ratione
officii vel doctrinee, poterit esse in uno gra-
vior obligatio, quam in alio. Item non est
queestio deobhgatione quasi hypothetica, qua,
supposita sufficiente propositione fidei, crede-
re tenemur. Nam heec oligatio etiam est eadem
in omnibus , quamvis in ipsa propositione
possit esse ineequalitas, quando uni jilura re-
velantur seu proponuntur, quam alteri. So-
lum ergo superest queestio de obligatione ad
habeudam et procurandam notitiuni explici-
tam mysteriorum fidei.
2. Error Jiwrelicorum. — Caltiai fundamen-
tum. — In quo puncto referri potest imprimis
error heereticorum hujus tempqris, dicentium
quemlibet fidelium, quantumvis simplicem,
et laicum, teneri ad scienda omnia mysteria
fidei, et ad legendam Scripturam, ut inde
possit intelligere qua? sibi credenda sint. Undc
Calvinus irridebat distmctionem Theologo-
rum, qua usi sumus de fide explicita et impli-
cita, quia fidem implicitam dicebat potius esse
ignorantiamquamdam, ideoque nihil conferre
ad salutem. Ita refeit Gregoriusde Valent., in
suo tertio tom., disp. I, queest. 2, punct. 3.
Verumtamen hi heeretici imponunt hominibus
onus importabile, et destruunt fidem, quate-
nus unumquemque hominem faciunt regulam
suee fidei, quod alibi a nobis impugnatnm est.
3. Assertio catholica: pneceptum fi-lei ex-
plicit/s non omnes aque oblgat. — Sit ergo
certum non omnes fideles teneri eequaliter
ad explicitam notitiam fidei habeudam. Hoc
patet primo, quia nullibi in Scriptura talis
obligatio imponitur omnibus fidelibus, sed
solum illa quam in superioribus e.xplicuimus,
ut ex locis ibidem allegatis constat. Secundo,
idem probatur, quia non omnia membra Ec-
clesiee sunt eequalia, ut dixit Paulus, ad Rom.
42 : Non omniamembra eumdem actum liabent.
Nam si totum (inquit) corpus esset oculus, ubi
essetauditus? ac si diceret nonomnia membra
Ecclesiee obligari ad eequaliter videndum ; ergo
neque omnes obligantur ad eequalem fidei no-
tiiiam. Tertio, hinc dixit Augustinus, contra
Epistolam Fundamenti, c. 4: Turbam fidelium
non intelligendi tivacitas, sed credendi simpli-
citas iutissimam facUf et in lib. de Fide et
Symbolo, c. \, dicit in illo contineri illa quee
satis sunt insipientibus et rudibus; quod etiam
dixit Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 5, ad-
clens, et merito, non posse omnes fideles esse
in Scripturis versatos. Est etiam apud scholas-
ticos de hac veritate celebris doctrina Grego-
rii, in 2 Moral., cap. 25, circa illa verba Job
1 : Boves arabant, et asinw pascebantur juxta
eos ; ubi per boves dicit significari ministros
Ecclesiee, per asinos vero communem ple-
bem ; et ad ministros dicit pertinere perfectio-
nem fidei et doctrinee, ad simplices vero fide-
les pasci ex eorum doctrina. Ratio denique
est manifesta, quia communis plebs fidelium
neque est capax pcrfectee intelligentia? myste-
riorum fidei, neque per se potest Scripturam
intelligere, aut ejus studio vacare. Unde ex
contrario errore infinita confusio et dissensio
inter ipsos fideles oriretur, ut in ipsis heereti-
cissatis docuit expi rientia.
4. Ad quam fidei notitiam teneantur fidelcs
laici ex pnecepto. — Ad fundamentum Calcini
in n. 2, — Est ergo assertio Catholica, non
380
DISPUT. XIII. DE PR.ECEPTO 1NTERI0RIS FIDEI.
obligari omnes credentes ad sequalem cogni-
tionem rerum fidei ; i:t autem hanc assertio-
nem magis in particulari breviter explicemus,
distinguamns omnes credentes in duas classes,
laicorum scilicet et elericorum. De laicis ge-
neraliter et sine distinctione dicimus, non
obligari ad fidem magis explicitam quam in
superioribus sectionibus explicata est, quia
nec invenitur prseceptum eis impositum, unde
ha3c obligatio oriatur, neque etiam ratione
officii vel muneris ad lioc tenentur, quia cura
rerum supernaturalium ad eos non pertinet;
inter ea vero quse supernaturalia sunt, maxi-
me computatur doctrina fidei, ejusque decla-
ratio aut defensio; et ideo in his quee perti-
nent ad perfectam intelligentiam mysteriorum
fidei, potius tenentur laiei imphcite credere
quod Ecclesia credit, et ita suo muneri satis-
faciunt. Et quamvis haee fides implicita ali-
quam ignorantiam iucludat, non tamen no-
xiam, quia non est de rebus necessariis ad
justitiam, neque propterea illa fides inutilis
est, ut objiciebat Calvinus, quia et praeservat
a periculis errorum, et subjicit mentem pro-
ximee fidei regulse nobis traditae, quae est in
Ecclesia.
5. Ad quam fidei nctitiam habendam tenean-
tur ecclesiastici. — De altera vero parte fide-
lium, generaliter dicendum est ecclesiasticum
ordinem obligari ad majorem magisque ex-
plicitam cognitionem rerum fidei. lta docent
Scholastici in tertio ; distinctione vigesima
quinta, et divus Thomas 2. 2, quaestione 2,
artic. 6, et latius in additionibus ad tertiam
partem, qusestione trigesima sexta, artic. 2;
et probari potest ex illo Malaehise 2 : Labia
sacerdotis custodhmt scientiam, et legrm Dei
requirent de ore ejus; et Ezechiel. 44 : Ipsi
docebunt, etc. Et ideo in sacerdotibus peculia-
riter reprehenditur et aggravatur ignorantia,
Jercm. 2 : Sacerdotes non dixerunt ubi est Do-
minus, et tenentes legem nescierunt me. Unde
Symmachus Papa, iu epistola ad Laurcutium,
Meliolanensem Episcopum, sic inquit : Vilis-
simus reputandus est si non prcrcedat scientia
et sanctitate, qui lionore prccstantior est. Et
habetur capite Vilis simus, prmva, qusest. 1.
Idem docet Grcgorius in citato ioco, et libro
primo Fastoralis, cap. 4. Ratio vero clara est,
quia ad ecclesiasticos pertinet docere laicos,
et illuminare illos de rebus fidei; ergo ad ma-
jorem cognitionem earum tenentur. Deinde
quod P(.'trns ait, 1 Canon., c. 3 : Parati ratio-
nem reddere ejus, quw in nobis est fidei, maxi-
me pertinet ad ecclesiasticum statum ; ad id
autem necessaria est major doctrina, ut per
se est manifestum : ergo, etc,
6. An obligatio sciendi mysteria fidei sit
wqualis in omnibus ecclesiaslicis. — Qua? obli-
gatio sit in sacerdotibus simplicibus. — Quce m
parochis. — Statim vero occumt inquirendum,
an hsec obligatio sit osqualis in omnibus eccle-
siasticis, vel quomodo sit accommodanda vel
distribuenda. Ad hoc breviter cum divo Tho-
ma supra respondetur , non esse asqualem
hanc obligationem in omuibus, quia non om-
nes habent aequale munus. Distingui ergo po-
test status in tres gradus. Primns est simpli-
tium clericorum usque ad sacerdotes, qui di-
cuntur simplices, quia curam animarum non
habent, secundus parochorum ; tertius epis-
coporum. De simplicibus sacerdotibus regula
est, non teneri ad fidem magis explicitam,
quam sit aliorum fidelium, his tamen exce-
ptis quse ad suum munus obeundum, utique
adconticiendumsacramentum^et simdia, per-
tinent. lta D. Thomas supra. Et ratio est, quia
neque ex vi fidei invenitur speciale prsece-
ptum illis impositum ; ex vi autem muneris
satis est, ut eam cognitionem habeant, quaj
ad suum munus recte exequendum est neces-
saria : haec enim obligatio quasi naturalis est,
et major non est imposita. Secundo, de paro-
chis dicendum est majorem quidem cogni-
tionem in eis postuiari, tamen ex eadem ra-
dice et proportione ; nam, ut D. Thomas su-
pra dicit, habent potestatem, non tantum in
corpus Christi verum , sed etiam in corpus
Christi mysticum. Et ratione hujus posterio-
ris potestatis habent etiam majorem obliga-
tionem, quia tenentur quoad doctrinam pas-
cere gregem suum, et quoad mores tenentur
etiam sacramentum confessionis ministrare,
et ex utroque capite tenentur ad majorem
doctrinam et cognitioncm : nam, ut dicitur
Matth. 15: Si c&cus cceco ducatum prmstet,
ambo in foteam cadent. De qua re videri pos-
sunt Capitula de ipsis sacerdotibus, distinc-
tione 38; et cap. Omnes tctriusque sexus, de
Poenitentiis et remissionibus.
7. In epscopis major scientia mysteriorum
fidei et morum requiritur. — Tandem episcopi
obligantur sine dubio ad majorem cognitionem
rerum tidei et morum, ita ut per se possint et
dilhVultates communes intelligere, ettidenide-
fendere, si opus sit. Unde de episcopo dicitur
a Paulo ad Titum primo : Opoitet episcopum
esse justum, amplectentem eum qui secundum
doctnnam est, fidelem sermonem, ut possit
exhortari, et eos qui contradicunt arguere. Et
SECT. I. AN NEGARE FIDEM SIT INTRINSECE MALUM.
381
ita etiam doeent communitersacricanones., ut
apnd Gratianum videri potest , distinctione
vigesima tertia, trigesima sexta, et trigesima
octava; et septimam Synodum, sessione ul-
tima, capit. secundo; et Concilium Toleta-
num undecimum, in principio ; et Concilium
Lateranense sub Alexandro III ; habetur in
capite Cum in cunctis, De electione, et in
Concilio Lateranensi , sub Leone X, sessione
nona ; ac denique in Tridentino , sessione
septima, capite primo, et sessione vigesima
secunda , capit. secundo de Reformatione.
Ratio vero est, quia episcopi succedunt Apos-
tolis, quibus maxime dictum est : Doceteomnes
gentes; item quia hac ratione ad epi^copos
pertinet defendere fidem, et habere etiam
suffragium in Conciliis, in quibus de rebus
fidei definiendis tractatur. Denique quia ne-
cessarium fuit in Ecclesia esse aliquos, ad
quos ex officio pertineat exacta qusedam co-
gnitio rerum fidei, ut possit sine errore con-
servari; ergo maxime hoc pertinet ad gradum
episcoporum. Dices satis esse ut episcopi, per
se, vel per alios, possint hqc munus supplere;
ergo in rigore non obligantur ad tantam co-
gnitionem rerum fidei. Respondetur hoc
adjutorium esse per accidens; ipsi autem per
se obligantur, et quamvis interdum possint
excusari propter occurrentes causas, vel ratio-
nes, ab illa perfectione doctrinse quae per se lo-
quendo necessaria est, non tamen ab illa co-
gnitione quse sufficiens sit, juxta locorum et
temporum opportunitates, ad suum munus
digne implendum; de qua re, Deo dante, in
opere de Ordine dicendum erit. Nam ex dis-
cursu facto constat verum esse, quod supra
dixi, hanc obligationnem non esse propriam
fidei, sed justitiae, seu officii.
DISPUTATIO XIV.
DE PR.ECEPT0 ACTUS EXTERIORIS FIDEI.
Diximus in superioribus actum fidei esse
duplicem , internum videlicet et externum.
Prior consistit in actu credendi , posterior
vero in actu confitendi fidem, et de utroque
potest interdum esse obligatio ; et ideo, post-
quam dictum est de interna obligatione,
de externa dicendum superest, in qua tria
distingui possunt, scilicet, confiteri fidem, ne-
gare fid.em, et, quod inter illa medium est,
occultare fidem, et de his tribus suo ordine
dicemus. Quamvis vero affirmatio sit prior
negatione, quia tamen praeceptum prohibens
negationem fidei facilius est, et ab illius co-
guitione aliquo modo pendet intelligentia
praecepti affirmativi, ideo ab ilio negativo ini-
tium sumemus.
SECTIO I.
Utrum negare fidem semper sit prohibitum et
intrinsece malum.
4. Error Elesaitarum, et Priscillianista-
rum. — Quidam antiqui haeretici, dicti Ele-
saitae, dixerunt esse licitum negare Christum
in tormentis, dummodo corde retineatur. Ita
refert Eusebius, 1. 6 Histor., c. 28, alias 31 ;
possunt etiam pro ista haeresi citari Priscillia-
nistae, qui, teste Augustino, lib. de Haeresib.,
in 70, dixerunt posse aliquem occultare suum
errorem etiam pejerando; inde enim conse-
qui videtnr idem fuisse dicturos de vera fide ;
in quo errore alii etiam fuerunt, ut retuli, et
impugnavi, lib. 3 de Juramento, cap. 2. Fun-
damentum hujus erroris esse potuit, quia
fides in corde consummatur, et per internum
actum satisfit Deo : exterior autem solum esse
potest propter homines; ad illos autem non
obligatur homo cum tanto periculo, ut tenea-
tur tormenta sustinere, et perdere vitam, ne
illos decipiat negando fidem; unde fortasse
isti haeretici consequenter dicerent menda-
cium non esse malum, quando ad vitandum
grave damnum est necessarium, vel etiam
possent excusare ibi mendacium per amphi-
bologiam, dicendo hominem sic interrogatum
non teneri secreta cordis sui manifestare ; et
ideo in tali negatione subintelligi hanc parti-
culam, ita ut tenear manifestare, sicut reus
qui fecit delictum, et a judice non juridice
interrogatur, sine mendacio negat se fecisse,
subintelligendo : Ita ut Obi dicere tenear.
2. Assertio de fide : Nunquam licet fidem
negare ol qucevis tormenta. — Nihilomiuus fi-
des catholica docet semper esse prohibitum
negare fidem, etiam propter tormenta, vel
queecumque nocumenta. Probatur primo ex
verbis Christi Doniiui, Matthsei 10 : Qui ne-
gaverit me coram hominibus , negabo et ego
eum coram Patre meo ; et in eodem sensu di-
xit Lucse nono : Qui vcluerit animam suam
salvam facere perdet eam ; et addit : Qui eru-
buerit me coram hominibus, erubescam et ego
eum, etc. Unde Paulus, secunlae ad Timoth.
secundo : Si negoverimus eum, et ipse nega^
382 DISPUT. XIV. DE PR.£CEPTO
lit nos ; et ideo dixit ad Romanos vigesimo :
Corde creditur ad justitiam, ore autem con-
fessio fit ad salutem; ubi nomine oris omne
signum externum intelligendum est, ut infra
dicemus. Unde optime confirmatur hsec ve-
ritas ex facto Machabaeorum , qui morlem
sustinuerunt ne suam tidem negarent; quod
si id fuit necessarium in lege veteri, profecto
multo magis in nova. Unde etiam intelligimus
hoc non esse malum, quia specialiter prohibi-
tum in lege nova, sed potius per se, ac sem-
per fuisse prohibitum, supposita fidei veri-
tate.
3. Prolatur assertio ex communi usu Bccle-
sia?. — Secundo hanc veritatem confirmat
communis consensus, et antiqua traditioEc-
clesise, quae hoc dehctum semper reputavit
maguum, et ita iliud punivit, ut constat ex
canone sexagesimo primo Apostolorum, ubi
specialiter loquitur de clericis fidem neganti-
bus. Sed de omnibus fidelibus loquitur Conci-
lium Nicaenum, canon. 10, H et 12; et Cou-
cilium Anciranum fere totum est de hac re ;
et Concilium Eliberitanum, canone 1 et 2;
deque ipso Summo Pontifice habemus opti-
mum exemplum in Marcellino, qui, cum ex
humana fragilitate fidem in tormentis negas-
set, Concilium coegit , in quo et delictum
suum cognovit, pcenseque se subjecit,ut habe-
tur in primo tomo Conciliorum, et refert Ni-
colaus Papa, in cap. Nunc autem, distinct. 21.
4. Ex auctoritate Patrum. — Tertio, docent
hanc veritatem sancti Patres; Angustinus, de
Fide et symbolo, capite primo : Fides officium
a nolis exigit et cords et linguw ; et libro Con-
tra mendacium, cap. 6, dicit esse perniciosis-
simum negare fidem ; et tractatu 66 in Joan-
nem, inquit : Quanta xita est confiteri Chris-
tum, tanta mors est negare Christum. ; et in
tractatu centesimo decimo tertio, optime de-
clarat non solum negare Christum, illum qui
negat ipsum esse Deum aut Messiam, vel quid
simile, sed etiam eum qui negat sc esse Chris-
tianum ; nam Petrus solum negavit se esse
discipulum Christi, et nibilomiuus illi pra>
dixit Christus : Ter me negabis, quia qui ne-
gatse discipulum, negat magistrum, quia cor-
relativa sunt, et ita ex hoc facto Petri obiter
etiam confirmatur catholiea veritas. Eamdem
veritatem contra dictum errorem docuit Ori-
genes, citatus ab Eusebio cum illo consen-
tiente in citato loco; sic etiam Nazianzenus,
oratione quadragcsimatertia in nonam Domi-
nicam, dixit in fide non esre utroque poplite
claudicaudum. Optime vero etfrequenter hanc
ACTUS EXTEP.IORIS FIDEI.
veritatem inculcat Cyprianus, epistola 10 ad
Clerum, et 11 ad Martyres, et 12 ad Plebem,
nbi peccatum negandi fidem summum ac
gravissimum appellat ; et in epistola 72 ad
Stephanum inquit : Qirid wajus possit esse
delictum, aut qua? macula deterior, quam ad-
versus Christum stare ? et in epistola trigesi-
ma, quae est cleri Romani ad eumdem Cypria-
num, dicitur hoc esse ingens et immensum
delictum.
5. Probatur ultimo ratione. — Probatur ul-
timo ratione, quia negatio fidei exterior vel fit
exanimointeriori relinquendi internam fidem
et confitendi illam esse falsam, et sic est pro-
priissinna infidelitas, de cujus malitia infra
dicendum est, quiapotissime in actu interiori
consistit : vel fit animo ficto, et sic etiam est
per se mala, et ideo semper et pro semper est
prohibita : nunquam ergo licet; et imprimis
si id fiat propria sponte, sive cum interroga-
tione, sive absque illa, nullam habet vel ap-
parentem excusationem, ut a fortiori ex di-
cendis patebit ; si vero fiat pef externam coac-
tionem, quantumvis acerba sit, non sufficit
ad excusandum. Ratio cst, quia tafis coactio
ex parte subjecti seu operantis non aufert li-
bertatem sufficientem ad peccandum, vel ser-
vandum prseceptum, ut constat ex 1. 2, qusest.
6, art. S ; ergo ex hac parte non excusat, De-
inde ab objecto non aufert deformitatem,
quia est illi ita intrinseca, ut sit ab illo inse-
parabilis : ergo semper talis negatio mala est
etprohibita, etiamsi proptervitanda qusecum-
que mala pcense fiat.
6. Quce malitia sit in hoc peccato. — Quod
si interrogetur quse sit hoec malitia, responde-
tur imprimis esse malitia mendacii, quae ita
est inseparabilis, ut propter nullam causam
mentiri liceat, ut late ostendit Augustinus,
libro contra Mendacium, eapite vigesimo. Ne-
que potest excusari a mendacio talis responsio
propter amphibologiam per verba subintel-
lecta, quod non teneor respondere, quia revera
teneor; nam, ut infra osiendam, in tali casu
etiam occultare veritatem malum est; ergo
signum est intervenire obligationem manife-
standi veritatem. Deinde talis obligatio non
recte comparatur cum obiigatione rei ad res-
pondendum judici interroganti ; nam in judi-
cio obligatio respicit jus ipsius supcrioris, vel
judicis interrogantis, et ideo si ille non habet
potestatim interrogandi, nec reus habet obli-
gationem respondendi. At vero in prsesenti
ha?c obligatio non fundatur in polestato ty-
ranni interrogantis. sed in jure ipsius Dei, de
SECT. I. AN NEGARE FIDEM SIT INTRINSECE MALUM.
!83
cujus fide et veritate interrogatur Chnstianus,
ideoque, quamvis non juridice, sed tyrannice
interrogetur, sive a proprio rege, sive a quo-
cumque alio, tenetur sincere et proprie veri-
tatem fateri, et ideo semper est mendacium
in illo articulo fidem negare : unde etiam fit
ut sit mendacium valde perniciosum, tum
quia est contra ipsum divinum honorem, tum
etiam quia est contumeliosum christianse re-
ligioni et Ecclesiae Christi, et ideo tale men-
dacium gravissimum peccatum est.
7. Qxiale peccatum sit negare fidem in actu
externo. — Sed queeret ulterius aliquis contra
quam virtutem sit hoc peccatum; videtur
enim esse contra religionem , quatenus est
contra honorem Dei, vel contra charitatem,
vel contra justitiam legalem Ecclesiae dehi-
tam, quatenus est ipsi Ecclesise injuriosum,
vel contra fortitudinem, quatenus propter hu-
manum timorem honestas relinquitur ; non
autem videtur esse contra fidem, cum ipsa
semper retineatur eorde, ut supponimus; in
contrarium vero est, quia hoc prseceptum, de
quo tractamus, est proprium virtutis fidei ;
ergo violatio ejus erit contraria fidei , et non
aliis virtutibus. Respondeo ad virtutem fidei
duo officia pertinere, scilicet credere, et con-
fiteri fidem, et in utroque inveniri propriam
honestatem pertinentem ad virtutem fidei, ex
ea parte, qua spectat ad piam voluntatis af-
fectionem; quod de actu credendi manifes-
tum est, et ad prsesens non spectat. De actu
vero confitendi fidem probatur, quia excel-
lentia divinae veritatis non solum a nobis pos-
tulat ut ita sentiamus, sicut ille dixit, sed
etiam ut ita loquamur, juxta illud Psalmi,
centesimi trigesimi quinti : Credidi, propter
quod locutus sum , ct primse ad Corinthios
quarto : Credimus, propter quod et loquimur.
Et ita confessio fidei, quasi secundario et con-
sequenter nititur in eadem divina ventate,
quia est significativa veritatis a Deo revela-
tse ; ct ideo talis actus propriam et specialem
habet honestatem distinctam ab honestate
religionis, charitatis aut fortitudinis, quam-
vis talis actus possit etiam fieri ex motivis il-
larum virtutum. Sic ergo prseceptum hoc,
quatenus est de confessione fidei, est pro-
priumhujus virtutis, et consequenter negatio,
illi contraria, est etiam per se et proprie con-
tra virtutem fidei, quoad actum secundarium
ejus, ut sic dicam, et ideo non est necesse ut
per talem actum perdatur interna fides; ne-
que etiam repugnat quod tale peccatum pos-
sit esse contra alias virtutes ; nam seepe idem
actus habet plures malitias juxta diversas cir-
cumstantias : una autem solet esse primaria,
qu83 repugnat objecto magis proprie virtutis,
et talis est in prsesenti actu malitia confessioni
contraria.
8. Negatio fidei explicita est, vel implici-
ta. — Explicita negatio per verba fit , vel
eiiam per facta. — Tertio, interrogari potest
quibus modis hax negatio contingat, ita ut
sit fidei contraria. Respondpo varios esse mo-
dos, qui varie etiam subdistingui possunt.
Primo enim qusedam esse potest negatio ex-
plicita, de qua nunc tractamus ; alia est im-
plicita et quasi indirecta, qua? magis pertinet
ad illicitam occultationem fidei, de qua infra
dicturi sumus. Secundo, hsec negatio fieri po-
test vel per verba, et tunc est maxime clara,
et directa . quam nunc exponimus; potest
etiam fieri et rebus et factis, quatenus etiam
signis, in rebus vel factis consisteutibus, sole-
mus mentem nostram explicare ; sed quia res
et facta non sunt signa tam expressa, nec ita
ex instituto ad solum significandum imposi-
ta, sicut verba, ideo illa negatio obscurior est,
et peculiarem habet difficultatem, et ideo de
iila proprias sectiones instituemus.
9. Negatio fidei per verla interdum fit ne~
gativis modis. — Negat fidem qui negat se esse
Christianum. — Tertio, potest dividi modus
negandi fidem verbis in mere negativum et
affirmativum. Prior committitur multis et
variis modis : primo, negando Christum vel
esse Messiam, vel esse Deum, vel aliud simile
mysterium sive ad Deum, sive ad Ghristum
pertinens. et sive in particulari, sive in gene-
rali negando veritatem fidei Christianee ; nam
hsec omnia sunt manifeste contraria confes-
sioni fidei. Secundo etiam committitur hoc
crimen, negando certitudinem fidei aliquo ex
dictis modis , vel ostendendo dubitationem
circa illam. Ratio est suprafacta, quia, ablata
certitudine, aufertnr vera ratio fidei Christia-
noe , unde ejus confessio a nobis exigit ut
omnem firmitatem in illius assensu ostenda»
mus. Denique eodem modo negatur fides,
quando homo negat se esse Christianum, ut
supra cum Augustino, tract. 113 in Joan. di-
cere ccepi : Debemus, inquit, advertere. non so-
lum ab eo negari Christum , qui dixit eum
non esse Christum, sed ab eo etiam qui, cum
sit, negat se esse Christianum. Et idem tradit
Hieronymus super cap. 1 ad Titum, circa fi-
nem, et refertur in eap.Fxistimat, 11, qusest.
3. Idem habet Abulensis, Matth. 10, quoast.
130. Estque ratio clara, quia qui negatse esse
384 DISPUT. XIV. DE PR^CEPTO
Christianum, negat se credere in Christum ;
nam hoc est quod nomine Christiani signifi-
catur; ergo negat fidem Christi; et hac ra-
tione Ecclesia merito ut martyres celebrat,
qui, ne negarent se esse Christianos, vitam
pcrdiderunt; et e contrario illos judicat apos-
tatas quoad externam actionem, qui tyranno
interroganti an sint Christiani, negando res-
pondent, prseterquam quod qui hoc negat,
virtute confitetur se aliam religionem profi-
teri; quia alicujus religionis esse supponi-
tur.
10. Nota. — Hoc autem ultimum limitant
et merito Theologi moderni, ut intelligatur
quandofidelis intuitu religionis interrogatur
de christianitate, ita ut qui interrogat, pcr
Christianum intelligat talis rei et religionis
professorem; nam contingit ut sub hoc no-
mine alia conditio personee intelligatur , ut,
verbi gratia, in bello inter infideles et Chris-
tianos, infideles Christianorum nomine hostes
suos intelliguntj nihil de reiigione curando ;
et inter Iiidos, ipsi per Christianos intelligunt
peregrinos homines ad se venientes ; ac deni-
que ssepe nomen Christiani accipitur ut no-
men nationis, non religionis ; et tunc negare
se esse Christianum, non est contra confes-
sionemfidei, quiaresponsiointelligenda estad
mentem interrogantis, et ideo perinde est ac
si negaretse esse hostem, vel esseLusitanum.
Ita docent moderni expositores, ad qusest. 2
D. Thomse, art. 3 ; Azor., tomo 1 Institutio-
num moralium, 1. 8, cap. 27, qusest. 1 et 2;
Sanchez, libro 2 Decalog., cap. 4, num. 8, et
alii. Addunt vero isti auctores in illa respon-
sione committi saltem peccatum veniale offi-
ciosi mandacii. Dico tamen, si respondens
sciat prudenter et recta intentioue responde-
re, etiam posse mendacium excusare, quia'
cum in eo casu non intercedat divinus honor,
et interrogans non habeat jus interrogandi,
habet locum inteiligentia supradicta , quod
non tenetur se manifestare ; et ita sentit Na-
var., lib. 5 Consiliorum, consilio 10, alias 15,
numero 2, sub titnlo de Heereticis.
II. Interdum vero fit modis affirmativis. —
Negans se esse clericum vel religiosum, quam-
vis sit, non peccat contra fidem. — Alter mo-
dus, ad hanc partitionem pertinens, est affir-
mativus, videlicet quando affirmando unum,
consequenter seu virtute negatur aliud, et
hoc modo negat fnlem qui, interrogatns an
sit Turca vel Lutheranus, id audet affirmare;
nam cum istae religiones ant sectce sint con-
trariie, qui unam affirmat, negat aliam, imo
ACTUS EXTERIORIS FIDEl.
in illo actu plus malitiae esse videtur quam in
mera negatione. Est enim duplex malitia: al-
tera negationis verae fidei, altera superstitio-
nis, profitendo falsam fidem. Est antem hic
adhibenda cum proportione limitatio supra-
dicta, quod interrogatio fiat intuitu religio-
nis, illius professorem sub illo nomine intel-
ligendo ; nam si accipiatur, ut nomen natio-
nis, vel muneris, sive officii, aut aliquid hu-
jusmodi, cessat negatio fidei propter rationem
supra factam, quse hic facile cum proportione
applicari potest : quod autem diximus de no-
mine Christiano, intelligendum etiam est de
nominibus eequivalentibus , etiamsi fortasse
ab heeretieis inventa sint, et in contumeliam
Christianorum imposita, ut sunt hoc tempore
nomen Papista?, Romanistw, Pontificii, et si
miles; nam cum per has voces eadem res si-
gnificetur, parum refert quod ab his vel illis,
vel hac intentione, vel illa sint impositee;
nam semper eadem res negatur, ac proinde
eeque repugnat confessioni fidei. Ulterius ve-
ro observari oportet hoc esse intelligendum
de nominibus, ut ita dicam , adsequatis reli-
gioni christianee , quia tunc negatio est to-
tius religionis; non est autem idem, si inter-
rogatio fiat sub aliquo nomine inadeequato,
ut est nomen clerici, sacerdotis, religiosi, et
ideo si sacerdos inter heereticos interrogetur
an sit sacerdos, licet neget, non negat fidem,
ut recte observavit Cajetanus , in Summa,
verbo Halitws, quia potest esse Catholicus,
etiamsi non sit sacerdos ; et ideo, licet fortasse
venialiter mentiatur, nihilominus non erit fi-
dei proditor; imo, si sapiat, veuialem culpam
poterit etiam excusare modo supra dicto, ut
expresse notavit Navar. Et idem est de nomi-
ne clerici aut religiosi. Item de quacumque
actione, sine qua potest subsistere fides, ut si
interrogetur sacerdos an sacrificaverit , vel
soleat missam facere, quamvis neget, non
negat fidem, et potest excusare mendacium
modo dicto; et per heec poterit de similibus
judicari.
12. Ultimo adverto D.Thomam 1. 2, qiuest.
13, art. 1 , in corpore , et ad tertium, inter
alios modos negandi fidem verbis, posuisse
blasphemiam, quia vel formaliter vel virtute
continet aliquid falsum de Deo, ut ibi notavit
Ciijetanus. Existimo tamen hoc esse potius
materialiter intelligendum, quam formaliter,
quod etiam sentiunt alii modemi expositorcs
ibi, quia blasphcmia formaliter est peccatum
religioni contrarium ; ct ideo de illa in hac
materia nihil amplius dicam, sed videri pos-
SECT. II. AN DETUR PR.ECEPTUM CONFITENDI FIDEM, ET QUANDO OBLIGET.
385
sunt quse dixi in tom. i de Religione, tract.
3, 1. i, a cap. 3, usque ad fin.
SECTIO II.
Utrum detur prceceplum confessionis fidei, et
quando olliget.
1. Datur prceceptum de confessione fidei. —
De substantia hujus prsecepti nullaest difficul-
tas; certum est enim teneri fideles, ex divino
praecepto, ad confitendam, vel (quod perinde
est) ad ostendendam exterius fidem suam. Ita
docet divusThomas 2. 2., quaest 3, art. 2, et
ibi expnsitores omnes, et reliqui Theologi in
3, dist. 25 ; Sylvest., Angel., et alii Summista?,
verbo Fides; Valentia, in 3 tom., disp. 1,
queest. 3, puncto 2; Azor, tom. I suarum Ins-
titutionum moraliurn, 1. 8, c. 7 ; et Toletus,
in Summa, 1. 4, c. 2. Et probalur sufficienter
verbis Pauli ad Roman. 10 : Corde creditur ad
justitiam, ore autem confessio fit ad salutem,
utique conservandam; nam interna fides est
necessaria etiam ut medium ad obtinendam
justitiam ; confessio autem fidei est necessaiia
ad eamdem justitiamconservandam, vel (quod
perinde est) ad salutem seternam consequen-
dam, quce estnecessitas prsecepti. Ratio autem
quee a D. Thoma insinuatur, f-st, quia illud
cadit sub prseceptuni, quod est necessarium
ad finem charitatis Dei et proximi, juxta illud
Pauli ad Titum, I cap. : Finis prcecepti est cha-
ritas de cordepuro, et fi.de non ficta; sed con-
fessio fidei interdum est necessaria ad chari-
tatem Dei et proximi, ut ex dicendis patebit ;
ergo deilla datum est praeceptum.
2. Quvstionis difficultas exponitur. — Dif-
ficultas vero prsecipua, quam etiam attigi 1. 6
Defensionis fidei, cap. 9, est in designando
tempore pro quo obligat hoc praeceptum. Ad
quam explicandam adverto imprimis hanc
fidei confessionem fieri posse tum verbis, tum
etiam rebus et actionibus extemis, sicut de
negatione fidei diximus ; est enim eadem ra-
tio, videlicet, quianonsolumverbis, sed etiam
rebus et actionibus mens manifestatur; con-
fitemur ergo fidem, quando symbolum fidei
ore proferimus, et quando Christum exterius
adoramus, vel missam audimus ; item portan-
do rosarium, vel aliquid simile fidem nostram
ostendimus. Unde fit duplicem distiugui posse
confessionem fidei, materialem scilicet unam,
alteram vero formalem ; materialis est, quae
fit intuitu alterius virtutis, re ipsa tamen et
XII.
ex se continet externam significationem fidei
iuternae, ut verbi gratia, sacrilicare Deo, per
se actus est religionis ; quatenus vero a fideli
fit ritu a Ghristo instituto, est qucedam pro-
fessio Christi, et ita est confessio quaedam fi-
dei, materialis tamen : formalis ergo confessio
est, quando per se et ex directa intentione
verbum, vel siguum externum fit ad osten-
dendam fidem internam.
3. Pro quo tempore urgeat pra?ceptum con-
fessionis materialis. — Si ergo loquamur de
confessione materiali, facile est tempora illins
assignare : nam, quoties actus religionis ex
obligatione exercendus est, toties occurrit ne-
cessitas confitendi fidem. Item quando occur-
rit necessitas docendi vel instruendi proxi-
mum de mysteriis fidei, vel confortandi illum
aut exhortandi ne a fide deficiat, tunc con-
sequenter est necessitas confitendi fidem, quia
non possum alium docere, nisi ego fidem
meam proferam, ut ex Augustino statim ci-
tando sumitur. Ha?c tamen non videntur suf-
ficere ad explicandam propriam obligationem
prtecepti de quo tractamus, quia proprius ac-
tus ejus est formalis confessio; nam materia-
lis ad aliapraecepta pertinet, ut in priori exem-
plo illa necessitas spectat ad virtutem religio-
nis ; in posteriori vero pertinet, vel ad virtu-
tem charitatis proximi, seu misericorcliae, ex
^qua teneor subvenire proximo in spiriluali
necessitate, vel ad justitiam, si ratione pro-
prii officii teneor proximum docere . seu in
fide instruere ; superest ergo difficultas, quan-
do, seu pro quo tempore obliget hoc preeeep-
tum ad formalem fidei confessionem.
4. Pro quo tempore obliget prceceptum co>i-
fessionis formalis fidei. — Subtractio divini
honoris triplex, et quw sit contra fidei confes-
sionem. — In quo puncto D. Thomas, supra,
et alii Doctores allegati duo tantum tempora
hujusnecessitatis assignant. Primum est, quan-
do honor Deo debitus ab homine exigit confes-
sionem fidei, quia desistendo ab i!la, subtraht
Deo debitumhonorem; hic articulus necessita-
tis optime indicatur illis verbis Christi^ Luc. 9 :
Qui erubuerit me et meos sermones, etcv nam
erubescere aliquid minus esse videtur, quam
negare : est ergo non confiteri, quando Christi
honor periclitatur ; et hoc etiam significivit
aliis verbis : Qninon confitetur me coram homi-
nibus, id est, consulens honori meo ; et id exi-
git, non ut aliquid consilii, sed prsecepti, ut
ex aliis adjunctis verbis constat. Unde me-
rito dixit Augustinus, in Psalm. 115: Non per-
fecte credunt, qui quod credunt nolunt loqid; et
25
386
DISPUT. XIY. DE L'R.<ECEPTO ACTUS EXTERIORIS FIDEI.
Chrysostomus, seuauctor imperfecti inMatth.,
homil. 25, inquit: Non solum ilte proditor est
veritatis, gui iransgrediens reritatem palam
mendaciumloguitur ,sed etiam gui nonlibereve-
ritatem pronunciat , guando oportet; tempus
autem hujus necessitatis communiter assigna-
tur, quando fidelis publice et a tyranuo de fide
sua interrogatur, quia tunc est necesse confi-
teri, et debitum honoremDeo non subtrahere ;
de quo temporis articulo iterum in sectione se-
quenti dicendum occurret; nunesolum adver-
to subtractionem divini honoris quamdam
esse meram negativam, quia, scilicet, non de-
fero Deo honorem, cum possem ; et heec non
satis est ad inducendam preedictam necessita-
tem preecepti, quia non quoties possum, teneor
exercere honorem circa Deum, ut per se con-
stat. Alia est subtractiohonoriscontraria divi-
no honori, quee contingit quando, ex eo quod
nolo confiteri fidem apud infideles, diminuitur
notabiliter existimatiode Deo, vel de fide et rc-
ligione ejus ; nam tunc illud imputatur homini
non coniitenti fidem, tanquam subtrahenti con-
trarie honorem Deo. Potest etiam intelligi qtiee-
dam subtractio privativa, ut, verbi gratia, quan-
do confitendo fidem, magnus honor et gloria
Deo accresceret, qua privatur propter defec-
tum confessionis meee fidei; et hoc multi pu-
tant sufficere, ut confesssio sit in preecepto pro
il'o articulo, etiamsi ex carentia confessionis
antiquus honor, quemjam Deushabebat apud
illos homines, non diminuatur; sed de hoc non
potest alia regula eerta tradi, nisi obligatio
charitatis Dei; illa enim sola potest tuiic obli-
gare, et raro, ut existimo, obligabit, nisi vel ob
necessitatem proximorum, vel quia fama (ut
sic dicam) seu existimatio de Deo simul dimi-
nuitur.
5. Alius articulus necessitatis, pro guo viget
confessionis fidei prceceptum. — Alius arti-
culus necessitatis a D. Thoina positus, est uti-
litas proximi, quse tanta esse debet, ut mora-
lis necessitas censeatur, qualis est si mea con-
fessio necessaria reputetur, ne alii fideles in-
constantes sint, eta fide deficiant, velfortasse
quia exemplo meee confcssionis alii infideles
excitabuntur, et convertentur ad fidem, vel
denique quia alii fideles indigent mea confes-
sione, ut instruanturet doccantur in fide, quos
fere casus posuit Augustinus, scrm. 181 de
Tempore, et illos postea ad hoc reducit, ut
mea confessio necessaria sit propter Ecclesiee
uuitatem;etideo dixit iu libro de Fide et Sym-
holo, in principio: Salti esse non possumus,
nisi <:t nos ad salutem proximorum etiam ore
profiteamur fidem ; quando vero in particulari
tantasit utilitas, vel necessitasproximi, ut prce-
cisam obligationem inducat, arbitrio pruden-
tis judicandum est, nam regula omnino certa
assignari non potest; communiter tamen ceu-
setur haec necessitas urgere, quahdo fideles pu-
blicea tyranno interrogantur ; quam regulam
tractabo commodius sectione sequenti.
6. Adhuc vero superest difficultas, quia
obligatio confitendifidem in dictis casibus non
pertinet ad fidem, sed ad charitatem Dei vel
proximi, ut ex declaratione illorum casuum
manifeste constat; hic autem inquirimus tem-
pus pro quo ipsummet preeceptum fidei obli-
gat. Et explicatur amplius : nam illee occa -
siones confitendi fidem, tantum evenire solent
per accidens ex persecutione tyrannt, vel ex
infirmitate aut ignorantia proximorum , ut
communiter Doctores explicant; at confessio
ficlei per se necessaria est ad perfectionem, et
honestatem quasi substantialem vitee Chris-
tianee,ut satis significavit Paulus in dicto loco
ad Roman. 10; ergo habere debet suum tem-
pus pro quo per se et ab intrinseco obliget
sine alio acciilentario eventu.
7. Assignatur tempus guando prceceptum
confessionis fidei obligat per se. — Nota. —
Propter hoc addendum censeo, primum tem-
pus, in quo per se obligat hoc preeceptum,
esse tempus recipiencli baptismum; nam inter
alia, propter quee illud sacramentum fuit in-
stitutum, unum et ex preecipuis est, ut sit
professio exterior fidei, quee idem valet, vel
quid majus est quam coufessio fidei. Qui au-
tem aute eetatem adultam baptismum recepe-
runt, quiajam non possunt per illum tan-
quam per proprium actum ostendere fidera
suam (non enim possunt illum iterum reci-
pere), tenebuntur profeeto, per se loquendo,
aliis actibus exterioribus fidem suam. et pro-
fessionem ejus, quam in baptismo receperunt
potius quam fecerunt, aliquibus signis exte-
rioribus ostendere, quam primum moraliter
possint; imo exislimo hoc fieri debcre aliqui-
bus temporibus iu discursu vitee, ita ut unus-
quisque aliis fidehbus, interquos vivit, catho-
licum et fidelem se ostendat. Quia vero ,
exercendo alios actus exteriores religionis
Catholica', heec demonstratio et exferior si-
gnificatio sufficienter fit, ideo ordinarie, et
per se loquendo, non occurrit occasio in qua
specialiter obliget illa formalis confessio fidei
propter inlcrnam fidem ostendendam ; srepe
enim coutingit in pru:ceptis affirmativis, ut
oc-asio exercendi unum ex obliffatione ces-
SECT. III. AN OCCULTARE FIDEM SIT
set, quia per observationem alterius prsecepti
cessat necessitas, in qua alterum obligare po-
terat; et ob hanc fortasse causam auctores
non assignant tempus bujus necessitatis ,
nisi in illis occasionibus extraordinariis, et
quasi accidentariis. In quibus etiam addo
posse obligationein pertinere ad proprium fi-
dei prfficeptuin, vel ex parte Dei, si honor
ejus, in quantum est fidei auctor et assertor,
periclitetur; ut s: propter defectum oonfessio-
nis fidei, religio Christiana falsa existimari
possit, vel auctorem ejus falsum dixisse ; vel
etiam ex parte ipsiusmet hominis, si propter
non confitendam fidem nimio timori locum
daret, et se exponeret periculo vel deficiendi a
fide, vel ostendendi inconstantiam in illa. In
his enim et similibus casibus, ipsamet fides
et pia affectio obligare potuerunt ad ejusdem
confessionem. Et heec sunt quce, stando in
jure divino, de teinpore hujus obligationis
dicere possumus. Ex jure vero eeclesiastico,
introducta est obligatio peculiarls confitendi
fidem certis temporibus, et juxta praescrip-
tam formam in proprio quodam motu Pii IV,
juxta ea quee prsecepta erant in Concilio Tri-
dentino, sess. 24 et 25 de Reformat. De hao
vero obligatione nihil in prteseuti dicere ne-
cesse est; pertinet enim ad alios peculiares
casus de iis qui beneficium reeipiunt, vel ad
cpiscopatum, preelationem, magisterium, vel
alium similem gradum promoventur; qui
autem plura de illa videre desideraverit, legat
Sanches, in novissimo opere morali super
Decalogum, lib. 2, cap. 15, et Garciam, de
Benef.. part. 3, c. 3.
SECTIO III.
Utrum occultare fidem sit prohibitum, aut
permissum, vel interdum necessarium.
4. Occultatio fidei medium quid est inter
confessionem et negationem iidei ; nam qui
occultat veritatem, nec mentitur, nec verum
dicit; potest autem hsec occultatio intelligi
quasi mere negative, qualis esse potest in
quocumque tempore, etiam quando non oc-
currit occasio confitendi fidem ; et de hac
nulla est quaestio, quia non solum permissa,
sed etiam humano modo necessaria est, quia
non potest bomo semper esse in actuali suee
fidei professione : quotiescumque autem apro-
fessione cessat, potest dici occultare fidem
suam illo modo; alio ergo modo occultatio
PROHIBITUM, AUT PERMISSUM, ETC. 387
suinitur quasi positive, vel physice, vel mora-
liter loquendo, et potest etiam dici oc?ultatio
formalis, quia nimirum occurrente morali oc-
casione confitendi fidem, homo non vult ea
uti, vel fugit illam, et de hac in prsesenti trac-
tamus.
2. Aliquando proliibitum est occultare fidem.
— Aliquando tero non est malum. — Nonnun-
quam necessarium, et quando. — De occulta-
tione igitur fidei sic intellecta , tria videntur
certa et clara. Primum est, aliquando csse
prohibitum : hoc convincitur ex dictis in sec-
tione preecedenti ; nam occuPare fidem et con-
fiteri fidem, ad minimum sunt privative oppo-
sita, tanquam actio et omissio; ergo quoties
confessio praeeipitur, occultatio prohibetur;
sed ostensum est confessionem seepe pra^cipi;
ergo tunc occultatio prohibetur. Secundum
est, occultationem hanc non semper esse ma-
lam vel prohibitam, sed esse posse licitam, et
honestam. Probatur, quia non prohibetur ex
vi preecepti negativi, cum ipsa sit qucedam ne-
gatio, seu privatio, vel omissio, sed prohibe-
tur consequenter ex vi prsecepti affirmativi;
sed prseceptum affirmativum non obligat pro
semper, ut dictum est ; ergo neque occultatio
fidei est semper, et pro semper prohibita.
Tertio, certum est aliquando non solum esse
melius, sed etiam esse posse necessarium, seu
obligatorium, occultare fidem suam, videlicet,
quando id fieri potest sine scandalo, et sine
injuria Dei aut fidei, et alinnde, ex manifes-
tatione propriee fidei, utilitas proximorum
non speratur ; tunc enim , regulariter lo-
quendo, consilium erit non se prodere; quod
si vita periclitetur, et persona sit ad aliorum
commodum necessaria, illud erit necessarium.
Ita sumitur ex Divo Thoma, dict. art. 2, ad 3;
Sylvestro et Angelo, verbo Fides, qui dicunt
interdum esse reprehensibile se prodere. To-
letus autem, lib. A, cap. 2, dicit esse teme-
rarium. Et ratio est, quia non debet quis expo-
nere vitam suam periculo sine magna causa
utilitatis spiritualis, vel proprise, vel proxi-
morum, vel divini honoris. Item seepe acci-
dere potest, ut aliquis se exponat periculo ne-
gandi fidem, et ideo non facile se debet offerre
ad confitendam fidem, quando periculum im-
minet, nisi necessitas cogat; et ita consulit
Cyprianus, epistola 38; et Nicolaus Papa, in
capite Sciscitaris, septima, quaestione prima,
et favet Concilium Eliberitanum, canone 6,
ubi, qui ultroirritat infideles frangendo idola,
vel aliquid simile faciendo, dicitur non esse
ascribendus in numero martyrum, si occida-
388 DISPUT. XIV. DE PR.-ECEPTO
tur, quia neque Evangelmm (inqnit) Jioc docet,
neque Apostoli Jioc fecerunt ; imo, prima ad
Corinth. 40, ait Paulus: Sine offensione estote
Judceis et Gentibus ; de quo canone videri
potest Ferdinandus Mendoza, libro 3 in illud
Concilium, a capite 85, usque ad 50, ubi eru-
dite materiam prosequitur.
3. Primum dubium, an quoties quis iti-
terrogatur de sua fide, teneatur eam palam
profiteri. — Rationes dubitandl pro parte
negante. — His ergo existentibus certis, duo
supersunt dubia. Primum est, an quoties
aliquis interrogatur de sua fide, an Christia-
nus sit, eo ipso teneatur palam confiteri fi-
dem. Et ratio dubitandi est, quia ante inter-
rogationom non tenetur quis se prodere, vel
fidem confiteri, ut est per se clarum, regula-
riter loquerido; ergo neque post interrogatio-
nem tenetur. Probatur consequentia, quia in-
terrogatio non poterit inducere obligationem,
etiamsi sit a tyranno, vel malo principe, quia
non habet auctoritatem prsecipiendi confessio-
nem fidei. Secundo, quia potestaliquissubterfu-
gere, utendo verbis ambiguis, seu artificiosis ;
ergo tunc non peccabit. Probatur consequen-
tia, quia neque negat fidem, neque mentitur,
et quamvis fortasse interrogans decipiatur,
non ideo tribuitur culpa respondenti, quia
ipse non facitneque intendit deceptionem, sed
permittit illam, quod ssepe licitum est. Tertio,
videtur hoc posse probari exemplo Christi et
Sanctorum; nam interrogati ssepe tacuerunt;
ergo id etiam nobis licet.
ht. Resolutio dubii. — Nihilominus com-
munis sententia est teneri fidelem ad con- .
fitendam fidem, quando a tyranno infideli
interrogatur de illa, quia illud videtur tem-
pus majoris necessitatis, quod potest occurrere
ad confitendam fidem. Ita docet D. Thomas
2. 2, qusest. 3, art. 2, et sequuntur auctores
supra citati, etsumilur ex illis Gliristi verbis,
Matth. -10, et Luc. 9 : Quime erubuerit coram
Jwminibus , ut supra illa ponderavimus; item
sumitur ex Chysostomo et Cypriano , locis
supra allegatis, et ex capitulo Existimant,
et tapit. Nolite timere, 11, quaest. 3; et in
capitulo Quisquis, eadem causa et quaestione,
hsec ex Augustino verba referuntur : Qui
metu potestalis veritalem occultat, iram Dei
super se provocat, quia viagis timet hominem
quam Deum; et Isidor., 1. 2 de Summo bono
seuSententiarum, c. 2,ait : Sicut niJdl proficit
fides quce ore tenetur, et corde non creditur,
ita nihil est profutura fides quce corde tenetur,
si ore non proferatur.
ACTUS EXTEU10R1S FIDEI.
5. Varicv opiniones proponwitur. — In ex-
plicanda autem hac veritate, nonnnulla dis-
sensio inter auctores esse videtur: quidam
enim indistincte illam docent, ut D. Thomas,
dicto art. 2, ubi Aragon. Item Sylvester et
Angelus, et alii Summistse. Alii vero, ut Va-
lent. 2. 2, disp. 1, q. 3, punct. \, et Sanchez, 1.
2Deeal., c. k, distinguendum putantinterper-
sonam interrogantem, publicam vel privatam;
quia quando persona est publica, id est habens
publicam potestatem, vel illam usurpans, ut
tyrannus, tunc resultat obligatio respondendi,
quia publice agitur de honore fidei; secus vero
esse dicunt quando persona est privata, quia
tunc potest fidelis respondere : Quicl tua inte-
rest? vel se nolle de illa re tractare; in hoc
enim neque fidei suse, nequehonori divino de-
rogare videtur: cur ergo non licebit ? Alii
etiam de tyranno distinguunt, an publice vel
privatim interroget; nam ratio facta procedit,
quando interrogatio publice fit ; cessare autem
videtur, quando fit privatim, etiamsi persona
interrogans publica sit; et ita procedit tunc
ratio in posteriori membro facta ; imo etiam
de persona publica posset distingui an sit su-
perior, ut rex vel princeps proprius, vel ex-
tranea persona; nam respectu hujus videtur
esse minor obligatio. Alii preeterea distinguunt
etiam in persona privata; nam si sit vulgaris,
seu vilis, procedit quod dictum est ; si autem
sit persona gravis, videtur urgere necessitas
confitendi fidem, quia respectu talis personaj
videtur esse gravis injuria, quse Deo vel reli-
gioni Christianae fit, ostendendo timorem in
confitendo fidem.
6. Expenditur clarius resolutio. — Hse vero
distinctiones materiales quidem sunt ad expli-
candam circumstantiam temporis, pro quo
obligat prceceptumconfitendi fidem, et conse-
quenter fit prava occultatio fidei ; nam hsec obli-
gatio non nascitur ex qualitate vel potestate
personse rogantis, sed ex occasione, in qua
non potest occultari fides sine gravi diminu-
tione divini honoris, aut detrimento spirituali
proximorum, ut ex dictis scctione superiori
constat. Et ideo parum rcfert quod rogans sit
proprius rex, vel extraneus, cum obligatio ex
jurisdictione rogantis non oriatur. Et ob eam-
dem causam nihil obstabit, quod persona ro-
gantis sit privata ; nam si rogatio sit publica,
poterunt cadem incommoda sequi, non confi-
tendo fidem in tali articulo ; et simili modo,
quamvis rogatio privata sit, atque etiam per-
sona rogans, si tamen illa sit gravis, et possit
mnltum iidei prodesse vel nocere, ad dictam
SECT. III. AN OCCULTARE FIDEM SIT
obligationem sufficiet. Tgitur omues prsedictae
distinctioneseotendunt, ut juxta illas circum-
stautiae omnes cousideientur ad ferendum pru-
dens judicium de necessitate legitimee respon-
slonis, et aptae confessionis fidei, propter debi-
tum Dei honorem, et Christianee religionis.
Quia vero quando tyrannus publica potestate
et publice rogat, certa est necessitas, moraliter
loquendo, ideo de illa potissimum loquuntur
auctores; in reliquis aiuVm casibus, suut cir-
cumstantiee ponderandce, ut dixi, et preesertim
necessarium est ut persona nominatim, utsic
dicam, et in particulari rogetur ; nam si tan-
tuni in generali proponatur, ut : Si quis est fi-
delis se prodat, cum mnlti adsint occulti, ne-
mo proprie interrogatur, et ideo, regulariter
loquendo, nullus tenetur tunc se prodere, ut
notavit Tabiena, verbo Fides, referens ita ac-
cidisse et judicatum esse in facti contingentia,
in quo, ut insinuavit D.Thomas, Joan.10,, lect.
3, etiam est considerandum an rogans id fa-
ciat in odium fidei, vel tantum in odium per-
sonee, ut iuimicum detegat; in hoc enim pos-
teriori casu cessat obligatio respondendi, ut
per se constat.
7. Satisfit rationibus dulilandi in n. 3. —
Ad primam. — Ad secundam. — Ad tertiam. —
Neque contra hanc resolutionem obstant ra-
tiones dubitandi ; ad primam enim responde-
tur negando consequentiam, quia facta inter-
rogatione obligatio non oritur ex jurisdictio-
ne, vel potestate interrogautis, sed ex eo quod
per talem occasionem consummatnr (utsicdi-
cam) articulus necessitatis, pro quo proeceptum
confessionis obligat, ut declaratum est. Ad se-
cuudam dicitur, etiamsi in generali loquendo
verum sit,licitum interdumesse permittere ut
alius ex mea responsione ambigua fallatur, ta-
men, quando inde resultat scandalum, aut
contumelia fidei et religionis, illnd fieri ma-
lum et prohibitum ex illa circumstantia, et
prsesertim quia tunc homo proobet specimen
ita timendi tyrannum, ut illi obediat, ut recte
dicitur in epistola cleri Romani ad Cyprianum,
quas est trigesima: Hoc ipso (inquiuut) paruit,
quod videri voluit paruisse. Ad ultimam res-
pondetur rem esse non physice sed moraliter
spectantlam ; nam si quis tacendo videtur con-
temnere tyranuum, aut in sua fide esse con-
stans, illa est virtualis confessio et responsio, et
ita aecidebat in exemplis quse ibi referuntur.
8. Secundum dvMmn .• an tempore perse-
cutionis liceat fideli fugere. — Tertulliani ra-
tiones pro parte negante. — Alterum dubium
ad hunc locum spectans, est au tempore per-
PROHIBITUM. AUT PERMlSSUM, ETC. 3S3
secutionis liceat fideli fugere, ne interroge-
tur, et fidem confiteri compellatur. Tertullia-
nus enim librum scripsit de Fuga in persecu-
tione, in quo probare nixus est non esse lici-
tum fugere in illa occasione ; quod probat,
quia talis persecutio non fit sine divina ordi-
natione aut permissione ; non est autem ho-
mini licitum contra divinam providentiam
niti. Et confirmari hoc potest exemplo Apos-
tolorum; nam culpa illis tribuitur, qnod fu-
gerunt quando Christi hostes illum perseque-
bantur ; et in casu illo quaJraginta Marty-
rum, unus, qui aufugit, eo ipso inconstans in
fide reputatus est ; ergo idem diceudum est
de quocumque fugiente tempore persecutio-
nis.
9. Resolutio dubii affirmatka. — Ratio
pnpcipua res lutionis. — Nihilominus diceu-
dum est hujusmodi fugam pcr se loquendo
licitam esse: quee assertio de fide est; satis
cnim expresse illam docuit Christus Dominus,
tum exemplo, ut dixit Nicolaus Papa. in dicto
capite Sciscitaris, 7, qutest. 1 ; tum etiam
verbo Matth. 10 : Si vos persequentur in ci-
vitate ista, fugile in aliam. Quibus verbis
etiam Apostolos paruisse legimus,, et specia-
liter Paulus, 2 Corinth. 11, de seipso refert :
Per murum in sporta demissus sum , et sic
effugi manus ejus. Idemque fecerunt multi
tum martyres, tum confessores, et prsesertim
Athanagius, qui elegauter scripsit Apologiam
de fuga sua. Idem habet Cyprianus, iu libro
de Lapsis, aliquauto ab initio, ubi inter alia
dicit : Secundus ad gloriam gradus est cauta
secessione subtractum Domino reservari ; idem
optime epist. 56 et 86 ; Gregorius item Na-
zianzenus, oratione in laudem Ceesarii : Malis,
inquit, temporibus cedit, id est, tempore Ju-
liani Apostataj secessit, in eoque legi nostrce
obtemperat, etc. Et late Augustinus, epist. 180
ad Honoratum, et tract. 46 in Joan., et 1. 2
contra Gaudentium, cap. 16, et lib. 2, c. 12 ;
et D. Gregoiius, locis infra citandis. Videri
etiam potest Nicephorus , lib. 10 Historia?,
cap. 8 et 16. Rationes item suut evidentes.
Prima et prcecipua est, quia de hac fuga nul-
lum est datum speciale preeceptum quo pro-
hibeatur; neque per se mala est, quia nou
est fidei contraria ; quin potius ipsamet fuga
est queedam virtualis confessio fidei, et quse-
dam portio martyrii ; nam exilium, quod per
fugam assumitur, queedam pceua est, et non
paiva, quam homo propter fidem suscipit ;
quod autem illa eligatur ad majora mala vi-
tanda, nou est malum, imo potest esse opus
390 DISPUT.
prudentise. Primo, quia liomo est ignarus
imbecillitatis suee, et ideo humilis cautionis
est majora pericula vitare : unde Cyprianus
supra : Qui interim cedit, non fidem negat, sed
tempus expectat : nam forte qui non secedit,
negaturus remansit. Secundo, quia, ut Atha-
nasius dixit, homo ignorat tempus mortis
suse a Deo destinatum, et ideo quando altera
ratio obligatiouis expectare non cogit, optime
facit fugiendo mortem, donec, Deo permit-
tente, in eas angustias deveniat, ut illam vi-
tare non possit.
dO. Aliquando fugere persecutcres est in
prcccepto et quando? — His addendum est, ali-
quando fieri posse ut talis fuga sit in prsece-
pto, nimirum quando persona est publica, et
ad utilitatem proximorum moraliter necessa-
r;a. Ita doeet Augustinns citatis locis, et ad-
ducit exemplum de Paulo, qui se utilitati fi-
delium fugiendo servabat, ut ait dicto trac-
tatu quadragesimo sexto ; et in alio loco, in
hoc distinguit pastorem a mercenario, quia
mercenarius fugit deserendo oves, ut seipsum
cuscodiat ; pastor autem fngere debet, utoves
custodiat. Quam doctrinam habet etiam Gre-
gorius, trigesimo primo Moralium, capitevi-
gesimo tertio et vigesimo quarto, et secundo
Dialogorum, cap. 3. Aliquando etiam potest
oriri heec obligatio ex ipsa ratione propria
fidei, ne aliquis se exponat periculo negaudi
fidem ; et sumitur ex dicto capit. Sciscita-
Hs, et ex Gregorio, 18 Moral., cap. 5 ; et ex.
Petro Alexandrino, in libro de Ganonibus pce-
nitentialibus, canon. 10, in secundo tomo Bi-
bliothecee Sanctorum; et ex Cypriano, et aliis
supra allegatis. Quando vero tale sit pericu-
lum, atque ita proximum et morale, ut obli-
getur persona ad vitandum illud, ex condi-
tioue personee, et ex circumstantiis colligen-
dum est ; moraliter autem loqueudo consu-
lendum est, ut vitetur tale periculum, quan-
do non fuerit certa, vel magna spes, quod
non fugere ad magnum Dei honorem vcl ad
utilitatem proximorum expediat.
1 1 . Aliquando Ucet non fugere persecutores.
— Nota. — Nihilominus ulterius addendum
est, aliquando posse esse licitum non fugere,
sed perseveranter expectare, etiam cum pe-
riculo vitse. Probatur, quia imprimis illud
non est se occidere, quod nunquam licet, sed
est non custodire vitam, quod same licet pro-
pter rationabilem et honestam causam. Dein-
de sicut fugere non est prohibitum, ita etiam
non est per se preeccptum ; nullibi enim tale
preeceptum invenitur, nec Cbristus Dominus
XIV. DE PR^ECEPTO ACTUS EXTiiRIORIS FIDEI.
verbo proprie preeceptivo usus est , quando
dixit : Fugite in aliam, sed declaravit quod
licitum est, et frequentius expedit, ut bene
docuit Augustinus, epist. 180 adHonoratum;
Salmeron, tomo 4 in Evangelium, parte 2,
tract. 16; Cajetanus, Matth. 10, ubi breviter
et optime rem explicavit : Fugite, inquit, in
aliam civitatem ; licentia est, non prceceptum,
et apposuit Jioc, ne illicitum exisiimaretur fu-
gere. Ex objecto igitur non fugere non est
malum, et aliunde potest habere honestam
causam et fmem, quia potest judicari expe-
diens vel ad utilitatem proximorum , vel ad
majorem Dei honorem; et potest persona ta-
lis esse, ut non sft morale periculum negandi
fidem ; tunc ergo licitum erit expectare; ma-
xime vero potest hoc accidere, si homo jam
captus et comprehensus detinetur; imo ali-
qui putant tunc esse obligationem non fu-
giendi, preesertim quando confessio fidei pos-
tulari ccepta est, et homini tempus est ad
respondendum desiguatum. Sed nihilominus
non existimo hoc satis esse ad obligationera
imponendam, quia nec Patres hanc limitatio-
nem addunt, neque est sufficiens ratio talis
obligationis, quia non semper id pertinet ad
honorem fidei, et quia etiam tunc habet lo-
cum illa ratio, quod ipsa fuga est virtualis
qua?dam confessio. Unde etiam habemus
exemplnm Petri, qui e carcere fugit; et alii
etiam Confessores seu Martyres seepe id fece-
runt, et consulendum est quoties persona non
fnerit satis constans et in fide instructa.
Quando vero conditio personee juvat, illa est,
regulariter loquendo, optima occasio expec-
tandi, et confitendi constanter fidem.
12. Aliquando est prohibitum fugere, pas-
tori prwsertim. — Ultimo addo aliquando esse
posse fugam prohibitam. Hoc maxime locum
habet in pastoribus ;' tempore namque perse-
cutionis tencntur non fugere, juxta illud
Joannis 10 : Bonus pastor animam suam po-
nit pro ozibus suis, mercenarius autem ridet
lupum venientem , et dimittit oves , et fugit.
Quod ibi exponens D. Thomas , lectione 3 ,
ponderat dixisse Christum : Fugit, et dimit-
tit, quia si pastor interdum fugiat ut se in
commodius tempus reservet , ct interim non
dimiltat oves, sed per alios illis sufficicntor
provideat, non se gerit ut mercenarius, neque
contra hanc obligationem delinquit. Si autem
sine causa moraliter necessaria recedat, con-
tra suam agit obligalionem; nam ratione sui
muneris tenetur assistere ovibus, et maxime
in tanto periculo, quod recte docet Augusti-
5ECT. IV. AN LICEAT OCCULTARE FIDEM, FALSAM RELIGIONEM SIMULANDO.
391
nus locis citatis; et Nicolaus Papa, in dicto
cap. Sciscitaris, ubi hanc obligationex decla -
rat exemplo nautse, qui maxime tenetur non
deserere navem tempore tempestatis. Ali-
quando etiam potest esse haec obligatio, in
his qui non habent curam animarum, sunt
tamen necessarii ut alios infirmiores in illo
pcriculo juvent; nam tunc charitas obligat,
ex cujus ordine tenemur plus diligere proxi-
mos in spiritualibus, quam nos ipsos in cor-
poralibus, ut latius dicetur secunda secundae,
quoestione vigesima sexta, et qusestione 18o,
ait. 5; de qua re vide tract. 3, disput, 9,
sect. 2, et tomo de Poenitentia, disputatione
quadragesima quarta, sectione 4. Nam, ut sse-
pe dixi, hujusmodi obligationes non peiti-
nent proprie ad pra^eepta fidei, sed j ostitiae
vel charitatis.
13. Fit satis argumentis in oppositwn, in
num. 8. — Superest respondere ad argumenta,
et quidem fundamentum Tertulliani valde
frivolum est ; alioquin neque pestem , neque
tentationem, neque alia similia pericula cui-
piam liceret fugere, quia non eveniunt sine
providentia Dei ; non igitur agit contra Dei
providentiam, qui suam adhibet, ut hujusmo-
di mala evitet; nam hoc ipsum est consenta-
neum divinse providentiee, imo per eam nobis
injunctum; successus autem et eventus nos-
trse diligentise semper est subordinatus divi-
ii83 voluntati et divinae providentise. Ad exem-
pln.m de Apostolis, respondetur ipsos non
peccasse fugiendo, per se ac prsecise fugam
spectando; per accidens vero peccare potue-
runt, si vel cum scandalo vel cum dubia fide id
fecerunt, quod quidem affirmare non possu-
mus, ut etiam insinuavi secundo tomo tertise
partis, disputatione trigesima quarta, sectio-
ne 3. De illo vero socio quadraginta Marty-
rurn, respondemus peceasse, quia fugit eo
tempore quo tenebatur fidem confiteri , ct
quia virtute negavit fidem consentiendo ty-
ranno, et exhibendo signum ab illo prsescri-
ptum ad negandam fidem.
SECTIO IV.
Utrum liceat occultare fidem per actiones fal-
sce religionis, simulate illas exercendo.
1 . Duo omnino certa suppomtntur . — Secun-
dum. — Diximus de confessione, occultatione
et negatione fidei, quatenus per verba fieri
potesL, sub verbis eorum carentiam seu taci-
tumitatem compreheiidendo. Nunc simili mo-
do dicendum est de actionibus, et postea de
rebus, quatenus per illas fides exprimi vel oc-
cultari potest. Iu quo duo tanquam clara sup-
ponimus. Unum est, nunquam licere per ex-
tc^rnas actiones negare fidem, quia, ut dixi,
hoc semper est intrinsece malum contra ne-
gativum prse.ceptum; unde, ad excusandam
culpam aiicujus actionis, attente spectandum
est an excusari possit a significatione conti-
nente negationem fidei, quia, si non potest,
neque a culpa excusari potest. Sccundo, est
certum, si occurrat tempus et occasio obliga-
tionis confitendi fidem, tunc non esse licitum
uti hujusmodi actionibus. quia ad minimum
fiunt ad occultandam fidem; occultare autem
fidem eo tempore pro quo occurrit obligatio
confitendi illam^ pravum est; ergo tunc non
sunt licitae hujusmodi actiones.
2. Sensus qnazstiows. — Queestio igitur pro-
posita procedit, quando non occurrit obliga-
tio confitendi Odem, an possit tunc per dictas
actiones licite occultare fidem. In quo etiarn
animadvertendum est duplices esse bujusmo-
di actiones • qusedam sunt qua? per se primo.
et tam ex natura sua, quam cx usu ordinan-
tur ad corporis sustenlationem, vel aliam si-
miiem utilitatem ; aliquando vero ex circum-
Stantiis et modo ordmantur ad usum religio-
nis. ut est, verbi gratia, usustalium ciborum,
vel cum tali ordine et modo qui ad jejunium
sufficiat; et in his actionibus, non est dubium
quin aliquando liceat iilas exercere vel omit-
tere propter occultandum fidem, secluso scan-
dalo, et aliis accidentariis circumstantiis, quia
cum habeant proprium finem et utilitatem,
possunt propter iilam exerceri, et a quacum-
que alia significatione sacra separari, ut de
vestibus latius dicemus , sectioue sequenti.
Alise vero sunt actiones quse vel natura sua,
vel ex institutione, et usu, soium sunt ordina-
tae ad significandum cultum religiosum, ut
genufiexio, tunsio peccatoris, thurificatio, et
similes ; et de his procedit quaestio propo-
sita.
3. Prima sententia affirmans. — Prolatur
primo ex ffieronymo. — Probatur secundo ex
facto NaMmani Syri. — Tertio ex facto Jelm.
— Quarto ratione. — In hac quaestione, sic ex-
posita, est prima sententia, affirmans licitum
esse aliquando exercere hujusmodi actiones
ad occultandam fidem, si fiat ex gravi causa
et sine scandalo et servata fide interna ac re-
ligiosa iutentione, ita ut operans non inten-
ciat religiosum cultum exercere, sed tantum
392 DI3PUT. XIV. DE PR.ECEPTO
simulare. Ita docuit Adrianus, in -4, in trac-
tatu de Baptismo, qusest. 1, art. 1, ad 5. Fun-
datur primo in sententia Hieronymi, ad Ga-
latas 2 et 3, et epistola octogesima nona ad
Augustinum , qui dixit cceremonialia legis
veteris ab instanti mortis Christi fuisse mor-
tifera et mortua, et nihilominus Apostolos si-
ne peccato interdum illa observasse , quia
non intentione cultus, sed per prudentem si-
mulationem illa faciebant. Secundo, adducit
exemplum Nahaman et Elissei, quarto Regum
quinto. Nam cum Nahaman, ex gentilitate
ad verum Deum esset conversus, petiit licen-
tiam ab Elisseo ut in templo idolorum, comi-
tando regem suum, posset genuflectere vel
adorare, utique animo ficto. Et Propheta illi
respondit : Vade in pace, utique significans
potiiisse id facere sine peccato Tertio, addu-
cit exemplum Regis Jehu, -4 Regnm 10, qui
ad occidendos Prophetas Baal, finxit se velle
cum illis sacrificare; cumque id fecisset, vide-
tur Scriptura factum ejus laudare; ergo non
est id per se et intrinsece malum. Quarto ,
addit rationem, quia iicet simulatio formalis
semper sit peccatum, quia continet menda-
cium, et animum fallendi, nihilominus simu-
latio materialis interdum est licita, et tit sine
mendaeio; sed simulatio in his actionibus po-
tect esse mere materialis; ergo potest esse
Hcita. Major supponitur ex divo Thoma, se-
cunda secundse, qusestione 3, art. 1 ; minor
supponitur etiam ex facto ipso , nam qui sic
opcratur, per se non intendit significare fal-
sum, neque alium decipere, sed intendit il-
lam actionem exercere, ut medium utile ad
alium finem a se intentum, honestum et bo-
num, ut suppouimus, permittendo ut alius de-
cipiatur, quocl ssepe licet. Prima vero conse-
quentia probatur, quia, secluso mendacio et
simulatione formali, nulla specialis malitia in
illa aetione, vel materia invenitur , quia ne-
qne ibi est negatio fidei , cum nulhim fiat
mendacium ; neque est occullatio illicita ,
quia, ut supponimus, illo tempore non urget
obligatio confitendi fidem : ergo nulla supe-
rest ratio propter quam talis actio semper
damnetur.
4. Secunda et vera sententia negativa. —
Probatur auctoritate. — Nihilbmimus contra-
ria sententia est vera, et omnino tenenda,
quia revera prima singularis est, et in re mo-
rali potest esse perniciosa. Haee autem com-
munis est Theologorum cum divo Thoma,
dicta quafet. 3, art. 2, ubi Gajetanus et alii
expositores, inter quos diligentius etiam trac-
AGTUS EXTERIORIS FIDEI.
tat Gregorius de Valentia, disp. 1, qua?st. 3,
puncto secundo , dubio quarto. Tenet etiam
Alexander Alensis , 3 parte, qusestione 183,
membro secundo; et D. Antoninus, 2 p., ti-
tulo 22, cap. 6 ; Sylvester, verho Fides, quaes-
tione 5, et ibi Armilla, num. nono ; Angel.,
verbo Infidelitas, numero nono ; et Navar.,
cap. undecimo, numero vigesimo tertio , et
sequentibus ; Toletus, hbro 4 Summse, capite
secundo, numero 7 ; Vasquez, prima secundse,
disput. 182, capite quinto. Et ego multa de
ho<? puncto dixi in libro nono de Legibus,
capite decimo septimo, et in opere Defensio-
nis fidei, libro sexto, capite nono. Estque ex-
pressa sententia D. Augustini, epistola deci-
ma nona ad Hieronymum, ubi ex prOfesso
probat Apostolos non simulasse legalia, sed
vero animo illa servasse, quia talis fictio per-
niciosa esset; et ob eamdem causam, in libro
de Bono conjugali, cap. 16, dixit satius esse
mori quam idolotitis vesci ; estque hoc con-
sentaneum Paulo, 1 ad Corinth. 10, dicenti :
Non licet ros fieri socios dcemonioriim, non
potestis calicem Domini bibere, et calicem d<e-
moniorum. Ex quo loco omnes colligunt num-
quam posse esse licitum e^ercere superstitio-
sas cseremonias gentilium , vel infidelium.
Ratio etiam id convincit.
5. Rationes pro eadem sententia. — Pri-
mo , ab inconvenienti , quia sequitur nunc
posse aliquem catholicum servare eseremo-
nias legis animo ficto, si subsit causa, verbi
gratia, si Slius id faciat ut patri condescen-
dat, ex timore i everentiali, et fortasse ne se
privet haBreditate ; consequens est falsissi-
mum, et absurdissimum ; sequela autem pa-
tet , quia tunc habent locum omnia quse
Adrianus dicit. Unde etiam simili modo pos-
set gentilis nunc ad fidem conversus in Ja-
ponia , sub rege iniideli incensum offerre
idolis, vel aliquid simile facere, ut suam fi-
dem regi occultet, quando ab illo non inter-
rogatur, neque cogitur; consequens autem
nullo modo permittendum est ; nam eviden-
ter est contra bonos mores ct Chrislianam
sinceritatem. Secundo, ostenditur malitia il-
lius actus ex virtute religionis cui opponitur,
quia intrinsece continet actus ille superstitio-
sum cultum , vel cooperationem ad illud ;
omnis autem superstitio intrinsece mala est,
ut constat. Antecedens patet, quia actus ille
est impositus per se primo ad usum religio-
sum, et ideo exerceri nou potest, quin conti-
neat falsam siguificationem, ac proinde su-
perstitiosam.
SECT. IV. AN LICEAT OCCULTARE FIDEM, FALSAM RELIGIONEM SIMCLANDO.
3Q3
6. Uude arguitur tertio ex virtute fidei,quia
ille actus non solum est occultatio veree fidei,
sed etiam ncgatio. Probatur, quia, ut dixi
sectione prima, qui affirmat se esse Turcam,
vel Maliometanum, etc, negat se esse Cbristia-
nnm ; sed qui exercet actus falsae religionis,
facto ipso affirmat se esse infidelem illius spe-
ciei; ergo negat fidem Cbristi. Minor, in qua
est vis rationis, probatur ex sequiparatione
inter verba et ejusmodi facta ; nam verba
ideo non possunt usurpari ad protestandam,
seu confitendam falsam fidem, quia per se pri-
mo sunt usurpata et imposita ad talem signi-
ficationem, quae ob eam causam ab illis est
moraliter inseparabilis ; sed ita se babent hee
actiones de quibus tractamus, quia per se pri-
mo impositse sunt ad significandum ieligio-
sum cultum, neque habent alium moralem
usum ; ergo, sicut ille, qui verbo affirmat se
esse idololatram, etiamsi ficto animo et ad se
occultandum ld affirmet, veram fidem exterius
negat, ita etiam qui illam actionem exercet,
facto ipso affirmat se esse ldololatram; negat
igitur veraai fidem. Neque satis est respondere
illum non intendere talem actionem, utsigni-
ficativam,exereere, sedtantum rnaterialiter, ut
medium utile ad suum finem ; non, inquam,
boc satisfacit, quia ilia actio ex usu et impo-
sitione primana inseparabilem babet signifi-
cationem illam, imo neque est medium utile
ad finem intentum se occultandi, nisi quatc-
nus babet significationem; ergo etiamsi ope-
rans nolit, facto ipso utitur actione illa, tan-
quam signo falsi cultus. Ex quo tandem oritur
alia ratio, fidei et cbaritatis obligationem com-
plectens, nam actio illa babet malitiam scan-
dali ita conjunctam, ut moraliter sit ab illa
inseparabilis ; est ergo per se valde nociva
fidei, et ideo semper est mala, licet forte in
individuo possint aliquando inconvenientia
evitari.
7. Solutio argumentorum in num. 1. — Ad
primmn. — Neque obstant contra banc reso-
lutionem motiva Adriani. Ad primum enim
respondemus, Apostolos nunquam simulate
exercuisse cteremonias lege probibitas ; nam
eo brevi tempore quo post Domini Ascensio-
nem observarunt iegalia, licet illa essent mor-
tua, non erant mortifera; et ideo licitumerat
ex animo et vera intentione colendi Deum ea
exercere, non ponendo in eis spem salutis, ut
Augustinus dixit, quod sine simulatione fieri
poterat. Unde non probatur in bac parte sen-
tentia Hieronymi , quamvis etiam possit as-
signari aliqua diversa ratio , quia illse cae-
remonia^ non erant per se intrinsece malse,
fiebant enim ex vera fide, solumque erant
jam prohibitse, ex sententia Hieronymi, quasi
positivo jure, cum permissione utendi illis,
quasi materialiter et ad tempus, et in casu
necessitatis, seu ex causa justa ; et ita est li-
mitanda illa sententia, ut sit aliquo modo pro-
babilis; non est tamen ad casum prsesentem
extendenda, quamvis etiam, ut dixi, simpli-
citer vera non sit.
8. Ad secundum. — Ad secundum, de facto
Elissei, et Nabaman, quidam respondet Elisoei
verba fuisse tantum permittentis, non vero
concedentis seu approbantis factttm, quod ta-
men difficile creditu est, tum quia verba illa :
Vade in pace, in rigore plus significant; nam
sine securitate conscientise non posset Pro-
pbeta veram pacem illi promittere ; tum etiam
quia si Eliseeus judicasset actionem esse ma-
lam, debuisset saltem admonere illum et do-
cere^ et quando non posset obtinere ab illo,
ut a mala et prava simulatione abstineret,
tunc haberet locum permissio ; non autem ita
fecit, sed simpliciter concessit. Uude placet
sententia Abulensis, eo loco, qua^st. 25 ; Ca-
jetani, ibid. ; Lyraui, et Burgensis, in addi-
tione 1, Nahaman non postulasse licentiam
simulandi adorationem idoli, sed solum ingre-
diendi templum idoli cum rege, comitando
illum, et in suo rnunere ministrando, quod
erat ministerium politicae observanlise, non
sacrse ca?remoniee, et ideo non erat simulatio,
neque actio per se mala, etiamsi fortasse ad-
stantes decipi possent, existimantes Nahaman
simul cum rege idolum coluisse : similis enim
deceptio interdttm ex justa causa permitti
potest.
9. Ad tertium. — Ad guartum. — Ad ter-
tium, de facto Jebu, respondet divus Thomas
secunda secunda?, qusest. 3, art. \, ad 2, non
esse necessarium excusare Jehu, quia non erat
justus, sed iniquus; quae fuit sententia Au-
gustini in libro Contra mendacium, capite 2,
tinde, ut bene advcrtit Cajetanus, non lauda-
vit Domiuus eo loco simulationem, sed zelum
illius regis de occidendis Prophetis Baal; non
enim dicit : Pro eo quod lene locutns es ; sed
quia studiose egisti ; sa?pe enim Scriptura ap-
probat intentionem operautis, quamvis in
facto vel in electione medii aberret. Ad ulti-
mum respondetur, verum quidem esse mate-
rialem simulationem posse esse licitam, si de-
bitis circumstantiis, et in upu illarum rerum,
in quibus locum habere potest, exerceatur ;
neutrum autem in preesenti actione iuvenitur;
391
DISPUT. XIV. DE PR.-ECEPTO ACTUS EXTERIORIS FIDEI.
nam imprimis in actioiie, de qua traelamus,
per se loquendo intervenit seaadalum, et su-
perstitiosus cultus, vel cooperatio ad illum, ut
declaravi. Et deinde cum illae actiones per se
primo sint impositae ad siguiticaudum falsum
eultum, non possunt moraliter ab illa signifi-
catione sejungi; et ideo, quamvis personapri-
vata intentione non intendat significare, sed
simulare, nihilominus actio ipsa semper fal-
sam significationem continet, sicut contingit
iu vestibus, ut in sectione sequenti magis ex-
plicabimus.
SECTIO V.
Utrum liceat occultare fidem, utendo rebus aut
vestibus infidelium propriis?
1. Quibus vestibus infidelium uti liceat ad
occultandum fidem. — Supponendum impri-
mis est varias esse posse hujusmodi vestes :
quaedam enim sunt quae, propter commuuem
usum humanum, neque habent peculiarem
significationem, neque ex lege, aut recepta
cousuetudine, aceonimodatae seu appropriatee
sunt hominibns talis iidei vel nationis, sed
illis uti solent omnes, qui in tali provincia
versantur, sive sint ineolee, sive advense, sive
hujus sive illius religionis, et de his nulla est
quaestio; licitum est euim fidelibus, ubicum-
que inter infideles versantur, hujusmodi ves-
tibus uti, quia nullo modo hic usus repugnat
vel fidei confessioni, vel continet negatio-
nem, ut per se inanifestum estj si enim ex
illo usu aliqua resultat signifieatio, illa est
valde indiffereus. Unde etiamsi per legem
facta esset distinctio vestium iuter infideles et
fideles, si illa lex non esset in viridi obser-
vantia, sed ex consuetudine promiscuus esset
usus vestium, idem esset dicendum, quia jam
locum haberet ratio facta.
2. Secundo, conlingit esse vestes non qui-
dem specialiter impositas ad significandum,
sed tautum a<l qorporalem utilitatem usur-
patas , et nihilomhms esse ita proprias ali-
eujus nationis infidehs , ut qui eis utitur
infidelis reputetur ; vel e contrario possunt
esse ita proprice Cbristianorum, ut qui illas
dimittit et aliis utitur, non Christianus judi-
cetnr. Te.rtio , potest contingere tit vestcs ,
etiamsi prqpter corporalem usum imprimis
fiant, babeant adjunctam specialem significa-
tionem, per legcm impositam, ad discernen-
dum iidelem ab infidcli, vel professores talis
religionis, ut est, verbi gratia, Romoe pileus
pallidi coloris pro Judseis; et inter Turcas esse
dicitur fascia, seu tobalia alba in capite, vel
inter aliquos Sarracenos vestis habens depic -
tam lunam, aut effigiem Mahometis, vel idoli
inter gentiles. Quarto , possunt esse vestes
non institutae ad communem usum et utili-
tatem corporis, scd preecise ad aliquem usum
sacrum, cum significatione illi aecommodata,
ut inter Hebraeos erant, et nunc etiam sunt
vestes sacerdotales.
3. Dubium primum. — Prima ratio dubi-
tandi. — Est igitur dubitatio prima, an liceat
fideli habitanti vcl peregrinauti iu provincia
infidelium, uti vestibus propriis infidelium,
scilicet, quibus illi soli utuntur. Ratio dubi-
tandi est, quia tunc videtur fidelis profiteri
se infidelem. Probatur, quia per illa signa
externa, quantum in se est, facit ut ab aliis
infidelis reputetur, quod et contra honorem
fidei esse videtur, et esse quaedam virtualis
negatio fidei. Unde arguitur secundo, quia
iilud videtur esse quoddam mendacium in ma-
teria gravi etperniciosa. Probatur, quia,juxta
doctrinam divi Tliomae. secunda secundce,
quaest. 3, artic. primo, mendacium non mi-
nus verbis quam rebus committitur ; sed ver-
bis se profiteri infidelem est grave mendacium;
ergo et externis vestibus se similem exhibere.
Tertio, quia alias licitum esset ad libitum et
sine urgente necessitate his vestibus uti, quod
nullo modo vidctur admittendum. Sequcla
probatur , quia vel illae vestes habent an-
nexam falsam significationem, vel nonj si ha-
bent illam, nunquam licet illis uti., etiam
propter necessitatem ; si vero non habent,
licebit illis etiam absque necessitate uti.
4. Uti vestibus propriis infidelium ex caus<i
jusla non est intrinsece malum. — Probatur
ex usu fidelium. — Ratio apriori. — Nihiloini-
nus dicendum est non esse intrinsece malum
homini fideli et Christiano uti vestibus propriis
infidelium, si id faciat ob necessitatem, vel ex
causa justa. Iu bacresolutioneconveniunt om-
nesauctores citandi in dubio sequeuti.Etpro-
batur primo ex usu omnium fidelium, etiam
Deum timentium; nam in multis casibus sine
ullo scrupulo simili remedio utuntur, vel adse
occultandum, vel ad suas actiones dirigondas.
Sic soleut Cbristiaui duces mittere explorato-
res inter infideles, eorum vestibus vel insi-
gnibus indutos, et iu exercitu vel in classe
inaris solent ponere vexilla infidclium, qure
faeta non damiiautur, imo nec meudacia re-
putautur; et inlerfideles ipsoslaicus iuduitur
SECT. V. AN LICEAT OCCULTARE
alkfuando vestibus Sacerdotis aut Monachi, et
vir habitu foemina?, ut manus ministrorum
jnstitise evadat, quod nullum peccatum re-
putatur; ergo signum est posse ab ejusmodi
usu separari mendacium ; ergo etiam in nos-
tro casu fidelis uti poterit liabitu proprio in-
fidelis sine mendacio; ergo absque negatione
fidei, quia ibi tantum intervenit occultatio
fidei : heec autem non est per se mala, neque
in tali casu habet peculiarem malitiam, quia
tunc non obligat preeeeptum confitendifidem,
ut iu principio supposuimus ; ergo non est
cur ille usus semper damnetur. Ratio vero a
priori est, quia hujusmodi vestes non sunt
impositee ad significandum, ut diximus; ergo
qui illis utitnr, ex vi illarum nihil significat
vel affirmat expresse aut tacite, sed illa signi-
ficatio quasi per accidens sequitur ex discur-
su videntium ; quia ex co, quod communiter
accidit, inferunt eum, qui iis vestibus indui-
tur, infidelem esse ; ergo ab usu talium ves-
tium separabilis est omnis falsa significatio,
quantum est ex parte utentis; ergo potest ta-
]is usus esse licitus.
5. Adprimam rationem dtilitandiinnum.S.
— Ad secundam. — Ad tertiam. — Ex quo
facilis est responsio ad rationes dubitandi;
negamus enim ad primam, in illo facto esse
professionem falsee fidei, quia ejusmodi vestes
non sunt mstitutee ad profitendam fidem ,
neque hoc intendit qui illis utitur; quod vero
alii inde coneipiant talem hominem esse
infidelem, aceidentarium est, et preeter in-
tentionem hominis fidelis. Kt similiter ad
secundam, negatur ibi esse mendacium, quia
licet in usu aiiquorum siguorum possit esse
mendacium, etiamsi illa signa non sint verba,
sed res, non tamen id accidit semper, si res
non sint impositee ad significandum, et absit
intentio significatidi falsum, ut in praesenti
contingit. Propter rationem vero tertiam, ad-
dimusnecessariamesse justam causam ut hoc
prudenter et licito fiat. Ita monent commu-
niterDoctores, et rationem reddunt, quia, licet
actio lieec non sit per se mala, habet tamen
quamdam speciem mali, et ideo abstinendum
ab illa est, nisi necessitas co,2:at, juxta illud
Pauli : M omni specie mali abstinete vos. Item
est optima ratio, quia sicut non licet inten-
dere deceptionem proximi, ita etiam non licet
gratis et sine causa id facere, ex quo mora-
liter sequitur aliorum deceptio. Quod c.um in
omni materia verum sit,maxime in preesenti,
de qua hactenus; pertinet enim ad fidei ho-
norem , ut fidelis nou facile et sine causa
FlDEM, UTENDO VESTIBUS, ETC. 39,*)
ita se gerat, ut possit infidelis reputari. Unde
fit ut hic usus non possit esse frequens, sed
rarus , quia ejusmodi necessitas vcl ocoasio
raro occurrit, et ita videtur quasi communi
usu Gentium receptum, ut in similibus occa-
sionibus uti liceat ejusmodi industria , et
quasi stratagemate, non vero passim, et sine
causa.
6. Secundum duMum.—Prima sententia. —
Secunda et major dubitatio est de vestibus
specialiter impositis ad significandos homines
infideles, eosque a fidelibus distinguendos, an
semper sit malum illis uti propter quamcum-
que necessitatem. Multi enim auctoresita cen-
sent, et damnant hujusmodi usum. Cajeta-
nus 2. 2, queest. 3, art. 2; D. Antoninus, 2
part., tit. 12, capite 6 ; Sylvester, verboi^fe?,
quaest. 5, num. 8, verb. Apostasia, queestio-
ne 1, et verbo Infidelitas, qusest. ultima, et
in iisdem verbis Angelus, Tabiena , Armil.,
atque etiam Cajetanus in Summa, verbo Ha-
Utus; et Navar., cap. 11, num. 27; Philiar-
chus, de Officio Sacerdotis, tomo 1, parte 2,
lib. 3, cap. 9 ; et Toletus, lib. 4 Summae, ca-
pite 2, num. 7, qui latetur duram esse sen-
tentiam, non tamen est ausus eam relinquere,
quia judicavit eam esse communem. Funda-
mentum hujus sententiae est, quia gestatio
seii usus talium vestium est qusedam fidei
abnegatio. Probatur, quia ille homo assumit
proprium signum infidelitatis; ergo per illud
affir-mat se esse Turcam, Judeeum, vel aliquid
simile : sed affirmatio professionis infidelis
continet negationem fidei, ut supra diximus;
ergo. Et confirmatur, nam tale signum sequi-
paratur verbo, quia est impositum ad signi-
ficandum instar verbi ; sed verbo id significare
esset negare fidem ; ergo perinde est per hu-
jusmodi signum illud indicare. Confirmatur
secundo, quia alias si inter Gentiles esset usus
vestium, in quibus esset depicium idolum ad
discernendam talem Gentem ab aliis, licitum
esset viro fideli illic peregrinanti uti tali veste,
quod videtur valde absurdum.
7. Secunda et vera sententia : Vestiius
etiam infidelitatem significantibus possumus ex
gravi necessitate uti ad occultandam fidem. —
Nihilominus contrariam sententiam, videlicet
ex gravi causa licitum esse bona fide et inten-
tione his vestibus uti ad se occultandum, do-
cuerunt multi graves auctores moderni super
dictum articulum 2 D. Thomae, qua?.stione 3 ;
preessrtim Banhes et Aragsn. Et idem aperte
sequiturGregoriusde Valentia, eadem queest.,
puncto 2., § Et hoc; tenet etiam Sanchez,
39G DISPUT. XIV. DE PR/ECEPTO
lib. 2 de Prseceptis Decalogi, c. 4, num. 19,
et Azor., tomo i, 1. 4 Institutionum moralium
c. 27, queest. 4; et Palacios, in 3, distinct. 25,
qua?st. 4; Rutil. Benzon., in tract. de Fuga,
lib. 1, disp. 1, queest. 4, ad 4; Petr Ledesm.,
2 t. Summee, tract. i, cap. 4; Ludovic. Lopez,
i parte Instruct., capite 41 ; Manuei Rodrig.,
1 tomo Summee, cap. 419, num. 5. Ratio a
priori est, quia bujusmodi vestes muitum diffe-
runt a verbis ; nam verba per se primo sunt
instituta ad significandum , neque habent
alium usum naturse suse cousentaneum ; vestes
autem per se primo non sunt ad significan-
dum, sed ad alium liumanum usum, a quo
usu non extrabuntur vestes, de quibus tracta-
mus, sed illis acljungitur significatio ; ergo
quamvis verba non possint nisi propter si-
gnificationem usurpari, nihilominus hae ves-
tes poterunt assumi propter suum usum pri-
marium, omissa et contempta significationc;
ergo erit licitus talis usus, quia taliter usur-
pata non continent mendacium, nec falsam
significationem, ac proinde nec fidei negatio-
nem, sed occultationcm tantum cum mate-
riali simulatione. Et confirmatur, quia etiam
in verbis, si habeant plura significata, licitum
est uti verbo ambiguo in significatione quee
ad occullandum secretum deservit, etiamsi ab
audiente iu alio sensu sint veiba accipienda;
crgo multo magis in preesenti licitus est usus
talium vestium in necessitate; sunt enim
quasi ambigua et aequivoca signa, quse pos-
sunt vel ob solum usum primarium, vel prop-
ter significationein sumi. Est igitur in potes-
tate utentis unum ab alio separare, etsi alter
fortasse decipiendus sit. Denique hoc confir-
mari potest exemplis supra adductis, nam
vestis monachalis, verbi gratia, preeter usum
communem, habet suam significationem, et
nihilominus in necessitate sine mendacio as-
sumitur ab eo qui monachus non est, et in
quo talis significatio locum non habet; ergo
signum est esse siguificationem ab usu sepa-
rabilem; idem ergo eritin preesenti.
8. Vera senteutvi amplius explicatur et
limitatur. — Atque haec opinio mihi magis
probatur, aclbibita moderatione; nam impri-
mis, quce in primo puncto diximus, multo
magis etcum majori rigore iu hoc servandum
est, nirnirum, ut boc nonnisi rarissime per-
mittatur, etex causa satis graviet neccssaria:
nain praeter dicta in primo puncto, boc etiam
persuadet fundamentum contraike sententiee.
Addo etiam cavendum esse ne pcculiaris ho-
jior idolo aut falso prophetee per gestationem
ACTUS EXTERIORIS FIDEI.
talis vestis deferatur, ut videtur accidere,
quando idolum ipsum vel character Mahome-
tis in veste depictum defertur, nam id videtur
institutum in honorem ejus; et ideo vel oc-
cultandum est, vel alio modo cavendum ne
talis demonstratio cultus ethonoris deferatur,
nam hoc semper superstitiosum est. His au-
tem circumstautiis observatis, recte procedit
fundamentum secundse sententia?, et ex illo
soluta manentargumenta prioris opinionis.
9. Tertium dubium. — Prima sententia.—
Fundamentum . — Atque hinc facile resolvi
potest tcrlium dubium, quod attingit Cajeta-
nus, dicto art. 2, nimirum, si princeps habens
subditos fideles et infideles, legem ferat ut
omnes fideles tali veste utantur, habente figu-
ram vel aliud signum, quo ab infidelibus dis-
cernantur, et quasi se fideles ostendant, eaque
lex communiter ab omnibus observetur, an
liceat alicui fideli propter necessitatem non
uti tali veste, sed alia qua se occultet. In quo
dubio Cajetauus tenet nunquam hoc licere; et
idem sentire videtur Tolet., et alii ex citatis
in preecedenti dubio pro prima sententia. Fun-
damentum Cajetani est, quia tunc fideles ro-
gantur de sua fide virtute talis legis, et ideo
non possunt illam occultare. Potestque hoc
fundamentum ita urgeri ; quia vel illa lex est
justa, videlicet, quia ad finem politicum sine
alicujus iujuria ordinata est; vel est injusta
et tyrannica, quia fortasse ad persequendos
fideles lata est ; si sit justa, eo ipso observanda
est; si autem sit injusta, licet non sit obser-
vanda virtute legis, tamen quia per illam ty-
rannus cogere vult ad deserendam fidem, eo
inso tenetur fidelis non occultare fidem suam;
ergo etiam non exuere talem vestem.
10. Vera resolutio. — Retorquetur funda-
mentum primce sententice. — Nihilominus con-
traria sententia longe probabilior est, quam
tenent Palacios, Valentia, et alii fere citati in
secunda opinione secundi dubii; et sequitur
aperte ex resolutione ibi tradita, nam mullo
minus est non uti veste propria fidelium, et
ad fidem siguificandam imposita, quam uti
veste propria infidelium, et eorum scctam si-
gnificante. Nam primum est veluti omissio,
secundum autem quasi commissio; item pri-
mum solum est non osteudere fidem , secun-
dum autem habet quamdam apparentiam os-
tentationis infidelitatis; crgo si boc posterius
non est semper malum, multo rainus primuin ;
et ratio a priori est, quia ibi non intervenit
fidei negatio, nec mendacium, cum homo ni-
hil positivu bignifieet, scd tantum quasi taceat
SECT. V. AN LICEAT OCCULTARE
carens tali signo; neque etiam tunc occultatio
fidei mala est, quia niliil occurrit quod semper
obliget hujusmodi fideles ad semper confiten-
dam fidem per tale signum. Quod possumus
boc modo ostendere, retorquendo fundamen-
tum contrariae sententias : nam vel illa lex est
justa, vel tyrannica : si est justa, non est lata
in odium fidei, unde non obligat ad confessio-
nem ejus. Cum vero sit lex mere civilis, quam-
vis regulariter obliget, non tamen obligat ut
semper et in omni casu, etiam cum periculo
vitee, observanda sit; nam leges civiles et me-
re humanse non obligant cum tanto rigore, ut
certum est; ergo, non obstante illa lege, pote-
rit fidelis in casu aliquo hujusmodi vestem
non deferre. Si vero lex est injusta, eo ipso
non obligat in ratione legis. Neque etiam con-
stituit omnes fideles subditos in continuo ne-
cessitatis articulo semper et pro semper confi-
tendi fidem per tale signum. Primo quidem,
quia per illam legem non proprie interrogan-
tur de sua fide, quia non ad hunc finem lata
est lex. Neque rex humanus habebat potesta-
tem ad ferendam legem propter illum finem,
sed tantum propter politicum ordiuem ; et
preeterea, quamvis intentio principis ferentis
illam legem esset cogere fideles ad se manifes-
tandum, non esset illa sufficiens interrogatio
inducens obligationem ad confitendam illo
modo fidem, quia nullus interrogaretur ; et
generalis illa excitatio seu provocatio ad se
prodendum, non sufficit ad illam obligationem
inducendam, ut supra dixi, quia revera occul-
tare se in illo articulo neque est contra fidei
honorein, neque moraliter, ac per se loquen-
do, scandalum generat qui se occultat, et ita
responsum est ad fundamentum contrarite
sententia?.
11. Quartum clubium. — Prima sententia. —
Quarto et ultimo movetur dubium de vestibus
per se primo deputatis ad superstitiosum cul-
tum alicujus falsse sectse, qute non habent
communern et corporalem usum, sed sacrum,
vel quasi sacrum in tali secta, an liceat Chris-
tiano fideli illis uti per materialem simulatio-
nem ad se occultandum. Aliqui enim ex citatis
auctoribus, praesertim Azor et Sanchez, nu-
mero 10, idem de his vestibus quod de aliis
opinantur, videlicet, in necessitate licitum esse
talium vestium usum. Fundamentum est, quia
quantumvis vestes per homines deputentur ad ~
certum usum etiam sacrum, et ad significatio-
nem quae illum coinitatur, semper retinent
aptitudinem, quam de se habent, ad commu-
nem usum tegendi ac defendendi eorpus, et
FIDEM, UTENDO VESTIBUS, ETC. 397
ideo licitum est homini uti quacumque veste
propterhunc usum quasi intrinsecum et natu-
ralem, contempta quacumque alia hominum
institutione, et permittendo aliorum deceptio-
nem, etiamsi inde sequatur.
12. Verior resolutio. — Contrariam senten-
tiam a fortiori tenent Cajetanus, Sylvester,
Tolet., et alii allegati in secundo dubio, opi-
nione prima. Tenet etiam Aragon., dicto arti-
culo secundo ; Ludovic. Lop., in suis Instit.
moral., 1 part., cap. A\ ; et Bensonius, in
tractatu de Fuga, lib. 1, dist. \, qusest. &,
ad 4. Fundamentum est, quia usus uniuscu-
jusque rei moraliter judicandus est ex prima-
rio fiue propter quem instituitur, et ideo qui
tali veste utitui\, moraliter exercet supersti-
tiosum cultum. Et declaratur primo, nam po-
nere incensum, verbi gratia, in igne, de se
indifferens actio est, quae potest etiam fieri
propter corporalem usum; tamen quando fit
tali modo instituto ad cultum religionis, inse-
parabilem habet illam significationem, mora-
liter loquendo, et ideo non potest simulate
fieri ad fidem occultandam, ut supra dictum
est; ergo idem est, proportione servata, de
usu talium vestium sacrarum, seu potius sa-
crilegarum.
13. Explicatur anipHus vera sententia. —
Inter has sententias, haec posterior non solum
securior, sed etiam probabilior mihi videtur,
si recte explicetur. Dico autem esse securio-
rem, quia ad minimum talis usus habet regu-
lariter adjunctum scandalum, et ideo saltem
ad vitandum illud tenentur fideles ab hujus-
modi abstinere usu. Probabiliorem autem cen-
seo tum propter rationem factam, tum etiam
quia res hujusmodi fere sequiparantur verbis
in significatione sua, quia primario sunt ad
talem significationem impositce; et actionibus
sacris etiam sunt similes, quatenus ad cultum
per se primo ordinantur; et ideo sicut non
licet actiones falsi cultus exercere, nec verba
significantia negationem fidei proferre, ita
neque usus talium vestium permittendus est ;
dixi autem, regulariter loquendo, quia hoc
maxime procedit, quando in ipso servatur mo-
dus religiosus, vel superstitiosus, propter quem
vestis est instituta; nam si quis uteretur tali
veste modo profano et vulgari, tunc magis vi-
deretur contemnere superstitiosum usum ve-
stis, ejusque institutionem, quam illam imitari,
et tunc posset esse licitus talis usus, quia etiam
scandalum et falsa significatio cessaret.
398
DISPUT. XIV. DE PR^GEPTO
SECTIO VI.
Utrum propter peccatum contra solam exter-
nam confessionem fidei, aliqua pcena ipso
jure incurratur ?
1 . Peccatum contra confessionem fideipotest
Ecclesia punire. — Dixiinus de obligatione
eonfitendi fidem, et de modis quibus contra
illam peccatur; superest, ad complementurn
hujus materiee, ut de pcena quee huic culpae
correspondere potest, breviter dicamus. Est
autem sermo de ecclesiasticis pcenis, nam de
poena quee correspondet in foro Dei non opus
est agere; nihil enim peculiare in hoc peccato
revelatum est, praeter ea qure cseteris sunt
communia; supponimus autem posse Eccle-
siam heec peccata punire, etiam pcena ipso
jure lata, quia sunt peccata externa et sensi-
bilia, quse subjacent foro Ecclesise, etiamsi per
talia peccata fides interna non ncgetur; sic
enim consuevit Ecclesia punire magos et ario-
los, lamias, et similes, qui dsemones colunt,
vel pacta cum illis habent, ctiamsi hseretici
proprie non sint, ut videre licet in Directorio
Inquisitorum, part. 2, qusest. 43 et sequenti-
bus; etSinianc, in Catholicis institutionibus,
tit. 32 et 37; et Castro, lib. 1 de Justa hsereti-
corum punitione, cap. 22 et sequentibus; cum
ergo de potestate constet, de facto dubium
est an talis pcena sit lata.
2. Quw pcena sit imposita clerico provioto ad
beneficium , si fidei professionem omittat. —
Deinde adverto ex dictis, duobus modis pec-
cari posse contra confessionem fidei, scilicet,
omittendo illam tempore debito, vel commit-
tendo contrariam negationem. De primo de-
fectu liihil in antiquis canonibus invenio, nec
sub censura cautum, nec punitum; solum
ergo quoad hoc membrum animadverti potest
lex lata a Concilio Tridentino, sessione 24, ca-
pite duodecimo, de Reformatione, ubi clericus
promotus ad beueficium habens annexam cu-
ram animarum, vel ad canonicatum, aut di-
gnitatem in ecclesiis cathedralibus, si intra
duosmenses a die promotionissiue non fecerit
professionem fidei modo ibi praisoripto, priva-
tur fructibus sui beneficii, doriec illam faciat.
Verba Concilii sunt : Non faciant fructus suos,
quse verba inducunt pomam ipso facto, et obli-
gant in conscientia ante omnem punitiouem
ad non retinendos Iructus, tanquam non suos;
et in sessione 2r>, c 2 de Keformalione, pra3-
ACTUS EXTERIORIS FIDET.
ceptum ponitur Praelatis, ut in prima Synodo
post suam promotionem professionem fidei
faciant, qnam si omiserint, additur, ut com-
provinciales episcopi Pontificem moneant, et
interim a talis proslati communione absti-
neant, quod est veluti quaedam censura. Ac
denique Pius V, in quodam motu proprio, qui
incipit : In sacrosancta, excommunicationcm
ipso facto tulit, non tam contra promotos,
quam contra promoventes alios ad beneficia
absque fidei professione ; sed ille non videtur
usu receptus, de quo legi potest Sanchez,
lib. 2 in Decalog., cap. 5. Et hsec de prima
culpa.
3. An negantes fidem in solo actu externo
pcenas licereticorum incurrant. — Affirmat
Cajetanus. — Ejus pvimum fundamentum. —
Secumlum. — Tertium. — Quarlum. — In prae-
senti vero prsecipue agimus de peccato com-
missionis per extcrnam fidei negationem, quod
semper fuit ab Ecclesia gravissime punitum,
ut constat ex Coucilio Ancyrano, per plures
canones; et ex Concilio Eliberilan. 1 et 2, ubi
etiam in articulo mortis isti communione pri-
vabantur, qui rigor postea temperatus fuit,
ut constat ex Siricio Papa, in epistola adThi-
merium, Tarraconensem Episcopum, cap. 3,
ubi non latam, sed ferendam excommunica-
tionem illis verbis significat : Quos a Christi
corpore et sanguine abscindi julemus ; et addit :
Quandiu timnt, agant pcenitentiam ; si tamen
resipiscunt, eis est in ultimo fine reconcilia-
tionis graiia triluenda. Hinc ergo superest
nobis qusestio, an sic lapsi exterius sine in-
terna infidelitate ipso facto excommunica-
tionis pcenam, vel alias apo~tatis impositas
incurrant. Nam partem affirmantem docuit
Cajetanus 2. 2, queest. J2, art. 1, et queest.
94, artic 2, primo propter multa jura qiue
absolute sic puniunt Apostatas, prseserlim
cap. contra Christianos, de Hcereticis, in 6, ct
alia multa in Decret. 26, qusest. 7; et ex Gre-
gorio XI, lex peculiaris refertur in Directorio
inquisitorum, 2 parte, qusestione 45. Secundo,
quia Ecclcsia nOn punit actus internos, sed
externos; hoc autem dclictum exterius fac-
tum ejusdem rationis est, sive fiat cum interna
infidelitate, sive absque illa. Unde mulla
similia delicta. ut Magiaj, et similia, puniun-
tur ab Ecciesia, etiamsi absque mterua infide-
litate fiant,utspccialiterdeclaravit Joann. XXII
in deerefdi revelata in dicto Directorio 431.
Tertio, quia dc facto isti absolvuntur, ct Ec-
clesiai reconciliantur, et aliis pcenis afficiun-
tur ; ergo signum est incuni.-se censuras et
SECT. VI. AN INCURRATUR IPSO JURE POENA ALIQUA PROPTER, ETC.
399
poenas. Quarto, argumentatur Cajetanus, quia
qui furatur, incurrit pcenas contra fures latas,
sive ex metu, sive ex alio motivo furetur;
ergo similiter in pra^senti.
4. Resolutio qu&stionis negaliva. — Nihi-
lominus dicendum est eos, qui vel tormento-
rum metu, vel propter cupiditatem tempora-
lium bonorum aut honorum, exterius tantum
et ficto animo fidem negant, et actiones con-
fessioni fidei contrarias exercent, non incur-
rere pcenas, seu censuras latas simpliciter
contra haereticos, vel apostatas. Heec est com-
munior sententia, quam do^et Sylvester, ver-
bo Apostasia, 1, q. 1, et verbo Hceresis, q. 5,
6 et 9; Angel., verbo Apostata, q. 6; et Ta-
bien., verbo Hceretims, n. 2, et verbo Apos-
tasia, n. 3; Navar., cap. 110, n. 27, c. 27. n.
56; D. Antoninus, 2 part. , titulo 18, capite 5
et 6; Tolet., libro 4 Sum., capite 4, numcro
6; Azor., tom. \, lib. 8 Institut. mor., cap. 9,
q. 9, 10 et 11, et cap. 21, q. 5 et 6; etplures
alios in simili queestione de externo idolola-
tra retuli in tom. 1 de Religione, libro 2 de
Superstitione, capite 6, in fine. Ratio est. quia
lex pcenalis est stricti juris, et restringenda
ad delictum perfectum et consummatum ,
quatenus per verba legis significatur ; quod
principium, ex materia de censuris et ex ma-
teria de legibus, tanquam certum supponitur.
At vero leges seu canones simpliciter puniunt
hsereticos et apostatas, sub quibus nominibus
isti sic lapsi in confessione fidei non compre-
henduntur. Nam imprimis non sunt simplici-
ter hseretici, ut patet, quia fidem retinent ;
nec etiam sunt simpliciter apostatse, ut recte
docuit Alens., 2 part., qusest. 163, membro
2, et innuitdivus Thomas 2. 2, qusest. 12, art.
1, ad secundum; et probatnr, quia isti sim-
pliciter et vere non recedunt a fide et religio-
ne Christiana, sed tantum ficte, et ideo sim-
pliciter non committunt apostasiam veram,
quse est apostasia perfidise, sed tantum fictam
et simuiatam ; non ergo incurrunt pcenas la-
tas simpliciter contra hsereticos vel apostatas.
5. Corollarium secundum ex proxima reso-
lutione. — Ad fundamenta Cajetani in n. 3 —
Ex quo infertur primo, hujusmodi homines
piopter tale crimen nullam censuram ipso
facto incurrere. Probatur, quia non invenitur
specialiter contra illos lata. Seeundo, infertur
tale crimen non esse reservatum Papse, nec
juri communi; probatur, quia secundum com-
mune jus nullum peccatum est reservatum
Papee, quod censuram annexam non habeat,
nisi fiat particularis exceptio, quge in hoc casu
non invenitur. Ex dictis colligitur facilis res-
ponsio ad fundamenta Cajetani : nam ad pri-
mum jam declarata sunt illa jnra. Ad secun-
dum vero respondetur Ecclesiam non punire
actum internum separatum ab externo ; puni-
re tamen externum, ut procedit ab interno, et
ejus malitiam induit, et ideo per dictas leges
non punit hunc externum actum, quia non
procedit ab infidelitate, quam prsecipue per
illas leges punire intendit. Quod secus est in
aliis quee feruntur contra Magos, verbi gratia,
vel ariolos. Ad tertium vero respondetur illam
absolutionem dari ad cautelam propter pree-
sumptionem, et peccatum illud propter suam
malitiam etiam puniri ab homine; aliter vero
quam propria heeresis, vel apostasia, quando
in foro externo sufficienter fidelis animus pree-
sumitur. Ad quartum, negatur similitudo;
nam furtum in sua malitia non pendet ab in-
terna intentione, eo modo quee hseresis vel
apostasia. Nam furtum est peccatum in sua
specie perfectum, quantumvis ex metu fiat;
non autem heeresis aut apostasia, si deest fal-
sa existimatio.
DISPUTATIO XV.
DE PECGATIS FIDELIQM COISTRA INTERNUM PRiEGE-
PTUM FLDEI.
1 . Quotuplex peccatum contra fidem inter-
nawi committi possit. — In prsecedenti disputa-
tione, propter materiae brevitatem et commo-
ditatem simul dixi de praacepto exterioris con-
fessionis fidei, et de peccatis quibus violatur;
in prioribus autem disputationibus, quamvis
prsecepta de interna fide explicuerim, tamen
tractatum de peccatis contrariis, quia longam
disputationem postulant, in hunc locum re-
servavi. Peccatum autem contra fidem inter-
nam duplex in genere distingui potest. Unum
est ita repugnans ipsi fidei ut iilain excludat,
quod generali nomine iniidelitas appellatur.
Aliud est quod fidem non excludit; et hujus-
modi vocamus peccatum, quod in homine fi-
deli esse potest non solum divise (ut sic di-
cam), sed etiam composite : nam primum
peccatum infidelitatis etiam ab homine fideli
committi potest; sic enim contingit fidelem
hominem in haeresim labi, non tamen reti-
nendo fidem, et ideo dicimus fidelem posse
infidelitatem committere, non in sensu com-
posito (ut aiunt), sed in diviso; nam qui erat
fidelis potest infidelis fieri, amittit tamen fi-
400 DISPUT. XV. DE PECCATIS FIDELIUM
dem. Nunc autem peccata fidelium vocamus
ea, quse sine amissione fidei, ac proinde in
sensu composito in homine fideli esse possunt.
Et de iis in prsesenti disputatione tractamus,
quia materia brevis est, ut postea latissimam
materiam de infidelitate disputemus. Denique
juxta duas obligationes prsecepti fidei supra
declaratas, affirmativam, scilicet, et negati-
vam, dupliciter potest fidelis contra praece-
ptum fidei peccare, scilicet, omittendo et com-
mittendo, quse duo genera peccatorum brevi-
ter explicabimus.
SECTIO l.
Quibus modis contra internum fidei prceceptum
per omissionem peccatur, et specialiter de
ignorantia.
1. Prima assertio : grave peccatum inter-
dum committitur omittendo intemum fidei ac-
tum. — Ex prsecepto fidei affirmativo duplex
oritur obligatio, ut supra etiam dixi : una est
ad exercendum debito tempore actum fidei ;
alia est ad sciendam materiam fidei, ut pos-
sit suo tempore actus fidei circa illam exer-
eeri, et contrarius actus vitari. Primo ergo
dicendum est, interdum peccari graviter con-
tra fidei obligationem, omittendo interiorem
actum fidei quoad exercitium ejus; de hac as-
sertione, seu de hoc genere peccati vix ali-
quid in doctoribus invenitur, fortasse quia
hoc peccatum nimis occultum est, tam ratio-
ne actus interni cui opponitur, quam ratione
temporis pro quo prseceptum fidei obligat ad
exercitium actus, quod difficile designatur,
u t supra etiam dixi, disp. 13, sectione 5,
num. 6; vel etiam quia hoc peccatum raro
committitur, ita ut sit speciale contra hoc
prseceptum, quia obligatio exercendi actum
fidei frequentius oritur ex aliis virtutibus, re-
ligionis, pcenitentise, aut similium. Unde etiam
fortasse factum est ut hoc peccatum non ha-
bcat speciale nomen impositum, quia revera
non est ignorantia , de qua communiter lo-
(juuntur Doctores, nec est simplicitcr carentia
fidei, sed solum quidam non usus ejus pro
certo temporis articulo.
2. IIoc peccatum omissionis fidei est spe-
ciale, et mortale ex genere. — Sed nihilominus
negari non potest quin hoc sit speciale pecca-
tum omissionis contrarium hdei, et ex gene-
re suo mortaie. Probatur, quia certum est
prseceptum fidci obligare ad exercitium sui
CONTRA PR/ECEPTUM INTERNUM FIDEI.
actus, ut supra visum est. Certum est etiam
posse hominem voluntarie non exercere ta-
lem actum tempore debito, quia hoc ex li-
bertate hominis pendet ; ergo tunc illa omis-
sio erit speciale peccatum contra virtutem
fidei, quia est transgressio specialis praecepti
ejus, et privatio moralis honesti actus tunc
debiti. Quia vero hoc peccatum mere inter-
num est, non habet peculiarem pcenam im-
positam, quia do hoc defectu constare Eccle-
sia3 non potest, nisi quando simul peccatur in
confessione fidei, et tunc non habet aliain
pcenam, nisi quea pro peccato commisso circa
confessionem fidei imposita est. Unde circa
hoc peccati genus nihil aliud notandum oc-
currit ; nam ad cognoscendum illud, vel mul-
tiplicationem ejus, solum sunt consideranda
quse de tempore hujus obligationis superius
diximus, sect. 5 citata.
3. Secunda assertio : peccatum grave est
ignorare artlculos fidei , quos ex prcecepto
scire tenemur. — Quando possit esse solum
veniale. — Secundo, dicendum est etiam pec-
cari graviter ignorando articulos fidei, quos
ex prsecepto scire tenemur, idque intelligen-
dum est dv1 tota materia quse sub proeceptum
fidei cadit. Hrec est assertio communis Doc
torum, et certa, Ita Sylvester, verbo Scientia,
numero unico; Angelus et Tabien., ibidem;
Navar., capite 11, num. 22 ; Medin., libro se-
cundo Summ., capite 7; et Tolet. libro quarto
Summee, capite 2, numero 10, et alii. Prcba-
tur, quia contra omne proeceptum affirma-
tivum peccatur voluntarie omittendo actum
ejus ; sed prseceptum fidei affirmativum vere
obligat ad sciendam materiam fidei, cui scien-
tiee per modum omissionis opponitur ignoran-
tia, quam vocant negationis seu privationis,
de qua nuuc loquimur; ergo talis ignorantia
est speciale peccatumomissionis contraprsecep-
tum fidei. Unde etiam constat hoc peccatum esse
mortale ex genere suo, utomnesetiamdocent.
Etratio est, quia projceptum est gravissiinum,
et de re valde necessaria ad salutem; gravitas
autem peccati ex gravitate materise et prse-
cepti judicanda est. Dicoautem ex genere suo,
quia intra suam speciem est moi tale ; in in-
dividuo autem potest esse veniale, vel ex levi
negligentia , seu imperfecta delibcratione ,
juxta ea quse paulo post dicam; vclex levitate
materise, juxta supra dicta, dispulationc 13.
Nam ignorare, verbigratia, substantiam mys-
terioruui symboli, vcl aliquid cx proecipuis
illorum, materia gravis est; nescire autem
ipsuni Symbolum memoritcr, vel ordinein
SECT. I. QUlfiliS MODIS PECCETCR
articuli, vel Orationem Dominicam, vel etiam
unum articulum iuinoris momentij ut des-
ceusum ad inferos, non est grave peccaturn,
quia illa materia cornmuniter gravis non cen-
setur; sicut etiam nescire signo crucis uti ad
se signandum mure Ecclesise eonsueto, aliqua-
lis certe culpa est. non tamen gravis, ut qui-
dam nimis rigorose censent ; erit ergo ad
summum peccatum veniale, ut bene Sanchez
cum aliis dixit, dicto libro seeundo, cap. 3,
num. 14; et juxta heec de abis judicandum.
4. Ignorantia articulorum fidei , quomodo
sit speciale peccatum. — Duo vero supersunt
explicanda circa banc posteriorem assertio-
nem. Primum est, quomodo possit heec igno-
rantia esse speciale peccatum. Et ratio dubi-
tandi est , primo , quia ignorantia non est
omissio actus, sed babitus carentia ; pecca-
tum autem omissionis esse debet iu omissio-
ne actus ; narn, sicut babitus non potest esse
peccatum commissionis ( quia de non habeii-
do babitu nulluni est preeceptum ), ita nec
carentia habitus potest esse peccatum omis-
sionis, ideoque peccatum definitur per actum,
et D. Tbomas addidit sub actu comprebendi
carentiam actus. Secundo, quia alias sequere-
tur eum, qui aliquo tempore ignorat res fi-
dei, continuo toto illo tempore peccare, quia
continuo ignorat. Consequens est aperte fal-
sum ; ergo. Tertio, quia videtur sequi eiim,
qui ignorat particulares articulos fidei, plura
peccata committere , quia babet particuiares
ignorantias ; privationes enim juxta pcsitivas
formas multiplicantur ; sed ille particulares
veritates ignorat ; ergo particulares ignoran-
tias habet ; ergo plura peccata committit.
Quarto, quia si iguorantia est peccatum, erit
in iutellectu; unde si sit in materia fidei,
erit quidem ejus carentia ; ergo erit qua>.-
dam infidelitas; sed nulla infidelitas potest
esse simul cum fide ; ergo nec tale peccatum
potest esse in bomine fideli.
5. An ignorantia secundum se sit pecca-
tum. — Iii quo subjecto sit peccatum ignoran-
tice. — In qua carentia foru.aliter consistat
hcec ignorantia. — Hee objectiones proponun-
tur, ut, per occasionem earum, nonnulla, qua;
ad hoc peccatum pertinent, explicemus. lu
prima petitur generalis qucestio^ au ignoran-
tia secundurn se sit peceaturn, vel tautum pro-
pter antecedentem negiigentiam , ipsa vero
iguorantia potius sit efieetus peccati. Quam
dubitationem tractant Tbeologi, prima secun-
dee, queestione 76^, artrculo Ql, et iu 2 sentent.,
dist. 22 _, ubi DurauduSj qutestione 2, docet
XII.
CONTRA HOC PR.-ECEPTCM, ETC. 401
peccatum ignorantiee consistere in sola negii-
gentia ; et favet non parum D. Tbomas dicto
articulo 2, ubi etiam Conradus et Cajetanus.
Et late defendit hanc sententiam Vasquez ibi,
disputatione 118, capite 2; et Corduba, in
QueestionariOjlib. 2, qusest. 6. Preecipua ratio
est supra facta, quod ignorantia est privatio
habitus. Alii nihilominus docent ignoranliam
secundum se esse peccatum _, qucd videtur
esse communius Doctorum, quos dicti auctores
late referunt, et potest suaderi, quia pecca-
tum ignorantiee est in intellectu, negligentia
autem non est in intellectu, sed in voluntate.
Tamen, ut existimo, heec controversia facile
componi potest, si iu verbo igiiorantia non
sit eequivocatio. Advertendum est ergo, ex
divo Tboma, in illo articulo secundo, ad ter-
tium, quod srcut peccatum commissionis non
est tantum in actu voluntatis, sed etiam in
actu exteriori volito, et probibito, ita omis-
sionis peccatum, quod extra voluntatein con-
summatur, non est tantum in voluntate, sed
etiam iu carentia actus preecepti ; et ideo
tale peccatum, ut est externum, id est, estra
voluntatem, in ea potentia est subjective ad
quam pertinet actus preeceptus, licet causali-
ter sit in voluntate, ut de ignorantia expresse
dixit D. Tbomas , in 2, dist. 22, queest. 2,
art. 1, acl primum. Quamvis ergo formale
peccatum ignoranliee sit in voluntate igno-
randi, externa autern omissio, quee est pro-
prium peccatum ignorantrce, in alia poientia
esse debet. Et hinc recte concluditur igno-
rantiam esse in intellectu tanquam in subjec-
to , et hoc rccte docet posterior sententia.
Addendum vero ulterius est, hoc peccatum
formaliter non consistere iu carentia habitua-
lis scientiee ; nam, ut recte dixit divus Tho-
mas^ in 2, ubi supra ad secuudum et tertium,
hoc peccatum actuale est, et ideo debel con-
sistere in privatione actus, non in carentia
habitus. Preeterea, supra diximus, disp. 3 3,
sect. 5, num. 9, preeceptum sciendi res fidei
non dari de habituali scientia seu memoria,
sed de actibus quibus illa acquiritur; pecca-
tum autern omissionis consrstit in carentia
ejus, quod preece_[»tum est ; ergo beec omis-
sio, quee est iguorantia, in carentia actus con-
sistit ; in boc ergo recte dixit prior sententia.
Ex his vero tandeni concludilur hoc pecca-
tum formaliter esse ignorantiam quamdam
actualem, quee vocari solet inscitia, quia est
carentia illorum actuum intellectus, qui ad
scientiam, seu cognitionem fidei necessarii
sunt. Et hoc modo dixit D, Thomas iu prima
20
402 DISPUT. XV. DE PECCATIS FIDELIUM
secundee, dicto articulo secundo, ad tertium,
ignorantiam,, qua3 est peccatum, consistere in
negligentia, vel inscitia. Ex quibus duobus
hoc secundum mihi magis placet ; quia igno-
rantia pertinet proprie ad intellectum , ne-
gligentia enim, ut dixi, magis videtur spec-
tare ad voluntatem, vel ad aliquas actiones
corporis necessarias ad eonsiderationem men-
tis, quarum omissio tunc nomen negligentise
meretur, qnando voluntaria est.
6. An smper is peccet, qui sua culpa igno-
rat quod scire tenetur. — lu secunda objectio-
ne, petituran semper peccetis qui culpabiliter
ignorat. Adquod respo idet D. Thomas, quces-
tione tertia de Malo, articulo primo, ad duo-
decimum, non semper peceare, quod est evi-
deus. Primo, quia uon semper talis homo co-
gitat uecadvertit seignorare ; sine advertentia
autem non est peecatum, utiqueactuale. Dein-
de licet proaliquo tempore advertat, non sem-
per pro eodem tempore tenetur occupari in
addiscenda fide, quia preeceptum diseendi,
quod aifirmativnm est, non obligat semper, et
pro sernper, sed temporibus opportunis; ac de-
nique fieri potest ut occurrat tempus et co-
gitatio obligationiSj et desit doctor, et tunc
etiam homo non peccabit propter impoten-
tiam discendi. Si tamen heee tria occurrant,
et nihilominus homo sit negligens, tunc actu
peccabit ; et quoties id omiserit, toties pec-
cata multiplicabit, si inter unum et aliud pec-
catum moralis interruptio intercesserit, sicut
dicere solent Tbeologi de peccato non res-
tituendij seu de retentione rei alienae, et simi-
libus.
7 . Utrum peccatum ignorantia? rerum fidei
multiplicetur ad multiplicationem materice. —
In tertia objectione, petitur an heec peccata
multiplicenlur ex parte materice, quia multa
sunt quse ignorantur. Ad quod breviter res-
pondeo,si hocpeccatum consideretur preecise,
ut est contra praeceptum fidei, non multipli-
cari exhoc capite, quia preeceptum est unum,
et tota illa materia per modum unius praacipi-
tur; et ideo omissio etiam est una. quee potest
esse gravior, vel minus gravis, juxta exten-
sionem matcriee. Est optimum exemplum in
preeccpto rccitandi septem horas canonicas;
nam omissio illarum unum est peccatum,
juxta communem scntentiam, propter ratio-
nem dictam; ita ergo est in prassenti. Dixi
autem: Ut prcecise est contra prceceptum fulei ;
nam si per ordinem ad alias virtutesignoran-
tiahujus vci iJlius rei sit peccatum, sic juxta
diversitatem virtutum poterunt multiplicari
CONTRA PR.ECEPTUM LNTERNUM FIDEl.
peccata, quia tunc etiam preecepta multipli-
cantur, ut ex preecepto castitatis tenetur quis
scire fornicationem esse malam ; ex prcecepto
vero justitiee,, furtum esse malum, et sic de
cseteris.
8. Quomodo ignorantia fidei distinguatur
a peccato infidelitatis. — lu quarta objeetione,
postulatur quomodo differat hoc peccatum a
peccato infidelitatis ; potest enim aliquis co-
gitare, distingui tanquam omissionem a com-
missione, quia hoc peccatum consistit in igno-
rantia negationis, ut diximus ; infidelitas au-
tem videtur consistere in iguorantia pravse
dispositionis, seu erroris. Sed non est adee-
quata distinctio, quia potest dari infidelitas^
qua3 sit etiam omissio, unde distmgui possunt
tanquam omissio partialis et totalis. Sed con-
trahoc procedit objectio facta,, quia tune hcec
omissio esset qua^dam infidelitas saltem par-
tialis. Uude dicendum videtur distingui heec
duo, quia infidehtas directe et formaliter op-
ponitur ipsi fidei, unde privat honeslate cre-
dendi et pia affectione ad fidem certam et
infalliltilem : hcec vero ignorantia, de qua
loquimur , non opponitur directe fidei, sed
cuidam prceparationi ad fidem ( ut sic dicam )
scilicet , scientiee , seu apprehensioni mate-
ria3, quee necessaria est ad usum fidei., et ideo
, formaliter non excludit piam affectionem ad
fidem, ut talis est, neque etiam tollit certi-
tudinem ac firmitatem circa ea quce sciuntur
et creduntur, et ideo talis ignorantia nulla in-
fidelitas est.
9. An ignorantia mysteriorum /ideipossit esse
in liomine fideli intincihilis . — Prima sententia
negat.— Prolatur primo. — Secundo. — Tertio.
— Secundo explicandum est, an heecignoran-
tia in homine fideli possit esse invincibilis, et
a culpa exeusari. Aliqui Theologi sentiunt,
nunquam posse hanc ignorantiam excusari a
peccato: D. Bonaventura, in3, distinct. 25, ar-
ticulo primo, queesticne tertia; Gabriel, nrti-
culo secundo, post quintam conclusionem ; et
Durandus., qucestioneprima ; idemque sentiunt
Sylvester, et Angel., verbo Ignorantia; et
tenuit etiam Gloss., in capite primo de Sum-
ma Trinitate, in sexto, verbo Ignorantia. Fun-
damentum est, quia unusquisquc tenetur scire
ea qua? ad suum statum pertinent, ncc in illis
caderc potest ignorantia invincibilis; sed hcec
scientia rerum fidci, de qua tractamus, pertinet
ad statum Christianum, quem nullus fidelis
ignorare potcst; ergo neque etiam potest excu-
sari de iguorantia illarum rerum, quce ad hunc
statum generaliter pertinent. Secundo, quia si
SECT. II. AN POSSIT FIDELIS VI0LA.RE HOC PR/ECEPTUM PER OMISSIONEM.
403
horao faciat quod in se est, Deus illuminabit
illum, velprovideb.tmodum quo ignorantiam
depellat. Propter quam rationem aliqui existi-
mant etiam in infidelibus non posse hanc igno-
rantiam esse invincibilem ; ergo multo minus
esse poterit in fidelibus. Tertio, qaia articuli
iidei soiernni ritu celebrantur ab Ecclesia, et
feruutur in ore omninm; quomodo ergo pos-
sunt ab aliquo fideli invincibditer ignorari?
Propter quam rationem videtur in lianc seh-
tentiam inclinasse D. Thomas, 1 ad Coriuth.
11, lect. 4.
10. Resolutio qucestionis affirmativa. — Ni-
hilominus dieendum est bancignorantiamali-
quando esse posse inculpabilem. Ita sentiunt
communiter moderui scriptores: Navar., ca-
pite uudeeimo, numero 22 ; Vasquez; Azor, et
alii, quos refert et sequitur Sanchez, libro se-
cundo, capite tertio, nnm. 20. Ratio est, quia
ignorantia non est culpa, nisi sit voluniaria;
hoec autem etiam in homine ffdeli potest esse
multis modis involuntaria circa unum vel alte-
rum fidei articulum, vel etiam circa plures.
Primo, quia ipsamet obligatio sciendi talesar-
ticulos potest ignorari ; fieri enim potest ut
multi fideies nunquam fuerint de hac obliga-
tione edocti, neque in eorum mentem talis co-
gnitio ascenderit, quod est optimum signum
ignorantiee invincibilis ; ignorata vero obliga-
tione sciendi, consequenter excusatur a culpa
negligentia discendi, et consequenter etiam
iguorantia. Secundo, fieri potest ut aliquis
sciens obligationem caruerit doctore, etiamsi
illum diligenterqueesiverit, de qua diligentia,
quanta esse debeat, prudenti arbitrio relin-
quendum est, et fieri optime potest ut talis ho-
mo judicet prudenter se fecisse qnod moraliter
poterat. Tertio, ssepe contingit ut, licet aliquis
habeat doctorem, propter incapacitatem non
addiscat, neque percipiat ea quae traduntur;
quam excusationem aliqui admittere recusant,
quia cum fides sit necessaria ut medium, non
videtur admittendaineapacitas ejus in aliquo
homine adulto. Dico tamen in multis esse
posse sufficientem et maximam excusationem,
praesertim in rebus obscurioribus fidei, quod
ipsa experientia satis docet. Neque tota fides
quee preecipitur est necessaria necessitate me-
dii : imo, ut supra dixi, aliqua sunt necessaria
necessitate meclii, quee non semper in re pos-
tulantur, sed sufScere possunt in voto. Unde,
licet verum sit nullum adultum esse incapa-
cem totius fidei actualis, nihilominus multa
mysteria fidei possunt aliquibus esse ita obscu-
ra ad percipiendum, ut facile in illorum igno-
rantia a culpa excusentur. Et hinc fortasse ali-
qui excusant ab hac culpa omnes pueros ante
pubertatem, et ideo dicunt pro illo tempore
non obligari hoc preecepto; sed non esL vera
rcgula, nec fundata in jure, nec est juxta con-
suetudinem Ecclesiee, ideoque non potest ajtas
assignari, sed capacitas prudeuti judicio spec-
tanda est.
1 1 . Soltuntur argumenta. — Adprimum.—
Ad secundum. — Adtertium. — Uudi facile pa-
tet responsio ad ratioues contrariee sentcntiee.
Ad primam, dicilur aliquando posse cadere
ignorantiam invincibilem in his quse pci-ti-
nent ad statum, quia vel obligatio earum re-
rum potest etiam ignorari, ut dixi, vel exaliis
capitibus jam insiuuatis, quod maxime acci-
dere potest in hominibus rusticis et sirnplici-
bus, ut est communis turba fideliuin. Ad se-
cundam, dicitur etiam falsam esse illam sen-
tentiam de infidelibus, ut iufra dicemus, et il-
lam regulam de laciente quod in se est, non
habere hic loeum, quia Iiepc scientia, de qua
tractaums, non est necessaria simplieiter ad
salutem necessitatemedii in re ipsa adhibendi,
ut dixi. Ad tertiam, dico recteillo argurnento
probari hanc ignorantiam rararn esse, praeser-
tim inter Ghristianos, qui in communitate fi-
dehum vivunt, et communiter instruuntnr; iu
quo sensu locutus est ibi D. Thomas; non ta-
men probat talem excusationem esse absoiutc
impossibilem.
SECTIO II.
An possit esse in homine fideli peccatum com-
missionis contra hoc prccceptum fidei.
1 . Ricliardi opiuio de peccato commissionis
contraprcecepta fidei. — Richardus in secundo,
distinct. 22, articulo secundo.quoest.secunda,
etiam in ipsa ignorantia distinguit peccatum
omissionis et commissiouis : nam ignorantiam
affectatam , commissionem vocat ; ignoran-
tiam autem crassam aut supinam, omissionem
appellat ; utique distinguens illa duo pecca-
torum genera ex actu voluntatis. Nos autem
supponimus potius distingui commissionem
ab omissione ex actu volito, quam ex actu
volendi ; nam omittere sacrum, etiamsi direc-
to voluntatis actu sit voluntarium, peccatum
omissionis est, ut suppono ex 1. 2, ideoque
in praesenti omnem ignorantiam negationis,
quomodocunque voluntaria sit, omissionem
appellamus ; peccatum ergo commissionis
404 DISPUT. XV. DE PECCATIS FIDELIUM
contra fidem solum esse potest in ignorantia,
quam appellant pravse dispositionis, etin actu
positivo intellectus consistit : duplex autem
potest esse in prsesenti, scilicet, vel aliquis er-
ror coutra fidein, vel deliberata dubitatio
tidei ; nam hsec etiam vel formaliter, vel vir-
tualiter includit assensum de incertitudine
fidei .
2. Ratio dubitandi pro parte negativa quces-
tionis. — Hinc ergo nascitur ratio dubitandi
in preesenti punclo; aut enim judioium con-
tra veritatem vel contra certitudinem fidei,
est voluntarium , vel involunlarium : si in-
voluntarium, nullum est peccatum, ac proin-
de, etiamsi sit in homine fideli, non potest
dici peccatum ejus, nisi valde materialiter ;
si vero sit voluntarium , erit quidem pec-
catum commissionis contra fidem, non ta-
men erit hominis fidelis : quia, ut supra dixi,
iilud vocamus peccatum fidelis hominis, quod
non constituit illum formaliter infidelem, ne-
que fidem expellit; hoc autem peccatum per
se ac formaliter facit hominem infidelem,
quia iidem expellit; ad expellendam enim fi-
dem unus actus errorissufficit, ut communiter
asseritur, etin superioribus tactum est.
3. Prima assertio ; cum peccato commis-
sionis contra fidcm stare potest fides in homine
fideli — Nihilominus dicendum est posse in
iiomine habente fidem, et retinente iliam, in-
veniri peccatum contra pra±ceptum fidei per
errorem positivum commissum, quod in hac
materia peccatum commissionis appellanius.
Hsec assertio latius probanda est infra tractan-
do de hceresi, et ibi constabit esse communem
Seholasticorum. Nunc ergo probatur breviter
ex dictis in sectione prsecedenti, quia fidelis
potest ignorare culpabiliter aliquas veritates
fidei : ergo cum illa ignorautia potest vel cle
illis dubitare, vel etiam contrariis proposi-
tionibusassentire, quia quod iguoratur potest
etiam incertum judicari, et contrarium potest
sub aliqua ratione apparente vel humana au-
ctoritate repixesentari, et ideo potest homo as-
sentire : tunc autem ille assensus non est sine
aliqua culpa ; crgo cx culpabili ignorantia
proeedit. Est ergo illud peccatum commissio
nis; nam, licet ignorantiasit omissio, operari
ex ignorantia est commissio; hoc ergo pecca-
tuin m bomine fideli inveuiri potest; tale au-
tcm peccatum non sufficit ad excludendam
fideiij, quia uon estex pertinacia, sed exigno-
j-unlia , vel inadvertentia cul[iabili, et ideo
non est hoeresis, seu infidelitas propria, quee
sola lidem excludit. Potest ergo hoc peccatum
CONTRA PR.£CEPTUM 1NTERNUM FiDEl.
commissionis inveniri in homine fideli, re-
tenta fide.
4. An possit dari error in fide in homine
fideli sine ulla culpa. — Opinio AUisiodorensis.
— Aliorum senlentia. — Inquiri etiam potest,
an e contrario possit talis error inveniri in
homine fideli siue ulla culpa.Nam Altisiodor.,
libro 3 Summ., tract. 3, capite 2, qua?stione
tertia, circa finem, simphciter negat; et po-
tuit fundari, quia si talis error procedit ex
ignorantia vincibili, peccatum est, utdiximus;
si vero prccedit ex ignorantia inculpabili,
etiam hoc modo non excusatur a culpa cujus-
dam temeritatis, quia magna imprudentia est
in rebus divinis et supernaturalibus judicium
ferre siue sufficienti iilarum notitia. Et con-
firmatur, quia, priusquam homojudicet.de
ejusmodi rebus, debet quod in se est facere,
et diligentiam adhibere ut veritatem assequa-
tur ; si autem hoc faciat, Deus illum errare
non permittet. Alii distinguunt inter actus
fidei, quos omnes fideles scire tenentur, et
alias res fidei, quas subtilitates fidei appellant ;
et in prioribus negant posse fidelem errare
sine culpa, in posterioribus autem concedunt.
Ita sumi potest ex D. Thoma 1. 2, quaest. 2,
art. 6, ad secundum; et Cajetauo, ibidem;
Sylvest., verbo Fides, qusest. 4, num. 6. Hi
tamen auctores partem affirmantem de sub-
tihtatibus fidei expresse docent; quia vero de
illis specialiter loquuntur, alteram partein
negantem indieare videntur.
5. Secunda in ordine assertio. — Mihi alia
distinctione utendum occurrit; aut enim ho-
mini fideli nunquam fuit aliqua vcritas ita
suificienter proposita, ut per fidem infnsam
illam credere potuerit et debuerit ; vel de fac-
to illam credidit, aut habuit ejusmodi propo-
sitionem sufficientem fidci aliquando. Dico
igilur posse fidelem sine culpa aliquando er-
rare circa veritateni fidei nunquam sibi satis
propositam; hoc imprimis certum est in subti-
litatibus fidei, id est, in omnibus quae non te-
nentur fideles ex preecepto scire. Probatur,
quia ha3C invincibiliter ignorantur, ut pcr sc
patet, et stante illa ignorantia, potest occur-
rere ratio vel auctoritas, quaj probabiHter et
sinc temeritate homincm decipiat, ut contin-
git in quacumque matei ia non evidenti ; ergo
iu tali assensu nulla tunc erit culpa, quia
ignorantia invincibilis tnuc excusat a culpa
contrafidem; motivum autem occurrens ex-
cusat a temeritate judicii, et ita solvitur ratio
Altisiodonnisis. Ncc in his robus (ut dixi) est
legula certa, quod Deus errare non pcrmittat
SECT. I. QUALIS SIT ET QUOMODO GENEIUTIM COMMITTATUR INFIDKLITAS.
405
eum qui diligentiarn facit ; nulla enim extat
de ho-c promissio, et convincitur aperte, quia
Sancti interdum errarunt in rebus ad fidem
pertinentibus, quas postea Ecclesia definivit,
ut de Cypriano et aliis constat. Et hinc sequi-
tur idem posse contingere circa aliquem arti-
cnlum fidei, licet rarius, et in hominibus rn-
dioribns et omnino indoctis. Probatur, quia
in eis potest esse aliquando ignorantia invin-
cibilis, ut dixi; ergo etiam possunt alia con-
currere, quee illum actum in talibus personis
a peccato excusent, quia illud solum pendet
ex facto contingente; imo interdnm evenire
potest; et seepe forte accidit, ut homo rusti-
cus, audiens explicationem alicujus articuli
fidei, loco veritatis errorem concipiat, a quo
sine dubio per ignorantiam, seu per quam-
dam incapacitatem excusatur.
6. Tertia assertio. — Deinde addo circa ea
quae saltem sufficienter proposita sunt, vel
credita ex vera fide, et Ecclesiae auctoritate,
non posse hominem inculpabiliter errare, aut
dubitare cum deliberatione, nisi fortasse ita
fuerit oblitus prioris cognitionis, ac si nun-
quam illam habuisset. Hoc posterius manifes-
tum est, quia, intercedente tali oblivione,
pra?cedens cognitio nihil confert, et ideo idem
judicium est de tali homine ac de alio, qui
scmper caruit llla cognitione. Ratio autem
prioris partis est, quia, ut Paulus ait, ad Ga-
lat. 1 : Etiamsi Angelus de coslo evangelizet,
contra id quod ex fide semel creditum est,
non est illi credendum; per quam exaggera-
tionem significare voluit Paulus, propter r.ul-
lam auctoritatem vel rationem recedendum
esse ab eo, quod semel creditum est. Item
quia, ut dicit Joan., 1 Canon., capite 3 : Qui
credit in Filium Dei, liabet testimonium Dei in
se ; contra testimonium autem Dei nihil crcdi
potest sine culpa; ergo qui hoc testimonium
semel habuit, nunquam potest ab illo sine
culpa recedere. Denique, qui semel credit, ita
debet esse affectus, ut certissimus sit, illud
quod credit, non posse esse falsum ; ergo
fieri non potest ut postea aliquando sine cul-
pa erret circa illud quod semel credidit. Ne-
que in hoc admittenda est aliqua exceptio, ne-
que aliquis casus in quo liceat, propter quo-
rumcumque hominum auctoritatem, a vcri-
tate semel credita recedere, aut de illa dubi-
tare, cum Dei et Ecclesiae auctoritas omni
humana? auctoritati praeferenda sit. Difficul-
tates vero, quse hic occurrere poterant, infra
in materia de haeresi tractabuntur.
DISPUTATIO XVL
DE INFIDELITATE.
Duplex acceptio infidelitatis exponitur. —
Diximus de peccatis fidei contrariis, quae in
hominibus fidelibus inveniri possunt; sequi-
tur dicendnm de alio genere pe3c.aton.1m ,
quae propria sunt infidelium, et generali ap-
pellatione incredulitatis nomine significan-
tur : prius autem, quam ad alia procedamus ,
generalis quaedam hujus vocis aequivocatio
tollenda est. Nam, sicut duplex est fides, una
moralis, et altera theologica , ita infideles
etiam in Scriptura interdum dicuntur ab in-
fidelitate virtuti morali contraria, interdum
vero ab altera, quae tidei catholicse opponitnr.
Priori modo dicitur Isaiae 1 : Principes tui
infideles, utique in muneribus suis praestan-
dis ; unde Hieronymus inobedientes vertit ;
sic etiam Ecclesiastes 5 : Displicet Deo infide-
lis, et stulta promissio. Posterior vero signi-
ficatio frequentior est , praesertim in novo
Testamento, 2 ad Corinth. 4 : Exccecavit men-
tes infidelium ; et 1 ad Corinth. 7 : Si infide-
lis discedit, discedat ; i ad Timoth. 5 : Factus
est infideli deterior. In praesenti ergo solum
de infidelitate Theologicae fidei opposita trac-
tamus, et prius generali ratione de illa dice-
mus, postea vero ad peculiares modos ejus,
et ad diversos gradus infidelium, praesertim
ad illos qui ante baptismum vel post baptis-
inum in hoc vitium inciderunt, descendemus.
Tractat autem praesentem materiam D. Tho-
mas 2. 2, quaest. 10 ; et illius expositores ibi-
dem; reliqui Scholastici nonnulla disputant
in 3, dist. 24 et sequentibus.
SECTIO I.
Quale peccatum sit infidelitus, et quibus modis
generativi committatur.
\ . Infidelitalem esse peccatum de fide est.
— Ratione etiam, evidenter ostendilur . — In
hoc titulo supponitur infidelitatem esse pec-
catum; modum autem ejus inquirimus. Et
quidem assertio ipsa quam supponimus, certa
est de fide ; habetur enim expressa in variis
Scripturae locis, Marci ultimo : Qui non credi-
derit condemnabitur, utique non solum pro-
pter alia peccata, sed etiam propter ipsam
iOG DISPUT. XVI. DE
infidelitatein. Unde dicitur Joannis 3 : Qui
non credit jamjudicatus est, utique ex ipsa
ineredulitate ; unde subditur : Hoc est autem
judicium, quia lux venit in.mundum, et dile-
xerunt Jiomines magis tenelras quam lucem;
Joannis decimo quinto : Si non venissem, etc,
nunc autem excusationem non Jiauent de pec-
cato suo, scilicet infidelitatis, ut recte Augus-
tinus exponit, imo ipse Christus, cap. 16.
Nam cum de Spiritu Sancto dixisset : Arguet
mundum de peccato, illud exponit, dicens : De
peccato quidem, quia non crediderunt in me.
Rationes etiam sunt evidentes ex superius
dictis. Primo, quia diximus datum esse pree-
cpptum divinum et supernaturale , et valde
etiam conseutaneum rationi naturali credendi
ea quse Deus dixit; sed infidelitas est contra-
ria huic praecepto, ut ex ip?a vocis interpre-
tationc jam data manifestum est; ergo est
peccatum. Secundo, dicturn est fidem esse ne-
cessanam ad salutem ; contemnere autem
media necesparia ad salutem, peccatum est,
quia est ipsam salutem coutemnere ; ergo in-
fidelitas, per qnam hoc medium ahjicitur ,
jeceattun est. TVrtio, dictnm est fidem esse
Deo debitam propter infallibilem veritatem
ejns; per infidelitatem autem veritas prima
despicilur, ac si esset capax deceptionis aut
meudacii, quod est gravis ejus injnria; ergo
est etiam grave peccatum ; de hac ergo vcri-
tate nulia est controversia nec difficultas. Ut
autem hoc peccatum intelligatur , nonnulla
explicare necesse est.
2. In quo differat infihVtas a pecrato alio
commissioni s contra fidem, quod est in Jiomi-
ne fideli. — Et primo, quia sectione prsece-
denli diximus aliquod peccatum fidei contra-
rium posse esse in homine fideli, in quem
non cadit infidelitas, necessarium est ex|)0-
nere in quo differat, vel quid addat hoc pec-
catum iufidelitatis supia illum defectum fi-
dei, qui in homine fideli esse potest. Ad quod
breviter respondeo , de ratione infnJelitatis
esse ut sit peccatum ita fidei contrarium, ut
omnino fidem infusam ab homine ex natura
sua excludat, quoe potest esse quasi generalis
descriptio infidelitatis, qnse tametsi per effec-
tum detur, non potest aut clarius aut brevius
tradi. Et declaratur breviter priino ex ipsa
voce ; nam est quasi privativa, et idco abso-
lute dicta significat carentiam verse iidei ; ta-
lis autem carentia omnino excludit fidem.
Sccundo, ex ipsamet ratione dubitandi posi-.
ta; nam propterea ignoranlia culpabilisfidei,
qfiae in homine fideli esse potest, non est in-
INFIDELITATE.
fidelitas, quia simul esse potest cum vera ti-
de, et ideo non constituit hominem infide-
lem, neque ilium ab Ecclesia excludit; ergo
e contrario de ratione infidelitatis est, ut hunc
habeat effectum, et sine illo nunquam polest
rationem infidelitatis attiugere ; cum illo au-
tem jam erit infidelitas, et hominem infide-
iem constituit, et ab Ecclesia apud Deum il-
lum excludit.
3. Prima divisio infidelitalis. — Oportet au-
tem advertere duobus modis posse hoc pecca-
tum infidelitatis ita consummari, ut prsedic-
tum gradum attingat, potestque ha?c esse pri-
ma divisio infidelitatis. Unus modus exclu-
deudi fidem dici potest materialis, alter for-
malis, seu unns ex parte materiae, et alter ex
parte objecti formalis. Priori modo invenitur
infidelitas in eo qui totam fidei materiam
ignorat, etiamsi nihil de prima veritate aut
de divina revelatione audierit ; ille enim for-
maliter non potest dici recedere a prima ve-
ritate, aut illi discredere, cum ei non sit pro-
posita; et nihilominus, quia tanta est igno-
rantia, ut omnino fidem excludat, illa est vera
infidelitas. Unde si attente res consideretur,
hoc peccatum, quantum ad modum formalem
suum, et quantum ad speciem malitise, non
difiert ab illo peccato' ignorantiaa vincibilis
vel erroris, quod pote.4 es e in bomine fideii,
sed differt quoad totalem vei partialem mate-
riam, et hoc satis est ut ab uno excludat fidem
primee veritatis, et non ab alio. Posterior
modus infidelitatis contingit, quaudo quis ba-
bens sufficientem nolitiam propositionis et
revelationis fitiei, ab ejusmodi fidei veritate
discedit. Nam qui sic delinquit, etiamsi in uua
tautum parte vel propositioue fidei discredat,
infidelitatem committit, et omnino fidem
amittit, quia nih.il potest credere ex testimo-
nio prima? veritatis, et ita hoc peccatum lon-
ge diffei'1 ab ignorantia fidei, qua; in homine
fideli esse potest; atque eadem est prima et
prsecipua differentia inter hos duos modos in-
fidelitatis.
4. Quf.e sit infidditas negativa, quce priva-
tiva. — Potcst autem alia differcntia obiter
notari. Nam hicposterior modus infidelitatis
nunquam contingit sine peccato, quia nun-
quam est sine sufticientiadvertcntia et volun-
tate. Prior autem modus aliquando esse potest
sine culpa. Unde distingui solet duplex infi-
d(.'litas : una culpabilis, quoe privativa vocari
solet, alia incul[)abifis, qua3 solet vocari nega-
tiva; de qua an detur, postea diccmus; negari
tamcn non potest quod sit possibilis, absolute
SECT.-I. QUALIS SIT ET QUOMODO GENEIUTIM COBIMITTATUR INFIDELITAS.
407
loquendo. Ratio autem est, quia hsec infideli-
tas exludit cognitionem ; et ideo, si tanta sit
carentia cognitionis, ut etiam voluntatem ex-
cludat, infidelitas continget sine peccato. Et
ratio est clara, quia nec voluntarium esse po-
test sine aliqua eognitione, neque peccatum
sine aliquo voluntario ; haec enim sunt prin •
cipia nota in moralibus. Contingere autem
potest ut aliqui, ignorantes totam fidem, ha-
beant aliquam notitiam professionis seu proa-
dicetionis illius, et negligentes sint in quae-
renda et investiganda sufficienti propositione
lidei, et ideo carentia eis sit voluntaria, et ad
culpam imputetur ; et Iia3c est propria infide-
litas privativa, et quee est peccatum. Qua-
propter, cum in assertione diclum est infide-
litatem esse peccatum, vel subintelligenda est
conditio generalis et necessaria ad pecean-
dum, seilicet, si sit voluntaria; vel intelligen-
dum est esse peccatum ex se, et nisi excusatio
impotentiae intercedat.
5. An infidelitas prtatira peccatum com-
missiouis sit, an qmisshws.—r Ex resolutione
hujus puncti oritur aliud necessario exponen-
dum, scilicet, an hoc peccatum infidel itatis
omissionis sit vel commissionis, vel utriusque
modi;nam q\iod s.t tantum omissio, suaderi
potest,ouia consistit hoc peeeatum in quadam
ignorantia; at vero ignorantia consummatur
in carentia cognitionis.quae estqucedam omis-
sio. Deinde infidelitas est peccatum oppositum
afiirmativo preecepto credendi ; peccatum au-
tem contra prseceptum affirmativum est omis-
sio ; ergo. In contrarium videtur esse D. Tho-
mas 2. 2, qusestione 10, articulo \ ; indicat
enim infidelitatem in sola eommissione con-
sistere; distinguens enim infidelitatem secnn-
dum negationem, et secundum contrarieta-
tem, addit hanc posteriorem esse quando ali-
quis repugnat auditui fidei ; et in hoe, inquit,
proprie perficitur ratio infidelitatis, et secun-
dum hoc infidelitas est peccatum; at vero
resisttre auditui fidei commissio est. Idem in-
dicat Cajetanus, in art. 3, dum ait infidelita-
tem consistere in dissensu contrario fidei, et
adjungit omnes infideles falsam opinionem
de Deo habere, quod ad commissionem per-
tinet. Ratione item suaderi potest, quia omis-
sio, quaj respectu fidei mala esse potest, so-
lum excludit exercitium fidei; hsec autem
non est infidelitas, nam hoc peccatum etiam
in homine fideli esse potest; ergo non est
peccatum infidelitatis, donec concipiatur error
contra fidem ; tale vero peccatum commissio-
nis est.
6. Infidelitatis peccatum, et omissione, et
commissione committi potest. — Dicendum ni-
hilominus est infidelitatis peccatum, et ornis-
sionis et commissionis esse pos«e. Probari
potest primo ex distinctione Aristotelis, primo
Posteriorum, text. 37, de duplici ignorantia,
negationis, scilicet, et pravse dispositionis,
quarum prima similis est omissioni, quia per
se actum non requirit ; secunda vero similis est
commissioni, quia in actu contrario consistit;
at vero infidehtas potest utroque modo haberi,
scilicet, vel ignorando tantnm, vel errando ;
ergo priori modo est omissio, et secundo est
commissio. Secundo declaralur a priori et ex
propriis, quia praeceptum fidei duplex est, ut
supra vidimus, scilicetaffirmativum,audiendi
et credendi; et negativum, non discedendi a
fiile, nec credendi aliquid contrarium reve-
latis : infidelitas vero contrahi potest ad unum
et aliud prseceptum ; ergo potest contrahi per
omissionem et commissionem. Probatur con-
sequentia, quia transgressio prsecepti affirma-
tivi est omissio, negativi autem commissio.
Denique explicatur, et confirmatur in hunc
modum : nam dnobus modis potest quis rc-
sistere auditui fidei seifiret vel nolendo audire,
vel nolendo audita credere, et utroque modo
potest contrahi infidelitas, ut ex dietis patet;
prior autem modus per se pertinet ad omis-
sionem ; secundus vero ad commissionem.
7. Infidelitas prlvaiira ad peccatdm omis-
sionis per se primo spectat. — Ut aut«m hoc
melius intelligatur, simulque alios modos pec-
candi in hoc genere exphcemus, supponenda
est distinctio proxime data de duplici infide-
litate, una privativa, et altera conlraria, qua-
rum prima invenitur in his hominibus quibus
vera fides nondum est sufficienter proposita.
Secunda vero in illis infidehbus reperitur, qui
post sufficientem propositionem fidei illi re-
sistunt. Dico igitur prius genus infidelitatis,
per se loquendo, esse peccatum omissionis,
quia proxime opponitur prsecepto audiendi
fidem, et per solam negligentiam, seu volun-
tariam carentiam cognitionis fidei sufficienter
committitur. Contingit autem cum hac igno-
rantia conjungi errores contra veritates fidei
vel supcrnaturalis, vel etiam naturalis; imo
nunquam hujusmodi errores ab illa ignorantia
separantur. Et quoad hanc partem, illud pec-
catum est commissionis vel contra fidem, vel
etiam contra rationem naturalem, quia con-
sistit in actu indebite vel negligenter facto,
quod satis est ad commissionem ; quia vero
tota malitia istius actus ex voluntaria iffno-
408 DJSPUT. XVI. 1)
rantia seu carentia cognitionis provenit, ideo
malitia illius peccati formaliter in omissione
consistere videtur, quamvis materialiter sit
commi?sio.
8. Infidelitas contraria guomodo adpecca-
tum commissionis spectet. — Circa alternm vero
modum infidelitatis, Cajetanus, dicta quaest.
10, artic. 2, tres modos peccandi distinguit.
Primus modus est discredendi, seu credendi
falsa essequae proponuntur, aut credendi con-
traria esse vera. Secnndus est nec credendi,
nec discredendi, sed quasi suspendendi om-
nem actum intellectus. Tertius modus est du-
bitandi; et subdistinguit hunc in tria mem-
bra, quse vocat per opinionem, vel per suspi-
cionem, vel neutraliter. ut ait. Primus modus
principalis lmjus infidelitatis a Cajetano pro-
positus verissimus est et clarissimus, et in eo
apertissime cernitur peccatum commissionis,
et sine dubio in hoc gene^e peccati infideli-
tatis est maximum, quia valde directe primae
veritati opponitur. Secundum modum videtur
Cajetanus proponere per modum omissionis,
quia in illo non intercedit actus fidei contra-
riiiSj sed tantum carentia actus credendi prae-
cepti; quomodo vero hoc intelligendum sit,
statim dicam. In tertio autem modo difficilis
mihi est subdivisio, quam Cajetanus adjungit,
et distinctio illius a cseteris membris. Nam
opinio quam primo loco ponit, esse potest
aut de falsitate rei propositee, vel quod con-
traria vera sit, et in hoc sensu hoc membrum
coincidit cum primo modo peccandi per dis-
sensum; nam lia?reticus non aliter dissentit
rebus fidei, quam opinando esse falsas, aut
contrarias esse veras ; et idem est de quolibet
infideli, cui fides sufficienter proposita est;
vel potest intelligi de opinione ejusdem veri-
tatis propositse, ut si quis illi assentiatur opi-
nando, nondum tamen firmiter credendo ; et
talis opinio per se loquendo non est peccatum
contra fidem, nam homo fidelis potest inter-
dum assentiri rebusfidei per fidem humanam
ex auctoritate hominum, et non propterea
peceat; fides autem humana queedam opinio
est. Neque necessarium est ut qui hujusmodi
assensum habet, circa veritatem lidei dubitet,
vel formidet de certitudine ejus, quia licet
formido, quantum est ex parte formalis ob-
jf^cti, sit de ratione opinionis vcl fidei bu-
manoe, non tamcn ex parte snbjecti ; unde
potest aliquis ita assentiri nihil formidando,
nec de incertitudine cogitando : quod si qnis
opinetnr, ut ctiam formaliter dubitet judi-
cando rem illam non esseveram, sed incertam,
E INFIDELTTATE.
aut dubiam, tunc jam habebit judicium con-
trarium dogmatibus tidei, quia non solum est
de fide, revelata esse vera, sed etiam esse certa
et infallibilia ; atqne hac ratione hic modus opi-
nandi seu dubitandi includit propositam infi-
delitatem per dissensum contrarinm fidei, et
ita reducitur ad primum modum infidelitatis
Cajetani ; atque idem est de suspicione, quam
secundo loco posuit Cajetanus in hac subdivi-
sione, quia, ut ex Tullio docuit divus Thomas
2. 2, quaest. 60, art. 3^ suspicio nihil aliud est
quam opinio mali ex levibus conjecturis. Unde
in prsesenti, suspicio in materia fidei erit etiam
opinio falsitatis ex levibus conjecturis; talis
ergo suspicio judicium includit fidei contra-
rium, quia sine aliquo judicio non est opinio;
ergo etiam hic dubitandi modus includit dis-
sensum contra fidem, ac proinde reduciturad
primum modum infidelitatis ab eodem auctore
positum.
9. Denique tertius modus neutralis dubita-
tionis videtur consistere in suspensione omnis
assensus vel dissensus ; nam tunc maxime
dicitur intellectus neutraliter se habere. In
hoc autem sensu coincidit hic modus cum
secundo principalis divisionis, in quo dice-
batur aliquis deficere a debita fide^ quando
neque credit neque discredit; nam hoc est
( ut dixi ) neutraliter se habere ; heec autem
dispositio preecise spectata non videtur suffi-
cere ad infidelitatem , neque ad dubitatio-
nem, quia potest quis suspendere actum circa
illam materiam. Quapropter, nisi quis absti-
neat ab hujusmodi actu ex aliqua cogitatione
incertitudinis vel dubitationis, nou videtur
illa dispositio sufficere ad propriam speciem
infidelitatis. Quod si illa suspensio ex tali co-
gitatione proveniat , jam dubitatio non ha-
betur sine aliquo actu veritati aut ccrtitudini
fidei contrario, quod sufficit ad positivam in-
fidelitatem. Unde concludo omnem propriam
infidelitatem, quoe post sufficientem fidei au-
ditum committitur , esse peccatum commis-
sionis includens virtute hoc judicium, quod
res sic proposita potest esse falsa.
10. An infidelitas privativa et contraria sint
peccata ejusdem speciei. — Ex quo tandem
breviter resolvi potcst alia dubitatio hic oc-
currens, an infidelitas his duobus modis com-
missa , scilicet , omittendo et committendo,
sit peccatum cjusdem speciei, vel diversae. Et
ratio dubitandi sumitur ex divo Thoma 1. 2,
quoest. 72, art. 6, ubi simplieiter docet omis-
sionem et commissionem esse peccata ejus-
dem specici. Nihilominus assero in hac, mate-
SECT. I!. DE INFIDELITATIS GRAVITATE.
409
ria illa peccata esse specie divcrsa, sicut sunt
in materia charitatis, non amare Deum tem-
pore debito, vel oJio habere illum, quia talia
peccata manifeste habent distinctissimas de-
ordinationes [et malitias ; ita enim est in prre-
senti : nam infidelitas , quae est per solam
omissionem', non opponitur directe formali
objecto fidei, et veritati Dei, sicut opponitur
infidelitas commissionis, quee propterea infert
injuriam longe majorem, et diversoe ratio-
nis ; ille autem locus D. Thomee habet suam
difficultatem , quoe ad hunc locum non spec-
tat, et ideo breviter dico intelligendum esse
permissive, non universaliter, id est, omissio-
nem et commissionem non inclndere semper
specificam differentiam, non quod aliquando
illam habere non possint ; nam hoc etiam su-
mitur ex eodem D. Thoma 2. 2 , qusest. 79,
art. 2 et 3.
SECTIO II.
Qnam grave sit infidelitatis peccatum.
1. Status qucpstio?ris. — Non inquirimns
an peccatum hoc eam gravitatem attingat,
quse ad peccatum mortale ex genere suo suf-
ficiat; id enim tanquam manifestum supponi-
mus, sicut proposuisse videtur Ghristus, cum
dixit : Qui non credidit, jam jndicatus est ; et
alibi : Qui non crediderit, condemnaMtur, et ex
dicendis a fortiori comprobabitur ; inquiri-
mus ergo inter peccata ex suo genere morta-
lia, quem gradum seu locum obtineat infi-
delitas quoad gravitatem suam : hoc autem
a nobis potest duobus modis tractari aut ex-
plicari, scilicet, vel absolute rem ipsam in se
spectando : vel comparate, conferendo vitium
hoc cum peccatis, aliis virtutibus oppositis.
2. Pcccatum infidelitatis est unum ex gra-
tissinvs. — Peccatum infidelitatis maximum
omnium est in nocumento quod infert. — In-
fidelitatis peccatum difficilius quam catera
curatur. — Priori modo solum dicere possu-
mus hocpeccatum ex genere suo esse unum
cx gravissimis peccatis. In hoc conveniunt
divus Thomas, et omnes, atque hoc significare
voluit Augustinus, tractatu 85 in Joann., et
libro tertio contra duas epistolas Pelagiano-
rum, capite 3, cum dixit peccatum absolnte
dictum. quasi per antonomasiam pro peccato
infidelitatis accipi, sic interpretans illud Joan.
15 : Si non venissem, etc, peccatum non ka-
herent ; et illud cap. 16: Arguet mundum de
peccato ; hic vero modus significationis per
antonomasiam non solet usurpari, nisi quan-
do res significata per nomen habet singula-
rem excellentiam, vel excessum in ea ratione
qua significatur per vocem ; imo non solet
dici nisi de eo quod est maximum in tali ge-
nere, quod aliqua ratione convenit huic pec-
cato, ut jam explicabo. Secundo declaratur
hsee gravitas a priori, quia virtus fidei, li-
cet non sit maxima, est una ex prsecipuis ;
ergo peccatum illi oppositum, ut est infideli-
tas, erit unum ex gravissimis, juxta regulam
Aristotelis, 8 Ethicor., cap. 5, probatam a D.
Thoma i. 2, quaest. 73, art. 4, in moralibus
illud esse pessimum , quod optimo contra-
riatur. Tertio, ab effectu declaratur ex nocu-
mentis quce secum affert infidelitas ; nam in
hoc excedit omnia peccata ; et ideo existimo
in hoc esse antonomasiam fundatam. Primo,
quia infidelitas radicitus evellit justitiam;
nam', cum fides sit fundamentum justitiee,
quod alia peccata non auferunt, juxta defi-
nitionem Concilii Tridentini , sess. 6, illud
destruit infidelitas expellendo fidem, ut idem
Concilium tradit ; et ita omnino privat homi-
nem justitia a fundamentis ejus. Unde fit se-
cundo quod notavit divus Thomas, 1 ad Ti-
moth. 5, ut infidelitas constituat hominem
iu eo statu, in quo nihil Deo placitum facere
possit, quia sine fide impossibile est placere
Deo, non solum quoad personam, sed etiam
quoad singulas actiones ejus, ut in superiori-
bus declaravi ; quod tanta exaggera^ione so-
let tradere Augustinus, ut docere videatur ni-
hil boni moralis posse facere infidelem, ut
maximevidere licet libro 4 contra Julianum,
cap. 3; sed id temperandum est , et nunc
sufficit quod nihil faccre potest infidelis quod
apud Deum valeat, vel ad impetrandum, vel
ad aliquo modo merendum. Unde fit tertio
ut hoc peccatum difficilius curetur quam cee-
tera ; quia csetera peccata relinquunt fidem,
per quam potest homo aliquid impetrarn,
quo tandem ad meliorem mentem redeat ;
nam, ut est vulgare apud Augustinum. epist.
1 05, et alibi : Fides impetrat quod lex- impe-
rat. Infidelitas autem cum tollat fidem, tollit
omue principium quasi intrinsecum obtinen-
di auxilium et remedium contra peccata.
Quarto denique, sicut ficles est radix csetera-
rnm virtutum, ita infidelitas infinita secum
affert vitia, proesertim contra Deum, ut irre-
ligiositatem, superstitionem, ingratitudinem,
et similia : his ergo modis potest gravitas hu-
jus peccati absolute declarari.
3. Infidelitatem odium Dei excedit in ra,-
410
DISPUT. XVI DE
tione peccati. — Infidelitas gravms peccatum
est desperatione. — Alius modus declarandi
hanc gravitatem, est per comparationem ad
alia peccata : triplex autem comparatio potest
liic fieri, scilicet, vel ad peccata contraria di-
recte charitati, vel contraria spei, vel contra-
ria virtutibus moralibus. In prima compara-
tione, dicendum est infidelitatem non esse
gravissimum peccatum, majus enim est odium
Dei. Ita docet D. Thomas 2. 2, q. 34, art. 3,
et probatur optime ex regula posita Aristo-
telis; est enim charitas optima virtus, et odium
Dei est summum peccatum illi contrarium;
ergo est majus peccatum quam iufidelitas.
Item est optima ratio D. Thomse, quia in om-
nibus peccatis mortalibus maxima gravitas
est, quam ex aversione a Deo habent, quae
aversioest virtuale quoddam odium Dei, quod
etiam in ipsa infidelitate verum habet; ergo
ipsum formaleodium Dei, quod (ut ita dicam)
est per essentiam ta!e, est sine dubio multo
grnvius peccatum. Secundam comparationem
in speciali facit D. Thomas 2. 2, qusest. 20,
art. 3, et resolvit, infidelitatem esse gravius
peceatum desperatione, et reddit optimam ra-
tionem, quia infidelitasopponitur bono divino,
ut in se est, nimirum veritati ejus, quia,
quantum in se est, facit Deum auctorem men-
dacii;atvero desperatio opponitur bono di-
vino, ut participabili a nobis, et ideo mino-
rem injuriam Deo infert, ac proinde non est
tam gravepeccatum. Quse resolutio licet vera
sit, non caret aliqua difhcultate ; quia vero
pendet ex notitia virtutis spei, et ex compa-
ratione ejus in perfectione cum virtute fidei,
illam remitto in materiam de spe x3 nam pra>
senti locodicta sutiiciunt.
4. Utrum infidelitatis peccatum s>t gravius
omnilus peccatis contra virtutes morales. —
Tertiam comparationem prgecipue facit div.
Thomas in hac materia, quajst. 10, artic. 3, et
resolutio est, infidelitatis peccatum esse gra-
vius ex suo genere cseteris peccatis oppositis
virtutibus moralibus. Probatur primo ex eo-
dem principio Aristotclis, nam fides estvirtus
excellentior omnibus moralibus; infidelitas
autem est maxime opposita huic virtuti ; ergo
superat alia peccata, quse tantum virtutibus
moraliltus oppommtur. Secuudo ex objecto,
ex quo maxime solet gravitas peccatorum ac-
cipi ; infidelitas enim cst directe contra Deum
ipsum ; virtutes autem morales directe habent
1 Videndus auctor disn. 2 de Spe, scct. 2,
num. ;i.
1NFIDELITATE.
deordinationem suam circa materiam crea-
tam : nam , licet religio aliquo modo attingat
Deum, et ideo peccata illi contraria formalem
Dei injuriam continere possint,ut blasphemia,
idololatria, et similia, nihilominus non ita im-
mediate et directe attingunt Deum ipsum, et
in propriis ejus bonis internis illum offendunt,
sicut peccatum infidelitatis. Tertio argumen-
tatur D. Thomas, quia vitia moralia proxime
versantur circa objecta creata, et ita solum
virtute et implicite avertunt hominem a Deo,
et tantum secundum affectum; infidelitas au-
tcm de se directe avertit hominem a Deo,
etiam quoad intellectum, quia veram Dei co-
gniticnem aufert, vel per se ipsam, quatenus
infidelitas est, ut Cajetanus exponit, nam licet
in infideli possit manere aliqua cognitio Dei,
non tamen manet ineo quatenus infidelis est;
vel certe infidelitas etiam aufert omnem co-
gnitionem Dei supernaturalem , et quae ad
salutem possit conducere : ac denique licet in
infideli possit aliqua ex parte manere veritas
circa coguitionem Dei, nihilominus tota co-
gnitio, quam de Deo habet, et quasi componit
ex variis jndiciis, seu propositiouibus quas de
Deo format, non habet absolute veram cogni-
tionem de Deo, quia nullus est Deus, qualis
ab ipso concipitur, et quasi componitur, quod
est gravissimum hominis nocumentum.
5. Objectio prima. — Objectio secunda. —
Contra dictam vero resolutionem objici po-
test primo, quia ex illa sequitur omne pecca-
tum contra fidem esse, secundum suam spe-
ciem, gravius quocumque peccato contra vir-
tutem minus nobilem, quod videtur ineredi-
bile; nam peecatum. culpabilis ignorantise
fidei, quod etiam in homine fideli inveniri
potest, est peccatum contra fidem , et tamen
non est gravius quam homicidium, vel quam
peccatum contra naturam, ut videtur per se
notum. Ex quo enervatur fundamentum po-
situm, quod, scilicet, vitium oppositum nobi-
liori virtuti sit gravius, quod aliis etiam
exemplis osteuditur falsum ; nam ebi ietas
gravius peccatum est quam mendacium, et
tamen veritas nobilior virtus est quam tem-
perantia; item timiditas est levius peccatum
quam intemperantia, ut D. Thomas tradit 2.
2, q. 142, art. 3; et tamen fortiiudo, cui ti-
miditas opponitur, est nobilior virtus quam
temperantia. Ac denique fornicatio est majus
peccatum qnam furtum, testc D. Thoma 2. 2,
q. 154, art. 3, ettamen justitia, cui opponitur
furtum, est major virtus quam castitas. Se-
cundo objicitur, quia fideles in peceatis mor-
SECT. II. DE INFIDELITATIS GRAVITATE.
U 1
tui gravius puuiuntur quam infideles ; ergo
signuin est peccata mortalia posse esse gra-
viora infidelitate. Antecedens traditur ex-
presse ab Urbano Papa, et habetur in c. Sci-
mus, 12, queest. 1. Gonsequentiam probat Au-
gustinus, -4 de Baptismo, c. 20 ; imo in cap. 5,
sentit avaritiam ex certa scientia in liomine
fideli esse gravius peccatum infidelitate sal-
tem ex ignorantia. Similia sumuntur ex Chry-
sostomo, hom. 30, et similiter in id Matth. 48 :
Sit tibi tanquam etlinicus et publicojius ; et
D. Thoma, 1 ad Tiinoth. 5, lectione 1.
6. Tripliciter comparatur inftdelitas cum
aliis peccatis virtutibtis mcralibus oppositis in
gramtate. — Quid de simili comparatione inter
individua. — Circa priinam partem, adverten-
dum est hnjusinodi comparationem tribus mo-
dis posse intelligi, scilicet, vel ex genere, vel
in omni speeie, vel etiam in omni individuo.
Ex genere vocatur peccatum gravius, quando
maxima species illius gcneris superat gravis-
simam alterius, etiamsi non singulee species
unius generis comparatee ad singulas alterius
sint illis graviores. In specie vero dicitur pec-
catum esse gravius, quaudo comparatum ad
aliam speciem, illam excedit, et idem est de
excessu in individno cum proprietate. Aliqui
ergo in eo rigore intelligunt illud principium,
quod peccatum, nobiliori virtuti contrarium,
sit majus, ut verum sit non solum ex genere,
sed etiam in omni specie, imo et in omni sin-
gulari individuo peccato contrario nobiliori
virtuti; quod de individuis sentit Durandus,
in 4, dist. 22, q. 1, num. 8; et tam de specie
quam de iudividuo, Vasquez 1. 2, q. 73, art.
3 et 4. Contraria vero sententia est oommunis
Theologorum, quam ego indubitanter sequor;
nam quoad species videtur sufficienter probari
prima ohjeetione facta; et in naturalibus spe-
ciebus existimo sub nobiliori genere posse esse
speciem aliquam miuus nobilem, quam sit sub
genere minus perfecto; et in virtutibus, cum
una virtus possit habere actus specie distinc-
tos, u t nunc suppono, fieri potest ut perfectis-
simus actus inferioris virtutis excedat actum
infimum virtutis nobilioris. Unde, cum pec-
catum oppositum virtuti non semper oppona-
tur toti virtuti, sed alicui actui ejus, inde fieri
potest ut peceatum contra inferiorem virtutem
sit majus in specie, quam aliud contrarium
superiori virtuti; et ita credo heeresim esse
majus peccatum quam odium proximi, etiam-
si opponatur charitati. De individuo autem,
licet verum sit, speculative et quasi physice
loquendo, omne peccatum gravioris speciei,
etiam in individno esse essentialiter gravius,
nihilominus moraliter loqueudo, et in ordine
ad offensionem Dei, simpliciter gravius esse
potest in individuo, etiamsi sit in inferiori
specie; cujus signum est, quia gravius punitur
in inferno, et consequenter in judicio divi-
no, in quo tantum quis punitur quantum de-
liquit. Item est optimum signum, quod pecca-
tum gravioris speciei in individuo potest esse
veniale , et in minori specie esse mortale ;
nam, licet ditferentia mortalis et venialis pec-
cati sumatur ex aversione a Deo, nihilominus
supponit diversitatem in gravitate conversio-
nis, prout in re ipsa et individuo committitur.
7. Fit satis prim.te objectioni in num. 5. —
Ad primam ergo objectionem, respondeo pec-
catum infidelitatis dici gravius comparatione
viliorum moralium ex genere suo; hanc enim
particulam semper addidit D. Thomas, quee
in sensu preedieto intelligenda est, sicut com-
muniter intelligitur. Unde optime fit, maxi-
mum pecoatum in specie infidelitatis, quod
cst infidelitas commissionis (ut supra illam
explicavi), et preesertim heeresis, ut infra di-
cam, boc, inquam, peccatum esse gravius
omnibus speciebus vitiorum moralium ; nilii-
lominus tamen recte fieri potest ut infidelitas
minus gravis, scilicet ignorantiee et omissio-
nis, excedatur ab aliquo vitio morali, sumpto
etiam in specie; et similiter fieri potest ut iu
individuo aliquod vitium morale sit gravius
infidelitate, etiam in specie graviori, et ita sa-
tisfactum est ad csetera exempla, quee in illa
objectione afferebantur.
8. Satisfit secundce ibidem. — Circa alteram
vero objectionem , advertendum est ex D.
Thoma, dicta quaest. 10, art. 3, ad argumeu-
ta, et in lect. 1, in cap. 5, 1 Canonicae Joan-
nis, inter fidelem et infidelem tripiicem posse
fieri comparationem : una est simpliciter in
statu secundum ordinem ad salutem eeternam.
Secunda est in iufidelitate, comparata ad alias
speciespeccatorumcontra mores. Tertia est, in
eadem specie peccati moralis ab infideli et fideli
commissi. In prima comparatione, sine dubio
sunt deteriores infideles, tum ob gravitatem
peccati, tum maxime propter specialia nocu-
menta quee secum affert, et supra notata sunt,
preesertim quia infidelitatis status caret omni
principio intrinseco piee operationis, et consti-
tuit hominem in summo periculo et damna-
tionis, et quorumcumque peccatorum. In se -
cunda comparatione excedit quidem infidelitas
ex generesuo, utdixi; nihilominus tamen po-
test ssepe fideiis esse pejor simpliciter et majo-
4,12 DISPUT. XVI. DE
ris demeriti apud Deum qnam infidelis, tum
ob multitudinem peccatorum, tum ob gravita-
tem eorum in individuo. Et hoc expresse in-
tendunt Patres citati, qui praecipue tertiam fa-
eiunt comparationern,, et in ea dicunt, rcgula-
riter et moraliter loquendo, gravius peccare
Rdelem, tum propter modum peccandi cum
majori cognitione, ac subinde majori cum vo-
luntate, ut sumitur ex 2 Petri 2 ; tum ctiam
propter majus scandalum, et quamdam fidei
injuriam, et alias circumstantias qua3 facile
considerari possunt; et ita illi objectioni satis-
factum est.
SECTIO III.
Utrum infidelitas sit in intellectu vel voluntate.
\ . Resolutio. — Falsitas infidelitatis est sub-
jective inintellectu. — Malitiainvoluntate. —
Hanc qusestionem proponit D. Thomas, d. q.
40, art. 2, et in Summa respondet peccatum
infidelitatis esse in voluntate, tanquam in ge-
ncrali principio peccatorum; esse autem in
intellectu ratione suse speciei, tanquam in pro-
prio principio. Ut autem hrec resolutio intelli-
gatur et explicetur amplius, explicandum est
in infidelitate dno posse distingui : unum est
falsitas, vel (ut ita dicam) caecitas mentis ; al-
terum moralis malitia, et aversio quae consti-
tuit infidelitatem in ratione peccati, juxta qua3
duo alia etiam duo certa sunt. Primum est,
falsitatem et ignorantiam infidelitatis esse sub-
jective in intellectu, vel in actu ejus. Hoc ma-
nifestum est, quia contraria seu opposita ver-
santur circa idem subjectum; fides autem, cui
opponitur infidelitas, est in intellectu ; ergo
in eodem est infidelitas. Item solus intellectus
versatnr circa verum, ut verum est, et solus
etiam est capax luminis, seu visionis intellec-
tualis; ergo solus est capax erroris, falsitatis,
aut mentis csecitatis. Secundo, est certum in-
fidelitatem quoad malitiam, ac proinde in ra-
tione pec^ati, esseinvoluntate. Probatur, quia
sine voluntatc non poccatur; nam, ut dixit
Augustinus, \ Retract., cap. 9: Voluntate pec-
catar aut recte vivitur. Item quia contrario-
rum, ut dixi, eadem estratio ; fides autem, ut
est actus humanus, est in voluntate, ut supra
dictum cst ; ergo et infidelitas; denique quia
infidelitas potest exousari a peccato, etsi ha-
beat defectum in intelloctu, juxta illud : Si
non venissem, et locvAus eis fuisscm, peccatum
non haberent ;ergotale peccatum per volunta-
tem committitur, juxta illud loannis 3: Di-
INFIDELITATE.
lexerunt homines magis tenebras quam luccm.
2. Primum dubium : utrum infidelitatis ma-
litia sit etiam in intellectu. — Pro resolutione
notandum primo. — Exhis autem duo alia du-
bia oriuntur. Primum est, an malitia infideli-
tatis, atque adeo infidelitas, ut peccatum est,
sit etiam in intellectu. Quod dubium tractavit
in dicto artic. 2 Aragon., et constanter defen-
dit malitiam infidelitatis essein ipso intellec-
tu, imo in illo esse primario, et ab illo deri-
vari in vohmtalem, etexplicat se loqni de ma-
iitia non tantum objecti, sed etiam actus mo-
ralis, ut talis est. Fundamentum est, quia,
licet actus intellectus habeat a vohmtate quod
voluntarius sit et liber, non tamen habet ab
illa quod sit malus; nam voluntas discredeudi
mala est, quia ipsum discredere malum cst,
et contra rationem, et contra Deum ; ergo ma-
litia prius est in intellectu ipso, et inde ad vo-
luntatem derivatur. Nihilominus contrariam
sententiam veram censeo ; pendet vero hasc
qua^stio ex alia generali, quaj tractatur in 1 . 2,
q. 20, a. 1 , 2 et 3., an malitia moralis sit for-
maliter et intrinsece in solo actu vohmtatis,
an etiam in exteriori actu ab illa imperato ; et
ideo brevissime illam expediam. Et imprimis
adverto quod, licet infidelitas dividi soleat in
externam et internam, et externa proprie dic-
ta, et secundum communem usum, sit illa
quas per ahqua signa sensibilia manifestatur,
interna vero, qua3 omnino in animo latet, ut
latius dicemus tractando de ha^resi, nihilomi-
nus in ipsa interna infidelitate duo distinguen-
da sunt , scilicet, id qnod pertinet ad volunta-
tem, et quod ad intellectum spectat ; nam hrec
duo inter se comparando, actus intellectus est
tauquam actus extcrnus, quia, sicuthomici-
dium, verfu gratia, ut per manum consumma-
tur, estactus imperatus a voluntate, et solum
est voluntariusper denominationem abilla, ita
actus intellectus, quo aliquis fit infidelis, est
imperatus a voluntate, et voluntarius ac liber
solum per denominationem ab actu voluntatis ;
quia, utsuppono, intellectus non est formali-
ter liber, sed sola voluntas ; igitur sub ratione
actus humani infidelitas intellectus est quasi
actus cxternus in peccato infidclitatis; inter-
nus autem actus ejus est in voluntatc.
3. Notandum secundo. — Unde ulterius con-
siderandurn est actum intellectus (sub quo ca-
rentiam actus semper comprehondo) duobus
modis spectari posse, scilicet, ut objectum ac-
tus voluntatis, et utaetuselieitus abintellectu,
et a voluntale imperatus, a qua habet quod ac-
tusliber morulisscu humanus sit, et sub utra-
SECT. III. AN INFIDELITAS SIT IN
que ratione potest actus intellectushabere boni-
tatem, vel malitiam ; nam actus fidei, verbi
gratia, priusquam ametur, estbonum objectum
boneste amabile a voluntate, et idem actus,
prout in re fit ex imperio voluntatis, est actus
moralis bonestus ; et e contrario, actus heere-
sis de se est pravum objectum, et prout exer-
cetur voluntarie, est pravus actus moralis.
A. Resolutio : malitia objectiva infidelitatis
est in intellectu ; moralis in sola voluntate for-
maliter residet. — Prima pars probatur: — Di-
cendum ergo est infidelitatem, prout est in
intellectu, de se et non ab actu voluntatis ha*
bere objectivam malitiam; prout vero est mo-
ralis actus, non habere aham malitiam, nisi
quam participat deuominative a voluntate,
atque ita, simpliciter loquendo, malitiam mo-
ralem, quse moraliter constituit iufidelitatem,
in ratione peccati intrinsece esse tantum in
voluntate, in intellectu vero per solam deno-
minationem ab actu voluntatis. Primam par-
tem probat ratio contrarise sententiee, quia
actus fidei contrarius de se habet malitiam
objectivam, ut explicavi, et optime intelligi-
tur per illam causalem propositionem : Quia
dissentire a fide malum est, ideo velle dissen-
tire est malum, et non e contrario. Denique
hsec malitia sumitur ex eo quod talis actus
iutellectus est dissentaneus reetse rationi, vel
divinse legi, vel naturae rationali: hanc vero
disconveuientiam non habet a voluntate, sed
ex se et natura sua, sicut videre esfc m aliis
actibus externis, preesertim intrinsece malis,
ut in fornicatione, verbi gratia, quse mala est,
quia dissoua rationali naturse ; imo et in for-
mis naturalibus idem cum proportione inve-
nitur; nam calor, verbi gratia, malum est
aquse, quia est disconveniens illi ex natura
sua, et sic de aliis.
5. Probatur pars secunda. — Altera vero
pars probatur, quia actus infidelitatis, prout
ab homine exercetur, tantum est unus actus
moralis simul cum actu voluntatis ; sed ille
actus habet totum esse morale a voluntate, a
qua habet libertatem ; ergo habet ab eadem
moralem malitiam actionis, ut actio est, atque
ita tota illa malitia formaliter est in volun-
tate. Secundo declaratur amplius, quia in illo
actu, ut composito ex actu voluntatis et intel-
lectus, tantum est una malitia ; ergo vel est
intrinsece in actu voluntatis, in intellectu au-
tem extrinsece, vel e contra ; sed hoc poste-
rius non potest dici; ergo primum. Antece-
dens probo ex alio principio morali, quod
actus externus non addit malitiam vel deme-
INTELLECTU, AN IN VOLUNTaTE. il3
ritum actui interno; non enim minus peccat
qui vult occidere, et illud non facit quia non
potest, quam qui occidit, juxta D. Thomam
1. 2, qusest. 20, art. 3; ergo signum est
unam esse malitiam in toto illo actu homicidii
voluntarii, cum tota indivisibiliter maneat in
voluntate occidendi ; idem ergo est in peccato
hseresis, vel cujuscumque infidelitatis. Et ex
eodem principio atque eodem exemplo pro-
bata manet altera pars antccedentis, seu mi-
noris, quia illa unica malitia tota potest ma-
nere in solo actu vohmtatis , et non potest
manere in solo actu intellectus, vel cum pro-
portione in alio externo; ergo signum est esse
intrinsece in actu voluntatis. Et ratio a priori
est, quia sola voluntas tendit in objectum bo-
num, ut bonum est; et ideo in illa est tota
formalis malitia, quod ex prsesenti etiam pa-
tet a contrario ; nam in actu credendi veritas
quidem est in intellectu, formalis autem bo-
nitas moralis est in vohmtate ; et ideo fides
prout est in intellectu est virtus intellectua-
lis, non moralis, nisi per denominationem a
voluntate; ita ergo est cum proportione in
infidelitate.
6. Secundum dubium : utrum hifidelitatis
peccatum possit committi sola toluntate. — Hinc
vero nascitur aliud dubium, an hoc peccatum
infidelitatis possit interdum committi sola vo-
luntate, ita ut in intellectu nullo modo con-
summetur, aut existat; quod dubium attigit
Gregor. de Valentia. in suo tertio tomo, dis-
put. I, quaest. 10, proposilione prima, dubio
3, et sentit posse in aliquibus casibus ita acci-
dere. Et probat primo a simili ex aliis peccatis,
quse extra voluntatem consummatur et in-
terdum sola voluntate committuntnr, etiam
cum plena malitia, ut constat in proposito
mentiendi; ergo idem poterit contingere in
infidelitate, quandoquidem actus intellectus
est quasi externus respectu propositi volunta-
tis, ut declaravi. Seeundo,, affert casus in qui-
bus ita peccari potcst per infklelitatem. Unus
est, si quis credens habeat propositum, si con-
trarium melius probetur illud credendi. Item
si quis, demonstratione convictus, credat ani-
mam esse immortalem, habeat autem propo-
situm conditionatum, quod non crederet nisi
demonstraretur : nam in utroque casu ille est
infidelis quoad voluntatem, et nondum quoad
intellectum, quia adhuc crcdit. Tertium casum
adjungit de illo qui proposita fide vult non
credere, nec discredere; nam ille jam est infi-
delis vohmtate, nondum autem intellectu, quia
per intellectum nondum fidei resistit.
Ui DISPUT. XVI. DE
7. Vera resotvtio. — Infiidelitas aclualis nun-
quam est in sola voluntate. — Mihi autem dis-
tingueudum occurrit iuter peccatum infideli-
tatis actuale, id est, quod actuali usu libertatis
committitur, actu considerando, et volendo,
et habituali, id est, de culpa, seu macula inii-
delitatis, quee manet cessante actu; de priori
enim dico nunquam esse in voluntate, quin
aliquo modo transeat ad intellectum, et in illo
quasi consnmmetur. Probatur primo , quia
peccatum infidelitatis tale est, ut fidem exclu-
dat, sicut supra illud descripsi : ergo si est ac-
tuale peccatum infidelitatis in voluntate, de se
excludit fidem ab intellectu ; ergo necessario
llia infidelitas, quse actualiter voluntaria est,
in intellectu invenitur; ergo a voluntate infi-
deli nunquam separatur infidelitas intellectus.
Secundo, est optima ratio, et differentia inter
peccatum iiifidelitatis, quatenus extra volun-
tatem in intellectu consummatur , et alia
peccata extenora, quee per corporis mem-
bra executioni mandautur ; nam heec pos-
teriora peccata non semper sunt in homi-
nis potestate quoad executionem externam,
vel non semper imperantur , etsi desideren-
tur, propter varias occasiones ; at vero iu-
tellectus in credendo , vel non credendo seu
discredendo, ad nutum obedit voluntati; et
si voluntas est efiicax, non potest non sequi in
intellectu, [quod ipsa vult; ergo si voluntas
actu peccat volendo infidelitatem, non potest
non esse infidelitas in intellectu. Tertio, id
confirmari potest ex iisdem exemplis, quee in
contranum afferebantur ; nam qui ita credit,
vel potius assentitur animam esse immorta-
lem, quia per demonstrationem convincitur,
habens voluntatem sine demonstratione non
credendi, ille revera caret in intellectu vera
fide illius veritatis ; imo habet errorem, exis-
timans non esse credendum, nisi quod de-
monstratur, nam sine hac existimatione tale
propositum non haberet : hoc autem judicium
heereticum est. Similiter, qui paratus est ad
dissentiendum rebus fidei propter aliquas ra-
tiones, si afferantur, eo ipso non credit ut fi-
delis, seu certitudine fidei; et ideo etiam in
intellectu infidelitatem habet vei omissivam,
quia non credit sicut oportet, vel commissi-
vam, quia judicat res fidei non esse infallibi-
les, nec dignas tanta certitudine. Denique, de
illo qui vult suspendere assensum et dissen-
sum, jam supra dixi, si id faciat, solum quia
non vult exercere actum eo tempore quo non
tenetur, non solum non committere peccatum
infidelitatis, vcrum etiam simplieiter non pec-
DsTIDELITaTE,
care; quod si id velit eo tempore pro qno te-
netur exercere actum fidei, peccabit quidem
non infidelitate, sed sola omissione exercitii
actus fidei, et tunc etiam dla omissio in intel-
lectu erit : si vero id faciat ex dubitaiione fi-
dei, necessario illud dubium in intellectu exis-
tit ; nunquam ergo volnntas actu peccat pro-
posito infideli, quin infidelitas ipsa in intel-
lectu existat. Et heec quidem de infidelitate
simpliciter iutelligenda sunt; nam imperfec-
tius quoddam infidelitatis genus posse in sola
voluntate reperiri, infra dicemus, disput. 19,
sect. 4, in fine.
8. Infidelitas halitualis in voluntate stare
potest cum actuali fide intellectus. — Altera
pars de habituali culpa infidelitatls breviter
declaratur et probatur, quia peccatum infide-
iitatis semel commissum, postea non tollitur
sola fide, sed necessaria est poeniteutia cum
dilectione, vcl sacramento ; unde fieri potest
ut qui per heeresim peccavit, retractet erro-
rem, et ita tam voluntate quam intellectu ad
fidem redeat , et sufficientem pcenitentiam
prioris pecrati non concipiat; tunc ergo in in-
teilectu infidelitatemnon habebit, imo polerit
habitum fidei infusse recuperare, et nihilomi-
nus in eademhabitualiculpa infidelitatis com-
missee permanebit ; sic ergo sine infidelitate in
intellectu potest illa quasi habitualis aversio
in voluntate durare; quia revera illa duo inter
se formaliter non opponuntur; neque in hoc
alia difficultas occurrit.
SEGTIO IV.
TJtrum infidelitas recte dividatur in paganis-
mum, judaismum et Jiceresim.
\ . Ratio dulitandi pro parte negatka. —
Divisio heec utilis nobis futura est ad doctri-
nam spectantem ad varios infideles distincte
tradendam, et ideo illam hocloco preemittimus,
duoque preecipue circa illam explicanda sunt,
videlicet, quomodo membra distinguantur, et
quomodo sufiicienter exhauriant divisum;
utrumque enim obscurum est, etratio difficul-
tatis est, quia in his tribus infidelitatibus duo
inveniuntur, scilicet, varii errores positivi, ut
sic dicam, seu opiniones falsee, in quibus ver-
santur; et renitentia contrafidem divinam, seu
contemptus, vei abnegatio illius; etjuxta heec
duo potest dari divisio; neutro autem modo
videtur esse posse conveniens aut sufficiens ;
ergo. Probatur prima pars minoris de distinc-
SECT. IV. AN tNFIDELtTAS RECTE
tione errorum. Primo, quia illa distinctio est
valcle materialis in ordine ad infidelitatem ;
nam, licet illi errores possint distingui vel
materialiter ex rebus opinatis, vel formaliter
in ratione fidei humanee, si ex diverso huma-
no motivo fiat, nihilominns tota illa diversitas
est materialis, et physica, non formalis et
morahs in ratione infidelitatis, ut constat in
diversis heeresibus circa Trinitatem , verbi
gratia, vel Incarnationem ; nam peccata sunt
ejusdem speciei in iisdem materiis, Unde
etiam fit ut in illo sensu non possit divisio
esse doctrinalis et sufficiens , quia errores
contra fidem possunt in infinitum multipli-
cari, ut cum Augustino, lib. de Heeresib., in
fme, dixit D. ThomaSj d. q. 10, art. 5.
2. Evasio. — Excluditur. — Qaod si quis
dicat, lieet hoc sit vernm de erroribus in spe-
cie, posse tamen ad queedam genoralia capita
reduci, etiam hoc modo non sufficienter viden-
tur illa tria capita numerari ; quia preeter illa
est atheismus, qui maxima infidelitas est; item
erit aliquando Antichristianismus ab Antichris-
to, qui nonsolumchristiauamfidem,sedetiam
paganam persequetur sectam, et legem Ju-
deeorum non servabit; erit ergo aliud infi-
delitatis genus : imo addi potest pura queedam
infidelitas, quee philosophica dici potest, ut
erit in illo qui nec Paganus, nec Judeeus, nec
Ghristianus esse velit, sed tantum unum Deum
ratione cognitum colat. Altera vero pars mi-
noris de distinctione formali patet, quia non
invenitur inter illa membra, ut postea videbi-
mus.
3. Prima asserlio : paganismus, judaismus
et liwresis apposite dhidunt infidelitatem. —
Nihilominus dicendum est partitionem esse
optimam et necessariam. Ita tradit D. Tho-
mas, dicto articulo quinto, et communiter
Theologi; habetque divisio fundamentum in
Scriptura: nam Paulus, 1 adCorinth. \, illa
membra distinguit, dum de Ghristi passione
dicit esse, Judcsis scandahcm, et gentibus stul-
titiam, et prius heereses posuerat , et aliis
locis frequenter illa tria ut distincta ponun-
tur: habet etiam fundamentum in usu Eccle-
siee, nam in die Parasceves, volens pro infide-
libus orare, distincte orat pro heereticis, pa-
ganis et Judeeis ; et in Concilio Ephesino, to-
mo primo, capite sexto, quod continet librnm
secundum D. Cyrilli Alexandrini de Fide, ad
reginas, in ultima ejus sessione, tres illee in-
fidelitates numerantur. Damasus etiam Papa,
in Professione fidei ad Paulinum Thessaloni-
censem, dixit heereticos male sentientes de
DIYIDATUR IN PAGANISMUM, ETC. 41 o
Filio aut Spiritu Sancto cum paganis et Ju-
deeis sentire, ubi aperte ponit illa tria mem-
bra ; et fere eadem 'dislinguit Augustinus in
oratione quam scripsit contra Judeeos, paga-
nos et Arianos; et in Patnbus sunt varia
opuscula distincte edita contra has infidelita-
tes. Preeterea divisio heecvirtute contineturin
jure civili et canonico; nam in Codice, libro
primo, titulo octavo, duodecimo, et sequenti-
bus, distincte ti aduntur Ipges ad hcec tria ge-
nera infidelium pertinentes, et idem observa-
runt leges Hispaniee in parte septima, titulo
24 et sequentibus; solum differunt, quia loco
paganorum Mauros proponunt, qui sub paga-
nis continentur, et idem fere observant jura
canonica,libr. 5 Decret., et Clement. titnlis de
Hcereticis et Sarracenis.
4. Prcedictce divisionis rationes varice vnora-
les. — Ratio alia theologica. — Ex quibus im-
pnmis facio conjecturam,* divisionem hanc
in principio datam esse doctrinali modo (ut
sic dicam), vel etiam juridico, propter com-
moditatem ferendi leges pertinentes vel ad
poenas infidelium, vel ad eorum distinctio-
nem, quatenus subditi erant principibus cbri-
stianis; vel ad dirigendos ipsos fideles circa
communicationem cum infUelibus, ut postea
videbimus. Similiter daripotuit propter com-
moditatem doctrinee vel moralis, quee ^circa
homines infideles magnam habet diversita-
tem ; vel dogmaticee, quia ex aliis priucipiis
agendum est contra heereticos, et ex aliis con-
tra Judeeos, ex aliis denique contra paganos.
Propter has ergo rationes utilis est heec divi-
sio et accommodata. Postea vero Theologi ra-
tionem magis propriam hujus divisionis tra-
dere conati sunt, et preecipua est illa D. Tho-
mee, dicto articulo quinto; quia infidelilas esse
potest vel contra fidem jam susceptam in ipsa
manifestatione veritatis, vel contra fidem
susceptam minus perfecte, et in figura, vel
contra fidem nullo modo receptam. Primo
modo constituitur heeresis; nam heeretici
admittunt Evangelium, et Christi et Apostolo-
rum doctrinam, in qua est manifestatio veri-
tatis, et nihilominus ab illa recedunt; nam,
ut de illis dixit 1 Joan. 2 : Ex nolis prodie-
runt, sed non erant ex nolis ; illorum ergo in-
fidelitas est heeresis ; in secundo ordine cons-
tituitur infidelitas Judeeorum, nam illi admit-
tunt doctrinam et legem Moysis, et promissio-
nes Christi seu Messiee repreesentari in sacri-
ficiis et figuris veteris Testamenti, et ideo di-
cuntur recepisse fidem in figura ; tamen quia
resistunt manifestationi veritatis, speciali mo-
4i()
DlSPUT. XYt. DE iNFiDELITATE.
do infideles suut; pagani autein nullam li-
dem, nullam Scripturam, nnllamque diviuam
revelationem recipiunt, et ideo contradicunt
fidei nullo modo receptee; hac ergo ratione
ilii tres modi infidehtatis distinguuntur.
5. Modus unus explicandi hanc rationem
Theologicam. — Impugnatur priono. — Opor-
tet tamen circa hanc rationem advertere duo-
bus modis accipi posse quod dicitur, infideli-
tatem opponi fidei receptce hoc vel illo modo,
vel nullo modo receptee, scilicet, velsubjecti-
ve, vel objective, ut ita rem breviter compre-
hendam. Sabjective appello, si quis existimet
ad heeresim, verbi gratia, necessarium esse ut
aliquis prius in se receperit fidem infusam su-
pernaturalem et Christianam, et postea illam
a se abjiciat iilam negando, ut sic heereticus
constituatur; et simili modo judaismus snppo-
nat fidem prius receptam, saltem in figura, et
postea negatam; paganismus nutem nullam
fidem receptam et negatam supponat. Et huuc
sensum indicant aliqui Thornistee, quossstatim
referam. Dico tamen esse sensum plane falsum.
Primo., qnia potest esse heeresis etiam in illo
qui nunquam vere credidit, ut in filiis hee^
reticorum qui ab infantia in heeresi educan-
tur, qui nunquam credunt fide infusa, et licet
aliquo tempore excusari possint a peccato
per ignorantiam invineibilem, tamen, quan-
do postea sufficienter instruuutur, et iu suis
erroribus permanent, veiam heeresim commit-
tunt.
6. Evasio excluditur. — Impugnatur secun-
do. — Alter modus explicandi recipitur . — Di-
ces: ilii saltem habuerunt fidem quoad habi-
tum infusum per baptismum ; sed hoc parum
refert, quia illud fortasse conferre potest ad
circumstantiam apostasiee, de quo in sectione
sequenti ; ad modum autem infidelitatis pa-
rum conducit, cum ex iilo capite per se non
varietur modus recedendi a fide; praesertim
quia contingere potest ut etiam talis sit hseresis,
ul in substantia baptismi errorem committat,
et tunc neque habitus infusus in tali ha^retico
pra^cedit ; et preeterea etiam a fide catholica
aliquando professa trausire quis potest ad ju-
daismum etadpaganismum; unde, etiam illse
iniidelitates esse possunt per desertionem fi-
dei receptee subjectivc, in persona secundum
manifeslationem veritatis aliquando credente:
ergo non possunt in illo sensu distiugui istee
infidelitates. Secundo, simile argumentum
fieri potest de Judaismo. Nam omnes Judeei
non baptizati non habcnt fidem infusam, ne-
que illaiu unquam habuerunt, etiam circa il-
lam partem legis veteris quam retinent, sed
per quamdam fidem et traditionem huma-
nam illam retinent ex parte, et in pluribus
errant; ergo in illis etiam non datur infide-
litas contra fidem dicto modo in ipsis rece-
ptam. Superest ergo alius sensus verus, quem
objectivum appellavimus ; quia ex parte ob-
jectf, et revelationis divinae susceptee aliquo
modo, saltem per fidem humauam, illa di-
versitas iuvenitur ; nam hseretiei rccipiunt re-
velatiouem fidei prout nobis propositam per
Christum et Apostolos; recipiunt, inquam, ad-
mittendo Scripturas novi et veteris Testamen-
ti, et Christum, ut Messiam promissum, jam
nobis datum ; et ideo proprie hairetici sunt, ut
dixit Augustinus, qui sub nomine christiano a
vera fide Christi recedunt; Judeei autem ad-
mittunt Scripturas vetcris Testamenti, et pro-
missiones Messiee, et ideo dicuntur admittere
Christum in figuris et promissione^ negant
autem in veritate exliibitum, et consequenter
Scripturas novi Testamenti non admittunt, et
hoc modo habent specialem modum infidelita-
tis; Pagani vero nullo modo admittunt Chris-
tum, vei ullas Scripturas divinas. Et ita ratio
est optima, et sufficienter declarat distinctio-
nem illorum trium membrorum.
7. Qaomodo inter se distinguantur paganis-
mus, judaismus et /wresis. — Esse tres species
essentialiter dutinctas affirmat Cajetanus. —
Fundamentum. — Confirmatur. — Ex dic-
tis, facile explicaripossuntduo puncta in prin-
cipio proposita. Primum erat, quomodo heec
membra inter se distiuguantur ; in quo Caje-
tanus 2. % q. 10, art. 5, sentit has tresinfide-
litates proprie et in rigore esse specie distinc-
tas, quod ibi Banhes et Aragon. sequuntur,
et ita D. Thomam exponunt. Ratio est, quia
distincta vitia possunt eidem virtuti opponi, si
diverso modo ejus houestatem destruant, ut
si unum per excessum_, et aliud per defectum
virtuti contrarientur ; sed illee tres infidelitates
corrumpunt fidem diversis modis, ut explica-
tum est : ergo differunt inter se specie. Et con-
firmatur, quia deficere a fide semel suscepta,
et inbaptismo professa,, habet specialem mali-
tiam et deformitatem., quam non habet paga-
nus qui fidem non suscipit; sicut deficcre in
castitate vel paupertate promissa specialem
deformilatem liabet; quee non invenilur in co
qui non promisit.
8. Secunda assertio: rigorosa? species non
sunt nec essenlialiter dlstinguuntur. — Proba-
tur primo. — Satisfit fundamento in num. 7.
— Nihilominus dico illas tres infidelitates non
SECT. IV. AN INFIDELITAS RECTE
esse proprias et rigorosas species, sed lato mo-
do ita vocari propter accidentalem diversita-
tem, et quia quasi diversos status constituunt,
de quibus, ut supra dicebam, doctrina moralis
diversa est. Ita sentit Valentia, citato loco, et
est sententia communis recepta inter moder-
nos Tbeologos. Et probatur contrario funda-
mento, quia illse tres infidelitates opponuntur
priinse veritati, et privant eadem honestate, et
in modo non babent essentialem diversitatem ;
ergo non est unde distinguantur specie. Ante-
cedens quoad priorem partem clarum est ;
quoad ultimam, probatur veluti inductione
quadam, quia illa peccata non distinguuntur
tanqnam vitium per excessum, et defectum,
quia uterque modus peccandi potest in omni-
bus illis infidelitatibus inveniri ; nam heereti-
cus deficitnon credendo quse tenetnr credere,
et excedit credendo quaj non sunt credenda,
et uterque modus facile potest in pagauo et
Judseo considerari. Deinde non possunt distin-
gui tanquam omissio et commissio fidei con-
traria, uam, licet bse duee infidelitates distin-
guantur specie, ut supra dixi, tamen illa dis-
tinctio non potest ad heec membra applicari,
quia in pagano potest uterque modus peccan-
di inveniri; nam si non babeat fidem suffi-
cienter propositam, et solum per culpabilem
ignorantiam et negligentiam erret, vel non
credat, erit infidelis omittendo; si autem post
sufficientem propositionem fidei resistit, jam
peccabit committeudo, et idem cum propor-
tione in Judaeo invenitur ; hseresis autem pro-
prie dicta semper est peccatum commissionis ;
nam requirit pertinaciam, ut infra videbimus.
Tandemetiam in bomine Cbristiano potestin-
veniri culpa contra fidem per modum omis-
sionis, ut supra dictum est; ergo non distin-
guuntur illee infidelitates, si cum proportione
comparentur, secundum illos duos modos, et,
proprie loquendo, distinguuntur prout sunt
commissiones contra fidem ; boc autern modo
non babent essentialem differentiam in resis-
tendimodofidei. Quod probatur, quiaidemcon-
temptus divinee revelationis et injuria primee
veritatis in omnibus bis infidelitatibus, si post
sufficientem propositionem doctrinee Fidei
committantur, invenitur. Nam quod una infi-
delitas istarum magis vel minus resistat Scri-
pturee aut revelationi divinee solum indicat dis-
tinctionem iri accidentali gravitate peccati,
non in specie; nam eadem fere diversitas in-
veniri potest inheereticis inter se, vel inter Ju-
deeos, et suo modo inter paganos, si majorem
Dei notitiam, vel fidei propositionem babeant,
XII.
DIVIDATUR IN PAGANIS3IUM, ETC. An
et ita responsum est ad principale fundamen-
tum contrariee sententiee.
9. Proiatur secundo eadem assertio. —
Ad confirmationem in mim. 7. — Secundo,
principaliter argumentor expendendo confir-
mationem illius opinionis ; nam in iila viden-
tur dicti auctores supponere bas infidelitates
distingui, quia opponuntur fidei receptee ex
parte subjecti, cujus contrarium nos ostendi-
mus. Unde videntur etiam supponere hee-
resim tantum esse posse in homine baptiza-
to, quia in solo illo invenitur fides professa
seu promissa (si tamen dicenda est promis-
sio, quee fit in baptismo, de quo aliquid di-
cam sectione seq.); illud autem falsum est,
nam catechumenus potest esse hsereticus, si
Christi fidem in generali admittat, et aliquam
partem ejus neget, quia ille est infidelis, et
non est Judseus nec paganus, ut constat; ergo
hseretieus. Et patet, quia sub nomine cbris-
tiano recedit afide; ergo non est de ratione
ha?resis quod sit contra fidem promissam.
Deinde etiam paganus et Judaeus potest pec-
care contra fidem promissam, ut si Christia-
nus baptizatus ad illas sectas deficiat. Respon-
det Cajetanus illum simul esse paganum ,
verbi gratia, et haereticum ; sed hoc est con-
fundere apostasiam cum hseresi, quod non
rectetit; nam apostasia potest esse cireurn-
stantia omuium infidelitatum, ut recte dixit
D. Thomas, q. 12, art. 1, ad 3, sive sit ag-
gravans in eadem specie, sive mutans spe-
ciem , de quo sect. seq. Christianus ergo
transiens ad paganismum profecto non habet
duas infidelitates, quia unum tantum assen-
surn vel dissensum babet contra fniem, et pro-
prie tantum unam injuriam primse veritati
infert; et quamvis deficiat a professione fidei,
illa non est nova infidelitas, sed apostasia,
sicut in exemplo contrarise sent-ntiee in pec-
cante contra votum castitatis non est duplex
malitia luxuriae, sed uni malitia3 contra cas-
titatem adjungitur alia contra religionem ; et
similiter furtum religiosi non est duplex in-
justitia, sed una habens adjunctam aliam ma-
litiam sacrilegii; sic ergo in praesenti malitia,
si qua est contra promissionem fidei, adjungi
quidem potest malitiaa infidelitatis iu quoli-
bet illorum membrorum ; tamen sine dubio
habet difformitatem diversae ratiouis ab ipsa
infidelitate.
10. An sit sufficiens pnedicta infidelitatis
divisio. — Dicla sufficientia declaratur primo.
— Declaratur secundo. — Secundum punc-
tum erat de sufficientia illius partitionis, qute
27
418 DlSPUT. XVI. DE
etiam sufficienter patet ex ratione distin-
guendi illa membra, prout a nobis explicata
est, quia duo tantum sunt testamenta divina-
rum Seripturarum, novum scilicet et vetus,
contra quee peccari potest, vel neutrum ad-
mittendo, et hoc pertinet ad paganismum; vel
admittendo vetus, et non novum, et hoe spec-
tatad judaismum; vel admittendo utrumque,
non tamen illis, vel juxta illa integre creden-
do, et sic eommittitur heeresis. Dices : etiam
aliqui errarunt admittendo novum, et non ve-
tus, ut Faustus, et alius, quem Augustinus ad-
versarium legis et Prophetarum appellavit; et
in universum Manicheei, contra quos omnes
Augnstinus scripsit. Respondetur ipsos fuisse
heereticos, et ut tales ab Augustino et Patri-
bus damnati, quia refutando vetus Testamen-
tum, etiam a novo recedebant , in quo illud
confirmalur et probatur, vel certe quia profi-
tentes Christum , prophetias et figuras de
Christo ncgabant. Unde modo magis generali
potest eadem sufhVientia declarari : nam om-
nes qui Christum Dominum recognoscunt ut
auctorem fidei et salutis, et ejus fidem integre
nou retinent, sunt heeretici; quivero iili non
crednnt, admittunt autem prophetias et figu-
ras de Messia promisso, sunt Judeei; reliqui
vero omnes, qui fidem Christi vel Messise nul-
lo modo admittunt, sub paganismo coutinen-
tur : praeter haec autem membra nullum exco-
gitari potest ; est ergo divisio sufficiens.
11. Declaratur tertio et generalius dictce
duisionis sufficientia. — Solum video posse du-
bitari, quia hoc modo explicata divisio solum
videtur habere locum post lucem Evangelii,
cum tamen infidelitas et heeresis semper es-
se potuerint etiam in lege veteri, vel naturce.
Propter hoc potest divisio ejusque sufEdentia
abstractiori modo declarari per ordinem ad
revelationem Dei, cui infidelitas opponitur;
aut enim aliquis nullam Dei revelatiouem sibi
propositam suscipit, et hic est paganus, et ta-
lis esse potuit a principio munch ; vel aliquis,
accepta levelatione sibi expresse proposita,
illi ex parte credit, saltem materialiter, non
tamen integram fidem adhibet quoad omnia
revelata, et iste incidit iu heeresim. Undc hoc
inodo potuit Judeeus etiam ante adventum
Christi lieri hsereticus negando aliquem arli-
culum ex his qui cadebant sub fnle explicita
illius temporis, ut, verbi gratia, articnhun lle-
surrectiouis; et hoc noinine solet in Scriptura
talis error etiam iuter Judceos appellari, et illi
ctiaui sic credentes inter heereticos ah Epi-
phanio et aliis numerantur; et cadem ralione,
INFIDEUTATE.
si Judeeus tunc totam fidem Moysis abnegaret,
et ad ritus Gentilium ex auimo transiret, in
paganismum incideret, et idem est cum pro-
portione dicendum de tempore legis naturee;
hoc ergo modo potuerunt illse duce species in-
fidelitatis esse antiquiores lege evangehca; at
vero judaismus ante adventum Christi locum
non habuit, quia nonclum manifestata verita-
te , neque impleta promissione adventus
Christi, nondum poterat speciali infidelitate
peccari contra fidem adventus ejus, admit-
tendo promissiones ejus, in quo judaismus
proprie consistit.
' 42. Opinio Banhes contraria. — Refellitur.
— Contra hanc vero partem et hunc__discur-
sum videtur sentire Banhes 2. 2, q. 10, art. 5,
et ab illo potest sumi objectio, quia Judeeus a
sua fide deiiciens in lege Moysis non resiste-
bat fidei expresse revelatse, sed tantum in fi-
gura ; ergo non incidebat in haeresim, sed in
judaismum, et ita ipse Banhes fatetur : imo
idem asserit de infideli errante in fide in lege
naturae, et de gentili, qui esset fidelis ante ad-
ventum Christi, et postea fieret infidelis, non
admittendo prtedicationem Evangelii; nam
de illo dicit infidelitatem ejus pertinere ad
judaismum , non ad paganismum, quantum
ad rem spectat, quamvis quoad nomen non
ita illi accommodatur, quod ex natione sum-
ptum est. Sed hoec sententia probari certe non
potest, nam judaismus proprie consistit in in-
fidelitate adversus Christum, qui jam venit, ex-
pectando futurum; item quia Judaai nunc non
sunt infideles propria et speciali infidelitate,
quia resistunt legi Moysis in seipsa (ut sic di-
cam), sed quia resistunt veritati revelatee,
quse in lege Moysis tigurate et prophetice
continebatur, qui modus infidclitatis non in-
veniebatur in Judaeo deficiente iu ipsamet
lege Moysis. Denique ilia sententia et ratio
ejus ex quadam aequivocatione proeedit, quam
vitare oportet. Diximus enim supra fidem im-
plicitam non inveniri nisi in aliqua explicita.
Unde tides quee erat sub lege Moysis, licet es-
set implicita, et in figura respectu mysterio-
rum legis novce, tamen erat explicita respectu
veritatum quce tunc expresse eredendce propo-
nebantur; et ideo qui tunc deficiebat in ali-
qua iiiarum veritatum, non resistebat fidei
implicitce, sed explicitee illius temporis, et ideo
in veram heeresim incidebat ; nam si quis rccte
consideret, eamdem proportionem servabat
illa intidelitas ad propositionem fidei , quee
tunc crat, quam scrvat nunc inlidclitas homi-
nis christiani sub iilo nomine deficientis a
SECT. IV. AN INFIDELITAS RECTE
fide expresse proposita in lege Evangelica.
Et eadem proportione loquendum est de si-
mili intidelitate in lege naturae, seu in homine
gentili fideli. De ultimo vero casu Gentilis
prius fidelis, et postea non admittentis Evan-
gelium, distiuguendum censeo; nam si ille
haberet fidem Christi venturi, et illam expec-
tationem ejus conservaret, merito eenseretur
incidere in judaismum ; si vero nullam fidem
de Christo haberet, neque illius fidem omnino
vellet adinittere, paganus censendus esset, et
ratio utriusque satis constat ex dictis, et ma-
gis statim explicabitur.
43. Utrum hceresis, judaismus et paganis-
wius possint in eodem homine simul inveniri,
et quce illorumsit gravior? — Opinio Caje-
tani et aliorum. — Vera resolutio. — Ex dic-
tis, aliud hic expediendum est dubium, quod
Cajetanus et alii attingunt, nimirum an istee
infidelitates possint in eodem homine simul
inveniri. Dico autem simul, nam per succes-
sionem, et transitum ab una ad aliam, nulla
potest esse dubitandi ratio, quin non solum
possit, sed etiam aliquaudo ita fiat. Quod au-
tem possint esse simul saltem duse illorum,
scilicet hseresis et judaismus, et hseresis ac
paganismus, affirmat Cajetanus et sequuntur
alii, et probat in homine Christiu.no transeunte
ad paganismum vel judaismum; non sic au-
tem sentiunt de paganismo et judaismo inter
se, quia manifestam involvit repugnantiam
et contradictionem, quod verissime dicunt.
Ego autem eamdem invenio per se loquendo
inter heeresirnet quamlibet aliarum infidehta-
tum ; quia hseresis proprie non est nisi sub
nomine Christiano, id est, in eo qui credit
Christum venisse, ut Redemptorem, quod tam
paganismo quam judaismo repuguat. Exem-
plum autem in quo contraria sententia niti-
tur, procedit ex alia falsa opinione, quod
apostasia sit species infidelitatis, quod falsum
esse slatim ostendemus. Unde respondemus
Christianum transeuntem ad paganos vel Ju-
daeos esse simul infidelem specie, et aposta-
tam, non autem proprie hasreticum. Dixi au-
tem per se has species non posse simul inve-
niri, quia per accidens et ex conscientia
erronea posset in uno casu haeresis conjungi
judaismo; ut si nunc infideiis Judseus non
solum repugnaret christianae fidei, sed etiam
inter credenda in lege veteri aliquid negaret,
et esset Judseus proptcr priorem causam, et
in conscientia heereticus propter posteriorem ;
non quidem eo modo quo nunc dicitur htere-
ticus, qui sub nomine christiano heeresim
DIYIDATLR IN PAGAMSMUM, ETC. 419
profitetur, sed eo modo quo diximus etiam
sub lege veteri potuisse per lueresim peccari;
nam ex conscientia erronea ita homo ille se
gereret.
14. Qucenam Jiarum infidelitatum sit gra-
tior. — Species infidelitatis necessario ajoe-
rienda in confessione. — Secundo, intelligitur
ex dictis, quomodo illa tria membra differant,
saltem ingravitate accidentali; quantum enim
ex div. Thom. 2. % dicta q. 9, art. 6, col-
ligitur, se habent tanquam excedens et exces-
sum ; nam intensive (ut sic dicam) haeresis est
gravior, quia committitur cum majori con-
temptu, ex genere loquendo; quia hsereticus
habet majorem cognitionem divinse fidei,
cum Christi et Apostolorum, et Ecclesiae
Christi doctrinam admittat. Unde etiam fit,
ut majorem habeat propositionem materiee
fidei, et ideo gravius peccat proprio judicio
errando circa eamdem doctrinam, juxta illud
2 Petri 2 : Melius erat illis non cognoscere
viam justitice. quam post agnitionem retror-
sum converli. Et Augustiuus, 21 de Civit.,
cap. 25 : Pejor, inquit_, est dcsertor fidei, et ex
desertore oppugnator ejus e/fectus, quam ille
qui non deseruit, qiiam nunquam tenuit ; et
Chrysostomus, homil. 50, ad Populum, id
optime explicavit dicens, qni sub nomine
christiano recedit a fide, esse pejorem Gentili :
Quia impietas Gentilium quamdam (inquit)
liaoet consecutionem ; hcec autem impietas ne-
que consequentiam habet; nimirum quia in
eadem fide quam profitetur, errat, Deum (ut
ait) confitendo, et in iis quce dicit, ilium fide
dignum non censendo. Idem docet D. Hiero-
nymus, Isaiaa 18. Et eadem ratione ac propor-
tione, judaismus est gravior paganismo, scili-
cet intensive, ut declaravi ; at vero extensive
pagani plus peccant, quiain pluribus errant, et
eadem est comparatio judaismi ad haeresim.
Unde obiter annotare oportet, quamvis istse
species in rigore non sint diversae, nihilomi-
nus declarandas esse in confessione, quando
Christianus baptizatus in aliquam illarum in-
ciderit, quia notabiliter differunt in modo et
in gravitate, et diversis remediis indigent;quin
potius etiam intra eamdem speciem heeresis,
verbi gratia, declarandi sunt errores, in quos
peccatorincidit, propter easdem rationes; quod
prudenter aunotarunt Valent., 2. 2, q. 10,
punct. 3, et q. 11, punct. \, difficult. 1;
Sanch., lib. 2 Decal., c. 7,n. 17.
15. Fit satis rationi dubitandi propositce
in n. 1 et 2. — Ultimo, ex dictis patet respon-
sio ad rationem dubitandi in principio posi-
420 DISPTJT. XVI. DE
tam ; concedimus enim partitionem non esse
omnino materialiter intelligendam, ut recte
probant quse ibi adducta sunt, et omnes Doc-
tores fatentur, neque etiam distinguuntnr
secundum rigorosam formalem rationem spe-
cificam; nihilominus tamen, ut divisio sit
sufficiens, satis est ut ad modum specierum
per qnosdam particulares modos inter se re-
pugnantes et fidei contrarios, membra distin-
guantur, ut dictum est; neque exempla ibi
adducta extra divisionem inveniuntur ; nam
quicumque vel revelationem divinam , vel
Christum Dominum non credunt, ad paganis-
mum pertinent, sive sit atlieus, sive Deum
verum per rationem aliquo modo eognoscat,
imo etiamsi nullum errorem contra ratio-
nem natnralem babere contingat, quod certe
in paganis nunquam continget : infidelitas
autem Antichristi, et sub illo facta ad judais-
mum pertinebit, ut ex alibi disputatis de An-
tichristo patet (tom. 2, in 3 part., disp. 54,
sect. 2 et £).
SECTIO V.
Utrum apostasia sit species infidelitatis vel
circumstantia ejus, et qualis.
i . Quid sit apostasia. ■ — De apostasia sepa-
ralim disputavit divus Thomas 2. 2, qusest.
42 ; quia tamen cum infidelitate in jure con-
jungitur, et easdem fere habet pcenas, ac
proiride doctrina moralis ad illas pertinens
fere eadem est, ac denique quia apostasia cir-
cumstantia estinfidelitatrs valde illi conjuncta,
ideo propter brevitatem et claritatem, com-
modius visum estillam huic adjurrgere. Apos-
tasia ergo idem est quod retrocessio, seu de-
sertio instituti semel suscepti cum animo vel
obligatione permanenJi in illo; nam aposta-
tare ideni est quod deficere, seu retrocedere,
semperque in tnalam partem sumitur pro
desertionc iniqua etinconstanti; etaliquando,
juxta usum Latinorum, dicituretiamderebus
civilibus, ut apostatare a rege, vel impera-
tore, ut bene advertit Decian. in tract.
Crimirr., lib. 5, cap. 7, num. 1. Jam vero ex
usu ecclesiastico proprie dicitur respectn Dei
vel rernm divinarum, juxta illud Ecclesias-
tici 2 : Initium superbice hominis apostatare a
Deo.
2. Diiisio apostasice in triplex membrum.
— Prarterea hsec apostasia a Deo in tria
DDembra distinguitur a D. Thoma, q. 12,
INFiDELlTATE.
art. 4, et Gloss. in cap. 1 de Apostatis, ubi
Innocent., Hostiens. et alii; dividitur igitur
in apostasiam a religione, ab obedientia et a
fide, et prima dividitur in apostasiam ab or-
dine, et a professione religiosa , de quibus
principaliter tractat titulus Decretalium de
Apostatis, et iterantihus baptisma , et perti-
nent ad materiam de ordine et statu religio-
nis. Secunda apostasia ab obedientia in uno
sensu generalissima est, et dici potest de omni
peccato mortali, prsesertim quando ab homi-
ne, qui ante justus erat, committitur, quo-
modo Arrgeli, qui peccarunt, apostatee et re-
belles solent a Patribus dici, ut videre est in
Gregorio Nazianz., orat. 18 et 42 ; et sic etiam
Anacletus Papa, iri epistola 1 Decretalium,
dixit sponte transgredientes legem apostatas
nominari. Speciali antem modo possunt in
hoc ordine dici apostatse, qui a Pontificis
obedientia recedunt, et hoc modo se ab Ec-
clesia separant. Verumtamen etiam haec apos-
tasia, licet cum ha^resi frequenter sit conjunc-
ta, tarnen ad infidelitatem non spectat, sed
sub vitiis cbaritati oppositrs ponitur a D. Tho-
ma 2. 2, q. 39. Sola ergo apostasia a fide ad
pvsesentem tractationem spectat, de qua pri-
mo dicendum est quid sit necessarium ut illa
committatur, deinde quomodo ad infrdelita-
tem comparetur.
3. Ad apostasiam requiritur, ut fides jam
suscepta deseratur. — DuUum : quantus esse
debeat iste recessus a fi.de. — Prima et com-
munior sententia. — Fundamentum. — Circa
primum, conveuiunt omnes ad apostasiam
requiri ut fides jam suscepta deseratur; itaque
juxta distinctionem datam sectione preece-
denti, sicut ibi diximus ad heeresim non esse
necessarium ut ex parte subjecti prsecesserit
fides in heeretico, ita nunc e contrario dici-
mus ad apostasiam hoc .esse necessarium ; ita
enim docet Divus Thomas citatus, et omnes
Theologi cum eo ; item juris canonici in-
terpretes, quos late refert Farinac, tractat.
de Haeresi, qusestione 183, § 2. Et ipsum no-
men ac ratio id prse se fert ; nam aposta-
sia consistit irr recessu ; nerno autem recedit
nisi a termino, in quo prius existebat. Du-
bium autem est qualis et quantus esse debeat
lric recessus, ut apostasia sit ; in quo est com-
munis opinio, necessarianr esse totius fidei et
ipsiusmet Christi abnegationem, juxta quam
sententiam apostasia solum invenitnr in ilio
homine, qui ex christianismo ad judaismum
vcl paganismum transivit, non vero in iilo
qui sub eodem christiano nornine hsereticus
SECT. V. AN APOSTASIA SIT SPECIES, AN CIRCUMSTANTIA, ETC.
fit. Ita tenuit Guido Carmelita , in libro de
Haeresibus; Turrecremat., in Summ. de Eccle-
sia, lib. 4, pait. 2, cap. 43; consentit Sylvest.,
verbo Apostasia , in principio; Cajetanus,
dicta q. 10, art. 5, et q. 11, art. 1 ; et ibidem
Banhes, et q. 12, art. 1 ; iisdem locis Aragon, ;
Cano, lib. 12 de Locis, cap. 9, ad 2 ; et Cas-
tro, lib. 1 de Justa haereticorum punitione,
cap. 7, et lib. 1 de Haeresib., cap. 4; tenet
etiam Valentia, in dicta quaest. 10, punct. 1,
dub. 3, et quaest. 11, punct. 1, et qusest. 12,
punct. item 1 ; et Sanch., dicto lib. 2. c. 7,
num. 15; et Azor., tom. 1 Institut. moralium,
lib. 8, cap. 17, q. 3; et Hugolinus, de Censu-
ris Pontifici reservatis, 2 part., cap. 1, sect. 1,
num. 7, et alii quamplures juris canonici in-
terpretes, quos refert ac sequitur Farinacius,
tract. de Haeres., q. 183, § 2. Theologi vero
in confirmationem communiter adducunt mo-
dum loquendi Patrum, qui Julianum impera-
torem non haeretieum, sed apostatam nomi-
narunt, ut ex Ambrosio et Hieronymo refer-
tur in cap. Julianus, et. in cap. Imperatores,
3, q. 7, quia omnino Cbristum negavit; alios
vero, qui sub nomine christiano a fide defece-
runt, ut Constantium, et alios, vocarunt hae-
reticos, non apostatas; quod ex Nazianzeno
notavit Jacob. Bilius, in vita ejus metro scri-
pta, num. 54. Ratio autem solum reddi po-
test, quia illa sola est perfecta rebellio, et se-
paratio a Christo, quse nomine apostasiae sim-
pliciter dictse significatur.
4. Secunda sententia. — Nihilominus con-
traria sententia videtur sumi ex divo Thoma,
dicta qusest. 12, art. 1, nam ibi in corpore ad
apostasiam solum requirit, ut ille qui erat
Deo conjunctus per fidem, ita ab illa sepa-
retur, ut per fidem non maneat illi conjunc-
tus, quod fit etiam per haeresim. Unde in solu-
tione ad secundum, ita exponit verba Pro-
verb. 6 : Romo apostata vir inutilis, quia, in-
quit, nihil facere potest quod Deo placeat,
quia sine fide impossibile est placere Deo; er-
go, ex mente D. Thomae, etjuxta sapientiam
Sapientis, quia ita deficit a Deo, ut fidem
etiam amittat, vere est apostata; hoc autem
contingit hoereticis, etiamsi sub nomine Chri-
stiano a Deo recedant. Secundo, favet huic
sententise Cyprianus, lib. 1, epist. 2, alias
epist. 54, ubi inter apostatas numerat tam
Gentiles, quam eos qui ad hsereticos trans-
eunt. Tertio, facit quod in jure, sub litulo de
Apostatis poni solent etiam haeretici, ut vi-
dere est in lege ultiina, cap. de Apostatis, et
in cap. Qjiodam de Apostatis, ubi illi dicuntur
apostatae, qui cum professione christiana lega-
lia conjungunt, qui profecto haeretici sunt.
5. Judicium auctoris inter prmdictas sen-
tentias. — In hoc puncto potest fortasse quae-
stio de nomine misceri, et ideo prius breviter
de re dicam, et statim de modo lo^uendi :
quod ergo ad rem attinet, videntur milii pos-
teriora argumenta convincere, in hseretico
deticiente a fide inveniri propriam malitiam
apostasiae, ejusdem speciei et essentiae cum
apostasia, quae per judaismum vel paganis-
mum committitur, quamvis non sit ejnsdem
integritatis ex parte materiae. Probatur preeter
dicta, quia sicut Christianus transiens ad in-
fidelitatem Judaeorum vel paganorum, praeter
malitiam infidelitatis, quam habet commu-
nem cum similibus infidelibus, qui nunquam
fuerunt Christiani, committit peculiarem ma=
litiam, et injuriam contra fidem, quam pro-
fessus est, ita etiam Christianus qui transit
ad haereticos, praeter malitiam infidelitatis ,
habet illam peculiarem malitiam, seu gravi-
tatem, quae committitur in desertione fidei
receptae ; et ideo merito divus Thomas, dicta
quaest. 12, art. 1, ad tertium, indefinite et
universaliter dixit apostasiam esse circum-
stantiam infidelitatis : probatur ergo conse-
quentia primo, quia apostasia transeuntis ad
judaismum vel paganismum non consistit for-
maliter in illa specie infidelitatis, sed in inju-
ria, quam apostata facit fidei receptse, seu
professioni ejus, et consequenter Ecclesise et
Christo; sed hanc eamdem injuriam facit
haereticus professioni fidei, et Ecclesiae Christi;
ergo quoad malitiam habet apostasiam ejus-
dem rationis; item formaliter aeque recedit a
tota fide, et ideo totam amittit, et consequen-
ter a Deo apostatat ; differentia vero in majori
vel minori materia fidei accidentaria est, ne-
que potest essentialem diversitatem facere,
quod etiam ex dictis sectione praecedenti os-
tendi potest; diximus enim tres infidelitates
non distingui specie essentialiter, etiamsi in
materia habeant illam eamdem inaequalita-
tem ; ergo eadem ratio est in apostasia, sup-
posito quod deformitas ejus etiam inveniatur
in recessu a fide per haeresim, quod videtur
evidenter probatum.
6. Hwreticus etiam proprie dicitur aposta-
ta. — Sic ergo declarata re ipsa non est de no-
mine contendendum, nec videtur posse ne-
gari quin nomen a;>ostatae sub aliqua vera et
propria significatione haeretico conveniat ;
propter auctoritatem vero tot Doctorum, di-
cere possumus apostasiam per antonomasiam
422 DISPUT. XVI DE
in solis illis inveniri, qui Christum negant,
generice vero sumptam etiam ab hseretico
committi; vel aliter distingui potest, ut apos-
tasia qusedam sit a Chrsto, et hsec conveniat
pagano et Juda'o; alia vero ab Ecclesia, et
ab ejus obedientia et unione, et hsec etiam
in hsereticis reperiatur; ut vero distinctius
procedamus, de utraque sigillatim dicemus.
7. Utrum apostasia sit species distincta a
paganismo et judaismo. — Prima opinio. —
Ejus fundamentum. — In secundo puncto, de
comparatione apostasiee ad infidelitatem, an
sit species ejus, multi ex Doctoribns allegatis
affirmant apostasiam totalem, seu per anto-
nomasiam dictam, esse speciem infidelitatis
distinctam a jndaismo et paganismo; unde,
ne species infidelitatum multiplieent, dicunt
esse hseresim. Ita sentiunt Cajetanus, Banhez,
Aragon., Valentia, et Sanchez, et Azor, locis
citatis ; et Sylvest^r verbo Apostasia, in prin-
cipio ; et late Castro, ubi supra, qui etiam ci-
tat Ochamum, 1 part. Dialog., lib. 4, cap. 11 ;
citant etiam D. Thom. sed immerito. Funda-
tur primo, quia iste apostata est hsereticus,
quod non habet similis infidelis non apostata;
ergo est heereticus ratione apostasise; ergo
apostasia ipsa est heeresis. Antecedens proba-
tur primo; quia pcense heereticorurn compre-
hendunt hujusmodi apostatam, ut est certissi-
mum ex communi omnium sententia, et ex
cap. Contra Christianos, de Hsereticis, in6, et
ex lege 2, cap. De apostatis ; ergo talis apos-
tata est haereticus. Secundo, quia hseresis con-
sistit in abnegatione fidei receptse; sed hic
deserit fidem receptam; ergo est hsereticus.
Tertio argumentatur Castro, quia alias se-
queretur hsereticum, augendo hsereses, fieri
non heereticum, quod videtur absurdum.Quod
si quseratur an in hujusmodi homine sint
duse species infidelitatis, Cajetanus affirmat;
Banhes autem dicit esse tantum infidelitatem
hseresis, quia apostasia iu tali homine est ul-
tima diflerentia contrahens infidelitatem ejus
ad spcciem hseresis.
8. Vera sententia. — Nihilominus dico talcm
apostasiam non esse speciem infidelitatis, ne-
quc hscresis. lta tenet Cano supra, cum Tur-
recremat., quos scquitnr Simanc; tenuit
etiam Sylvester, verbo Hwresis, 1, qusest. 2;
Angelus, verbo Apostasia; ct Paludanus, in 4,
distinct. 13, qua\st. 3; et Alexand. Pezant. 2.
2, ad quaist. 12 D. Thomee, disputat. sua 1 ;
et aliqui Canonistse, capit. 7 de Apostatis; et
est clara sententia D. Thomec, quaest. 12, art.
1, ad tertium, ubi ait apostasiam non esse
INFIDELITATE.
speciem infidelitatis, sed esse posse circum-
stantiam specierum infidelitatis. Et probatur
priino, quia talis apostata non est hsereticus ;
ergo nec peccatum ejus est hseresis. Probatur
antecedens ex communi descriptione Patrum;
dicunt enim hsereticum esse, qui sub nomine
Christiano, et retinendo Christi confessionem,
fidem ejus corrumpit; at vero iste apostata
omnino deserit Christum, et nomen ac fidem
ejus; ergo non est hsereticus. Major est divi
Augustini, in libro 18 de Civitate Dei, cap. 51 ;
et D. Gregor., lib. 3 Moral., cap. 14, alias 18,
et sequentibus, et libro quinto, capite decimo,
alias undecimo, et libr. 23, capit. primo; et
Ambrosio ac Origene ad Tit. 3 ; et Bedee, Lu-
cse septimo ; et tradit expresse D. Thomas 2.
2, queestione undecima, articulo primo, dicens
hseresim esse speciem infidelitatis, peitinen-
tem ad eos qui fidem Christi profitentur, sed
ejus dogmata corrumpunt, et ex sectione su-
periori id etiam satis constat. Secundo, pro-
batur a priori, quia apostasia non consistit in
nova fidei abnegatione, vel errore; nam Ju-
dseus apostata non magis negat fidem Christi,
nec plures errores habet, quam Judseus non
apostata ; ergo propter apostasiam non habet
specialem infidelitatem. Probatur consequen-
tia, quia infidelitas directe opponitur veritati
fidei, et testimonio primse veritatis. Tertio,
quia in hseretico apostata illa apostasia, quam
committit, non spectat formaliter ad malitiam
heeresis, sed ad aliquam gravitatem ejus,
quam statim declarabo; ergo neque apostasia
totalis in Judseo vel pagano ad hseresim spec-
tat. Probatur consequentia , quia apostasia
utriusque est ejusdem rationis quoad speciem,
ut paulo ante probavi. Denique illa apostasia
non potest esse nova species integra infideli-
tatis, quia prsecise spectata non opponitur
specialiter virtuti Theologicse, aut primse ve-
ritati, ut probavi, nec etiam potest esse diffe-
rentia contrahens alteram infidelitatem , ut
dicebat Banhes, quia alia infidelitas est in
specie ultima judaismi vel paganismi; nam
est ejusdem speciei cum simili infidelitate al-
terius hominis non apostatse ; species autem
ultima non est ulterius contrahibilis.
9. Solvitur fundamentum contrarium in nu-
mer. 7. — Neque obstat fundamentum contra-
rice scntenlia'; uego cnim illum hominem esse
proprie hsereticum, scd Judoeum apostatam,
vcl paganum apostatam, et ita solent sub his
appellationibus condemnari. Unde ad primam
pi'obationem concedo istum incurrere pcenas
hsereticorum, quia non sunt latse solum con-
5ECT. I. UTRUM IN RTS INFIDELIBUS POSSIT CARENTIA FIDEI, ETC.
tra hsereticum, ut heereticum, sed contra om-
nem apostatam infidelem, ut recte dixit Cano.
et sumitur ex toto titulo Cod. de Apostatis.
Unde, in dicto cap. Contra Christianos , non
dicitur hic apostata hsereticus, sed dicitur pu-
niendus tanquam heereticus. Ad secundam
probationem, nego heeresim consistere in ne-
gatione fidei jam receptae ex parte subjecti,
quod jam supra probavi, et tractando de hee-
resi iterum dicam. Ad tertium inconveniens,
quod Castro inferebat, dico nulium esse repu-
tandum; quia sicut puer crescendo desinit esse
puer, nam fit vir, ita quoque heereticus cres-
cendo in infidelitate non desinit quidem esse
infidelis, potest tamen desinere esse hsereti-
cus, quia fit pejor quam heereticus, si ad ne-
gationem Christi pervenit.
10. Quid addat apostasia super alias infi-
delitatis species. — Concludimus ergo aposta-
siam esse cii cumstantiam quee aggravat quam-
cumque speciem infidelitatis quando illi ad-
jungitur ; queeri autem potest au sit circum-
stantia mutans speciem. i.n quo dico breviter,
in ordine ad confessionem semper esse repu-
tandam tanquam mutantem speciem , quia
semper notabiliter aggravat, et ideo semper
confitendam esse; speculative autem distingui
potest. INain arostasia interdum esse potest
contra fidem receptam, nondum autem per
baptismum professam ; aliquando vero et or-
dinarie est contra professionem factam in ba-
ptismo. In primo casu, non videtur mutare
speciem, quia non invenitur alia virtus dis-
tincta a fide, vel preecepto ejus, quod per illam
violetur, sicut etiam peccare contra charitatem
jam habitam, vel contra castitatem, non est
circumstantia mutans speciem; erit ergo ag-
gravans , quia tunc cum majori cognitione
peccatur , et propter ingratitudinem saltem
materialem; imo fere semper adjungitur scan-
dalum etiam materiale. In ultimo vero casu,
valde probabile est esse circumstantiam mu-
tantem speciem, quia est contra promissionem
quse fit in baptismo, ut Patres loquuntur, seu
contra pactum cum Ecclesia initum, et obe-
dientiam illi preestitam , quod pertinet ad
quoddam injustitiae genus; ex utroque autem
membro optime declaratur et confirmatur,
quod diximus apostasiam non esse speciem
infidelitatis.
DISPUTATIO XVII.
DE INFIDELIBUS NON ArOSTATIS QUOAD PECCATA
E0RUM
Infidelium duo sunt genera. — Apostasia du-
plex in infidelibus reperitur. — Quamvis apos-
tasia non sit species infidelitatis, ut in snpe-
riori disputatione dictum est, tamen est talis
circumstantia, ut doctrina moralis, quee de
infidelibus tradenda est, mnltum ex illa pen-
deat; etideo, ad majorem doetrinae claritatem
et distinctionem, visum est infideles omnes in
duo capita distinguere, et prius dicere de iilis
qui nunquam fidem susceperunt, sed in sua
infidelitate semper vixerunt et permanserunt,
qui nomine infidelium simpliciter appellantur,
quia, regulariter loquendo, nihil de nostra
fide credunt aut crediderunt. Postea vero di-
cemus de infidelihus apostatis, qui communi-
ter vocanturheeretici, quia regulariter heeresim
profitentur. Unde notare etiam oportet ex su-
pra dictis apostasiam duplicem esse posse,
unam a sola fide nondum professa in baptis-
mo, et aiiam post baptismum receptum com-
missam; et heec posterior sola est quae ad pree-
sentem considerationem spectat, quia, ut dixi,
illa sola potest addere infidelitati malitiam
specie distinctam, et illa etiam sola supponit
personam spirituali jurisdictioni Ecclesiee sub-
jectam, et ideo ex illa pendent actiones tam
ipsorum infidelium erga Deum et Ecclesiam,
quam Ecclesise circa illos ; atque ita in titulo
disputationis sub infidelibus non apostatis
omnes non baptizatos comprehendimus , in
quibus distingui possunt et ipsorum peccata,
et pcense ac remedia peccatorum, de quibus
suo ordine dicemus.
SECTIO I.
Utrum in his infidelihus possit interdum ca~
rentia fidei a peccato infidelitatis excusari.
1 . Status qucestionis aperitur. — Quamvis
infidelitas ex suo genere peccatum sit, ut di-
ximus, nihilominus in re ipsa potest aliquando
a peccato excusari, si voluntas desit, quia, ut
supra etiam diximus, infitlelitas, nt sit pecca-
tum, voluntaria esse debet; inquirimus ergo
an in his infidelibus possit aliquando infideli-
tas excusari a peccato ex defectu voluntatis ;
424 DISPUT. XVII. DE INFIDELIBUS NON
tractatur autem qusestio de adultis; nam in
parvulis , et in cseteris omnibus perpetuo
amentibus, clarum est infidelitatem non esse
specialem culpam, quam propterea negativam
vocant. Deinde cum tria sint quae in adultis
voluntarium impediant, scilicet metus, concu-
piscentia et ignorantia , de duobus primis
nulla est in preesenti dubitatio, quia illa duo,
si usum rationis non impediant, non causant
involuntarium simpliciter, sed tantum secun-
dum quid, et ideo non possunt excusare infi-
delitatem, si caetera necessaria ad credendum
adsint; nam voluntas credendi omni liumano
amori et timori preeferenda est ; tota ergo dif-
ficultas est circa ignorantiam. Et ratio diffi-
cultatis est, quia ignorantia omnino tollere
potest voluntatem, si ipsa etiam involuntaria
sit ; in his autem infidelibus, ssepe contingit
ut neque auditus, neque cogitatio fidei ad eos
pervenerit. Unde videtur carentia fklei nnllo
modo cadere in voluntatem eorum, ac proinde
a culpa excusari.
2. Prima sententia negans. — Nihilominus
est prima sententia negans, valde recepta,
docens hos infideles nunquam excusari a cul-
pa infidelitatis. Solet attribui haec opinio
D. Thomie, Quodlib. 3, art. 10, et 3 cont.
Gent., cap. 459, sed immerito; nam in pri-
mo loco non loquitur de infidelibus, sed de
fidelibus et non omnino imperitis, sed discen-
tibus doctrinam fidei, et de his dicit non ex-
cusari a peccato credendo praeceptori docenti
erronea, quod longe diversum est; in secun-
do vero loco, non loquitur de peccato infide-
litatis, sed genei atim de aliquo peccato ; quod
qua ratione verum sit, postea dicam. Com-
muniter tribuitur haec sententia Hugoni de
S. Victor., 1. 2 de Sacram., p. 2, c. 5; sed si
attente legatur, solum dicit hos infideles non
salvari, non vero dicit propter proprium et
speciale peccatum infidelitatis condemnari.
Tenuit ergo hanc sententiam Altisiodor. in
Summa, lib. 3, tract. 3, cap. 2, qucest. 3, cir-
ca finem; et Guillelmus Parisiensis, tract. de
Fide, c. 2, et tract. de Legib., c. 21, qui inci-
pit : Quoniam aulem ; Alexand. Halens., 2 p.,
q. 112, alias 127, memb. 8, et idem signifi-
cat q. 153, memb. 3; Bonavent. , in 3, dist.
25, art. 1, q. 2, ad ult., et quaest. 3, ad pe-
nultimum, ubi idem sentit Gabriel , sed cla-
rius in 2, dist. 22, q. 2, a. 3, dub. 1 ; Adrian.,
Quodlibet. 2, q. 1, sine ;irgumentis in fine,
et Quoillibet. 4, quaest. 1, § Ad secundum au-
tcm ; Gerson., tractatu de Vita spirituali, lec-
lione 2, in priucipio, et lect. 4, corollario 3,
AP0STAT1S QUOAD EOPvUM PECCATA.
alias 3part., alphabeto 61 et 62, lit. I; Syl-
vest., verbo Ignorantia, num. 13; et ex mo-
dernis, Corduba, lib. 2 Queestion., quaest. 4,
conclus. 2 et 3; et Castro, lib. 2 de Lege pce-
nali, cap. 14. Inter hos autem auctores est
aliqua diversitas ; nam aliqui eorum expresse
dicunt non posse hujusmodi infidelem, post-
quam pervenit ad usum rationis , excusari a
culpa infidelitatis, etiam per breve tempus,
quod dicit expresse Alensis , et sequitur
Adrian. cum aliis; hoc autem reprobat Cas-
tro, dicens posse quidem pro aliquo tempore
brevi durare negativam infidelitatem in hu-
jusmodi homine, quamvis non possit durare
pro toto tempore vitae. Aliqui ulterius exten-
dunt dictam sententiam negativam etiam ad
infideles non apostatas, imo et ad ignoran-
tiam fidelium , quando in utrisque est cum
errore. Sed hoc secundum impugnavimus su-
pra ', tractando de peccatis fidelium contra
fidem; illud vero primum a fortiori impugna-
bitur ex dicendis, et ipsa experientia docet
esse falsum in hominibus baptizatis, natis, et
educatis inter heereticos, qui in verafide nun-
quam instructi fuerunt.
3. Fundamentum hujus sentcntiw. — Fun-
damentum hujus sententise ponitur in illo
axiomate : Facienti quod in se est Deus non
denegat gratiam, quocl ab his auctoribus et a
multis aliis intelligitur de omni homine etiam
infideli, qui nullam supernaturalem illumi-
nationem vel inspirationem recipit, sed per
lumen naturae et bonum usum libertatis facit
quod potest et debet, secundum rectam ratio-
nem ex quo fundamento sic colligunt : vel
homo perveniens ad usum rationis facit quod
in se est, vel non facit; si facit, illuminabi-
tur, juxta illud : Erat lux vera quce illumi-
nat omnem hominem venientem, etc, Joan. \}
utique si non ponat impedimentum : ergo
vel non manebit infidelis, vel non sine culpa
infidelitatis; si vero homo non faciat quod in
se est, ponit impedimentum divinae illumina-
tioni et iuspirationi ; ergo jam non excusabi-
tur a culpa infidelitatis. Probatur consequen-
tia, quia ille homo tenetur credere, et potest,
quia si velit non ponere impedimentum, iliu-
minabitur; sed non illuminatur, quia volun-
tarium impedimentum ponit ; ergo carentia
fidei illi imputatur, quia qui potest et tenetur
facere, et uon facit, eo ipso voluntarie omittit,
saltem indirecte.
4. Confirmatur primo. — Confirmatur se-
' Disp. 15, sect. 2, n.5et6.
SECT. I. UTEUM 1N HIS OSFIDELIBUS POSSIT CARENTIA. FIDEI, ETC.
m
cundo. — Confirmatur heee ratio primo ex
illo Pauli ad Roman. decimo, ubi, cum dixis-
set : Quicumque invocaverit nomen Domini,
salvus erit ; et : Quonodo invocabunt eum in
quem non crediderunt ? proponit statim excu-
satiouem : Quomodo credent si non audierunt,
aut quomodo audient sine prcedicante ? statim
excludit illam dicens : Et quidem in omnem
terram exivit sonus eorum, et in fines orbis
terrce verba eorum ; ergo non admittit Pau-
lus ullam excusationem. Secundo confirmatur
ex Augustino, epistola 180, diceute : Eccle-
siam Catholicam ignorare nulli licet, quia abs-
condi non potest ; et libro de Gratia et libero
arbitrio, capite tertio, dicit, ignorantiam re-
rum fidei neminem sic excusare, ut sempi-
terno igne non ardeat, etiamsi propterea non
credidit quia omnino non audivit: iSed for-
tasse, inquit, excusabit, ut minus ardeat. Ex
quo testimonio potest etiam formalis ratio
sumi ; nam adultus sine fide moriens puni-
tur non tantum pcena damni, sed etiam sen-
sus, quee non datur nisi propter peccatum ac-
tuale ; ergo infidelitas in tali liomine semper
est actuale peccatum.
5. Secunda, et communior sententia. — Ni-
bilominus contraria sententia communis est
bodie, et fere ab omnibus recepta ; docet il-
lam D. Tbomas 2. 2 , queest. 10, art. 1, ubi
Cajetanus, Valentia, et alii moderni exposito-
res , et 1.2, queest. 76, art. 1 ; ubi Medina,
Vasquez, disput. 120, cap. 3, et alii ; Duran-
dus, in 3, distinct. 25, queest. 1, ad primum;
Conrad., de Contractibus, qua^st. 100, argu-
mento quarto contra conclusionem ; Almai-
nus, tract. 1 Moralium, cap. 4 ; Armacauus,
lib. 8 de Queestion. Armenorum , cap. 39 ;
Vega, lib. 6 in Concilium Tridentinum, cap.
18 ; Victoria, in Relectione de Indis Insula-
nis, 1 parte, propositione 1, a num. 32 ; Pe-
trus Soto, tractatu de Ratione medendi pec-
cata , leet. 2 ; Sot., in 4, distinct. 1, queest. 1,
art. 2 ; Cano, in Relectione de Sacrament. in
genere, part. 2; Azor, tom. 1, lib. 1, cap. 13,
quaest. 2; et Sancbez, libro primo Decalog.,
capite decimo sexto, num. 32, et banc sen-
tentiam omnino veram censeo.
6. Ut probemus banc sententiam, oportet
aliquid de facto ipso supponere, distinguendo
tres ordines infidelium ; quidam enim sunt,
quibus fides sufficienter annuntiata et propo-
sita est, et credere noluerunt, et de iis nulla
est quaestio ; nullam enim babent excusatio-
nem, ut constat ex supradictis de preecepto
fidei ; alii sunt in alio extremo, quia nihil
prorsus de fide audierunt, nec sufficienter,
nec insufficienter , nec per prsedicationem,
neque per rumorem aut famam. Quamvis
enim de hoc facto videatnr olim fuisse ali-
qua controversia inter antiquos Patres , nam
Chrysostomus , Theophylactus , Euthym. , et
alii Grseci , Matthaei 24 , dixerunt tempore
Pauli annuntiatum fuisse Evangelium in uni-
verso orbe ; Augustinus tamen, epistola 80 ,
Anselm., Matt. 24, et multi alii, ad Roman.
10, contrarium tradiderunt. Quin etiam hodie
experimento cognitum est, multas fuisse et
nunc esse provincias, et regna orbis, ad quse
nec praedicatio nec fama Evangelii pervene-
rat. Imo recte addidit D. Thomas, lect. 4, su-
pra, ad Roman. 10, etiamsi vera esset sen-
tentia Chrysostomi quoad provincias vel re-
gna, nihilominus non debere nec posse intel-
ligi quoad singulas personas, quia sine dubio
etiam in illis regnis, ubi praedicatur fides, in-
veniri possunt multse personae singulares quse
nihil de fide audierunt. De hoc ergo facto du-
bitari non potest, et id nobis satis est. In ter-
tio et medio ordine possunt esse infideles,
qui de christiana fide aliquid audierunt, vel
per famam et rumorem , vel per aliqualem
preedicationem , non tamen sufficientem, ut
inter Turcas et Saracenos , et in provinciis
Indise, quando in eis ccepit preedicari fides,
iacile inveniri potuit.
7. Prima assertio: infidelitatem negativam
sine culpa habent hi qui de fide nihil andie-
runt. — Dico ergo primo, in illis infidelibus,
qui nullum omnino auditum sensibilem fidei
habuerunt, infidelitatem esse negativam, et
cum excusatione a culpa, regulariter et ordi-
narie loquendo, seu quantum ex lege com-
muni nobis constare potest. Probatur primo
ex verbis Cbristi, Joan. 15 : Si non vemssem,
et locutus eis fuissem, peccatum non haberent ;
quaj verba Augustinus ibi , tractat. 89 , de
peccato infidelitatis merito interpretatur. Ne-
que enim dicere potuit Christus Judoeos nul-
lum omnino habituros fui=se peccatum , si
ipse eis non preedicasset ; loquitur ergo de
aliquo speciali peccato, quod non potest esse
aliud nisi infidelitatis. Unde etiam recte col-
ligit Augustinus regulam illam generalem
esse omnibus hominibus , quibus Christus
non praedicavit, velper se, vel per Eccjesiam;
ergo illi excusationem habent de peccato in-
fidelitatis. Et eamdem doctrinam habet Au-
gustinus, epistol. 115 ad Sixtum, quee potest
confirmari ex allegatis verbis Pauli, ad Rom.
10: Quomodo credent sine prvdicante ? qui-
426 DISPUT. XVIT. DE INFIDELIBUS NON
bus signifieat ordinarium rnodum prsedican-
di fidem esse per auditum et per externam
doctrinam, ideoque excusari posse ab infide-
litate , qui nullam fidei doctrinam babue-
runt. Unde Glemens Papa , epistol. 2 , dixit,
priusquam audiat quis quod ei expedit, etiam-
si ratione talis ignorantiae aliquid velit aut
faciat, quod non expedit, per hoo non judi-
cari ; et D. Augustinus (si ejus est opUs), li-
bro Queestionum veteris ot novi testamenti,
quaest. 67 , ait illum excusari ignorando, qui
a quo disceret non babuit; et loquitur ma-
nifeste de externo doctore , ut ex contextu
constat.
8. Probatur assertio ratione. — Ratione pro-
batur assertio, quia bujusmodi infideles nullam
cogitationem babueruntunquam de obligatione
credendi mysteria nostrae fidei. Unde multo
minus cogitare potuerunt de obligatione ad-
bibendi media ad consequendam illam fidem ;
ergo non potuerunt peccare , non quserendo
talem fidem, vel faciendo aut omittendo ali-
quid , quamvis illud fortasse in re ipsa illis esset
impedimentum ad talem fidem obtinendam.
Antecedens manifestum est ex faoto quod
supponimus; nam isti non potueruut cogitare
de hac fide vel de mysteriis ejus, nisi suppo-
sita aliqua apprebensione illarum rerum ;
quse apprebensio per sensus ingredi debet,
secluso miraculo, quod sine fundamento affir-
mandum non est; ergo multo minus cogitare
aut dubitare potuerunt de obligatione cre-
dendi res bujusmodi. Consequentia autem
evidens est , juxta communia principia de
ignorantia inculpabili. Unum est, non posse
esse ignorantiam culpabilem, nisi prascedat
aliqua cogitatio vel dubitatio obligationis
sciendi, quia praeceptum non ligat hominem,
nisi mediante cognitione, quoe nulla est ,
quandiu cogitatio obligationis in mentem
hominis non ascendit. Aliud principium est,
non posse peccari omittendo aliquid quod
in re ipsa conduceret, seu esset medium ad
consequendam cognitionem , quando ratio
vel utilitas talis medii prorsus iguorata est,
quia tunc non potest homo ordinare tale me-
dium in talem finem; ergo omissiotalis medii,
nt medium est, non potest illi esse volun-
taria, ac proinde neque ignorantia fiet cul-
pabilis propter talem omissionem. Quai prin-
cipia et per se evidentia sunt, et communi-
ter traduntur a Doctoribus allegatis, et aliis
quos r<;fert et sequitur Sanchez, libr. 1 in
Decalog., cap. 16, num. 30 ct sequentibus;
et optime praesenti inslituto aecommodantur,
APOSTATIS QUOAD EORUM PECCATA.
ut respondendo ad argumenta magis expli-
cabimus.
9. Secunda assertio .• infideles qui aliquid de
vera fi.de audierunt. aliquando a culpa excusan-
tur. — Dico secundo : illi infideles, qui aliquid
de fide nostra audierunt sine sufficienti tamen
propositione, et in sua infidelitate permanent,
interdum excusari potuerunt a culpa, ali-
quandovero et ssepius non potuerunt. Hanc
assertionem latius et per plures conclusiones
tradit Victoria, in dicta relectione de Indis ;
breviter tamen sic illam explico, et confirmo.
Nam imprimis illi non peccant non credendo
cum sola illa insufficienti propositione , ut
recte docuit Cajetanus 2. 2, quaestione prima,
articulo quarto , et in superioribus ssepe
dictum est, quia preecepta divina sunt ra-
tionabilia, et obligant prudenti modo; cre-
dcre autem sine sufficienti propositione, non
est opus prudentiae ; nam qui cito credit, letis
est corde, et facile decipi potest. Deinde qui
sic audit, licet non teneatur statim credere,
potest nihilominus obligari ad diligentiam
adhibendam circa illam doctrinam, ut perfec-
tam illius notitiam, seu propositionem ha-
beat, et examinet an credenda sit necne. Pro-
batur, quia illa propositio insufficiens ad cre-
dendum potest esse sufficiens ad dubitandum,
tam de antiqua secta quam talis infidelis
profitetur , an falsa sit, quam de doctrina
fidei, an vera et necessaria sit ad salutem;
ergo etiam est sufficiens illa propositio, seu
auditio fidei, ut ex illa oriatur obligatio in-
quirendi vel addiscendi veritatem; igitur si
hujusmodi infideles omnino negligant hu-
jusmodi diligentiam adhibere , jam eorum
infidelitas non erit negativa tantum , sed
culpabiiis. Probatur, quia jam est voluntaria
per culpabilem negligentiam. At vero si di-
ligentiam adhibeant, et quod in se estfaciant,
et nihilominus sufficientem fidei propositio-
nem habere non possint, in sua infidelitate
negativa permanebunt. Probatur facile con-
traria ratione, et ex probationibus primoeasser-
tionis.
10. Quam diligentiam teneatur infidelis ad-
liibcre ad veram fidem consequendam. — Sed
qua^ret aliquis quam diligentiam teneantur
in eo casu hujusmodi homincs facere, ut cx-
cusabiles sint? Duce namque essent actiones
quibus bajc diligentia fieri potest : quaedam
sunt internoe, etapud Deum, ut orare petendo
illuminationem veritatis, abstinere a peccatis,
pcenitere de commissis, et se ad justificatio-
nem prreparare. ALice sunt actiones exteriores,
SECT. I. UTRUM IN HIS 1NF1DELIBUS POSSIT CARENTIA FIDEI, ETC.
427
quales sunt quaerere pium et eruditum doc-
torem, audire, expendere, et examinare quae
dicuntur, et similes. Multi ergo Doctores
ntrumque genus actionum requirunt ad lianc
sufficientem diligentiam, prsesertim Altisio-
dor., Adrian. et Cordub. supra citati ; alii
vero solum posteriores actiones judicant esse
necessarias, quod sensit Durandus, et tradunt
Gonradus, et alii. Et mihi quidem videtur,
per se loquendo , necessarium esse quaerere
doctorem visibilem, qui exterius doccat; tum
quia haec est via, et lex ordinaria per quam
Deus homines docet, ut Paulus in verbis alle-
gatis ad Roman. lOdocuit; tum etiam quia
fides nostra proxime niti debet in auctoritate
Ecclesiae visibilis, quam in omnibus sequi tene-
mur; Ecclesia autem non docet nisi per ho-
mines; supposita autem hac diligentia ex-
teriori, si inveniatur doctor eruditus et fide
dignus, qui sufficienter fidem proponat, non
videtur esse necessaria tota illa praeparatio,
vel diligeutia interior, quam illi auctores tra-
diderunt, quia neque ex natura rei necessa-
ria est , neque potest ostendi positiva lex
quae sit praecepta. Probabile tamen est ora-
tionem et petitionem ad Deum esse ne-
cessariam, quia est medium per se ordinatum
ad obtinenda a Deo auxilia, quae et ad cre-
dendum, et ad vitandos errores contrarios ne-
cessaria sunt. Dices : vera oratio supponit li-
dem : quomodo ergo ad obtinendam cogni-
tionem totius fidei praevia oratio postulari po-
test? Respondetur, quamvis perfecta oratio
sine fide haberi non possit, nihilominus cuni
inspiratione fidei, et aliqua divina motione,
quae aliquando antecedit fidem, posse etiam
esse aliqualem petitionem et invocationem
Dei; ad hanc ergo teneri potest ille qui jam
habuit aliquam notitiam fidei, licet nondum
perfecte propositam : et ob eamdem rationem
obligabitur talis persona, ut quod in se est fa-
eiat, ne ponat impedimentum divinae gratiae,
saltem non multiplicando peccata; nam de
praeteritis justificari non potest antequam
fidem habeat; et ideo repugnat quod per-
fecta poenitentia, seu dispositio ad justitiam,
sit prceparatio debita ad illuminationem fidei
obtinendam; satis ergo erit habere intentio-
nem et desiderium salutis, quod tunc etiam
ex praedicta inspiratione divina concipere
potest.
11. Fit satis fundamento contrarice senten-
tlce posito in num. 1. — Eccplicatur axioma
illud : Facienti quod in se est, etc, de quo ti~
dendus auctor in Opusc, l. 3 de Auxiliis, c. 2,
et 1 p., I. 2 de Prcedest., cap. 18, ac latius in
2 tom. de Grat., I. 4, a c. 12 usquead 16. —
Superest ut fundamento contrariae sententiae
respondeamus, quod nitebatur in illo axioma-
te : Facienti quod in se est, Deus non denegat
gratiam, de cujus intelligentia magna hodie
versatur controversia ; sed, quia ad materiam
de gratia spectat, brevissime illam perstrin-
gam : dicunt ergo aliqui illud esse intelligen-
dum de gratia sanctificante, et consequenter
de faciente quod in se est per auxilium gratiae,
ita ut sensus sit, praeparanti se sicut debet ad
remissionem peccati et gratiam obtinendam,
Deum non denegare illam. In quo sensu veris-
sima et catholica est assertio ; nihil tamen ex
illa in praesenti inferri potest, quia, ut dice-
bam, praeparatio ad justitiam non potest pos-
tulari ab homine infideli, ut fidem obtineat;
quamvis ergo ille sensus verus sit, non potest
esse adaequatus, quia etiam de homine infideli
in ordine ad gratiam divinae inspirationis et
illuminationis Theologi illud intelligunt, et
specialiter divus Thomas 3 contra Geutes, cap.
159, et lect. A, in capit. 10 ad Romanos Quia
etiam in hoc sensu est necessarium ad salvan-
dum auxilium sufficiens ad credendum quod
Deus ex se nulli homini adulto negat, cum
omnium velit salutem. Nam cum Deus de fac-
to non omnibus conferat auxilia supernatura-
lia immediate necessaria , et sufficientia ad
fidem, oportet ut saltem illa offerat sub aiiqua
conditione dependente ab ipso homine, quae
non potest esse alia , nisi ut quod in se est
faciat, saltem ut obicem divinae illuminationi
non opponat. Hoc ergo posito, ad argumenta
respondendumest, negando illationem, quod,
licet ille homo infidelis non faciat quod in se
est, nihilominus in hoc non peccat contra
praeceptum fidei, sed tantum contra aliquod
naturale praeceptum. Et ratio est supra dicta,
quia ille tunc habet ignorantiam invincibilem
praecepti fidei, et a fortiori etiam ignorat illud
peccatum, quod committit, esse impedimen-
tum divinai illuminationis, etideo inde nullam
specialem malitiam infldelitatis talis actus as-
sumit; sicut qui facit aliquid ex quo grave
nocumentum vel proprium vel alienum sequi-
tur, si nullo modo praevidct nocumentum,
non committit ex iilo capite specialem mali-
tiam, ob defectnm voluntarii. Ita ergo in prae-
senti, quamvis infidelis peccando incurrat no-
cnmentum carentiae fidei, seu auxilii ad illam,
quia tamen non praevidet nec praevidere po-
test talis nocumenti consecutionem, ab spe-
ciali malitia infidelitatis excusatur.
428 DISPUT. XVII. DE INFIDELIBUS NON
12. Ad primam confirmatlonem ex Paulo,
ad Rom. 40. — Prima expositio. — In prima
confirmatione petitur intelligentia verborum
Pauli ad Romanos decimo : Et quidem in
omnem terram exivit sonus eorum, quse usur-
pat vel allegat ex Psalmo centesimo octavo,
in quo illa verba ad litteram intelliguntur de
coelis, qui, ut in principio ejusdem Psalmi
dicitur, enarrant gloriam Dei, et ideo aliqui
dixerunt etiam Paulum de ccelis loqui in illis
verbis, quia non debuit allegare testimonium,
nisi in sensu litterali, quam expositionem re-
fert ibi Jansenius, et non improbat, quamvis
etiam non approbet ; illam vero tanquam uni-
cam et necessariam defendit Vasquez, 1 part.,
qua^st. 97, art. 5, juxtaquam expositionem,
dicendum est sententiam Pauli reduci ad
dictum axioma : Facienti guod in se est, etc. ;
dicit enim Paulus infideles etiam Gentiles
excusari non posse, eo quod fidei prsedicatio-
nem non habuerint , quia receperunt a Deo
media sufficientia quibus illum possent na-
turaliter cognoscere, et si illis subsidiis bene
usi fuissent, Deus illis majora dedisset ; et
ita in hoc sensu responsio data ad principale
fundamentum, ad hoc etiam testimonium ac-
commodanda est ; sic eniin non concludit
Paulus nullum hominem posse ab infidelitatis
peccato excusari , sed concludit non debere
hoc imputari Deo , airt providentire divinee,
sed defectibus et peccatis hominum, quod po-
test optime fieri, etiamsi talis imputatio spe-
ciale peceatum infidelitatis non inducat.
43. Secunda et rera loci expositio. — Nihi-
lominus vera et communis expositio Sancto-
rum, quos supra retuli, et omninm exposito-
rum in illum locum, est illa verba dicta esse
a Paulo de preedicatione Evangelii, qua? facta
est per Apostolos et per Ecclesiam ; nam de
hac loquitur a principio ilhus capitis, et in
hoc sensu dicit: Quomodo audient sine prce-
dicante, et adducit illud Isaise : Quis credidit
auditui nostro? unde infert: Ergo fides ex au-
ditu ; ubi sine duhio loquitur de vera fide,
non de naturali cognitione, ad quam solum
potest valere ccelorum cursus et sonus ; neque
obstat quod in Psalmo verba illa ad litteram
de ccelis intelligantur , quia potuit Paulus
illis uti, vel per accommodationem , ut qui-
dam volunt, vel in sensu allegorico , quod
Apostolico spirilu ssepe fit ab eodem Paulo,
vel certe in sensu littcrali, qnia, ut bene ibi
notat Tolet., idem testimouiiim plures ha-
bcre potest sensus litterales; hoc igitur sensu
supposito, est coDtroversia iuter Patres. au
APOSTATIS QUOAD EORUM PECCATA.
fuerit Evangelium preedicatum ab Apostolis
in universo orbe , et in omnibus provinciis
ejus, an vero Paulus more prophetico sit lo-
cutus , praedicens per verbum prseteritum
quod adhuc futurum erat. Cujus resolutio vi-
deri potest apud Salmer., disputat. 34, super
epistolam Pauli ad Roman. 40, et Benedic-
tum Pereira, ibidem, disput. 4. Sed quidquid
sit de hac controversia , quamvis daremus
Evangelium fuisse preedicatum in omnibus
orbis provinciis , affirmari non potest fuisse
singulis hominibus et personis sufficienter
propositum , ut recte notavit D. Thomas ;
quod non solum est verum de tempore Apos-
tolorum, sed etiam de toto posteriori tempore
usque ad preesens, ut experimento etiam co-
gnitum est; et hoc nobis sufficit, ut in mul-
tis hominibus potuerit et possit esse infideli-
tas negativa, non obstante universali preedi-
catione Apostolorum et eorum successorum.
44. Exponuntur loca Augustini in n. 4 ad-
ducta pro prima sententia. — Ad testimonia
Augustini in secunda confirmatione allegata,
respondetur in priori loqui Augustinum de
heereticis, qui aliquam Christi Ecclesiam in
mundo esse agnoscuut, sed veram ignorant,
et de his dicit non posse invincibilem ignoran-
tiam allegare. Et hoc ipsum communiter seu
regulariter intelligendum est ; nam etiam in-
ter heereticos possunt esse aliqui uati inter il-
los, et postea non satis instructi, qui pro ali-
quo tempore invincibiliter veram Ecclesiam
iguorent, ut usu ipso, et experientia satis
constat. Ad aliud testimonium respondetur,
verum quidem esse omnes homines. qui sine
fide moriuntur, puniri pcena seterna, quia
cum fides sit medium necessarium ad salutem,
sine illa non potest ad vitam aaternam perve-
niri, et ideo necesse est ut ad statum seternes
pcense perveniatur, quia inter hsec non est
medium; non repugnat autem invincibiliter
illud ignorari, quod est medium necessarium
ad salutem, et ideo potest quis in aeternum
damnari, non propter peccatum commissum
in omissione talis medii, sed propteralia pec-
cata ; et ita contingit in hac infulelitate nega-
tiva, quo3 est pcena peccati, non peccatum, ut
docuit D. Thomas 2. 2, queest. 10, art. 4, et
queest. 2, art. 5, ad 2, cum Augustino, lib. de
Corrept. et Grat., cap. 0, et sequentibus. Nam
etiam facile contingere potest ut aliquid sit pce-
na peccati, et non peccatum, quia, et in quan-
tum pcena involuntaria est. et in quantum im-
pedit aliquod medium necessarium ad salu-
tcm, potest subilla ratione invincibiliter igno-
SECT. II. AN INFIDELITAS NLGATIVA
rari, ut jam declaravi. Undeidem Augustinus,
lib. de Natur. et Grat., cap. A, dixit hos infi-
deles puniri in inferno, vel propter peccatum
originale, vel propter peccata actualia contra
bonos mores; tacet autem de peccato infideli-
tatis, sentiens propter illud non puniri; et pri-
mum de peccato originali clixisse videtur pro-
pter parvulos, secundum vero propter adultos,
quia.nullus est'infidelis utens ratione, qui non
babeat propria peccata actualia. Quocirca
quod in alio loco Augustinus dixit, bos infide-
les puniri poena ignis, saltem leviori, sircfera
tur etiam ad parvulos, dictum est juxta aliam
sententiam ejusdem Augustini, quod peccatum
originale punitur poeua ignis ieviori, quee ta-
men jam communiter non tenetur; unde po-
test referri ad adultos, quorum pecvata pro-
pter banc ignorantiam leviora interdum esse
possunt.
SECTIO II.
Utrum licec infidelitas negativa etiam circa ma-
teriam naturalem fidei, possit interdum ab
omni culpa i?i Ms infidelibus excusari.
1 . Fidei materia in duplex partitur mem-
brum. — Supponimus, ex dictis in superiori-
bus, duas esse partes materiee fidei, unam su-
pernaturalem omnino, quee nisi per revelatio-
nem cognosci non potest, ut mysteria Trinita-
tis, IncarnaLionis, et ceetera superioris ordi-
nis ; aliam vocamus naturalem, quia per ra-
tiouem naturalem coguosci potest, ut Deum
esse, et similia. Inter quas est discrimen in
hoc, quod circa priorem materiam solum ca-
dit obligatio preecepti supernaturalis, quia lu-
men naturale illam non attingit; circa poste-
riorem autem cadit dupiex obligalio, una
preecepti supernaturalis fidei, quatenus etiam
illa pars a Deo revelata est ; alia est obligatio
preecepti naturalis, quo obligatur homo ad il-
las veritates cognoscendas, etiam in pura na-
tura, ut supravisum est. Undefit ut proposita
queestio circa priorem partem materiee fidei
locum non babeat, quia ostensum est infide-
litatem negativam excusare a culpa contra
preeceptum supernaturale fidei; ergo maxime
excusat circa illam materiam, circa quam ma-
gis necessaria est revelatio; sed circa illam
materiam peccari non potest per errorem vel
ignorantiam, nisi contra preeceptum superna-
turale fidei; ergo talis infidelitas excusat ab
omni culpa circa illam materiam. At vero cir-
ca alteram partem materiee duplex occurrit
ETIAM LN MATERI.V NATURALI, ETC. 429
dubitatio. Una est, an illa infidelitas excuset
aculpa propria contra preeceptum snpernatu-
rale; altera est, an excuset etiam a peccato
ignorantise contra preeceptum naturale.
2. Primum dulium : utrum infidelitasnega-
tiva in materia naturalis fidei excuset a culpa.
— Ratio dubitandi. — Prior dubitatio videba-
tur quidem satis resoluta ex dictis in preece-
denti sectione ; nibilominus tamen aliqui mo-
vent dubitationem, quia in his hominibus talis
est infidelitas, quse sufficiat ad expellendum
habitum fidei; sed babitus fidei non expelli-
tur, nisi per propriam infidelitatem contra
praeceptum supernaturale fidei, juxta doctri-
nam Concilii Tridentini, sess. 6. canon. II;
ergo isti infideles non excusantur ab bac cul-
pa. Major probatur, nam si puer baptizatusin-
ter infideles et idololatras educetur, et postea
perveniens ad usum rationis colat idola, et in
aliis erroribus contra rationem naturalem ver-
setur, amittet usum iidei quem in baptismo ob-
tinuerat, et solum propter illam infidelitatem,
cum aliam non habeat: ergo, etc. Major patet,
tum quia alias esset fidelis et Gentilis, seu ido-
lolatra, quod videtur valde absurdum. Et se-
quela patet, quia si retinet usum fidei, fidelis
est ; nam hic est quasi effectus formalis illius
habitus, et ideo parvuli baptizati inter fideles
computantur ; et alioquin est Gentilis seu ido-
lolatra, quia illa peccata committit, tum etiam
quia ille habet voluntatem omnino affectam
tali sectse, quee repugnat fidei ; ergo habet vo-
luntatem incapacem piee affectionis ad fidem ;
ergo est incapax habitus fidei.
3. Resolvitur dubium afifirmative. — Dicen-
dum nihilominus est hujusmodi homines ex-
cusari a propria culpa infidelitatis contra pra>
ceptum fidei, etiam ut cadit in banc materiam
naturalem. Heec assertio sequitur evidenterex
dictis in sectione preecedenii; quia isti homi-
nes habent ignorantiam invincibile . totiusre-
velationis fidei, non minus ut est de veritati-
bus naturalibus, quam ut est de supernatura-
libus ; ergo etiam habent ignorantiaminvinci-
bilem totius preeceptisupernaturalisfidei ; ergo
excusantur acuipa propriee infidelitatis circato-
tam materiam fidei, non tantum supernatura-
lem, sed etiam naturalem. Primum antecedens
probatur ex dictis, quia revelatio fidei, de qua-
cumque materia sit etiamnaturali, non fit nisi
modo supernaturali, ac proinde per preedica-
tionem et propositionem rei credendse sub
auctoritate divina; sed ad istos infideles non
pervenit beec revelatio, nec sufficiens propo-
sitio ejus, ut probatum est; ergo simpliciter
430 DISPUT. XVII. DE INFIDELIBUS NON
et absolute, et cum eaclem excusatione igno-
rant totam revelationem iidei. Undefacile pro-
batur ratio prima, quia prseceptum superna-
turale fidei non cognoscitur, nisi per revelatio-
nem supernaturalem sufficienter propositam,
quia illud ipsum prseceptum est quoddam su-
pernaturaleobjectum. Altera consequentiaevi-
dens est, quia non potest peccari contra obli-
gationem snpernaturalem, quandiu superna-
turale preeceptum, a quo illa obligatio nas-
citur, invincibiliter ignoratur. Unde confir-
matur primo, quia hi infideles, dum errant
circa istam materiam,, non recedunt a testimo-
nio primse veritatis ; ergo non peccant propria
culpainfidelitatis. Gonsequentia clara est, quia
sicut assensus fidei, etiam ut cadit in talem
materiam, fundari debet in testimonio primee
veritatis, ita infidelitascirca eamdem materiam
non committitur, nisi per dissensum a prima
veritate. Antecedens autem probatur, quia illis
non est propositum testimonium primse ve-
ritatis circa talem materiam ; hoc enim in
casu supponitur; ergo non possunt voluntarie
dissentire tali testimonio. Gonfirmatur deni-
que, quia vel isti peccant per infidelitatem
omissivam (ut sic dicam,) scilicet carendo
assensu fidei circa taiem materiam, vel quasi
commissivam, positive errando intalimateria;
neutrum dici potest; ergo in nullam incidunt
infidelitatis culpam. Probatur minor quoad
priorem partem, quia assensus fidei circa talem
materiam est illis impossibilis; ergo carentia
ejus non potest esseomissio culpabilis. Quoad
alteram vero partem probatur, quia ille error,
quatenus est contra fidem, in illis hominibus
nascitur ex ignorantia privativa inculpabili,
ut ex probatione prioris partis constat; ergo
etiam ipse error est inculpabilis respectu su-
pernaturalis fidei.
4. Ad rationem dubitandi prima quorum-
dum solutio. — Rejicitur.— Veraresponsio. —
Objectio autem in contrarium facta tota pen-
det ex illo casu de infante baptizato, et inter
infideles educato, qui postea in adulta retate
eorum errores profitetur, de quo queeritur an
amittat habitum fidei necne. In quo duplex
est modus rcspondendi : prior est concedendo
illum amittere habitum fidei, propter ratio-
nem supra factain, quo posito, dicendum erit
habitum fidei non tantum amitti propter cul-
pam, sed etiam propter physicam oppositio-
nem, vel inter errorcs et iidem, vel inter pra-
vam dispositionem voluntatis affectse ad hu-
jusmodi crrores , et consequenter aversae a
pia fidei affectione. Sed hic modus dicendi
APOSTATIS QUOAD EORUM PECCATA.
mihi non probatur, primo propter auctori-
tatem Concilii. dicentis habitum fidei infusse
non amitti nisi per infidelitatis peccatum ;
secundo, quia fieri potest ut talis ignorantia
vel error sit invincibilis simpliciter, etiam ut
est contra lumen naturse, saltem pro aliquo
tempore, ut statim dicam : ergo fieri potest
ut ille homo pro aliquo tempore non peccet
mortaliter ; ergo non amittet gratiam ; ergo
multo minus amittit fidem. Tertio, quia ad
perdendam fidem non satis est error etiam
culpabilis per negligentiam , nisi intercedat
pertinacia ; et ideo , ut supra dixi, potest fi-
delis errare culpabiliter in una vel alia pro-
positione, et non statim perdere fidem, ut la-
tius infra tractantes de hseresi dicemus. At
vero in homine, de quo tractamus, non est
pertinacia , cum non sit instructus in fide ;
ergo non amittit fidem. Denique actus errc-
ris, seclusa culpa et pertinacia , non potest
physice expellere habitum fidei, quia neque
actus erroris formaliter opponitur habitui ,
ut illum excludat physice in genere causse
formalis, neque etiam in genere causee effi-
cientis potest inducere habitum expellentem
formaliter fidem infusam^ quia habitus acqui-
situs non opponitur formaliter infuso, quia
non sunt ejusdem ordinis ; ergo nullo modo
potest illa infidelitas expellere habitum fidei ;
dico ergo non esse inconveniens^ quod in ilio
homine perseveret habitus fidei infusse, quan-
diu non est ita dispositus^ ut habeat volun-
tatem formaliter contrariam et pertinacem
contra fidem ; ita enim perseverat fides in
homine catholico, cum uno vel alio errore
rnateriali., vel saltem sine pertinacia ; eadem
autem est ratio de uno errore et de multis.
Unde in homine educato inter hsereticos post
baptismum, potest esse multitudo errorum,
et affectio ad propriam sectam cum igno-
rantia vel invincibili vel saltem excludcnte
pertinaciam, ac proinde sine amissione habi-
tus fidei. Neque est inconveniens ut talis ho-
mo simul sit habitualiter fidelis, et actuali-
ter seu materialiter infidelis, quia hce duae
denominationes non sunt oppositae.
5. Secundum dulium : uiricm ignorantia
prcvcepti naUiralis excusari queat a culpa.
— Prima sententia negat. — Superest dicen-
dum de secundo puncto, videlicet, an infide-
litas talis hominis, et iu tali materia, possit
excusari a culpa ignorantise, etiam contra
legem naturce. Quam qusestionem solenttrac-
tare Ductores sub alio titulo magis univer-
sali, scilicet, an earum rerum, quee sunt juris
SECT. II. AN INFIDELITAS NEGATIVA
naturalis, possit dari ignorantia invincibi-
lis, quse materia tractari solet in 1 . 2, quse-
stione 76, disputando de peccatis ; et ideo
paucis comprehendam , quse ad hunc locum
spectant. Prima ergo sententia negat lianc
ignorantiam rerum fidei in materia naturali
esse posse inculpabilem, quam a fortiori te-
nent auctores allegati pro prima sententia
in praecedenti puncto; et sumitur ex Alexand.
Alens., 2 part., qucestione 453, membr. 3; et
Alberto Magno, in 2, distinct. 22, articul. 10;
Durando, in 3, distinct. 25, qusest. 4 ; et idem
sentit Gratian., in paragrapho ultimo, post
caput ultimum primse qusestionis, 4. Potestque
suaderi ex Paulo, ad Roman. 1, de Gentibus
dicente esse inexcusabiles, non glorificantes
verum Deum, quem ex rebus visibiiibus pos-
sent cognoscere ; quod etiam significat Sa-
piens, Sapient. 14., et Isaias, cap. 46. Confir-
matur primo, quia alias, etiam de Deo ipso
posset esse ignorantia invincibilis, nam diffi-
cilius cognoscitur quam reliqua; consequens
est contra illud Psalm. 13 : Dixit insipiens in
corde suo ; Non est Deus. Denique addi po-
test ratio, quia prseceptum cognoscendi has
veritates naturale est, et per ipsum lumen
rationis sufficienter promulgatur; ergo non
potest illius transgressio propter ignorantiam
excusari.
6. Secunda et vera sententia. — Nihilomi-
nus contraria sententia communis est, quam
late tradit Gordub., libro 2 de Ignorant., quses-
tione 4, et communiter expositores D. Thomse,
qusest. 76; prsesertim Vasquez, disputat. 122;
tenet etiarri Sanchez, libro I Decalog., cap. 16,
numer. 33; Valent., 1. 2, disputat. 6, qusest.
6, puncto 1 , corol. 7; Azor., tomo 1 Iustitut.
moral., libro , cap. 13, qusest. l;Alexand.
Pezant. 2. 2, qusest. 10, disputat. 4, et alii.
Hsee sententia generatim, seu indefinite sus-
cepta de aliqua ignorantia aliquarum rerum,
et in aliquibus personis, et pro aliquo tempore
vitse, non solum vera est, sed etiam clara. Po-
testque in hunc modum persuaderi : nam hse
veritates de quibus tractamus, licet natnrali-
tcr cognosci possint, nihiloniinns non sunt
per se nota?, sed necessaria est vel inventio,
vel doctrina ad illas cognosceudas ; multi au-
tem sunt homines, qui aut vix, aut nullo mc-
do possunt, saltem pro ahquo tempore, adhi-
bere diligentiam ad illas cognoscendas aliquo
ex dictis modis ; ergo in illis facile dari pote-
rit prtedicta invincibilis ignorantia. Major et
consequentia evideiites sunt. Minor probatur,
quia imprimis homines rustici, et aiiis actio-
ETIAM IN MATERIA NATURALL ETC. 431
nibus humanis occupati, non possunt, huma-
no modo loquendo, per propriam inventio-
nem acquirere hanc cognitionem ; et idem est
de pueris multo tempore post usum rationis ;
ac proinde facile potest illis deesse necessaria
doctrina, vel quia majores, vel parentes, a qui-
bus docendi essent, in errore versantur, vel
quia negligentes sunt; ergo in hujusmodi ho-
minibus sine dubio inveniri potest hsec igno-
rantia invincibilis. Neque contra hoc proce-
dunt testimonia vel rationes factce, quia lo-
quuntur in generali, non in singulis homini-
bus; et similiter licet hoc praBceptum pcrlu-
men naturse promulgetur, fieri potest ut illa
promulgatio non singulis sufficienter applice-
tur.
7. Vera sententia amplius explicatur. —
Quarnvis autem generalis hsec doctrina vera
sit, illam ad singula particularia applicare
non est facile, neque in uno loco exacte fieri
potest, quia pendet ex majori vel minori diffi-
cultate cognoscendi singulas exhis veritatibus
naturalibus, quse proprias disputationes pos-
tulant, et ideo breviter solum insinuabo quid
probabilius in singulis judicari possit. Ad
hoc autem clarius prsestandum, duplex ma-
teria harum veritatumdistingui potest: unam
vocare possumus speculativam, oliam prac-
ticam. Speculativa est, qua3 ad Deum perti-
net, et aliqua ex parte ad naturam homi-
nis vel creaturarum cognoscendam, ut Deum
esse, et esse unum, omnipotentem, vel crea-
torem, habere providentiam, et similia, et
consequenter de rebus creatis cognoscere il-
las dependere a Deo in fieri, esse et ope-
rari ; et specialiter de homine, habere ani-
mam immortalem et liberum arbitrium ; Iiebc
enim videntur maxime necessaria ad conve-
nientem institutionem humanse vitce, etiam
mere naturalem, et ad tendendum in uitimum
finem ejusdem ordinis; et ideo existimo esse
non posse ignorantiam iuvineibilem ornnium
istarumrerum in toto genere humano, et hoc
probari rationibus primse senteutia?, et valde
pertinere ad divinam providentiam. Nihilomi-
nus tamen multa ex his potuerunt iguorari,
et ab aliquibus hominibus Ibrtasse omnia, pro
aliquo saltem tempore vitae, preesertirn vero
ea quae difficilius agnoscuntur, de quibus in
aliis locis, ut dixi, tractatur. Ad materiam
practicam pertinent imprimis generalia prin-
cipia morum, ut quasdam actiones esse hones-
tas, alias turpes, et malum esse vitandum, bo-
num prosequendum ; inter quae potest etiam
illud numerari : Quod tibinon vis, alteri ne fa-
433 DISPUT. XVII. DE INFIDELIBUS NON
cias ; et e contrario: Qucecumque vultis ut fa-
ciant vobis homines, ea facite illis. Idemque
censeo de quibusdam propositionibus, quee,
licet particulares videantur, in ipsis terminis
necessariam honestatem includunt, ut, pa-
rentes esse amandos, injustitiam esse vitan-
dam. Et de his omnibus existimo non posse
dari ignorantiam invincibilem, quia sunt per
se notissima. Post heec eonstituuntur sub hoc
membro preecepta Decalogi, quee magna faci-
litate ex illis principiis deducuntur, et ideo
vix potest de ilhs, aut aliquo illorum per se
aut nude spectato, dari inculpabilis ignoran-
tia; nihilominns tamen nonomnino repugnat
saltem pro aliquo tempore, et in aliqua ma-
teria minus nota, verbi gratia, in mendacio,
quod semper malum sit, et preesertim quando
vestitur aliqua circumstantia apparente, ut
esse potest etiam in simplici fornieatione, vel
in vindicta sumenda propria auctoritate ,
quando aliter non potest, vel in similibus.
Denique in ultimo gradu collocantur quee-
dam alia preecepta naturalia obscuriora, quee
per multas illationes, et accurato discursu ex
preedictis principiis colliguntur , ut , verbi
gratia, usuram esse malam, ut uxorum plu-
ralitatem, et in his facilius admitti potest ex-
cusatio, ut per se clarum est.
SECTIO III.
Utrum in his infidelibus omnis actio humana
sit peccaminosa.
\ . Prima sententia. — Primum ejus fun-
damentum. — Secundum. — Tertium. -- Con-
firmatur primo. — Confirmatur secundo. —
Heec queestio tractari solet in materia de gra-
tia ', et non videtur per se pertinere ad infi-
delitatem; tamen quia divus Thomas hic,
quaestione decima, articulo quarto, illamtrac-
tat, et ad cognoscendum statum horum infi-
delium et effectum infidelitatis utilis esse po-
test, brevissime illam expediam. Est igitur
prima sententia docens omnia opera infide-
lium esse peccata. Ita tenuit Gregorius, in
secundo, distinctione trigesima nona, quses-
tione prima, articulo secundo, corol. 3; et
Michael Bayus, in suis Assertionibus, asser-
tione vigesima sexta. Eamdem opinionem
constanter tnetur Catherin. in librum Genes.,
Consule auctorem, lib. \ de Gratia, cap. 6
et 7.
APOSTATIS QUOAD EORUM PECCATA.
capite secundo. Fundatur primo in illo Pauli
ad Roman. decimo quarto : Omne quod non est
ex fide, peccatum est, quod seepe Augustinus
de fide Catholica exponit. Item ex illo ad
Titum primo : Infidelibus nihil est mundum,
sed coinquinata est eorum mens, et conscientia.
Item ex illo ad Hebr. undecimo : Sine fide
impossibile estplacere Deo, quod etiam de sin-
gulis actibus Patres exponunt. Secundo, maxi-
me fnndatur hsec sententia in D. Augustino,
qui certe multis in locis illi favcre videtur,
praesertim libro quarto contra Julianum, ca-
pite tertio, ubi longo discursu probare cona-
tur nihil boni in inOdelibus simpliciter inve-
niri. Idem habet in pra^fatione ad Psalm.,
vigesimo primo; et libro primo de Nuptiis,
capite tertio, in particulari dicit etiam pudi-
citiam conjugalem infidelibus deesse. Tertio
additur ratio, quia bonitas operis pendet ex
objecto et omnibus circumstantiis simulsump-
tis; sed infidelitas facit ut opus habeat semper
aliquam circumstantiam malam, vel careat
aliqua bona et necessaria; ergo facit ut omne
opus infidelis peccaminosum sit. Probatur
minor, nam una circumstantia operis boni est
finis bonus, ut est notum in Philosophia mo-
rali, et sumitur ex verbis Christi : Si oculus
tuus fuerit simplex, etc, Luc. undecimo, ubi
per simplicem oculum recta finis intentio in-
telligitur, sicut etiam Matth. 7, mala intentio
dicitur arbor maia, qure non potest fructus
bonos facere. Confirmatur et declaratur, quia
infidelis colens idola, verbi gratia, seepius re-
fert opera sua omnia in falsum deum, quem
colit, sicut homo fidelis refcrt opera sua in
verum Deum; sed hsec relatio sufficit ut opus
sit malum ex fme malo; sicut sufficit ut sit
bonum ex fine bono ; ergo. Quod si fortasse
hajc relatio non semper prsecedat, saltem in
infideli deest relatio operis ad verum Deum,
quee necessaria est ad bonitatem operis, et
ideo prsecipitur a Paulo, prima ad Corinth.,
cap. 40, dicente : Omnia quttcumque facitis , in
(Jloriam Dei facite. Tandem confirmatur, quia
opus bonum sine gratia fieri non potest ; sed
ihfideles omni gratia carent; ergo nihil boni
facere possunt.
2. Vera sententia. — Contraria sentcntia
communis est Theologorum; docet illam D.
Thomas secunda secundce, queestione decima,
articulo quarto, ubi Cajetanus et omnes expo-
sitores, ct Valent., suo tertio tomo, disputatio-
ne prima, qurcstione decima, puncto sccundo,
et reliqui Theologi in secundo, distinctione
quadragesima prima ; D. Thomas, quaestione
SECT. III. AN 1N PRjEDICTIS INFlDELIBUS OMNIS ACTIU HUMANA, ETC.
433
prima, articulo secundo; Bonaventura, quees-
tione prima; Durandus, queestione prima;
Capreolus, queestione prima. Tdem docet Ca-
preolus, distinctione vigesima octava, quees-
tioue prima, articulo tertio, ad octavuin, con-
tra secundam conclusionem; Marsil., quees-
tione decima, articulo tertio; Richard., ar-
tieulo septimo ; Dried. , de Captivitate et
Redemptione generis hurnani,capite secundo,
parte secunda ; Soto, libro primo de Natura et
gratia, capite decimo nono et vigesimo ; Vega,
libro sexto in Trident., capite trigesimo quarto
et quadragesimo ; Bellarminus, libro quinto
de Gratia et libero arbitrio, capite nono; et
Benedictus Pereira, ad Roman. decimo quarto,
disputatione quinta. Potestque imprimis pro-
bari ex Scriptura, quia excitat infideles ad
aliqua opera de se bona, ut Daniel quarto :
Peccata tua eleemosynis redime ; ergo sup-
ponit posse ab illis fieri sine peccato ; non
enim Spiritus Sanctus homines ad peccandum
invitaret. Et aliis locis laiidat aliqua opera
iufidelium, imo dicitDeum aliquod preemium
saltem temporale propter illa tribuisse, ut de
obstetricibus ^Egypti, et Raab meretrice,
priusquam esset fidelis, et similibus constat.
Denique Paulus, ad Roman. quarto, dicit
Gentiles fuisse inexcusabiles non colentes
Deum ; ergo supponit id facere potuisse sine
culpa; nam si non potuissent, excusabiles
fuissent. Secundo, est heec communis senten-
tia Patrum, preesertim Hieronymi, Ezechiel
vigesimo primo, et ad Galat. primo et quiuto,
ubi inter alia dicit, sicut fides sine operibus
mortua est, sic absque fide opera, quamvis
bona, mortua esse. Idem docet Chrysostomus,
homilia de Fide , Lege naturee et Spiritu
Sancto, et homilia sexagesima septima ad
Populum; Nazianzenus, orat. vigesima oc-
tava de Reditu suo. Et eadem sine dubio fait
sententia Augustini, preesertim lib. de Spiritu
et littera, capite vigesimo sexto, et vigesimo
septimo, ubi in hoc sensu tractat verba Pauli
ad Roman. secundo : Cfentes quce legem non
habent, naturaliter ea, qua? legis sunt, faciunt;
utique interdum bene operando secundum
rectam rationem naturalem, et approbat doc-
trinam ut veram, et expositionem ut proba-
bilem. Unde iu epistola centesima trigesima,
admittit in quodam Polemone Gentili mora-
lem eontinentiam, et eodem modo loquitur de
patientia infidelium, preesertim heereticorum,
libr. de Patientia, capite vigesimo sexto, vige-
simo septimo, vigesimo octavo ; idem sentit
libro tertio Hypognosticou , capite quarto.
XII.
Tertio, ioducitur pro hac sententia Concilium
Tridentinum, scssione sexta, capite octavo,
quatenus dicit ea quee prtecedunt justificatio-
nem, sive fidem, sive opera, non mereri justi-
ficationem; et canon. septimo, qr.atenus dam-
nat dicentes omnia opera quee ante justifica-
tionem fiunt, esse peccata ; nam in priori loco
insinuat, etiam ante fidem esse posse bona
opera, licet non meritoria; in posteriori vero,
quamvis tantum de justificatione loquatur, a
similitudine rationis potest inde sumi efficax
argumentum, ut ex dicendis patebit.
3. Explicatur amplius vera sententia. —
Probatur de inftddHMs Deum aliquo modo cog-
noscentibus. — Heec sententia non solum ve-
ra, sed etiam certa est; ut autem illam ratio-
ne confirmemus, distinguamus inter infideles
cognoscentes aliquo modo, vel omnino iguo-
r;mtes verum Deum : nam de prioribus cer-
tior est, et efficacius probatur haec sententia,
quam de posterioribus. Unde Gregorius in se-
cundo, distinctione vigesima octava, quaes-
tione prima, articulo tertio, ad septimum, oc-
tavum et nonum, sententiam suam limitare
videtur, admittendo posse esse aliquod bo-
num opus in infideli cognoscente Deum ; soli-
que haeretici hujus temporis videntur de om-
nibus infidelibus priorem sententiam defen-
dere, ut Valentia supra refert. Probatur er-
go prior pars de infidelibus cognoscentibus
Deum, primo, quia saltem de illis vehemen-
ter urgent loca Scripturee, prsesertiin Pauli.
Secundo, quia Pius V, et Gregorius XIII,
inter alias assertiones Michaelis Baji, dainna-
runt illam universalem negativam, quod in
nullo infideli possint esse opera bona : ergo
saitem in his iufidelibus falsam esse oportet.
Tertio ratione, per distinctionem fuudamenti
contrarise sententiee, quia isti infideles cognos-
centes Deum verum possunt in illum referre
sua opera ex objecto bona; ergo possunt illa
facere sine mala circumstantia ex parte finis
remoti ; ergo simphciter bona. Heec secuuda
consequentia supponitur, quia nulla alia
radix malitiee illis tribuebatur, nec cogitari
potest, ut statim in secundo membro magis
probabitur. Prima vero consequentia facile
probatur, quia, ut recte docent D. Thomas et
Durandus, dicta distinct. 41, ut opus habeat
bonitatem ex Dso, ut fine, non est necesse
quod per fidem referatur ; hoc enim ad meri-
tum foitasse necessarium erit, ad bonitatem
autem moralem minime ; sufficit enim natu-
ralis Dei cogiiitio, et evidenter patet in ho-
mine creato in puris naturalibus; posset enim
43i DISPUT. XVII. DE INFIDELIBUS NON
bene moraliter operarh, lieet fidem non ha-
beret.
4. Prolatur in ignorantibus terum Deum.
—- Secnndo, probatur dicta sententia etiam
de infidelibus non cognoscentibus vernm
Deum , vel etiam errantibus circa Deos fal-
sos. Et primo in his habet locum ratio divi
Thoma?, quod in his infidelibus non est extinc-
tum lumen rationis natnralis, neque amis-
sum omnino liberum arbitrium ; ergo non
carent potestate operandi aliquod bonum, et
beue. Antecedens certum est de fide, et con-
sequentia probatur, qnia illa duo principia,
cum adjutoiio Dei, quod nemini deest, suffi-
ciunt ad aliquid honeste operandum. Quod
probatur secundo, quia ut bonestum opus sit,
satis est quod finis intrinsecus, seu objectum
lormale operis sit honestum, et quod in finem
extrinsecum malum seu turpem non refera-
tur; sed sine fide potest opus fieri dicto mo-
do, et cum utraque conditione; ergo. Majo-
rem nuiic suppono ex 1 . 2, et solvendo argu-
menta illam amplius declarabo. Minor proba-
tur quoad primam conditionem objecti, seu
finis intrinseci, quia illa ratio objecti boni et
honesti potest facile cognosci ratione natu-
rali, ut quod sit bonum dare eleemosynam
pauperi, vel parentem honorare, et similia;
ergo etiam potest tale bonum a libera volun-
tate hominis intendi, etiamsi careat fide.
Quoad alteram vero partem, probatur eadem
mmor, quialiberum est homini etiam infideli
operari, vel non operari propter extrinsecum
finem ; ergo etiam est illi liberum non appo-
nere malum finem intrinsecum operi suo ;
ergo potest operari propter finem intrinse-
cum honestum sine pravo extrinseco, quia
usus hujus libertatis neque est per se impos-
sibilis,, neque ita difficilis, ut ad illum sit ne-
cessaria fides in omnibus et singulis acti-
bus.
5. Declaratur , et confirmatur printo. —
Confirmatur secundo. — Unde declaratur et
confirmatur, quia carentia fidei, per se ac
preecise speetata, non est prava circumstan-
tia omnium moralium operum, quia non in-
fluit in illa; sicut etiam carentia gratire vel
charitatis non est mala circumstantia operum
moralium, alias omnia opera peccatoris essent
peccata, quod fidei repugnat. Neque etiam ex
illa carenlia fidei necessario redundat in opus
aliqua circumstantia prava, ut ex dictis pa-
tet, et magis constabit ex solutionibus argu-
inentoi um ; ergo non est unde talia opera
infidelium omnia sint peccata. Tandem isti
APOSTATIS QUOAD EOBUM PECCATA.
infideles^ priusquam in Deum verum credere
incipiant, possunt excitari^ ut aliqua opera
faciant vel audiendo, vel recogitando., vel de-
siderando veritatis cognitionem et assecutio-
nem, vel etiam eleemosynam aut aliud si-
mile opus faciendo ; alias vel ornnino, vel
moraliter esset impossibile eos ad fidem con-
verti ; ergo possunt ilia opera sine peccato
facere etiam ante fidem ; alias quomodo pos-
sent ad illa facienda induci sine peccato con-
sulentis, seu docentis ?
6. Fit satis fundamentis prima? sententia?.
— Duplex expositio loci Pauli adRom. 14. —
Superost respondere ad argumenta , et im-
prrtnis ad testimonia Pauli, quorum primum
erat illud adRoman. 14: Quodnonestexfide,
peccatum est, quod duas habet interpretatio-
nes. Una est, ut in eo sit sermo de fide Theo-
logica, prout seepe videtur Augustinus sentire,
et sic verbum illud : Quod non est ex fide, non
negative, ut sonat, sed contrarie exporuendum
est; ita ut sit sensus, quod non est ex fide, id
est, quod fidei repugnat, seu quod non est
consentaneum fidei, saltem materialiter, ut sic
dicam. Et hanc expositionem approbat D.
Thomas utroque loco citato, ad \, ct sic bo-
num opus infidelis, quamvis non sit ex fide
directe et positive, ut sic dicam, non est ta-
men contrarium fidei, imo illi consentaneum,
quia fides illud approbat. Altera expositio
plana et litteralis est, fidem ibi non significare
Theologicam fidem, sed quamdam fidelitatem,
quee in homine bene operante reijuiritur in
ordine ad dictamen conscientise ; unde sensus
est, quod non est ex fide, id est, quod non fit
secundum dictamcn conscientia? , peccatum
est. Et haec expositio est consentanea contex-
tui Pauli in toto capite ; et ita est nunc com-
muniter recepta, ut in expositoribus videre
licet.
7. Exponitur alins Pauli locus adTitum \,
et alius Hebr. 11. — Secundum testimonium
Pauli erat ad Titum 1 : Infidelibus niMl est
mundum. Et in illud quadrat optime prior
expositio data in proecedenti testimonio; loqui-
tur enim Paulus (ut sic dicam) formaliter de
infidelibus ex infidelitate operantibus, et spe-
cialiter de Judans observantibus cseremonias,
et distinguentibus inter cibos mundos et im-
mundos ritu Judaico, et sic dicit infidelibus
nihil esse mundum. Ita exposuit Augustinus,
13 contra Faustum, \, 4. Addit praeterea di-
vus Thomas, in dicta solutione, ad priinum,
infideles dici nihil habere mundum, non quia
semper peceant, sed quia sine peccato esse
SECT. III. AN [N PR/EDICTIS INFIDELIBUS OMNIS ACTIO HCMANA, ETC.
non possunt; saepius enim peccant, et remis-
sionem peccatornm consequi non possunt,
quandiu infideles sunt. Denique illa verba
Pauli : Sine fide impossible est placere Deo,
ad singula opera applicata, intelligenda sunt
de opere quod placet Deo in ordine ad finem
supernaturalem, seu in ordine ad aliquam
gratiee remunerationem, ut estcommunis ex-
positio Patrum, de qua in materia de gratia.
8. Augustini testimonia cxplicantur. — Ad
testimonia Augustini, negare non pcssumus
aliquando fuisse in hac materia per exagge-
rationem locutum ; tamen quia in aliis locis,
ut vidimus, sententiam suam moderatus et
interpretatus est, duobus modis in aliis locis
exponi potest. Prior est, ut dicat infideles ni-
hil boni operari posse, per borium intelligen-
do, illud quod ad gratiam vel gloriam con-
ducit, quia totum illud quod hujusmodi non
est, quasi nihil reputatur, juxta modum lo-
quendi Pauli, 1 ad Corinth. 13 :Si cliaritalem .
non habuero, nihil sum. Altera expositio est,
ut illa propositio universalis : Omnia opera
infidelium sunt peccata, et similes,, intelli-
gantur non rigorososed morali modo; nam in
moralibus, quae parva sunt. et raro accidunt,
non considerantur, et idcirco dicuntur mo-
raliter evenire semper, quse raro deficiunt.
Sentit ergo Augustinus bona opera in infide-
libus et levia et rarissima esse; et ideo abso-
lute de illis interdum pronuntiavit semper
peccare.
9. Sohitur prima pars prxmce confirmatio-
nis initio positce. — Virtualem intentionem ut
aliqui explicent. — Verior explicatio. — Ad
rationem principalem, seu primam confirma-
tionem sumptam ex fme, respondetur distin-
guendo duas illas partes, scilicet habere pra-
vum finem in singulis operibus, vel carere
bono fine necessario. Primo ergo nego prio-
rem partem ; advertendum est enim triplicem
distingui intentionem a Theologis, actualem,
habitualem et virtualem. Prima est, quando
homo per actum, quem formaliter habet
quando operatur, intendit talem finem; et ta-
lis intentio sine dubio maculat opus ; non est
tamen cur infidelis semper talem intentionem
habeat, ut est per se manifestnm. Alia inten-
tio est habitualis, quee iu operante manet so-
lum in habitu, etin actus non influit, ideoque
nec bonitatem nec malitiam tribuit actui;
imo talis intentio boni finis potest esse cum
actuali peccato, ut est peccatum veniale cum
habitu charitatis ; et e coutrario bonum opus
potest esse cum habitu pravee intentionis, et
sic quamvis demus infidelem habcre semper
maiam intentionem in habitu, nihilominus
interdum poterit bene operari. Virtualis iu-
tentio ab aliquibus appellatur. illa quse sumi-
tur ex actu praeterito non retractato, quo ali-
quis retulit omnia opera sua in Deum, verbi
gratia, vel idolum, et hoc putant satis esse ut
talis intentio det bonitatem vel malitiam ac-
tui. Unde ad rationem contrarise sententise
coguntur respondere, negando omnes infide-
les habere hujusmodi intentionem virtualem
mali finis, quia non est necesse ut illam uni-
versalem relationem per actum prgeeedentem
habuerint, quia hoc pendet ex libertate eo-
rum, vel quia, licet habuerint, possunt illam
retractare operando bene. Imo, eo ipso quod
pust intentionem universalem pravam aliquis
in particulari operatur propter bonum mo-
tivum sine memoria prioris actus, censetur
in prsesenti et particulari opere priorem in-
tentionem retractare. Sicut econtrario, quan-
do justus omnia opera sua in Deum retulit, et
postea venialiter peccat, in illo opere priorem
intentionem retractat. Atque hsec responsio
in rigore satisfacere posset. Verumtamen ad
doctrinae veritatem et soliditatem, addere
oportet, ad intentionem virtualem non satis
esse quod actus universalis preecesserit, nisi
per aliquam memoriam, vel virtutem relictam
moveat ad opus, quod propter talem finem
fieri dicitur, quia si nec per se, nec per virtu-
tem relictam infiuit in actum, solum manet
in habitu ; et ita potius est intentio habitualis
quam virlualis, ideoque non potest opus in-
ficere seu moraliter afficere, et ita facilius
solvitur argumentum ; quia, licet fortasse ta-
lis intentio in infideli prsecesserit, non est
necesse ut virtus ejus semper et pro omni
tempore iufluat; qualis autem sit hic virtua-
lis influxus praecedentis intentionis, et quo-
modo fiat, explicavi late in tertio tomo de
Sacramentis_, disputatione decima tertia, se-
ctione tertia, ubi qusa dixi videri possunt.
10. Secunda solvitur pars ejusdem confir-
mationis. — Ad primam confirmationem. —
Ad alleram confirmationis partem de detectu
circumstantise necessariae boni finis, respon-
detur hanc circumstantiam in rigore non esse
necessariam ex parte finis extrinseci, sed tan-
tum ex parte objeeti, seu motivi et finis in-
trinseci. Unde ad illa verba Pauli \ Coriuth.
10 : Omnia in gloriam Dei facite, responden-
dum est ex D. Thoma ibh, duobus modis posse
exponi. Primo negative, id est : Nihil faciatis
quod sit contra honorem et gioriam Dei; et
436 DISPUT. XVIII. DE MEDIIS QLTBUS
ita est preeceptum quod servari potest etiam
ab infideli, si operetur propter bonum objec-
tum sine alio pravo fiue. Secundo, potest in-
telligi affirmative, ut verba ipsa sonaut, et sic
ait divus Tbomas verba illa continere consi-
lium, non praeceptum. Addi etiam potest, si
contineant praeceptum , intelligenda esse de
relatione operis, non operantis, seu de ratione
quasi aptitudinali, non aetuali, seu de natu-
rali relatione, non morali. Quod breviter ita
declaro : nam praeter iutentiones finis in
priori puncto positas, quae fundantur in rela-
tioue aliquo modo facta ab ipso operante, in-
venitur alia imbibita in ipso opere bono, ex
objecto et fine intrinseco ; nam eo ipso ex na-
tura sua tendit ad Deum tauquam in finem ulti-
mum, ei ideo illa intentio dicitur magisipsius
operis quam operantis, vel etiam dicitur natu-
ralis, quia est ex pondere naturali ipsius ope-
ris. Unde etiam dici solet virtualis, tamen in
distiiicto sensu ab alia virtuali supra posita ;
ideo ad tollendam 3equivocationem non male
dicitur naturalis. Et inde etiam habet talis
actus ut natura sua sit referibilis in gloriam
Dei, quod non babet, verbi gratia, peccatum
veniale, et ideo respectu divinae gloriae dici-
tur illa intentio aptitudinalis : haec ergo suffi-
cit ad bonestatem actus ; et ita sensus prae-
cepti erit : Omnia vestra opera talia sint,utin
Dei gloriam tendere et referri possint, et sic
tale opus potest in infideli inveniri. Denique
ad confirmationem ultimam de necessitate
gratiee ad bonum opus, vera responsio est,
non esse necessarium proprium auxilium
gratiae ad singula opera bona moraliter ordi-
nis naturalis. Verumtamen, etiamsi tale auxi-
lium esset necessarium, non deesset omnibus
infidelibus, quia a fide non pendet, ut latius
in materia de gratia tractatur, libro primo,
capite sexto.
DISPUTATIO XVIII.
DE MEDIIS QllBUS AD G0NVERTEND0S VEL GOER-
CENDOS INFIDELES N0N APOSTATAS UTI LICET.
Media quilus infideles conterti possint i/i
duplici suut differeniia. — Coaclio duplex; di-
recta, et indirecta. — Jurisdictio ecclesiadica
duplex ad hunc effectum. — Media quibus ho-
iniues possunt ad virlutem vel fidem trahi,
vei a vitio seu infidelitate revocari, queedam
sunt quae per suasionem, aut instructionem,
vel benefieeutiam voluntatem iuclinant ; alia
UTI LiCET AD CONVERTENDOS, ETC.
quse per pcenain et coactionem bomiuem in
officio continent ; ex quibus priora sine dubio
suut magis consentanea fidei, quia magis vo-
luntarie bominem inducunt, fides autem vo-
luntaria esse debet; posteriora vero interdum
sunt necessaria, si potestas non desit, et ideo
de utrisque dicendum est, a prioribus inci-
piendo. Quia tamen posteriora media maxime
pendent ex potestate, quae in aliquo homine
requiritur, ut possit alium cogere vel punire,
ideo praemittere etiam oportet, banc coactio-
nem dupliciter fieri posse, scilicet, directe et
indirecte. In praesenti, ut directe fiat, duo
requiruntur. Unum est, ut fiat ex; potestate
jurisdictionis ; aliud est, ut fiat ad inducen-
dum hominem ad fidem per tale medium. In-
directa coactio erit quando non fit ea mten-
tione, sed vel in propriam defensionem, vel
in vindictam alterius injuriae vel delicti; un-
de etiam fieri potest sine propria potestate ju-
risdictionis. Circa quam etiam praenoscere
oportet duplicem esse jurisdictionem in Ec-
clesia, unam spiritualem, et aliam tempora-
iem ; unde fit ut infideles duobus modis pos-
sint esse subjecti Ecclesiee, videlicet quoad ju-
risdictionem spiritualem, ut apostatse ; vel
tantum quoad temporalem, ut isti infideles
non apostatae.
SECTIO I.
Utrum Ecclesia haieat potestatem et jus prce-
dicandi Evangelium omnibus infidelibus
ubique.
1 . Explicatur quid sit jus et potestas ad
prcedicandum. — Ecclesia habet potestutemjit
ubique licite fidem catholicam prcedicet. —
Fundamentum. — Consectarium. — In titulo
hujus quaestionis duo illa verba, potestas et
jus, notanda et distinguenda sunt, quia non
idem significant ; , duobus enim modis potest
aliquis habere potestatem aliquid faciendi.
Uno modo, quasi permissive, quia licitum est
illi id facere, quamvis non habeat peculiare
jus, vel quasi dominium in tali usu vel actio-
ne, sicut mihi licet ingredi alienani domum.
Alio modo datur potestas cum jure conjunc-
ta, sicut est potestas utendi propria doino,
vel re communi; de utraque ergo potestate
potest intelligi quaestio proposita ; et ideo di-
cendum est primo Ecclesiam habere potes-
tatem, per quam licite potest ubique, et qui-
buscumque inlidelibus iidem catholkam pra>
SECT. I. AN ECCLESIA POSSIT, ET
dicare. Hoc manifcstum est, et de fide certum
ex verbis Christi , Matth. 24 : Prcedicabitur
hoc Evangelium in universo orbe in testimo-
nium omnibus gentibus ; et Marci ultimo :
Prwdicate Evangelium omni creaturce ; nam
qui hoc praecepit, dedit etiam potestatem id
exequendi , ut exitus etiam probavit. Dicit
enim Paulus, ad Coloss. 1 , de Evangelio :
Pervenit ad vos, sicut in toto mundo est fruc-
tificans ct crescens. Ratio autem est elara,
quia fides est omnibus necessaria ad salutem ;
ergo necessarium etiam fuit ut heee fides in
universo mundo annuntiari posset, quoniam
alias non omnibus esset salus secundum or-
dinariam legem, quia, secundum communem
et ordinarinm moduin, fides non comparatur,
nisi per auditnm et prsedicationeni , teste
Paulo ad Roman. 10 ; et ideo dixit Christus
Dominus, Luc. 24 : Sic scriptum est , et sic
oportebat pati Christum, et resurgere a mor-
tuis, et pravdicari in nomine ejus pcenitentiam .
Deinde hic actus preedicandi fidem, est per
se bonestus ex objecto suo ; ergo est de se li-
citus : ergo etiam potestas exercendi illum
actum ubique per se loquendo licita est , et
Eeclesise convenit. Denique est etiam hoc
consentaneum rationi naturali, quia corripere
fratrem fraterna correctione, et docere igno-
rantem, prsesertim de rebus ad bonos mores
pertinentibus , est de lege naturee, et ideo
potestas id praestandi omnibus convenit ; imo
etiam obligatio tempore opportuno ; ergo,
suppo:-ita revelatione , et necessitate fidei,
communicatio illius per sermonem et doctri-
nam, veluti ex ipso jure naturae sequitur, et
licet; ergo etiam potestas preedieandi. Unde
obiter colligitur hanc potestatem simplicem,
ut sic dicam, per se loquendo, convenire ali-
quo modo omnibus fidelibus, si ad id proe-
standum sufficienter instructi sint, et aliunde
non sit illis prohibitum. Patet, quia est opus
charitatis , et unum ex operibus misericor-
diee, quod magis ex sequenti assertione de-
clarabitur.
2. Secunda assertio : quce sit Ecclesice po-
testas ad prcedicandum ubique veram fidem. —
Dico secundo : Ecclesia non solum babet sim-
plicem et ( ut sic dicam) permissivam facul-
tatem, sed etiam habet jus cum speciali po-
testate preedicandi Evangelium ubique. Ha?c
videtur esse mens D. Thom. 2. 2, quaest. 10,
artic. 8., ubi Cajetanus et alii expositores
idem sentiunt, et alii Scholastici, in 2, dist.
41, et praesertim Major, dist. 44, queest. 3,
et alii in 4, distinct. 4; Soto, distinct. 5,
JUS IlABEAT PR-EDICANDI, ETC. 437
queest. unica, art. 10; Victor., Relectione 1
de Indis, 2 part. illius, num. 9. Fundamen-
tum est, quia Christus Dominus habuit hoc
jus in universos homines tanquam in hoere-
ditatem suam, quam mediante preedicatione
fidei erat acquisiturus, et quia non erat per
se ipsum docturus oranes gentes, illam po-
testatem cum jure et auctoritate suis Apos-
tolis, et per eos Ecclesiee communicavit ; ha-
bet ergo Ecclesia hoc jus speciale. Antece-
dens totum ex veteri et novo Testamento col-
ligitur; nam in Psalm. 2, in persona Christi
dicitur : Ego autem constitutus snm Rex ab eo
super Sion montem sanctum ejus ; modum
autem acquirendi regnum indicat , addens :
Prcedicans praceptum ejus ; et deinde sub-
jungit : Postula a me, et dabo tili gentes ha>-
reditatem tuam, et possessionem tuam termi-
nos terrce, ubi aperte docetur amplitudo juris
hujus in universum orbem. Hoc autem in
Christo et per Christum impletum esse ipse
testatus est, Matth. ult. : Data est mihi omnis
potestas in ccelo et in terra ; deinde subjun-
git : Euntes docete omnes gent^s ; per quae
verba suum jus et potestatem illis communi-
cavit, et hoc est, quod dicitPaulus, 2 Corinth.
5 : Posuit in nobis verbum reconcilialionis, et
subjungit : Pro Christo ergo legalione fungi-
mur. Legatus autem Principem reprsesentat,
et ejus potestatem participat ; unde etiam est
illud ad Ephes. 4 : Quosdam dedit Apostolos,
a7ios pastores et doctores in cedificationem cor-
poris Christi, et ideo , 2 ad Timoth. 2 , ait
Paulus : Verbum Dei non est alligatum ; ni-
mirum quia Ecclesia habet jus illud dissemi-
nandi, imo non solum jus, sed etiam necessi-
tatem et obligationem liabet , juxta illud 1
Corinth. 9 : Si non evangelizavero, vce mihi
est , necessitas enim mihi incumbit. Denique
hanc veritatem convincunt verba Christi ad
Petrum : Pasce oves meas, Joann. 21 , quia
verbum pascendi indicat non quamcumque
potestatem, sed cum jurisdictione ; et prseci-
pue exercetur vel potius inchoatur per pra>
dicationem , illa autem potestas data est Pe-
tro, ut perpetua in Ecclesia duraret ; habet
ergo Eccles/a hujusmodi jus et potestatem.
3. Ralio ex parte fi.nis assignatur. — Ratio
autem ex parte finis reddi potest, quia potes-
tas docendi fidem erat necessaria, ut dixi,
ad salutem hominum, et ut redemptio Cbristi
posset omnibus hominibus applieari ; ergo
ut esset efficax, debuit communicari non so-
lum cum simplici facultate, et quasi licentia,
sed etiam cum proprio jure et potestate ;
438
DISPIT. XVIII. DE MEDIIS QUIBUS UTl LIGET AD GONVERTENDOS, ETC.
potuit autern Christus Dominus illam hoc
modo communicare; ergo ita contulit illam.
Deinde, quamvis hsee potestas non possit pro-
bari ratione naturali, est nihilominus valde
consentanea ipsi rationi naturali , quia, ut
dicebam, jus docendi ignorantes est quasi con-
naturale cuicumque homini ; ergo, supposita
necessitate fidei, est valde consentaneum ra-
tioni, quod auctor fidei suis ministris, et proe-
sertim Vicario suo relinqueret speciale jus ad
illuminandos homines in doctrina fidei.
4. Tertiaassertio : Ecclesia habetjus tutaii-
di suos prcedicatores et qui prcedicationem
impediuut, puniendi. — Exhac secunda asser-
tioue sequitur tertia, nimirum, Ecclesiam ha-
bere jus defendendi prsedicatores suos, et ex-
pugnandi eos qui , per potentiam et vim,
prsedicationem impediunt, seu non permit-
tunt. Ita sentiunt auctores allegati, et prse-
sertim Major et Victoria. Et potest aliquo mo-
do confirmari exemplo Pauli, Actorum deci-
mo tertio, ubi Elymam Magum viis Domini
resistentem seterna csecitate damnavit, ut di-
xit Hieronymus ai Riparium contra Vigilan-
tium, et refertur in cap. Legi, 23, qusestione
octava, in qua multa referuntur ex Patribus,
quee hanc veritatem confirmant, et cap. Dis-
par, cum aliis. Rationes sunt faciles ex dic-
tis. Prima est, quia si Ecclesia habet jus prse-
dicandi ubique Evangeiiuin, qui per vim et
potentiam usum illius jurisimpedit, injuriam
facit Ecclesise ; ergo potest Ecclesia illam
propulsare, et jus suum tueri. Nam hoc natu-
raliter sequitur ex ipso jure, prsesertim quan-
do est in suo ordine supremum, ut est hoc
jus in Ecclesia. Secundo, declaratur amplius
hsec ratio ex alio principio utriusque juris,
quod , concessa jurisdictione , coneeduntur
omuia quse ad exercitium ejus moraliter ne-
cessaria sunt, quia alias concessio diminuta
esset et inefficax, 1. 2, ff. De his quibus man-
data est jurisdictio, cap. Praterea, cum simi-
libus, de officio delegati ; sed jus hoc datum
est Ecclesise tanquam vera potestas et juris-
dictio in universuin orbem, ut probatum est
ex illis verbis Christi : Pasce oves meas, quse
jurisdictio inchoari debet a praedicatione
Evangelii ; ergo necesse est ut saltem hunc
actum possit Ecclesia defendere. Tertia ratio
est optima de quadam potestate quasi natu-
rali, licet indirecta : nam unaquseque respu-
blica habet potestatem defendendi innocen-
tcs, qui gravem a potentioribus patiuntur in-
juriam ; sed qui impediunt Evangelii prsedi-
cationem , gravissimum nocumentum infe-
runt multis, qxii fortasse converterentur, si
illud audissent, et libenter audirent, si prse-
dicatum fuisset ; ergo habet Ecclesia potesta-
tem defendendi illos, qui in ea parte innocen-
tes sunt, et injuriam gravem patiuntur. De-
nique est alia congruentia, ostendens hoc esse
rationi naturali cansentaneum, quia unaquse-
que respublica habet jus mittendi legatos
pacis ad aliam rempublicam, et consequenter
habet potestatem defendfendi illos, et vindican-
di injuriam, si male tractentur ; ergo multo
magis habet Ecclesia hoc jus circa legatos
suos, qui sunt fidei prsedicatores, prsesertim
cum habeat Ecclesia potestatem a Christo
datam, crescendi et occupandi totum orbem,
ut supra probatum est.
5. Potestas prcedicandi fidem est in pasto-
ribus respective et de jure ordinario. — Sed
quseri potest primo apud quem sit hoc jus,
seu potestas quam in Ecclesia esse diximus.
Quse interrogatio fieri potest vel de proxima
facultate annuntiandi Evangelium, vel de ju-
re mittendi prsedicatores, vel de jure defenden-
di illos, et impedimenta tollendi. Ad primum,
dicendum est illam potestatem ordinario jure
esse in pastoribus Ecclesise respective, per de-
legationem autem esse in his tantum qui le-
gitime mittuntur. Prior pars manifesta est,
quia hsec potestas maxime necessaria est pas-
toribus Ecclesise, imo illis solis ex officio con-
venit, quia Christi oves prsecipue pascuntur
verbo fidei; illisautem commisit Christus oves
suas. Dixit autem respective, quia hsec potes-
tas, ut suprema et universalis in totum or-
bem, est in solo Pontifice Romano, ut be-
ne docet Salmeron., tomo decimo secundo,
super Acta Apostolorum , tractat. trigesimo
octavo. In Episcopis vero reperitur limitata
ad uniuscujusque dicecesim, et cum depen-
dentia a Pontifice ; in parochis vero cum pro-
portione invenitur, ut ex aliis locis suppono.
Altera vero pars probatur ex usu Ecclesise,
semper enim observatum est a principio, ut
ministri Evangelii ab Apostolis, vel aliis pas-
toribus mitterentur, juxta illud secundse ad
Corinth., c. terlio : Misimus cum illo fra-
trem nostrum, etc; et expressius ad Romanos
decimo : Quomodo prcedicabunt , nisi mittan-
tur. Deinde est hoc necessarium, tam ad de-
bitum ordinem servandum, ex quo pax et
tranquillitas Ecclesise pendet, quam ad puri-
tatem doctrinae, nam facile seminarentur er-
rorcs, si unusquisque potestatem prsedicandi
iidem sibi assumeret; est crgo hoc munus
exercendum ex commissione Ecclesia: , seu
SEGT. I. AN ECOLESIA POSSIT, ET JCS HABEAT PR.4EDICANDI, ETC.
Pastorum ejus, et ita habetur ex cap. Cum ex
injunclo, de ksereticis. Denique hoc jus perti-
net ad potestatem jurisdictionis; nemo autem
potest jurisdictionem alterius propria aucto-
ritate usurpare; maxime quia haec jurisdictio
spiritualis est et supernaturalis , et ideo a
Chnsto manare debet, vel immediate, vel per
illum cui Christus eam proxime concessit, cum
dixit : Pasce oves meas, vel cum dixit : Ego
mitto vos. Hoc autem intelligendum est de
praedicatione publica, qua3 cum speciali aucto-
ritate fit ; nam privata instructio aut doctrina
fieri potest a quocumque fideli sufficienter
erudito, quando ratio charitatis et occasio id
postulaverit ; nam tunc locum habet illud Ec-
cles. decimo septimo : Unicuique mandavit
Deus de proximo suo. Tuncenimnon estusur-
pata jurisdictio, quia actio il!a non fit quasi
ex pastorali ofiicio, sed ex obligatione vel con-
silio charitatis. Addit etiam D. Thomas super
ad Rom. 10, hoc esse intelligendum secun-
dum legem ordinariam ; nam lege privata po-
test Spiritus Sanctus mittere quem voluerit,
inspirando speciali instinctu suo hujusmodi
ministerium. Tunc autem necessarium erit ut
de hac lege privata constet Ecclesiae per ali-
quod opus vel signum superuaturale, ut dici-
tur in dicto capit. Cttm ex injuncto. Alioqui
talis instinctus judicandns esset a malo spi-
ritu, potius quam a bono provenire, si quis
veHet contra praeceptum et ordinem Ecclesiaj
illud sequi, ut in simili dixit Iunocentius III,
in capit. Nisi cum pridem, de Renuutiat.
6. Suprema et universalis pitestas mittendi
prcedicatores , estin Summo Pontifice. — Juxta
haec, ad secundum sensum interrogationis
propositse, dicendum est jus mittendi praedi-
catores Evangelii ad hujusmodi infideles, ab-
solutum, supremum et uuiversale esse in solo
Summo Pontifice, quia ille solus est supremus
pastor totius Christi ovilis , juxta verbum
ejusdem Christi : Pasce oves meas. Item, quia
pracipua cura propagandi Ecclesiam et dila-
tandi fidem ad illud pertinet; reliqui enim Epis-
copihabent jurisdictionem intra certos termi-
nos territorii limitatam. Unde si intra territo-
rium fuerint aliqui hujusmodi infideles, poterit
unusquisque Episcopus intra suam dicecesim
ad illos mittere praedieatores seu doctores ;
extra territorium autem nullus Episcopus in-
ferior Pontifice habet hanc potestatem per se
loquendo, quasi jure ordinario; at si necessi-
tas urgeat, aut se offerat commoditas conver-
tendi aliquos ad fidem, poterunt Episcopi ad
vicinas etiam provincias praedicatores mittere
ex officio charitatis, et ratihabitione, et tacito
seu interpretativo consensu pastoris supremi,
qui semper in hujusmodi casibus consulendus
est quamprimumcommodefieri possit, ut pro
suo munere occurrenti necessitati, seu occa-
sioni provideat.
7. Jus tutandi prcedicatores ab kostibus ,
etiam pcr bellum et coactionem, Summi Ponti-
ficisest, etquomodo. — ■ Ad tertium vero sen-
sum ejusdem interrogationis , multo majori
ratione dicendum est munus illud defendendi
hoc jus etiam per coactionem et bellum, si
fuerit necessarium, solius esse Summi Ponti-
ficis ; tum quia ad illum pertinet universalia
jura Ecclesiae defendere ; tum etiam quia haec
defensio per bellum requirit, per se loquendo,
quamdam supremam potestatem ; haec autem
potestas non convenit per se principibus tem-
poralibus, quia ex jure manat spirituali, qnod
non est principibus temporalibus concessum,
sed conjunctum est cum potestate spirituali,
quse indirecte extenditur ad temporalia, ut
alibi ostensum est ' ; ergo non convenit hsec
potestas nisi Pontifici; addendum vero est
non ita convenire Pontifici hanc potesta-
tem, ut per se vel per ecclesiasticas personas
illam exequi debeat , quia non est sacerdotis
neque ecclesiastici status arma corporalia su-
mere, ut recte dixit Ambrosius, et refertur in
cap. Convenior, 23, quaestione octava, ubi per
sex prima capita variis testimoniis hoc com-
probatur. Et ideo habet potestatem sutnmus
Pontifex committendi hanc defensionem, seu
executionem ejus, principibus temporalibus,
quibus potest etiam praecipere ut illam curam
assumant , capit. Scitur, cum aliis, dict,
quaest. 8. Et hinc etiam, ut recte notant Ma-
jor etVictoria, potest Pontifex inter principes
seu reges temporales distribuereprovincias, et
regna inCdelium, non utillas suo arbitrio oc-
cupare possint, hoc enim tyrannicum esset,
ut infra dicam ; sed ut praedicatores Evangelii
ad illos mittendos procurent, et sua potestate
illos tueantur, etiam justumbellumindicendo,
si ratio et justa causa postulet. Et quoad hoc po-
test Pontifex unicuique principi certos termi-
nos praefigere, quos postea sine injustitia trans-
gredi non poterit, sicut factum esse legimus
ab Alexandro VI inter reges Lusitanise ef Cas-
tcllse. Et ratio omnium est, quia ita expedit
ut haec res, quae in Ecclesia gravissima est ,
ordinate fiat, quod-maxime est necessarium,
1 Lib. 3 de Legibus, c. 6, cum aliis; et in
Defensione fidei, 1. 3, a c. 22.
UO DISPUT. XVIII. DE MEDilS QUIBUS U
tum ad conservandam pacem inter ipsos chri-
stianos principes, tum etiam ut unusquisque
majori sollicitudine procuret bonum genti sibi
commissse. Unde hoc totum pertinet ad Pou-
tificem tanquam ad principalem motorem, ut
sic dicam, nam reges sunt veluti organa et
instrumenta ejus ; et ideo nullus potest trans-
gredi terminos sibi praescriptos, quia non po-
test moveri, nisi motus.
8. An defensio pra?dicatorum fidei Hceat ante
injuriam illis irrogatam. — Quorwmdam sen-
tentia affirmativa. — Ulterius vero interroga-
bit aliquis circa eamdem doctrinam, et proe-
sertim circa tertiam assertionem, an haec de-
fensio preedicationis, seu praedicatorum Evan-
gelii, solum liceaf post irrogatam injuriam ab
infidelibus, seu impedimentum prsedicationi
fidei positum, aut etiam liceatper anticipatam
securitatem (ut sic dicam), praeveniendo per
milites ne injuria fiat prfedicatoribus, vel ne
ministerium eorum impediatur. Aliqui enim
dixerunt posse principem christianum juste
occupare regnum principis gentilis, solum
hoc titulo, ut sub principe christiano majori
commoditate et secnritate ibi Evangelium
prtedicetur; sed quia hoc per se incredibile
est, ut ex dicendis patebit, alii id moderati
sunt, dicentes posse principes christianos mit-
tere praedicatores cum sufficienti exercitu,
non ut beilum inferant, sed ut preedicatores
securi incedant. Addunt prseterea posse chri-
stianum principem sedificare turres et arces
munitas in terris infidelium, saltem in termi-
nis provinciarum, ut introitus et ingressus ad
infideles sit facilior et securior fidelibus. De-
nique dicunt posse principes, expensas quas
in his rebus fecerint, a regnis infidelibus exi-
gere, quia in eorum commodnm expendun-
tur, ct consequenter posse per vim et bellum
illas extorquere, si negentur, atque ita proce-
dere usque ad occupationem regni, si opor-
tuerit. Ita sentit Major, in secundo, distinctio-
ne quadragesima quarta, queestione secunda;
et solum fundatur in majori favorc fidei.
9. Negatka sententia approbatur. — Verum-
tamen hoec doctrina probanda non est, ut me-
lius sentiunt Victor., Banhes, et alii modcrni,
locis supra allegatis. Primo, quia non habet
fundamentum in institutione Christi, imo re-
pugnat vcrbisejus. Matth. 10, etLuc. 10 : Ecce
ego <mitt<) v<s sicut oves inter lapos ; quibus
plane ostendit verbuin fidei non esse annis
introducendum, sed mansuetudine, acpatien-
tia, et efficacia verhi, ac vitse exemplo, juxta
illud Pauli : Arma mililia^ nostra? n<m carna-
TI LICET AD CONVERTENDOS, ETC.
lia sunt, sed potentia Deo, 2 ad Corinth. 10.
Secundo, est contra morem et praxim Eccle-
sise ; nam Apostoli et successores eorum pro-
fecto non illo modo prsedicarunt Evangelium,
neque etiam Pontifices, etiam post conversio-
nem imperatorum ad fidem, consueverunt illo
modo mittere prsedicatores ad infideles , ut
constat de Gregorio mittente prsedicatores in
Angliam, et similibus. Tertio, quia revera
non est illa defensio, sed aggressio; mide est
virtualis coactio ad fidem, vel saltcm ad au-
ditum fidei, quce non est licita, ut statim di-
cemus. Antecedens explicatur, quia si preedi-
catores mittantur cum exercitu, illi ad quos
mittuntur, morali modo, et non sine appi-
renti ratione, prsesument mitti potius ad oc-
cupandam provinciam, quam ad procurandam
salutem spiritualem eorum. Unde loquendo
etiam regulariter , juste defendi poterunt,
juxta prudentem proesumptionem; ergo datur
illis occasio justi belli, et ita illa reducitur
potius ad aggrcssionem quam ad defensionem.
Quod si alii non possint resistere, et timore
cedant, jam illa est maxima coactio. Unde
confirmatur, quia illud medium non est ap-
tum ad introducendam fidem, nam cedit in
injuriam etinfamiam ejus; existimabunt enim
infideles nostram fidem dare licentiam vio-
landi jura gentium, imo et jus naturse, occu-
pando res ahenas, invitis dominis, et inferen-
do bellum sine titulo justo. Unde duriores
etiam fient, et magis indispositi ad fidem sus-
cipiendam ; non est ergo licitus ille modus in-
troducendi prsedicatiouem fidei.
10. Quomodo se gerere deoeant principcs
christiani cum infidelilus, ad hoc %it prwdica-
tioni dent locum. — Quapropter dicendum est
prius esse tentanda media pacis, invitando et
rogando semel atque iterum infideles princi-
pes vei respublicas, ut permittant in suis re-
gnis proedicari fidem, et offerant vel permit-
tant securitatem pcrsonis ad illud munus prae-
standum sua regna ingredientibus, vel in illis
commorantibus. Quod videtur Christus Domi-
nus significasse, cum docuit Apostolos, quos
ad praedicandum mittebat, ut aute omnia pa-
cem annuntiarent, Matthcei 10. Quod si prin-
cipes infideles resistant, et ingressum conce-
dere nollent, tunc existimo cogi posse, mit-
tendo praedicatores cum sulficienti exercitu,
propter rationes supra factas; et simili modo,
si, post receptos praxlicatores, eos, sine culpa,
et absque alia causa, propter preedicationem
Evangelii intcrficiant, vel injuriose tractent,
tunc etiam augetur ratio justse defensionisj,
SECT. II. AN LICEAT COGERE HOS
imo justee vindictee, quee interdum necessaria
est ut alii infideles principes coerceantur, et
similes tyrannides exercere vercantur. Nam
hoc est consentaneum juri naturali, et non
est contra aliquod Christi praeceptum. Quod si
in principio Ecclesiee hic etiam modus coac-
tionis non fuit usitatus, non ideo fuit quod
non liceret, sed quia tunc Ecclesia non habe-
bat temporales vires ad resistendum hostibus
fidei. Voluit etiam Christus Dominus in prin-
cipio vincere mundum efficacia verbi et mi-
raculorum, ut potentiam suam et veritatem
suee doctrinae magis ostenderet.
SECTIO II.
Utrum liceat Ecclesice vel principibus chris-
tianis cogere hos infideles ad audiendam
fidem.
1. Prima sententia affirmativa. — Svadetur
priwo. — ln hoc puncto duee sunt opiniones
contrariae : prior absolute et absque distinc-
tione affirmat hoc esse licitum. Quod videtur
sentire Major, in 2, dist. 44, qusest. 2, quam-
vis expresse id non affirmat. Potest autem
suaderi ex dictis, quia si infideles non possent
cogi ad audiendum, vel superflua, vel valde
inutilis esset potestas docendi, quia si nemo
audiat, inutilis est doctrina; dictum est autem
Ecclesiam habere potestatem et jus docendi
fidem ; ergo consequenter habet potestatem
cogendi ad audiendum. Secundo declaratur a
simili vis hujus rationis, nam quia Christus
dixit Apostolis suis : Quomm remiseritis pec-
cata, etc, optime colligit Ecclesia praecepisse
fidelibus confiteri peccata sua, quia non pos-
sunt remitti, nisi audiantur et cognoscantur;
ergo similiter sidedit Ecclesiee potestatem do-
cendi infideles, consequenter dedit illi potes-
tatem cogendi illos ad audiendum, quia doc-
trina siue auditu esse non potest, vel esset
frustranea et inutilis. Unde fundatur tertio
heec opinio in illo principio, quod, concesso
uno relativo, conceditur alterum, quia unum
sine alio esse non potest, ut in materia de
privilegiis in simili tractari solet, et vidcri
possunt quse dixi in libro 8 de Legibus, cap.
41. Facit etiam aliud principium supra posi-
tum, quod, concessa jurisdictione, coucedun-
tur omnia sine quibus commodesexerceri non
potest. Tandem argumentor quarto, quia su-
pra dictum est licitum esse cogere ne tiat re-
sisteutia preedicationi fidei. Sed si infideles
INFIDELES AD AUDIENDAM FIDEM. 441
nolunt audire, eo ipso resistunt prsedicationi
fidei, et illam impediunt; ergo.
2. Secunda sententia negativa. — Secunda
sententia sine distinctione negat hoc esse lici-
tum circa quoscumque infideles, sive sint
subditi temporaliter Ecclesiae aut principibus
christianis, sive non sint. Et hanc tenet Va-
lent., 3 tomo, disputatione prima, queestione
10, punct. 6, circa finem; eamdemque docere
videtur Salmeron., tract. 38. Et probatur pri-
mo, quia non legimus Christum dedisse hanc
potestatem Ecelesia1, nec sequitur ex potestate
preedicandi ; nam heec dari potuit pro his qui
audire vellent, et saepe videmus aliquem ha-
bere potestatem et obligationem, ac jus do-
cendi, ct non habere potestatem cogendi alios
ad audiendum. Secundo, non videtur illa co-
actio cousentanea exemplo Christi; legimus
enim Luc. 9, cum semel Samariam ingredere-
retur, et Samaritani nollent eum recipere,
quosdam ex discipulis dixisse : Vis ut veniat
ignis de ccelo, etc, Christum autem respon-
disse : Nescitis, cujus spiritus sitis, etc; quasi
diceret non vi et comminatione fuisse uten-
dum contra Samaritanos; et ideo ipse pacifice
discessit, quod in aliis etiam locis observari
potest, et Apostolis suis alibi dixit : Si non
receperint vos, neque audierint sermones ves-
tros, excutite puherem, etc Tertio, est optima
ratio, quia fides debet esse voluntaria; ergo
etiam media ud fidem debent esse voluntaria:
sed propter dictam causam coactio ad fidem
non est licita respectu horum infidelium, ut
sequenti sectione videhimus; ergo neque co-
actio ad auditum fidei. Probatur consequen-
tia, quia eadem est ratio finis et mediorum,
prresertim quando medium est omniuo neces-
sarium, et solum appetendum propter finem.
Quarto, est preecipua ratio, quia haec coactio
aut est directa, hoc est per metum immissum
ex intentione cogendi ad talem actum ; vel est
indirecte, id est, per metum alio titulo impo-
situm, ex quo talis actus speratur, etiamsi
non per se primo intendatur. Hic posterior
modus regulariter non habet locum in prae-
dicto casu, quia deest materia et occasio talis
coactionis in hujusmodi infidelibus; prior vero
semper est illicita coactio ; ergo. Probatur
minor, quia sine jurisdictione non est justa
coactio; Ecclesia vero nullam habet jurisdictio-
nem in iufideles non subditos; m subditos
autem ad summum habet jurisdictionem tem-
poralem, quee ad spiritualia non sufficit; au-
dire autem fidem ad spiritualia pertinet.
3. Tertia et vera sententia.. — Prima as-
442 DISPUT. XVIII. DE MEDIIS QUIBUS
serlio. — Inter lias sententias tertia opinio
media, quae inter infideles subditos et non sub-
ditos principibus cbristianis distinguit, mibi
probanda videtur. Unde dico primo licitum
esse christianis principibus cogere infideles
sibi subditos ad fidem audiendam. lta seutit
Pezant., et Banbes 2. 2, quoestione decima,
articulo 8; et quamvis hic posterior formi-
det, quia existimat nunquam hoc fuisse abEc-
clesia usitatum,nihilominus me multum mo-
vet exemplum Romanum ; nam Summi Ponti-
fices coguot Judaeos sibi subditos, ut semel in
hebdomada praedicationem fidei audiant, po3-
na imposita his qui audire recusant; qua de
re extat Bulla Nicolai III, quae incipit Vi-
neam; et alia Gregorii XIII, quse incipit Sancta
mater Ecclesia. Respondent tamen aliqui il-
lam non esse poenam, sed esse quoddam tri-
butum, quod illis infidelibus, tanquam subdi-
tis, potest juste imponi ; remittitur autem ex
benignitate principis, iis qui praedicationem
audierint, et ita illa non est coactio, saltem
directa, sed vel indirecta ad summum, vel po-
tins attractio per beneficium remittendi tri-
butum, qui modus licitus est, ut in sequenti
sectione dicemus. Sed licet hsec evasio eviden-
ter improbari non possit, nihilominus sine
fundamento excogitata videtur, quia illa quau-
titas pecuniee, quae imponitur recusantibus
audire, non imponitur sub alio titulo jnsti
tributi, sed solum propter omissionem seu
inobedientiam, et praeter illam impositionem
sunt alia tributa sufficientia, quae illis infideli-
bus propter subjectionem temporalem impo-
nantur.
4. Prooatur ratione. — Ratione igitur de-
claratur assertio , quia duobus modis pos-
sunt isti subditi cogi ad auchendum seruio-
nem fidei : primo , quia ex praecepto divino
tenentur fidem audire, ut sensit Victoria, in
prima relectione dicta, numero 36; et certe
non sufficit ad coactionem saltem directam,
quia observantia illius prsecepti, et cura illius
non pertiuet ad temporalem jurisdictionera,
ut per se clarum est. Secundo ergo potest ibi
intervenire aliquod preeceptnm justum ipsius
principis, ad quod observandnm notest subdi-
tos suos cogere ; et hoc videtur valde proba-
bile, quia illa actio audiendi praedicationern
I>er se et intrinsece non est supernaturalis ; c.t
secnndum prcesentes circumstantias possunt
snhditi convinci quod sit houesta, et ad com-
modurn illorum ordinata; imo etiam potest re-
ferri ad eam utilitalem reipublicae, quamprin-
ceps temporalis procurare potest et debet, ni-
UTI LICET AD CONVERTENDOS, ETC.
mirum ad majorem concordiam etpacem om-
nium subditorum, vel ut infideles ipsi liberen-
tnr ab erroribus de quibus convinci possunt,
eo quod sint coutra rationem naturalem, qua-
les Gentiles sectantur, vel quia contra alia
militant, quae ipsi admittunt et credunt, ut
Judaeis contingit, ac deiiique potest ille actus
ordinari ut illi subditi veram religionem, ve-
rumque Dei cultum eligere possint, quod in
omni humana republica bene iustituta procu-
randum est; ergo tale mandatum ex parte
principis justum est, et non excedit jurisdic-
tionem ejus; ergo pcena imposita potest co-
gere subditos ad illud servandum.
5. Argumenta secundce sententice nonmili-
tant contra hanc assertionem. — Dwplex Ban-
hesii limitatio ad assertionem. — Prima refel-
litur. — Secunda approbatur. — Et ita non
procedunt contra hanc partem argumenta se-
cundae sententiae, nam procedunt solum circa
non subditos. Unde ad primum fatemur non
fieri hoc speciali potestate a Ghristo data, sed
sufficere ordinariam potestatem principis tem-
poralis, et ideo immerito in secundo argu-
mento Christi exemplum vel Apostolorum
postulatur, quia illi non assumpserunt princi-
patum temporalem, ueque illo usi sunt. Ad
tertium vero, de coactione ad fidem, dato an-
tecedente, negatur consequentia, tum quia
potest quis cogi ad audienduin, non autem ad
credendum, sicut potest quis cogi ut audiat
praedicationem consiliorum evangelicorum ,
vel de concessione indulgentiarum, et non
propterea cogitur vel ad sequenda consilia,
vel ad lucrandas indulgentias ; tum etiam quia
non est necessarium ut praeceptum illud impo-
natur sub determinata ratione credendi fidem
supernaturalem, sed sub communi ratione eli-
gendi veram religionem, et vitandi errores
rationi etiam repugnantes. Et ita etiam ad
quartam rationem responsum est. Addit ta-
men Banhes duas limitationes hujus assertio-
nis : prima est, ut haec coactio fiat tantum ad
semel audiendum fidem, quia alias si fiat fre-
quenter, erit virtualis quacdam coactio ad cre-
dendum ; altera limitatio est, ut fiat sub poena
moderata. Sed prior limitatio mihi uon pla-
cet ; tum quia contrarium probatur ex con-
suetudine Romana adducta; tum etiam quia,
moraliter loquendo, esset inutiliscoactio, quia
ad fidem suscipiendam non satis est semel au-
dire illam, prJeserlim hominibus assuetis suis
erroribus ; tum denique quia si semel est lici-
ta, etnon habuit effectum, nulla ratio estob
quam non possititcrum licere. neque indese-
SECT. II. AN LICEA.T COGERE HOS
quitur virfualis coactio ad fidein, quianon di-
cimus licere principibus solo suo arbitrio boc
onus imponere, sed cum prudentia et mode-
ratione, juxta occurrentes circumstantias, ut in
exemplo Romano considerare licet. Altera ve-
ro limitatio valde placet, quia de bac coactio-
ne judicandum est, sicut de poena imposita
non observanti legem aliquam civilem, cujus
transgressio, politice loquendo, nec multum
rempublicam perturbat, neque multum gravis
sestimatur.
6. Secunda assertio. — Unde proiatur. —
Dico secundo : nullo modo licet infideles non
subditos cogere ad fidem audiendam : heec as-
sertio multo certior est quam preecedens, et
ita est communiter recepta, et probatur prima
et secunda ratione secundee sententise, et prce-
sertim quarta, quam ita declaro eturgeo, quia
omnis coactio, sive directa, sive indirecta sit,
requirit in cogente aliquam jurisdictionem
seu potestatem in eum quem cogit, quia cum
omnis coactiofiat inferendo aliquid mali, non
potest esse licita, nisi per superiorem aliquam
potestatem ; at vero christiani principes nul-
lam habent potestatem vel jurisdictionem in
hos infideles : ergo. Probatur minor, tum ex
ipsis terminis, quia supponuntur non subditi;
tum etiam quia Ecclesia nullam potestatem
spiritualem habet in hos infideles, ut nunc
suppouo, et dieam latius sectione sequeuti ;
neque etiam habet jurisdictionem tempora-
lem, quia heec est in principibus et regibus
eorum, qui in suo ordine suut supremi ; ergo
nullo titulo potest esse justa talis coactio.
7. Fit satis argumentis prioris sententice. —
Adprimum. — Ad secundum. — Ad tertium.
— Ad quartum. — Neque contra lianc asser-
tionem obstant argumenta prioris sententise ;
ad primum enim respondemus potestatem
preedicandi preecise sumptam non esse potes-
tatem jurisdictionis, sed esse tantimi virtu-
tem, ut sic dicam, illuminandi per doctrinam,
et ideo efficaciam ejus non esse positam iu vir-
tute cogendL, sed in efficacia verbi, et in os-
tensione spiritus et virtutis, ut dixit Paulus.
Verumtamen non sequitur hanc potestatem
esse frustraneam, quia, moraliter loquendo,
non deerunt qui voluntarie audiant, si sit qui
preedicet; et hinc ad secundum, quod sume-
batur ex analogia et similitudine ad veiba:
Qnorum remiseritis peccata, facile pattt res-
ponsio. Nam potentia remittendi peccata est
potestas jurisdictionis, et omnino formaliter
respicit subditum ; et in hoc est longe diversa
ratio in illa potestate, et in potestate prsedi-
INFIDELES AD AUDIENDAM FIDEM. 443
candi; in hoc autem potest servari aliqua
proportio, quod sicut cum illa potestate absol-
vendi conjunctum est preeceptum divinum
confitendi, ita cum potestate et jure praedi-
candi fidem, datur etiam preeceptum divinnm
audiendi et suscipiendi illam ; est autem dis-
crimen, quia preeeeptum confitendi cadit in
eos qui jam sunt membra Ecclesiee, et omnino
possunt per eamdem Ecclesiam ad illud im-
plendum compelli ; aliud autem preeceptum
comprehendit illos etiam qui non subsunt
Ecclesiee, et omnino non possunt per illam
compelli. Ad tertium respondetur, illud prin-
cipium de correlativis, solum habere locum
in his quee necessaria sunt ad usum potestatis
concessce circa unum ex correlativis ; in prse-
senti autem ad usum potestatis preedicandi,
non esse necessarium, ut alii possint cogi ad
audiendum, sed satis est ut licite possint et
debeant voluntarie audire; et idem est de al-
tero principio. Unde patet responsio ad quar-
turn, nam estlonge diversa ratio depotestate
resistendi inique impedientibus preedicatio-
nem, vel de potestate cogendi ad audiendum ;
nam illud prius est medium moraliter neces-
sarium, et supponit injuriam, quam licet re-
pellere ; neutrum autem horum in posteriori
invenitur, et omnino non est similis ratio.
8. Objectio. — Verasolutio. — Quidfacien-
dum , si rex et primates regni impediant prce-
dicatores ne prcedicent. — Sed hinc oritur
difficultas, nam ex dictis sequitur, si contingat
in aliquo reguo infideli, tam regem quam pri-
mates regni nolle admittere prsedicatores
Evangelii, neque permittere ut intra fines
suos ingrediantur, non posse Ecclesiam uti
aliquo medio violento, vel coactione, ut ibi
Evangelium preedicetur; quod videtur incon-
veniens, quia tunc non fuisset illi genti suffi-
cienter provisum; ergo, etc. Sequela patet,
quia tunc tota illa gens non vult audireEvan-
geiium ; sed non potest cogi ad audiendum,
ut dictum est; ergo. Ad hoc aliqui simpliciler
concedunt sequelam, quia inde non sequitur
non esse hominibus sufficienter provisum,
sed solum sequitur non esse itaefficaciter pro-
visum, quin homines malitia sua possint re-
sistere, et media saiutis impedire, quod est
probabile. Nihilominus existimo, moraliter
loquendo, tunc esse licitam aliquam coactio-
nem, et imprimis si respublica infidelis velit
habere preedicatores, et rex infidelis impediat,
potest respublica illi resistere, et in hoc potest
juvari a principibus christianis, ut rex iuvi-
tus fidei prsedicationem permittat^ quia in
444 DISPUT. XVIII. DE MEDUS QUIBUS
lioc injuriam facit subditis, impediendo viam
salutis illorum; et eadem ratione, si rex con-
sentiat seu desideret, et non audeat propter
resistentiam primatum, seu regni, potest per
vim cogere subditos, et si vires iili desint,
potest in hoc etiam juvari a principibus chri-
stianis propter rationem tactam. Denique si
rex et regnum resistant simul, arbitror cogi
posse ut permittant preedicatores Evangelii
versari in terris suis, quia hoc est debitum
jure gcntium, et non potest sine justa causa
impediri ; deinde cogi possunt ut permittant
hujusmodi praedicatores loqui Verbum Dei,
sine vi aut fraude, volentibus audire, quia,
moraliter loquendo, nunquam deerunt parti-
culares personee quae voluntarie audiant;
nam, licet supponamus regem cum regno re-
sistere, nunquam sub nomine regni omnes
omaino particulares personse comprehendun-
tur, sed concilia, vel Primates, aut major vel
maxima pars regni, et omnino semper manet
jus integrum Ecclesiee ad preedieandum in
illo regno, et ad defendendum innocentes, ut
sic dicam, id est, particulares personas quae
audire verbum voluerint; et ita nulla fit ibi
coactio ad audiendam fideni, sed solum ad
non impediendum prsedicationem Evangelif,
nec eos qui voluntarie illud audire voluerint.
SECTIO III.
Utrum post sufficientem propositionem Evan-
gelii, liceat cogere ad credendum Jios infideles
qui illud sufficienter audierunt.
1. Prima sententia. — Probatur primo. —
Probatur secundo. — Tertio. — Heec queestio
tractari potest tam de infidelibus omnino non
subditis, quam de subditis temporaliter Eccle-
siee. Unde est prima opinio, docens licitum
esse cogere infideles, etiam non subditos, ad
suscipiendam fidem ipsis sufficienter proposi-
tam ; ita sentit Major, in 2, dist. 4, et, ut fer-
tur, tempore Carcli V, in negotio Judseorum,
banc partem vehementer defendit quidam
Geneslus Scpulveda. Fundari potest primo in
verbis Christi, Luc. 14 : Compelle eos intrare,
utique ad Ecclesiam, ut ibi exponunt Grego-
rius, liom. 39 in Evangel o, et Chrysostomus,
hom. -14, in prresenti ; ergo dedit Cbristus po-
testatem compelleudi infideles ut vcniant ad
Ecclesiam ; polcstas autem, a Cbrislo data, ad
omnes extenditur. Et potest hoc confirmari
cxemplo Christi, qui Paulum coegit adfidem
suam suscipiendam ; illo enim exemplo utitur
UTI LICET AD CONVERTENDOS, ETC.
in simili Augustinus, epistol. 48. Secundo ar-
gumentor ratione, quia isti infideles gravis-
sime peccant non suscipiendo fidem sufficien-
ter auditam; ergo propter illud peccatum
possunt juste puniri, et per punitionem ad fi-
dem suscipiendam cogi; ergo estin hominibus
potestas ad illud peccatum puniendum ; nam
ad providentiam Dei pertinet ita disponere
reshominum, ut publica delicta non maneant
impunita; ergo talis potestas in sola Ecclesia
invenitur, quia supponit fidem, quce tantum
est in vera Ecclesia. Tertio adduci potest con-
gruentia, quiain tali coactione magnum com-
modum sperari potest ; nam, licet fortasse illi
qui coguntur, minus fideliter aut ficte conver-
tantur, eorum successores, qui multo plures
erunt, facilius credent, et multi parvuli inno-
centes per baptismum salvabuntur; ergo prop-
ter hunc fructum fieri potest talis coactio ; nam
si inde aliquod malum sequitur, non fit ab
Ecclesia, sed permittitur;et hoc argumentum
fundari potest in auctoritate Gregorii, lib. 4,
epist. 6, ubi simili ratione, et fere iisdem ver-
bis in simili causa utitur.
2. Secunda sententia. — Seeunda sententia
affirmat posse Ecclesiam vel principes chris-
tianos compellere ad fidemsuscipiendam,infi-
deles temporaliter subditos, etiamsi de non
subditis id non sentiat. Hanc opinionem tenet
Scotus 4, dist. 4. q. 6; sequitur Gabr. et An-
gelus, sub limitatione tamen de coactione in-
directa, non de directa^ de qua limitatione
infra; fundatur imprimis heec sententia in ar-
gumentis primae opinionis, quoe a fortiori hanc
suadent. Deinde addi potest usus Ecclesise;
nam reges Hispaniae hac potestate usi sunt.
Ferdinandus enim compulit Mauros ad susci-
piendamfidem,et antea id fecerat cum Judseis
Sisebutus rex, qui religiosissimus appellatur,
etita in illo facto laudatur in Concilio Tole-
tano IV, cap. 56, et refertur in cap. De Ju-
dceis, dist. 45, in cap. Majores, § ult. De Bap-
tismo ; favent etiam Concilium Toletanum
VI, c. 3, et Conc. 17, cap. 8; itcm Gregorius,
lib. 3, epist. 26, dicens de subditis Judsis :
Tanto pensionis onere gravandi sunt, ut pwna
compellantur ; refertur in cap. Jam vero,
23, quoestione sexta. Denique regula est Au-
gustini, epistol. 204: Mali a malo yroliibendi
sunt, et adbonum cogendi, cap. ult., 23, q. 4.
Infideles autem malisunt, etfides est magnum
illorum bonum; ergo possunt a suis princi-
pibus ad bonum cogi.
3. Confirmatio de infidelibus subditis. —
Tandem addi potest specialis ratio de his in-
SECT. III. AN LICEAT COGERE PR^DICTOS JNFIDELES AD CHEDENDUM, ETC.
445
fidelibus subditis, quia hoec coactio non repu-
gnat fidei, et circa hos infideles potestas co-
gendi non deest, neque etiam congrua ratio
talis coactionis; ergo licila est talis coactio.
Major probatur, imprimis exemplo haeretico-
rum, qui ab Ecclesia ad fidem coguntur ; ergo
talis coactio non repugnat fidei. Unde non vi-
detur solidum neque verum fundamentum,
quo hic utuntur aliqul, nimirum, quod fides
coacta est servilis et involuntaria, ac proinde
sacrilega; hoc enim in dicto exemplo falsum
esse convinci videtur, et ratione probatur,
quia voluntas coacta simpliciter voluntas est,
etiamsi secundum quid sit involuntaria; ad
fidem autem sufficit quod absolute sit volun-
taria ; accedit quod ssepissime homo pcena et
coactione inducitur, ut simpliciter et absolute
voluntatem mutet, et ideo licita est coactio ad
multa bona, quae sine absoluta voluntate bene
non fiunt, ut late prosequitur Augustinus, iu
dict. epist. 204, etrefertur in capit. Displicet,
23, qusest. 4. Miuor autem principalis argu-
menti probatur, quia isti infideles supponun-
tur subditi principibus christianis; sed in
principe est potestas ad cogendum subdi-
tum, maxime in his rebus quee ad salutem
ejus necessaria sunt. Deinde princeps seu pree-
latus immediatus potest cogere subditum, ut
servet non solum prseceptum suum, sedetiam
legem supehoris principis; ergo multo magis
potest rex terrenus cogere subditos, ut servent
legem supremi principis caelestis; ergo ut ser-
vet legem fidei. Item polest princeps cogere
subditum infidelem ut non blasphemet reli-
gionem christianam, neque aliquam injuriam
illi iuferat; sed isti infideles, non credendo,
fidem sibi sufficienter propositam blasphe-
mant ; illam enim falsam essc eredunt et con-
fitentur; ergo possunt juste puniri, et per
poenam cogi ut conveitantur. Maxime quia
convinci possunt, id quod proponitur, esse
prudenter eredibile, multo magis quam erro-
res in quibus tales infideles versantur ; ergo
non deest in principibus christianis heec po-
testas. Et hinc tandem facile probatur altera
pars ejusdem minoris, quod non desit ratio
congrua, quia ex hac coactione multa boua
sperari possunt, vel in parentibus, vel in filiis
et successoribus, ut ex Gregorio retulimus ;
et non est cur majora mala timeantur, quia
pejus est infideles in suo errore permanere,
quam sit ut ficte christianam religionem sus-
cipiant, et fictio illa non Ecclesias, sed ipsis
imputabitur; ergo non est cur hsec coactio
per se mala reputetur.
4. Tertia et vera sententia. — Nihilomi-
nus tertia et communis sententia Theologo-
rum est, infideles non apostatas, tam subdi-
tos quam non subditos, ad fidem suscipien-
dam cogi non posse, etiamsi sufficieutem illius
propositionem habuerint. Ita docet D. Tho-
mas 2. 2. qusest. 10, art. 8 et 12 ; et ibi Cajeta-
nus; Paludanus, in 4, dist. 4, q. 4; Durandus,
q. 6; Soto, dist. 9, q. 1, art. 3; Richard., dist.
6, art. 3, qua^stione 1 ; Antonin., 2 p., tii. 12,
c. 2; Abulens., libr. 1 Regum, c. 8, q. 34, et
qusest. 182 et 183 ; Sylvest., verb. Baptismus,
4, q. 6; Castro, lib. 2 de Just. Hseret. pimit.,
c. 4; Victoria late in dicta Relectione de Indis;
Salmeron., tom. 12, tractatu 37; Henriques,
lib. 2 de Baptismo, c. 4, n. 8; estque omniuo
vera et certa sententia, qua? a nobis per par-
tes probanda est, primo de non subditis, pos-
tea de subditis; et prius dicemus de coactione
directa, deinde vero de indirecta aliquid ad-
demus.
5. Prima assertio: cogere infideles non sub-
ditos adfidem suscipiendam, est intrinsece ma-
lum. — Probatur. — Prolalur secundo. — Pro-
batur tertio. — Probatur quarto. — Probatur
quinto. — Primo vero dicimus intrinsece ma-
lum esse infideles non subditos ad fidem sus-
cipiendam cogere ; probatur, quia heec coactio
non potest fieri sine legitima potestate, ut per
se evidens est, alias omnia bella omnesque
violentise possent essejustee; sed non est in
Ecclesia hsec legitima potestas respectu talium
infidelium: ergo. Probatur minor, quia haec
potestas neque est data a Christo, neque est
ex natura rei in principibus Ecclesise, saltem
respectu talium infidelium ; prior pars, quod
Christus hanc specialem potestatem Ecclesise
non dederit, probari potest primo ex dictis
supra, sectioue prsecedenti, ubi ostendimus
Christum non dedisse hanc potestatem cogen-
di hos infideles ad fidem audiendam; ergo
nec ad suscipiendam, etiamsi illam audierint;
nam est eadem ratio. Secundo, probari potest
auctoritate negativa ; quia in traditione Eccle-
sise nullum est talis potestatis indicium, ne-
que in usu ejus, neque in Scriptura : nam ver-
bum illud : Compelle eos intrare, longe diver-
sum sensum habet, ut infra dicam. Tertio,
positive probatur ex verbis Pauli, 1 ad Co-
rinth. 5 : Quid miM deiis qui foris sunt? nam
eos Deus judicdbit ; nimirum, quia nostroe ju-
risdictioni non subduntur, quod ita intellexit
Innoc. III, in dict. cap. Majores ; et Concilium
Tridentinum, sess. 4, c. 2, dixit: Ecclesiain
neminem judicium exercet, qui prius per bap-
H6 DISPUT. XVIII. DE MEDIIS QUIBUS
tismum non fuerlt ingressus ; et idem habet
Innocentius III^ in cap. Qaudemus, de Divor-
tiis ; et est communis expositio Chrysostomi,,
Theoph., Ambrosii, Anselmi, D. Thomsein il-
lum locum, et Augustini, serm. 6 de Verbis
Domini, cap. 7. Unde Paulus, citato loco, ut
declaret hanc potestatem non esse datam ho-
minibus, snbjungit: Nam eos, qui foris sunt,
Dominus judicabit ; illorum ergo judicium, ac
proinde punitio vel coactio non est concessa
hominibus. Uude Christus Dominus, Matth.
10, Apostolos, quos ad prsedicandum misit,
instruxit ut non ferrent baculum, aut gla-
dium; ubi Hieronymus notat instrumenta
coactionis prohibuisse, et pacem docuisse; et
in fine ita concludit : Qui non receperint vos,
non remiitetur eis in die judicii, significans
punitionem hujus delicti Deum sibi reservasse,
sicut et Matthad ultimo dixit : Qui non credi-
derit, condemnabitur. Quarto, idem probatur
ex jure canonico ; nam hsec coactio prohibita
est in c. iSicut Judieis, de Judseis, et in cap.
Sincere, et cap. de Judceis, dist. 45 ; est au-
tem hsec prohibitio, non tam ex prohibitione
Ecclesiee, quam ex deciaratione. Unde in cap.
Majores, de Baptismo , dicitur esse contra
christianam rehgionem , quod etiam sentit
Gregorius Papa, 1. i, epist. 91, et lib. II,
epist. 15; et Ambrosius, Luc. 10; et Chrysos-
tomus, 34 in Matth. Unde etiam optima ratio
sumitur : nam si hsec potestas specialiter esset
concessa a Christo, non esset immediate in
principibus temporahbus , quia illis nullam
potestatem Cbristus immediate concessit; es-
set ergo futura in episcopis, et prsesertim in
Summo Pontifice. At vero ipsimet pastores
Ecclesise in se non agnoscunt hanc potesta-
tem, neque unquam illa usi sunt, et Christus
Dominus solum dixit Petro : Pasce oves meas.
Ergo certum est non dedisse Christum Eccle-
sise hanc potestatem.
6. Probatur sexto eadeui assertio. — Ultimo
additur ratio ex parte finis, quia modus ille
trahendi homines ad fidem non erat conve-
niens Ecclesise, sed multo magis expediebat
ut prima fidei susceptio et professio esset
simpliciter et omnino spontanea : primo, ut
efficacia verbi Divini, et gratise Dei in hoc
opere ostenderetur , quia est maxime opus
Dei, ut dixit Christus , Joan. 6.; ct ideo dixit
Paulus, 2 ad Corinth. 10, arma hujus mililue
non esse carnalia; et 1 ad Corinlh. 1 : Non
multi potentes , etc. Secundo, quia modus
ille coactionis erat expositus multis incom-
modis ; nam cx eo moraliter sequercntur si-
UTI LICET AD CONVERTENDOS, E7C.
mulatse conversiones et innumera sacrilegia ;
infideles etiam plurimum scandalizarentur ,
et religionem christianam blasphemarent,
si ad illam, quee supernaturalis omnino est,
per humanam potentiam cogerentur; non est
ergo data Eeclesise specialis potestas super-
naturalis. Quod autem neque ex natura rei
illi conveniat circa hos infideles non subditos,
non indiget probatione, quia in ipsis ter-
minis hoc includitur; nam, eo ipso quod sup -
ponimus illos non esse subditos, utique tem-
poraliter, consequenter ponimus non habere
potestatem temporalem in illos; ergoneque ali-
quam potestatem ex natura rei, quia vilegis na-
turae non est alia potestas in humana fepu-
blica respectu hominum; imo illa etiam po-
testas non est immediate a Deo, seu a jure na-
turae, sed media hominum conceptione, et
jure gentium, ideoque iii nulla republica vel
principe datur haec potestas erga extraneos,
sed tantum circa membra illius reipublicae.
Isti autem infideles non solum non sunt mem-
bra Ecclesise, sed etiam supponuntur non esse
membra reipublicse civilis, quse christiano
principi subsit ; ergo talis potestas non exten-
ditur ad illos.
7. Secunda asserlio. — Ecclesia nec in.fi-
deles sibi sulditos ad fidem suscipiendam co-
gere potest directe. — Secundo, dicendum
est non posse Ecclesiam cogere ad fidem sus-
cipiendam, infideles sibi subditos temporali-
ter. Haec assertio facile probatur ex preeceden-
ti : intelligitur enim de coactione directa, quse
potestatem et jurisdictionem requirit ; nam
ex dictis constat non habere Ecclesiam hanc
potestatem in hos subditos speciali concessio-
ne Christi; nam probationes supra adductse
universales sunt, et jura canonica maxime
loquuntur de infidelibus subditis , quando
illorum coactionem prohibent , et religioni
christianse contrariam esse declarant. Non
prohibetur autem Ecclesise habere potesta-
tem civilem in hos infideles subditos, quia
possunt esse membra reipublicse civilis ,
etiamsi suprema potestas temporalis talis
reipublicse in principe christiano existat ;
nilnlominus tamen illa potestas non exten-
ditur ad hnnc actum puniendi subditos prop-
ter peccatum non suscipiendi fidem ipsis suffi-
cienter propositam , quia illa poteslas sicut
esfe proxime ab hominibus, ita soluni ordi-
natur ad naturalem finem,* et prsesertim ad
servandam pacem reipublicse, et naturalem
justitiam, ac honestatem ad illum finem con-
venientem. At vero illud peccatum infideli-
SECT. III. AN LICEAT COGERE PR^EDICTOS INFIDELES AD CREDENDLM, ETC.
4,47
tatis est omnino extra illum ordinemetfinem;
ergo punitio illius ad talem potestatem non
pertinet ; ergo neque coactio ad suscipiendam
fidem licite usurpari potest ex vi talis potesta-
tis; nam heec coactio non potest juste fieri,
nisi media justa punitione contrarii delicti.
Unde etiam in Ecclesia videmus, eatenus
posse juste compellere infideles apostatas,
ut ad fidem redeant, quatenus potest eos
juste punire propter apostasiam a fide in
baptismo professa; ergo ubi deest potestas
puniendi infidelitatem, deest etiam potestas
compellendi ad fidem, et hoc etiam confir-
mant omnia argumenta ab inconvenienti,
quce in hac et preecedenti sectione facta sunt.
8. Tertia assertio: coactio indirecla ad fi-
dem suscipiendam non est inlrinsece mala. —
Ratio pro assertione. — Ex hac probatione
intelligi facile potest praecedentem assertio-
nem intelligendam esse de coactione directa,
quse ad hunc finem directe fit , ut caveatur
infidelitas , et fides suseipiatur. Quapropter
de coactione indirecta ulterius dicendum est,
non esse per se et intrinsece malam, si de-
bitis circumstantiis fiat. Ita docet D. Anton.
et Angel. in locis citatis; Valentia, tom. 3,
disp. 1, puncto 6, et sumitur ex Gregorio, 1.
7, epist. 30, et iib. k, epist. 6, nam in priori
loco monet ut infidelibus subditis aliquid de
justis tributis remittatur, ut ita per benevo-
lentiam inducantur ad fidem ; in posteriori
autem loco dicit, quod si aliqui fuerint nimis
contumaces, graventur oneribus ut resipis-
cant, quee est indirecta coactio ; similia habet
1. 3, ep. 26, et habetur in c. Jam vero, 23, q.
6. Ratio est, quia tunc coactio est indirccta,
quando jus seu pcena illata, uno titulo, seu
propter aliquod delictum, secundario ab ope-
rante ordinatur in finem inducenui alterum
in talem voluntatem ; sed in preesenti non
deest potestas ad puniendum, vel cogendum
propter aliqnem finem justum, et alius finis
secundarius conversionis alterius ad fidem
non est malus, imo de se est honestus ; ergo
etiam illa coactio indirecta de se non est ma-
la sed potest honestari. Major et consequen-
tia sunt claree ; minor autem probatur, quia
isti principes cbristiani juste possunt punire
hos subditos infideles propter alia delicta, vel
illis tributa imponere ; ergo si judicent hoc
esse futurum utile ad conversionem illorum,
possunt etiam hoc ir.tendere, et illud onus eo
modo imponere, qui ad eum finem magis ac-
commodatus fuerit.
9. Quiius circumstantiis coactio indirecta
fieri debeat. — Dixi autem oportere ut hoc
debitis circumstantiis fiat, quia duo sunt po<
tissime observanda : unum est, ut in oncre
imponendo, vel malo inferendo, justitia non
excedatur, quia tunc jam ex eo capite coac-
tio esset iniqua, ut verbi gratia, in illo exem-
plo Gregorii, possunt propter illum finem im-
poni his infidelibus majora tributa, dummo-
do tamen justa sint ; nam in latitudine tri-
buti justi, unum potest esse gravius, usque
ad terminum summum, quem alias vocant
rigorosum ; usque ad illum ergo terminum
poterit augeri tributum, non ultra : simile est
de pceua, quse arbitrio principis potest augeri
vel minui ; et ita etiam potest imponi rigo-
rosa pcena , quee tamen justa sit. Similiter
habent potestatem principes catholici ex justa
causa non permittere infideles in suo regno
habitare, ut si perniciosi sint fidelibus, vel si
justo bello superati illo titulo possint expelli,
et quasi exilio puniri, vel certe si sint pere-
grini et advenee, et non permitlantur ibi ac-
cipere domicilium. In his ergo casibus potest
princeps fidelis non permittere infideles in
suo regno habitare, nisi convertantur, ut tra-
ditur in Goncilio Toletano YI, c. 3 ; et tunc
illa quidem est queedam coactio indirecta,
oportet tamen ut expulsio justa sit.
10. Pmdentia servanda incoactio ne indi-
recta infidelium ad fidem. — Altera conditio
necessaria est ut finis conversionis prudenter
intendatur ; nam hsec coactio, licet indirecta,
periculum habet fictce conversionis ; ideo ca-
vendum omnino est ne tales infideles ad fi-
dem, vel sacramenta admittantur sine suffi-
cienti examine , et morali certitudine quod
conversio sit vera; in quo preecipue consi-
derandum est hanc curam magis pertinere ad
pastores Ecclesiee, quam ad principes tempo-
rales ; isti enim pie faciunt hac via justam
conversionem infidelium procurando ; non
pertinet tamen ad illos, homines sic conver-
sos, et baptismum postulantes, ad illum ad-
mittere, sed hoc munus est pastorum Eccle-
siee ; et ideo ad illos pertinet probare et exa-
minare talem conversionem, et morale peri-
culum fictionis semper evitare.
d 1 . Coactio indirecta ad fidem projprie so-
lum circa subditos infideles liabet locum. — Ex
quibus colligitur hanc indirectam coactio-
nem, proprie loquendo, solum habere locum
circa subditos, quia circa non subditos deest
legitima potestas inferendi eis malum, nisi
prius ratione delicti in alterius regno com-
missi, vel per titulum justi belli, fiant sub-
4-18
DISPUT. XVIII. DE MEDUS QUIBUS UTl LICET AD CONVERTENDOS, ETC.
diti. Dixi autem proprie loquendo, quia, licet
isti non subditi non possint positive, ut sic
dicam , pccnis affici , aut oneribus gravari,
possunt nihilominus privari gratuitis benefi-
ciis , commoditatibus aut favoribus ; quod
etiam potest esse medium ut inducantur ad
fidem, vel favorem ejus , et potest indirecta
qucedam coactio reputari, quia sine dubio
hoc tantum modo facta licita est, quia ad
hanc privationem beneficiorum non est ne-
cessaria jurisdictio vel superior potestas. Item
quia licitum est per beneficia et bona opera
allicere hos infideles ad fidem , quando est
spes fructus , ut ex Gregorio constat, locis
supra citatis ; ergo e contrario quando bene-
ficia non prosuut, licet eos intideles talibus
bonis privari, ut texatio det intellectum ; talis
cnim vexatio, ut declaravi, licite fit.
12. Ad primum argumentum primce senten-
tice in num. 1, locus Luc. 14 Utteraliter expo-
nitur. — Solvitur secundum argumentum ibid.
— Solvitur tertium. — Ex aigumentis primse
opinionis, primum sumebatur ex verbo Chris-
ti : Compelle\eos intrare , quod Augustinus,
dicta epist. -48 et 50, de propria compulsione
per poenam intelligit, refert tamen ad haereti-
cos illud et apostatas ; nam primos invitatos
exponit esse Judaeos, secundos autem simpli-
citer vocatos esse gentiles, tertios autem com-
pulsos esse haereticos, de quibus primo res-
pondemus vere posse cogi. Litteralis autem
expositio mihi esse videtur Chrysostomi, et
aliorum , qui dicunt illa ultima verba referri
ad fiuem mundi, in quo, ut numerus prsedes-
tinatorum impleatur , compellendi quodam-
modo sunt qui defuerint, non pcenis, et vio-
lentia propria, sed magnitudine sigiiorum et
miraculorum, et efficacia praBdicationis et in-
ternre graiise ; et talis fuit vis illata Paulo
in sua conversione , quee ibi in exemplum
afferebatur. Secundum argumentum sumeba-
tur ex potestate puniendi delicta, ad quod re-
spondemus, Ueum non dedisse hominibus po-
testatem puniendi omnia delicta hominum :
nam aliqua suo judicio reservavit, quia non
poterat genus humanum in pace et justitia
aliter gubernari ; inter hsec autem peccata,
quoe suo judicio Deus reservavit, est pecca-
tum infidelitatis illorum qui per baptismum
fidem professi non sunt, ut ex verbis Christi
et Pauli supra ponderavimus, quia illud sine
majoribus iucommodis fieri non poterat. Un-
de ad cougruentiam tertio loco positam, quod
successores facilius et fidelius converterentur,
respondetur imprimis non esse facienda mala
ut inde veniant bona ; deinde experientia
compertum esse iilum fructum per talem co-
actionem non comparari, imo oppositum se-
qui. Unde Gregorius non adducit illam con-
gruentiam, nisi de coactione indirecta, quse
modo licito et cum debita circumspectione
fiat.
13. Sohuntur argumenfa secundce senten-
tice in n. 2 et 3. — In argumentis autem se-
cundai sententiae exempla regum Hispanise
quse adducuntur, potissima sunt de indirecta
compulsione justo titulo facta , qualis fuit
facta a regibus catholicis ; nam si antiquior
Sisebutus magis excessit, laudatur ejus inteu-
tio , non factum ; et similiter si fortasse in
coactione indirecta modus servatus non est,
excusari potest propter bonam fidem, effec-
tus autem ostendit non fuisse convenientem.
Ad secundum, de lege superioris, respondetur
id esse verum circa subditos, et juxta com-
missionem supremi principis ; hic autem non
commisit Deus hominibus talem potestatem,
ut ostendi. Denique non satis est quod fides
possit fieri evidenter credibilis, nam ad co-
actionem requiritur potestas , quae in pra3-
senti deest.
SECT10 IV.
Utrum infideles cogi possint ut errores saos
vel falsos ritus, non solum fidei, sed etiam
rationi contrarios, derelinguant.
1. Infidelitatis partitio. — An cogi possint
infideles ad errores lumini naturali contrarios
deserendos. — Duas partes in materia fidei in
superioribus distinximus. Una est de mys-
teriis omnino supernaturalibus, alia de re-
bus divinis vel moralibus, quas naturaliter
etiam agnosci possunt. Unde etiam duplex
pars infidelitatis distingui potest : una, quae
supernaturalibus tantum veritatibus oppo-
nitur, de qua maxime procedunt hactenus
dicta; alia , quae repugnat etiam rationi
naturalf, de qua superest aliquid dicendum.
De hac vero etiam supponimus ex dictis non
posse cogi infideles, ut illam quatenus reve-
latam, et fide credendam suscipiant ; qua?ri-
mus autem an saltem cogi possint ut secun-
dum rationem , vel aliquam fidem humanam
recte in hac parte sentiant, et consequenter
ut ritus externos illi contrarios, quales sunt
idololatria et similes , relinquant. In quo
solita distinctione utendum est de infide-
SECT. IV. AN COGI POSSINT INFIDELES AD DEPONENDOS EIIROUES, ETC.
449
libus vel subditis temporaliter, vel non sub-
ditis Ecclesise, seu principibus christianis.
2. Prima sententia, etiam de non suoditis af-
flrm,at. — Fundamentum. — Con/irmatur primo.
— Secundo. — Tertio. — Circa non subditos,
Majoret Sepulveda supra consequenterdixe-
runt gentiles idololatras cogi posse ab Ec-
clesia, ut unura Deum colant, et ritus idolo-
latrioe relinquant; quod si noluerint, posse
juste punirij et libertate et regnis privari.
Fundamentum esse potest, quia rcspublica
cbristiana potest defendere divinum houorem,
et blasphemias contra Deum impedire, ac
vindicare ; sed idololatria est magna Dei
injuria, et blasphemias contra ipsum continet,
ut tradit Divus Thomas 2. 2, queest. 94, ar-
ticulo tertio, ad \ ; ergo, etc. Major etiam
sumitur ex divo Thoma , ibid., qucestione
decima, articulo 8 et li, ubi specialiter asserit
posse cogi infideles ne nomen Dei blasphe-
ment. Ratione item probatur , quia uuus
homo potest licite defendere honorem aut
vitam alterius : ergo multo magis Dei.
Confirmatur primo, quia si gentiles sacrifi-
cent homines vel infantes Diis suis, possunt
cogi ne id faciant, saltem propter defensio-
nem innocentum ; ergo idem facere possunt
principes christiani respettu quorumcumque
gentilium, propter defensionem honoris Dei.
Confirmatur secundo, quia Romani laudantur,
eo quod gentes barbaras sibi subjecerint,
ut ad meliores mores illas revocarent, ut patet
ex Augustino, lib. 5de Civit., cap. 12 et 17;
et D. Thoma, libr. 3 de Regimine principum,
c. 4 et sequentibus. Denique confirmatur,
quia queedam gentes sunt ita barbaree et
ineptee ad Dei cognitionem per se obti-
nendam, ut videantur quasi a nalura genitee
ad servitutem, ut dixit Aristoteles, 1 Polit.,
cap. 4 et 3; ergo vel hoc titulo cogi possunt
ad veram cognitionem et honestos mores.
3. Secunda et vera sententia negat. — Ni-
hilominus vera et certa sententia est, hos infi-
deles non subditos per se loquendo non posse
cogi etiamad suos errores vel ritus nmtaudos.
Ra doceut communiter expositoresD. Thoma?,
in d. art. 8 et 41; et Cajet. 2. 2, q. 66,
art. 8, et Victor., dicta relectione, n. 40 ;
Soto, in4, dist. 5., art. 40; Covar., in Regul.
peccat., p. 2, § 10, n. 3 ; Valentia, suo 3
tom., disp. 4, q. 10, punct. 7 ; Aragon., 2. 2,
q. 10.,art. S.Etpotestimprimis suaderiexem-
plo divino; nam cum Deus vellet destruere
vel punire gentes habitantes in terra pro-
missionis, noluit eos debellari ab Israeiitis
xu.
propter solam idololatriam, sed propter in-
juriam negandi filiis Israel pacificum tran-
situm per terras suas, et alias similes, ut col-
ligitur ex c. 20 Num., et notavit Augustiuus,
q. 44 in Num., et qiuestion. 40 in Josue,
et refertur in capit. 2 et 3, et 23, qiuest. 2,
unde ibi colligitur generalis regula, non esse
licitum principi bellum facere his nationibus,
nisi ad propulsandam vel vindicandam in-
juriam sibi aut suis factam; ergo sola ratio
tollendi idololatriam non est sufficiens ad
justam coactionem. Unde Nicolaus Papa, ad
interrogationes Bulgarorumrespondens, dixit:
De iis, qui idolis immolant, niliil aliud dicere
possumus, nisi quod ratione potius quam vi
convincendi sunt. Ratio autem est eadem quse
in superioribus tacta est, quia in Eeclesia
non est jurisdictio super hos infideles, et co-
actio vel punitio sine jurisdictione non est
justa; utrumque enim ostensum est. Quocirca
sicut unus homo privatus non potest aliilm
etiam privatum punire vel cogere , neque
unus rex fidelis ab alio fideli, neque infidelis
ab intideli, ita neque respublica infidelis, in
suo ordine suprema, potest puniri ab Eccle-
sia propter sua delicta, etiamsi contra ratio-
nem naturalem sint; ergo nec potestcogi. ut
idololatriam, velsimilesritus auferat.
4. Ad fundamentum prima? centenlice. — Ad
primam confirmationeni. — Neque refert (utin
primofundamento objiciebatur) quod tal.apec-
cata sint contra Deuin; nam, ut snpra dixi,
Deus non conbtituit homines judices ad vindi-
candas suas injurias in omnibus respectu om-
niiun hominum, sed in hoc voluit ordinem
servari, ut subditiprincipibus parerent, supre-
mos autem principes suojudicio reservavit iu
his quae adnaturalem ordinempertinent, quia
majora mala ex opposito sequerentur. Ad illud
autem quod de blasphemia proponebatur, dici-
tur imprimis idololatriam non esse propriam
blasphemiam, sed tantum virtuali eteminenti
modo; deiude dicitur tunc posse principem
christianum cogere hos infideles ne blasphe-
ment, quando id iaciunt in contemptum Ec-
clesiaa, et injuriam religionis christianse ; quia
tunc jam inde oritur titulus justi belii. sicut
etiam cogi possunt ne Christianis sint infesti,
neque illos iu errorem inducant, aut iidem de-
serere cogant; secus vero est, quando eorum
peccata etiam reiigioni contraria solum sunt
contraDeum. Etita patetresponsio ad primam
confirmationem, propter quam in a.~sertione
dixi, per se loquendo ; nam ad defeudendos in-
nocentes, licitum est vim inferre his infideli-
450
DISPLT. XVIII. DE MEDIIS QUIBUS UTl LICET AD CONVEHTEiNDOS, ETC.
bus, ne sacrificent infantes Diis suis, quia hoc
juxta ordinem cbaritatis licet, imo prseceptum
est, si commode fieri possit. Addo etiam id
fieri posse non solum ad bberandos infantes,
sed etiam adultos. etiamsi ipsi consentiaut et
velint sacrifieari idolis, cpiia in hoc [ ejores
quam amentcs sunt, et quia non suut domini
propriee vitee, propter quod quilibet potest ab
alio cogi ue se occidat. Limitandum autem
hoc est, quando talis occisio est injusta; nam
si infideles haberent consuetudiiiem sacrifi-
candi idolis solos malefactores juste damnatos
ad mortem, non possent illo solo titulo com-
pelli; quia in eo non contra justitiam, sed tan-
tum coiitra religionem peccant, et ita cessat
defensio innocentis.
5. Ad secundam confirmationem. — Ad se-
cundam coufirmationem respondetur, non lau-
dari factum Romanorum tanquam simpliciter
honestum, sed tanquam minus malum, etha-
bens aliquam speciem honestatis ex materiali
obji cto. Dictum vero Aristotelis in ultima con-
firuiatione allegatum haberet locum, si essent
aliqui homines adeo rudes, ut nec in unam
1 empublicam couvenirent, nec possent guber-
nari; tunc enimnon titulo religionis, sedtitu-
lo, ut ita dieam, defensionis humanse naturee
possent ad aliquam politiam eompelli; hacte-
nus tauaen, ut existimo, tam barbarse gentes
inveutse non sunt.
6. Infideles subditi cogi possunt ad veri Dei
cultum profttendum a suo principe. — Prolatur
primo ex Deut. 13. — Secundo ex usu Eccle-
sice. — Circa hujusn.odi infideles subditos prin-
cipibus christianis, dicendum est imprimis co-
gi posse per hujusmodi principes ad unius veri
Dei cnltum profitendum, et consequenter ad
non profitendos errores contra rationem natu-
ralem, et fidei contrarios. Ita docent divus
Tbomas, et alii Theologi in locis allegatis, et
probari potest primo ex Deuteronom., decimo-
tertio, ubi Dcus prsecipit interfici hujusmodi
iniideles propter talia delicta, nimirum quan-
do sunt aliquo modo subjecti, de quo testi-
monio et similibus videri potest Cyprianus,
Exhortation. ad martyr., capit. 5, et aiia quse
ibi citat Pamelius. Secundo, probari potest
ex usu Ecclesiee ; nam ehristiani imperatores
a principio pro temporum commoditate hoc
observarunt; nam Constantinus statim prce-
eepit ut tcmpla idolorum clauderentur, et ido-
lolatria ccssarct, ut videre licetin Eusebio, 1 2
de Vita Constantini, c. 43 et 44, et lib. 4, c.
23; Rufin., lib. 2 Ilislor., cap. 19; Nicephor.,
libro 8, cap. 33, qui idem rclert de Jovinia-
no, libr. 10, capit. 39. Postea vero Theodosius
omnino templa destiuxit, ex Rufin. supra,
cap. 22 et 23; et Nicephor., libro 12, capit.
25. Unde idem Tbeodosius plures leges tulit,
quibus idolorum cultores damnavit, quse ha-
bentur in Codice Theodosiano, titulo de Paga-
nis; et idem imitatus est Justinianus in suo
Codice, eodem titulo. Quas leges approbat Au-
gustinus, epist. 48, 50 et 24; et Ambrosius,
epist. 30 ; et prseterea multa Concilia hujus-
modi usum approbarunt ; nam Concilium
Carthaginense V, cap. 15, dicit petendum esse
ab imperatore ut reliquiae idololatriaa delean-
tur, quod etiam babetur in Concilio Africano,
sub Bonifacio, cap. 25;etConciIium Tolet. III,
capit. 16, idololatriam a provinciis fidelium
eradicari jubet, quod etiam habet Concilium
Toletanum XII, cap. 11, ConciliumTolet. XVI,
cap. 2 ; ac denique Concilium Ebberit., cap.
41, jubet fidelibus habentibus famulos infide-
les, ut non permittant eos in domibus suis ido-
la habere.
7. Ratione confirmatur tradita resolutio. —
Ratio vero est, quia in his principibus respec-
tu talium infidclium non deest jurisdictio,
cum supponantur subditi, et hic actus non
excedit sphseram talis jurisdictionis. 1'robatur
hocsecundum, quia ad rempublicam huma-
nam ex vi rationis et legis naturalis pertinet,
nt in ea servetur verus cultus Dei ; ergo est
in ea potestas directiva ad gubernandos bo-
mines in ordine ad hujusmodi cultum; ergo
est etiam poteslas coerciva ad punienda con-
traria delicta, et cogendos homines ne hujus-
modi erroribus involvantur, quia potestas di-
rectiva sine coerciva inefficax essct, et reipu-
blicee parum utilis. Heec aulem potestas, qua-
tenus naturalis est, residet in principibus
christianis ; ergo per illam possunt dicto modo
cogere suos subditos,. etiamsi infideles sint.
Totus discursus est clarus; fundamentum au-
tem ejus, quod est in primo antecedenti, po-
nitur a D. Thoma, in 1. 1 de Regim. Princip.,
cap. 14, et lib. 2, cap. ultimo, et cst per se
evidens. Nam illa potestas est a Deo, teste
Paulo, ad Roman. 13 : Qicce autem aDeo sunt,
ordinata sunt , ut ibidem subinfert; crgo
maxime data cst baic potestas in ordine acl
honorem et cultum unius Dci, cujus ministri
sunt humani principes, ut ibidem aitPaulus.
Et coniirmatur, nam finis hujus potestatis est
contincre rempublicam in pace et justitia,
quod fieri non potest, nisi etiam inducatur ut
secundum virtutem vivat; non possunt au-
tem homines vivere secundum virtutem mo-
SFXT. IV. AN cogi possint iNfideleS ad deponendos errores, etc.
451
ralem et naturalem , sine vera religione et
cultu unius Dei ; ergo potestas naturalis et ju-
risdictio reipublicse hummse etiam ad hunc
finem extenditur.
8. Primum corollarium prcecedeniis doctri-
nce. — Secundum corollarium. — Tertium corol-
larium. — Ex quo infero primo, etiam regem
ethnicum, id est, non christianum, si haheat
cognitionem unius Dei, posse cogere subditos
ad idem credendum , vel per proprium dis-
cursum, si docti sint, vel fidem humanam
adhibendo sapientioribus, si idiotse sint, et
consequenter posse illos cogere ad abstinen-
dum ab idolis, et similibus superstitionibus
rationi naturali contrariis. Probatur, quia in
tali rege est tota potestas, quse secundum ra-
tionem naturalem humanse reipubticaa con-
venit. Secundo, sequitur non solum posse, sed
etiam teneri hujusmodi principes ad hunc
usum hujus potestatis. Probatur, quia ratione
sui muneris tenentur bene gubernare subditos
in ordine ad finem suse potestatis; bona au-
tem gubernatio hunc usum postulat, ut pro-
batum est. Unde fit haiic obligationem majo-
rem esse in principibus christianis, quia ma-
jorem habent veritatis cognitiouem, et in re-
gnis christianis magis necessaria est haec co-
actio propter bonum etiam ipsorum fidelium.
Et hinc est ctiam ut teneantur hujusmodi
principes leges ferre prohibentes hujusmodi
delicta, quia non possent convenienti ordiue
illa punire, nisi prius eadem suis legibus pro-
hiberent. Xertio, sequitur hauc potestatem,
esse publieam, et non privatam, ideoque non
esse licitum privato civi christiano cogere
alium civem infidelem ad tollenda idola, ne-
que etiam posse sua privata auctoritate illa
destruere, ut indicatur in lege Sicut, et in 1.
Christianis, c. de Paganis, et ita intelligen -
dus est canon. 60 Concilii Eliberit., ubi Chris-
tianus frangens idola propria auctoritate ,
etiamsi propterea occidatur, martyr non re-
putatur ; quia indiscrete et propria auctori-
tate se ingessit, ut ibi late declarat Mendosa,
lib. 3 expositionis illius Concilii, cap. 45.
9. Utrum tolcrandi sint ritus infidelium
in regnis fidelium. — Ultimo manet expedita
qusestio ex dictis, quam D. Thomas tractat,
2. 2, qucest. 40, art. II, an ritus iufidelium
sint tolerandi in regnis fidelium. Ex dictis
enim videtur sequi tolerandos non esse, quia
sunt superstitiosi, etinjuriosi Deo, cujus ye-
rum cultum isti principes procurare tcnen-
tur. Recte vero divus Thomas distinguit du-
plices ritus; quidam sunt coutra rationem na-
turalem, et contra Deum, ut cognitum lumine
naturse, ut idololatria, etc. Alii sunt stipersti-
tiosi quidem per comparationem ad christia-
nam fidcm et prsecepta ejus, non vero qnia
per se sint intrinsece mali vel contrarii ra-
tioni naturali, ut sunt ritus Judseorum, et
fortasse multi etiam ritus Sarracenorum, et si-
milium infidelium, qui unum tantum verum
Deum adorant. De prioribus ergo ritibus bo-
na esset illatio; illos enim non debet Ecclesia
tolerare in suis subditis infidelibus, ut pro-
banl omuia quse adduximus, et quia in hac
tolerantia seu permissione nulla est utilitas
vel ipsorum infidelium, vel reipublicse cbris-
tianee. Hoc autem intelligitur per se loquen-
do, nam soepe contiugit non posse regem fi-
delem hujusmodi rilus omnino tollere sine
magno dispeudio, vel sui regni, vel aliorum
fideliuin; et tunc dissimulare potest et per-
mittere sine peccato ; quod habet fundamen-
tum in verbis Christi, Matth. 13, ubi servis in-
terrogantibus a patrefamilias, an vellet ut
eradicarent zizania, ille respondit : Non, ne
forte eradicantes zizania, erad'ceiis simil et
triticum. Et hac ratione ssepe iu ipsis etiam
fidelibus tolerat Ecclesia gravia peccata, ne
majora sequantur schismata, ut docet Augus-
tinus, lib. 3 contra Parmenian., capit. 2, et
habetur in cap. Cum quisque, 23, qusest. 4. Et
ratio est elara, quia et prudentia docet ut, ex
multis malis, quod minus est eligatur, et or-
do charitatis postulat ut sine fructu non fiat
correctio ; ergo multo minus fieri debet coac-
tio cum majori nocumento.
10. Non sunt cogendi infideles eiiam subdi-
tl, ad deserendos ritus qui fidci tantum oppo-
nuntur. — Cur Judceis permittatur suos ritus
exercere intra Ecclesiam. — De aliis vero riti-
bus infidelium, qui solum fidei et non rationi
naturali repugnant, certa res est, non esse
cogendos infideles, etiam subditos, ut illos
relinquant , sed ab Ecclesia tolerari. Ita do-
cet specialiter de Judseis D. Gregorius, lib. 4,
epistol. 34, ubi prohibet ne priventur Syna-
gogis suis, et ut in illis eaeremonias suas age-
re permittantur; et lib. 11, epistol. 15, simi-
liter dicit permittendos esse suas solemnitates
celebrare. Piatio autem est, quia hi ritus non
sunt intrinsece mali ex vi legis naturalis; er-
go potestas temporalis principis per se non
extenditur ad prohibitionem illorum ; quia
nulla ratio prohibitionis dari potest, nisi con-
trarietas ad fidem ; ha:c autem non sulficit
respectu illorum qui non sunt subjecti spiri-
tuali potestati Ecclesise. Unde confirmatur ,
452 DISPUT. XVIII. DE MEDIIS QUIBUS
quia illa esset qusedam coactio ad fidem sus-
cipiendam, quse non licet, ut diximus. Atque
heec mtio generaliter probat de Saracenis, et
aliis infidelibus unum verum Deum cogno-
scentibus et colentibus, quantum ad eos ritus
qui non sunt contra rationem naturalem :
verumtamen in Judeeis considerata est ab Ec-
clesia specialis utilitas in bac tolerantia, quia
illorum error testimonium preebet fidei Ec-
clesiee quoad multa. Primo, quia ipsi faten-
tur Messiam fuisse promissum, et admittunt
Scripturas, ex quibus nos evidenter probamus
illam promissionem esse impletam. Secundo,
quia videmus in illis impleta ea, quee Prophe-
tee et Christus de illorum desertione et obdu-
ratione preedixerunt. Denique ait Augustinus,
libr. 18 de Civitate, cap. 46, eos conservari,
et permitti in sua secta vivere, ut conservent
testimonium Scripturarum , quod etiam ab
inimicis habet Ecclesia, et ad hoc inducit il-
lud ad Roman. 11 : Illorum delictum salus est
Gentium, et illud Psal. 58 : Ne occidas eos, ne
forte oblixiscantur populi mei, disperge illos
in virtute mea, etc. ; similia habet Augusti-
nus, concion. 1 in Psal. 40, in fine.
1 1 . Quibus limitationibus Jii ritus Judceis
concedantur. — Addendum vero est Ecclesiam
cum aliquibus moderationibus et limitationi-
bus hos ritus permisisse. Prima et generalis
est, ut non exerceantur cum scandalo Chris-
tianorum fidelium, ut videre licet in cap. 3,
4, 7 et 15, de Judttis, et in Codice, eodem ti-
tulo, per multas leges; et inter leges Hispaniee
sunt plures hujusmodi, partit. 7 , titulo 24,
1. 1 et sequeutibus, et in partit. 1, titulo 4,
1. 63. Secundo, in particulari licet permittan-
tur antiquas Synagogas habere et conserva-
re. non tamen novas erigere, ut habetur in
1. ultima, c. de Judceis, et c. 3, et cap. Consu-
luit, extra eodem titulo. Tertio, licet prohibi-
tum sit ne ab eis Synagogee auferantur, si ta-
men semel ablatee fuerint, et in ecclesias con-
secratae, non sunt restituendee, sed damnum
aliter est reparandum, Gregorius, 1. 7, epis-
tola 58. Quarto, non permittuntur aJiquid
agere, quod in lege eorum decretum non sit,
cx Gregorio, dicta epistola 58. Quinto, non
permittuntur habere synagogas ecclesiisChris-
tianorum vicinas, ex eodem Gregorio, libro
12, epistola 18. Sexto, in die Parasceves, in
publicum exire vetautur, imo januas et fe-
uestras clausas habere praecipiuntur, ca[iit.
Quia, et cap. In nonnultis, de Jtnlads, ubi
etiuin praecipiuntur ferre signum quo a fide-
libus exterius discernantur; et inuniversum
UTl LICET AD CONVERTENDOS, ETC.
gravissime puniuntur, si aliquid contra ho-
norem religionis christianee vel faciant, vel
prae se ferant, in dicto cap. In nonnullis, et
23, queest. 8, capit. Scire vos oportet, cum se-
quentibus, et in legibtts civilibus supra citatis.
Denique ob eamdem causam permittuntur
libri antiqui Rabinorum, qui sincere et sine
odio christianee religionis scripti fuerunt; pro-
hibentur autem libri Hebreeorum, qui postea
Scripturas corruperttnt, ut notavit Cajetanus
2. 2,q. 10, art. 11.
SECTIO V.
Utrum isti infideles privari possint omni su-
periori polestate, quam kabent in Christia-
nos seu fideles.
1 . Quadruplex infidelium potestas in fideles.
— Multiplex esse potest haec potestas; ad qua-
tuor vero capita potest revocari. Prima est po-
testas juiisdictionis, sive sit suprema, ut in
regibus, sive inferior, ttt in ministiis eorum.
Secunda est potestas proprii dominii, cui res-
pondet rigorosa servitus. Tertia est potestas,
qttee dici potest oeconomica, cui respondet fa-
mttlatus. Quarta est patria potestas. Et de om-
nibus potest tractari quaestio; principaliter
vero dicemus de principibus, et inde facile
ceetera expedientur. Deinde hsec omnia pos-
sunt tractari de non subditis, et in utrisque
potest duplex modtts distingui, quo possunt
privari hac potestate, scilicet directe, propter
solam infidelitatem superiorum, vel propter
fidem subjectorum, aut tantum indirecte pro-
pter alios fines intrinsecos.
2. Quorumdam sententia affirmans etiam de
directa privatiune. — Primo igitur de princi-
pibus infidehbus quorum subditi aliqtti vel
plures convertuntur ad fidem, fnit quorum-
dam sententia posse hos infideles per se et
directe privari per Ecclesiam hac potestate
in vasallos fideles. Citatur pro hac senleutia
Hostiens., in capit. Quod super his, de Vo-
to; sed revera non habet illam, quamvis iu
aliis discrepet ab his quee in superioribus
diximus, et non satis conscqueuter loqua-
tur; magis indicat illam sententiam Alvar.
Pelag., 1 de Planctti Ecclesise, capit. 18, et
sequeutibus. Fundamentum est, qttia non de-
cet, imo omnino iudignum videtur fideles ab
infidelibus regi, ut dicitur in c. 1 deJudwis,
et sumitur ex prima ad Corintb. 6. Allegan-
tur etiam pro hac scutentia alia Scripturee
SECT. V. AN l.NFIDELES PR/EDICTI
testimonia quse omitto, quia in alio loco sta-
tim citando declaravi illa; hsec vero sententia
omnino falsa est.
3. Prima assertio: principes infideles non
possunt per se directe privari jurisdiclione in
subditos fideles. — Dicendum ergo est primo
principes infideles non posse per se et directe
privari per Ecclesiam, potestate et jnrisdic-
tione quam habent invasallos fideles. Assertio
est communis, et sumitur ex D. Thoma, dicta
q.10, art. 10, ubiCajetan. et omnesrecentiores
id docent, et alii Scholastici in 2, distinct. 44,
proesertim Durand., q. 3, etGanonistsecommu-
niter in cap. Quodsuper Ms, de Voto; D. An-
ton., 2 part., titulolO, c. 15, § 1, in fin. ; Syl-
vest., verb. Infidelitas, queest. 4; Waldens.,
in Doctrina fidei antiq., libr. 2, c. 81 et se-
qent. ; Dried., 1. 3de Libert. christiana, c. 9,
mfine; Victor., in Relectione de Indis saepe
citata ; et Soto, 1. 4 de Just., quasst. 2, art. 2 ;
Salmeron, Actor. 13, tractat. 37 et38; etidem
supponunt alii infra referendi.
4. Fundamenlum assertionis per dilemna.
— Prior pars dilemmatis. — Fundamentum
hujus veritatis est, quia vel isti principes pos-
sunt privari de facto hac jurisdictione et po-
testate, quia ipso jure divino illam non ha-
bent, vel quia, licet illam habeant, propter
infidelitatem sunt illa indigni, et ideo juste
possunt ab illa dejici ; neutrum autem horum
dici potest ; ergo. Prior pars minoris certissi-
ma est, quam late probavi in Defensione fidei,
lib. 3, cap. 4, juncto primo. Et breviter ratio
est, quia Ghristus Dominus non privavit hos
principes tali potestate, neque baptismus ip-
so jure seu facto eximit fidelem a potestate
sui regis, etiamsi infidelis sit; quod sufficien-
ter probatur, tum quia neque ex Scriptura,
neque ex traditione talis privatio vel exem-
ptio colligitur; tum maxime quia oppositum
ex utroque principio manifeste probatur. Ex
Scriptura ostenditur, quia Paulus, ad Roman.
13, ita prsecipit : Omnis anima potestatibus su-
blimioribus subdita sit, ubi sub omni anima
fideles evidenter comprehendit, et sub potes-
tatibus sublimioribus imperatorem et princi-
pes qui tunc eraut; erant autem infideles : uu-
de ad Titum 3 ait : Admone illos ut principi-
bus obediant; et Petrus, 1 epistola, cap. 2 :
Suhjecti estote, etc. Traditio autem nota est
ex antiqua Ecelesiae consuetudine , quam ex
multis Patribus citato loco ostendi, quibus
nunc solum addo Polycarpum apud Euse-
bium, libro quarto Histor., cap. 14, alias 15,
ubi de his infidelibus principibus loquens, ait :
PRIVARI POSSINT SUPERIORI, ETC. 453
Magistratibus et polestatibus a Deo constitutis
eum honorem, qui nostrce saluti ac religioni
nihil afferat detrimenti, pro dignitate tribuere
docemur. Ratione item optime id declarat di-
vus Thomas, dicto articulo 10, quia hsec po-
testas politica oritur ex jure naturali et gen-
tium, fides autem est ex jure divino super-
naturali ; unum autem jus non destruit nee
perturbat aliud, nequejus naturale fundatur
in divino positivo, sed potius est quasi sub-
jectum, seu qusedam preevia ratio ad illud ;
ergo nec potestas positiva fundatur in fide, ut
propter infidelitatem aliquis illam amittat,
neque e contrario subjectio positiva etiam
respectu infidelis repugnat fidei, aut cha-
racteri baptismali; igitur non amittitur ipso
f acto .
5. Posterior pars. — Declaratur a simili.
— Altera pars sequitur manifeste ex dictis in
superioribus ; nam isti principes infideles non
possunt juste privari bonis suis sine aliquo
justo titulo ; sed inter hsec bona continetur
heec jurisdictio, quam habere supponuntur in
subditos fidcles ; ergo non possunt per se ac
directe illa privari. Antecedens quoad utram-
que partem est per se evidens ; consequentia
vero probatur, quia nullus est titulus justns,
propter quem possit hoc tieri ; enim maxime
esset infidelitas ipsa, nam per se loquendo
nullus alius subest, nec cogitari potest ; infi -
delitas autem revera per se non est titulus
justus; nam si praecise consideretur ut est
privatio fidei, non tollit fundamentum politi-'
cae potestatis , ut dixi ; si vero consideretur
ut peccatum tali pcena dignum, non pertinet
ad Ecclesiam punire hos infideles, in quos ju-
risdictionem non habet, ut etiam probavi ; ergo
sicut isti non possunt puniri privatione alio-
rum bonorum temporaiium, quia tale domi-
nium non fundatur in fide, ita neque privari
hac potestate. Et declaratur a simili, quia si
duo essent principes supremi infideles, quo-
rum unus coleret verum Deum lumine natu-
rali cognitum, et alter esset idololatra, qui ha-
beret subditos colentes verum Deum, iste non
posset privari ab alio principe , potestate in
tale- subditos propter suam idololatriam; quia
alter princeps non habet jurisdictionem in
illum , neque ipse privatur ipso facto tali
jurisdictione propter idololatriam ; ergo sig-
num est secundum jus naturale hunc ordi-
nem esse servandum , quia ita expedit ad
bonum et pacem universi , et ad justitiae
cequitatem ; potestas autem data Ecclesise
non perturbat naturalia jura, data est enim
AM DISPUT. XVIII. DE 53EDUS QUIBUS U
in aedificationem , et eo modo , quo magis
deserviat conservationi fidei; ergo non est
illi data talis potestas, quae pothis esset in de-
structionem, nam cederet in injnriam fidei,
et in aliorum scandalum.
6. Secunda assertio.- Ecclesia indirecte pri-
vare potest principes infideles potestate in sub-
ditos fideles. — Nihilominus dicendum est se-
eundo, posse Ecclesiam indirecte privare hos
principes infideles sua potestate in subditos
fideles , si ad bonum vel defensionem eo-
rum necessarium fuerit. Ita docent divus
Thomas . et alii supra citati , et attigi in
dicto libro 3 Defensionis, cap. 23, num. 21. Et
ratio est, quia fideles haptizati eo ipso sunt
subjecti Eeclesiae in spiritualibus , et con-
sequcnter habet Ecclesia potestatem ad re-
gendos illos, prout illis fiierit ad bonum ani-
mse vel necessarium , vel maxime conve-
niens; ergo si ad hunc finem fuerit necessa-
rium eos a potestate dominorum infidelium
liberare, est in Ecclesia potestas ad hoc facien-
dum, et consequenter ad privandos illos prin-
cipes sua potestate in tales personas; nam qui
dat formam dat consequentia ad formam, et
qui dat potestatem seu jurisdictionem in or-
dine ad aliquem finem, dat consequenter om-
nia racdia necessaria ad talem finem. Et con-
firmatur hoc, exemplo matrimonii inter infi-
deles prius contracti, quorum alter postea
convertitur ad fidem ; nam si alter velit per-
manere in conjugiosine injuria crcatoris, non
potest alter separari ; si vero infidelis sit oc-
casio alteri conjugi fideli impie vivendi, po-
test et debet separari, teste Paulo \ ad Co •
rinth. 7, et tunc infidehs privatur potestate
et dominio quod habet in conjugem, quasi in-
directe, propter bonum fidei ; ergo multo ma-
gis in nostro casu, quia vinculum matrimo-
nii de se roagis est indissolubile, quam poli-
ticse subjectionis.
7. Prhhus modus liberandi fideles a potes-
tate principum infidelium per mutationem do-
micilii. — Advertendum autem est duobus
modis posse hujusmodi fidelcs liberari a po-
testate infidehum. Primo, inehoando ab ipsis
subditis, videlicet mutando domicilium, et ad
regna fidelium principum transeundo; nam
inde necessario sequitur ut non subsint priori
prineipi, et hic modus justissimus est et faci-
lis ; unde a quolibet fideli fieri potest propria
ar.ctoritate, quia non tenetur permanere sem-
per in eodem territorio. Unde si princeps vel-
let impedire Bdelibus hunc transilum, posset
cogi a principibus fidelibus, et juste debellari
TI LIOET AD CONVERTENDOS, ETC.
in defensionem fidelium, quia privantur jure
suo, quo uti volunt.
8. Secundus modus, privando principem in-
fidelem, vel regno, vel potestate in fiddes. —
Alio modo possunt hi principes infideles pri-
vari potestate in subditos fideles ex parte iy-
sorum principum, manentibus, scilicet, Chris-
tianis in eodem territorio, et privando princi-
pem vel regno, vel saltem potestate in hujus-
modi subditos, quod vix fieri potest sine mu-
tatione principis, et ideo hic modus difficilior
est; et ideo, quamvis ad illum non desit po-
testas, nihilominus ad executionem ejus ma-
gna circumspectio necessaria est. Primo, ut
multitudo fidelium magna sit, vel si sint pau-
ci, nt non possint moraliter mutare domici-
lium, nbi fidem sine scandalo observare pos-
sint ; deinde, ut sit spes fruetus moraliter cer-
ta, ne forte volentes eradicare zizania, potius
triticum evellant; deinde putat Durandus ne-
cessarium esse ut ex parte principis infidelis
prsecesserint injuria?, et impedimcnta fidei,
qualia sunt, si tentaverit subditos inducere ad
infidelitatem , vel si eos cogat ad suos ritus
observandos , aut prohibeat catholicos ritus
exercere, vel suispastoribus ecelesiastieis obe-
dire, et similia; nam tunc evidens est necessi-
tas et justitia: titulus. At vero divns Thomas,
dieto art. 10, licet ad executionem potestatis
sint hsec morahter necessaria, nihilominus ta-
men ante experientiam hujusmodi nocumen-
torum, putat esse in Ecclesia potestatem ad
removendos hujusmodi principes iufideles so-
lum propter periculum morale fidelium ; qua;
sententia mihi etiam placuit in dicto libr. 3
Defensionis, cap. 30, numer. 6, quia in rebus
moralihus vitandum est perieulum, priusquam
speciale nocumentum eveniat ; quod princi-
pium certe verissimum est, quando periculum
est proximum et morale, et ideo in hoc etiam
negotio observandum est, ut, consideratis cir-
cumstantiis in particulari, tale judicetur esse
fidelium perieulum.
9. Hwcpotestas indirecta in quo resideat. —
Prceterea, animadverto hanc potestatem indi-
rectam, quam dieimus esse in Ecclesia ad re-
movcndos hos principes, publieam esse et non
privatam, ut per se notum est; et ideo cousi-
derari posse vel in summo Pontifiee, vel in
aliquo snpremo rege catholieo. In Pontifiee est
ex vi jurisdietionis supremai spiritnalis ad
proeuraudarn et defendendam salutem anima-
rum; in rcge vero temporali, solum est per
niodum defensionis proximorum, prwsertim
fidelium, quia ille non habet spiritualem ju-
SECT. V. AN INFIDELES l'R EDICTI
risdictionem. Hinc crgo est ut rex temporalis
non possit uti sna potestate propria auctorita-
te, donec infidelis princeps vim inferat suis
subditis fidelibus, quia defensio non habet lo-
cum ante aggressionem ; at vero Pontifex, et
rex, ut ab eo motus, et tanquam instrumen-
tum ejus, optime potest prsevenire ratione so-
lius periculij quia potestas jurisdictionis ex-
tenditur ad prsevenienda mala, ne eveniant.
Et beec sufficiunt de supremis principibus,
quae, servata proportione, applicari facile pos-
sunt ad alios intermedios gubernatores, et ad
omnes infideles non subditos Ecclesiee, juris-
dictione utentes circa fideles.
10. Secunda assertio : infideles domini non
subditi Eceiesice non possunt directe privari
dominio in servos christianos. — Et liinc etiam
facile expeditur secundum membrum de ser-
vis fidelibus et doniinis infidelibus. Nam eo-
dem modo dicendum est lios dominos, alias
non subditos Ecclesise, non posse directe pri-
vari suis servis christianis, indirectc autem
posse. Prior pars certa est et communis, de
qua, ultra citatos auctores, videri potest Syl-
vest., verbo Furtum, q. 6; et ibi Rossel., a
n. 25, qui tamen aliud videtur dicere n. 24;
ibi tamen loqui debet de servis cbristianis ca-
ptis inbello injusto; aliaset falsum diccret, et
sibi esset contrarius; quod etiam notandum
est in Angelo ibi, n. 56. Docuerunt etiam as-
sertiouem Navarrus, in Summa, c. 17, n. 103
et 10-4; et Covar., in reg. Peccatum, 2 part.,
§11. num. 6; et Molina, tom. 1 de Justitia,
disp. 39. Ratioest similis suprafacta?, quia ex
vi juris divini, seu baptismi, Cbristiani non
liberantur a temporali servitute intidelium, si
illi subjacebant ; ergo nec domini infideles,
alias non subditi, possunt privari directe per
Ecclesiam suo dominio. Antecedens supponit
manifeste Paulus, ad Ephes. 6, dicens : Servi,
obedite dominis carnaUbus sicut Christo; quod
etiam habet ad Colos. 3, et ad Tit. 2; et Pe-
trns, epistola 1, cap. 2. Unde Augustinus, in
Psal. 12-4, recte dixit : Christus non fecit de
servis liberos, seil de malis servis lonos servos;
quod late etiam do>et conc. 31 in Psal. 118
et nomine ejus in q. 35 novi et veteris Testa-
menti. Consequentia autem nota est ex supra
dictis, quia cum isti infideles non sint subditi,
non possunt juste privari servis suis
11 . Possunt tamen indirecte. — Idem de fa-
mulis dicendum. — Altera vero pars de potes-
tate indirecta locum habet, quando domini
infideles infesti sunt servis fidelibus, prseser-
tim in rebus fidei, et tunc etiam ipsi servi ha-
PRIVARI POSSINT SUPERIORI, ETC. 455
bent potestatem vel se defendendr, vel pristi-
nam libertatem recuperandi, si per fugam
possunt; vel certe principes Ecelesise potesta-
tem habent , quoad hoc , cogendi infidelcs
propter rationes snpra factas : et hinc satis
etiam patet quid dicendum sit in tertio puncto
de famulis, et potestate patrumfamilias in il-
los, nam cum eadem proportione expedien-
dum est. Circa quartum autem punctum oc-
currebat quaestio gravis, quam D. Thomas hic,
artic. 12, tractat, an isti infideles non subditi
possint privari per vim filiis suis infantibus,
ut baptizentur. Sed hsec qusestio pertinet ad
materiam de baptismo, et illam tractavi tertio
tomo, disp. 25, sect. 3, et ideo hsec suffieiunt
de istis infidelibus non subditis.
12. Quarta assertio .• judices infideles , qui
sub rege christiano vivunt, eapotestate privari
possunt, tam directe gicam indirecte. — Prola-
tur primo ratione. — Secundo loco dicendum
est de infidelibus subditis principibus christia-
nis, de quibus quatuor illa quce proposuimus,
inquiri et tractari possunt. In primo autem
puncto de jurisdietione, non habet locum hic
qmestio de supremo principe, quia supponi-
mus hos infideles alicujus supremi principis
christiani esse subditos. Solum eigo inquiri
potpst de inferioribus judicibus, seu guberna -
toribus; de quibusbreviter dicendum est, tam
directe, quam indirecte, posse Ecclesiam pri-
vare hos infide;es omni simili jurisdictione in
Christianos, seu (quod idem est) iustituere ne
in regno christiano fideles per judices vel alios
minislros infideles gubernentur temporaliter.
Potestas directa manifesta est, quia princeps
fidelis habet jurisdictionem in hos subditos,
et potest in suis judicibus et ministris illas
qualitates postulare, quas vel ad honorem, vel
ad justam distributionem, vel ad pacem et
securitatem suae reipublirse necessarias judi-
caverit; ergo hoc titulo facile potest ab his
muneribus excludi ; potestas autem indirecta
per se nota est, quia hoc maxime expedit ad
bonum fidei, quae ratio non solum potestatem
sed obligationem ostendit.
13. Secundo, ex Paulo.— Tertio, exjure. —
Atque haec doctrina est conscntanea Paulo, 1
ad Corinth. 6, dicenti : Frater cum fratreju-
dicio coniendit, et hoc apud infidetes? seilicet,
hoc tanquam indecorum reprehendens, utique
quando vitari potest. Consonat etiam illud 2
ad Corinth. 6: Notite jugum ducere cum infi-
delibus ; nam, licet habeat alias expositiones,
etiam hsec est probabilis, vel certe a paritate
rationis potest efficaciter aecommodari. Prse-
456 DISPUT. XVIII. DE MEDIIS QUIBUS
terca ex usu humanarum legum manifeste
convincitur haec potestas, nam in 1. ultim., c.
de Judrz-is , Justinianus prohibuit ne Judsei
officia publica gererent rcspectu fidelium ;
idem Innocentius III, iu cap. Cum sit nimis,
de Judeeis, ubi etiam pcenam imponit Judaeis
acceptantibus vel gerentibus talia munera,.et
fit extensio ad paganos, id est, Sarracenos, ut
intelligitr.r ex capite penultimo ejusdem tituli,
in quo hujus legis observantia nominatim Lu-
sitanise commendatur; et additur, ut tributa
sua vel regalia non vendat Judaeis, nisi ad-
juncto aliquo fideli, qui curam habeat, ne
fidelibus injuria fiat. Habetur etiam simile jus
in Concilio Toletano III, cap 14, cap. Nulla,
distinct. 24; et in Concilio Toletano IV, cap.
64, cap. Constituit, 17, queest. 4, ubi excom-
municantur qui hsec munera Judaeis commit-
tunt; et ratio redditur, quia sub hac occasio-
ne fidelibus injurias faciunt. Deuique idem
habetur in Concilio Matiscon. I, e%13.
1 \. Quinta assertio : fidcles non possunt esse
serti infidelium qui subditi sunt Ecclesiw, vel
principi fideli. — Secundo, de servitute dicen-
dum est, fideles non posse esse servos horum
infidelium, ac proinde potuisse Ecclesiam
privare infideles sibi subditos potestate hoc
modo super fideles. Ita etiam statuit Justi-
nianus imperator in lege unica, codice Ne
Christianum mancipium, etc. Et idem statui-
tur in cap. Judcei, de Judseis. Idem statuit
Gregorius, lib, secundo, epist. 37, alias cap.
76, et cap. Mancipia, et cap. Nulla, cum aliis,
dist. 34. Ratio specialis sumi potest ex pericu-
)o ipsorum fidelium, si sub dominio infidelium
esse permittantrr. Item quia inde possunt
oriri occasiones blasphemandi , et contem-
nendi fidem, etfaciendi injuriasfidelibus. Quee
rationes ad indirectam potestatem magis per-
tinent ; addo vero etiam hoc pertinere ad po-
testatem directam pTrincipum christianorum.
Primo, quia potest rex christianus generaliter
statuere in suo regno, ut christiani non sint
servi etiam aliorum christianorum, ut multa
regna nunc etiam observant, quia licet potes-
tas civilis non sit ex fide, tamen quando illi
estconjuncta, ab illa dirigitur, et quasi eleva-
tur, ut in ordine ad bonum fidei multa possit
statuere; ergo multo magis potest illam legem
fcrre respectu infidelium. Secundo, quia po-
tcst rex imponere tribr.ta et onera suis subdi-
tis , quse ad bonam gubcrnationem judicct
esse necessaria ; ergo ctiam potcst imponere
hoc onus infidclibus suhditis, ut non sint ca-
pacesdominii in Christianos. Atque ita statu-
UTl LICET AD CONVERTENDOS, ETC.
tum est, ut si infidelis, servus alterius infidelis,
convertatur ad fidem, eo ipso liber fiat, et si-
militer si fidelis ab infideli ematur in servum
ad servitutem, eo ipso liber fiat, et emptor
pretium amittat; si vero ematur ad mercatu-
ram, intra tres menses vendatur fideli, alio-
quin libertatem consequatur. Ita habetur in
lege ultima, codice de Judseis, et in lege ul-
tima, § ultimo, codice de Episcopis et cleri-
cis. Advertunt autem circa hoc Canonistee,
cap. Multorum , de Judseis , per haec non
prohiberi quin fidelis possit esse colonus ,
siveadventitius, sive originarius, in terris vel
praediis hominis infidelis; tum quia hoc colli-
gitur ex dicto capite ; tum etiam quia noh est
servitus, et ita non comprehenditur sub prse-
dicta prohibitione ; tum denique quia in colo-
nis non est eadem ratio periculi vel seandali,
cum non sit cohabitatio, neque frequens fa-
miliaritas inter fidelem et infidelem ratione
illius mnneris.
45. — Sexta assertio .• Ecclesia jubere po-
test ne fideles infidelibus sibi subditis famulen -
tur,et da factojubet. — Tertio, de famulatu di-
cendum est eamdem esse potestatem in Ec-
clesia prohibendi ne fideles inserviant infide-
libus, etiamsi liberi sint. Hoc facile probari
potestapplicando rationes factas, quod est fa-
cile, et ideo illas omitto. Idem etiam confirmat
usus; nam in dicto § ultimo, codice de Epis-
copis et clericis, ita statuitur et ad paganos
extenditur, in capit. Ad licec, de Judaeis, ubi
exprimuntur Sarraceni. Denique quod attinet
ad patriam potestatem, certum est filium in-
fidelis, si semel baptizetur, eo ipso liberan-
dum esse a potestate patris infidelis, propter
securitatem fidei , et quia ratione baptismi
jam pertinet ad jus Ecdesise, et ita declara-
tum est in Conciliis Toletanis supra citatis, et
probatur in capit. Majores, de Baptismo. An
vero filii infantes horum infidelium subdito-
rum baptizati possint ipsis invitis, et ad hunc
finem ab illis abstrahi, qua?stio est contro-
versa, quam in tomo tertio tertia^ partis,
disp. 25, sect. 4, 5 et 6 tractavi, ubi videri
potest.
SECTIO VI.
Utrum omnis alia communicatio infidelium
cum fidelibus pro/tibita sit, vel prohiberi
possit.
1 . Triplex communicatio fidelis cum infideli.
— Triplex communicatio distinguenda est :
SECT. VI. AN OMNIS ALIA COMMUNICATIO INFIDELIUM PUORTBITA SIT, ETC.
457
una dici potest formalis, id est, in operibus
infidelitatis; altera est in operibus nostrge re-
ligionis, qute quodammodo accedit ad forma-
lem ; tertia est mere civiiis et humana, quae
respectu fidei et infidelitatis omnino materia-
liter sebabet.
2. Prima in crimine infidelitatis jure natu-
rali proliibita. — Probatur ratione. — De pri-
ma certum est esse probibitam jure divino et
naturali, quae probibitio per se primo cadit
in bominem fidelem ; tamen etiam potest per-
tinere ad ipsum infidelem, vel quia ipsa infi-
delitas probibita est, vel etiam quia per se
malum est inducere bominem fidelem ad ta-
lem communicationem, seu cooperationem ;
prsecipue vero ad nos pertinet probibitio fide-
lium, quibus dicitur 1 ad Corint. 6 : Quce est
communicatio lucis ad tenebras, aut templi
Dei cum idolis, seu quce pars fidelis cum ivfi-
dsli? Idem docuit Paulus in c. 10 ejusdem
epist. : Nolo vos fieri socios dcemoniorum;
et applicari potest illud 2 ad Corintb. 6 :
Nvlite jugum ducere cum •infidelibus; eadem
probibitio est generalis, et, quoad specialia
multa, babetur in sacris canonibus 69 et
70 Apostoloruni ; 61, 62, Trulano, post sex-
tam Synodum ; in 71 usque ad 75, ex collec-
tione Martini, Bracbarensis episcopi, quae ha-
betur post Concilium II Bracbarense, et in
Concilio Laodicaeno, canone 37 et seqq., cap.
Non liceat, 26, quaest. 5. Batio vero est, quia
talis communicatio et est superstitiosa contra
religionem, et est contra confessionem fidei.
Unde hic accommodari possunt omnia supra
dicta de confessionis fidei necessitate, et dicta
contra peccatum superstitionis, in tomo 1 de
Beligione, tractatu 3, lib. 2. Solum annotare
oportet non solum veram communicationem,
sed etiam speciem et moralem suspicionem
illius esse vitandam, qualis esset frequen-
tare synagogas, aut templa infidelium, pree-
sertim eo tempore quo suos ritus celebrant,
quia potest generare scandalum et dare
occasionem suspicionis quod illa placeant
vel approbentur. De quo videri potest Azor,
tomo primo, lib. 8 Institutionum, cap. 22,
quaest. 3, et libro 9, capit. 11, quaest. 3,
et quae dixi in Defensione fidei, libro 6, capite
9, ubi etiam annotavi multo magis esse vi-
tandaui omnem cooperationem. Est autem in
particulari difficile discernere an sit coopera-
tio necne, ut si vendantur Judaeo aut gentili
animalia, vel aliae res necessariae ad sua sa-
crificia ; sed in boc servanda est regula, quod
si res non possit babere bonum usum, tra-
ditio illius sit cooperatio; si tamen habere
possit hcitum usum, et de se sit indifferens,
per sc loquendo non sit cooperatio, ut in se-
cunda secundse, quaestione decima, articulo
quarto, tradidit Cajetanus; et est conformis
D. Tbomee eadem secunda secundae, qusestio-
ne 169, articulo secundo, ad quartum ; con-
sentiunt Sylvest., Angelus, et alii, verbo In-
fidelitas, et in dicto capite nono aliqua de
bac re dixi, et plura in materia de Sacramen-
tis in genere, et de Juramento, et aliis locis ;
nam hsec quaestio valde generalis est.
3. Secunda communlcatio in divinis ali-
quando estjure naturali prohibita. — Aliquan-
do non ita. — ■ Secunda communicatio infide-
lium cum fidelibus in rebus divinis et ope-
ribus nostrae religionis, aliquando est jure
divino et naturali prohibita, tanquam m-
trinsece mala. Hujusmodi est admittere in-
fidelem ad participationem Sacramentorum,
quod quidem^ per se et directe prohibetur
fidelibus, tamen etiam ipsis infidelibus pro-
bibitum est sese ingerere. Unde si per vim
id faciant, possunt tanquam injuriosi reli-
gioni christianae puniri. Et ad hanc partem
revocari potest prohibitio contrahendi matri-
monium cum infideli; nam, licet infidelis con-
versus ad fidem possit in priori matrimonio
permanere cum infideli sine contumelia crea-
toris ccnversante, nihilominus homini fideli
et baptizalo prohibitum est matrimonium cum
infideli contrahere, ut ex materia de matri-
monio suppono. Verum est quidem hanc pro-
hibitionem ecclesiasticam esse potius quam
divinam ; facta autem videtur non solum
propter periculum, sed etiam propter re-
verentiam matrimonii, quod inter fideles ad
rationem sacramenti elevatum est. Unde
alise etiam communicationes hujusmodi ju-
re humano probibitse sunt, ut est prohibi-
tio ne infideles permittantur adesse sacrificio
missa?, nec sacramentum Eucharistiae videre,
ut ex Dionysio, cap. 7 de Ecclesiast. hierarch.,
tradit D. Thomas, 3 part., quaest. 80, art. 4,
ad 4, et habetur etiam apud Clementem, lib.
8 Constit., cap. 8 et 12, ubi late Turrian., et
in Concilio Carthaginens. IV, c. 84; et habe-
tur iu cap. Episcopus, de Consecrat., dist. 4,
ubi permittuntur infideles adesse in ea parte
missse quam vocant catechumenorum ; etmul-
to magis permittuntur concioni sacrse ad ip-
sorum utilitatem, sicut etiam licet pro eis
privatim orare, vel etiam docere eos mysteria
religionis. Hicautem occurebat queestio, quam
D. Tbomas tractat, dicta qusest. 10, art. 7,
458 DISPUT. XVIII. DE MEDII3 QUIBUS
an disputatio de rehus divinis cum liis infi-
delibus licita sit, quam rtservo in disputatiq-
nem 20, sect. 1, ubi idem de heereticis inqui-
remus, quia eamdem habet rationem. Nunc
breviter dico per se non esse rnalam, cum ad
conversionem illorum saspe sit necessaria;
oportetautem cum debitis circumstantiis fieri,
de quibus in preedicto loco.
4. Tertia communicalio in civililus per se
non est mala, nec jure divinos prohibita, per
accidens vero esse potest. — Tertia communi-
catio est civilis, seu humana, de qua preeci-
pue hic agimus; et tria de illa breviter dicen-
da sunt. Primum est hujusmodi communica-
tionem per se malam non esse, nec jure diviuo
prohibitam ; hoc certum est, nam Paulus, 1
ad Corint. 7, permittit omnem domesticam et
humanam communicationem fideli conjugi
cum infideli: et in eadem epistola, cap. 10,
permittit fidelem manducare cum infideli
ipsum invitante; quod notat Chrysostomus
ibij homilia 25,, et in homilia etiam 25. super
ad Hebreeos; et D. Thomas, art. 9 ; preeterea
non expediebat talis prohibitio generaliter
facta, quia fere impossibilis redderetur con-
versio infidelium, velex parle preedicantium ;
quomodo enim possent ad illos docendos ac-
cedere, nisi prius humano modo illos tracta-
rent? et ideo illis non tantum non prohibetur
heec communieatio, sed etiam consulitur, cap.
Quam sit laudabile, de Judeeis, et cap. Fratris,
41, q. 1, ex Gregorio, libro 3, epistol. 26; vel
etiam ex parte ipsorum infidelium; quomodo
enim posset pater converti ad fidem, et statim
separari omuino a conversatione filiorum, vel
totius familiee, vel etiam amicorum? H&>cergo
communicatio per se mala non est, nec pro-
hibita invenitur jure divino ; solum ex vi na-
turalis et divini juris, tenetur unusquisque fi-
delis eam communicationem vel familiarita-
tem humanam cum infidelibus vitare, quoe
vel periculum ipsi afferat, vel aliis sit in scan-
dalum ; quod constat ex generalibus princi-
piis; in particulari vero ex circumslantiis et
prudcntia pendet.
5. Prohiberi tamen potest jure ecclesiaslico.
— Unde secundo dicendum est possc Eccle-
siam hanc communicationem prohibere fidcli-
buscum infidelibus. Hoc manifestum est, quia
ad hanc legem ferendam non deest jurisdic-
tio ; materia etiam cst capax talis prohibitio-
n is, (juia potcst esse conveniens ad paccm vel
securitatem iidelium. Uude considerauilum est
hanc prohibiliouem regulariter cadere per se
ac directe in solos fitleles; ut notavit L). Tho-
UTI LIGET AD CONVERTENDOS, ETC.
mas 2. 2, queest. 10, art. 9; quia illi sunt pro-
prii subditi Ecclesiee. Addendum vero est
etiam posse hanc legem imponi directe infide-
libus subditis, vel in poenam alicujus delicti,
ut fit in multis juribus statim citandis, vel
quia ita expedit ad bouum regimen externum
talis reipublic.se, vel etiam propter securita-
tem fidelium ; et hinc aliquando potest prin-
ceps christianus, etiam externis, et non sub-
di'is infidelibus , prohibere commereium in
regno suo propter bonum religionis.
6. Imo prohibita de facto familiaritas cum
Judceis. — Tertio, dicendum est de facto multa
esse prohibita in hoc genere communicationis
ab Ecclesia. Et primo quidem in genere pro-
hibita est familiaritas cum Judseis, cap. Ad
hcec, de Judseis ; imo in Concilio Tolelano IV,
cap. 61, videtur prohibita in universum omnis
conversatio et communicatio cum illis. Sed
ibinon est sermo universaliter de omnibus fi-
delibus, sed de noviter conversis ad fidem ex
ipsismet Judaeis , quibus propter periculum
prohibetur conversatio cum suis in judaismo
perseverantibus. Unde illud intelligendum est
de conversatione frequenti aut diuturna, quse
periculum creare possit. Atque ita ex D. Tho-
ma, Sylvestro, et aliis, hanc generalem pro-
hibitionem limitat Sancius, lib. 2 in Deca-
logum, cap. 31, ut locum non habeat in his
fidelibus, qui sunt firmi in fide, in quibus
morale periculum timeri non potest. Verum-
tamen si prohibitio legis generalis est, non
cessatin particulari, etiamsifinislegisnegative
tantum in tali persona cesset, ut ex materia de
legibus suppono; et ideo existimo habere limi-
tationem locum in his personis, quibus immi-
net cura conversionis talium infidelium; nam
tunc cessat finis legis, non tantum negative,
sed etiam contrarie.
7. Deinde speciatim cohabitatio. — Item cum
iisdem convivari. — Secundo , in particulari
prohibetur cohabitatio in eadem domo cum
Judeeis, cap. Nullus, 18, quoest. 1, capit Ju-
dcei, 2, de Judaus. Ratio autcm est propter vi-
tandum periculum. Objici vero potest, quia
Christianus potcst habere servum infidelem ;
ergo, potest cohabitare cum illo. Antecedcns
habetur in cap. Etsi Judatis, de Judeeis. Res-
poudetur vel hanc esse limitationem prioris
prohibitionis, vel certe dominum proprie non
dici cohabitare cum servo, scd c converso,
unde illum talis prohibitio non comprehendit,
vel saltem ad propriam cohabitationem rcquiri
quaindam cequalitatem societatis et familiari-
tatis. Unde hanc etiam vitare debet domiuus
SECT. VI. AN 0MNI5 ALIA COMMUNICATIO INFIDSLIUM PROHIBITA SIT, ETC.
•459
fidelis cum servo infideli, juxta alia supra ci-
tatajura. Tertio, prohibetur fidelibus vel irivi-
tare infidelem, vel ad ejus convivium accede-
re, quia hsec etiam est periculosa familiaritas,
et specialiter fit hsec prohibitio de Judseis in
Concilio Aureliano ID, c. 23, et in Concilio
Agathensi, cap. 40, cap. Omnis, 28, q. 1, et
redditur specialis ratio, quia Judsei discernunt
eibos, quod non licet Cbristianis; hsec autem
convivia specialitor permittuntur prsedicatori-
bus missis ad infidelium conversionem, cap.
Qjuam sit, de Judeeis. Quarto, specialiter pro-
hibetur Christianis in iisdcm jnribus, etin ca-
nonibus Apostolorum supra citatis, azyma Ju-
deeorum manducare, quod per se malum est,
si intelligatur cle mauducatione ritu Judaico ;
tamcn propter snspicionem et periculum ,
etiam intelligitur hsec prohibitio de quacum-
que manducatione azymorum cum ipsis Ju-
deeis, vel accipiendo illud ab ipsis : secluso
autcm scandalo , et prsesertim interveniente
necessitate, non estprohibitum hunc tanquam
communem panem manducare, sicut de ido-
lotitis dicitur, in cap. Sicut satius, 32, q. A.
8. Item illos in infirmitate advocare. — Item
ex condicto ad lalneum conxenire. — Item infan-
tes Judceorum nutrire. — Quinto, prohibctur
Christianis ne in infirmitate Judeeosadvocent,
utique curationis causa, in sexta Synodo, cap.
11, cap. Nullus, 28, q. 1, quod potuit prohi-
beri non solum ratione specialis animse peri-
culi, sed etiam ob corporale vitandum, etideo
etiam additur ut ab eis medicinam non reci-
piant, quod prsecipue intelligitur ut non reci-
piant per manus et ministerium eorum, pro-
pter vitandam familitaritatem et periculum ;
hsec autem et similia extra necessitatem intel-
ligenda sunt, quia necessitas caret lege. Ad-
ditur sexto ut Christiani cum Judeeis simul in
eodem balneo non laventur, ut dicitur in dicto
cap. Nullus, quod intelligendum est per se,
id est, una cum illis incedendo, seu ex inten-
tione conjunctim id faciendo, quia tunc inter-
venit propria societas et familiaritas quse in
his omnibus maxime prohibetur, propter pe-
riculum ; et ideo si per accidens contingat ad
hujusmodi locum accedere, quando alius ibi
lavatur, non procedit prohibitio, neque tunc
Christianus commoditatem suam omittere aut
differre cogitur. Septimo, notari potest spe-
cialiter prohiberi feminis christianis ne sint
nutrices infantium Judeeorum, cap. Ad hcec,
de Judeeis. Adduntur autem baec verba : In do-
mibus eorum, scilicet Judeeorum, atque ita so-
lum videtur hfec prohibitiofieri propter coha-
bitationem. Unde colligi potest non esse pro-
hibitum christianee feminee nutrire in dorno
suapropria infantem Judseum, quia verba le-
gis hoc non comprehendunt, et non videntur
extendenda. Sed, licet hoc ex verborum rigo-
re ita sit, nihilominus propter familiaritatem,
et specialem affectionem quee, moraliter lo-
quendo, inde coutrahi solet, hoc etiam vitan-
dum est.
9. Item Judceos hceredes vel legatariosinsti-
tuere. — Octavo, prohibentur fideles ne in testa-
mentis suis Judseos hceredesvel legatarios suos
instituant. Ita docent Canonistse, in cap. Ju-
dcei, 2, de Judseis, specialiter Felin,, n. 3, Glos-
sa ibi, etSylvest., \evhoJtida?us, q. i ; citatur
1. 1 Cod. de Judseis; ibi tamen solum fit pro-
hibitio respectu universitatisJudEeorum, idest,
communitatis; quse autem sic prohibentur non
solent extendi ad singulos, ut ibi Glossa notat.
Tamen in hac materia extensio admittitur in
favorem fidei etreligionis. Citatur etiam caput
Si quis Episcopus, de Hsereticis, et cap. ult.,
2-4, q. 2, in quibus specialiter hoc pra?ceptum
imponitur Episcopis, et in cap. Inter eos, de
Hsereticis, extenditur ad clerieos; Doctores
autem extensionem faciunt ad omnes Catho-
licos, vel a paritate rationis, vel certe a for-
tiori; et ita observandum est, preesertim quia
generaliter cautum est ne Christiani suffra-
gium vel favorem hujusmodi Judseis faciant.
Ita Concilium ToletanumlV, cap. 57. De qui-
bus et aliis similibus observare oportet tam
ex materia, quam ex fine, has prohibitiones
esse graves, et obligare sub mortali ex genere
suo, quamvis ex levitate materise possit inter-
dum trangressio esse venialis. Cumque hujus-
modi prohibitio sit de jure communi, regula-
riter non possunt in ea dispensare Episcopi.
In aliquo autem particulari casu, ubi necessi-
tas instaret, essetque periculum in mora, pos-
set id facere Episcopus, juxta generalem doc-
trinam de legibus.
10. Anhce prohibitiones ad omnes infideles
extendantur. — Uitimo circa has leges inter-
rogari potest an sint universaliter intelligcn-
dee de omnibus infidelibus , vel tanturn de
Judeeis. Et ratio dubitandi est, quia jura ci-
tata loquuntnr nominatim de Judseis. Propter
quod aliqui sentiunt non esse extensionem
facieudam, cum leges sint pcenales, et ratio
specialis reddi solet, quia Judau non solum
sunt subditi, sed etiam servi, juxta cap. Et si
Judcn, de Judseis, quod Hostiensis ibi de pro-
priis mancipiis intelligit, quem aliqui Sum-
mistae sequuntur. Sed certe in illo textu hoo
-460
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU H.ERETICIS, ETC.
non dicitur, sed asseritur Judseos quidem ex
se meruisse hanc servitutem, tamen de facto
esse tributarios, et subditos civiliter subjectos,
ut ibi notat Panorm., et exposuit D. Tliomas
2. 2, q. 10, a. 12, ad 3, et 3 p., q. 68, a. 10,
ad 2; Soto, in 4, dist. 5, art. 10, ad 2. Propria
ergo ratio esse censetur, quia in communica-
tione cum Judseis majus periculum datur
propter majorem eorum pertinaciam , et
christianee religionis odium. Nibilominus ta-
men existimo dictas prohibitiones extendi
etiam ad Sarracenos, seu Mahometanos, quia
talis extensio seepe exprimitur in jure, 1. ulti-
ma, § ult., C. de Episcopis et clericis, c. Ad
licec, c. Gum sit nimis, c. Innonnullis, et c.
ult., et c. Judceis, 2, de Judeeis : tum etiam
quia in ratione est eequiparatio, quia etiam
isti infideles sunt hostes Christianorum , et
eorum perversionem totis vinbus procurant.
Quoad aliosvero infideles gentilesnon videtur
facta comprehensio in hisjuribus, ut notavit
Sancius, in dict. c. 3 1 , n. 25, cujus sententiam
in hac parte probo. Et plura de his prohibitio-
nibus videri possunt in jurisperitis super dicta
jara, et in Summistis, verbo Judceus, et D.
Antonin., 2 p., tit. 12, cap. 3, necnon in Azor.
et Sancio, in locis citatis, qui plures alios re-
ferunt; et hactenus de infidelitate.
DISPUTATIO XIX.
DE 1NFIDELIBUS AP0STATIS , SEU HiERETICIS , ET
IMPRIMIS DE CULPA E0RUM, QUJE EST H^ERESIS.
Quis dicatur apostata proprie et specialiter.
— Reduxi in superioribus infideles omnes ad
duo capita : unum est eorum qui fidem ca-
tholicam nunquam professi sunt, et ideo non
apostatee vocantur, de quibus in preecedenti-
busultimis disputationibus late disserui; aliud
cst eoruminfidelium,qui post fidem aliquando
receptam illam deseruerunt, seu sectando er-
rores illi contrarios corruperunt, qui propte-
rea infideles apnstatee, et generali nominehse-
retici vocantur, de quibus modo nobis dispu-
tandum est. Notavi autem in superioribus,
proprio et speciali modo apostasiam a fide
committcreillum, qui post baptismum recep-
tum, quee est peculiaris fidei professio, etja-
nua Ecclesiae, fidem relinquit, et ab Ecclesia
per infidelitatcm separatur. Nam licet contin-
gere possitcatechurnenum jam credentem re-
trocedere a Gde,priusquambaptizetur, et ideo
generali quadam ratione apostata dici possit,
tamen illa apostasia, licet aggravet infidelita-
tem, non tamen novam malitiae speciem in-
ducit, ut in fine disputat. 16 notavi : et prae-
terea in ordine ad pcenas et jurisdictionem
Ecclesiae ille non tractatur ut apostata, ut in
sequentibus dicam. Et ideo in preesenti solum
de infidelibus apostatis primo modo tracta-
mus, quia de illis infidelibus agimus, qui Ec-
clesiee jurisdictioni subditi sunt.
Denique advertere oportet ex dictis etiam
in superioribus, postbaptismum possealiquem
a fide recedere per omnes infidelitatis spe-
cies, scilicet per paganismum, si ex Christia-
no Sarracenus, aut idololatra fiat; et per Ju-
daismum, si abnegato Christo Judeeus fiat ; et
per heeresim, si sub nomine christiano fidem
Christi, et Catholicam, quam Eeclesia Roma-
na profitetur , ex parte neget. Nihilominus
tamen, quia ultimus hic modus apostatandi
a fide frequentior est, et specialem rationem
culpae habet, ideo in praesenti tractatu prin-
cipaliter de heereticis dicendum est, maxime
quoad eorum peccatum ; nam pcenae omni-
nibus istis infidelibus apostatis communes
sunt. Dicemus ergo primo de culpa heeresis;
deinde de remediis contra heereticos , quee
coactionem non includunt ; ac tandem de poe-
nis, seu coactione haereticorum, sub illis om-
nes infideles apostatas includendo.
SECTIO I.
Quid sit ha?resis , pra=sertim qnoad nominis
etymologiam et significationem.
1 . Quwnam sit 7ia?resis etymologia. — H&-
resis tam pro electione verai quam falsa3 doc-
trince accipi potest. — Definire guid lurresis
sit, ait Augustinus in praefatione ad lib. de
Heeresibus, omnino difficile est; et ideo pau-
latim in hac re procedemus, prius nomen,
deinde rem ipsam explicando. Igitur de ety-
mologia nominis hreresis multa et varia tra-
diderunt, tam jurisperiti quam Theologi, ut
videri jtotest in Castro, lib. 1 de Heeresib., c.
1, et lib. 1 de Justa ha^retic. punit., c. 1 ; et
Cano, 1. 12 de Locis, c. 9 ; et in Simanc, de
Catholicis instit., titulo 30 ; et in Directorio
fnquisit. , 2 part. , querst. 1 ; et ibi Penna ,
commenfar. 26. Et novissime in Farinac, 1.
5 Variarum, tract. de Heeresi, q. 178, § i, a
num. 29 , usque ad 41 , qui multa erudite
congerit de hac (tymologia. Omissis tamen
multis quee nullo modo ad vocem pertincnt,
SECT. I. QUID SIT ILERESIS, PR^SERTIM QUOAD NOMlNIS, ETC.
sed ad rem per vocem significatam , vera
etymologia est , vocem haeresim derivatam
esse a verbo graeco aipoO[j.ai, quod eligere si-
gnificat, quia infidelis, proprio arbitrio doc-
trinam eligendo doctrinae Ecclesiae contra-
riam, in haeresim labitur. Ita tradit Tertullia-
nus, lib. de Preescrip. baeret. , c. 6 et 37 ; et
Hieronymus ad Titum 3, et ad Galat. 5, et
habetur in cap. Hceresis, 2-4, qusest. 3 ; idem
secutus est Isidor. , lib. 8 Etymologiarum ,
cap. 3 ; et Rabanus, in lib. de Institut. cleri-
corum, lib. 2, c. 58; et D. Thomas 2. 2, q.
11, art. 1. Et tantorum virorum auctoritas
sufficit ad hoc confirmandum, quia est dis-
putatio tantum de voce ; praeterquam quod
etymologia hoec maximam habet pioportio-
nem tam cum voce ipsa, quam cum re si-
gnificata. Uiide colligitur ex mente eorum-
dem Patrum vocem hceresis communem esse,
tam philosophiae , quam sacrse doctrinae, et
posse tam in bonam quam in malam partem
accipi, id est tam pro electione verae quam
falsae doctrinae. Unde inter Philosophos, secta
Platonis vel Aristotelis haeresis vooari potuit,
et Actor. 5 vocatam legimus haeresim doctri-
nam Pharisaeorum, cum tamen in fide non
errarent ante Christi adventum, ut sumitur
ex eod. lib. Actor., cap. 25 et 26, ubi etiam
Paulus profitetur se fuisse Phaiiseeum, tan-
quam sequens veram de resurrectione doc-
trinam, in qua Pharisaei a Saducaeis discre-
pabant.
2. Ex u&u Ecclesue pro electione doctrince
malce in materia sacra accipitur. — Nihilomi-
nus tamen usus Eeclesiae jam obtinuit ut
haec vox sic explicata ad electionem dootrinee
in materia sacra et fidei, et ut in malam par-
tem accipiatur pro electione privatae doctri-
nae, contra catholicam et ab Eccleaia recep-
tam. Cujus cousuetudinis optimam rationem
reddit Isidor. , ex aliis autiquioribus Patri-
bus , quia in doctrina sacra nihil nobis ex
nostro arbitrio inducere licet, sed neque eli-
gere quod aliquis de arbitrio suo induxerit :
Apostolos enim Christi, inquit, habemus auc-
tores, qui neque ipsi quicquam ex suo arbi-
trio, quod inducerent, elegerunt, sed acceptam
a Christo doctrinam fideliter nolis tradide-
runt. Sicut ergo propria voluntas in malam
partem accipi solet, pro ea quae culpam in-
volvit, quia haec sola voluntate fit, et propriis*
ejus viribus , ita hseresis in nialam partem ac-
cipitur pro electione illius doctrinae, quae ab
inventione humana contra doctrinam tradi-
tam inducta est , habetque usus hic fuuda-
461
mentum in Scriptura ; nam ad Galat. 5, inter
vitia damnabilia ponitur secta, et grsece ha-
betur hceresis ; et ad Titum 3, dicit Paulus
haereticum esse a se ipso damnatum; denota-
tur autem haereticus ab haeresi, ut infra di-
cam , et dicitur esse damnatus a se ipso,
quia electione proprii judicii condemnatur,
ut 1 ad Corint. \ 1 : Necesse est , inquit Pau-
lus, h&reses esse, ut qui probati sunt, mani-
festi fiant; est ergo haeresis roprobationis si-
gnum ; ergo in malam partem accipitur,
quod ex aliis etiam locis Actorum, qua; sta-
tim notabimus, accipi potest.
3. Fides catholica nomine haresis signifi-
cari nequit. — Atque hinc certissimum est (ut
a Doctoribus allegatis notatur) catholicam fi-
dem non posse nomine haeresis significari,
etiamsi in principio praedicationis evaugelicae
a perversis hominibus, ut inquit Hieronymus
ad Galat. 5, id est, a Judeeis ita fuerit appel-
lata. Unde Paulus, Actorum 24, sic inquit :
Secundum sectam quam dicunt hceresim, sic
deservio Patri et Deo meo ; ubi non sine causa
interposuit illam particulam, quam dicunt,
sed ut denotaret non esse ita appellaudam,
quamvis a Judaeis ita nuncuparetur ; et c. 28,
ubi in Vulgata legimus de sectahac, graece
habetur de heresi hac ; sunt autem illa verba
Judeeorum, qui nihil divinum in fide Christi
credebant, sed humanum inventum esse co-
gitabant, et ideo hseresiin illain appellabant;
nullo tamen modo ita vocari potest ; et ratio
est, quia licet Cbristiana fides quantum ad as-
sensum a voluntate libera pendeat, ac proin-
de sine electione credentis non fiat, niliilo-
minus ipsa doctrina fidei uon est ex adinven-
tione vel electione humana, sed ex divina re-
velatione, et voluntas ipsa, qua talis fides eb>
giiur, non est principaliter ex arbitrio huma-
no, sed ex gratia divina, et ideo haeresis vo-
cari non potest; nam haec vox eiectiouem hu-
manam mere, et doctrinae ab hominibus m-
ventae significat. Unde Theophylactus , in id
Coloss. 2 : Secundum traditionem hominum :
Hwreses, inquit, propterea dicuntur, quia hu-
mance sunt opiniones ; Chrislianorum auiem
dogma non est humanum, et propterea neque
tale nomen consequitur ; et Origenes, apud
Pamphylum, in Apolog. pro Origene, ex locis
ad Galat., scilicet, et ad Tit. 3, citatis, colligit
oportere nos, sicut caetera mala, ita etiam no-
men haeresis omnino devitare.
■4. Fides christiana nec secta appellari po-
test. — Sed quaeret aliquis obiter quid dicen-
dum sit de nouiiue sectae ; aliqui enim putaut
462
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU H.EP.ETICIS, ETG.
posse christianara fidem sine inconvenienti
sectam appellari; nam Paulus, citato loco Ac-
torum 24, quasi ex propria sententia suam
fidem sectam vocat, postea aliis attribuit quod
illam voceat hceresim, et ita nominata est a
Philone, in lib. de Vita contemplativa, quem
refert et non improbat Eusehius, 1. 2 Histo-
riae, cap. 16, alias 17 ; imo etiam Cyprianus
ita loquitur in ep. 23, ubi Pamelius idem no-
tat, et alia loca ejusdem Cypriani et Tertul-
liani refert. Et ratio reddi potest, quia secta
dicitur a sectando vel sequendo, ut ait Isido-
rus, iib. 8 Etymolog., c. 3 ; Christiani autem
sequuntur doctriuam fidei : cur ergo non po-
terit secta vocari? Nihilominus dico idem esse
nunc de secta ac de heeresi sentiendum; nam,
considerata illa voce , secundum generalein
impositionem et etymologiam, indifferens est,
ut probat ratio facta; et ita potuit olim in
bono sensu christianse fidei atcribui; jam ve-
ro usu receptum est ut illa vox, attributa doc-
trinee vel opinioni in materia fidei, in malam
partem accipiatur, et idem quod liEeresis si-
gnificet, quod notavit Beda, Actor. 24; et ideo
ubi vulgatus interpres habet secimdum sec-
tam, ipse vertit secundum mam ; nam greeca
vox id revera signifieat ; est autem illa vox
multo magis ad sigaificaiidam fidem catholi-
cam accommodata, quia via necessaria est ad
salutem; uude idem interpres, ad fialat. 5, et
Actor. 28, ubi habetur greece nomen Ji&resis,
latine ponit secta, et ita etiam nunc communi
usu hsereticos sectarios voeamus, ut eos a fi-
delibus distinguamus. Et ratio optima est,
quia secta significat particularem doctrinam,
quce in materia revelata hceretiea est, nam
vera fides universalis est et catholica; et ideo
secta dici non potest.
5. Definitio Jueresis inqairitur, ac tandem
traditur. — Atque ex his, quse de nomine hae-
resis diximus, facile est descriptionem hcere-
sis colligere. Nam primo describi potest quod
sit electio alicujus doctrince, quam aliquis pu-
tat meliorem in materia fidei, quam sit doc-
trina ab Ecclesia tradita, quse descriptio col-
ligitur ex Hieronymo ad Gal. 5, et ex c. Hce-
resis, 24, q. 3. Alii describunt esse errorem
perlinacem contra doctriuam et veritatem
christiance fidei, ut videre est in Cano, 1. 12
de Locis, c. 8, qui aliquid addendum putat,
ut hceresis ab aliis infidelitatibus distinguatur,
nimirum , quod talis error sit in homiue
christiano; quo I videtur consentaneum his
quee supra de speciebus infidelitatis diximus,
sed iudiget explicatione, quam infra, expli-
cando condiliones heeresis et heeretici , trade-
mus. Circa illas ergo descriptiones adverten-
dum est, quod sicut fides partim est iu intel-
lectu, partim in voluntate, ita etiam heeresis ;
nam sunt contraria, et oppositorum eadem est
ratio, servata proportione. Et hinc fit ut hee-
resis describi possit, et per voluntatem in or-
dine ad intellectum, et per intellectum, ut
subditur voluntati. Nam si hse.esis considere-
tur ut est culpa gravissima in materia fidei,
sic principaliter est in vohmtate, et in elec-
tione pravse doctrinse, nam omnis culpa prin-
cipaliter ad voluntatem pertinet, et hoc modo
data est prior descriptio; si autem conside-
retur beeresis ut opponitur intellectuari fidei,
sic in intellectu existit, ut est error contrarius
fidei; oportet autem ut sit voluntarius, imo et
cum aliqua pertinacia, ut infra dicemus, et
ita est eligenda secunda descriptio.
6. Tria necessaria ad /ueresim referuntur.
— Ex quibus omnibus colligere licet tria ad
haeresim concurrere, ac necessaria esse, scili-
cet, materiam seu doctrinam circa quam Iiec-
resis versetur, judicium erroneum intellec-
tus, et voluntatem qua talis doctrina taleque
judicium ejus eligitur. Quse tria, si ordine
executionis seu generationis, ut sic dicam,
compareutur, ita se habent, ut heeresis a vo-
luntate incipiat, et ex illa sequatur judicium,
et inde ad falsam doctrinam tradendam pro-
cedatur; at vero secundum ordincm intcntio-
nis, necesse est ut proecedat propositio falsee
doctrinse cum aliquo judicio de credibilitate
ejus, nam illa doctrina comparatur ad volun-
tatem tanquam objectum ejus, et ideo necesse
est ut in illo ordine prsecedat; deinde vero se-
quitur voluntas amplectendi talem doctrinam
per judicium aliipuod per talem voluntatem
imperatum. Hoec igitur tria ordine posito
sunt a nobis declaranda, ut rem ipsam, id est,
culpam hasresis, distinctius exponamus.
SECTIO II.
Quot sint gradus damnahilium propositionum
in doctrina sacra, et quis illorum sit pro-
pria materia, circa quam Jueresis versa-
tur.
1. Definitur propositio damnabilis. — Propo-
sitionis damnabilis variw species. — Damnabilis
propositio in Theologia dicitur, quse non so-
lum falsa esl in latitudine humanee opinionis,
sed ctiam aliqua peculiari censura seu igno-
SiiCT. II. QL'OT SINT GBADUS DAMNABILIUM PROJOSlTlONUM, ETC.
■103
minosa qualificatione , nt sic dicarn, digna
est. Nam propositio vera, ut per se notum est,
non potest esse damnabilis ; omnis ergo pro-
positio damnabilis falsa esse supponitur, et
aliquid additur ultra communem gradum fal-
sitatis; nam idcirco specialiter damnabilis
esse dicitur; sub boc ergo genere particulares
gradus, seu quasi species numerantur a Tbeo-
logis, nam quaedam propositio dicitur haere-
tica, alia erronea, alia sapiens haeresim, alia
male sonans, alia tcmeraria, alia scandalosa,
alia piarum aurium offensiva, item injuriosa,
blasphema, et si quse aliee sunt similes; quse
enumeratio praecipue sumpta videtur ex Con-
cilio Constantiensi, sessione 8, in sententia
damnationis articuloruniWicleph., et scssione
decima quinta, in sententia damnationis Joau.
Huss. Et confirmari potest ex Bulla Pii V
et Greg. XIII contra Michaelem Baium, nam
iisdem fere verbis quasdam illius auctoris sen-
tentias dicti Pontifices damnarunt '. Atque ita
hujusmodi propositiones distinxerunt, et ex
professo explicarunt, varii Docjtores, Theologi,
et Canonistae. Attigit D. Anton., 2 p. Theo-
logali, tit. 12, c. 5; latius Turrecr., in Sum-
ma de Eccles., lib. 4, p. 2, c. 8, et sequentib,;
Albertin., tract. de Dignoscendis assertionibus
fidei, q. 6 et seqq.; Simanc, in Instit., tit.
54 ; Castro , lib. 1 de Justa heereticorum pu-
nitione, cap. 3, et sequentib.; Cano, 1. 12 de
Locis, a c. 8; Corduba, in quaestion., 1. 1,
q. 17; Penna, in Directorio, 2 p., comment.
26 et 27, post queest. 2 et 3; Sylvest., verbo
Haresis, q. 1 ; et aliqui ex modernis exposito-
ribus D. Thomee 2. 2, q. 11, art. 1 et 2; ra-
tio autem hujus enumerationis non potest
melius tradi, quam singula membra expli-
cando.
2. De propositione hceretica. — Prima opi-
nio. — Primum ergo inquirendum est quae
dicatur, vel sit propositio haeretica; in quo
duo sunt dicendi modi : primus est, propo-
sitionem non dici haereticam absolute, et se-
cundum se sumptam., sed respective in ordi-
ne ad proferentem ; nam eadem propositio, si
cum pertinacia et animo haeretico profera-
tur, erit heeretica, non vero si ex ignorantia
aut bona fide ; ita sensit Cajetanus, dicta q.
11, art. 1 ; et sequitur Cano, dicto c. 8, qui
varia inducit fundamenta ; summa vero illo-
rum est, quia non potest dari horesis sine
pertinacia, ut infra videbimus ; ergo nec pro-
positio dici potest liceretica, nisi animo perti-
1 Consule Prolegom. 6 de Grat., c, 2.
naci proferatur. Consequentia probatur, quia
haeresis ct propositio hseretica idem sunt, ut
ex communi modo loquendi constat. Unde si
quseratur qualis dicenda sit propositio contra-
ria fidei, non prolata animo haeretico, respon-
det Cajetanus retinere generale nomen propo-
sitionis contrarice fidei, non tamen posse Ivere-
ticam appellari. Et potest id confirmari, nam
eadem propositio contraria fidei prolata a
Judaeo est perfidia judaica, non hoeretica, quia
ille non est hsereticus, sed Judaeus ; ergo dici
poterit perfidia, vel judaica ; et similiter pro-
lata a pagano, ut talis est, pertinebit ad aliud
genus infidelitatis ; ergo signum est non dari
propositionem haereticam absolute et secun-
dum se spectatam , sed per relationem ad
proferentem.
3. Secunda opinio. — ■ Placet licec opinio ,
et suadetur. — Secundus modus dicendi est,
hanc denominationem propositionis hcereticce
csse absolutam, et independentem ab animo
loquentis seu scribentis, ejusque rationem in
hoc consistere, quod sit propositio aperte op-
posita, sive contraria, sive contradictoria ali-
cui veritati, de qua certo constet esse de fide.
Ita sentit Adrianus, in 4, q. 1 de Confessio-
ne ; et Ocham, 1 part. Dialogor.,lib. 2, c. 11,
part. 1 ; et Covar., lib. 3 Variar., c. 1 ; Tor-
rensis, de Trinit., q. 32, art. 4 ; et hanc par-
tem secuti sunt Turrecremat., Cast., Simanc,
et fere alii Doctores locis citatis , et quamvis
fortasse dissensio in aequivocatione vocis po-
sita sit, nihilominus haec posterior sententia
sine dubio vera est, quse imprimis a poste-
riori, et quasi a signo declaratur ; nam quau-
do in exteriori foro aliquis ut haereticus ac-
cusatur, quia talem asseruit propositionem,
prius expenditur et examinatur an proposi-
tio illa secundum se spectata hreretica sit,
necne ; postea vero inquiritur et consideratur
quo animo fuerit a reo dicta ; ergo signum
est propositionem absolute denominari haere-
ticam, praeciso respectu ad proferentem. Un-
de illud primum a Theologis, ex principiis fi-
dei, non ex testimoniis, vel indiciis facti di-
judicatur ; hoc autem ab inquisitoribus et ju-
dicibus criminis, ex probationibus et indiciis
facti inquiritur.
4. Declaratur a contrario. — Confirmatur.
— Praeterea ratione declaratur, quia proposi-
tio non est vera, vel falsa per ordinem ad di-
centem, sed per ordinem ad rem quam signi-
ficat, nam ex eo quod res est aut non est ,
propositio vera, vel falsa est ; sed propositio
haeretica imprimis supponitur falsa, et per
DISPUT. XIX. DE 1NFIDEL1BUS APOSTATIS, SEU H^RETICIS, ETC.
illud additum hwretica, non significatur cri-
men vel peccatum proferentis, sed gradus vel
qualitas talis falsitatis ; ergo absolute sic di-
citur per ordinem ad rem significatam, non
per habitudinem ad dicentem. Et declarari
optime potest a contrario, quia propositio ve-
ra in doctrina sacra non dicitur tunc esse de
fide quando fide creditur , aut ex fide pro-
fertur, sed absolute, quia sufficienter propo-
sita est ut a Deo revelata, et consequenter
quia secundum se digna est certa fide ; ergo
propositio falsa, illi veritati fidei manifeste
repugiians, habet quemdam gradum certissi-
mae falsitatis, quem possumus vocare sum-
mum in illo ordine, ratione cujus indigna est
ut a Christiano credatur; hunc autem gradum
significat illa particula h&retica, nam explicat
dictam contrarietatem ad fidem ; ergo indi-
cat absolutam proprietatem talis propositio-
nis, utique absque respectu ad animum lo-
quentis. Unde etiam confirmari potest, quia
propositio non est heeretica, eo quod ab hee-
retico proferatur, sed potius e contrario, quia
propositio heeretica est, ideo heereticus fit,
qui voluntarium assensum illi preebet : ergo
secundum se et absolute talis est.
5. Ad fundamentum prima? opinionis in
n. 1. — Ad fundamentum igitur contrariee
sententiee, negatur anteeedens, quiaheeresiset
propositio heerectica proprie et in rigore non
sunt idem, sed differunt tanquam actus, seu
peccatum, et materia circa quam versatur ;
heeresisenim propriesignificatpeccatum quod-
dam infidelitatis ; propositio autem heeretica
tantum significat materiam circa quam illud
peccatum versatur, ideoque licet pertinacia sit
de ratione heeresis, non ideo sequitur quod sit
de ratione propositionis heereticee. Dixi autem
proprie, et in rigore, nam distingui etiam po-
test heeresis in materialem etformalem, et sic
dici potest propositionem heereticam esse
quamdam heeresim, non formalem, sed mate-
rialem, unde necesse non est ut ex pertinacia
proferentis pendeat, hoc enim solum pertinet
ad heeresim formalem ; quod potest aliter ex-
plicari ex contrario, quod est fides; diximus
enim supra, fidem interdum accipi pro doc-
trina, ut in Symbolo Athanasii : Jlcec est fides
Catholica; interdum et communius pro as-
sensu fidei, prout definitur fides esse argu-
mentum non apparentium ; sic ergo heeresis
sumi potest et pro doctrina contraria fidei, et
pro assensu talis doctrinee peccaminosee, et hoc
secundo modo necessaria est perlinacia ut tale
peccatum sit heeresis, ut sequenti sectione vi-
debimus ; in prima vero significatione abstra-
hit a pertinacia, et hoc modo cum propositione
heeretica coincidit.
6. An propositio h&retica in varios ivodos
subdistinguatur ; — Subdistingunt plures mo-
dos Turrecr. et alii. — Queeri autem potest
circa hujusmodi gradum propositiouis hsere-
ticee. an sit unus et simplex, vel sub illo plu-
res distinguendi sint, nam hoc posterius vi-
dentur affirmare fere omnes Doctores allegati;
et fundantur, quia quot modis distinguitnr
unum oppositorum, tot modis distinguitur et
aliud; propositio autem de fide non est unius
tantum gradus, sed plures modi propositio-
num fidei a Theologis distinguuntur; ergo tot
modis distinguenda est propositio heeretica,
quee propositioni de fide contraria est ; mino-
rem declarat Turrecremat. supra, distin-
guendo septem gradus propositionum fidei,
quos Cano ad octo regulas fidei reducit, quee
fere in idem coincidunt, et sequitur Penna et
easdem fere tradunt Cordub. et alii. D. Tho-
mas autem duos solum, vel tres gradus pro-
positionum fidei distinguere solet. ut videre
est 1 p., queest. 22, art. 4- ; et 2. 2, queest. 2,
art. 5; et q. li, art. 1 et 2; et \ ad Corint. 11,
lect. 3; et notavit Heimericus, in Directorio
Inquisitorum, q. 7 et 12, prima parte, nam
qusedam propositio dicitur directe pertinere
ad fidem, aliatantum indirecte, quia, scilicet,
ex opposila set]uitur aliquid contra fidem;
item queedam propositio est de fide primario,
tanquam per se necessaria ad beatitudinem :
alia vero secundario, et quasi per accidens, ut
quod Isaac fuerit fihus Abrahee ; tot ergo mo-
dis distinguenda erit propositio heeretica, quia
omnibus illis potest dari propositio contraria
fidei. Ahi denique, prsesertim Corduba., dis-
tiuguunt propositionem de fide in mediatam
et immediatam ; nam quee in se revelata est,
dicitur esse immediate de fide ; quee vero tan-
tum est revelata in alio principio, ex quo per
evidentem illationem sequitur, dicitur esse
mediate de iide, et utrique volunt opponi pro-
positionem heereticam , ac subinde eosdein
duos gradus in illa distinguendos esse.
7. Atictoois decisio. — Verumtamen, licet
heec doctrina recte explicata majori cx parte
vera sit. et ad explicandam diversam gravita-
tcm in peccato hwresis conferre possit, nihilo-
minus, formaliter loquendo de propositione
heeretica quoad gradum falsitatis ejus, exis-
timo in eo non distingui plures gradus secun-
dum magis et minus, ut ita dicam ; sed om-
nem propositionem ha-reticam esse eeque fal-
SECT. II. QUOT SINT GRaDUS DAMNABILIUM PROPOSITIONIJM, ETC.
465
sam et heereticain. Quod a posteriori declaro,
quia queelibet propositio heeretica, cum perti-
nacia credita, ad corruptionem totius fidei
sufficit, ut omnes fatentur, et supra tactum
est, et latius in materia de Gratia, 1. 11,
c. 7 ; a priori autem declaratur, quia omnis
propositio de fide, quatenus talis est, eeque
certa est, quia innititur prirnee veritati, quee
in maximis et in minicuis eeque verax est. Et
ideo eeque certum reddit hominem de omni-
bus quee affirinat, queecumque iila siiit, dum-
modo revelatio eeque in singula cadat, ut
supra etiam visum est; ergo et propositio
heeretiea, quatenus destruit quamcumque ve-
ritatem fidei, ejusdem gradus erroris et falsi-
tatis est.
8. Notatio pro subdistinctione Turrecremat.
■ — Quocirca notandum est, circa priorem
modum distinguendi plures gradus proposi-
tionum fidei, duo concurrere in tali aliqua
propositione, ut credi possit, et debeat, sci-
lieet, testificatio diviua, et applicatio, seu nt
sufficienter proponatur. Primum est per se et
formalein propositione fidei, et illud est sim-
plex, atque unius tantum ratiouis in omni-
bus fidei propositionibus. Socundum autem
est quasi per accidens, et tanquam conditio
necessaria ex parte nostra; et ex hac parte
distinguuntur ab illis auctoribus varia dog-
mata fidei; nam queedam sunt revelata ex-
presse in Scriptura; alia per definitionem
Ecclesiee; alia per traditionem Apostolieam
sufficientem. De quibus regulis superius dic-
tum est, et eas nuncrepetere ad explicaudam
propositionem heereticam non est necessa-
rium; nam quocumque ex illis modis reve-
latio divina sufficienter proposita sit, sufficit
ut propositio de fide semper sit eequaliler
eerta, et ideo propositio contraria semper
est eequahter haeretica, quocumque modo
opponatur primee veritati, sic vel aliter suffi-
cienter propositee.
9. Notalio pro subdistinctione D. Thomw.
— Circa alium modum distinguendi proposi-
tiones fidei ex D. Thoma desumptum, adverto
non sumi ex formali ratione fidei, sed ex
materia, vel ex fine ad quem, seu propter
quem per se primo revelatur fides hominibus;
data est enim fides, ut per illam possiut ho-
mines ad eeternam salutem pervenire , et
ideo mysteria, quorum cognitio erat per se
necessaria ad beatitudinem consequeiidam,
dicuntur quasi directe et per se primo cre-
dita ; alia vero, quee secundum se spectata
inferiora sunt, et mere humana, lamen per
occasionem revelata sunt seu scripta, dicun-
tur indirecte vel secundario ad fidem per-
tinere ; nihilomiuus tamen in omnibus illis,
supposita revelatione, est eequalis certitudo
et veritas, et ideo omnis propositio contraria
est eequeheeretica.
40. Notatio pro subdistinctione Cordubce. —
Denique circa alium modum distinguendi
propositionem mediatam vel immediatam,
adverto ex dictis superius , duobus modis
contingere posse, ut una propositio in allera
revelata contineatur : uno modo, tanquam
in re omnino eadem cum illa, vel saltem
tanquam pars ibi contenta licet confuse , se-
cundum nostrum modum concipiendi ; alio
modo , tanquam quid distinctum, vel tan-
quam effectus in causa. Sicut in hac proposi-
tione immediate revelata : Christus est homo,
mediate seu virtute beee revelata censetur :
Christus est risibilis. Loquendo ergo primo
modo de propositione mediate revelata, ve-
rum est propositiouem illi contrariam esse
heereticam, quia propositio, sic revelata, est
simpliciter de fide, ut superius dixi, disp. 3,
sect. 11, a num, 5; et ratio est, quia licet illa
propositio, quoad nos, et secundum modum
nostrum concipiendi confuse , dicatur me-
diate revelata, tamen in re cadit seu exten-
ditur revelatio ad ipsam etiam immediate.
Et in hoc sensu videtur etiam locutus D.
Thomas in citatis locis de propositione directe
vel indirecte de fide, ut patet ex illo exemplo
quo utitur, dicens hanc esse directe de fide :
Scriptura divina est verbum Dei infallibiie ;
hanc vero : Isaac fuit filius Abrahce, vel :
Tobias habuit cadem , esse tantam de fide
indirecte ; constat enim hanc posteriorem
contineri in prima tanquam partern in toto,
et esse immediate a Deo revelatam, sicut
fuit immediate scripta a scriptore sacro ,
Spiritu Sancto dictante, seu specialiter gu-
bernante. At vero loquendo de propositione
tantum posteriori modo mediate revelata,
et in se non definita per Ecclesiam, probabi-
bus est illud non sufficere ut contraria pro=
positio sit simpliciter heeretica , nimirum ,
quia illud non sufficit ut talis propositio
sit simpliciter de fide , sed tantum certa
Theologica certitudine , ut notavit Gerson
in locis citandis puncto sequenti, ubi partem
hanc commodius explicabimus et confirma-
bimus.
11. De propositione erronea. — In secundo
gradu damnabilium propositionum , propo-
nitur proposilio erronea, scu error in fi.de;
30
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU H.£RET1C1S, ETC.
in explicanda vero differentia inter propositio-
nem hsereticam et erroneam, laborant auc-
tores citati, et inter se non conveniunt. Ubi
advertendam cst ex Augustino, in Enchiridio,
c. 17, et contra Academicos, c. 4, errare, ni-
bil aliud esse quam vera pro falsis, aut falsa
pro veris probare. [n qua significatione error
nibil aliud est quam propositio falsa ; et ita
non tantum in materia fidei, seu Theologiee,
sed etiam in quacumque materia naturali
vel humana, inveniri potest ; juxta commu-
nem autem loquendi modum, error quasi per
antonomasiam in unaquaque materia signi-
ficare solet, non quodcunque judicium fal-
sum, sed per quandam exaggerationem, quod
evidentius vel certius falsum est; et ita in
philosopbia vocatur enor vel opinio erronea,
non omuis falsa opinio aut minus probabilis,
sed quaa est contra principia vel axiomata
communiter in philosophia recepta. Sic ergo
error in doctrina sacra per antonomasiam
dicitur propositio falsa, et contraria doctrinee
certee, ac communiter receptse a sacris Doc-
toribus.
12. Primus modus explicandi quid sit pro-
posilio erronea, revertitur. — Secundus rno-
dus etiam refellitur. — Tertius exploditur. —
Hincigitur aliqui non distinguunt inter pro-
positionem erroneam et heereticam, nisi sicut
inter genus, et speciem; nam omnis propositio
damnabilis potest dici error, licet non omnis
sit heeretica. Ita sentit Turrecremat., sed
merito impugnatur a Cano et aliis , qnia
Coacilium Constantiense , damnando propo-
sitiones Wicleph., dicit aliquas esse heereticas,
alias non catholicas, sed erroneas, qui modus
loquendi non habet locum inter speciem et
genus, sed inter ea queetanquam diversa meni-
bra distinguuntur. Et hac ratione etiam re-
fellitur alia opinio, dicens propositionem er-
roneam in materia fidei non distingui ab
hceretiea, nam constat et dictum Concilium,
et Pontifices Gregorium etPium supra citatos,
et communiter Doctores, loqui de his duo-
bus membris , tanqmm de distinctis. Ne-
que obstat quod objicit Rojas de heereticis,
part. \, n. 76, quod in jure propositiones
hcereticee seepe vocantur errores, ut in cap.
Sed abdendam, § Illum, et in c. Excomv,unica-
mus, 2, § ult. de Hccreticis, et in c. Accusalus,
§ 2 de Hcereticis, in G ; hoc, inquam, non
obstat, quia, ut dixi, nomen erroris de se
gciiericum est, et boc modo optime dicitur
de propositione bieretica ; nihilomiuus tamen
sicut nomen generis solet speeialiter attribui
speciei minus perfectas, ita nomen propositio-
nis erronece accommodatum est ad signifi-
candam propositionem , quae non attingit
gradum beeresis, licet infra illum maxime
repugnet doctrinse fidei ; et binc etiam facile
rejicitur modus alius distinguendi inter illa
duo, quem indicat Anton., 2 p., tit. 12, c. 4,
nimirum, in ordine ad pertinaciam ; nam
eadem propositio quae sine pertinacia clicta
est error, addita pertinacia, esset haeretica.
Hoc enim non potest, juxta dicla, subsistere,
quia jam respondimus propositionem suffi-
cienter contrariam fidei esse hsereticam ,
etiam seclusa pertinacia. Unde e contrario
si propositio sit tantum erronea, et non ha>
retica, etiamsi cum pertinacia dicatur, non
committetur hseresis , ut dicemus. Utraque
ergo propositio, tam haeretica quam erronea,
secundum se et siue habitudine ad dicen-
tem vel ad pertinaciam ejus spectanda est,
et sic distinguuntur, quia error est aliquid
minus quam hseresis,,
13. Quo pacto minus aliquid sit, variis mo-
dis explicat Cano. — Seddeclarandumsuperest
in quo consistat illa diminutio, ut sic dicam,
qua propositio erronea aliquid minus estquam
heeretica. Hoc duobus vel tribus modis expli-
cat Cano supra, c. 11, quem Corduba, Si-
manc , et fere aliqui sequuntur. Primus est,
errorem in hoc convenire cum haeresi, quod
opponantur catholicae doctrinee, id est, ita re-
ceptee communi consensu Ecclesiee, ut nullus
pius ac vere doctus de iila dubitare audeat.
Differt tamen quia interdum aliqua propositio
esl boc modo recepta ab Ecclesia, quamvis non
sitexpresse revelata aut definita, et tunc, in-
quiunt, propositio contraria est erronea, non
tamen heeretica, quia non est contra expres-
sam fidem ; est tamen aliquo modo contra
doetrmam catholicam. Exemplum esse potest
in propositione negante Beatissimam Virgi-
nem resurrexisse, seu in corpore et animo
esse assumptam ; nam contraria veritas non
invenitur expresse revelata aut definita, cum
tamen sit sufiicienter catholica. Simile erat
ante Concilium Tridentinum, de hac proposi-
tione : Beata Virgo nunquam peccavii veniali-
ter, nam semper fuit catbolica in dicto sensu,
etiamsi non esset expressedefinita, etideo con-
traria erat erronea, non tamen in rigore hcereti-
ca. Alter modus rem hanc explicandi est, quia,
ut propositio sit heeretica, duo lequiruntur:
unum est, ut propositio contraria sit certissime
et lndubitanter defide; aliud est, utalterapro-
positio certissime et indubitanter illi repugnet.
SECT. II. QUOT SINT GRADUS DAMNABILIUM PRGPOSITIONUM, ETC.
467
Unde fit ut, deficiente certitudine in altero ex
liis duobus, propositio hseretiea non sit, quia
talis propositio, ut dixi, habet snpremumgra-
dum propositionis falsse contra fidem ; qui
gradus non consurgit, nisi ex omnibus condi-
tionibus simul sumptis in summo etiam gra-
du existentibus ; et ideo, deficiente absoluta
certitudine in quolibet illorum membrorum,
eo ipso non est propositio hseretica, sed ali-
quid minus. Et ita consurgunt alii duo modi
propositionis erronese : unus est, si propositio
cui opponitur non sit omnino indubitanter de
fide, quamvis magna auctoritate, et quasi com-
muni consensu de fide reputetur. Exemplum,
secundum opinionem aliquorum, adhiberi
potest in illo dogmate, quod dantur habitus
gratice per se infusi ; quamvis enim probabilius
sit illud esse de fide, fortasse hoc non est ita
certum, ut contrarium sit hseresis, erit tamen
error. Alius moius e contrario erit, si propo-
sitio sit omnino certa de fide, altera vero, quse
opposita eensetur juxta cornmunem sensum,
non sit evidenter aut certissime contraria;
atque omnesisti modi probabiles quidem sunt,
satisque distinguunt propositionem erroneam
ab hreretica; nihilominus non videntur satis
illam distinguere a propositione sapiente hse-
resirn, et aiiis statiin tractandis.
14. Auctoris explicatio magis prcecisa —
Quapropter addi potest alius modus proposi-
tionis erronese, nimirum, ut sit illa quseoppo-
nitur veritati certse Theologica crrtitudine,
quse non attingit gradum certitudinis fidei,
quia nullo modo est immediate revelata, ut
supponitur, sed est conclusio evidenter illata
ex una de fide, et ex altera evidente lumine na-
turali; nam quod talis conclusio sit certa cer-
titudine Theologica, manifestum est, quia est
scientifica in illo ordine; quod autem non at-
tingat certitudinem fidei, docuit bene Gerson
in tractatu de Vita spirituali, lect. 3, et in
alphab. 14, et est consentaneum D. Thomse, 1
part., qusest. 1 ; ubi etiam esse videtur com-
munis senteutia fundata, vel in illo principio,
quod conclusio sequitur debiliorem partem,
vel in illo, quod revelatio medrata tantum
secundo modo supra explicato, non causat
tantam certitudinem, quantam revelatio im-
mediata, sicut scientia non est tam certa ac
habitus principiorum. Hoc ergo supposito,
manifeste sequitur propositionem contrariam
tali propositioni non attingere gi adum pro-
positionis hajreticse, quia non habet summam
oppositionem cum propositione fidei, qualis
est immediata ; quod autem sit erronea, ma-
nifestum est, quia post haereticam propositio-
nem habet sunimam repugnantiam cum veri-
tate fidei, scilicet, mediatam, per evidentem
illationcm, et ita distinguitur ab inferioribus
gradibus propositionum damnabilium, ut vi-
debimus.
15. Ohjectio. — Dlluitur. — Dicet aliquis :
qui negat, verbi gratia, hanc propositionem :
Christus est risibilis, merito ceusetur hsereti-
cus, quia non creditur de illo, quod negat
propositionem evidentem : Omnis homo est
risibilis, et ideo negare convincitur aliam de
fide : Christus est homo ; ergo in heeresim la-
bitur negando illam conclusionem ; ergo pro-
positio iili conclusioni opposita hoeretica est.
Respondetur aliud esse loqui de ilio homine
secundum prEesumptionem humanam, seu
externam; aliud secundum veritatem inter-
nam. Primo modo procedit ratio facta, quia
homines judicant secundum id quod exterius
apparet, et non intuentur cor; ideoque si ho-
mo ille sit pertinax in tali sententia, merito
ut hsereticus punietur; at vero si interius cre-
dat Christum esse hominem, et non credat
esse risibilem, vel quia stulte negat iilud uni-
versale principium, vel quia temere fingit
Deum separasse in Ghristo illam proprietatem
ab essentia, non erit formaliter ha^reticus, sed
erroneus in fide, donec ilia propositio : Chris-
tus est risibilis, per Eeclesiam immediate de-
finiatur.
16. De propositione sa^riente hceresim. — Ut
quidam illam declarenl. — Improbantur . — Ter-
tius gradus est propositionis qua3 dicitur sa-
piens hceresim, de qua vel ex ipsa voce satis
constat quomodo distinguatur ab haeretica ;
nam illud verbum sapere, per metaphoram
significat nou esse claram et certam lvaeresim,
sed habere quemdam saporem ejus. De dis-
tinctione autem ejus a propositione errouoa
non ita constat, quia etiam propositio erronea
sapit hseresim, ut ex dictis manifestum est ;
unde aliqui hos duos gradus confundunt, et
ita definiunt propositionem sapientem bsere-
sim, ut definitio etiam propositioni erronea;
conveniat. Dicunt enim illam propositionem
sapere haeresim, quse hominem reddit suspe-
ctum, quod hsereticus sit ; vel esse illam, ex
qua, cum aliis principiis , sequitur hscresis
manifeste, ut videre licet in Simanc, citato
tit. 54, et alhs quos refert : utrumque autem
illorum convenit propositioni quaa sapit hse-
resim, ut ex dictis apparet. Sed nihilominus,
argumento supra sumpto ex Concilio Cons-
tant., et ex Buiia Pii V, cogimur aliquam
468 DISPUT. XIX. DE INFlDELIBUS
distinctionem agnoscere inter hunc gradum,
et secundum, sicut inter duos primos illos
iilam probavimus; quia numerantur isti gra-
dus ut condistincti, et inferior minorem ali-
quam gravitatem quam superiores habere cen-
setur; quocirea, sicut supra dixirnus, nomen
erroris geuerice et specifice sumi, et primo
modo comprehendere heeresim, secundo au-
tem modo ab illa distingui, ita de nomine
proposiiionis sapientis hceresim, judicandum
censeo ; nam potest esse generieum, et signi-
iicare omnem propositionem, quee, licet non
sit haeretiea, multum redolet heeresim, et hoc
rnodo non est dubium quin propositio erro-
nea sapiat heeresim. Tamen in hoc sapore, ut
sic dream, possunt esse gradus, et iu proposi-
iione erronea est in summo, et ideo potius di-
cendaest proxima heeresi; potest autem esse
alia propositio magnam quidem speciem hee-
resis habens, in miuori tamen gradu, et heoc
recte dicitur sapiens hceresim, applicando no-
men generis ad inferiorem seu minus gravem
speciem.
17. Auctoris declaratio accuratior. — Castro
et alii moduni declarandi addunt. — Judicucm
de hac prvxima declaratione. — Dicendurn er-
go est pi opositionem illam sapere heeresim, ex
qua coassumptis aliis principiis, sequitur hee-
reris, quando vel illa alia principia non sunt
otnnino certa, licet in Ecclesia sint valde re-
cepta et fere certa, vel etiam illatio non est
evidens . cum tamen probabilissima sit, et
communiter probata. Ita fere explicant hunc
gradum propositionum Gerson, et plures ex
auctoribus supra citatis, et sequitur facile ex
dictis; quia heee propositio ideo dicitur sapere
heeresim, quia, licet illam formaliter non con-
trneat, ex ea tamen sequi potest; non potest
autem consecutio certa requiri ; nam hoc per-
tinet ad gradum erronese propositionis; ergo
necesse est ut ab illa certitudine deficiat,
quainvis ad eam proxime accedat. Et hic mo-
dus explicanui huuc gradum videtur mihi ex-
peditus, et sine diflnultate. Castro vero et
alii addunt alterum modum explicandi hanc
propositionem; dicunt enim illaui proposi-
tiouein sapere haeresim, qua3 prima facie, et
ex solis terminis spectala, hseresim per se fert,
quamvis intiinius considerata, et pie explica-
ta, catholicum sensum habere possit. Ex his
tamen duabus declarationibus priina magis
propria est et verior, et ita etiarn ab antiquis
riieologis est frequentius recepta, in 4, dist.
-13, ubi specialiter videri potest Gabriel, quaost.
2, urt. 3, dubio primo; uarn posterior magis
APOSTATIS, seu H.^RETIGIS, ETC.
ad ahos gradus pertinere videtur. Duobus
enim modis potest propositio habere sensum
hsereticum et catholicum. Primo, ut utcrque
sensus sit proprius secundum aliquam pro-
priarn significatiouem verborum, et sic ni-
mium rigorosa videtur illa censura ; nam ta-
lis propositio simpliciter est eequivoca , et
ideo de se in meliori sensu accioienda, vel
certe ad summurn erit male sonans, ut statim
explicabo. Alio modo potest propositio esse
contra fidem in sensu proprio, et solum in
metaphorico ab errore liberari, et tunc magis
videtur pertinere ad secundum gradum, quam
ad hunc tertium. Est accommodatum exern-
plum de hac propositioue : Christus quotidie
peccat, quam Concilium Basil., sess. 22, ut
erroneam damnat, quia in proprio sensu fal-
sa est, et contra fidern, et solum in metapho-
rico ab errore liberabatur, intelligendo Chris-
tum non in se, sed in suis membris quotidie
peccare.
48. De propositione male sonante. — Nota
fro foro externo. — Quartus gradus harum
propositiunum est ejusassertionis, quae dicitur
male sonans, quam aliqui non distinguunt ab
illa, quae sapit hjeresirn; nam illa vox meta-
phorica est ; propositio enim non habet pro-
prie saporem in ordine ad gustum, sed meta-
phoricum in ordine ad auditum, et ideo pro-
positio quaa sapit heeresim, male etiam sonat
in ordine ad auditum. Sed hic etiam videtur
applicanda regula in preecedentibus data;
nam secundum quamdam ratiouem genera-
lem, etiam preecedentes propositiones, pree-
sertim erronea, et sapiens hieresim, possunt dici
vnale sonanies. Nihilommus tamen secundum
aliam rationem specialern, constituit hsec dif-
ferentia, ut sic dicam, hunc quartum gradum,
quia est inferior preecedentibus in malitia, seu
in propinquitate ad heeresim. Et explicatur
optirne modo supra tacto , de propositione
eequivoca, quee in proprio aliquo sensu potest
esse heeretica, et in alio etiam proprio catho-
lica ; nam illa absolute, et sine distinctione
vel declaratioue prolata, merito dicitur male
sonans, ln quo distinctio alia adhiberi potest ;
nam queedam propositro dicilur ab extrinseco
male sonans, alia ab intriuseco. Ab extrinseco
vocatur, quande suspicio vel malus sonus, non
ex propositione nude sumpfa, sed eum cir-
cumstantiis personee, loci, aut ternporis ori-
tur, ut ha;c propositio : Fides justificat, abso-
lute prolata, olim non male sonabat, nunc au-
tem, orlis lneresibus, male sonat ; et similiter
prolata a persona suspecta, multo pejussoua-
SECT. II. QUOT SINT GIUDUS DAMNABILIUM PROPOSITIONUM, ETC.
bit, quam prolata a persona de cujus do^trina
et catholica fide satis constat, quse quidem
proforo externo multum ohservanda sunt. Hic
autem, ut in aliis dixi, loquimur de proposi-
tione absolute, et secundum se considerata,
et sic procedit explicatio data de sequivoca
propositione simpliciter et sine declaratione
sumpta. In ea tamen possunt esse gradus ;
nam si sensus catholicus est magis proprius et
usitatus, tunc propositio non merebiturtantam
censnram ; si vero e contrario frequentius et
communiusaccipiaturin sensu heeretico, tunc
maxime locum habet censura. Si denique
aequalis sit ad utramque partem, non excusa-
bitur a censura, quia imprudentissimum est
simpliciter affirmare, quod tam ambiguum et
a?qnivocum est. Et ideo merito dixerunt ali-
qui ex citatis auctoribus, judicium de hoc
gradu propositionum multum ex circumstan-
tiis et prudentia pendere. Exempla ab ipsis
plura afferuntur, quse brevitatis causa omitto.
19. De propositione offendente piasaures. —
De scandalosa. — In quinto gradu ponitur pro-
]>os\\io piarum anrium offensiva, quae certe pa-
rum difierta prsecedenti; nam, quod male so-
nat, aures offendit. Dum veroadditur piarum
aurium, per pietatem m&j.ime intelligiturvera
fidei doctrina. Quia vero pietas ad religionem
pertinet, aliquid speciale in hoc gradu addi
videtur per ordinem ad religionem ; nam spe-
cialiter offendit pias aures, quando aliquid in-
decens vel indignum in materia religionis sen-
titur vel profertur, et ita videtur hic gradus
communiter intelligi, utin Cano et in aliis vi-
deri potest. In sexto gradu ponitur propositio
scandalosa, quse generali ratione de omnibus
preecedentibus gradibns dici potest: nam om-
nes illse propositiones de se scandalum gene-
rant. Specialiter autem consideratur id, quod
vox ipsa prae se fert, nimirum quod talis sermo
occasionem ruinae aliis prsebeat, nam hoc pro-
prie ad scandalum pertinet. Potest autem hoc
scandalum in materia fere omnium virtutum
praeberi, ut si quis eam doctrinam praedicet,
quae vel ab obedientia praelatorum, vel a pce-
nitentia, vel ab aliis virtntibus moralibus ho-
mines avocet. Specialiter autem in proposito
dicitur scandalosa propositio, quae in materia
doctrinae ad fidem pertinentis occasionem er-
randi, vel male sentiendi prsebet fidelibus, ut
si quis absolute dicat imagines non esse ado-
randas, vel quid simile.
20. De temeraria. — TJnum genus proposi-
tionis temerarice. — Alterum genus. — Tan-
dem addi potest gradus propositionis temera-
rice. Est autem temeritas, teste D. Thoma 2. 2,
q. 53, art. 3, ad 2, praecipitatio quaedam fa-
ciendi aliquid sine judicio, vel regula rationis,
quasi per contemptum ejus, quae ordinarie ex
superbia nascitur; hinc ergo propositio teme-
raria dicitur generaliter, quae sine rationis re-
gula profertur: sub regula autem rationis
auctoritas comprehendenda est, quia de ple-
risque rebus ratio ipsa dictat multum ex auc-
toritate pendere. Maxime tamen hoc verum
est in materia de qua tractamus; agimus enim
de temeraria propositione in doctrina fidei,
vel Theologiae, quae in auctoritate maxime ni-
titur. Unde duplex gradus hujus propositiouis
subdistingui potest : nam quredam dici potest
positive temeraria. alia privative : positive di-
co, quando pngnat contra receptam senten-
tiam, vel Patrum, vel Scholasticorum, ita ut
omnes vel fere omnes in iila conveniant ,
etiamsi non asserant esse certam, sed omnino
probabiliorem, aut simpliciter veram ; quia
tunc vix fieri potest ut secundum regulam
rationis possit aliquis tantse auctoritati oppo-
ni, quia non est credibile tot Patres sine co-
gente ratione", vel sacro testimonio in eam
sententiam conspiras^e, ideoque non potest
contraria propositio efficaci ratione niti ; unde
cum etiam destituatur auctoritate, et tot doc-
toribus opponatur, temeraria positive et con-
trarie merito censetur. Privative autem voco
temerariam proposilionem illam , qua3 solo
proprio judieio, sine sufficienti auctoritate,
vel cogente ratione, excogitata est. Nam illa
etiam deficit a recta regnla rationis, et aliquid
habet pra^sumptionis. ac proinde in materia
Theologica et supernaturali non caret teme-
ritate, quamvis minori quam in priori gradu
(scilicet positivo) inveniatur. Maxime verohoc
verum habet, quando talis assertio est contra
generales regulas in fide vel Theologia rece-
ptas, per exceptionem voluntariam non satis
fundatam, ut quod aliquis, ultra Beatissimam
Virginem conceptus fuerit sine originali pec-
cato, vel quid simile; item, si aliquid snper-
naturale et occultum, ntpote pendens ex vo-
luntate Dei non revelata, tanquam certum, ex
propria sola conjectura vel imr;ginatione asse-
ratur, ut quod dies judicii erit intra centum
annorum numerum. Dixi autem in materia su-
pernaturali et Theologica, quia si fuerit in ma-
teria pure speculativa, etpendens ex sola phi-
losophia vel metaphysiea, poterit dici teme-
raria sententia secundum quid, id est, pure
philo=ophice, non tamen sirr.plieiter, et in or-
dine ad doctrinam sacram, ut nunc loquimur.
DISPUT. XIX. DE 1NF1DEL1BUS APOSTATIS, SEU H.£RETIC1S, ETC.
470
21. De aliis propositionibus damnabilibus re-
missive. — Observatio prima circa supra dicta. - -
Olserzatio secunda. — Atque ad hos gradusre-
ducunturalii, ut de propositione seditiosa, inju-
riosa, impia, vel blasphema, de quibus auctores
citati videri possunt, prsesertim Corduba, dicta
q. 17. Solum mihi supersunt dnoadvertenda :
rmum est, hujusmodi censuras non solum ca-
dere posse quasi directe in propositiones sim-
plices, sed etiam reflexe in propositiones
quasi modales : quia sicut potest esse, verbi
gratia, temerarium, aliquam simplicem propo-
sitionem asserere, ita erit temerarium censu-
ram temeritatis tiibuere sine fundamento, et
quando propositio illam non meretur; idem-
que dicendum de cseteris censuris cum pro-
portione. Et ratio est manifesta, quia etiam
propositio illa modalis habet suam propriam
veritatem vel falsitatem, pertinentem ad sa-
cram et Theologicam doctrinam; et ideo in
assertione, vel attributione talis censurse po-
test esse non minor excessus quam in simplici
propositione ; imo tales censurse sine discre-
tione prolatse scandalum generant, et inju-
riosse sunt, quia et infamiam inurunt, et in-
terdum inducunt alia incommoda et detri-
menta, et ideo prudens Theologus ac timora-
tus diligentissime observare debet, ut has
censuras sine magno judicio non efficiat. Aliud
observandum est, quamvis illi gradus proposi-
tionum formaliter distinguantur, ut explicui-
mus, nihilominus plures illorum posse ali-
quando in eamdem propositionem convenire,
ut in dicto Concilio Basil., sess. 22, illa pro-
positio: Christus quotidie peccat , erronea,
scandalosa, et piarum aurium offensiva no-
minatur. In quo observo aliquando inter illos
gradns inveniri oppositionem contradictoriam
seu privativam solnm virtualiter, et tunc non
potcrunt simul eidem propositioni attribui,
propter repugnantiam ; exemplum clarum est
in ecnsura hseresis, vel erroris stricte vel spe-
cifice sumpti ; illse enim duse censnrse non pos-
sunt simul eidem propositioni attribui , quia
includunt oppositionem ad fidem cum certitu-
dine, vel cum aliqua incertitudine, quse duo
non possunt esse simulj aliquando verosolum
distinguuntur illae censnra?. secundum diver-
sas habitudincs, ut essc tcmcrariam, vel esse
scandalosam, vcl blusphemam ; c.t tunc opti-
me possunt tales censurse eidern pro[)Ositioni
simul attribui.
22. Concludilur pro ultima parte tituli prcc-
sentis sectionis. — Ullimo, ex dictis omnibus
concludimus qusc sit propria ct adsequata ma-
tcria hceresis : est enim propositio proprie et
rigorose hceretica,, neque minor sufficit. Ita
seiitiunt fere omnes citati auctores, et in hoc
scnsu accipiendum est quod dixit Hieronymus
ad Gaiat. 5, omnein hseresim habere conjunc-
tum aliquod perversum dogma : nam perver-
sum appellavit ha^reticum, quasi per autono-
masiam. Ratione ostenditur, nam quod illa
propositio ex parte materise sufficiat ad heere-
sim, manifestum est, quia nulla propositio, ut
ostendimus, potest esse magis contraria doctri-
nse fidei, cui hseresis oppoiiitur ; quod autem
minorgradus nonsufficiat, probatur, quia pro-
positio cujuscumque alterius gradus non est
satis contraria veritati fidei; ergo neque suffi-
cit ad hseresim, quse est contraria fidei. Et de-
claratur, quia asserere propositionem cujus-
cumqne alterius gradus , quantumcumque
quis sit pertinax, non opponitur prima? veri-
tati, vel auctoritati Ecclesise, aliquid falsum
ei attribuendo ; ergo non est sufficiens asser-
tio illa ad excludendam fidem ; non est ergo
hseresis, neque infidelitas; ergo sola proposi-
tio hseretica est adsequata materia hseresis.
23. Objectio prima contra proxime dicta.
— Responsio. — Dices : aliquando hseresis
versatur immediate circa materiam fidei, vel
negando illam, vel dubitando de illa; ergo
non sola propositio hseretica, sed etiam ca-
tholica potest esse materia hseresis, quasi per
recessum, non per accessum, seu per dissen-
sum, non per assensum. Respondetur hsere-
sim committi per aliquod judicium intellectus,
ut infra dicemus. Non potest autem esse judi-
cium falsum et hsereticum, quin particulari-
ter vers' tur circa propositionem hsereticam :
nam qui dissentit a fide, necessario judicat
propositioneni contradictoriam esse veram,
ut qui dissentit huic propositioni : Deus est
Trinus, necessario judicat hanc negativam
esse veram : Deics non es.t Trinus ; ete con-
verso, qui dissentit ab hac veritate negativa
fidei : In Chrislo nullum fuit peccatum, ne-
cessario judicat affirmativam esse veram :
Christus aliquando peccavit ; ct similiter, qui
deliberate dubitat, judicat rem esse dubiam,
in quo propositio etiam haretica includitur;
quia ergo propositio hseretica est quasi ter-
minus, ad quem tcndit hseresis, ideo dicitur
esse materia ada-quata, circa quam hreresis
versatur, etiamsi possit ctiam explicari pcr
habitudinem ad propositionem fidei, tanquam
ad tcrminum a quo hsercsis recedit.
24. Objeciio secunda. — Solvilur. — Iterum
vero dubitabit aliquis, quia interdum potest
SECT. III. AN SIT DE RATIONE H/ERESIS CUM PERTINACIA COMMITTI.
471
heeresis committi assetitiendo propositioni ve-
rse, si quis ex conscientia erronea putet talem
propositionem e.sse ab Ecclesia rlamnatam ;
nam sicut in aliis peccatis committitur ali-
quando peccatura ejusdem speciei, etiam ex
conscientia erronea, ita etiam in heeresi ; ergo
non semper propositio heeretica est materia
heeresis. Respondetur nos loqui per se ; ille
autem modus peccandi accidentarius est; ad
illum tamen debet doctrina cum proportione
accommodari, quia illa propositio, licet in re
non sit hseretica, in reputatione tamen ope-
rantis ut talis apprehendetur, quia auctoritati
Ecclesise contraria existimatur. Addi etiam
potest eum, qui ex tali conscientia peccat,
virtualiter credere Ecclesiam pcsse errare in
his quee de fide docet, et ita ex hac parte hee-
reticam propositionem credere. An vero ille
ita sit haereticus, ut etiam pcenas heereticorum
incurrat, postea videbimus, sect. 5, num. 17.
Alia item qusestio hic oriebatur de caeteris
propositionibus damnabilibus, an sint materia
alicujus peccati, et quale illud sit, quam in
fine disputationis expediam.
SECTIO III.
Utrum sit de ratione heresis ut voluntarie et
cum pertinacia commiitatur .
1. Communis sententia, ad hceresim requiri
toluntarium. — Prima ratio. — Secunda. —
Tertia. — Inprimo puncto hujustituli genera-
liter sumpto nulla est difficultas ; certum est
enim de ratione heeresis esse ut voluntarie
fiat ; ita doceut omnes Theologi, D. Thomas
2. 2, queestione 11, artic. 2, et 1 p., queest.
32, articul. i, et reliqui Seholastici in 3,
distinct. 2-4 et 25, et in -4, distinct. 13, et alii
plures, et Patres antiqui iufra referendi. Ra-
tiones sunt evidentes. Prima supra tacta est
a contrario ; nam heeresis opponitur fidei; sed
de rationefidei est ut sit voluntaria ; ergo idem
est de ratione heeresis ; nam contraria sunt ejus-
dem gradus, et proportionem servant. Secun-
da, quia heeresis significat quoddam peccati
genus, ut supra etiam explicatum est; sed de
ratione peccati est ut sit voluntarium ; ergo
idem est de ratione heeresis. Tertio a poste-
riori, quia errans ex ignorantia iuvincibili
non est heereticus, cum non sit infidehs; ergo
non committit heeresim, nam heeresis consti-
tuit heereticum; ergo ignorantia invincibiiis
excusat heeresim ; sed non alia ratione, nisi
quia ignorantia iuvincibilis tollit voluntarium;
ergo voluntarium est de ratione heeresis; ita-
que in hoc nulla est controversia.
2. Quodnam voluntarium requiratur, direc-
tumne, an suf/iciat indirectum. — Difficultas
vero est, quia duplex est voluntarium, unum
directum, et aliud indirectum; directum vo-
catur, quando voluntas directe tendit in ob-
jectum per cognitionem seu scientiam propo-
situm : indirectum autem est, quando licet
non ita tendat, virtutecensetur illud veile pro-
pter negligentiam, seu ignorantiam culpabi-
lem, cujus occasione ita se gerit voluntas, ac
si directe vellet ; est ergo dubium an utrum-
que voluntarium ad hseresim sufficiat, velalte-
rumtantum, vel potius neutrum satis sit, sed
aliquid amplius requiratur. Est autem ratio
dubitandi, quia, in ceeteris materiis, volunta-
rium, tam indirectum quam directum, sufficit
ad peccandum, ut ex 1. 2 constat; ergo et in
preesenti materia quodlibet illorum sufficit ad
heercsim. In contrarium vero est, quia perti-
nacia est necessaria ad heeresim ; at vero perti-
nacia aliquid addere videtur ultra utrumque
voluntarium, nimirum obstinationem quam-
dam et incorrigibilitatem.
3. Raliones ulrinque dubitandi. — Ex his
dubitandi rationibus ortee sunt in preesenti ma-
teria duee opiniones extreme contrariee. Prima
docet heeresim committi, etiamsi per ignoran-
tiam, vincibilem tamen et culpabilem, error
concipiatur, ae proinde tantum indirecte vo-
luntaris sit. Citantur pro hac sententia divus
Thomas, Quodlibet. 3, artic. 10 et 5; Bona-
ventura, in 4, distinct. 13, dubio & litterali;
sed hi duo Patres non tenent hanc sententiam,
ut infra ostendam, sed primus illam videtur
docuisse Sotus, in A, distinct. 22, queest. 2,
post 5 conclus., art. 3; et sequitur Ludovicus
Lopez in Iustruct., p. 2, cap. 20, titulo deEx-
communicationibus reservatis in Bulla Coence,
casu 1 ; et Palacios, in 3, distinct. 25. disput.
7, conclnsione & et 5; alii vero restringunt
hanc seutentiam ad ignorantiam nimis cras-
sam, et quee facili negotio expelli posset, quia
putant illam eequivalere scientise ; quem mo-
dum diceudi attigit Valent., in 3 tom., distinct.
1, queestione 11, punct. 4; et licet absolute
non illum sequatur, dicit se non multum re-
pugnare; postea vero absolute id dixit Sayrus
in Thesauro, tomo 1, libro 3, cap. 4, num "
15; alii denique magis limitanthanc senten-
tiam ad ignorantiam affectatam ; nam illam
putant sufficere adheeresim, non tamenmino-
rem, quod tenuit Gano, lib. 12 de Locis, c. 9
172
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU H.ERETICIS, ETC.
et sequitur Navarra, lib. 2 de Restitut., e.
A, p. 2, dubio 8, nura. 208, in prima editione;
et hanc in partem inclinant Cordub. lib. 1,
q. 17, § d 7, etTorrensis, deTrinit., q. 32, art.
A, in 2 p. Commentarii.
4. Argumentum primum. — Fundari potest
haec sententia primo, quia errans in materia
fidei non excusatur a culpa contra fidem, ut
patet ex ratione facta, quod voluntarium in-
directum sufficiat ad peccandum ; ergo non
excusatur ab haeresi. Probatur consequentia,
quia peceatum commissum ex ignoranlia vin-
cibili, cjusdem speciei est cum peccato directe
voluntario, seu ex certa scientia commisso, ut
patet in homicidio, adulterio, et similibus; et
ratio est, quia utrumque peecatum opponitur
eidcm virtuti, et privat eadem honestate , ex
quibus C3pitibus sumitur species peccati, non
ex modo voluntarii ; ergo idem est in prsesenti
dicendum propter eamdem rationem; ergo illa
culpa, quae committitur errando per ignoran-
tiam vincibilem, est ejusdem speciei cum ha>
resi ; ergo est haeresis.
5. Secundum argumentum. — Tertium. —
Quartum. — Secundo argumentor, quia alias
nunquam posset haeresis committi, vel certe
rarissime. Probatur sequela, quia vix aliquis
haereticus errat, nisi per ignorantiam, non so-
lum quia ipse error est ignorantia queedam,
sed eliam quia supponit ignorantiam quod
Deus contrarium revelaverit; nullus enim hoc
cognoscens et credens, oppositum verum pu-
taret. Imo etiam haeretici ignorant veritates
suis erroribus contrarias in Scriptura conti-
neri, vel ab Ecclesia vera proponi; nam aliter
intelligunt Scripturas, et aliam esse putant
veram Ecclesiam ; ergo errant per ignoran-
tiam, et nihilominus heeretici sunt; ergo igno-
rantia culpabilis ad hseresim sufficit. Tertio
argumentor, quia ad duas species infidelitatis
judaismi et poganismi, sufficit errare in illa
materia, ex ignorantia culpabili veritatis e.van-
gelicaB, ut videre est in omnibus his infideli-
bus ; ergo idem modus errandi sufficiet ad
haeresim.Quarto, quia talis error vere opponi-
tur fidei, et illam excludit; ergo est inddelitas,
ac subinde heeresis in tali persona et materia :
consequentia clara cst, quia peecatum mortale
commissum ex ignorantia vincibili opponitur
charitati, et excludit illnm, etiamsi tantum
indirecte voluntarium sit; ergo idem erit in
errore respectu fidei, quia ecqualis est oppo-
sitirt.
6. Quintum. — Scxtum. — Quinto, speciali-
ter probatur de ignorantia affectata, quia illa
non minuit, imo auget peccatum, ut est com-
munis sententi.i in 1. 2; ergo in preesenti non
excusat haeresim, qnia non parum minueret
peccatum, si a culpa heeresis illud excusaret.
Accedit quod, qui vult ignorare quid in tali re
sentiat Ecclesia, eo ipso non vult sentire cum
Ecclesia; ergo ita vult adheerere propriee sen-
tentiee, ut non sit paratus obedire Ecclesiae ;
quia, li^et quis erret in rebus fidei, protestan-
do se esse paratum ad mutandam sententiam
si melius fuerit edoctus, non satis est ut excu-
setur ab haeresi ; ergo neque etiam ignoran-
tia vincibilis satis erit illum excusare ; nam
qui illam protestationem facit, etiamsi erret,
videtur profecto ex ignorantia errare. Antece-
dens autem videtur esse frequens inter juris-
peritos, ut videre est in Directorio Inquisitor.,
1 part., q. 12.
7. Secunda senlentia extreme contraria, re-
quiri non sohm directum, sed ctiam cum con-
tumacia. — Trihdtur Sylvesiro, et Glr>ss&}
sed non cogunt. — Ilem Alciatus. — Fundamen-
tum. — Secunda sententia extreme contraria
est, ad culpam heeresis necessariam esse diu-
turnam obstinationem, et firmam et quasi in-
corrigibilem adhsesionem ad errorem fidei
contrarium. Unde non solum negat hsec opi-
nio committi heeresim errando cum ignoran-
tia, sed etiam docet non satis esse errare scien-
ter, nisi praedicta contumacia interveniat ; ex
quo fit ut, juxta hanc sententiam, culpa hae-
resis non possit subito et in instauli com-
mitti, sed durationem aliquam pertinacem
requirere. Ha?c sententia tribui solet Sylves-
tro, verbo Hceresis, 1, quaestione secunda, nu-
mero quinto, quia dicit cum Archidiacono,
heereticum esse qui vel publice vel latenter
diu in errore persistit. Videntur tamen hi
duo auctores loqui de praesumptione in or-
dine ad forum Ecclesice, potius quam de ipsa
cnlpa, prout in re ipsa et interius committi-
tur. Favet etiam Gloss., in Clement. unica,
cap. de Summa Trinit., § Porro, verbo Per-
tinaciter, quatenus exponit illnd, id est, Du-
rus, irrerocabilis , obstinatus; potest tamen
eodem modo exponi. Maxime vero tribuitur
haec sententia Alciato, in lib. 2, cap. de Sum.
Trinit. Fundamentum hujus sententiae esse
potuit , quia pertinacia est de ratione hfere-
sis, ut videbimus. Dicitur autem pertinax ille
qui, ndmonitus, non vult resipiscere, et idco
tempus ct perseverantiam in errore requirit;
et favet illud Pauli ad Titum 3 : Ilareticum
hominem post primam et secundam ad<vonitio-
ncm derita ; nam indc colligi videtur, ante
SECT. III. AN SIT DE RATIONE H.ERESIS CUM RERTINACIA COMMITTI.
473
hujusmodi obstinationem liominem non esse
haereticum.
8. Tertia sententia media communis et ve-
rissima. — Nihilominus est tertia sententia,
quasi media inter dictas, quse docet hseresim
non esse sine voluntate directe eligendi pri-
vatam doctrinam, contra doctrinam Ecclesiee,
ideoque non posse csse heeresini cum ignoran-
tia, quee talem voluntatem excludit; posita
autem sufficienti scientia per talem volunta-
tem seu electionem, statim consummari hee-
resim absque temporis mora, vel alia admoni-
tione. Heec est sententia communis Theologo-
rum et Canonistarum, expresse divi Thomee
2. 2, quoestione 11, articul. 2, ad 3, ubi optime
Cajetanus et alii moderni, Banhes et Aragon.;
idem D. Thomas, 1 part., quaest. 32, art. 4,
quatenus dicit non committere heeresim., qui
errat, prius quam advertat vel sciat contra-
rium esse ab Ecclcsia defmitum : idem fere
habet 1 ad Corinth. 11, lect. 4; et ad Titum,
3, lect. 3 ; eamdem sententiam tradit Alexand.
Alens., 2 p., q. 161, memb. i, ubi negat hee-
resim committere, qui ignoranter et non per-
tinaciter errat ; excipit tamen errantem circa
articulos fidei. Sed formaliter loquendo, non
est exceptio vera; quomodo autem excusari
possit infra dicam. Idem sentit Panormitanus,
ubi supra, nam refert doctrinam Augustini
infra tradendam, et illam sequitur dieens, ad
hseresim necessarium esse ut quis velit adver-
sari doetrinee Ecclesise. Unde cum ibidem ait
committi hseresim per ignorantiam, vel con-
temptum divinee legis, non loquitur de igno -
rantia definitionis Ecclesise, sed de ignorantia
falsee interpretationis sacree Scripturee, seu
divinee legis; eamdem sententiam tenet Ga-
briel, in 4, dist. 13, q. 2, art. 1 , notabili 3, et
articul. 3, dubio 1 et 3; Durandus, queest. 5,
num. 6; Paludanus, qusestione 3, art. 1, num.
3; et ex modernis, Castro, lib. 1 de Justa hee-
ret. punit., cap. 1, circa finem, et clarius eap.
9, etlibr. 2, capitul. 118; Corduba, libr. 1,
qusestione 17, § 7; Vasquez 1. 2, disputat. 126;
et Driedo, libro de Libertate christiana, cap.
14. Prseterea Canonistee communiter in cap.
Firmiter, de Summa Triniiate, et super alia
jura statim alleganda, et alii quos refert et
sequitur Covarrus, libr. 3 Variar., cap. 1, ini-
tio; et Simanc , in Tnstitut. , titulo 31, numer.
10, et toto titulo 48; Penna, in 2 part. Direct.,
cap. 1, commentar. 1 ; denique consentiunt
communiter Summistee, Sylvester, verbo Hce-
resis, initio; et Armil., numero 2; Angel.,
verbo Hcrreticus, initio; et Navarr., cap. 11,
numer. 22; Tolet., in Summ., libro 4, cap. 4,
numer. 7, quamvis libro 1, cap. 19, numer. 2,
primam sententiam fuerit secutus; et heec sen-
tentia verissima est; oportet tamen illam per
partes proponere et confirmare.
9. Fundamentum proximce sententice, perti-
naciam esse de ratione liwresis. — Primo, sta-
tuendum est pertinaciam esse de ratione hse-
resis ; in hoc fundamento conveniunt omnes
Doctores allegati in omnibus adductis senten-
tiis, quibus adde novissime Farinac. , multos
afferentem de ha^resi, queestione 196; et me-
rito, quia expresse in jure canonico traditur,
ut videri potest in dicta Clement., in § Porro,
de Summa Trinitate, ibi : Quisguis defendere
seu tenere pcrtinaciter prcesumpserit. Idem in
Extravagant. Joann. XXII, Cum inter, de Ver-
borum significatione, ubi idem verbum seepe
repetitur; etiam ex cap. Damnamus, de Sum.
Trinitate, quatenus utitur etiam verbo Prce-
sumpserit, et maxime quatenus referendo er-
rorem quemdam abbatis Joachim, illum ab
heeresi excusat, quia non cum pertinacia erra-
vit; et simile judicium Concilii Remen. et Eu-
genii Papoe, in quadam causa et errore Guil-
lelmi, Pictaviensis Episcopi, refert Bernardus,
sermone 80 in Cantica. Et Hieronymus, tomo
9, epist. 17 ad Damas., de Expositione fidei,
cum suam fidem Pontificis judicio subjecisset,
eo ipso putat quod, licet errare contingeret,
non posset li£eretieus appellari, quamvis opus
illud non est omnino certum Hieronym. Ad
idem facit Clement. unica, dc Usuris, § ultim.,
ibi : Pertinaciter affirmare, et cap. unico, de
Sum. Trinit., in 6, ibi : Temerario ausu prce-
sumpserit. Preecipue vero docuit hanc verita-
tem Augustinus, epistola 162, et libro 4 de
Baptismo, contra Donatistas, c. 16, et refertur
in Decreto, 24, q. 3, c. Bixit Dominus, et cap.
Qui in Ecclesia, idemque sumitur ex eodem
Augustino, lib. 18 de Civitate, c. 51.
10. Ex parte toluntatis requiritur ad per-
tinaciam telle resistere doctrinw catholicce. —
Ad reddendam autem rationem hujus prin-
cipii, diligenter explicare oportet quidnam
pertinacia sit : aliquid enim in voluntate re-
quirit, imo in ea formaliter existere videtnr;
aliquid vero in intellectu supponit, quia vo-
luntas semper ab intellectu pendet. Primo
ergo ad pertinaciam necessaria est voluntas
resistendi catholicee doctrinee, seu Ecclesiee
iilam docenti ; quee resistentia fit per volun-
tatemnon subdendi suurn judicium auctoritati
Ecclesiee. Ita sumitur ex Augustino dict. lib. 4
de Baptism., cap. 16, dum chcit eum, qui errat
ili
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU H.<ERETICIS, ETG.
in doctrina fidei, non esse heereticuni, clonee
instruatur quid in ea re Ecclesia doceat, eli-
gatque potius illi resistere quam a propria
sententia recedere ; idemque sumitur ex Hie-
ronymo, ad Galat. 5, et ad Titum 3: et ex
Tertulliano, lib. 1 contra Marcion., cap. 1, et
de Prsescript. hseretic, cap. 6 et 37; et ex
Origene exponente Paulum ad Gal. 5, apud
Pamphilum, in Apologia pro Origene; et in
hoc etiam conveniunt D. Thomas, prima
parte, qusest. 32, art. 4, et omnes Scholastici ;
et probatur a contrario ; nam quandiu voiun-
tas perseverat in proposito subjiciendi judi-
cium suum judicio Ecclesise, non potest homo
errare pertinaciter, nec esse haereticus ; ergo
signum est pertinaciam requirere contrariam
vohmtatem, vel potius in ea consistere. Con-
sequentia per se nota est, et antecedens patet,
tum ex juribus citatis, quia non judicant
hsereticum illum, qui, dum errat, statim li-
mitat seu corrigit suum judicium, dum osten-
dit se paratum ad illud revocandum, si Eccle-
sia aliud judicaverit; tum etiam ratione, quia
is, qui paratus est obedire Ecclesiae, eo ipso
recognoscit in illa infallibilem auctoritatem,
et ei subditur propter verbum Dei ; ergo non
potest esse pertinax contra auctoritatem Ec-
clesise. Unde confirmatur, quia talis homo,
quamvis erret, non amittet fidem ; ergo non
fiet infidelis ; ergo nec hsereticus; ergo nec
committet hseresim, quod esse non potest, nisi
quia non est pertinax ; ergo ad pertinaciam
contraria voluntas necessaria est. Consequen-
tise omnes sunt clarse. Primum autem ante-
cedens probatur, quia, qui sic errat, non
recedit a formali objecto fidei, quandoquidem
semper habet voluntatem illi subjectam; fi<les
autem non amittitur, nisi recedendo a formali
objecto fidei, ut in superioribus visum est.
Undeconfirmatur secundo a contrario hseresis,
quod est fides; nam fides ex parte voluntatis
requirit piam affectionem captivandi intellec-
tum in obsequium Dei, qui secundum iegem
ordinariam per Ecclesiam nobis loquitur ;
crgo pertinacia contraria fidei cx parte vo-
luntatis, iu affectu contrario posita est, nirni-
rum in voluntate nou subjiciendi intellectum
in obsequium Dei, per Ecclesiam loquentis.
11. Cur resistentia prcedicta immediate
sumencla sit respectu propositionis Ecclrspe.
— Unde obiter intclligitur ratio ob quam hoec
pertinaciu et prava voluntas explicetur potius
per babitudinem ad Ecclesiam, quam ad Deum
i[»sum, vel Scripturam, aut traditionem, vcl
aliquid hujusmodi, quia respectu Dei nerno
est. qui habeat vel habere possit talem volun-
tatem, cum sit non solum certum, sed etiam
evidens Deum non posse mentiri ; prsecipue
quia non videmus Deum, neque ipse imme-
diate loquitur nobis, sed per alios, vel per ali-
qua signa creata, et ideo nullus heereticus ha-
bet voluntatem non credendi Deo, sed non
eredendi taiem doctrinam esse dictam a Deo ;
et ideo formaliter pertinacia non attenditur
respectu Dei secundum se spectati, sed ut lo-
quentis per alios, vel per aliqua signa creata.
Et vero inter media seu sensibilia signa, per
quse nobis loquitur Deus, sola Ecclesia est viva,
universalis, et publica, et infallibilis regula
catholicam doctrinam nobis proponens ; et
ideo secundum ordinarium credendi modum,
illa est, quoad nos, proxima regula fidei, ut
in superioribus visum est, et propria voluntas
credendi Ecclesiae necessaria est ad catholi-
cam fidem, et obeamdemrationeme contrario
voluntas non se subjiciendi Ecclesise auctori-
tati necessaria est et sufficit ad pertinaciam
fidei contrariam. Unde sub hac regula com-
prehenditur etiam Scriptura, quia per Eccle-
siam proponitur, et authentice exponitur;
et idem est de traditione et Conciliis, et ideo
etiam sufficit ad pertinaciam voluntas non
credendi quidquid in Scriptura continetur,
secundurn verum sensum ejus ; tamen quia
hoc pendet expropositione Ecclesiae, ideo hsec
voluntas includit aliam voluntatem resistendi
Ecclesise, ut pertinax sit ; nam si aliquis nol-
let credere aliquid in Scriptura contentum,
quia non putat illum esse verum Scripturse
sensum, non erit pertmax contra fidem, do-
nec Ecclesia illum sensum approbet, et illi
nihilominusresistat ; e contrario vero haeretiei,
licet dicant se credere Scripturis, quia non se-
cundum Ecclesiae sensum, sed secundum pro-
prium judicium, illi contrarium, illas intelli-
gunt, pertinaces vere sunt et proprio judi-
cio damnati; sic ergo in volurrtate non se
subdendi auctoritati Ecclesiae luec pertinacia
maxime consistit.
12. Exparte intelleclus requiritur notiticc
prcedictce propositioms Ecclesice ejusque aucto-
ritatis. — Atque hinc fit, m ex parte intellec-
tus sit necessaria ad pertinaciam aliqua cognr-
tio vcl notitra suflrciens auctoritatis Ecclesia?,
et quod doceat scu proponat veritatem illarn,
contra quam aliquis errat. Ita sentirrnt cilati
Patres et Doctores. Et probatur facile primo,
quia omnis voluntas supporrit suffieientem
cognitionem sui objecti; scd pertinacia con-
summatur in voluntate scntiendi coutra auc-
SECT. III. AN SIT DE RATIONE ILERESIS CUM PERTINACIA COMMITTI.
toritatem Ecclesiae, vel seutiendi, illa non ob-
stante ; ergo talis voluntas cognitionem ali-
quam definitionis Ecclesiae necessario suppo-
nit. Secundo declaratur familiari exemplo,
quia non censetur aliquis opponi divi Augus-
tini vel sancti Thomoe auctoritati, nisi quando
aliquo modo scit in tali causa interponi, et
iiikilominus illi repugnat ; ergo idem intelli-
gendum est in praesenti. Quodrecte declaratur
ex etymologia pertinacis, quam tradit Isido-
rus, libro 10, sub littera P, naai, pertinax
idem est, ait, quod imprudenter tenens; quod
non dicitur nisi de illo qui, postquam cogno-
vit magnam auctoritatem alterius, illi audet
contradicere. Denique qui nullam babet noti-
tiam auctoritatis , vel defmitionis Ecclesiae
circa aliquam propositionem , etiamsi circa
illam erret, potest babere voluntatem credendi
Ecelesiae in omnibus, quoties illi constiterit
ejus auctoritatem intervenire; ergo potest ille
non esse pertinax, quando illius notitiam non
babot ; et ideo Patres eitati banc pertiuaciam
declarant per modum electionis, in qua eligit
aliquis proprium judicium potius quam Eccle-
siae, quas electio extremorum cognitionem
supponit.
43. Cur aliqua notitia sufficiat,una ratio.
— Dixit autem aliqua cognitio, vel notitia,
propter duo. Primo, quia aliquando potest
aliquis errare, nesciens quid Ecclesia de tali
re definierit, et nibilomiuus esse pertinax, ni-
mirum, si talem errorem babeat cum affectu
non relinquendi illum, etiamsi Ecclesiam aliud
definiisse sciat ; quia baec voluntas opponitur
voluntati parendi Ecclesiae, et illius auctori-
tatem infallibilem excludit, seu non admittit;
ergo ad pertinaciam sine dubio sufficit. Nibi-
lominus tamen illa pertinacia non est sine
aliqua notitia auctoritatis et defmitionis Ec-
clesiae, quamvis solum sub conditione illam
bomo sibi proponat, ut illi obediat vel repu-
gnet ; quae propositio aliquam notitiam in in-
tellectu supponit, sufficientem ad eligendum
inter Ecclesiae auctoritatem et propriam opi-
nionem. Unde (ut boc obiter notem) non satis
erit quod aliquis sit paratus credere Ecclesiae,
si rationibusvel argumentisconvincatur, nam
illud non est credere auctoritati EcclesiEe,
quatenus divina est, sed quatenus numano
modo persuadere potest; et ideo illa creduli-
tas bumana est, et non excedit voluntatem
credendi alicui Doctori propter auctoritatem
ejus;ideoque cum illa esse potest pertinacia
contra Ecelesiam, ut est regula fidei.
14. Altera ratio. — Altera ratio ob quam
479
dixi, aliqua notitia sufficiens, est, ut indicSr'(?ni
non esse necessarium quod aliquis persuadea-
tur et credat, hanc Ecclesiam habere tantam
auctoritatem , ut illi tanquam infallibili re-
gulae sit credendum; nam ha?retici hoc nou
credunt, et nihilominus in hoc ipso et in aliis
pertinaces sunt, quia voluntarie ab Ecclesia
recedunt, quae illis sufficienter proposita est,
ut illam tanquam veram Ecclesiam recipiant,
praeterquam quod Scripturas admittunt,in qui-
bus haec Ecclesia sufficienter manifestatur;
notitia ergo sufficiens est illa, per quam ita
proponitur Ecclesiae auctoritas, ut obliget ho-
minem ad credendum, et ipsam esse veram
Ecclesiam, et veram etiam doctrinam quae ex
cathedra docetur; et eodem saltem modo ne-
cessaria est notitia definitionis Ecclesiae, quia
esto quis habeat sufficientem propositionem
ejus, potest nolle credere esse definitionem,
et nihilominus erit pertinax, quia jam babet
sufficientem notitiam, quae illum obliget ad
credendum talem propositionem esse ab Ec-
clesia defmitam. Et ita, ut existimo, satis est
pertiuacia declarata et explicata.
15. Concluditur pro tertia sententia in n.
8. — Expenditur prima sententia in num. 3,
adhiMta distinctione ignorantia?. — Ex hoc
fundamento, et doctrina satis confirmata, re-
linquitur tertia opinio supra proposita ; ma-
gis tamen declarabitur inde inferendo quod
de aliis opinionibus sentiendum sit. Et im-
primis de ignorantia, cum qua prima opinio
asserebat haeresim esse posse, omissa distinc-
tione, qua utuntur aliqui ex illis auctoribus,
aliter a nobis distinguendum est ; breviter
ergo dicimus haeresim cum aliqua ignorantia
esse posse, non tamen ex ignorantia ; et ideo,
proprie et formaliter loquendo, peccatum hae-
resis non esse peccatum ignorantiae, sed ma-
litiee, vel ex certa scientia. Ut hoc declarem,
adverto ex vulgari doctrina D. Thomee , et
omnium, duplicem esse ignorantiam, conco-
mitantem et antecedentem, ut omittam con-
sequentem, quse ad rem praesentem non re-
fert ; ignorantia concomitans dicitur illa, quae
simul est cum peccato vel alid actu volunta-
tis ; non est tamen causa ejus , quia homo
ita est affectus, ut quamvis sciret, idem vel-
let, ac facere ; antecedens autem dicitur igno-
rantia, quae est causa operis , quia sine illa
non fieret.
16. Ignorantia concomitans non excusat ab
Jiceresi, etiamsi sit involuntaria. — In praesenti
ergo, si ignorantia sit tantum concomitans
errorem circa fidem, non excusat ab haeresi;
476
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBU5 APOSTATIS, SEU ILERETICIS, ETC.
quia tnnc illa ignorantia talis est, ut secum
admittat, imo requirat voluntatem non mu-
tandi sententiam, etiamsi constet Ecclesiam
aliud docere ; nam ab hac voluntate habet il-
la ignorantia, quod sit concomitans, et con-
sequenter non est causa errandi, nec excludit
contumaciam ; quod adeo verum est, ut ba-
beat locum, etiamsi illa ignorantia sit invo-
luntaria, quia etiamsi talis sit, non est causa
errandi, nec excludit modum assentiendi per-
tinaciter contra Ecclesise auctoritatem. Unde
a fortiori hoc verum est in qualibet alia igno-
rantia culpabili ; quin potius licet contingat
opinionem esse veram, si cum eo afFectu te-
neatur persistendi in illa, etiamsi Ecclesia
contrarimndefiniat, incidetur in heeresimpro-
pter talem affectum.
17. Antecedens excusat , esto non sit om~
nino talis. — Erit autem ignorantia antece-
dens, quando homo non habet illum afiec-
tum, sed potius ita sentit, quia ignorat Eccle-
siam contrarium docere, paratus actu vel ha-
bitu mutare sententiam , si constiterit con-
trariam esse sententiam Ecclesiee, et tunc ces-
sat pertinacia, ut ex dictis constat, et conse-
quenter ille error non est heeresis, quee sine
pertinacia non committetur. Quee ratio et re-
solntio procedit, etiamsi contingat talem igno-
rantiam non esse omnino antecedentern re-
spectu voluntatis, sed esse aliquo modo vo-
luntariam propter negligentiam culpabilem,
quia etiam tunc procedit ratio facta, quad
talis ignorantia excludit pertinaciam, quia
cum illa non est voluntas resistendi Eccle-
sia3, imo esse potest voluntas, seu prseparatio
animi, ad subjiciendum proprinm judicium
judicio Ecclesiee. Neque oportet distinguere
inter ignorantiam magis vel minus crassam,
tum quia ratio facta in utraque procedit ;
tum etiam quia illa distinctio secundum ma-
gis et minus tantum, non variat modum vo-
luntarii ; preeterquam quod non posset mora-
liter definiri quis gradus negligentiee ad unum
vel alium modum errandi sufficeret.
18. Excusat denique affectala , dummodo
non sit concomitans. — Denique ( quod magis
est ), etiamsi talis ignorantia sit affectata, si
revera non sit concomitans, non sufficiet ad
heeresim, n t tcnent auctores omnes pro tertia
sententia allegati. Erit autem talis, si quis di-
recte nolit facere diligentiam ad sciendum
quid doceat Ecclesia, ne cogatur mutare sen-
tcntiam, vel solum proptcr difiicultatem et
laborem inquirendi veritatem ; tunc enim
fum illa voluutate ignorandi vcl non inqui-
rendi stat voluntas obediendi Ecclesiee, quo-
ties de ejus definitione constiterit ; imo in
primo casu heec voluntas virtute includitur ;
ideo enim talis persona vult nescire quid do-
ceat Ecclesia, quia nullo modo vult ab lllius
sententia discedere ; ergo talis ignorantia
etiam excludit pertinaciam, cujus etiam si-
gnum esl, qnia cum voluntate sic affecta stat
vera fides , tam de aliis articulis , quam de
hoc quod Ecclesia errare non potest in defini-
tionibus fidei ; ergo signum est illam igno-
rantiam etiam affectatam ab heeresi excusare.
Denique fieri potest ut id quod aliquis credit,
non sit falsum in re, et tamen, si cum illa
ignorantia et cum timore errandi credatur,
erit grave peccatum, propter periculum cui
se exponit, et tamen non erit heeresis, qnia
neque in effectu erratur , neque in affectu
Ecclesiee contradicitur ; ergo idem erit, etiam-
si contingat credulitatem esse falsam, quia
voluntas eadem est, et ab illa pendet culpa
heeresis.
19. Proxima doctrina universalis est, et ex-
ceptio Alens. et aliorum in num. 8, reducitur
ad honum sensitm. — Atque heec doctrina for-
maliter sumpta, in omni materia fidei, etiam-
si sint articuli fidei, locum habet, si vere in
re ipsa talis ignorantia interveniat ; quia, il-
la supposita, rationes factee eeque procedunt,
et varietas materiee accidentalis est. Unde
quando aliqui ex antiquis Theologis ab illa
regula, quodign-orantiaexcusat hceresim, exci-
piunt articulos fidei, ut ex Alexand. Alens.
supra in numero 8, citavi, et ex D. Thoma,
Quodlibet. 3, art. 10., qui idem habet 1 ad
Corinth. 11, lect. 4, et sequitur Direetorium
Iuquisitorum supra, ideo excipiunt, quia sup-
ponunt non posse dari ignorantiam in ho-
minibus christianis circa talem materiam fi-
dei; quod quidem regulariter accipiendum
est, vel certe secundum preesumptionem Ec-
clesise, et in foro exteriori. Nam in interiori
negari non potest quin possit aliquando heec
etiam pars materiee fidei ab aliquo fideli in
aliquo articulo, seu propositione definita ,
ignorari, ut supra etiam diximus, disput. 15,
sect. 1, numero 10. Data ergo illa supposi-
tionc, non habet locum exceptio in foro in-
tcrno, quia revera talis ignorantia etiam ex-
cusabit hspresim in conscientia, ut non amit-
tatur fides, ncc incurrantur censuree ; in foro
autcm externo cirea lalem materiam, heere-
sis et pertinacia prcesumetnr, nisi magnis et
vehementissimis conjecturis pertinacia puige-
tur.
SECT. Ilt. AN SIT DE 1UTI0NE H.ERESIS CUM PERTINACIA f.OMMITTI.
477
%0.nAn ignorantia excusans ab haresi suf-
ficienter tollatur p:r Episcopi aut Inquisito-
rum instructionem. — Affirmant alii, Cardi-
nalis, Bartol. , Penn. — Alii negant. — Solet
autem hic queeri, quando aliquis hoc modo
erravit per ignorantium, quee admonitio vel
instructio sufficiat utj, si, ea non obstaute,
liomo iu suo errore persistat , heereticus et
pertinax esse incipiat. In hoc communis sen-
tentia jurisperitorum est, si homo ille a suo
Episcopo, vel ab Inquisitoribus, aut ab bo-
minibus doctis per eos deputatos instruatur,
errorem suum esse contra definitionem Eccle-
siee, et nihilominus iu sua sententia perma-
neat, id satis esse ut incipiat esse heereticus,
quia jam resistit Ecclesiee. Ita Cardinalis, in
Clement. 1 de Sum. Trinit. ; Bartolus et alii,
quos reiert et sequitur Penu., in Direct., 1
part. , comment. 26, ad quaest. 12 ; et Fari-
nac, de Heeresi, qugest. 469, a num. 10. Nihi-
lominus multi Theologi negant illam admo-
nitionem Episcopi vel Inquisitoris sufficere,
ut sit pertinax et heereticus qui non aoquie-
scit, sed in suo errore perseverat, quia, et
Episcopus et alii particulares homines decipi
possuiit, et decipere ; ergo etiamsi illis dicen-
tibus et monentibus aliquid esse definitum ab
Ecclesia, quispiam non credat, non erit hse-
reticus ; ergo , quamvis persistat aliquis in
sua opiniohe vel errore, quia non credit ve-
rum esse quod Episcopus, vel alius similis di-
cet, Ecclesiam, scilicet, contrarium definiisse,
non erit pertinax, quia non repugnat defi-
nitioni Ecclesiee, sed tantum non credit iili.
Unde potest talis homo habere animum para-
tum ad credendum Ecelesiee, si de illius de-
finitione sibi eonstiterit. Ita sentiunt Can.,
lib. 12 de Locis, cap. 9, ad fiuem ; Castro, 1.
1 de Justa hseretic. punit, lib. 1, cap. 10, et
alii, quos refert et sequitur Sancius, dicto lib.
2 Decalogi, cap. 7, num. 25.
21 Judicium auctoris de parte affirmante.
— De parte negativa. — In foro etiam ani-
mce pars affirmativa locum habere potcst. —
Possunt autem hee sententiee in concordiam
reduci, si prima secundum preesumptionein,
et in ordine ad forum Ecclesiee et illius pce-
nas intelligalur ; secunda vero, si secundum
veritatem, et in ordine ad forum conscientiee
accipiatur ; quod etiam insinuavit Cano, in
loco citato, et prima quidem pars de foro Ec-
clesiee certa mihi videtur, et conformis juri
canonico, ut patet ex cap. Absolvendam, de
Heereticis. Et ratio reddi potest, quia negari
non potest quin illud genus contumaciee sit
grave peccatum, et Ecclesise injuriosum. Uu-
de licet demus non attingere rigorem heere-
sis, nihilominus et dignum est ecclesiastica
pcena, et magnum indicium ad prsesurnen-
dam heeresim. Altera vero pars, de veritate
et de foro conscientiee, non videtur mihi ab-
solute vera ; distinguere enim oportet an mo-
dus admonitionis sit sufficiens ad obligan-
dum, ut verum esse credatur quod proponi-
tur, non solum ut ab hominibus sua auctori-
tate dictum, sed ut definitum ab Ecclesia auc-
toritate divina, ita ut et auctoritas Ecclesiee,
et definitio ejus circa talem materiam suffi-
cienter proponantur, tanquam evidenter cre-
dibiles ; si ergo instructio et propositio non
fuerit hoc modo sufficiens, tunc locum habe-
bit quod posteriores auctores docent, ex illo
principio generali supra tradito, quod ad cre-
dendum necessaria est sufficiens propositio
objecti credibilis. At vero si admonilio et in-
structio sit hoc modo sufficiens, sine dubio
erit pertinax et heereticus qui restiterit ,
etiamsi dicat se non credere talem proposi-
tionenf, quia non credit esse definitam ab
Ecclesia, quia in hoc ipso pertinax est, cum
illiid sufficienter proponatur ; alias nullus
esset heereticus pertinax, quia omnes negant
veritates contrarias suis erroribus esse defi-
nitas a vera Ecclesia, vel a Concilio, aut Pon-
tifice habente infallibilem auctoritatem ; si-
cut ergo, respectu Dei , ad pertinaciam non
est necessarium ut aliqms credat aliquid esse
dictum a Deo, et nihilominus esse falsuni ,
sed satis est ut credat esse falsum, quod sibi
sufficienter proponitur ut dictum a Deo , ita
dicendum est respectu Ecclesiee, quee in hoc
negotio habet vicem Dei, et seipsam sufficien-
ter proponit, et ut veram Ecclesiam, et ut hoc
vel illud definientem ; quia ergo admonitio
et instructio, quee ab Episcopis vel Inquisito-
ribus ordinarie fit, sufficiens est, tum quia
magno consilio, et doctrina fit , tum etiam
quia ordinarie est de rebus jam definitis, et
iu Ecclesia catholica communiter receptis ,
ideo prima sententia recte explicata etiam
in foro animee locum habet.
22. Concluditur jam contra primam senten-
tiam. — Vasquez et Sanchez se opponere viden-
tur. — Explicantur. — Atque ex his quee de
ignorantia diximus, colligitur adheeresim non
satis esse voluutarium omnino indirectum,
sed necessarium esse voluntarium aliquo mo-
do directum, quo aliquis amplectatur errorem
contra auctoritatem Ecclesiee Probatur, quia
voluntarium ex certa scientia, seu notitiu
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU H.ERETICIS, ETC.
478
sufficiente, est aliquo modo directum, ut ex 1 .
2. suppono; sed ostensum est ad hseresim ne-
cessarium esse habere aliquam notitiam defi-
nitionis Ecclesise ; ergo est etiam necessarium
ut sit aliquo modo directe voluntaria. Huic
autem assertioni repugnare videtur Vasquez
supra, qnem sequitur Sanc. ; dicunt enim non
esse necessarium ut hasreticus directe veiit
Ecclesise contradicere , quia non oportet ut
hoc intendat, nam ex quocumque motivo
pertinaciter erret, erit hsereticus, ut aperte
docet Augustinus, libro de Utilitate credendi,
in principio. Sed forte aliter quam nos voca-
bulis utuntur; aliud enim est aliquid forma-
liter intendere, aliud vero aliquid directe velle
solum materialiter. In prsesenti ergo fatemur,
ad hseresim non esse necessarium formaliter
intendere contradicere Ecelesise, et, ut ita di-
cam, duci spiritu contradictionis, et in hoc
recte dicunt dicti auctores ; nihilominus ta-
men necesse est materialiter directe velle il-
lam contradictionem, sicut qui vult tenere
aliquam opinionem, quam scit esse contra D.
Tnomam, directe vult opinari contra illum,
etiamsi id non faciat ad illi conlradicendum ;
vel sicut is qui vult accedere ad unum ter-
minum, sciens non posse id facere, nisi rece-
dat ab alio, satis directe vult recedere a tali
termino, quamvis id formaliter non intendat;
ita ergo est in prsesenti, et hoc probat ratio
facta.
23. Concluditur etiam conira secundam sen-
tentiamin nuvi. 7. — Adlocum Pauli ineodem
n, 7. — Ultimo ex dictis concluditur, ad com-
mittendum peccatum haeresis non esse neces-
sariam temporis durationem, ut secunda sen-
tentia dicebat. Probatur, quia pertinacia ne-
cessaria ad hseresim in voluntate consistit,
supposita notitia intellectus, ut declaravi ; sed
illa voluntas cum tali notitia in momento
ronsummatur; ergo statim committitur hse-
^csis : sicut e contrario fides in momento con-
cipitur, quia vohmtas credendi in momento
habetur, et sufficit ad statim credendum.
Prseterea nulla certa duratio posset cum fun-
damento determinari; ergo nulla etiam po-
test cum fundamento requiri. Taudem, quia
ad pertinaciam hseresis non est neccssaria
admonitio exterior, ut illa opinio supponere
videbatur, quia potest hseresis dari pure men-
talis; imo omnis externa hasresis prius in
mente consummatur; ergo ad illam suilicit
monitio interna, quse fit per illam notitiam
quce de Ecclcsia supponitur; ergo voluntas
quae ad illam sequitur, si sit sufficienter li-
bera, ad culpam hseresis sufficit absque alia
mora. Unde non faciunt ad rem verba Pauli :
Hcereti cum post primam et secundam admoni-
tionem devita, quia ibi agit de admonitione
exteriori necessaria ad vitandum hsereticum,
non ad illum constituendum; imo hoc ipsum
in eisdem verbis innuitur, scilicet, posse esse
jam hsereticum qui moneri incipit. Et ita res-
ponsum est ad fundamentum illius secundse
sententise ; de argumentis autem primse, ali-
quid dicendum superest.
24. Ad primum in num. 4. — Melior res-
ponsio Torrensis et Vasquii. — Notatio pro
ipsa. — Formaliter jam satisfit argumento. —
Primum argumentum primee opinionis petit
quomodo distinguantur hseresis, et error in-
directe tantum voluntarius respectu auctori-
tatis Ecclesise, per culpabilem ignorantiam
ejus. In quo aliqui concedunt non distmgui
specie, sed tanquam perfectum et imperfec-
tum in eadem specie, convicti ilJo primo ar-
gumento, quod ita contingat in aliis peccatis
externis. Et nihilominus respondent hseresim
significare illud peccatum, ut omnino perfec-
tum in ilh. spccie, et ideo, absolute loquen-
do, errorem per ignorantiam culpabilem non
esse hseresim; qui modus dicendi probabilis
est, et in rigore argumento satisfacit. Mihi
vero contraria sententia magis placet, quam
docuit Torres, de Trinitate, q. 32, art. 4, ter-
tia parte Commentar., in quadam solutione
ad tertium, quamvis paulo post dicat illud
peccatum erroris ex ignorantia vincibili re-
duci ad hseresim. Cur enim reducetur, si ab
ipso specie differt? Constantius illam senten-
tiam sequitur Vasquez, disp. 126, cap. 2 et 3.
Ratio vero distinctionis est, quam supra tra-
didimus, disp, 16, sect. 1, explicando diffe-
rentiam inter peccatum ignorantise in mate-
ria fidei, et peccatum infidelitatis positivse ;
quia primum non opponitur formaliter divi-
nse auctoritati, sed obligationi sciendi ; sccun-
dum autem primse veritati opponitur, et ideo
etiam ibidem diximus peccatum omissionis et
commissionis in hac materia specie differre.
lta ergo differunt in prcesenti ille error ex
ignorantia, et hseresis, quia primum non op-
ponitur directe auctoritati Ecclesise, sed obli-
gationi sciendi ; secundum autem directe op-
pouitur ejus auctoritati, ut explicatum est;
et ideo ille error non est infidelitas, haresis
autem infidtditas est. Quod etiam ex eo con-
lirmatur, quia ille error non excludit fidem,
quam hseresis omnino dcstruit, utpote primse
veritati et auctoritati opposita. Denique com-
SECT. III AN SIT DE RATIONE H/ERESIS CUM PERTINACIA COMMITTI.
479
parantur illa peccata, sicut omissio et com-
missio in materia fidei : nam hseresis aperte
est peccatum commissionis ; error autem ille,
licet sit actus positivus, et ex ea parte videa-
tur commissio, iliud est quasi materialiter ;
nam tota malitia, quam habet, omissionis est,
quia solum ratione ignorantiae malus est. Un-
de ad argumentum respondetur , quamvis
ignorantia non soleat efficere diversitatem
specificam in peccatis , quando solum variat
modum voluntarii, quia hoc non pertinet ad
formalitatem et speciem peccati, sed ad mo-
dum qui se tenet ex parte operantis , nihilo-
minus quando ignorantia occultat objectum
a quo peccatum accipit suam propriam ratio-
uem, tunc posse mutare speciem peccati, et
ita est in prsesenti ; nam ignorantia definitio-
nis seu propositioms Ecclesiae occultat pro-
prium objectum haeresis, et facit ut error non
sit auctoritati Ecclesise contrarius formali-
ter, et in voluntate operantis, et ideo impe-
dit speciem haeresis, et in specie ignorantise
peccatum relinquit.
25. Ad secundum argumentum in num. 5.
— Ad tertlum ibid. — Ad quartum. — A.d se-
cundum de ignorantia hsereticorum, respon-
sio patet ex dictis. Concedimus enim ha^resim
simul esse posse cum aliqua ignorantia; nam
ipsa etiam est quaedam ignorantia pravae dis-
positionis. Solum ergo dicimus hseresim esse
non posse ex ignorantia, et specialiter ex illa
quae notitiam auctoritatis et definitionis Ec-
clesiae excludit, contra quod, argumentum
factum non procedit. Tertium etiam argu-
mentum, de comparatione ad alias infidehta-
tes, difhcultatem non habet. Distinguendum
enim est de infidelitate tantum privativa,
etiam per ignorantiam culpabilem, et de infi-
delitate contraria. Nam de prima verum est
esse posse sine pcrtinacia, per carentiam to-
tius fidei ; quia hoc totum pertinet ad pecca-
tum omissionis, et ideo inde non potest sumi
argumentum ad peccatum haeresis. At vero
infidelitas contraria semper requirit pertina-
ciam, quia non est sine aliqua notitia fidei,
saltem per sufficientem propo^itionein, et ita
potius inde retorquetur argumentum, quia
haeresis est infidelitas contraria fidei. Qtiar-
tum argumentum sumebatur ex comparatio-
ne inter fidem et charitatem, et inter pecca-
tum mortale, ut oppositum charitati, et erro-
rem per ignorantiam, ut oppositum fidei. Ne-
gamus autem comparationem et similitudi-
nem, quia non omne peccatum mortale est
formale odium Dei charitati contrarium, sed
satis est quod sit virtuale odium ; haeresis au-
tem dicit peccatum formaliter contrarium fi-
dei, quod non habet error per ignorantiam
commissus. Deinde peccatum mortale exclu-
dit charitatem solum derneritorie, etiamsi non
sit illi formaliter contrarium; error autem
per ignorantiam, etiamsi contingat esse pec-
catum mortale, et excludat charitatein, fidem
non destruit, quia non evertit formale objec-
tum ejus, neque illi contrarie opponitur, quod
ad rationem haeresis necessarium est.
26. Ad quintum in num. 6. — Ad sextum
ibid., de protestatione hceresis . — Quintum ar-
gumentum specialiter procedebat de ignoran-
tia affectata ; ad quod respondetur imprimis
hanc ignorantiam esse posse sine pertinacia,
et cum voluntate credendi EcclesiaB, si de
ipsius definitione constaret, ut satis explicui-
mus n. 18, et ideo tunc talem ignorantiam
excusarehasresim, quiaoccultat objectum ejus.
Unde talis ignorantia augebit quidem in eo
casu peccatum voluntarii erroris, non tamen
illud transferet in speciem hseresis. Denique
ultimum argumentum postulabat materiam
de protestatiorie parendi Ecclesise. an excuset
hoeresim, de qua peculiarem tractatum fecit
Ge;'son , alphab. i&, a littera M, et disputant
late jurisperiti, ut videre est in Simanc, ti-
tulo 255; et Peuna, in Direct., comment. 26,
1 p. Verumtamen protestatio, de quaibitrac-
tgnt, solum est exterior, et ita definiunt esse
confessionem exterius factam, ad protestan-
dum quid aliquis interius sentiat, cum hoc
vel illud loquitur, et ad pr3ecavendam suspi-
cionem hasresis vel pertinaciae, si fortasse in
sermone errare contingat, ut sumitur ex Hie-
ronymo in expositione Symboli, quam supra
citavi, et habetur in cap. Hcec est fides, 24,
q. 1 ; talis autem protestatio per se et in foro
Dei non excusat haeresim nisi quatenus fuerit
conformis voluntati interiori. Nam si vere
procedat ex voluntate parendi Eeclesiae, excu-
sat, vel potius est signum non commissae
haeresis ; nam voluntas ipsa est quae impedit
ha?resim, excludendo pertinaciam. Et hinc
etiam excusat in foro externo, et constat ex
cap. Damnamus citato, nisi aliunde appareat
talem protestationem fuisse fictam, quod in-
diciis et conjecturis a judicibus fidei perpen-
dendum est, uttractant dictijurisperiti.
&no
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU H.^RETICIS, ETC.
SECTIO IV.
Utrum peccatum hceresis per judicium erro-
neum intellectus consummetur.
1. Arguitur. — Primo. — Secundo. —
Tertio — Quarto. — Sicut fides preeter vo-
luiUatem in intellectu existit, et in eo eonsum-
matur, ita haeresis prceter voluntatem defec-
tum aliqnem ponit in intellectu; de hoc ergo
defectu declarandum superest, quis et qualis
sit, et praecipue an in aliquo judicio falso
eonsistat. Et primaratio dubitandi esse potest,
quia dubitatio in fide hseresis est, juxta coin-
mune dogma : Dubius in fide infidelis est,
quod habetur in capite 1 de Haereticis; non
est autem infidelis in alia specie infidelitatis,
nisi hseresis. At vero dubitatio non includit
judicium erroneum; nam qui dubitat, neu-
trum judicat; ergo committitur ha?resis sine
judicio erroneo. Secundo facit dubitationem
argumentum superius tactum de peccante in
materia fidei, per conscientiam erroneam;
nam ille potest judicare verum, putans esse
contra auctoritatem Ecclesiae ; erit ergo hsere-
ticus sine judicio erroneo. Tertio, qui se expo-
nit periculo morali incidendi in haeresirn, ni-
mium communicando cum bsereticis, vel ni-
mis libere opinando in rebus divinis, novas
et temerarias sententias inducendo aut se-
quendo, is plane incidit in hceresis culpam,
priusquam per intellectum aliquid contra fi-
dem credat; ergo habet hseresim sine judicio
lalso contra fidem, ac proinde tale judicium
non est de ratione haeresis. Consequentia vi-
detur clara, et antecedens probatur ex illo
principio : Qui amat periculum peribit in illo.
Unde colligunt Theologi eum; qui se exponit
morali pericnlo alicujus peecati, jam com
mittere illud. Quarto, est simile argumentum ;
namis, qniinterius non discedens a fide, er-
rores praedicat, et alios in haeresim inducit,
vere committit culpam hoeresis, cum tamen
in suo intellectu judicium erroneum nou ha-
beat; ergo hoc judicium non est de ratione
naircsis; consequentiajam est probata, et an-
tecedens patet, quia qui est causa ahcujus
peccati, malitiam illius contrabit.
2. Prima assertio affirmativa et certa pro-
latur auctoritate. — iNibilominus absolule
dicenduuiestprimo, propiiam lueresim in ali-
quo erroneo judicio intellectus consummari ;
uaec assertio ccrta est, et communis Tlieolo-
gorum; doeet eam D. Thomas 2. 2, q. il,
art. 1 et 2, ubi docet haereticum esse, qui,
cum protiteatur se credere in Christum, ejus
dogmata corrumpit, quod non fit sine judicio
erroneo ; ergo sentit hoc esse necessarium ai
haeresim ; nam heeresis est quea haereticuin
constituit. Idem habent reliqui Theologi in 4,
d. 13, ubi specialiter Richardus, art. 5, q. 1,
clicit haereticum esse, qui circa fidem per in-
tellectum errat, et late [uobat Joann. Arbor.,
lib. 8 Theosoph., cap. 10. Idem docent com-
muniter Canonistae in cap. Firmiler, de Sum-
ma Trinit.; et Archidiac. , in cap. Quicumque,
de Haereticis, in 6, et alii quos referunt et se-
quuntur Rojas, singulari 73; et Simaiic. ,
titulo 30 et 31. Sumitur ex Patribus, nam
Augustinus, lib. de Utilitate credendi, initio,
dicit haereticum esse, qui temporalis commodi
gratia novas et falsas opiniones gignit vel
sequitur, utique in materia fidei ; habetur in
cap. Hwreticus, 24, quaestione 3; et in lib. 4
de Baptismo, c. 16, ubi ad haeresim postulat
contradicere doctrinae Ecclesioe cognitee, quod
sine judicio erroneo non fit; et similiter in
cap. Hcec est fides, 24, qusest. 3, heereticus
dicitur, qui corrumpit dogmata fidei, quod
etiam habet Hieronjmus ad Tit. 3, dicens
ho3resim continere perversum dogma; et fere
idem habet Origenes citat. sect. preeced.,
n. 10, circa eadem verba Pauli. Eadem est sen-
tentia Cypriani, epist. 76, et Irenoei, lib. 3
contra Haereses, c. 2, ubi hseresim, hac ra-
tione, fictionem coutra veritatem vocat. Et
Tertullianus, lib. 1 contr. Marcion., cap. 1,
dicit haereticum esse, qui deserto quod prius
erat, id sili eligit quod antea non erat, per
quae verba falsum judicium aperte describit;
et ideo Gregorius, in Pastorali, p. 3, e. 25,
dicit hsereticum habere intellectum deprava-
tum; ac denique favet Paulus, Act. 20, ubi
tacite describit heereticos, quod sint lupi rapa-
ces, loquentes perversa, id est falsa dogmata,
ut abducant discipulos post se.
3. Probatur etiam ralione. — Ratione pro-
batur assertio, primo deduccndo illam ex dic-
tis; nam ad hoeresim requiritur voluutas pra-
va; malitia autem hujus voluntatis non con-
summatur in sola voluntate, sed sumitur ex
actu intelleetus, quem habet pro objecto et
pro effeclu ; ergo peccatum, quod tali volun-
tate committitur, in iutellectu consummatur;
nam ille actus intellectus, circa quem talis
voluntas versatur, comparatur ad ipsam, sicut
actus externus ad internum, vel sicut actus
imperatus ad imperantem. Omne aulem pec-
SECT. IV. AN H.ERESIS PER JUDICIUM ERRONEUM CONSUMMETUft.
eatum, quod exterius committitur, et per vo-
luntatem imperatur, in ipso actu exteriori
consuminatur, ut liomicidium in hominis
occisione, furtum in ablatione rei aliense, et
sic de aliis; ergo similiter hceresis consum-
matur in intellectu ; non consummatur autem
nisi in judicio erroneo; ergo illud est de ra-
tione hseresis consummatee. Secundo, decla-
ratur idem a contrario, scilicet a fide, cui
hseresis opponitur ; nam fides, licet initium
habeat a voluntate, consummatur in intel-
lectu per assensum, seu judicium veritatis;
haeresis autem opponitur fidei, non tantum
privative, sed contrarie, ut dictum est; ergo
haeresis, licet inchoetur in voluntate, consum-
matur in intellectu per aliquem actum fidei
assensui contrarium, qui esse non potest nisi
assensus, seu judicium falsum. Tertio, aliae
infidelitates paganismi vel judaismi consis-
tunt in erroribus intellectus; ergo etiam hae-
resis; nam continentur sub eodem genere
positivae infidelitatis. Denique hac ratione
diximus propositionem haereticam esse pro-
priam materiam haeresis, quia est objectum
illius judicii, in quo haeresis consummatur.
Et ex solutionibus argumentorum hoc magis
declarabitur et probabitur.
4. Secunda assertlo. — Addendum secundo
est, licet peccatum ha^resis, quoad substan-
tiatu, ut sic dicam, in intellectu a voluntate
moto consummetur, nihilominus ctiam ex-
tendi ad exteriora signa per verba vel actio-
nes, et tunc alio modo consummari quoad Ec-
clesiam, seu alios homines, vel quoad profes-
sionem talis falsee fidei. Haec assertio fere ex
terminis manifesta est , et declarari potest
ex dictis supra de fide ; diximus enim praeter
voluntatem credendi, et assensum, in quibus
substantia fidei consistit, dari etiam confes-
sionem fidei, quae signis vel actionibus exte-
rioribus fit, et necessaria est ad salutem, ut
dixit Paulus ad Roman. decimo. Ita ergo iu
haeresi, praeter pertinaciam, et judicium erro-
neum, addi solet exterior professio haresis,
quee suam etiam habet malitiam, et damnu
tionem auget quoad Deum ; ad pcenas autem
Ecclesiae incurrendas necessaria est, ut infra
videbimus.
5. Divisio hc&resis ex prima el secunda as-
sertione resultans , in intemam et extemam.
— Atque hinc solent auctores duplicem hae-
resim distinguere : unain mere internam,
quam mentalem vocant, aliam externam.
Prima est, quae in voluntate et intellectu cou-
summatur , exterius vero per nulla sensibilia
511.
signa manifestatur. Nam licet dixerimus as-
sensum intellectus comparari ad actum volun-
tatis, tanquam actum externum ad internum,
secundum quamdam proportionem, nihilomi-
nus comparando baeresim intellectus ad exte-
riora signa, dicitur et est peccatum internum
et mentale, quia in mente manet, et homi-
num cognitioni non subjacet; haeresis ergo
externa dicitur illa, quee per actiones et si-
gna sensibilia sufflcienter ostenditur; quse au-
tem sint ista signa, et quando sufficiant ad
constituendam hseresim externam , dicam
commodius infra, tractando de excommuni-
catione quse propter hseresim incurritur.
6. Haresis pure externa vera Ticeresis non
est. — Nunc solum adverto hanc hseresim ex-
ternam solere subdistingui ; nam qusedam est
conjuucta internse, et ab illa procedens, et
haec sola est vera haeresis externa, quia est
verum signum interna?, a qua habet et mali-
tiam, et propriam haeresis clenominationem,
et ideo per illam solam pcense haereticorum
incuiTuntur, ut postea dicetur. Alia vero hae-
resis dicitur pure externa, quia externis qui-
dem sigais exhibetur ; re tamen vera non
procedit ab hseresi animo concepta , sed est
tantum fakum et apparens siguum; et pro-
pterea haec non est vera, sed ficta haeresis, et
per illam in rigore non incurruntur haereti-
corum pcenae , ut superiori disputatione 3,
sect. 6, probavi.
7. Objectio ex proloquio Hieronymi contra
proxime dicta. — Responsio Cani non satisfa-
cit. — Expositio proloquii adducta a Banne-
sio in se vera. — Non Lamen ad meniem Hie-
ronymi. — Verificatur proloquium dupliciter.
— Objici vero potest contra hanc posteriorem
partem illud vulgatum dictum, Hieronymo
attributum: Ex verMs inordinate prolatis in-
curritur hceresis ; et quod similiter scripsit
Gregorius, libro primo epistolar. , capite vi-
gesimo quarto : Incauta locutio in errorem
pertrahit. Nam inde sequi videtur ad hteresim
sufficere voluntatem proferendi extenus ver-
ba baeretica. Ad hoc Cano, 12 deLocis, capite
nono, ad tertium, imprimis negat illud dic-
tum esse Hieronymi, sed Magistri Senteut.,
insinuans facile posse negari. Yerumtamen
Magist., in A, distinctione 13, in fine, non de
suo profert illam sententiam, sed ex Hierony-
mo, et ita illam acceptat D. Tliomas , dict.
quoestione 11, articulo 2. Unde licet ego apud
Hieronymum illam non invenerim, verisimiie
estfuisse in aliquo opere ejus, quod nunc non
habemus. Unde admitlendo illam, respondet
31
482
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU H.ERETICIS, ETC.
Cano intelligendam esse quoad suspicionem
vel prsesumptionem hseresis ; sed hoc parum
esse videtur, quia incurrere suspicionem, vel
preesumptionem, non est incurrere ha^resim,
preesertim quia illi Patres, non ut jurisperiti,
sed ut Theologi loquuntur. Et ideo addit Ban-
nes, in dict. articulo secundo, tunc per in-
ordinata verba incurri heeresim, quando certa
verba sunt approbata et preescripta ab Eccle-
sia, et aliquis ea despicit, et alia et contraria
introducit ; ut verbi gratia, in verbo tran-
substantiationis, quod nunc rejiciunt Luthe-
rani, et in voce consubstantialitatis , quam
olim Arriani nolebant admittere. Et rationem
reddit, quia Ecclesia non solum habet aueto-
ritatem infallibilem ad res definiendas, sed
etiam ad illas proponendas sub certis et pree-
scriptis verbis, quia ita expedit ad unitatem
fidei, et conformilatem in confessione ejus, ut
schismata vitentur; quse doctrina mihi placet,
eamque dictus auctor aliis testimoniis et con-
jecturis confirmat. Existimo tamen non fuisse
hunc sensum illius dicti ; tum quia est nimis
limitatus et reconditus ; tum etiam quia si in
eo casu aliqua incurritur haeresis , non est
propter inordmatam locutionem, sed propter
judicium auctoritati Ecclesiee contrarium, ut
dictus auctor fatetur. Duobus ergo modis po-
test illud dictum verificari : primo, respectu
aliorum, quia qui inordinate loquitur de re-
bus fidei, occasionem aliis prsebet concipien-
di hceresim et in illam incurrendi ; et hoc mo-
do exposuit dietum illud divus Thomas supra,
exponique etiam potest divus Gregorius in
cit. cap. vigesimo quarto, pro quo fortasse
Magister Hieronymum citavit , memoria la-
bente Seeundo, respectu ipsiusmet loquentis;
et sic intelligendum est, non quod ipsa pro-
latio verboium sine sensu interno sit hsere-
sis ; hoc enim falsum est, ut dixi, et docet
expresse Hilarius, 1. 1 et 8 de Trinit. , quem
Magister etiam supra refert, et sumitur etiam
ex Hieronymo, epistola 50 ad Damas., de no-
mine Hypostasis ; sed interpretandum est per
occasionem ; nam , sicut alibi dicitur : Qui
spemit modica, paulatim decidet, utique in
graviora, ita qui temere et inordinate loqui-
tur, in pericuio versatur incideiidi in haere-
sim.
8. Circa primum argumentum in n. 1 : an
deliberalum dubium in fide sit hceresis. —
Negal 6'anchez, refercns alios. — Moderamen
JSancii. — Respondendum 'superest ad argu-
menta initio posila, quorum primum grave
postulat dubium , an dubitatio deliberata in
fide sit haeresis. Dico deliberata, quia si sit
per subitaneum motum, et sine consensu vo-
luntatis , imo si sit sine contumacia, non est
hseresis, ut exdictis patet; et ideo omnes auc-
tores consulunt, ut isti motus despiciantur et
abjiciantur sine ulla animi perturba tione ,
quia nullus in eis est scrupulus, et hoc mo-
do facilius vitantur. Dubium ergo est de illa
dubitatione, quse cum plena libertate et per-
tinacia admittitur. In quo puncto Cano supra,
ad quartum, negat absolute hujusmodi du-
bitationem etiam cum pertinacia esse heere-
sim ; illum sequitur Sancius, lib. 2 Decalog.,
cap. 7, num. 42, et citat Bannes, dict. art.
2, qui mea sententia contrarium docet ; re-
fert etiam Patrem Sa, in Sum., \erho Ilwresis,
sed loquitur de' dubitatione non pertinaci.
Denique refert Vasquez_, in 1. 2, distinct. 65,
cap. i, num. 4, qui aliquid innuit, sed aliud
agens, et punctum non disputans ; non au-
det autem Sancius dicere nullam dubitatio-
nem pertinacem in fide hseresim esse ; et ideo
duplicem dubitationem distinguit : una est
per positivum actum intellectus, quasi refle-
xum, quo aliquis deliberate judicat proposi-
tionem fidei, de qua cogitat, esse dubiam, et
tale dubium fatetur esse hseresim, hominem-
que illum heereticum esse, quod certissimum
est , ut infra probabitur. Alius modus dubi-
tandi esse potest, juxta. hos auctores, per so-
lam suspensionem omnis assensus, vel judicii
intellectus, tam falsi quam veri, quia in ri-
gore ad rationem dubitationis nihil aliud ne-
cessarium est. Unde solent Theologi distin-
guere dubium negativum a positivo ; non vi-
detur autem posse negativum dubium , nisi
per suspensionem omnis actus, explicari. De
hoc ergo dubio, etiam cum pertinacia con-
cepto, aiunt dicti auctores non esse hasresim,
quamvis fateantur esse gravem peccatum ,
expellens totam fidem, ac subinde esse ali-
quam infidelitatem ; addunt tamen esse pri-
vativam, non positivam, et ideo non esse hee-
resim, neque sufficere ad pcenas hajreticorum
incurrendas.
9. Primum fundamentum prcedictce senten-
tice. — Secundum. — Tertium. — Fundamen-
tum eorum solum est illud tactum in primo
argumcnto , num. 1 , quia qui dubitat illo
modo, nondum errat; ergo nonest hcereticus,
quia ille tantum qui in fidc errat, hsereticus
censetur/ut ex Patribus a nobis probatum
est. Secundo, hoeresis est contraria fidei ; du-
bitatio non est contraria ; crgo non est ha;re-
sis. Probatur miuor , quia fides consistit in
SECT. IV. AN H.ERESIS PER JUDICIUM ERRONEUM CONSUMMETUR.
483
assensu veritatis , illi ergo solum opponitur
contrarise assensus falsitatis : dubitatio autem
neutrum assensum habet, sed in medio est
quasi pendens ; ergo non est contraria fidei.
Tertio, quia alias qui assensu opinativo cre-
deret rem fidei, hseresirn corninitteret, quod
videtur absurdum ; et sequela patet, quia opi-
nio iutrinsece includit formidinem, quae est
quoddam dubitationis genus ; ergo si omnis
qui dubitat circa rem fidei haereticus est, sic
opinans haereticus est.
10. Auctoris resolutio receptissima. — Pro-
batur primo Poniificibus. — Nihilominus abso-
lute dicendum censeo, omnem dubitationem
deliberatam et pertinacem in materia fidei,
et in homine christiano, esse lneresim. Ha3c
est receptissima sententia, quse sumitur ex
D. Thoma, 1 part., queestione 2, art. -4, et
2. 2, quaestione 11, art. 1 et 2, ubi exposito-
res consentiunt, Cajetanus, Arag., Bannes et
Valentia; idem tenent Gabriel, in 4, distinc-
tione 13, art. 1, notab. 3 ; et 3, distiuct. 23,
queestione 2, art. 1, versus finem ; Adrian.,
Quodlibet. 2, quaestione 1, circa principium.
Castr. late, dict. lib. 1 de Justa haeret. pun.,
cap. 7 et 9, et lib. 1 Adversus haereses, cap.
10; Corduba, dicta qucest. 17, § 7 ; et Torr.,
dicto art. 4, in 3 p. Commentarii ; consen-
tiunt communiter Canonistae, in cap. 1 de
Haeret., quos refert et sequitur Penna, in Di
rect., 2 part., comment, 1, conclusione 5 ; et
Turrec, lib. 4Sum., 2 p., cap. 12. Denique
conveniunt etiam Summistae, AngeJ., Sylv. et
alii, verbo Rccresis ;Tolet., lib. 4 Sum., c. 4,
et circa buli. Ccenae, cens. 1, n. 6 ; et Azor., in
1 tomo Institut., lib. 8, cap. 9, qurest. 5 et 6,
ex quibus auctoribus quidam absolute et in-
distincte loquuntur; alii declarant in particu-
lari, etiam de dubitatione, per quam intel-
lectus manet suspensus, et firmiter credere
non audet. Probatur autem primo ex dicto
capite primo de Hceret., dicente : DuUits in
fide infidelis est, quod ibi ex Stephano Papa
refertur. Habetur autem apud Xistum I, in
epistola 1 Decretali, et in Julio I, epist. 2,
seu rescripto ad Orientales, capite 1 1 ; ergo
Christianus dubitans in fide, infidelis est ; er-
go est hsereticus. Probatur consequentia, quia
in homine christiano non habet locum infi-
delitas privativa, cum non inv'euiatur, nisi in
eo qui nihil credit; Christianus autem dubi-
tans in nno articulo, alios credit ; ergo ejus
infidelitas est contraria : ergo esthseresis.
11. E/fiugia varia occluduntur. — Respon-
dent aliqui ibi non esse scrmonem de infideli-
tate opposita fidei Theologicse, sed de infide-
litate iuorali, veritati contraria. At profecto
Gregorius IX, qui verba illa posuit sub titulo
De Jwreticis, non ita illa intellexit, sed de infi-
delitate quu3 fidem catholicam tollit, et sine
dubio de hac fide ibi est sermo, cum dicitur,
fidem debere omnia opera antecedere, et de ea-
dein subditur, fidem ignorare, qui dubitat.
Alii exponunt de prsesumptione tantum; sed
certe prsedicti Pontifices non dicunt hujus-
modi prEesunii, sed esse infidelem, praBsertim
quia talis proesumptio non potest sumi, nisi
ex actibus exterms dubitationem ostenden-
tibus; quando autem dubitatio tanta est, ut
etiam exterius prodeat, evidens est non posse
esse sine haeresi, ut ex sequentibus patebit.
Denique alii limitant textum illum ad qua>
dam dubia, scilicet, quae iiicludunt judicium
incertitudinis ; sed hoc etiam est contra gene-
ralem regulam jurisperitorum, quod, ubi jus
non distinguit, nec nos distinguere debemus,
nisi cogente alio textu, vel evidenti ratione ;
hic autem ostendam nullam esse, et distinc-
tionem supra datam non posse subsistere.
12. Acccdunt Patres alii. — Non recte oc-
currunt adversarii. — Confirmatur hsec veritas
ex Clement. prima de Summ. Trinit., § Por-
ro, ubi hasretici dicuntur, tam qui negant aui-
mam esse immortalem, quam qui de ilia ve-
ritate dubitant : eadem autem ratio est de
quacurnque alia catholica veritate. Idemque
confirmat id quod Augustinus ait, libro oo-
tavo de Trinitate, cap. 5 : Salvafidei veritate,
dicl posse, fortasse Virginem talem faciem lia-
buisse, non tamen posse, salva fide CatJwlica
dici : Furte de Virgine natus est Christus ;
quia verbum forte, quod dubitationis est, fi-
dei catholicae repugnat ; cui consonat illud
Bernard., libro 5 ad Eugen., de Considerat.,
cap. 2 : Fides ambiguum non Jiabet; et si Jiabet,
fides non est ; etHugo Victor., lib. 1 de Sacr.,
parte 1 0, capite 2 : Ubi dubitatio est, fides non
est. Heec vero omnia exponi possunt a dictis
auctoribus de illa dubitatione, quee includit
judicium incertitudinis positivum, et quasi re-
flexum. Ego vero assero, sine tali judicio vel
alio aequivalente, non posse esse veram dubi-
tationem , et ideo quandocumque vera est
dubitatio, non esse sine errore aliquo, et con-
sequenter, si accedat perlinacia., esse haere-
sim.
13. Probatur deinde ratione. — Ratione igi-
tur hoc declaro, et datam .resolutionem pro-
bo, quia non omnis qui suspendit assensum
utriusque partis, de veritate dubitat : ergo
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU H^RETICIS, ETG.
ad dubium necessarium est ut talis suspensio
oriatur ex aliqua cognitione, per quam mo-
tiva proposita ad credendum lioc vel contra-
rium. insufficientia existimentur ; sed Chris-
tianushabens talem existimationem de verita-
te fidei , eo ipso errat in fide ; ergo si id faciat
cum pertinacia, hsereticus est. Antecedens vi-
detur perse manifestum; quia quotiescumque
intellectus non necessitatur ad assensum, po-
test homo pro sua libertate illuin suspendere,
non quia dubitet, sed quia vult fortasse de
aliis rebus dubitare, aut cogitare, aut pro tunc
omnino ab actu cessare. Alias qui non elice-
ret actum fidei quotiescumque aliqua propo-
sitio menti occurrit, et dubitaret, et graviter
peccaret, quod est absurdum; ergo non om-
nis suspensio actus fidei est dubitatio ; aliquid
ergo aliud addendum est. Unde probatur
prima consequentia, quia nihil aliud cogitari
potest in tali suspensione necessarium, nisi,
quod procedat ex insufficientia motivi cog-
nita et consequenter judicata ab eo qui dubi-
tat ; vel si quis aliud requirat, oportet ut illud
declaret : mihi enim profecto non occurrit, et
ex re ipsa videtur hoc manifestum, nam qui
dubitat, non alia ratione dubitat, nisi quia
sufficientem rationem ad assentiendum non
invenit; ergo, ut dubitet rationali et libero
modo, prout nunc loquimur, necesse est ut
cognoscat illam insufficientiam motivi, et in
sua mente talem illam reputet; ergo vera
dubitatio talem dispositionem in intellectu re-
quirit. Hsec autem existimatio seu cognitio
falsa est; unde non habetur sine aliquo judi-
cio erroneo , quia judicare nihil aliud est
quam cognoscere aliquid tale esse vel non esse ;
ergo talis dubitatio ineludit judicium erro-
neum in fide, ac proinde non est sine hae-
resi.
14. Confirmaiur. — Cani evasio manifeste
falsa. — Et confirmatur simplieiter, et ad ho-
minem, quia sic dubitans amittit habitum fi-
dei infusae; ergo est hsereticus; ergo illadubi-
tatio est heeresis. Antecedens admittunt Cano,
et alii auctores contrariee sententice, et meri-
to ; quia sic dubitans est indispositus ad cre-
dendum aliquid de fide catholica, sicutoportet,
id est, certo et firmiter, juxta illud Symboli
Athanasii : Ilcec est fides Calholica, quam nisi
quisque fidel ter firmiterque crediderit, sahus
non esse poterit ; qui autem de uno dubitat,
necesse est ut de omnibus dubitet, quia non
e.>t innjor ratio certitudinis in nno quam in
alio; sicut qui unurn negat, virtute omuia ne-
gatj quia non est major ratio credendi unum
quam aliud, ac propterea totam fidem amittit;
idem ergo est in dubitante. Prima vero con-
sequentia probatur, quia ille est infidelis; et
non paganus nec Judeeus; ergo est heereti-
cus , quia non est alia species infidelium.
Respondet Cano illum esse infidelem privative,
non contrarie, et ideo sub illis speciebus non
contineri. Sed hoc videtur manifeste falsum,
quia nemo est infidelis privative, nisi qui ni-
hil creditj vel omnia ignorat culpabiliter;
nam qui fidem Christi habet, licet aliquid non
credat propter ignorantiam culpabilem, non
est infidelis, ut supra dictum est ; at vero iste
qui de uno articulo dubitat, aliorum fidem re-
tinet, quantum ad assensum, et voluntatem
credendi; ergo non potest dici infidelis priva-
tive ; et pneterea sola privatio assensus circa
unum articulum non est sufficiens dispositio
ad tollendam totam fidem, nisi intercedat ali-
qua dispositio contraria certitudini totius fi-
deij ut jam probavi et declaravi; ergo ut ille
sit infidelis; necesse est ut non tantum priva-
tive, sed etiam contrarie talis sit ; est ergo
hsereticus, et consequenter ipsa dubitatio est
hseresis, quia heereticus ab hseresi denomina-
tur, ut sectioue sequenti dicam. (Yide supra
dicta^ disp. 16, sect. 1.)
15. Ad primum fundamentum in num. 9.
— Ad secundum ilid. — Atque ita respon-
sum est ad principale fundamentum contra-
riai sententiee, quia jam declaratum est quo-
modo vera dubitatio non est sine aliquo er-
rore positivo : non quidem circa articulum de
quo dubitatur, quoad veritatem ejus, respectu
cujus dicitur hsec dubitatio negativa, sed re-
spectu certitudinis debitee motivo fidei suffi-
cienter proposito. Et eadem responsio est ad
secundum, quia hoc sufficit ut dubitatio non
tantum privative, sed etiam contrarie fidei
opponatur.
16. Circa tertium fundamentumin eodem n.
9, sententia Castr., Arag. et Azor. — Impugna-
tur. — Vera resoltctio dicti argumenti. — In
tertio vero argumento illius opinionis, peti-
tur an opinari de rebus fidei, assensu opina-
tivo illas credendo , ad hceresim pertineat ;
id enim affirmant Castro. Aragon. et Azor. in
locis citatis, quoniam sic opinans dubitat, cum
opinio includat formidinem , formido autem
queedam dubitatio sit timorem falsitatis in-
ducens; et allegant D. Thom , in 1 partv
qii33st. 32, art. 4. Vcrumtameu hoc nimis
rigorosum est, et multa indiget declaratione.
Nam imprimis D. Thomas, locis citatis solum
dicit opinari falsum in materia fidei, esse hae-
SECT. V. DE SUBJECTO H^RESIS,
resim. Deinde eadem ratio est de assensu fi-
dei humanae et opinionis, quia uterque est
subjectus formidini ; sed credere rem fidei,
fide humana, non solum non est heereticum,
verum etiam nec malum est ; imo credimus
frequenter esse usitatuma fidelibus; ergo nec
assensus opinativus per se pravus aut heereti-
cus est. Denique ille assensus formaliter fal-
sus non est , quia est conformis rei circa
quam versatur ; ergo ex hac parte non po-
test esse haeresis ; deinde non includit forma-
lem dubitationem circa fidem vel certitudi-
nem ejus, quia formido ex parte subjecti non
est de ratione opinionis, sed tantum ex parte
formalis objecti, ut constat ; ergo neque ex
hac parte habet ille assensus contrarietatem
cum fide, quae ad hseresim sufficiat. Quapro-
pter dicendum est duobus modis posse ali-
quem opinari de rebus fidei : uno modo ex-
clusive, ut sic dicam, quod non fit sine actu
reflexo, quo aliquis judicat res illas non esse
dignas firiniori assensu, et hic modus heereti-
cus est, et ita fortasse exponi possunt citari
auctores ; alio vero modo contingit opinari
preecise, ad eum modum quo Aristoteles di-
xit , dbstrakentium non esse mendacium ; et
hoc modo assentitur, qui actu considerans so-
lum motivum humanum, vel rationem pro-
babiliter suadentem veritatem fidei, propter
illud motivum pro tunc assentitur, non ex-
eludendo, nec de alio cogitando, et sic as-
sentiri opinative in materia fidei, neque est
heeresis , neque error , neque per se ma-
lum.
17. Ad secundum argumentum in n. 1. —
Alia argumenta in principio sectionis propo-
sita facilius expediuntur ; nam secundum
erat de assentiente veritati alicui, ex con-
scientia erronea, qua existimat contrarium
esse definitum ab Ecclesia. De hoc autem
jam diximus esse quidem heereticum , non
propter rem creditam, sed propter animum
contradicendi Ecclesiee, in quo necesse est ut
includat errorem, quo judicat Ecclesiam pos-
se in suis definitionibus errare. Dubitant vero
auctores an talis heereticus incurrat heeretico-
rum poenas , nam Simanc. , titulo 31, num.
9, negat ; alii vero affirmant, quos refert et
sequitur Sancius, dicto lib. 2, cap. 7, cit. n.
30. Dicendum vero est, si consideretur in illo
homine exterior fides , seu assertio , ratione
illius non posse incurrere poenas, quia asser-
tio non est heeretica vere et in se, quamvis
a profitente talis reputetur, sicut qui inter-
ficit feram, putans et volens occidere homi-
ET QUiD TANDEM H.ERESIS, ETC. 485
nem, licet interius peccet, et in affectu sit
homicida, non tamen in effectu, et ideo pro-
prium poenam homicidee non incurret. Si au-
tem in illo homine consideretur falsa existi-
matio, quam habet de Ecclesiee auctoritate,
ratione illius est vere heereticus, ut dixi ; ta-
men quandiu illam mentem exterius non ma-
nifestat, pcenas heereticorum non incurrit ;
proferendo autem exterius solam propositio-
nem veram , quam falsam putat , non satis
illum internum animum exterius manifestat,
et ideo id non satis est ut poenas incurrat ; si
vero aliis verbis et signis illum animum de-
claret, tunc pcenas incurrit, quia jam est ve-
rus heereticus exterior.
18. Ad tertium et quartum , ibid. — Ter-
tium argumentum erat de illo, qui in morali
periculo incidendi in heeresim se constituit,
nondum tamen errat. Quartum, de illo qui,
cum recte sentiat, alios in errorem inducit.
Et de utroque dicendum est, in voluntate qui-
dem committere aliquam culpam heeresis ,
quatenus est moralis causa ejus, vel indirecte
seu virtualiter illam vult, volendo periculum ;
nihilominus tamen ille simpliciter non est
heereticus, quia hoec denominatio est quasi ab
actu immanente, qui in tali homine nondum
invenitur ; et ideo, absolute loquendo, in tali
homine nondum est peccatum heeresis con-
summatum, et propterea esse potest sine er-
rore, qui jam sit in tali homine, quamvis non
sit sine aliquo affectu erroris, ut explicavi.
SECTIO V.
De subjecto capaci hceresis, et quid tandem
hceresis et hcereiicus sit.
Consequentia doctrince. — Explicui condi-
tiones ex parte materiee, et ex parte actus, ad
heeresim necessarias : nunc superest declaran-
dum, an ex parte subjecti, seu personee pec-
cantis aliee conditiones ad hseresim necessariee
sint, et inde facile concludemus definitionem
heeresis quoad rem ipsam, at consequenter
definitum manebit, quid heereticus sit : tres
autem conditiones ex parte subjecti videntur
ab auctoribus poni, utnecessariee adheeresim,
quee tamen recte consideratee, et explicatee,
ad unam revocari possunt, ut n. 13 planum
fiet.
1. Pro prima parte tituli, prima conditio
ad subjectum hceresis, ut prcehabuerit fidem. —
Ad prius membrum quid Cajetan. et alii di-
486 DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS A
cant ,—luipugnantur \ — Instantia refellitur. —
Prima conditio est, ut is qui errat in materia
fidei, prius crediderit, et a fide decepta defc-
cerit. Hanc videtur ponere Divns Thomas 2.
2, qusest. 10, art. 5. nam in hoc dislinguit
hseresim ab aliis speciebus infidelitatis , et il-
lam eliam indicavit Tertullianus lib. 1 con-
tra Marc./c. 1, dum dicit, hsereticum esse, qui
deserto qvod prius erat, postea sibi eligit qnod
retro non erat. DifBcultas autem est, de qua
fide sit hoc intclligendum, scilicet, an de fide
catholica et infusa, vel quacumque, etiamsi
humana sit? Item an intelligendum sit de fide
illiusmet propositionis, circa qnam errat, vel de
fide cujuscumque alterius modi. Circa primum,
Cajetanus et Thomistse communiter in illo
art. 5, de catholica fide id intellignnt, quia
putant non es.=e vere hsereticum, nisi etiam
apostata sit. Contrarium autem supra docui,
disp. 16, sect. & et 5, et vcrum omnino exis-
timo, quia potest dari verus hsereticus, non
solum coram Deo, sed etiam coram Ecclesia,
quamvis nunquam fuerit eatholicus. Hoc pa-
tet manifeste in hominibus baptizatis, qui ab
infantia educantur hteretici; illi enim nun-
quam fuerunt proprie fideles, neque aliquid
per infusam fidem crediderunt , aut credere
potuerunt sine instructione aliqua; et quam-
vis ob id a propria hseresi excusari possint,
si tamen sufficienter instruantur, eisque ca-
tholica doctrina satis proponatur, et nihilo-
minus in prioribus erroribus pertinaces sint,
veri hseretici esse incipiunt, et pcenas hae-
reticorum incurrunt, quia baptizati sup-
ponuntur. Dices in his saltem prsecessisse
fidem infusam, quoad habitum quem per bap-
tismum susceperunt. Respondetur et hoc pa-
rum referre, si tali habitu usi non sunt, et
prseterea illud etiam non esse necessarium ;
nam, licet baptismus in tali homine non fais-
set rite eelebratus, ve] ex defectu intentionis
in ministro, vel ex defectu essentiali in ibrma
vel materia, nihilominus talis homo esset
postea verus heeretieus, cum tamen etiam
quoad habitum non habuerit fidem infusam,
quia per baptismum invahdum non infundi-
tur; et assumptum probatur, quia ille homo
est infidelis contrarie, et non paganus neque
Judeeus, quia credit in Christum ; ergo est hse-
reticus; ergo ejus infidelitas est hseresis, quod
etiam docui in Dcfensione fidei, 1. 1, c.24, n. 3.
2. Vera responsio. — D. Thomas ei non ob-
stat. — Satisfit posteriori membro. — Intelli-
genda ergo est illa conditio dc quacumque
fide, per quam christiana religio rccipiatur,
FOSTATiS, SEU H.-ERETICIS, ETC.
et eam quis profiteatur, quod satis probat
ratio facta; neque aliud voluitDivus Thomas,
citatoloco; nam eodem modo dicit Judaeum
esse, qui credit aliquo modo in Christum, sal-
tem in figura, cum tamen illa fides Judaai in-
fidelis non sitinfusa, sed mere humana. Unde
cum ibidem dicit hsereticum credere Christum
in veritate, non est sensus quod credat, vel
aliquando crediderit totam Chiisti doctrinam
in vcritate; sed sensus est quod credat Cbri-
stum in se, et quatenus jam venit, ita ut illud
in teritate opponatur figuris, et umbris, vel
promissionibus in quibus Judaji tantum cre-
dunt et adhuc sperant; qui sensus sufficienter
ex ipsamet partitione constat, et ex coutrapo-
sitiore, quam Divus Thomas facit ; et hinc
facile respondetur ad aliam interrogationem
in eadem difficultate. Nam, ut aliquis heere-
sim committat, et hsereticus fia+, non oportet
ut prius crediderit illum articulum, in quo
postea errat; imo neque necessarium utaliquid
unquam deillo cogitaverit; solum ergo neces-
sarium est nt in Christum crcdiderit et credat.
Nam si cum hac fide postea proponatur homini
nova veritas, de qua antea instructus non fue-
rat, ut definita abEcclesia, et nihilominus con-
trarium pertinaciter credat, erit hsereticus.
Probatur argumento facto, quia est infidelis,
et non. Judseus nec paganus, quia sub nomine
ehristiano errat ; ergo hsereticus. Item quia
ad qualitatem seu speciem prsesentis erroris
et peccati, prout fidei opponitur, nihil refert
quod fides ejusdem articuli prsecesserit. De-
nique utraque pars confirmari potest, quia
illa circumstantia solum est necessaria ad
apostasiam, quse non est hseresis, sed circum-
stantia ejus, et potest esse eliam cujuscumque
infidelitatis, ut cum Divo Thoma, dicta sectio-
nc 5, ostendi.
3. Secunda conditio ad subjectum hreresis,
ut sit Christianus. — Num oportcat esse bapti-
zatum? — Sententia negans. — Secunda sen-
tentia affirmat. — Secunda conditio est, ut
error sit in homine christiano ; hanc ponit
expresse Divus Thomasdicta qusest. 1 1, art. 2,
et est Augustini lib. 18 de Civit., cap. 51, ubi
dicit hsereticum esse, qui sub nomine chri-
stiano falsa dogmata in fidc Christi doeet vcl
sequitur; quse fuit etiam sententia Origenis
circa 3 c. ad Tit., ut refert Pamphilus in
Apologia; ct pro illa citavi Gregorium et alios
supra, disp. 16. sectione 5, ct consentiunt
omnes auctores statim citandi. Et ratio est,
quia in boc potissimum differt hseresis ab
aliis speciebus infidelitatis, et haereticus a
SECT. V. DE SUBJECTO 1UERESIS,
Judeeo vel pagano, ut supra etiam in dicta
disp. dictum est. Dubium vero est quid intel-
ligendum sit nomine Christiani, et pra?cipue
an oporteat illum esse baptizatum, in quo
sunt diversa? sententiee. Prima negat boc
necessarium esse, quia etiam catecbumenus
potest vere ha?reticus esse; quam sententiam
ego docui in 5 tomo, ad 3 part., disp. 21,
sect. 2. et in Defensione catholica, 1. 1, c. 24,
et tenet Castro, lib. 1 de Just. heeret. punit.,
cap. 8; Bannez 2. 2, queest. 10, art. 5, ad 3
argum., et quaest. 11, art. 2; Azor., lib. 8
Inst., cap. 9, queest. 3; et Farin. de Heeresi,
queest. 178, num. 131 et 135. Et ratio est,
quia ille, quamvis non sit baptizatus, credit
in Cbristum. Unde licet alias sit infidelis, non
est Judeeus nec paganus ; ergo est heereticus,
et error ejus est heeresis, quia non sunt fin-
gendee plures infidelitatis species. Nihilominus
alii requirunt ad propriam ha?resim, quod
persona sit baptizata. Tta sentit Cajetauus,
dict. art. 2, et sequitur ibi Aragon., et Ugoli-
nus de Censuris Pontifici reservatis, 2 part.,
c. 1, § 1; et Sairus, in 1'tom. Thesauri, lib.
3, cap. 4, num. 10 et 11 ; et Sanc, d. lib. 2
Decalog., c. 7, num. 34; et Tolet., in Sum.,
lib. 4, c. 3. Fundantur, quia per baptismum
efficiturhomo Christianus et membrum Eccle-
sise Christi.
4. Auctoris juclkium quoad primam senten-
tiam negantem. — In hoc vero puncto et se-
quentibus, distinguendum est de heeretico
tantum in foro interno seu divino, et de hee-
retico etiam in foro Ecclesiee, seu de heeretico
punibili vel non punibili ab Ecclesia. Nam
sine dubio dari potest aliquis vere heereticus
apud Deum, quem Ecclesia punire non potest,
ut constat de heeretico mero interno. Dico
igitur primam sententiam esse veram de hee-
relico vere tali quoad culpam, et quoad pce-
nam in foro Dei, quod apud me convincit
ratio facta, cui auctores contrariee sententiee
nihil respondent, cum tamen contra hunc
ctiam sensum sentire videantur. Deinde cate-
cbumenus si vere credat, est aliquo modo
Christianus, tum quia Christo unitur per fi-
dem ; tum etiam quia salvari potest per ba-
ptismum flaminis; tum denique quia exterius
confitetur Cbristum, dum ejus baptismum
petit ; ergo boc satis est ut vere dici possit
Christianus ; ergo si postea ab hac fide per
heeresim recedat retinendo aliquo modo fidem
et religionem Christi, jam sub nomine Cbri-
stiano falsa dogmata profitetur vel sequitnr;
ergo in re vere est heereticus.
ET QUID TANDEM H.ERESIS, ETC. 487
5. Quoad secundam afffmantem. — Castr.
opinio singularis , ejusque fundamentum. —
In alio vero sensu, dicendum est hujusmodi
heeretieum non esse punibilem ab Ecclesia. Ita
declaravi hanc sententiam citat. locis, et hoc
maxime contendunt auctores secundee opi-
nionis; et sequitur Simanc, dicto titulo 31,
num. 6, et consentiunt Doctores primce sen-
tentiee, uno excepto Castr., qui contendit hunc
catechumenum esse de jurisdictione Ecclesiee,
et posse ab illa ut heeretieum puniri. Ratio
ejus est, quia ille est membrum Ecclesiae : ergo
potest Ecclesia illum judicare, sicut respubhca
potest suum civem punirc, tanquam mem-
brum suum. Antecedens probat argumento a
nobis facto, quia catechumenus potest salvari :
ergo est intra Ecclesiam, quia extra Ecclesiam
non est salus ; ergo est membrum Ecclesiee.
Item ille est membrum Cbristi, cujus fidem
profitetur; nam ideo potest salutem ab illo
participare ; ergo est membrum corporis ejus,
quod est Ecclesia.
6. Improbatur multipliciter . — Ad funda-
mentum Castr. in num. prcecedenti. — Sed
ha?c opinio probabilis non est, et assertio
posita est certa. Nam est communiter recepta,
quod in materia morali magni momenti est ;
item quia in praxi et usu Ecclesiae ita observa-
tur; nam quoties in foro Ecclesiee contra
aliquem, tanquam contra heereticum inquiri-
tur, primum omnium convincitur et pro-
batur, quod sit baptizatus, quia alias non
creditur esse de jurisdictione spiritualis Ec-
clesiae; et ratio est, quia baptismus est janua
per quam intratur in Ecclesiam visibilem
Christi, et character baptismi est indelebile
signum subjectionis ad Ecclesiam, ut constat
ex communi traditione, et ex modo loquendi
Conciliorum et Patrum in materia de bap-
tismo; sed ille catechumenus non habet cha-
racterem ; ergo nondum est subjectus jurisdi-
ctioni; ergo non potest puniri. Item si ille
omnino retrocedat, et baptizari nollet, nec in
Cbristum credere, sed ad paganismum vel
gentilitatem redire, nam potest per Ecclesiam
cogi ut baptizetur ; non propter solam fidem,
quam incboavit, non se obligavit, nec promisit
obedientiam Ecclesiee ; ergo non est unde
ipsa acquisierit jurisdictionem in illuin. De-
nique ponamus hominem, qui ccepit credere
in Christum et mente, et oris confessione,
nondum tamen ccepisse petere baptismum,
ille profecto non potest ab Ecclesia cogi, ut
baptismum petat ; neque, si retrocedat, potest
puniri, sive fiat hsereticus, sive genfilis ; ergo
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU H.ERETICIS, ETC.
quamvis petierit baptismum, ct factus faerit
catechumenus, nondum Ecclesia obtinuit ju-
risdictionom in illum, quia sola petitio non
inducit specialem obligationem perseverandi
respectu Ecelesiee ; neque ibi intercedit aliquis
contraetus, in C[uo possit talis jurisdictio fun-
dari. Nec fundamentum Castri est alicujus
momenti ; falsum est enim cateehnmenum esse
actuale membrnm Ecclesiee visibilis Christi,
quia non est illi conjunctus per signum visibile
a Christo institutum, et, ut ita dicam, per
solemnem professionem ; ideoque nec vere
dicitur esse in hac Ecclesia, qui nondum illam
ingressus est. Et ad probationem, responde-
mus ad salutem per se quidem necessarium
esse ingredi, et esseactu intra hanc Ecclesiam;
in casu veronecessitatis sufficere ingredi in vo-
to, sicut sufficit baptizari in voto. Unde negatur
etiam consequentia alterius probationis, quia
potest aliquis esse membrum Christi, etiam
per fidem mere internam, et invisibilem, quod
tamen non satis est, ut constituatur quis mem-
brumEcclesiee visibilis; ad hoc enim necessarius
est baptismus.
7. Baptismus validus non requiritur ad Tiw-
resim fori interni. — Sed inquirendum super-
est an hoc sit intelligendum de vero et valido
baptismo, vel sufficiat baptismus exterius da-
tus, etiamsi validus non fuerit , propter es-
sentialem defectum in forma vel materia. In
quo puncto nulla esse jam potest nobis du-
bitatio de heeresi vel heeretico, quoad culpam
vel forum internum. Nam si ille, qui nullo
modo baptizatns est , potest haeresim com-
mittere, et consequenter esse heereticus, a for-
tiori et ille qui baptizatus est, licet invalide.
Et ita manifeste colligitur ex antiquis Conci-
liis et Patribus docentibus aliquos heereticos,
cum convertuntur ad Ecclesiam, baptizandos
esse, quod fieri non potest, nisi quando prior
baptismus fuit invalidus. Ita sumitur ex Au-
gustino,lib. de Unico baptismo, contra Do-
natistas, c. 3 , et expressius id tradit ilib. de
Heeresibus , initio, dicens quosdam heereticos
sine baptismo novo recipi in Ecclesia, quan-
do convertuntur ; alios vero per baptismum ;
et utrosque censet esse heereticos ; et in hce-
res. 44, in hoc secundo ordinc ponit Paulia-
nistas et Fontinianos, referens Concilium Ni-
ceen., et habetur in can. 17, ex antiquis vul-
garibus, et in 19, ex octoginta nuper ex Ara-
bico translatis ; et idem habetur in can. 95,
ex Trullauis, sextae Synodo attributis , et in
hoc fere consentiunt allegati auctores.
8. Neque ad hceresim fori externi putant
Gfalriel et Simanc, duplici ratione. — Oppo-
situm verius.— Dubitant vero an isti sint hee-
retici punibiles ab Ecclesia, et aliqui eorum
affirmant, quod sentit Gabriel, in 4, d. 13,
queest. 2, art. 1, notabili 3; et consentit Si-
man., dict. tit. 31, num. 5, et duas reddit ra-
tiones : una est, quia isti sunt baptizati baptis-
mo fiaminis; alia est, quia in his rebus magis
operatnr opinio quam veritas. Nihilominus
contrarium est verum : nam, per se loqaendo,
hujnsmodi heeretici non possunt ab Ecclesia
puniri propter suos errores. Ita docet Ugoli-
nus, Sairus, et Sanc. locis citatis, et alii quos
allegant; ac sequitur ex regula supra dicta,
quod Ecdesia non exercet judicium in eos qui
per laptismum in eam non sunt ingressi, quee
sub his terministraditur aConcilio Tridentino,
sess. 14, c. 2, ita inteipretante illud 1 ad Co-
rint. 5 : De his qui foris sunt, nihil ad nos ;
et idem habeturin cap. Gaudemus, de Divort.,
cum similibus ; sed invalide baptizati revera
non sunt ingressi Ecclesiam per talem baptis-
mum; ergo non subjiciunturpcenis Ecclesise;
nam ab illa regula generali non licet nobis
eos excipere sine ejusdem Ecclesiee auctoritate.
Minor probatur, quia tales non recipiunt cha-
racterem, quia baptismus invalidus nullum
effectum confert ; item quia Ecclesia non re-
cipit illos, nisi per baptismum; ergo signum
est non fuisse E?clesiam ingressos. Denique
illa ceeremonia exterior, cum non fuerit sa-
cramentum, nullam vim habere potuit ad
subjiciendumEcclesiee talem hominem ; neque
etiam voluntas, 'quam ille habuit recipiendi
baptismum, obligavit ipsum aut subjecit Ec-
clesiee; quia voluntas interior non habet vim
obligandi inter homines, nisi quatenus exte-
rius manifestatur per actum ad inducendam
obligationem sufficientem ; preesertim quia
Ecclesia non judicat de occultis et internis,
nisi per exteriora; ibi autem ex vi illius si-
gni solum manifestatur voluntas recipiendi
talem baptismum invalidum, seu qualem hee-
resis profitetur.
9. Ad rationes pro Simanc. — Ejus opinio
quomodo possit habere locum. — Unde Siman-
cas, in prima sua ratione, non loquitur con-
sequenter, nam de catechumeno dixerat non
subjici Ecclesiee propter baptismum flaminis,
id cst, piopter voluntatcm baptismi, quamvis
hcec voluutas in catecbumeno fuerit de vero
baptismo; ergo non recte colligit hujusmodi
voluntatem in dictis heereticis sufficere. Se-
cunda item ratio inefficax est, quia in pree-
senti casu ct veritas intercedit et opinio, imo
SECT. V. DE SUBJECTO H.ERESIS,
non solum opinio, sed etiam certitudo ; sup-
ponimus enim Ecclesise sufficienter constare
de nullitate baptisnii ; habere vero posset lo-
cum dicta opinio, quando defectus 'essentialis
baptismi non esset in materia vel forma quse
sensibus percipi possunt, sed in fictione, vel
ex parte ministri qui intentionem non ha-
bnit, vel ex simili fictione recipientis ; nam
cum hic defectus pendeat ex actu mere in-
terno, qui Ecclesise non satis innotescere po-
test, tunc in foro Ecclesiae ille praisumitur
baptizatus, et ideo puniri potest; sed hoc per
accidens est , et ideo in assertione dixi, per
se loquendo. Item hoc dixi, quia loquimur de
punitione propter heeresiin : nam si dicti hse-
retici alia ratione contra Ecclesiam delique-
rint, sacrilegia committendo contra ejus sa-
cramenta, vel alio simili modo, tunc illo ti-
tulo fortasse puniri poterunt ratione delicti,
non ratione baptismi. Et fortasse hoc modo
potest interdum Ecclesia cogere aliquem ad
baptismum, de quo videri possunt quse dixi-
mus tom. 3 , in 3 p., disp. 24, sect. 1, ad
calcem ; videri etiam potest Sunc. cum aliis
quos citat, supra, numero trigesimo sexto.
10. Tertia conditio, ut homo non erret in toia
materia fidei. — Castr. solo nomine recedit ab
hac conditione. — Tertia conditio est, ut is
qui errat, non in tota materia fidei, sed in
aliqua ejus parte male sentiat. Hanc conditio-
nem ponunt Turrecr. in Sum. de Eccles., lib.
4, part. 2, cap. 13; et Cano, dict. lib. 12, cap.
9; et Rojas, de Hsereticis, p. 1, num. 484, et
sequentibus, ubi alios refert. Sequitur hsec
conditio ex prsecedentibus, nam haeresi sub-
jectum ille est, qui aliquo modo se Christia-
num profitetur ; sed ut se profiteatur Christia-
num, necesse est ut aliquo modo in Christum
credat; crgo consequenter necesse est ut non
totam ejus fidem abneget, sed partem cor-
rnmpat. Hanc vero conditionein negatCasiro,
dict. lib. 1, c. 9; sed, ut bene notavit Siman.,
dict. tit. 31, num. 13, solum de nomine dis-
putat, et in eo dissentit, quia non utitur dis-
tinctione data de haeretieo, quoad culpam,
vel quoad pcenas Ecclesiae ; nos vero priori
modo loquimur, nam posteriori modo, certum
est Ecclesiam punire ut haereticos, baptizatos
homines apostat mtes a tota fide Christi, sive
per judaismum, sive per paganismum, cap.
Contra Christianos, de Heereticis, in 6, quod
etiam habent jura civilia; et est indubitatum
apud auctores, ut videri potest apud Heime-
ricum, in Direct. Inquisitorum, 2 p., quaest.
44 et 45, ubi Penna plures allegat.
ET QUID TANDEM H.^ERESIS. ETC. 489
11. An qui vera? revelationi prvvatce non
credit, sit hwreticus. — Esse talem in foro
Deiprolatur. — Unum vero superest dubium
circa hanc conditionem, quia interdum fieri
potest heereticus nihil de tota fide catholica
negando; ita enim contingere potest in eo qui
privatam revelationem accipit, et illi non cre-
dit; nam retinere potest totam fidem catholi-
cam, et privatam non amplecti, quod satis est
ut hsereticus fiat. In quo dubio duo sensus
supra notati distinguendi sunt : unus est de
ha?resi quoad culpam, et in foro Dei ; alius
in foro Ecclesiffi. In primo sensu, pendet haec
qusestio ex alia, an privata revelatio per fidem
infusam Theologicam credatur seu credenda
sit, quam tractavi supra, disput. 3, sect. 10, et
contra Sot. et alios, illam fidem surpernatu-
ralem, et infusam esse, et ab eodem habitu
elici docui , sicut est valde consentaneum
Concilio Tridentino, sess. 6, dicenti posse ali-
quem per privatam revelationem, certitudine
fidei credere se esse justum. Hoc ergo suppo-
sito, certum est committi peccatum haeresis,
pertinaciter resistendo revelationi divinoe suf-
ficienter proposita^, etiamsi privata sit. Pro-
batur, quia contrariorum eadem est ratio;
ergo si revelatio illa sic proposita sufficit ad
obligandum, ut qnod proponitur, certa fide
credatur, eadem sufficit ut contrarius dissen-
sus sit hfereticus; nam contrarie opponitur
fidei, et in homine christiano existit, ut sup-
ponimus. Confirmatur, quia illud peccatum
sufficit expellere fidem ; ergo est infidelitas illi
contraria; et est in homine christiano, ut jam
dixi; ergo est heeresis, ut ssepe conclusum et
probatum est.
12. De foro Bcclesia? sententia? Azor. et
Sanc. discrepantes . — Auctoris judicmm. —
At vero loquendo in altero sensu de hseresi
punibili ab Ecclesia, quidam absolute negant.
Ita tenet Azor., dicto cap. 9, qusest. 4, quia
Ecclesia non punit nisi apostatas a fide catho-
lica; ille autem non recedit a fide catholica,
sed a fide privata. Contrarium tenet Sanc.
supra, n. 32., quia etsi ille in materia non
erret circa doctrinam catholicam, quia Ec-
clesia de illa veritate privatim revelata nihil
definit, nihilominus quatenus primae veritati
revelanti non credit, virtute discedit ab alio
principio catholico, quod prima veritas est
infallibilis, seu quod primse veritati testifi-
canti, semper et in omnibus credendum est.
Ego vero existimo idem esse in hoc dubio di-
cendum, quod in alio fere simili superius dixi,
nimirum talem hominem, propter dissensum
490
DISPUT. XIX. DE INFIDELIBUS APOSTATIS, SEU II.ERETICIS, ETC.
propositionis sibi specialiter revelatee, vel pro-
pter assensum contrariee, non incurrere pce-
nas juris ecclesiastici, propter rationem fac-
tam, quod Ecclesia tantum punit apostatas a
sua fide, id est, a doctrina per ipsam Ecele-
siam proposita et probata, quam propter uni-
versalitatem catholicam vocamus. Neque Ec-
clesia judicat de internis et privatis revelatio-
nibus, sed interdum eas examinat, an falsee
sint, ut re ipsa sunt, quoties a catholica
doctrina discrepant ; si vero non discrepant,
liberum relinquitur ut per conjecturas exami-
nentur, quales sint. Deinde illa malitia, quae
in illo peccato consideratur, quatenus primee
veritati opponitur, regulariter et moraliter
loquendo, est mere interna, et ex hac parte
non subjicitur poenis Ecclesise. Si quis autem
exterius doceret vel Deum posse mentiri per
privatam reveiationem, vel non illi esse cre-
dendum, etiamsi sufficienter illam proponat,
jam erraret in doctrina catholica, et illum
errorem exterius exprimens pcenas heeretico-
rum incurreret, ut exdictis patet.
13. Pro secunda parte tituli, coltigitur ex
dictis definitio hceresis. — Item quis dicatur
hcereticus, juxta Augustinum. — Quis juxta
auctorem Irevius. — Ex quibus omnibus facile
concludi potest definitio heeresis quoad rem
ipsam; est enim voluntarius et pertinax error
in materia fidei catholicce contraria, in homine
qui se Christiannm esse profitetur. Quee omnes
particulee ex dictis satis patent, et per ulti-
raam distinguitur hoec infidelitas a reliquis, et
ideo ad iilam reducuntur omnes conditiones
in hac sectione positee, ut initio illius indi-
cavi, et in ejusdem discursu declaravi. Deinde
simili modo colligitur quid heereticus sit.
Quam queeslionem proponens Augustinus, li-
bro de Heeresibus, initio, sic inquit : Quid
faciat hereiicum, regulari definitione compre-
h^ndi , sicut ego existimo, vel omnino non po-
test, vel difficillime potest ; et in fme libri id
omisit, et alibi tractandum remittit; nun-
qnam vero ex prefesso illud implevit; tamen
in libro de Utilitate credendi, cap. 1, dicit
haretieum esse, qui aticujus temporalis com-
modi, rtmaxime glorice principatusque sui gra-
tia, fdtsas ac novas opiniones vel gignit vel
sequitur. In qua desmptione prima particula
pcrtinet potius ad causam, vel motivum cx-
trinsccum beeresis, quam ad substantiam PJus.
Unde ex aliis causis et motivis oriri potest, et
praici[>ue ac frequenfms ex supcrbia, vel prre-
sumptione ingenii; et potissime ex vitiis car-
nalibns, proptcr quod Paulus beeresim ponit
inter opera carnis, ut divus Thomas eo loco
notavit; ex quocumque tamen motivo oriatur,
semper hseresis est ejusdem rationis; nam
motivum extrinsecum non mutat substantia-
lem speciem peccati, sed addit accidentalem .
In secunda particula, non satis expressit Au-
gustinus pertinaciam necessariam ut homo
fiat ha;reticus ; subintelligenda tamen est, et
aliis locis illam explicuit, ut jam dixi. In tertia
vero, cum ait vel gignit, vet sequitur, tacite
videtur explicare Cyprianum, epistol. 76, ubi
definit hcereticum esse illum, qui novas opi-
niones invenit contra fidem; et fere idem
habet Irenseus, lib. 3 contra hsereses, capite2;
illi vero hoeresiarehas preecipue definisse vi-
dentur. Sub heereticis autem compreheudun-
tur omnes qui illos sequuntur; et hoc expli-
cavit Augustinus. Nos autem unico verbo dice-
re possumus haereticum esse, qui hceresim
committit : nam ab illa tanquam a forma de-
nominatur. Unde, intellecto quid haeresis sit,
satis explicatum relinquitur quid vel quis
heereticus sit.
SECTIO VI.
An et quale peccatum sit errare circa alias
propositiones damnabites, non hcereticas.
1. Prima assertio satisfaciens priori par %
tiiuti —Prol>atur auctoritate. — Item ratione
duplici. — Hoc punctum superius in hunc lo-
cum remisi, quia, licet ad heeresim directe non
pertineat, est illi annexum, et in ecclesiastico
judicio solet cognitio hujus culpee cum inqui-
sitione de heeresi conjungi. Primo ergo tan-
quam certum statuendum est, errorem hunc,
per se toquendo, esse culpabilem. Ita suppo-
nunt Doctores omnes in hac materia scriben-
tes. Et sumitur ex Conciliis, seu decretis Pon-
tificiis damnantibus hujusmodi errores, tan-
qnam perniciosos fidei catholicee, et punienti-
bus homines sic temere errantes, quod non
facerent sine culpa quam supponunt vel prrc-
sumunt. Ratione etiam probatur primo, quia
quod imprudenter fit, prsesertim in re tanti
momenti, quanti cst sacra doctrina, non fit
sine culpa; sed imprudentissimum est temere
vel alio simili inodo in doctrina sacra opinari,
et errare ac loqui; ergo non fit sine peccato.
Secundo, quia hujusmodi error parat viam ad
graviorem lapsum, ctiam per heeresim ; ergo
qui sic opinatur, exponit se periculo gravius
crrandi, ac proindc etiam in hoc peccat. Ter-
SECT. VI. AN ET QUALE SIT PECCATUM ERRARE CIRCA ALIAS, ETC.
491
tio, etiam respcctu aliorum in hoc peceatur,
propter scandalum, vel certe etiam propter
detrimentum gignendi in mentibus eorum
errores graves, et in materia gravi, quod pla-
ne magnum est proximi nocumentum.
2. Explicatur probata assertio. — Dixi, per
se loquendo, quia applicanda est hic doctrina
data de voluntate etpertinacia ad heeresim re-
quisita ; nam hic etiam cum proportione ne-
cessaria est, quia si aliquis per ignorantiam
invincihilem isto modo erret, excusahitur a
peccato ; et faoilius contingere potest talis
ignorantia circa materiam hanc, quam circa
materiam haereticam, praesertim in hominihus
indoctis : nam qui docti sunt, tenentur in hoc
negotio majorem cnram et diligentiam arlhi-
here, et ideo difficilius excusabuntur. Deinde
si error fuerit ex ignorantia vincibili, aliqua
erit culpa, non tamen attinget gradnm illum
qni snfficiat ad damnandnra hominem tan-
quam temerarium , vel aliquid hujnsmodi ,
quoniam haec dominatio requirit modum pec-
candi ex praesumptione, seu ex certa scientia,
quia opponitur modo peccandi ex ignorantia;
quod semper considerandum est ad judican-
dum de hujusmodi culpa in ordine ad pcenam ;
est igitur in hoc peccato necessaria aliqua
pertinacia, non contra definitionem, vel infal-
libilem auctoritatem Ecclesiae, nam hic error
illi non opponitur, sed vel contra Doctores
omnes, vel Patres, vel contra principia fidei,
saltem mediate, vel remote, vel aliquid hujus-
modi ; quando enim aliquis sciens propositio-
nem esse tali auctoritati contrariam, se illi au -
det opponere, tunc hoc genus peccati com-
mittit.
3. Secunda assertio, resolutionem posterio-
ris partis tituli inchoans, probatur. — Secun-
do, certum est peccatum hoc non habere pro-
priam malitiam haeresis, simpliciter et abso-
lute loquendo. In hoc etiam omnes conve-
niunt; et probatur primo, quia propositio,
quae est proxima materia hujus culpae, non
est propositio haeretica, ut ex dictis in secnn-
da sectione constat; ergo peccatum, quod oir-
ca illam committitur, non potest esse vera
haeresis. Secundo, quia tale peccatum non ex-
cludit fidem; ergo non constituit hominem
infidelem, ac proinde neque haereticum. Con-
sequentia clara est, et antecedens patet, quia
niateria hujus peccati non est propositio im -
mediate a Deo reve'ata; ergo judicium, seu
assensus illius, per se non opponitur infallibili
veritati Dei revelantis. Tertio, quia sicut de
ratione assensus fidei est, ut sit verus infalli-
biliter, ita est de ratione assensus haerctici, ut
sit falsus indubitabiliter ; at vero assensus de
quo agimus, frequentius loquendo, non est ita
falsus. qnia dubitari potest de veritate propo-
sitionis contrariee in re ipsa ; nam sicut dixit
Aristoteles : Interdum falsa sunt probabiliora
neris, et ita cum hoec materia non sit a Deo
revelata, vel non ut talis proponatur, formi-
dari potest ne aliquid, quod majori auctoritate
nititur, fortasse in re falsum sit. Denique etiam
in foro Ecclesiee, qui circa hujusmodi mate-
riam errant, non puniuntur ut heeretici; er-
go, etc.
4. Propositiones alias damnabiles ad hwre-
sim reduci quidam aiunt. — Rejicitur. — Su-
perest explicandum in qna specie peccati heec
culpa constituatur : respondent aliqui reduci
ad peccatum haeresis tanquam aliquid imper-
fectum, seu inchoatum in illa specie, quod
potest a signo suaderi, quia peccatum hoc in
foro Ecclesiee ad idem tribunal et judicium
pertinet, ad quod spectathceresis. Nihilominus
hoc neque in rigore verum videtur, neque
satisfacit. Primum patet, quia argumenta in
superiori assertione facta probant malitiam
hujus peccati, nec perfecte , nec imperfecte
posse haeresim vocari, cum nec in materia ejus
vcrsetur, neque etiam formali motivo fidei
opponatur, vel complete, vel incomplete. Se-
cundum patet, quia ille est quidam actus di-
recte voluntarius, qui habet proprium obje-
ctum, et debitas circumstantias requirit; cur
ergo non habebit directe et per se propriam
speciem moralem, in qua directe collocetur,
sine reductione ad aliam speciem? Et declara-
tur a contrario, nam malitia est privatio bo-
nitatis debitaa inesse ; sed actui contrario, et
prudenti circa talem materiam, non dehetur
honestas fidei, sed alia, qua3 sumitur per con-
formationem ad rationem, juxta exigentiam
talis materia5, quee nec directe, nec indirecte
est fides; ergo contraria malitia habet etiam
propriara speciera ab haeresi omnino distin-
ctam.
5. Tertia asserUo bipartita. — Prima pars
probatur auctoritate. — Item ratione. — Locus
datur sententia? num. prwcedenti rejectw. —
Dicendum ergo tertio, in hujusmodi actu dis-
tinguendam esse malitiam qnasi intrinsecam,
quam ex vi ohjecti habet, ab accidentali ma-
litia, cpiae ex circums'antiis oriri potest. Prima
est quae constituit per se hoc peccatum in sua
spccie, et sic dico pertinere hoc peccatum ad
vitium curiositatis in materia supernatnrali,
oppositum virtufi studiositatis, quae ad virtu»
492 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESI
tem temperantiae , ut ita dicam , spiritualis
spectat, ut docet divus Thomas 2. 2, qusest.
466 et sequenti. Sumique potest ex illo Pauli
ad Roman. 12 : Non plus sapcre quam oportet
sapere, sed sapere ad soirietatem, nam sobrie-
tas qusedam temperantia est ; item ex illo Ec-
clesiast. 3 : Altiora te ne quwsieris, et fortiora
te ne scrutatus fueris, et in pluribus operibus
Dei noli esse curiosus ; excessus ergo in illa
sobrietate, quam Paulus commendat, vitium
curiositatis est. Unde Augustinus, libr. 10 de
Monb. Eccles., cap. 21 : Recte, inquit, curiosi
esse prohibemur , quod magnum temperantice
genus est. Et ratione declaratur, quia studio-
sitas moderatur affectum sciendi, seu cognos-
cendi, videlicet ut circa boc vel illud tali vel
tali modo versetur, ut divus Thomas supra
docet. Unde modus peccandi gravior contra
banc rectitudinem est, quando quis aliqua
scire vult supra proprii ingenii facultatem,
vel modo etiam eamdem facultatem superan-
te ; sed boc modo delinquit bomo cir:*a mate-
riam supernaturalem in boc genere peceati,
de quo tractamus; ergo per se et directe in
hac specie vitii constituitur. Altera vero pars
declaratur, quia propter affinitatem et pro-
pinquitatem quam habet haec materia damna-
bilis cum materia haeretica, fit saepe ut ex
modo errandi aut temere opinandi in hujus-
modi materia , ahquod detrimentum fidei
oriatur , vel debilitando fundamenta ejus ,
quantum est ex se, vel creando periculum per-
veniendi ad haeresim, vel scandalum aliis prae-
bendo. Hinc ergo fit ut in tali peccato possit
ssepe esse accidentalis malitia, vel contra fidem
ratione periculi aut nocumenti , vel contra
charitatem ratione scandali, vel interdum
etiam contra justitiam, si quis ex officio ve-
ritatem docere teneatur. Et juxta hanc secun-
dam partem, et primum ejus membrum, po-
test prima sententia relata explicari; nam
propter illam circumstantiam et quasi conne-
xionem cum fide, peccatum hoc judicibus fidei
merito committitur.
6. Nimia asseveratio in materia alias non
da nnabili esse potest peccaminosa. — Sed quae-
rct tandem aliquis an contingat hic modus
peccandi in materia non damnabili, sed for-
tasse vera. Respondeo posse etiam excedi in
modo, nirnia exaggeratione vel firmitate opi-
nando, etiamsi opinio non sit de propositione
darnnabili, imo interdum etiam vera. Ita sen-
tit Castro, dicto lib. primo de Just. haeret.
punit., cap. 8, dub. ult. ; et Gorduba, dict.
I- 17> § 7, dub. 2, qui adeo hoc exaggcrant,
/E CONTRA R\£RESES ET H^RETICOS.
ut dicant posse esse hsereticum eum, qui tanta
firmitate aliquam opinionem esse veram te-
net, ut paratus sit pro ea mori, vel aliquid
simile. Verumtamen hoc solum potest con-
tingere in eo qui tam firmiter id crederet, ut
habuerit animum deliberatum non credendi
eontrarium, etiamsi Ecclesia id defmiret; illa
vero haeresis, ut supra dixi, non consistit in
assensu opinativo, sed in pertinacia hseretica,
et injudicio quodincludit vel supponit, contra
infallibilitatem Ecclesise. Rem posset in hoc
hseresis contingere, siEcclesia de aliqua re de-
finiisset non esse certam, et nihilominus ali-
quis sentiret et-affirmaret esse certam; tunc
autem etiam non esset defectus, nisi in materia
hseretica, quia ut Augustinus dixit in Enchyr.,
c. 17 et 19 : Habere incerta pro certis error
est. Unde si fit in materia definita, saltem
quoad illum modum, erit error hsereticus.
Extra hos vero casus nullum est periculum
hseresis in hoc modo seu excessu affirmandi
ut certum, quod incertum est ; aliquod tamen
peccatum in eo committitur, quia, licet pro-
positio simplex fortasse vera sit, nihilominus
modalis, quse ex illo assentiendi modo, vel
formaliter, vel virtute consurgit, falsa est, et
ita in illius affirmatione vel mendacium, vel
aliud pejus committi potest. Unde existimo et
moneo, posse facile peccari graviter in hac
materia, exaggeraudo proprias opiniones, et
contrarias convitiis vel censuris sine delectu
afficiendo, quia illud facile esse potest perni-
ciosum mendacium cedens in aliorum infa-
miam vel injuriam, et aliquando in gravem
pcenam et nocumentum ; et ideo in hoc nego-
tio magna moderatio et prudentia servanda
est, prsesertim quia, ut dicebam de veritate et
falsitate, ita in illarum gradu contingit, ut
propositio quse, simpliciter prolata, vera est,
ratione modi vel censurae adjunctae sit teme-
raria, et interdum esse potest contra Ecclesiae
prohibitionem, ut nTexemplo de conceptione
Immaculatee B. Virginis, et in hoc tempore,
in materia de auxiliis obscrvari potest.
DISPUTATIO XX.
DE REMEDIIS QUIBUS AD CONFUTANDAS VEL AD EX-
TIRPANDAS HiERESES ET MjERETICOS, ECCLESIA
SANCTE ET JUSTE UTITUR.
Explicata hseresis culpa, dicendum sequitur
de illius paena, quse est unum ex remediis qui-
bus Ecclesia utitur, tum ad vitandos haereti-
SECT. I. AN LICEAT DlSPUTARE
cos, tum etiam ad Catbolicos in officio conti-
nendos ; quia vero prseterhoc remedium sunt
alia minus coactiva, quibus Ecclesia utitur,
illa breviter expediemus prius; postea vero de
pcenis late disseremus ; in bac quidem dispu-
tatione in generali, in sequentibus in particu-
lari de singulis pcenarum speciebus.
SECTIO !.
Utrum cum hcereticis ad illos confutandos di-
sputare liceat, et quid in hoc servandum
sit?
I. Disputationis duplex genus. — Primi
generis disputatio licita esse ostenditur. — De
hoc puncto tractavit D. Tbomas 2. 2, qusest.
40, art. 1, generaliter tractans de infidelibus ;
uos vero pro baereticis illud reservavimus ,
quia in eis et usus est frequentior, et difficul-
tas specialis, et quia hinc facile poterit ad eae-
teros infideles doctrina applicari. Distinguit
autem Cajetanus, in illo articulo duplex dispu-
tationis genus : unam disputationem vocat ma-
terialem, aliam formalem. Prima est, quae so-
lum exercitii causa, ad acuenda ingenia, et
ad acquirendam facilitatem in disputando et
docendo, in scbolis fit. Formalem autem vo-
cat, quse fit ad persuadendam vel defendendam
veritatem. In praesenti non est sermo de prima,
quia non suscipitur contra haereticos, sed in-
ter Sdeles fit ; de illa tamen breviter dicimus,
quamvis sit de rebus certis de fide, per se lo-
quendo lieitam esse. Hoc certum est ex usu
omnium fidelium; et ratio est. quia ex objecto
non babet malitiam, ut per se constat, et ali-
quando ex fine, et circumstantiis bonestari
potest, et est utilis, et moraliter necessaria ad
acquirendum, tam doctrinam quam usum
ejus, sicut in aliis artibus, ut militari, et si-
milibus, prsevium exercitium, quasi fictum et
materiale, necessarium est ad veram artem
addiscendam. Ut autem hoc honeste fiat, ali-
qua observanda sunt : primo, ut disputatio ex
aliqua dubitatione non procedat, ut in se-
quenti puncto dicam. Secundo, ne errores
contra fidem, etiam gratia disputationis, de-
fendendi proponantur ; quia hoc et omnino
probibitum est, et per se malum videtur, quia
et nocere potest et scandalum affeire. Quod
de tota materia quoquo modo damnabili in-
telligendum est; et mea sententia, de omni
doctrina improbabili est consulendum, quia
ad defeudendam bujusmodi doctrinam, con-
CUM ILERETICIS AD ILLOS, ETC. 493
sequenter multa improbabilia asseruntur, quse
insipientes et indocti facile credunt ; praeter-
quam quod per bujusmodi disputationes per-
venitur ad affectum talis doctrinae, et similia
incommoda facile considerari possunt. Tertio,
cavendum est ne bujusmodi disputationes pu-
blice coram vulgari et indocta plebe babean-
tur, praesertim in lingua vulgari, quia difficul-
tates faeilius intelligunt quam solutiones,
unamque rem pro altera concipientes, facile
decipiuntur. Denique servandus est modus,
per cujusexcessum saepein his disputationibus
peccatur; de quo videri potest Origenes, ho-
milia 12 in Exod., et optime Nazianz. oratioue
26 de Moderatione in disputationibus adhi-
benda, ubi paulo ante finembabet haec verba,
qua3 notare libuit : Usitata ne spcrnas, novita-
tem ne captes, ut nominis splendorem tibi apud
tulgus concilies ; et infra : Maxime ita compa-
ratumest, utomnis sermo contentiosus, etcum
amlitione conjunctus, exercitatio qucedam sit,
qua ad contendendum de rebus gravioris mo-
menli provehamur . Undenobis curce esse debet
ut, ne in levibus quidem parvique momenti dis-
putationibus , audacice nel ineptice significa-
tionem prcebsamus, ne hac tandem diuturna
consuetudine in majoribus abutamur. Et hsec
de materiali disputatione.
2. Secundum disputandi genus bimembre. —
Primum membrum malum intrinsece esse pro-
batur. — Disputatio formalis, seu vera, sub-
distiugui a nobis potest, nam duplici ex causa
suscipi potest : primo ex dubitatione disputan-
tiS; ita utres tanquam dubia in disputationem
afferatur, ut per illam veritas eruatur. Alter
modus est, quando de re certa, et quee pro tali
habetur, disputatio suscipitur, ut apud alios
veritas confirmetur vel persuadeatur. Primus
modus hsereticorum dici potest. Secundus vero
contra hsereticos, et ideo de hoc secundo nobis
sermo est. Prius vero quam ad illum acceda-
mus, supponimus de altero, disputationem de
rebus fidei, ex dubitatione susceptam,, intrinse-
ce malam esse ; ratio est clara, quia talis dispu-
tatio hseresim supponit, et exhseresi procedit :
Quod autem non est ex fide (inquit Paulus),
peccatumest; nam illorum verborum unus sen-
sus est, ut dictio illa: Non ex fide, contrarie
exponatur, id est, quod procedit ex errore in
fide. Diximus autem supra, dubium in Gde
hsereticum e se : ergo disputatio proeedens ex
tali dubio peccatum est confessioni fidei con-
trarium ; et propterea talis disputatio, per
quam res certse, jam ab Ecclesia definitse, in
controversiarn vocanlur, omnino est per sa-
494 DISPLT. XX. DE REMEDIIS ECCLESI
cros canonesprohibita, ut sumiturex Concilio
Chalcedonensi , actione 5, in 2 definitione
fidei; clarius et copiosius in Leone Papa, ep.
48, alias 50, ad Martianum Augustum, ubi
inter alia dicit : In eam fidem, quam Evange-
licis, et Aposiolicis prcedicationibus declara-
tam per antiquos Palres nostros accepimus
(nulla penitus d' spulatione cujusquam retrac-
tationis admissa) omnium corda concurrant,
neper vanam fallacemque versutiam, autinfir-
ma videantur, aut dubia, quce in Christo fir-
mata sunt, et sine fine mansura. Multa similia
babet ep. 73, 75 et78 ad Leonern Augustum,
et 76 ad Anatolium ; et optime etiam Gelasius
Papa epist. 11 ad Episcopos Dardaniee; etcon-
cordat lex civilis in 1. Nemo, C. de Summa
Trinitate et fide catbolica.
3. Secundum membrum ex Panlo. — Ex
Gfelasio Papa. — Confirmatur. — Superest di-
cendum de alio modo disputationis cum hse-
reticis, an licitus sic. Ratio dubitandi sumi
imprimis potest ex verbis Pauli ad Tit. 3 :
Hareticum liominem, post unam et secundam
correptionem devita, sciens quia subversus est,
qui hujusmodi est , cum sit proprio judicio
damnatus ; ubi Paulus solum permittit ha^re-
ticum nionere, quod longe aliud est quam
cum illo disputare ; et post sufficientem moni-
tionem prohibet cum illo communicare. Unde
Gelasius Papa, in Commonitorio ad Faustum,
ponderans heec verba, ait : Nobis nullum fas
est inire certamen cuni Jiominibus communica-
tionis alience , dicente Apostolo .• Ilcereticum
Jiominem , etc. Confirmatur ex illo 2 ad Ti-
mot. 2 : Noli contendere verbis, ad niJiil enim
iitile est, nisi ad subversionem audientium; in
quibus verbis maxime videtur prohibere dis-
putationes cum haereticis , qua3 tantum esse
solent contentiones, et pugnse verborum. Un-
de 1 ad Corint. 2, ait idem Paulus : Si quis
videtur esse contentiosus, nos talem consuetu-
dinem non habemus, secl neque Ecclesia Dei.
Secundo hoc confirmat Concilium Toleta-
num XIV, cap. 10, dum ait : Non nobis ina-
nium quwstionum tendicula prceparemus, ne-
que discutere audeamus qtice summa sunt :
nam qucc sunt divina, non disputanda sunt,
sed credenda. Tertio hoc traderc videntur Pa-
tres ; nam Tertullianus lib. de Prcescript. ha.'re-
ticorum, cap. 15 et sequentibus, ex professo
probat non esse admittendos heercticos ad dis-
putationem de Scripturis sacris ; et rationem
indicat Augustinus, 15 contra Faust., cap. 12,
diceus : Non disputationem amani hwretici,
sed quoquo modo superare impudentissima pcr-
E GONTRA R\£RESES ET H.ERET1C0S.
tinacia, ut congregent qua? non pepererunt ; et
fere eamdem sententiam habet Gregorius ,
8 Moral., c. 2; et Chrysostomus , seu auctor
imperfecti in Matth., homil. 12, ad finem, ubi
argumentum sumit ex pertinacia Pharisseo -
rum; et ait : Audi, Jiomo fidelis, qui contra
Jittreticum lilenter contendis, si PJiarisa.4 victi
non sunt, tu certando contra hcereticum, pote-
ris eum placare cum viceris? et Bernardus,
serm. 66 in Cant., de Hsereticis inquit : Nec
rationibus convincuntur, quia non intelligunt;
nec auctoritate corriguntur , quia non reci-
piunt, nec fiectuntur suasionibus, quia subversi
sunt. Unde refert Socr., lib. 5 Histor., c. 10,
cujusdam viri gravis, Sisinii, seutentiam, dis-
ceptantes non solum nonreconciliare scJiismata,
sed polius Jiwreticos ad contentionsm multo
magis accendere ; de qua re extat optima epis-
tola Constantini apud Euseb. , lib. 2 Vitse
ejus; et Nicephor., lib. 8, cap. 13.
-4. Concluditur ex adductis testimoniis. —
Ultimo, ex his testimoniis optima conficitur
ratio, quia ex hac disputatione cum haBreticis
non potest fructus moraliter sperari circa ip-
sos, et aliunde timeri potest simplicium fi-
delium nocumentum ; ergo ex utroque capite
est illicita talis disputatio; ex primo, quia erit
otiosa ; ex secundo vero, quia erit contra cha-
ritatem, et contra bonum ipsiusmet fidei. Pri-
ma pars antecedentis satis videtur probari ex
verbis Pauli, et aliorum Patrum, et proprie-
tatibus hajreticorum ; solent enim esse super-
bi et audaces, et ideo non facile cedunt, sed.
dum argumentis premuntur, duriores fiunt*.
Item quia supernaturalia mysteria rationibus
demonstrari non possunt; testimonia autem
Scripturaj vel ab eis facile eluduntur per va-
rias interpretationes aut lectiones, vel si aliud
remedium non superest, auctoritatem talis li-
bri negant. Altera vero pars facile suadetur
ratione supra insinuata, quia simplices fideles
facile difficultates vel objectiones percipiunt ;
non autem ita faeile altiora fidei fundamenta
et objectionum responsa intelligunt; et pree-
terea commoveri facile possunt libertate cli-
cendi hsereticorum, qui valde loquaces esse
solent. Unde Clemens Papa, lib. 8 Recogni-
tionum, vel quicumque sit illius operis aue-
tor, hinc concludit, ad nullum finem scienticc
vel cognitionis, per hujusmodi disputationcs
pcrveniri.
5. Pro parte affirmativa assertio. — Pro-
balur primo Scriptura. — Nihilominus dico
primo, disputationem cum hceretieis pro fide
tucnda et eorurn erroribus impugnandis, de
SECT. I. AN LICEAT DISPUTARE
se licitam esse, et valde lairclabilem . Conclu-
sio est certa, et probari potest primo ex ver-
bis Pauli, ad Tit. 1, ubi de episcopo ait, esse
oportere amplectentem eum, qui secundum doc-
trinam est, fidelem sermonem , ut possit eos
qui contradicunt, arguere, quod certe sine dis-
putatione non fit ; imo Petrus, 1 Ganonica,
cap. 3, de omnibus ait : Parati ad satisfac-
tionem omni poscenti rationem de ea, quw vo-
bis est spe, ubi alii legunt fide, et alii utrum-
que ponunt, ut D. Thomas 2. 2, queest. 2, art.
ult. ; et Fulgentius, 1. 1 ad Trasimundum,
c. 1 ; et in idem redit, quia spes in fide fun-
datur, ideoque nemo potest rationem suse spei
reddere, nisi per fidem. Ubi autem Vulgata
habet ad satisfactionem, grsece dicitur adApo-
logiam; et Fulgentius legit, adresponsionem,
quse omnia disputationem indicant. Prsecipue
vero hoc confirmatur exemplo Cbristi Domini
et Apostolorum ; nam Mattb. 22, Christus de
divinitate sua cum Pharisseis disputans, ex
testimonio Psal. 109 illos convincens, et Joan.
8,, variis modis contra illos argumentatur ; et
Actor. 6, de Stephano dicitur : Burrexerunt
disputantes cum Stepliano, et non poterant re-
sistere sapientice, et spiritui qui loquelatur ;
et c. \ 7 •. Paulus disserebat de Scripturis se-
cundum consuetudinem, ut ibi dicitur; et in-
fra additur : Disputabat in Synagoga cum
Judceis.
6. Probatur secundo ex Patribus. Secundo
hsee est etiam sententia et consuetudo Pa-
trum; nam Augustinus, epist. 48, cum Imre-
ticis ait zerbis esse agendum, disputatione pu-
gnandum, ratione vincendum. Et quamvis vi-
deatur ea verba dicere , quasi retractando
sententiam, non tamen quoad illam partem
affirmantein, sed quoad exclusivam, qua ipse
sentire solebat, illo tantum modo, et non coac-
tione, cum bsereticis agendum esse. Unde lib.
14 de Trinit., cap. \, inde scientiam Theolo-
gise maxime comrnendat, quod ad defenden-
dam fidem et confundeudos hgereticos utilissi-
ma sit; Bernardus etiam, serm. 64 in Cant. :
Capiantur, inquit, hteretici, non tam armis,
quam argumentis; exempla etiam Sanctorum
commuuissima sunt, et prassertim apud Au-
gustinum toto 1. 6 et 7 ; et Athan. contra
Arrian., et aliis similibus.
7. Probatur ratione. — Tertio probatur
conclusio ratione, quia hujusmodi disputatio
de se non est mala, imo habet plures ratio-
nes honestatis, neque etiam est jure eccle-
siastico prohibita; ergo est licita; major evi-
dens est, quia in illa actione nulla est malitia,
CUM H.4iRETIClS AD ILLOS, ETC. 495
imo est quaedam confessio fidei ex parte dis-
putantis. Unde ex hac parte est honesta ex
objecto. Item de se ad optimos fines ordina-
tur., scilicet, ad honorem ipsius fidei et ma-
jorem notitiam ejus, ad hsereticorum conver-
sionem, et Catholicorum confirmationem ; et
in aliis circumstantiis potest ita fieri, ut et
fructus speretur, et damna non timeantur, ut
in sequenti assertione explicabimus. Minor,
seu altera pars antecedentis probatur, quia
nullum invenitur decretum canonicum talem
proliibitionem continens ; imo sunt aliqua
quae certum modum servandi in tali dispu-
tatione preescribunt, qiue manifeste supponunt
talem disputationem esse licitam. Locutus
sum autem de jure canonico, quia in jure ci-
vili invenitur 1. JYemo, cod. de Sum. Trini-
tate, quse disputationem hanc etiam clericis
prohibet. Respondent ahqtii legem illam esse
civilem, et in materia ecclesiastica , et ideo
non posse obligare, preesertim clericos. Ita
Sanc, 1. 2 Decal., c. 6, n. 8, cum Azorv
tom. 1, 1. 8, c. 26, qusest. 2; sed licet illa ge-
neraiis doctrina vera sit, existimo tamen non
recte applicari ad illam legem, nam, solum
prohibet disputationes per se illicitas , quibus
res certee definitajque in Ecclesia in dubium
revocantur, cum perturbatioae fidelium et
Ecclesiee. Unde potius credendum est legem
illam fuisse legitime latam a Martiano, catho-
lico imperatore , et, ut opinor, non sine con-
sensu Leonis Papee, qui de illa re ad ipsum
scripserat, ut supra allegavi.
8. Assertio secunda. — Prolatur discurrendo
per quatuor circumstantias principales. — JE%-
peditur primo circumstantia personce dispu-
tantis quoad id quod jure naturce exigitur. — ■
Dico secundo., ut hsec actio disputandi cum
hsereticis licite fiat, inultee conditiones seu cir-
cumstantiae observandee sunt. Hoec assertio
per se manifesta est de circumstantiis genera-
liter requisitis in quocumque actu bonesto,
scilicet, ut opportuno tempore, loco apto, et
modo, ac intentione debita fiat ; tamen in par-
ticulari aliquas conditiones requirit actio ex
quatuor capitibus, scilicet, ex parte fidelis dis-
putantis, vel ex parte haretici cum quo dis-
putat, vel ex parte eorum coram quibus dis-
putat, vel ex parte modi. Et imprimis circa
personam disputantem, aliquid est necessa-
rium ex natura rei, aliquid ex jure ecclesias-
tico. Primo modo, supponenda imprimis est
recta intentio et firmitas disputantis in doc-
trina fidei, quia sipericulum aliquod velinfir-
mitatem in se timet, nulio modo se ingerere
496 DISPUT. XX. DE REMEDHS ECCLESLE
debet, aut talem disputationem admittere, ut
per se clarum ost. Deinde necessarium est ut
sit sufficienter doctus, ut supra D. Thomas do-
cet, et sumitur ex Paulo in citatis verbis, 2
ad Timot. 2 : Amplectentem eum, qui secun-
dum doctrinam est, fidelem sermonem, ubi non
solum fidem, sed etiam docthnam fidei requi-
rit in disputante, ut possit eos, qui contradi-
cunt, arguere ; et ratio est per se clara, quia
in omni munere tenetur unusquisque habere
scientiam, vel artem necessariam ad tale mu-
nus convenienter exercendum; ergo multo
magis in tam gravi actione. ltem quia alias
et se, et honorem fidei, et proximorum salu-
tem periculo exponit; quanta vero es'se debeat
hsec doctrina, non potest generaliter et una
regula definiri, sed considerandse sunt cir-
cumstantise; nam ad disputandum cum hcere-
tico indocto vel vulgari, minor doctrina in
Catholieo sufiicit : item minor in re clara ,
quam in difficili, et sic de aliis. ltem hoc ma-
xime requiritur, quando disputatio est pro-
pria, et cum concertatione inter duos velplu-
res ; nam si tantum sit per modum concionis,
seu simplicis persuasionis, minor doctrina suf-
ficiet, quamvis in debito et proportionato gra-
du necessaria etiam sit. Denique observan-
dum est aliquando contigisse simplicem fideni
disputanlis effieaciorem fuisse ad vincendum
hsereticuni , quam multam aliorum doctri-
nam, ut de Concil. Nicsen. referunt historise,
Ruffinus, 1. 10, c. 3; Nicephorus, 1. 8, c. 15,
et lib. 15, c. 23; sed illud quasi miraculosum
est, et ex speciali instinctu Spiritus Sancti, et
ideo imitandum non est, sed ordinaria lex et
regula posita est servanda.
9. Deinde quoad icl quod exigilur positivo ju-
re. — Ultra heec ex jure positivo necessarium
est ut persona pro fide disputans sit clericus,
nam laicis sub poena excommunicationis pro-
hibitum est, inc. 2,§Inhibemus, dc Haeret., in
6. Glossa tamen ibi, quamvis dubitanter, per
laicos exponit indoctos, sed est omnino impro-
babilis expositio. Primo, quia est contra pro-
prielatem verbi.Secundo, quiacondistinguun-
tur laici a clericis, quod non fit ratione doc-
trinae, sed ratione ordinis, seu status, juxta
cap. Duo sunt, 12, q. 1. Tertio, quia in hoc
^ensu lata fuit et explicata similis lex in sexta
Syn., cap. 04 Trulan. ; ibi tamen solumprohi-
bentur laici publice disputare vel docere; in
dicto autem noviori jure additur, publice vel
privatim. Ratio autem hujus prohibitionis in-
dicatur in illo canone, his verbis : Sed opor-
tet ordini a Domino dato cedere, juxta illud
CONTRA ILERESES ET ILERETICOS.
Pauli, ad Ephes. 4 .• Quosdam dedit Pastores et
Doctores. Pertinet ergo hoc munus ex officio
clericali statui, et ideo illi merito reservatur.
Accedit quod leges attendunt id quod frequen-
tius accidit ; clerici autem solent esse magis
instructi et docti in doctrina sacra ; laici vero,
e contrario, regulariter non sunt periti in
illa scientia, et ideo merito talis actio eis
prohibetur . Et confirmari potest , quia ea-
dem ratio vel major est in hac disputatio-
ne, quam in simplici preedicatione vel doc-
trina ; hsec autem prohrbetur laicis ; ergo et
illa . Minor habetur in capite Cum ex in -
juncto, et capite Sicut in uno, de Hsereticis,
in sexto, et in Concilio Carthaginensi IV,
cap. 98 : Laicus, inquit, pnesentibus clericis,
nisi ipsis jubentibus, docere non audeat; et Leo
Papa, epistol. 62, cap. ultim. : Prceter eos qui
sunt Domini sacerdotes, nullus sibi jus docendi
et pr&dicandi audeat vendlcare, sive sit mona-
clius, sive laicus, qui alicujus scientice nomine
glorietur.
10. In pradicta proliibitione juris positivi,
qui laicorum nomine veniant, qui etiam cleri-
corum. — Verumtamen circa illam prohibi-
tionem aliqua notanda et expendenda sunt.
Primum, qui sint intelligendi laicorum et cle-
ricorum nomine? Auctores communiter sub
nomine clerici intelligunt etiam religiosos,
quamvis nullum ordinem habeant, quia in
ampla significatione ita solet illa vox accipi,
et in illo textu, quoad hanc partem favorabi-
lem, videtur ita amplianda. Item quia, quan-
do in jure fit illa bimembris partitio laicorum
et clericorum, sub clericis comprehendi solet
totus status ecclesiasticus, ad quem religiosi
pertinent, juxta dictum cap. Duo sunt, estque
hsec sententia satis probabilis, et practice se-
cura ; solum potest obstare verbum illud, nec
monachi, quod ex Leone retuli; sed respon-
deri potest, vel illud revocatum esse per no-
vum jus, vel Leonem locutum fuisse juxta
morem sui temporis, in quo monachi regula-
riter non ordinabantur, nec litteris vacabant.
Addo etiam non videri inconveniens, si sub
laicis comprehendantur etiam illi religiosi
qui in suis ordinibus laici sunt, nam alii re-
ligiosi optimc clericorum nomine cornpreheu-
duntur, quia ordines participant; in aliis vero
religiosis laicis ratio legis ordinarie locum
habet, quia non sunt docti, nec sufficientes
ad disputandum; nihilominus tameu si aliquis
inveniretur cum sufficienti doctrina, sine pcc-
cato id facere posset, preeserlirn a suo pnelato
jussus, tum propter probabilem opinionem
SEGT. I. AN LICEAT DISPUTARE
supra positam, tum propter ea quee statim
subjiciam.
H. Quid de laico alioquin docto? Sententia
glossce, Cajetani et Banhes. — Judicium auc-
ioris et plurium. — Secundo, circa eamdem
conditionem et legem interrogari solet, an,
non obstante illa prohibitione, possit laicus, si
in divinis litteris doctus sit, sine peccato cum
hsereticis disputare ; aliqui enim affirmaut, ut
in principio sentit Glossa circa dicturn para-.
graphum, et consentiunt Cajetanus et Banhes,
dicto capite septimo, quia tunc cessat ratio
legis, et alioquin id cedit in utilitatem lidei.
Nihilominus per se loquendo contrarium ve-
rum est, scilicet, non licere laico, etiam docto,
de fide disputare. Ita tandem dixit Glossa su-
pra, et sequuntur Dominicus, et Francus, et
Albertinus de Agnoscendis propositionibus ,
qusest. 13, numer. 12; et Navar., Gonsil. 17,
alias 24 de Haeret., numer. 2, et in Summ.,
cap. 11, numer. 27; et Castr., libro primo
de Just. Haeret. punit., cap. 19, et alii com-
muniter. Ratio est primc, quia cessante ra-
tione, vel fiue legis solum iu particulari, et
negative, non cessat obligatio legis, ut ex ma-
teria de legibus suppono ' ; sed in eo casu tan-
tum dicto modo cessat obligatio legis; ergo.
Secundo propter incommoda quse moraliter
inde sequi possunt , prsesertim hoc tempo-
re, in quo hseretici hsec munera indistincte
laicis et clericis convenire docent, et quia
unusquisque laicus, de sua doctrina prsesu-
ruens, proprium clericorum munus usurparet.
T ertio, quia alias lex illa fere esset inutilis,
nihil enim prohiberet laicis de novo, quia in-
docti per se sunt inepti, et prohibiti ab illo
munere. Unde nihil peculiare haberent cle-
rici ; nam docti tantum, et non indocti, hoc
munus assumere possunt, ut dixi. Addidi au-
tem per se loquendo, quia si necessitas urgeat,
tunc prohibitio iliius legis cessaret, et habe-
ret locum quod ex Chrysostomo, homil. 25
in Matth., refertur in cap. Nolite timere, U,
qusest. 3, scilicet obligari laicum aliquando
ad docendam et defendendam libere verita-
temquam a Ueo audivit. Irno hocmnlti exten-
dunt ad casum magnee utilitatis, quia heec est
qusedam moralis necessitas, et benigna legis
interpretatio , quee fundari potest in aliquo
principio, quod, cessante /Ine legis contrarie,
etiam in particulari, cessat tunc obligatio le-
gis ; in illo autem casu judicandnm est coii-
trarie cessare, quia tunc observare legem es-
1 Lib. 6, c. 9.
XII.
CUM ILERETICIS AD 1LL0S, ETC. 497
set contra bonum fidei et contra salutem
proximorum. Denique intelligendum hoc est,
quando laicus doctus propria auctoritate hoc
munus usurparet. Ita enim significat Leo
Papa, supra dicens : Nullus laicus jus doceti-
di sibi vendicet; et canon sexta Synodi dixit :
Ubi sibi non vendicet docendi auctoritutem.
Uude si laicus id faciat jussus, vel rogatus a
clericis, ad quos tale munus pertinet, si alias
sit sufficienter instructus, non peccabit,
idemque erit ubi communi consuetudiue con-
trarium introduetum sit, ut de terris hsereti-
corum Yalentia testatur. Nam consuetudo po-
test jus humanum ahrogare.
12. De culpa et pcena laicorum disputan-
tium, etc. — Denique inquiri potest quale sit
hoc peccatum in laico, et qualis ejus censura.
Respondeo, quoad culpam esse ex genere suo
mortale ; ita docent omnes auctores citati, et
Sylvestr., Cajetanus, et alii Suministae, verbo
Disputatio , et colligitur ex ipsa lege ; nam
prohibet actionem hanc sub pcena excommu-
nicationis, quae non fertur nisi pro culpa mor-
tali. Ratio vero est, quia materia est gravis,
pertinens ad bonum fidei et religionis, et quo-
dammodo ad justitiam, quatenus prolnbet
usurpare jus et potcstatem clericorum, et con-
sequenter tollit disseusionum occasiones et
perturbationum in Ecclesia; gravitas autem
culpae ex materia prsecipue spectanda est;
ergo, etc. Quoad censuram vero dicendum
est non esse excommunicationem ipso jure
latam, sed ferendam, quia lex utitur verbo fu-
turo,' excomnmuicetur , quod vi sua nihil de
praesenti seu statim operatur, sed per homi-
nem fieri jubet , ut est generalis doctrina, et
in illo textu notant Glossa, et eseteri Doctores
allegati.
13. Expeditur secunda circumstantia, per-
sonce scilicet qua cum dispntatur. — Secundo
principaliter, ut hcec actio fiat licite, habenda
est ratio personse cum qua disputatur; ex
parte autem illius solum postulatur ut aliquis
fructus ab illo possit ex disputatione sperari ;
nam si jam experimento constet, esse ita pro-
tervum et obduratum, ut non sit spes fructus,
vana esset cum illo disputatio, sicut in univer-
sum correctio fraterna, ubi non est spes fru-
ctus, omittenda est. Et juxta hanc assertionem
intelligi possunt verba Pauh supra citata, ex 2
ad Tit. 3 : Ha?reticum hominem, post unam et
secundam correctionem devita, et eodem modo
intelligendi sunt multi ex Patribus citatis
initio in ratione dubitandi. Notat autem Chry-
sostomus, homilia sexta, circa dicta Pauli
498 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESLE
verba, non esse facile, seu statim desperan-
dum, sed perseverandum esse patienter; nam
verbum Dei seepius repetitum solet tandem
aliquando operari, et ad hoc ponderat illud
verbum Pauli : Oportet esse patientem ; et illud :
Mansuetudine , et propterea exponens illud
verbum, devita, dicit : Hoc de illo monet qui
corrigi non vult, quem insandbili morbo deti-
neri xideris, unde concludit : Ab illis solis
discedendum est, de quibus apertam possumus
ferre sententiam, certique sumus quod, quanta-
tibet faciamus, eos nunquam ad zeritatis viam
revocabimus. Hoc autem etiam in eo casu li-
mitandum est, nisi fructus saltem in aliis
audientibus speretur ; sive ille sit, quod aliqui
heeretici convertentur, sive quod fient minus
audaces vel timidiores, sive quod Catholici
magis in fide confirmabuntur ; ut enim Ber-
nardus ait serm. 64 in Cant. : Etsi liuereticus
no?i surgat ex /wce, Ecclesia tamen confirmatur
infide; nam quodcumque horum sufficit ut
disputatio non sit otiosa, sed honestissima ;
et proptera Catholici viri laudabiliter contra
hsereticos scribunt, licet de eorum conversione
non multum sperent, quia semper aliquem ex
dictis fructibus sperare possunt; de quo di-
sputandi genere, et laude ejus, videri potest
Gerson, tract. de Laudibus scriptorum, et
quae notat et refert Simanc, tit. 20 Institutio-
num, § ultim. Denique notant viri graves
quod, licet disputatio sit sine ulla spe fructus,
non erit peccatum mortale, sed veniale, tan-
quam actus otiosus; quod intelligendum est
per se loquendo, nam ratione nocumenti pote-
rit esse peccatum grave, et communiter saltem
hoc nocumentum timeri potest, quod heere-
ticus disputanSj et fit durior ipsa contradic-
tione, et prseterea in ipsa disputatione multa
peccata comniittit, quae alias non faceret ; et
vitanda csset eorum occasio, quando alias
actio inutilis est.
14. Tertia circumstantia, personarum au-
dientium. — Tertio, e&t preecipue ratio habenda
audientium. Et ideo D. Thomas, in dicto art.
7, duplicem distinguit disputationem, unam
privatam, aliam publicam; et in privata qui-
dem non habet locum haee circumstantia;
oportet aulem adeo esse privatam disputatio-
nem, ut nullus, preeter Catholicum disputan-
tem, et hajreticum cum quo disputat, praesens
adsit; nam sive pauci, sive unus tantum iu-
tersit, cavendum est ne illi nocumentum spi-
rituale inferatur, quoniam charitas ad singu-
los obligat; igitur disputatio publica in prae-
seuti distinguitur ab omnino occulta, et sub-
CONTRA H.ERESES ET H.^RETICOS.
distinguitur a divo Thoma ; vel enim illi qui
adsunt, docti sunt, vel indocti; quando sunt
prioris conditionis, moraliter nihil est peri-
culi, et ideo regulariter ac per se loquendo
licita est talis disputatio ex parte audientium,
quia non datur illis occasio errandi ; quod si
ipsi fortasse illam sumpserint, eis, non dispu-
tanti imputabitur. Docti autem hoc loco vo-
cantur, non solum perfecte litterati, sed om-
nes qui capaces sunt talis doctrinse, et illi ali-
quo modo student, quia hoc satis est ut ex
auditione disputationis illis periculum non
creetur. De indoctis vero, et communi plebe,
iterum D. Thomas distinguit; nam vel in sua
simplici fide quieti sunt, et ab haereticis non
sollicitantur, et tunc nullo modo licet coram
eis de fide disputare cum heeretico, prajsertim
in ea lingua quam intelligunt, quia sine cau-
sa in periculo constituuntur; nam, ut supra
dicebamus, facile percipmnt diffieultates mys-
teriorum fidei, ipsa autem mysteria et ratio-
nes eorum vix possunt distincte concipere ;
unde, vel in errorem inducentur, vel saltem
concipient rem illam esse dubitabilem et jure
controversam. At vero si fideles simplices ab
hsereticis sollicitati sunt, et periculum est ne
cadant vel vacillent, tunc licita est publica
disputatio coram ipsis, quia tunc taciturnitas,
vel timor disputationis magis posset nocere,
et errantes in errore confirmare, ac dubitare
incipientes magis infirmare. Hsec igitur om-
nia observanda sunt ex hoc capite, ut licita sit
disputatio. Et ,ideo graves auctores absolute
dicunt, regulariter hanc disputationem publi-
cam cavendam esse, tum propter dicta , tum
etiam quia ipsimet haeretici disputantes so-
lent hoc modo fieri duriores, et magis auda-
ces, quando in publicum prodeunt, propter
superbiam, et auram popularem quam valde
amant, ut dixit Augustinus, libro de Utilitate
credendi ; et de hoc puncto videri potest Va-
lentia, qui alios refert, dicta qusest. \0,
punct. 4.
15. Quarta circuwistantia, modi disputaadi.
— Quartum et ultimum caput est modus dis-
putationis, in quo maxime oportet mediocri-
tatem servare, ut disputatio fructuosa sit, ac
subinde licita. ln hoc autem primo observari
debet, ut sententiis potius, et rebus, quam
verbis agatur, ut dixit D. Thomas, dicto ar-
tic. 7, ad I, ita exponens verba Pauli supra
citata: Noli contendere verbis, et similia. Se-
cundo, maxime cavendum est a verbis contu-
meliosiset injuriosis, quia hoc et per se ma-
lum est, et indecens in homiue catholico tam
SECT. II. AN ECCLESIA RECTE PROHIBEAT H.^RETICORUM LIBROS, ETC.
499
grave munus exercente, et praeterea maxime
impedire potest disputationis fructum, ut op-
time docuit Chrysostomus, dicta liomil. 6, in
2 ad Timoth., quia, ut verbum fructificet,
oportet ut alter grate audiat ; grate autem affi-
ci, inquit Chrysostomus, eum qui injuriis affi-
citur, vix contingere potest. Tertio, ita agen-
dum est, ut non contra personam, sed contra
errorem, nec ad confundendum disputatorem,
sed ad veritatem illi ostendendam agi videa-
tur, ut recte dixit Hieron. lib. 1 contra Pela-
gian., circa inedium : Non de adversario victo-
riam, sed contra mendacium qaceramus verita-
tem. Denique ait Nazianzenus, dicta oratione
26, ea moderatione agendum esse , ut nec ni-
mia tarditate, nec nimio fervore agatur, ex
titroque, iuquit, extremo sumendo quud utile
est, ex priori mansuetudinem , et ex secundo
zelum.
16. Assertio tertia trimembris. — Ex quibus
omnibus concluditur actionem hanc et de se
licitam esse, et aliquando posse sub obliga-
tionem cadere, quamvis ssepe etiam possit in
ea peccatum committi. Prima pars satis ex-
plicataest; secunda patet, quia interdum po-
test talis actio esse necessaria ad bonum fidei
et salutem animarum : tunc ergo erit debi-
ta, vel ex justitia, respectu pastorum Eccle-
siae, vel ex charitate, respectu eorum qui suf-
ficientes fuerint ad talem actionem ; nam ut
dixit Leo, epistol. 93, capite 15 : Qui aiium
aberrore non revocat, seipsum errare demons-
trat; et Ambrosius, 1 Offic, cap. 3: Sicut
pro otioso verbo, ita pro otioso silentio ratio
est reddenda ; et similia habet Gregorius, 2
part. Pastoralis, cap. 4. Tertia pars est etiam
clara ex dictis, quia tam multa sunt necessaria
ad hujusmodi actionis honestatem, ut facile
sit in ea aliquid peccare, quia malum ex quo-
cumque defectu. Existimo tamen, si morale
periculum gravis nocumenti proximi non in-
tercedat, culpam esse tantum venialem. Et
per hsec responsum est ad rationes dubitandi
initio positas, nam verba Pauli obiter expo-
suimus ; Patres autem qui hanc actionem in-
terdum improbare videntur, loquuntur de di-
sputatione publica, quee sine delectu audien-
tium temere suscipitur.
SECTIO II.
Utrum Ecclesia jure proMbeat hareticorum
libros, et sub qua censura.
1. Arguitur primo pro parte negativa. —
Secundum medium quo Ecclesia utitur, vel
ad comprimendos haereticos, vel ad tuendos
et conservaudos Catholicos, est, ne doctrina
hseretica diffundatur ; quserimus autem an
jure et convenienter talis prohibitio librorum
hsereticorum fiat ? Et ratio dubitandi esse po-
test, quia, licet in his libris sint mnlta falsa
et erronea, tamen etiam sunt multa vera, et
interdum docta et erudita ; ergo non expedit
hujusmodi libros omnino prohibere, vel igni
tradere. Probatur consequentia, primo, quia
non sunt eradicanda zizania, eradicando simul
et triticum. Secundo, quia consilium Pauli, 1
ad Thessal. 5, est : Omniaprobate, qucdbonum
est tenete ; ergo hoc potius in his libris agen-
dum esset. Tertio, quia ad coufutandos hsere-
ticos, necessarium est cognoscere eorum erro-
res, et quibus fundamentis nitantur, ut des-
trui possint , et quibus argumentis veritatem
catholicam impuguent, ut eis possit respon-
deri ; hsec autem comparari nou possunt nisi
eorum libros legendo. Accedit quod docendo
suos errores multa tradunt quse ad confirman-
dam veritatem sunt utilia , et ad eos convin-
cendos, vel arguendos ex concessis, vel con-
tradictionem aut absurditatem in dictis eorum
ostendendo, multum conferre possunt ; ergo
non sunt simpliciter prohibendi.
2. Arguitur secundo. — Secundo, confirmare
hoc possumus exemplis sanctorum Patrum ;
nam divus Hieronymus libros haereticoruni
legere solitus erat, ut ipse fatetur ad Mine-
rium et Alexand. epist. 152, et ex ipsis ope-
ribus ejus compertum est ; et idem aperte col-
ligitur de Augustino, ex libris ejus, et de
Theophilo, antiquo Doctore, idem refert So-
crat., lib. 6 Histor., cap. 15, et de Dionysio
Alexand., refert Eusebius, libr. 7 Histor. ,
cap. 6, solitum fuisse frequenter legere libros
haereticorum , ac de re illa a quodam diacono
reprehensum, abstinereque volentem, ne id
faceret, divina revelatione fuisse admonitum.
Denique in Concilio Carthaginensi IV, cap. 16,
prsecipitur Episcopis ut libros hsereticorum
legant, pro necessitate et tempore.
3. Arguitur tertio. — Tertio argumentari
possumus, quia si Ecclesia posset prohibere
libros nascentium haereticorum , posset etiam
antiquos Doctores, qui tandem in hoeresim
lapsi sunt, nobis prohibere, ut Tertullianum,
Origenem, Eusebium Csesar., et similes ; con-
sequens est contra antiquissimum usum Eccle-
siae, ut constat; vel e contrario colligere pos-
sumus; nam si Ecclesia hos non prohibet, cur
vetat alios noviores ? nam ratio periculi non
miuus iu illis antiquioribus urgere videtur,
500 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESIiE
imo magis, quia majorem habent auctorita-
te.m. Unde quosdam prohibere, et non alios,
videtur queedani persouarum aceeptio, et quod
id fiat magis in odium personarum quam in
christiaui populi utilitatem.
4. Prima assertio afirmativa de /ide, ac
liparilta. Suadetur prima pars. — Nihilomi-
nus dicendum est primo, in Ecclesia Catholica
esse potestatem ad hos libros prohibendos,
et concreinandos, satisque convenienter, ac
prudenter uti posse tali auctoritate. Tota as-
sertio est de. fide Calholiea, et prima ejus pars
in hunc modum explieatur et probatur ; nam
heec.prohibitio considerari potest vel respectu ,
auctorum talium hbrorum, ita ut illa prohi-
bitio sit qusedam punitio, et execratio talium
personarum ; alio modo potest considerari
respectu fidelium, ut sit quasi medicina prce-
servans illos a contagio heereticorum. Primo
modo probatur illa pars, quia Ecclesia habet
potestatem puniendi heereticos, ut in sequenti
sectione ostendemus; et illa poena est satis
proportionata delicto, nam in quo aliquis pec-
cat, puniri maxime debet. Sub posteriori ra-
tione probatio etiam est cvidens, quia Eccle-
sia potest tueri ac dufendere membra sua : un-
de po:est illis preecip<jre ut a tali veneno abs-
tineant. Iuter has autem duas rationes consi-
deranda est differentia; nam sub prima solum
extenditur hsec potestas ad proprios heereticos
et apostatas baptizatos, juxta dicta in disputa-
tione prsecedente. Sub posteriori autem ratio-
ne potest Ecclesia prohibere fidelibus libros
quorumcumque infidelium, etiamsi baptizati
non sint, nec sibi subditi; et ita in primitiva
Ecclesia prohibitum erat fidelibus libros Gen-
tilium legere, ut refert Clemens, libro 1 Con-
stit. Apostolicarum, cap. 6. Et ratio est, quia
ille actus jurisdictionis directe respicit fideles.
5. Suadetur secundo ex usu Ecclesice apud
sacras litteras. — Altera vero assertionis pars
de convenientia sufficienter probatur ex anti-
quissimo usu et traditione Ecclesise; nam quod
universa Ecclesia Catholica semper probavit,
et tanquam moraliter necessarium observavit,
non potest non esse eidem Ecclesiee conve-
nientissiinuin, /uim iu his rebus a Spiritu
Sancto regatur ; fundatur vero primo hcec
consuetudo in eo quod referlur Act. 19, quod,
multi qui fuerant curiosa sectati, offerebaut
libros , et comburebant eos coram omuibus,
quod faciebant Gentiles quando converteban-
tur ad iidern, vei interius moti efficacia duc- j
triiuc Apostolicse, ut ait Eusebius, iib. 3 deDe-
iiioustratione evangelica, capit. 8, vel quia
CONTRA IL4ERESES ET H^RETICOS.
pastores, vel ministri Ecclesiee, quando illos
catechizabant, docebant eos illud esse neces -
sarium ad suscipiendum baptismum digne et
cum vera poenitentia, tum ad auferendum pro-
prium morale periculum, tum etiam ad satisfa-
ciendum Ecclesise ; et ideo publice id facie-
bant. Unde ad instar hujus exempli, refert
aliud Augustinus in Psalm. 61, post totam ejus
enarrationem, de quodam jam Christiano, qui
fuerat magus, qui poenitentiam acturus, por-
tat, inquit, suos codices incendendos, quibus
fuerat incendendus, ut illis in ignem missis,
ipse in refigermm transeat. Neque refert
quod in his locis de magicis libris sermo sit;
nam vel iHi non sunt sine erroribus, vel ab
eis a fortiori argumentum sumitur ad libros
hsereticorum, qui multo pejores sunt.
6. Item apud Concilia et Palres. — Secundo
Concilium Nicsen. jussit libros Arianorum
igui tradi, ut refert Nicephorus, libr. 8, cap.
18, et postea Constantinus prcecepit id execu-
tioni mandari, ut paulo inferius idem auctor
refert. Prseterea inter acta Concilii Chalce-
donensis, act. 3, in ultima epistola, habetur
hujusmodi probibitio Marciani imperatoris,
quae sine dubio approbante Concilio facta est ;
et alia similis legitur in quintse Synodi
collat. 5, ex Theodosio et Valentiniano ; ha-
betur etiam in sexta Synodo, can. 63 Trullan.,
ubi generaliter libri impii prohibentur, et in
septima Synodo, canon. 3, comburi prseci-
piuntur. Et in Concil. Constant., sess. 8 et
15, legimus libros Joannis Hus et Wicleph
fuisse igni traditos. Tertio consentiunt Pon-
tifices, et Patres, prsesertim Leo Papa, epist.
93, cap. 15, ubi notanda sunt ilia verba :
Quamvis in illis sint qucedam quce videantur
habere speciem pietatis, nunquam tamen vacui
sunt venenis, etc. Idem habet Nicolaus I, ad
consulta Bulgarorum, cap. 103, ubi genera-
liter loquitur de noxiis libris et blasphemis.
Idem sumitur ex Gelasio Papa, in cap. Sancta
Romana, d. 15. Item ex Gregorio Nazianzeno,
orat. 18 de Cypriano martyre et mago, de quo
etiam dicit in signum verce conversionis suos
magicos libros publice combussisse. Et tan-
dem videri potest Origenes, hom. 9 in Nume-
ros. Prseterea confirmant Doctores catliolici
hanc veritatem, a fortiori, exemplo Gentiiium,
qui librus quos suse reipublicee noxios reputa-
runt, sempcr prohibuerunt et igni tradide-
runt, de quibus exempla congerunt Lorin.,
in cap. 19 Act., vers. 19; et Simanc, in
Instit., tit. 38 ; et Bellarmin., lib. 3 de Laicis,
cap. 20.
SECT. II. AN ECCLESIA RECTE PROHIBEAT ILERETICORTJM LIBROS, ETC.
501
7. Denique ex ratione. — Ultimo facile
possumus hoc ratione ostendere : primo ,
quia ad detestationem errorum ita fieri opor-
tet : secundo ad defensionem fidelium , ne
latius talium librorum venenum diffundatur,
quia hseresis ut cancer serpit, sicut dixit Paulus.
Tertio, declaratur optime, quia communica-
tio cum hsereticis perverba, convenientissime
prohibetur propter periculum perversionis;
ergo multo magis expedit prohibere commu-
nicationem per libros. Probatur consequen-
tia, quia per se loquendo magis nocet verbum
scriptum quam prolatum; nam licet vox in
energia et efficacia superet, scriptura tamen
in aliis multis excedit. Primo, quia non limi-
tatur ad unum locum, sed per omnia discurrit;
secundo, quia est permanens, et multo tempo-
re durat, unde fit ut pluribus nocere possit;
item quia potest iterum atque iterum legi,
et ita magis penetrat animum : item solent
libri esse accuratius compositi, et haeretici so-
lent etiam eloquentiam addere, ut ad lectio-
nem invitent ; ac denique in eis cohgeruntur
omnia quse nocere possunt, quod uno vel alio
sermone non facile fit. His ergo, et aliis ob-
viis rationibus convenientissima ostenditur
hsee prohibitio.
8. Secunda assertio. — Tractatores bullce
Cwnce. — Secundo dicendum est prohibitio-
nem hanc factam esse ab Ecclesia, preecipue
per Summos Pontifices, et maxime in buJla
Coena?. Advertere enim oportet prohibitionem
hanc proprie et formaliter non inveniri in
communi jure canonico. Solum enim obiter
attingitur in dicto cap. Sancta Bomana, non
tamen sufficienter exprimitur; expressiusque
invenitur in jure civili, in 1. Damnato, et 1..
Quicumque, § Nulli, et § Omnes, c. de Hsere-
ticis; et in 1. Mathemalicos, c. de Episcopali
audientia. Olim enim videtur usa Ecclesia
brachio imperiali seu saeculari, ad hanc pro-
hibitionem efficaciter exequendam ; postea ve-
ro Pontifices, in Bulla Ccense, clausula prima,
verbis conceptis, et sub speciali eonsura, illam
tradiderunt. Unde materiam hujus prohibitio-
nis et censurse late tractant omnes illius Bul-
lee expositores ; Bebuffus, in proprio opere de
illa re; Navarrus, in Manuali, cap. 27; Tolet.,
lib. 4 suarum Instit. ; et Azor, tom. 1, lib. 8,
cap. 16 ; Hugol., de Casibus Papaa reservatis,
2 part., cap. I ; Sayrus, in Thesaur., tom. 1,
lib. 3, cap. 5; Graphis, in Decisionibus aureis,
lib. 4, cap. 18; Sanc, 1. 2 in Decalog., cap.
10; Castro, d. lib. 1 de Just. hseret. pun.,
cap. 15 et sequentibus; Penha, qui plures
alios refert in Direct., 2 part., cap. 4, Com-
mcnt. 3; Farinac, de Hseresi, queest. 180; et
Beginaldus, in Praxi, lib. 9, cap. 1-4; et ego
aliquid attigi in 5 tom., d. 21, sect. 2, a
num. 10. Nunc autem tanquam in proprio
loco haec res accuratius declaranda est.
9. Clausula Bullw Ccence de libris hceretico-
rum quadripartita. — Ac primode prima parte,
quinam dicanttcr libri hcereticorum. — An etiam
pars libri proliibeatur. — Quid quando in plu-
res tomos .divisus est. — Ut autem melius et
distinctius comprehendatur, quatuor partes in
hac lege seu censura distinguendse sunt, scili-
cet, raateria ejus remota, et materia proxima,
persona cui sit prohibitum, et qualitas censu-
rae. Circa primam partem, materiam remo-
tam voco librum ipsum objectum, in quo
quatuor verba in Bulla posita notanda sunt,
prohibet enim libros hwreticorum hceresim con-*
tinentes, vel de religione tractantes ; et primo,
nomine libri satis notum est quid intelligatur
ex vi verbi. Notandum est autem, non solum
integrum librum,'sed etiam quamcumque ejus
partem prohiberi , ut omnes docent ; tum
quia pars sub toto comprehenditur ; tum
etiam quia in quacumque parte libri potest
esse periculum, quod lex cavere studuit, et
ita ratio legis in quacumque parte militat.
Dubitat autem Hugol., de Ccnsur. Papae re-
servatis, 2part., c 1, quid si opusauctorishse-
retici in plures tomos sit distribulum, et unus
contineat errores, et non alius, an uterque sit
prohibitus, vel tantum qui errores continet.
Et sentit alterum non esse prohibitum, quia
uterque est per se integer liber, et in altero
non inveniuntur conditiones ad hanc prohibi-
tionem necessarise ; et in hanc partem incli-
nat Sanc, lib. 2, cap. 10, numer. 30; existi-
moque habere locum, quando tomi sunt ita
distincti, ut omnino sint de diversis argu-
mentis, neque aliquam habeant inter se con-
nexionem, tunc enim procedit ratio facta. Se-
cus vero esse sentio, si uterque tomus sit ejus-
clem argumenti cum connexione inter se; tunc
enim et fieri non potest quin uterque de re-
ligione tractet, quod ad prohibitionem satis
est, et revera uterque est pars unius operis,
licet per accidens dividantur, propter vitan-
dam magnam unius libri molem.
10. An prohibeatur manuscriptum. — Dein-
de circa hanc partem interrogari potest, an
oporteat librum esse impressum. Et respon-
deo etiam manu scriptum esse prohibitum, in
quo omnes conveniunt, et potesta simili pro-
bari ex Concilio Tridenlino. sessione quarta,
502 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESLE
capite quinto. Et ratio est, quia ille vere est
liber, et ita in omui proprietate sub verbis le-
gis eomprehenditur. Secundo, quia ratio legis
et periculum infectionis seque in tali libro lo-
cum habet. Tertio, quia alias per fraudes et
quasi per insidias posset effectus hujus legis,
et efficacia ejus impediri. Iuterrogari tamen
ulterius potest, an brevis scriptura, ut concio,
vel epistola, aut bievis quaestio, vel quicquid
hujusmodi est, sub hac prohibitione com-
prehendatur. Aliqui simpliciter negant , ut
Sanc, citato numero vigesimo nono; funda-
tur, quia lex poanalis stricte, et in rigore ver-
borum explicanda est ; haec autem lex est pce-
nalis, et brevis scriptura revera non est liber ;
ergo. Contrarium nihilominus magis probo,
cum Hugol., loc. citat., numero secundo, et
imprimis suppono hanc legem potius favora-
bilem quam odiosam censendam esse ; tum
quia facta est in favorem fidei, qui principa-
liter considerandus est; tum etiam quia licet
po^nam contineat, principaliter rcspicit de-
fensionem et tuitionem fidelium ; ergo, abso-
lute loquendo, potius amplianda est quam
restringenda, quod pro omnibus quae dicemus,
prae oculis habendum est. Secundo, quia ra-
tio legis etiam in scripturis his locum habet,
quia magnum periculum imminere potest fi-
delibus ex his scripturis, eo quidem majus
quo latentius communicantur. Tertio moveor
ex quadam responsione Cardinal., in simili
dubio circa decretum Tridentini nuper alle-
gatum, ubi eodem modo extendunt legem
Concilii, in dicto loco; verba autem dictae de-
clarationis videri possunt apud Marzillam,
ibid. ; quocirca licet illa scriptura non sit in-
teger liber, pars ejus censeri potest, si non
actu, saltem aptitudine, quod in tali mate-
ria ad prsedictam extensionem satis est.
11. Quid nomine hwretici hic veniat. —
Secunda particula erat hcerelicorum ; itaque
quamvis liber contineat haereses, si auctor
non sit haereticus, ex vi hujus clausulse non
est prohibitus in Bnlla Ccenae, licet alias esse
possit , ut infra dicam in numero decimo
quarto. Interrogari vero potest primo, an
oporteat auctorem libri esse de hteresi dam-
natum ; id enim affirmat Graphis supra, libro
quarto, capite dccimo octavo, num. 40 et 43 ;
sed sine dubio satis est quod quacumque ra-
tione constet esse hsereticum, ut melius do-
cent Hugol., Sanc, citati, et alii. Et ratio est,
quia lex simplh-iter loquitur ; non ergo licet
nobis limitationem addere, pra:sertim quia ad
bonum fidelium expedit cum ouinibus haere-
CONTRA H.-ERESES ET H^ERETICOS.
ticis talem communicationem vitare. Neque
prohibitio hsec regulanda est per extravagan-
tem Ad evitanda, quse concedit ut non te.-
neamur vitare excommunicatos, nisi publice
denuntiatos, quia hsec est prohibitio per se dis-
tincta ab excommunicatione contra haereticos
lata. Sed quid de aliis infidelibus, et similibus
libris ab eis compositis? Respondeo, si non
sint haeretici, nec apostatae a fide professa in
baptismo, eorum libros hic non comprehendi ;
quia illi nullo modo sunt haeretici, neque eo-
rum scripta considerantur, quia et rara sunt,
et ab eis morale periculum non timetur. Si ta-
men sint apostatae baptizati, etiamsi ad ju-
daismum vel paganismum declinaverint, eo-
rum libri hic comprehenduntur, quia, ut su-
pra dixi, in ordine ad leges Ecclesiae isti sub
nomine hrereticorum veniunt.
12. Oppositio de libris Qroocorum schismati-
corum. — Sed objici potest , quia sequitur
libros a Grsecis schismaticis de ritibus suis es-
se sub hac lege comprehensos, quod non vide-
tur esse in usu. Ad hoc aliqui existimant hu-
jusmodi libros non esse prohibitos ex vi hu-
jus clausulee, quod teuet Azor, et Sanc, et
rationem reddunt, quia isti ritus ab Ecclesia
inter hsereses non computantur. Sed nunc
non agimus uisi de conditione auctoris, et ex
hac parte non video cur excludi debeant, quia
illi sunt homines rite baptizati, ut suppono, et
sunt alieni ab Ecclesia Catholica : nam sem-
per errant vel in maleria symboli, praesertim
circa Incarnationem, vel Trinitatem, vel certe
in articulo de Summo Pontifice , quod sit
Christi Vicarius, cui omnes baptizati obedire
tenentur ; ergo sunt haeretici ; ergo libri eo-
rum, si illas conditiones habeant, sub hac
prohibitione comprehenduntur : ut autem il-
las habeant, satis est.quod de religione trac-
tent, et ideo licet eorum ritus hseresim non
contineant , nihilominus ad religionem per-
tinent ; hoc ergo satis est. Addo vero etiam
in his ritibus, regulariter loquendo, aliquid
contra fidem admisceri, quatenus ita suos
ritus defendunt, ut ritus Ecclesirc Catholicae
tanquam malos damnent, quod errore non
caret.
13. Quid de libris partim auctoris hwrelici,
partim Catholici. — Primus modus libri ita
mixti. — Secmdus modus. — Tertius modus
bimembris. — Tcrtio, interrogari potest quid
dicendum sit de libris, ut ita dicam, mixtis,
in quibus aliquid ab haeretico, et aliquid a
Catholieo scriptum invenitur. Hoc antcm va-
riis modis contingcre aut cogitari potest.
SECT. II. AN ECCLESIA RECTE PROHIBEAT ILERETICORUM LIBROS, ETC.
503
Primo, ut Catholicus et haereticus aeque ad li-
brum componendum conveniant, vel ut auc-
tor ejus sit aliqua communitas ex Catholicis
et ha?reticis constans ; et in hoc casu non est
dubium quin liber sit sub hac lege prohibi-
tus, quia malum ex quocumque defectu, et
ideo liber ille tanquam auctoris haeretici re-
putatur; eo vel maxime quod Catholicus ex
tali consortio cum haeretico suspectus fit. Alio
modo fieri potest ut liber sit ab haeretico scri-
ptus, et in eo sint scholia vel fragmenta al-
terius libri, vel viri catholici, et talis liber
etiam est per hanc legem prohibitus, quia
simpliciter est liber hominis haeretici ; et prae-
terea si in illo sint fragmenta catholica , so-
lum erunt vel ut impugnentur ab auctore hae-
retico, vel ad aliquem alium erroneum usum ;
scholia autem viri catholici vix in tali libro
cogitari possunt, et quamvis essent, eo ipso
essent suspecta, et ex tali consortio infecta.
Tertio, fieri potest e contrario, ut in libro
auctoris catholici sit aliquid ab haeretico scri-
ptum, quod contingit duplici modo indicato.
Primus est, quod ibi referantur aliqua verba
haereticorum, vel fragmenta ex libris eorum ;
et hoc non satis est, ut liber sub hac prohibi-
tione comprehendatur, ut constat ex usu ;
nam hujusmodi sunt libri Ruardi, Bellarm. et
fere aliorum qui hsereticos impugnarunt , et
in manibus Catholicorum versantur. Et ratio
est, tum quia ille liber simpliciter est auctoris
catholici; tum etiam quia illa? particulae li-
brorum haereticorum tantum sunt ibi quasi
materialiter et ad impugnationem relatae, et
ita etiam habent conjunctum antidotum, ut
nocere non possint, adhibita tamen modera-
tione controversiarum vulgari idiomate, de
qua in sexta regula Romani Indicis. Alio mo-
do contingit librum catholicum habere scho-
lia, vel glossam alicujus haeretici, et de hoc
etiam dicunt omnes non esse librum prohibi-
tum hac lege. Hoc autem in 5 tom. limitavi,
nisi scholia copiosa sint, ita ut majorem par-
tem libri conficere videantur; quse limitatio
non placuit Sanc. supr., num. 25, quia quan-
tacumque sint scholia, semper liber nomina-
tur auctoris catholici. Nihilominus mihi sem-
per videtur necessaria moderatio, quia in re
tanti momenti magis est considerandum quid
in re ipsa liber contineat, quam quomodo no-
minetur, praesertim quia saepe liber magis a
commentatore quam a primo auctore deno-
minatur, ut patet in libris Scholasticorum,
vel supra jus civile aut canonicum, vel supra
Mag., vel D. Thom., et in expositoribus Scri-
pturse, et aliis hujusmodi. Praeterea est ratio
a priori, quia in his scholiis copiosis idem est
periculum quod in libris integris, et ita in eis
militat ratio legis, ac proinde obligatio.
1-4. Quid de libro auctoris Catholici ubi legi-
tur hwresis. — Ultimo interrogari potest quid
dicendum de libro catholici auctoris, in quo
aliqua haeresis invenitur, utique per ignoran-
tiam vel inconsiderationem, nam si ab aucto-
re fuisset ex certa scitmtia ibi scripta, jam non
esset auctor catholicus, sed haerelicus. De tali
igitur libro dicendum est non comprehendi
sub hac lege vel censura, quia revera non est
liber haeretici, et ideo ex vi hujus legis non est
prohibitus. Circa illum autem observandae
sunt aliae regulae traditae in indice libiorum
prohibitorum sub titulo de Prohibitione libro-
rum, § 2, versic. Qui inter legendum. Nam si
ille error jam notatus sit, deferendus est liber
xit expurgetur; si autem de novo notetur ab
aliquo legente, denunciandus est ut emende-
tur. Et haec de Auctore. Pro cmo etiam notari
potest, quod in citato indice Romano, sub ti-
tulo de Impressione librorum, versiculo In his
vero, statuitur eos scilicet qui aliorum dicta
vel scripta compilant, auctores censeri.
45. Argumentum libri auctoris hceretici
quale prohibetur. — Ultimo additur determi-
natio seu limitatio hujus materiae, seu libri,
per illa verba : Hivres m continentcs, aut de
religione tractnntes. Ex quibus colligere licet,
ut liber sit probibitus, sufficiens et necessa-
rium esse alterum ex illis duobus, quia sub
disjunctione ponuntur ; e contrario vero, ut
liber non sit prohibitus, necessarium est ut
utrumque illorum in libro desit; et quando
ita contigerit, liber non ent ex vi hujus legis
prohibitus, etsi auctor ejus heereticus fnerit.
Potest tamen objici vulgaris sententia Grego-
rio attributa, quia, damnato auctore, opus ejus
damnandum censetur ; sed omnis haereticus ab
Ecclesia damnatur ; ergo ut liber sit prohibi-
tus, satis est quod ab haeretico sit scriptus.
Respondetnr imprimis nos solum dixisse ta-
lem librum non esse prohibitum ex vi hujus
legis, quicquid sit de aliis, in quo indices libro-
rum prohibitorum consulendi sunt, praesertim
regula secunda Roman. Indic, versic. Qui
vero. Deinde vera responsio est, sententiam
illam intelligendam esse formaliter, ut sic di-
cam, id est, de opere scripto ab homine dam-
nato, ut talis, seu haereticus est ; nam si ali-
quid scripsit ut philosophus vel jurisperitus,
etc.j, non extenditur damnatio personae ad
damnationem libri, nisi specialiter declaretur ;
504 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESLE
de qua re videri potest Penha, citatus supra,
nuin. 8. m dicto Comment. tertio.
16. Quid sit librum continere hceresim. —
Quid de religione tractare. — Deinde singulse
partes explicandse sunt ; et circa primain note-
tur, satis esse quod in toto libro vel una sola
propositio hseretica inveniatur ; quod notavit
Sanc. cum Hugol., contra aliquos, qui dixe-
runt necessarium esse ut hber ex professo tra-
etet de hseresi, quod certe omnino falsutn est,
ut etiam in 5 t. notavi, quod patet ex vi ver-
borum : Hceresim continentes ; non enim dixit
hcereses, et ita verba illa per unam solam pro-
positionem haereticam verificantur. Deinde
nondixit: De hceresi tractantes, sicutin alte-
ra parte dixi. Et ex hac doctrina manifeste
colligitur non csse necessarium ut liber de
hseresi tractet : nam cujuscumque argumenti
aut seientise sit, si unam hseresim eontineat,
et liber sit ha?retici auctoris, prohibitus est,
et inerito, quia illo modo solent hseretici suas
hsereses seminare, ut cum alia doctrina devo-
rentur. Circa alteram particulam dubitari po-
test, quis liber censendus sit de religione trac-
tare. Ad quod respondeo non satis esse ut obi-
ter aliquid de religione attingat, sed quod ex
instituto de religione tractet, id enim in ri-
gore verba significant. Dicitur autem de re-
ligione tractare, si per se contineat sacram
doctrinam, sive sit exponendo Scripturam,
sive scholasticam doctrinam, sive conciones,
sive casus conscientife, sive alia, quse ad cul-
tum Deivel sanctorum, vel ad salutein anima-
rum spectant; et quia contrariorum eadem
estratio, ejusdem materise censeo esse libros
de superstitionibus scribentes , vel magicis
artibus, ac proinde hoc nomine esse prohi-
bitos, quamvis vix etiam possint hseresibus
carere.
47. Secunda pars, quce actiones quatuor circa
tales libros vetat. — Secundo loco dicendum est
de materia proximahujus prohibitionis, seu
eensurse, id est, de actionibus prohibitis circa
hbros hsereticorum : sunt autem quatuor hu-
jusmodi actiones, scilicet, legere, retinere, im-
primere, et defendere hujusmodi libros. Et ad-
ditur in Bulla particula scienter, qi.se in om-
nes illas actiones cadit, et habet hanc vim, ut
licet aliquaa ex illis actionibus ex ignorantia
fiant, non incurratur censura : quod verum
est, etiamsi talis igonrantia sit crassa et supi-
na, ita ut a culpa non excuset, quia illa par-
ticula hunc eifectum habet, alias superfiue
poneretur; quae est communis doctrina in ma-
tcria de censuris et lcgihus, et illam bene ex-
CONTRA ILERESES ET H.ERETICOS.
posuit Sanc, libro 9 de Matr., distinct. 32,
num. 36, 39 et 40. In prsesenti ergo oportet
scire omnes conditiones requisitas ut liber sit
prohibitus per illam legem, scilicet, quod au-
ctor ejus hsereticus sit, et quod hseresim con-
tineat, vel de religione tractet. Unde si alte-
rum istorum ignoretur, non peccabitur scien-
ter; non est autem necessarium ut hsecscien-
tia sit omnino evidens, sed sufficit ut fide
dignis testimoniis habeatur ; quod si non sint
sufficientia, veltantum sit publica fama, opor-
tebit diligentiam prsemittere; quod si quis
illam voluntarie omittat, ita ut affectet igno-
rantiam, seu incertitudinem, seu potius ca-
rentiam verse aut probabilioris scientise, non
excusabitur, quia moraliter diceretur scien-
ter operari; et hgec dictis actionibus com-
munia sunt : nunc circa singulas aliquid no-
tare oportet.
18. De prima actione speciatim, quce est
legere, quoad ipsius qualitatem. — Et primo
circa lectionem explicandum est quse seu
qualis et quanta ad incurrendam censuram
sufficiat. Et imprimis circa qualitatem, neces-
sarium est ut non tantum sit exterior lectio,
sed cum intelligentia verborum ; nam si quis
ignorans prorsus linguam latinam , vel eam
in qua liber scriptus est, illum legat, non in-
curret censuram, nec per se loquendo morta-
liter peccabit, quia illanon est vera et formalis
lectio, sed tantum materialis : et prseterea ibi
cessat ratio legis, quia neque periculum inde
imminet, nec est communicatio cum hseretico
in doctrina ; et in hoc omnes conveniunt. Se-
cundo,non sufficit sola mente percurrere quse
prius fortasse in libro lecta sunt, sive ante
prohibitionem, sive post illam; in quo excessit
Graphis, dicens incurrere hanc censuram, qui
per solam mentis recordationem, quasi men-
taliter librum legit. Probatur vero nostra
sententia, tum quia illa revera non est lectio
humana, de qua leges humanse loquuntur;
tum etiam quia ille actus est omnino internus
et mentalis, qui non est materia censurse, aut
legis humanse, et ita tenent Hugoh, Sancius,
et alii. Tertio, sufficiet legere oculis percur-
rendo librum, etiamsi ore nihil proferatur,
quia illud revera est legere, et etiam actio
sensibilis, in qua tota ratio legis locum habet.
1 9. An dicatur legere qui legentem audit ?
— Negat Sancius. — Affirmandum cum Azor.,
Sairo, et Graphis. — Difficultas vero cst, an
sutficiat auditus alio legente; nam Sancius
supra, numero quadragesimo octavo, putat
non sufficere, quia in proprietate et rigore,
AN ECCLESIA RECTE PROHIBEAT H.ERETICORUM LIBROS, ETC. 505
Dices, quamvis non sit gantur; et fundamentum videtur fuisse. quia
SECT. II.
auclire non est legere.
legere per seipsum, saltem est legere per
alium. Sed contra, quia hoc non sufficit, quo-
niam non exprimitur in prohibitione. Quoties
autem lex prohibet actionem , et non addit
extensionem ad facientem per alium, restrin-
genda est ad facientem per seipsum; et ideo
non solent hujusmodi leges extendi ad consu-
lentes, mandantes et similes, nisi exprimantur.
Nihilominus contrarium censeo securius et
verurn, quod tenent Azor., Sairus, Graphis, et
alii : moveor autem ex ratione prsecipue, et
intentione legis; nam omnino idem pericu-
lum et detrimentum sequitur ex hoc modo
legendi, quod ex lectione per seipsum, imo
quodammodo majus, quia ille modus legendi
facilior est, et ita si ille non prohiberetur,
quasi frustranea esset lex ista. Deinde auditus
non minus est sensus disciplinse quam visus ;
si ergo prohibetur lectio per solum visurn, ut
caveatur talis doctrina, seu disciplina, cur non
etiam per auditum ? Tertio, lectio partim
constat ex prolatione, partim ex perceptione
eorum quse scripta sunt, et revera talis actio
comsummatur in perceptione ; ille autem qui
audit legentem librum haereticum, percipit
quse leguntur, et ita quasi consummat illam
actionem. Unde non tantum legit per alium,
sed etiam per seipsum consummando actum ;
ergo peccat contra dictam prohibitionem, et
ita facile solvitur fnndamentum contrarise
sententise. Neque etiam mihi placet distinctio
seu limitatio dicentium, si audieiis inducat
alium ut sibi legat, tunc audiendo incurrere,
non autem si, dum alter sua voluutate legit,
ad audiendum accedat ; nam hoc secundum
etiam censeo falsum, quia transgressio pree-
cepti non consistit proprie iu inductione alte-
rius, sed in participatione lectionis per audi-
tum, et ita in eo casu procedunt rationes
factse. Quocirca in illo casu, tam audiens quam
legens peccat ; audiens, uno tantum modo
jam explicato ; legens vero dupliciter, scilicet,
et legendo, et coonerando lectioni alterius ;
si tamen id legens non intelligeret, excusare-
tur a propria culpa legentis juxta supra dicta,
non tamen excusaretur a culpa cooperautis
iniquse lectioni alterius.
20. Deinde quoad ejns quantitatem sententia
Toleti et Hugolini. — Circa quantitatem le-
ctionis, dubitari solet an possit hoc peccatum
a mortali et censura excusari propter materise
levitatem. Nam graves Doctores negant, ut
Hugol. supra , et Tolet., lib. 1, cap. 19,
num. 9, dicens sufficere si paucse lineae le-
in omnibus et singulis est periculum, quod lex
vitare intendit. Contraria vero sententia com-
munior est, quam tenet Azor, Sair. et Sanc, et
sumitur ex Castr., lib. 2 de Just. hseret.
punit., cap. 17. Et in rigore videtur probabi-
lior, quia regula generalis est, peccatum
mortale fieri veniale ex levitate materiae, et
hic nulla est ratio faciendi exceptionem ; nam
revera in paucis lineis legendis non potest esse
mortale periculum ; oportet tamen prudenter
hoc ad praxim applicare ; nam Sancius dicit
legere integri folii paginam, non esse mate-
riam gravem, quod ego nullo modo probare
possum, quia in ea lectione multum potest
esse periculi : oportet ergo ut nimis brevis nec
multarum linearum sit lectio, ut hanc excu-
sationem admittat, ethoc modo cseteriauctores
loquuntur.
21. De secunda actione , retinere , scilicet,
librum licereticum. — Secunda actio vel quasi-
actio prohibita est retinere librum hcereticum,
quse per se sufficit ad transgressionem gravem,
et ad censuram, etiamsi nec legatnr liber,
neque animo legendi retineatur ; quia singulse
ex his actionibus prohibentur, neque lex re-
spicit qua intentione fiat, sed absolute prohi-
bet ne fiat. Item finis legis quoad hanc partem
est, ne tales libri conserventur, sed destruan-
tur, et coutra hoc fit quoties retinentur,
etiamsi sit ad splendorem vel curiositatem,
etc. Et hinc fit, ut sufficiat retinere apud se vel
apud alium, quia utrumque est contra for-
mam fet finem legis. Unde etiam custodire
hujusmodi librum alienum per hanc legem
prohibitum est, quia qui custodit, pro illo
tempore librum apud se retinet. Item quia
finis et ratio legis ibi locum habet. Neque
obstabit quod qui librum custodit, ilhim non
intelhgat, quia hoc non impedit veram de-
tentionem, et quia sine intelligentia potest
librum conservare, quod est contra finem
legis. Denique etiamsi vir doctus, animo impu-
gnandi errores et eorum fundamenta, librum
apud se retineat, contra legem faciet, et cen-
suram incurret, quia, ut dixi, lex prohibet
factum, quacumque intentione fiat, nec bona
intentio sufficit honestare actum prohibitum ;
debet ergo fieri debito et ordinato modo, id
est, cum ejus facultate qui illam dare potest ;
alias unusquisque prsesumeret librum apud se
retinere, honesto colore qusesito, et ita lex
frustraretur.
22. An parvitas libri retenti , vel temporis
retentionis excusenta mortali. — Solum quaeri
506 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESI^
potest an ex circumstantia possit hsec trans-
gressio a culpa mortali excusari. Duplex
autem tantum circumstantia eogitari potest,
quse ad hoc possit conferre : uua est quantitas
materise, quse, ut supra dixi, quoad lectionem
sufficit interdum ad dictam excusationem.
Nihilomimrs dico ex hac parte non posse in
prsesenti actione excusari gravitatem peccati,
qnia sufficit ad hanc culpam partem libri reti-
nere, quia, ut in primo puncto, num. 9, dixi,
totum et partes ejus hac lege prohibentur;
moraliter autem loquendo non retinetur, nisi
vel totus liber, vel aliqua notabilis pars ejus,
quse doctrinam aliquam contineat, et ideo ex
parte materise sine distinctione dicere possu-
mus hoc peccatum semper esse mortale, et ad
incurrendam censuram sufficiens. Altera vero
circumstantia est temporis ; nam retinere
librum brevissimo tempore, non videtur esse
adeo grave, ut ad culpam mortalem sufhciat.
In contrarium vero est, quia omne peccatum
quod ex objecto et aliis circumstantiis mortale
est, in momento committi potest, quia in vo -
luntate consistit, non in mora. Unde distin-
guendum censeo ; quia vel retentio procedit
ex voluntate absolute retinendi librum, et
tunc dico quamcumque retentionem esse
peccatum mortale, etiamsi mutata voluntate
brevissimo tempore duret : et hoc probat ratio
facta, quia voluntas illa peccatum mortale est,
et ab illa procedit exterior retentio. Alio vero
modo contingere potest ut aliquis habens
propositum tradendi librum, in executione
sit negligens per aliquam brevem moram, et
tunc facile poterit excusari a culpa mortali;
tum quia in voluntate non habet propositum
contrarium prsecepto, et negligentia potest
esse levis, et ipsa mora est quasi materia illius
omissionis, et ideo ex brevitate potest esse
levis, ac denique illa non tam est retentio
quam dilatio, quse interdum potest excusari ab
omni culpa, si ex rationabili eausa fiat.
23. An satis sit propria auctoritate librum
prohibitum destruere. — Sed quseri potest, an
satisfaciat aliquis huic legi comburendo li-
brum, vel alio modo illum destruendo sua auc-
toritate, an teneatur potius illum tradere In-
quisitoribus. Respondeo ex vi hujus clausulse,
seu legis Bullse Ccense, satis esse librum sta-
tim comburere, quia hsee lex solum prohibet
retinere, et non disponit rnodum abjiciendi
librum, et ideo per illam actionem sufficien-
terimpletur. Oportebit autem librum destrue-
re, quia si alteri tradatur, vel alio modo intc-
ger conservetur, plane fit contra intentionem
CONTRA H/ERESES ET H.ERETICOS.
legis. Unde non impletur, sed eluditur, et
semper dici potest retineri, vel apud alium,
vel in loco in quo reponitur, ut jam monui-
mus. An vero alia lege prseceptum sit non re-
tinere librum, tradendo illum Inquisitoribus,
et non propria auctoritate illum comburendo,
dubium esse potest; nam in Repertorio Inqui-
sitorum, verbo Liber, solum dicitur sub dis-
junctione teneri eum, qui librum habet, vel
comburere, vel Inquisitori aut Episcopo tra-
dere ; et idem habet Zanchinus, de Hsereticis,
cap, 7. Et Campegius, in Scholio ad Reperto-
rium, indicto loco, solum dicit tutius esse tra-
derelnquisitoribus, ut olim, inquit, a Paulo IV
decretum est, cujus Bulladehac re habetur
in Directorio Inquisitorum, cum alia Julii III,
quse id aperte prsecipit; posset autem, ex vi
verborum, intelligi pro solo illo tempore in
quo lata est, id est, ut solum illis personis, quse
jam tunc hujusmodi libros habebant, prsece-
perit ut eos Inquisitoribus traderent. Hanc ve-
ro dubitationem abstulit Pius IV in alia Bulla
anni 1564, quseincipit: Locum pro munere;
nam simile prseceptum repetens, addit: Qui
habent, vel habuerint; et ideo hoc omnino
observandum est. Et ita tenent Penha, Azor
et Sanc. supra.
24. De tertia actione, imprimere. — Tertia
actio est imprimere hujusmodi libros. Dici au-
tem solent imprimere, tam auctor libri quam
ministri exequentes. Dubitari ergo potest an
auctor comprehendatur, quia non videtur per
se, sed per alios imprimere, et lex non facit
extensionem. Nihilominns dico sine dubio
comprebendi, ut docent multi ex Doctori-
bus citatis, nullo contradicente ; tum quia
verba legis intelligenda sunt, prout commu-
niter accipiuntur ; tum etiam quia semper au-
ctor habet aliquem immediatum concursum
in illa actione, imo est quasi primus motor
ejus; tum denique quia in edictis quse ab In-
quisitoribus, etiam universalis Ecclesise, pas-
sim emanant, non solum imprimentes, sed
etiam imprimi facientes, sive curantes, no-
minatim exprimuntur. Secus vero esset si
tertius alius, ad quem liber non pertinet, ex-
ppnsas faceret, quia talis concursus est valde
remotus, et non sufficit ut ille imprimere li-
brum dicatur. Comprehenduntur prseterea sub
bac prohibitione omnes qui materialiter. et
sic dicam, seu corporaliter impressionem ip-
sam exequuntur; et imprimis patronus, seu
dominus totius impressionis, etiamsi manibus
suis non laboret, tum quia in communi modo
loquendi illc diciturimprimere, etita impres-
SECT. II. AN ECCLESIA RECTE PROHIBEAT H.ERETICORUM LIBROS, ETC.
507
sor vocatur ; tum etiam quia semper liabet
aliquem influxum circa totam illam actionem^
vel prseparando materiam, vel aliquid simile
moderando. Deinde cadit prohibitio in omnes
alias actiones ad impressionem necessarias,
quas ministri ejus exequuntur. Solum potest
dubitari de actione corrigendi, seu emendan-
di, quia illa nec videtur esse cooperatio ad
ipsam impressionem, neque simpliciter neces-
saria, sed ad quamdam perfectionem et or-
natum. Propter quee multi excusant correcto-
rem ; ego vero addo, licet excusetur ab actio-
ne imprimendi, non posse excusari ab actione
]egcndi, quia non potest corrigere nisi legen-
do, ut per se constat..
25. De quarta actione, defendere. — Primus
modus defensionis. — Secundus modus. — An
laudare librum sit defendere. — Quarta actio
est defendere hujusmodi librum; nam haec
etiam expresse prohibetur, et additur : Quo-
vis qucesito colore. Potest autem distingui du-
plex defensio : una veluti corporalis , quse
opere fit ; alia doctrinalis, quse fit verbo vel
scripto ; et utraque sine dubio est in hac lege,
et sub hac censura prohibita. Prima est, quan-
do vel vi vel fraude defenditur liber, ne com-
buratur, aut ne in manus judicum fidei deve-
niat, vel occultando librum, vel resistendo vo-
lentibus illum prodere aut tradere ; nam quo-
cumque modo id fiat, sive publice, sive occulte,
ut in Bulla dicitur, est propria defensio, ac
propterea prohibita. Secunda autem defensio
fit, vel argumentis confirmando pravam doc-
trinam talis libri, quatenus in illo est, vel
respondendo ad argumenta quae contra illam
fiunt; quod etiam locum habet, etiamsi talis
defensio sub titulo exercitationis vel majoris
inquisitionis veritatis fieri dicatur, quia Bulla
dicit : Quovis qucesito colore. Item procedit
tam in privata quam in publica defensione,
et sive scripto, sive tantum verbo fiat, quia
omnes isti modi sub illis verbis, sive pullice,
sive occulte, comprehenduntur. Denique etiam
censetur defendere librum, qui dixerit talem
librum non esse prohibitione, vel combustio-
ne dignum. Unde non excusabitur ab bac cen-
sura qui id dixerit. Sed quid de laudante hu-
jusmodi librum? nam illa etiam videtur quae-
dam defensio. Respondeo distinguendum esse
de libro tractante de religione, sine erroribus,
vel de continente hseresim. Nam prioris libri
laudatio, si solum sit de doctrina libri, non est
mala, nec prohibita, quia potest esse vera, et
per se non continet defensionem libri, ut est
a tali auetore ; et ideo oportet ut laus non
sit tanta, ut per illam vel auctor, vel doctrina
ejus simpliciter commendari videatur, vel
etiam ut illo modo indicetur non debuisse ta-
lem librum prohiberi ; tunc enim jam erit
qusedam prohibita defensio. At vero si liber
contineat malam doctrinam, illum simpliciter
laudare, sine dubio esset defendere; secus au-
tem erit si tantum stylus, vel eloquentia, aut
aliquid simile commendetur, ut per se notum
est.
26. Tertia pars : quas personas dicta clau-
sula sive censura comprehendat. — Tertio loco
principaliter dicere proposui in numero nono
de personis quse sub hac prohibitione com-
prehenduntur. ln quo unica regula et genera-
lis est, comprehendi sub illa omnes homines
baptizatos, infra Summum Pontificem , cujus-
cumque status aut dignitatis sint, addita so-
lum exceptione in ipsa lege contenta, scilicet :
Nisi facultatem ab Apostolica Sede haheant.
Unde fit comprehendi imprimis omnes Catho-
licos, tam ecclesiasticos, ut Cardinales, Ar-
chiepiscopos, et omnes inferiores, quam lai-
cos, ut imperatorem. reges, et omnes mino-
res; sequitur etiam comprehendi omnes hae-
reticos, quia et illi sunt subditi, quamvis re-
belles; quod adeo verum est, ut etiam auc-
tor ipsius libri comprehendatur. Unde prseter
censuram hgeresis , novam incurrit librum
suum retinendo, vel legendo; imo, si ad fi-
dem converteretnr , et postea nihilominus
suum librum retineret, in hoc peccato , et in
hac censura permaneret. Et ratio omnium est,
quia prohibitio est universalis et nullum ex-
cipit. Unde nec nos possumus illum excipere.
Deinde, quia Pontifex addidit dictam exce-
ptionem : Sine nostra facultate; exceptio au-
tem, ut juristae dicunt, regulam in contra-
rium firmat.
27. Solus Papa, ac adeo nec Inquisitor ul-
lus, aut Episcopus, aut Sedes Romana vacans,
dare facultaiem potest ad libros in Bulla com-
prehensos. — Circa exceptionem autem opor-
tet imprimis notare, neque Episcopos, neque
alios quoscumque prselatos inferiores Papa,
posse hanc facultatem dare ad librum, scili-
cet , qui in clausula Bullae comprehenditur ;
quia Papa illam sibi reservavit, ut ex verbis
constat, quod etiam in terris hsereticorum ob-
servandum est a Catholicis, ut bene notavit
Sanc, citato libr. 2 Decalog., cap. 10, numer.
43, quia licet ibi possit esse major necessitas,
tamen etiam imminet periculum legentibus ;
et praeterea lex universalis est, et ideo consn-
lendo Summum Pontificem illi necessitati
508
MSPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESI/E CONTRA H^ERESES ET H^RETICOS.
providendum est, ut ipse personas eligat, qui-
bus talem facultatem concedere expediens ju-
dicaverit : quod si in aliquo particulari casu
subita necessitas honoris fidei, vel alia similis
occurrat, tunc id licere poterit, per modum
epieheiee, non quia per se liceat. In terris au-
tem Catholicorum, neque ipsi Inquisitores pos-
sunt hanc facultatem dare, quia verba sunt
preecisa et universalia , et non invenitur hoc
iilis concessum, ut Penha supra notavit, in
§ Nunguid. An vero Gollegium Cardinalium,
Sede vacante, possit hanc facultatem dare,
disputat Sanc. supra, num. 44, sed pendet ex
queestione universali, de jurisdictione illius
Collegii pro illo tempore. Unde veritas est non
posse, quia non habet pontificiam jurisdictio-
nem, cui hoc reservatum est.
28. Quomodo intelligenda sit facultas, si cui
detur. — Deinde observare oportet hanc fa-
cultatem interdum esse posse specialem, de
qua, quia est res facti, nihil dicere possu-
mus, sed persona cui conceditur sibi consu-
let, considerandoverba rescripti. Potest etiam
esse generalis, vel ex parte lihri, vel ex parte
personarum quibus facultas conceditur. Pri-
mo modo intelligitur data hsec facultas pro
antiquis scriptoribus, qui in numero Patrum
computantur, etiamsi heeresi fuerint infecti ;
quia a Pontificibus legi permittuntur publice,
ut in Indice Romano, partim regula tertia ini-
tio, partim sub titulo : De Correptione librorum,
et aliis ; et ita notant communiter Doctores in
cap. Damnamus, de SummaTrinit., etin cap.
Fraternitatis, de Heereticis. Secundo autem
modc, vel nulla est, vel rara talis facultas ;
imo, si quee facultates similes olim concessee
fuerunt, revocatee sunt per Julium III et Pau-
lum IV, et referuntur Bullse in fine Directo-
rii, et extenditur revocatio etiam ad faculta-
tes concessas Episcopis et Cardinalibus; exci-
piuntur autem Inquisitores et eorum com-
missarii ; ex quo mfert Penha supra, Inqui-
sitores habere hanc facultatem universalem,
et idem affirmat Grapbis supra, nnmero qua-
dragesimo quinto. Considerare vero oportet
in illis Bullis Julii III et Pii IV, nullam facul-
tatem concedi Inquisitoribus positive, ut sic
dicam, sed tantam non revocari, siquas forte
antea habebant. Unde ex viillarum Biillarntn
alfirmare non possumus illos habere hujus-
modi facultatem; an vero aliimde habeant no-
bis non constat, et ita illorum notitise hoc re-
mittimus.
29. Quarta pars, dc ipsa censura. — Quarlo
loco posuimus censuram latam iu hac clau-
sula, de qua nihil aliud dicere necesss est,
nisi quod sit Pontifici reservata, cum eo rigo-
re, cum quo ceetera illius Bullee reservata
sunt, et quod incurratur ab omnibus perso-
nis violantibus hanc prohibitionem. in omni-
bus casibus hactenus explicatis. Solum opor-
tet addere extra illos casus non incurri. Est
enimadvertendumprohibitionem, in hac Bul-
la factam, in aliis rescriptis Pontificiis, vel le-
gibus specialibus, extensam esse variis mo-
dis. Nam ex parte materiee extensa est ad
omnes libros heeresiarcharum, etiamsi nec hee-
resim contineant, nec de religione tractent,
ut constat ex regula secunda Indicis Romani ;
item extensa est ad libros Astrologiee judicia-
riee, in quodam Motu Xisti V, et observatur in
eodem Indice circa regulam nonam. Item
per Clementem VIII extensa est ad quosdam
hbros Hebreeorum, ut in eodem Indice in fi-
ne regularum adnotatur. Item ex parte auc-
toris extenditur ad omnes libros suspectos,
cujuscumque auctoris sint , ut habetur in
Bulla Pii IV, in eodem Indice, ac denique in
indice Lusitaniee, edito de mandato D. Geor-
gii d'Almeyda, Generalis Inquisitoris, exten-
ditur ad omnes libros quacumque ratione
prohibitos. In his ergo casibus, quamvis pec-
cetur mortaliter contra illas leges, non incur-
ritur censura Bullee Ccenee, nec cum reserva-
tioue, quatenus in illa fit, quamvis contra-
rium scripserit Navar., consil. 1, sub titulo de
Constitutionibus, queest. 35, quia lex non ex-
tenditur ultra casum de quo loquitur : neque
punit, nisi transgressores ejus, non aliarum
legum, quod animndvertit, qui scholium ad-
didit ad dictum consilium Navarri, et ita no-
tant aliqui ex citatis Doctoribus, et ideo sem-
per est consideranda alia lex, vel Bulla, et
juxta verba ejus judicandum est de censura ;
nam si nullam addiderit, nulla incurritur ; si
vero simpliciter addatur excommunicatio, ut
fit in motu Pii IV, incurretur quidcm censura,
sed non reservata. In Indice autem Lusitaniee
citato, additur censura reservata Inquisitori-
bus, non Pontifici. Sixtus autem V eam sibi
reservat quoad dictos libros Astrologiee judi-
ciariee, et ideo reservata est Papee, non ex vi
Bullee Ccenee, sed ex peculiari dispositione. Et
ita de aliis dicendum est.
30. Ad primum argumentum in num. \ . —
Ad secundum in num. 2. — Acl tertium in
num.3. — Supersunt rationes dubitandi ini-
tio positee, sed ex dictis facilem habent solu-
tionem ; ad primum enim fatemur, in libris
haTeticorum aliqua posse esse utilia , scd non
SECT. III. AN COACTIO H^RETICORUM AD DEPONENDAM HiERESIM, ETC.
sunt cum tanto periculo ibi addiscenda
prsesertim cum non desint in Ecclesia Catlio-
lici libri, ex quibus multo melius possint ea-
dem addisci. Unde merito dixit Cyprianus,
epistola 52 : Scias nos nec curiosos esse debere
quid illi doceant, cum foris doceant. Quod au-
tem ibi citatur ex Paulo : Omnia probate,
quodbonum esttenete, imprimis iutelligeudum
est de rebus non irnprobatis, sed dubiis, in-
ter quas potest esse electio. Deinde quoad li-
bros a Catbolicis legendos, ilia probatio et
examinatio ad pastores Ecclesise, non ad sin-
gulos privatos pertinet; et ideo, postquam
Ecclesia libros aliquos reprobavit respectu il-
lorum, et singularum personarum, jam illa
Pauii regula locum non habet. Ad secundum
autem de exemplis, non dubium est quin ex-
pediat libros hsereticorum legi ab aliquibus
doctioribus A et selectis ac securis viris, qui
possint eos impugnare, et fidem catholicam
tueri ; et hoc modo legebantur ab illis Patri-
bus, qui tunc erant praecipui Doctores, et co-
lumnse Ecclesise ; et fortasse illis temporibus,
quamvis lectio librorum hsereticoruin male
audiret apud Catholicos, non erat cum tanto
rigore prohibita, sicut nunc est, et ideo for-
tasse Episcopi ratione officii, sine alia facul-
tate, id facere poterant ; et idem forte erat de
Doctoribus publice approbatis ; vel facile
etiam poterant a suis Episcopis facultatem ha-
bere. Nunc autem, crescente heereticorum au-
dacia, major cautela, prohibitio et reservatio
necessaria fuit. Ad tertium, de libris antiquo-
rum, respondetur non esse acceptionem per-
sonarum, quando exceptio aliqua ex rationa-
bili causa fit; fuit autem maxima ad exci-
piendos illos antiquos Doctores, quia si quos
habent errores, et pauci sunt, et jam sunt noti
et quasi cmortui, et ideo cessat periculum in
hujusmodi libris ; et alioqui eorum utilitas
magna est, vel propter eximiam et multipli-
cem doctrinam, vel propter antiquitatem ,
quia in eis antiqua historia, et traditio con-
servatur.
SECTIO III.
TJtrum coactio hwreticorum ad relinquendam
hcnresim sit medium licitum, conveniens, et
cadens sub Ecclesice potestatem.
Hoc est tertium medium quo Ecclesia con-
tra apostatam utitur, et necessarium judicat,
ad fidei puritatem, et integritatem conservan-
509
dam. Circa illud vero prius excludendi sunt
nonnulli errores.
1. Primus error in prcesenti qucestione. —
Apellis apud Eusebium et Nicephorum. —
Item Cassandri apud Bellarmin. — Primus
est quorumdam, qui dixerunt non solum
non esse puniendos hsereticos, verum etiam
neque esse cum illiscontendendum, sed unum-
quemque esse relinquendum, ut in sua fide
vivat. Ita dixit olim Apelles, ut referunt Eu-
sebius, hb. 5 Histor., cap. 13, et Nicephorus,
lib. 4, cap. 29; dicebat enim non esse fidei
rationem qua?rendam; nam si omnes credunt
in Christum, et in eo suam spem collocant,
omnes ad eamiem Ecclesiam pertinent, etiam-
si fortasse in aliis rebus dissentiant. Hunc fere
errorem excilavit nostris temporibus quidam
Georgius Cassander, qui, ut refert Bellarm.,
lib. 3 de Laicis, cap. 19, dixit non esse per-
turbandos hsereticos, qui Symbolum et Scri-
pturam admittunt, etiamsi in aliis ab Ecclesia
Romaua dissentiant, quia hoc non obstat quo-
minus omnes sic credentes ad unam univer-
salem Ecclesiam pertineant.
2. Impugnatur. — Concluditur separatione
saltem a fidelibus cogi hwreticos posse. — Isti
ausem hseretici valde errant, et fundari vi-
dentur in aliquibus principiis erroneis : unum
est, quod omnes isti sic credentes possunt in
sua fide salvari, quod est manifeste contra
Scripturam, quia, teste Paulo, fides, quse ne-
cessaria est ad salutem, una est, sicut etiam
est unum baptisma ; ergo omnes, qui habent
aliam fidem a Romana, quse sola est catholi-
ca, salvari non possunt, si in ea sua fide per-
maneant. Secundo errant existimantes, hu-
jusmodi hsereticos posse esse membra Ecclesise
Catholicse, et hanc a Romana distinguentes,
quia Ecclesia Catholica non est nisi quse sub
obedientia unius Vicarii Christi militat. Hsec
autem est eadem cum Ecclesia Romana ;
membra autem hujus Ecclesise non sunt, nisi
quse veram fidem habent; vera autem fides, ut
dixi, non est nisi una; ergo qui ab Ecclesia
Romana in fide dissentit, non potest esse Ec-
clesise Catholicse membrum. Tertio, isti sic
credentes, licet dicant se credere in Christum,
credere non possunt fide diviua, quia, ut os-
tensum est supra, qui errat circa unam veri-
tatem fidei, seu illam non credit, nihil credit
sicut oportet, nec per divinam fidem. Unde
non satis est credere Christum, sed etiam opus
est credere Christo, et Ecclesise vice illius lo-
quenti; qui autem non credit omnibns quse
Ecclesia credenda proponit, licet aliquid se
510 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESLE
credere dicat, revera Ghristo non credit, sed
sibi ipsi; propter quod a Paulo dicitur a se-
ipso damnatus, et ideo non potest ad Eccle-
siamChristi, vel ad fidelium consortium per-
tinere , eo vel maxime quod ita eredentes
Christum, revera non credunt qualis ipse est,
sed qualem ipsi sibi fingunt. Unde alii credunt
illum purum hominem, alii nec verum homi-
nein, alii Redemptorem, sed non legislato-
rem, et sic de aliis ; idemque est de novis hee-
reticis, qui dicunt se esse de Ecclesia, quia
recipiunt Symbolum et Scripturas. Nam im-
primis id non satis est , sed oportet credere
omnia quae de fide sunt, vel explicite, vel im-
plicite credendo quidquid Ecclesia credit, et
nihil contrarium admittendo; accedit quod
isti nec Syinbolum integre credimt , neque
etiam in omnibus illud intelligunt sicut Ec-
clesia intelligit, et ita magis nomen quam
rem Symboli retinent ; idemque est de Scri-
ptura, quam, prout volunt, vel mutilant, vel
contra Ecclesiam intrepretantur ; ergo non
possunt veris catholicis conjungi, cum in vera
fide cum illis non conveniant. Tandem con-
firmatur, quia Scriptura nihil magis com-
mendat quam separationem ab heereticis, ut
paulo post referemus; uude optime dixit Cy-
prianus, libro de Unitate Ecclesiee, capite
quinto : Cohwrere et conjungi non potest ama-
ritudo cum dulcedine, pugna cum pace , cum
tranquillitate tempeslas , caligo cum lumine,
juxta illud Pauli : Quce societas lucis ad te-
nebras. Sit ergo certum, ut minimum sepa-
randos esse liBereticos ab Ecclesia et veris fi-
delibus; adhuc vero superest dubium, an ma-
jori coactione puniendi, et cogendi sint.
3. Secundus error. — Donatistce apud Au-
gustinum, etc. — Ejus prcecipuum fundamen-
tum. — Confirmatur primo. — Est ergo se-
cundus error, negans posse aut debere haere-
ticos cogi pcenis, sive spiritualibus, sive tem-
poralibus ; ita contendebant Donatistee contra
Catholicos, tempore Augustini, ut ex ipso su-
mitur, lib. 1, contra epist. Parmen., cap. 7,
et lib. 2 contra Epist. Petilian., cap. 10, et
libro etiam 2 contra Epist. Ganden., cap. 25
et 26, et epist. 50 ad Bonifacmm. Postea hunc
erroreminnovarunt Wicleph. et JoanriesHus,
ut videre est iu Concilio Constant., sess. 8 et
15; et idem postea tenuit Lutherus, art. 33.
Iuvenio etiam apud Prateolum, errorem hunc
attributum Raymundo Lullo, sed in Directo-
rio lnquisit., part. 2, queest. 9, solum dicitur
negasse hcereticos esse interficiendos, qui est
specialior error iufra tractaudtts in disput. 23.
CONTRA ILERESES ET IL4ERETIC0S.
Principale fundamentum hujus erroris est,
quia fides esse debet libera et spontanca, et
ideo illi repugnat coactio. Antecedens proba-
tur, tum ex natura ipsius fidei ; tum etiam
quia hac ratione, supra diximus infideles non
apostatas non posse cogi ad fidem ; ergo ne-
que fideles cogi possunt ad perseverandum in
illa, vel ad redeundum ad illam , si ab illa
discesserint. Probatur consequentia. quia ejus-
dem rationis est conservatio vel reparatio fi-
dei, cujus est generatio ; nam res, per quas
causa nascitur, per easdem conservari debet.
Et augetur primo diffieultas, quia fides non
solum est libera, sed etiam est supernaturale
donum; ergo non potest cadere sub coactio-
nem humanam. Secundo, confirmatur ab in-
commodis quae ex hujusmodi coactione sequi
solent, qualia sunt fictee conversiones, etcon-
sequenter abusus sacramentorum, et alia si-
miiia sacrilegia.
4. Secundum fundamentum. — Secundo ar-
gumentantur, quia Paulus, 1 ad Cor. 5, abso-
lute, et sine restrictione dixit, de his qui fo-
ris sunt, nihil ad se pertinere; sed haeretici,
ut proxime diximus, sunt foris, id est, extra
Ecclesiam ; ergo etiam sunt extra jurisdictio-
nem Ecclesiee ; ergo non possunt per poenas
cogi. Probatur consequentia, quia, ut coactio
sit justa, debet esse circa subditum, et ubi
non est jurisdictio, non est subjectio. Et con-
firmari hoc potest ex doctrina ejusdem Pau-
li, nam hac ratione solum praecepit et monuit
separatiouem ab heereticis, ut patet ex 2 ad Ti-
moth. 2, ubi preecipit, servum Dei mansuetum
esse cum modestia, inquit, corripientem eos qui
resistunt verilati, vel, ut paulo superius dixe-
iat, qui a veritate exciderunt ; et cap. 3 : Hos
devita ; et ad Titum 1 : Increpa illos dure ;
et cap. 3: Post unam et secundam correptio-
nem, devita ; et similiter ad Rom. 16 : Ut ob-
servetis eos, etc, et declinate ab eis ; et 2 ad
Thessalonic. 3 : Si quis non oledit verlo nos-
tro, liunc notate, et ne commisceamini cum eo3
et nolite quasi inimicum existimare, sed cor-
ripite ut fratrem, in quo videtur majorem
coactionem prohibere. Uenique Joan. , epist.
2, solum dixit : Nec ave cis dixeritis. Confir-
mari etiam potest Christi exemplo, Joan. 6,
ubi cum aliqui non credentes verbis ejns dis-
cederent ab eo, discipulis dixit : Numquid et
vos vultis abire ? nullam illis coactionem si-
gnificando, sed perseverantiam iu fide incep-
ta voluntati corum committendo, quod nota-
vit Cyprianus , epist. 55, dicens : Non incre-
pavit reccdeutes, aut gravitcr comminatus est,
SECT. III. AN COACTIO H.ERETICORUM AD DEPONENDAM H/ERESIM, ETC.
sed magis ad discipulos suos conversus di-
xit, etc ; et addit : Servans, scilicet , legem,
qua homo suce libertali relictus est, ut mortem
appetat vel salutem.
5. Tertium fundamentum. — Ultimo addi
potest antiqua consuetudo Ecclesiee ; nam li-
cet a temporibus Apostolorum ortee fuerint
heereses, non legimus Apostolos usos fuisse
aliqua coactione contra illos, sed tantum se-
paratione ; et idem observabant antiqua Con-
cilia et Pontifices ; idque confirmat Gypria-
nus, dicta epist. 55, ad tinem, et seepe in suis
epist, et Ireeneus, lib. 5 contra Hsereses, cap.
20. Imo Augustinus, in quodam lib. contra
partem Donati, qui non extat ; refertur autem
ab ipso, 2 Retract., c 5, ubi dixit se non
probare quod sehismatici ad communicatio-
nem redire compellantur.
6. Assertio prima contra hunc secundum
errorem tripartita. — Ostendiiur pars prima.
— Una ratio pro justa hoereticorum punitio-
ne. — Contra hunc errorem est veritas Ca-
tholica, quam tribus assertionibus distinctius
explicabimus. Prima sit : puuire heereticos
apostatas a fide , quam in baptismo professi
sunt, licitum est et sanctum, dummodo fiat
ab habente potestatem, et hinc consequenter
licita esse potest coactio ad fidem. Hanc as-
sertionem late probant moderni scriptores
eatholici, prsesertim Joannes Arboreus, lib. 8
Theosoph., cap. 9 ; Castr., hb. 2 de Just. hee-
ret. punit., per totum ; et Roffensis, art. 33
contra Luth. ; Bellarm., lib. 3 de Laicis, cap.
21 et 22; et Simancas, titulo 46; Farinac. de
Heeresi , q. 189, a num. 1 ; et probatur pri-
mo quia punire delicta publica, et nociva rei-
publicse justum et sanctum est ; sed heeresis
est gravissimum delictum , reipubliceeque
christianee maxime nocivum et injuriosum ;
ergo. Major non solum est certa, sed etiam
evidens, quia in omni bene instituta republi-
ca punitio malefactorum ad reipublicee con-
servationem maxime necessaria judicata est.
Minor etiam ex dictis supra de crimine hee-
resis satis nota est, et ex dicendis magis de-
clarabitur. Unde tres rationes, quee preecipue
solent hujusmodi actionem honestare, in his
heereticis maxime inveniuntur. Primaest justa
vindicta et satisfactio reipublicee cui publice
malefactores magnam injuiiam irrogant ;
unde Petrus, secunda epistola capit. primo,
dicit principes catholicos esse ad vindictam
malefactorum ; et Paulus , ad Romanos de-
cima tertia : Dei enim minister est, vindex in
iram ei qui maium agit ; ex quo loco a for-
511
tiori colligit Bernardus, sermone 66 in Can-
tica, etiam ministros Ecclesiee positos esse ad
vindictam de heereticis sumendam, juxta illud
Pauli, 2 ad Cor. 19: In promptu habentes ul-
cisci omnem inobedientiam ; nam heeretici ma-
xime sunt rebelles Ecclesiee, et in Denm blas-
phemant, repugnantes verbo ejus , vel illi
tribuentes quee ipsi fingunt, et consequenter
etiam Ecclesiee Catholicee magnam injuriam
irrogant, non solum se ab illa separantes,
sed etiam errorem et mendacium illi attri-
buentes. Unde etiam omnibus fidelibus inju-
riosi sunt ; nam, ut dixit Theodosius impe-
rator, in 1. Manich&os, c. de Heereticis : Qjuod
in religlonem divinam committitur, in om-
nium fertur injuriam. Sunt enim valde nocivi
et perniciosi fidelibus, et ideo in Scriptura,
lupi rapaces vocantur, Mattheei 7 : Attendlte
a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in ves-
timentis ovium , intrinsecus autem sunt lupi
rapaces ; quod de heereticis eleganter exposuit
Ambrosius lib. 7 in Luc, initio cap. 10, est-
que ponderandum verbum illud, attendite,
nam, licet singulis dictum intelligatur, ma-
xime vero ad pastores, qui ex ofiicio tenen-
tur arcere lupos et gregem defendere. Unde
Paulus, Actor. 20 : Attendite vobis et universo
gregi ; et paulo inferius : Ego scio quoniam
post discessionem meam, intrabunt in tos iupi
rapaces ; et Ambrosius supra : Soilicitudoboni
Pastoris efficit, ut iupi in agnos audere nihil
possint, et similia habet epist. 25 ad Vercel-
lenses. Denique a Christo Domino, Joan. 10,
vocantur heeretici fures et tatrones, ut ibi ex-
ponit Chrysostomus, hom. 58 , et latius Au-
gustinus, tract. 45; ergo ut tales puniri pos-
sunt, ad Ecclesiee justam vindictam et satis-
factionem.
7 . Altera ratio. — Hieronymus. — Habetur,
%, qucest. 3. — Secunda ratio puniendi publica
dehcta est exemplum aliorum, ut timeant, et
a similibus criminibus arceantur; nam, ut
Aristoteles dixit, 10 Ethicorum, cap. 9: Mut-
titudo necessilati, potius quam rationi paret ;
et ideo publicee utilitati maxime confert, ne
delicta maneant impunita , quia impunitas
audaciam peccandi preebet, ut dicitur in cap.
Ut famce , de Sententia excommunicationis ;
et ideo Paulus, ad Tit. 5, dixit : Peccantem
coram omnibus argue , ut et cceteri timorem
habeant. Heec autem ratio maxime locum ha-
bet in heereticis ; quia, sicut exemplum eo-
rum valde est perniciosum aliis fidelibus, ita
eorum libertas et impunitas summi esset pe-
riculi ; et ideo etiam in lege veteri, cum Deus
512 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESLE
preeciperet falsos prophetas, vel alios indu-
centes fideles ad idola colenda, publice et gra-
vissime puniri , heec ratio maxime proponi-
tur, ut alii timeant, et similia sacrilegia evi-
tent, ut patet Deuteron. 13, 17, 19 et 21.
Accedit quod, ut Paulus ait, 2 Timotli. 2, cloc-
trina heereticorum ut cancer serpit,ei ideo,
ut aliorum saluti consulatur , abscindendi
sunt ; sicque dixit Hieronymus ad Galat. 5,
seu lib. 3 Commentariorum ad Galat. : Scin-
tilla statim ut apparuerit extinguenda est ;
et infra : Arrius una scintilla fuit, sed quia
non statim oppressa est, totum orlem ejus
flamma populata est.
8. Tertia ralio. — Tertia ratio est, ipso-
rum malefactorum correctio et emendatio, ut
babetur Proverbiorum 19 et 21 ; et ideo Pau-
lus ad Hebr. 12, dixit : Quem diligit Dominus
castigat ; haec autcm ratio etiam in heereticis
locum habet; nam, ut dixit Isai., cap. 28: Ve-
xatio dat intellectum auditui, quod in Paulo,
preecipuo fidei Doctore, voluit Deus exemplo
ostendere, nam veluti per quamdam vim et
pcenam ceecitatis voluit illum illuminare et
eonvertere, Act. 9. Unde Leo Papa , epistola
-4, alias 91 et 93 : Profuit, inqoit , ista dis-
trictlo, dum ad spirituale remedium nonnun-
quam recurrunt, qui timent temporale suppli-
cium ; quod etiam experientia ipsa ostendit.
Unde D. Augustinus, 2 Retract., c. 5, retrac-
tans quod prius dixerat, non sibi placere banc
compulsionem schismaticorum, ait : Non pla-
cet, quia nondum expertus eram, vel quantum
mali eorum auderet impunitas, vel quantum
in eis in melius mutandis conferre posset di-
ligentia disciplina? ; et idem latius prosequi-
tur in epistola 48 ad Vincentium, et 50 ad
Bonifacium, ubi, inter alia, loquens de legi-
bus imperatorum contra heereticos, ait : Ma-
gis pro illis sunt istw leges, quce illis videntur
adcerscr, quoniam multi per illas correcti sunt,
et quotidie corriguntur : nam per has leges
terrentur swvienles, et corriguntur inteUigen-
tes.
9. Tertia assertionis pars. — Atque binc
probata manet ultima pars assertionis de li-
cita coactione ad fidem ; secunda: enim nu-
mero sequenti satisfiet. Distinguimus enim,
saltem secundum rationem et finem, puni-
tionem breretici a coactione ejus, ut resipis-
cat ; quamvis enim utrumque uua a< tione
fiat , nibilominus punitio est ad vindictam
peccati jam commissi , coactio vero respicit
iuturum ; eo enim tendit ut in errore com-
misso non pcrseveretur ; et ideo, ut coactio
CONTRA H^RESES ET H ^RTICOS.
sitjusta, supponit punitionem esse justam; et
e contrario, si punitio est justa , etiam erit
coactio ; quia intentio emendse bona est, et
ideo addita justse vindictse non facit actionem
malam, sedpotius meliorem. Unde addendum
et considerandum est, non solum justitise, sed
maxime pietatis et misericordiee opus esse,
quod Ecclesia cum hsereticis fa^it, ita tempe-
rando rigorem justee vindictee, ut ad mede-
lam et emendationem prodesse possit. Hac
enim ratione, quamvis crimen haeresis, pro-
pter suam gravitatem, dignum sit morte ,
non minus quam crimen leesee majestatis, ut
infra videbimus, nibilominus non statim im-
ponit absolute hanc pcenam, sed semel vitam
concedit volentibus resipiscere ; quee si at-
tente consideretur, non tam est vis quam re-
missio queedam , ut pcena non tantum sit
vindicativa, sed eliam medicinalis ; quod in
multis aliis similibus, in modo procedendi in
illo judicio, considerari facile potest.
10. Secunda assertio de flde. — Dico secun-
do : Ecclesia cathohca habet potestatem ad
puniendos et coercendos heereticos. Dixi in
preecedenti assertione justam esse hanc coac-
tionem heereticorum, si potestas non desit;
et ideo nunc addimus non deesse in Ecclesia
hanc potestatem, quod tanquam certum de
fide tenendum est; et imprimis probari potest
ex veteri Testamento; nam Deuteronom. 13
preecipitur ut falsus propheta iuterficiatur,
quia locutus est, inquit, ut vos averteret a
Domino Deo restro ; et capile 17 : Qui super-
lierit nolens oledire, etc, morietur ; ct in lib.
Reg. habentur varia exempla hujusmodi puni-
tionis et coactionis, a Deo ipso laudata et
commendata, utvidereest lib. 3 Reg., cap. 18,
et lib. 4, cap. 10 et 23. Dicit autem optime
Cyprianus, de Exhortatione Martyrum, cap. 5 :
Si ante adventum Christi, circa Deum colen-
dum et idola spernenda, h&c prcecepta servata
sunt, quanto magis post advenlum Christi erunt
servanda? nam heeresis idololatriee compara-
tur, quia, ut dixit Hieronymus ad Galat. 5 :
Dogmata hwretica idola sunt, quw fidelibus
adoranda proponuntur ab hwreticis. Unde lex
illa licet pertincat ad preecepta judiciaria
antiqui populi, revera moralem obligationem
continent, et idcirco quoad formalem obliga-
tiouem eamdem vim habent in lege evange-
lica. Talia autem preecepta evidenter suppo-
nunt potestatem. Possumus etiam ex novo
Testamento veritatem hanc confirmare, scd id
faciemus commodius in ullima dubitatione
hujus sectionis.
SEGT. III. AN COACTIO H&RETJCORUM AD DEPONENDAM H.^RESIM, ETC.
513
1 1 . Ostenditur etiam assertio ex usu Eccle-
sice. — Seeundo ergo probatur assertio ex
consuetudine Ecclesioa ; nam universalis Ec-
clesia utiturhac potestate, et ab antiquis tem-
poribus usa est ; non potest autem universalis
Ecclesia in rebus moralibus, et ad justitiam et
religionem pertinentibus errare ; et per se est
incredibile Ecclesiam tyrannice et sine legi-
timo titulo hanc usurpasse potestatem , et
neminem de fide recte sentientem illi contra-
dixisse ; est ergo consequentia nou solum
certa, sed etiam evidens. Antecedens autem
constat imprimis ex decretis antiquorum Pon-
tificum, prsesertim ex Leone Papa, epistola 2
ad Episcopos Italia?, ubi, loquens de Mani-
ehaeis, inquit : Quos mgilaniia nostra reperit,
auctoritas et censura coercuit ; et postea dicit
eos, qui converti voluerunt, coactos fuisse ad
errores publice retraetandos et fidem calholi-
cam protitendam : Pertinaces autem, inquit,
per pullicam potestatcm perpetuo sunt exilio
relegati ; idem optime epist. 4, alias 91 vel93,
et epist. -43, alias 45 vel 47, et epist. 83, alias
85 vel 90; et Lucius I, in epistola ad Episcopos
Gallise , Iwreticos inquit severe extirpandos
esse. Idem sumitur ex Coneilio Tolctano IV,
cap. 57 et 59, et in Nicseno legimus postulatum
esse a Constantino imperatore, ut Arianos sua
potentia eoerceret, ut est apud Sozomenum,
lib. 1 Historise, cap. 20, et idem contra Do-
natistas refert Augustinus locis supra citatis,
et epistola 166, ubi alia etiam adducit. Conci-
lium item Constant. contra Wicleph. et Hus,
hac potestate usum est, et Leo Papa X, art. 33
Lutheri damnavit ; et in jure canonico multae
sunt leges ab hac potestate profectee, cap. Ad
Abolendam, et cap. E xcommunicamus , cum
aliis de Heereticis, et cap. JSuper eo, eodem
titulo, in 6. Denique etiam leges civiles huic
pctestati perhibent testimonium, cap. Aria-
nos,l. Manichceos, et 1. Qjuicumque, eodem de
Hsereticis.
12. Ostenditur tandem ratione. — Tertio,
est evidens ratio, quia potestas ad puniendos
malefactores est necessaria in omni republiea
bene instituta, ad illius conservationem, et
bonum regimen, ut probant omnia in prima
assertione adducta, quod adeo evidens est, ut,
seclusa etiam fide et revelatione divina, ex vi
rationis omnes homines intellexerint hanc po-
testatem esse connaturalem, et datam ab Au-
ctore naturse, eo ipso quod homines in corpus
mysticum unius reipublicae congregantur ;
sed Christus Dominus instituit suam Eecle-
siam, ut esset unum corpus mystieum per
XII.
unam fidem perducendum ad unum superna-
turalem finem; ergo reliquit in illa potestatem
ad puniendos et coercendos malefactores, qui
maxime huic corpori nocere possunt, et ab
illo fine, quo tendit, illud perturbare ; hu jus-
modi autem maxime sunt hseretici ; ergo non
reliquit Ecclesiam sine hac potestate, quia sa-
pientissime illam instituit. Et hoc confirmat
maxime argumentum supra indicatum in
num. 10, de Synagoga; nam si Deus,instituen-
do illud regnum, ilii contulit hanc potesta-
tem, multo majori ratione debuit Christus il-
lam Ecclesiae suae preebere , quia est respubli-
ca perfectior, et regnum magis spirituale quam
temporale, et non limitatum ad unam natio-
nem, sed universale totius mundi, in quo ser-
vare debet fidei unitatem, et ideo maxime in-
digebat hac potestate, et ex sequenti asser-
tione hoc magis constabit.
13. Tertia assertio bimembris de fide exponi-
tur. — Dieo lertio : Ecclesise non tantum est
data potestas ad eoercendos hsereticos per spi-
rituales pcenas, sed etiam per temporales et
corporales. Hsec assertio etiam est de fide, cir-
ca quam oportet advertere, eum malum pa?nae
eonsistat in violenta privatione alicujus boni,
quot sunt genera bonorum, tot distingui posse
genera pcenarum; dicuntur ergo spirituales
pcense quse privant spiritualibus bonis, quibus
Ecclesia subditos suos privare potest, ut sunt
censuraa ecclesiasticffi, irregularitates, et in-
habilitates ad ecclesiastica munera, privatio-
nes beneficiorum, et similes ; temporales au-
tem pcense dieuntur, quse privant externis bo-
nis fortunee, ut confiseatio bonorum, et inlia-
bilitas ad temporalia officia, vel honores ; cor-
porales autem pcenoe dicuntur, quge corpus
ipsum attingunt, inter quas etiam exilium
computatur.
14. ProbaHir jam primum membrum qua-
drupliciter. — Hoc supposito, facile probatur
prima pars, primo ex illo Matth. 18 : Si Ec-
clesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus
et publicanus ; ex quo loco omnes Theologi et
Catholici, imo et haeretiei, colligunt potesta-
tem Ecclesiae ad censuras ferendas ia eos qui
Ecelesiam non audiunt; isti autem maxime
sunt lraeretici ipsi ; nam Ecelesia, in omnibus
quidem quae pra?cipit, sed prsecipue in his quoe
de fide docet, audienda est, cum fides sitfun-
damentum cseterorum. Secundo, probari po-
test ex testimouiis Pauli, quibus supra proba-
vimus hsereticos a consortio fidelium separan-
dos esse. Tertio, ex usu, nam in his pcenis, et
antiquior et frequentior est, ut est per se cla-
514
DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESLE CONTRA H^RESES ET H/ERETICOS.
rum. Quarto sunt etiam ha? poence valde ac-
commodatse; nam malefactores in his maxime
bonis puniendi sunt, in quibus delinquunt;
hseretici autem maxime peccant contra spiri-
tualia bona, et majus periculum est, ne in his
noeeant; ergo in illis maxime puniendi sunt,
et ab illorum participatione, et fidelium socie-
tale separandi.
15. Ojjectio contra proxime dicta. — Satisfit
primo. — Dicet aliquis prohibitionem hanc
non habere rationem poense neque coactionis,
quia eadem prohibitio fieri potest, etiam infi-
delibus non baptizatis. Universaliter enim
dixit Paulus : Nolite jugum ducere cum infi-
delibus, et gucp participatio fidelis cum infideli?
et tamen respcctu infidelium non baptizato-
rum illa non est poena, neque coactio. Res-
pondetur impriinis longe aliter fieri ab Eccle-
sia prohibitionem communicationis cum hce-
reticis seu apostatis , quam cum aliis infideli-
bus; nam rcspectu infidelium non baptizato-
rum, prohibitio, per se loquendo, solum ca-
dit in ipsos fideles qui sunt subditi Ecclesise,
et ita illi tantum tenentur abstinere a tali
commnnicatione. Dico autem per se loquen-
do, quia si infideles illi alioqui sint subditi
Eeclesise temporaliter , seu principibus chris-
tianis, tunc etiam ipsis poterit directe fieri
prohibitio, non per modum censuree, sed per
modum cujusdam legis respicientis pacem, et
commodum reipublicse, quatenus civiliter et
politice constat ex fidelibus et infidelibus.
Deinde si infideles nullo modo sint subditi, et
sint infesti ac perniciosi fidelibus, tunc per
modum justse defensionis poterunt arceri. At
vero rcspectu haereticorum, prohibitio cadit
directe, non tantum in Catholicos, sed etiam
in ipsos hsereticos, quia, cum sint subditi, illis
directe imponitur prseceptum ut abstineant a
communicatione fidelium : quomodo aliqui
intelligunt verbum illud Pauli ad Titum : Hce-
reticum hominem devita ; erat enim Titus
Episcopus, et ideo illum monet Apostolus non
solum ut ipse abstineat, sed etiam ut hsereti-
cum abscindat et separet, eique prohibeat
communicationem cum fidelibus. Acceditquod
haec prohibitio non solum fit hseretico per mo-
dum simplicis prsecepti, sed etiam per modum
censurse, qua privatur omni communicatione
et fructu spirituali, quem communicando cum
Ecclesia habere potest, et quamvis haTetici
hujusmodi censuras vocent fulmina frigida,
quia ipsi frigidi sunt, nihilominus Augusti-
nus, libro contra Adversarium legis et Pro-
phet., cap. 17, graviorem existimat hanc poe-
nam, per qnam homo traditur Satanse, quam
illam per quam traditur igni ; sub hac ergo
ratione hsec est non parva coactio, et accedit
tandem quod hsec poena non tantum consistat
in censuris, sed etiam in aliis privationibus
spiritualium bonorum, ut infra videbimus.
16. Probatur secundum membrum. — Altera
pars de coactione per temporales et corporales
poenas non minus certa est ; nam cousuetudo
et traditio Ecclesise, quam supra adduximus,
non minus de his poenis procedit quam de cse-
teris ; exemplum autem ex lege veteri, adduc-
tum num. 10, iu specie est de corporalibus
pcenis, ex quibus a fortiori fit argumentum
ad alias temporales, quse minores sunt. Deni-
que necessitas vel utilitas hujusmodi coactio-
nis maxime in his poenis cernitur ; nam sine
illis solse spirituales parum movere solent car-
nales homines ; quia, licet revera graviores
sint , earum nocumentum non ita sensibiliter
percipitur ; isti autem vulgares homines sen-
su maxime ducuntur et coguntur. Atque hoc
prsecipue locum habet respectu hsereticornm,
quia tota vis et efficacia pcenarum spiritualium
pendet ex fide, per quam et Ecclesise potestas
et veritas censurarum creditur. Unde cum
hseretici fidem abjecerint, quasi nihil reputant
hujusmodi poenas, ut paulo antea dicebam ; et
ideo quoties Augustinus hanc hsereticorum
coactionem defendit et persuadet, de hac, quse
corporaliter fit, loquitur ; quamvis soleat a
pcena mortis temperare, non quia illam im-
probet, sed quia vel tunc non erat in usu, vel
quia ipse, ut Episcopus, ex pietate et mode-
ratione eccle iastica illam persuadere nolebat ;
atque ita procedit in dicta epist. 48, et 50, et
54, et super Psalm. 59, et tractatu 11 in Joan.,
cum cseteris locis supra citatis in num. 3 et 8,
et multis aliis quse referuntur in decreto, 23,
q. 4, capit. Displicet, cum sequentibus, et vi-
deri etiam potest Bernardus, epist. 322, eum
sequenti.
17. Ad primum fundamentum in mcm. 3.
— Ad secundam firmationem ibid. — Neque
contra hanc partem urget primum difficultas
initio posita in num. 3, de libertate fidei. Pri-
mo quidem quia eadem objici potest contra
omnem coactionem, quse per similes pcenas
fit, ut alia maleficia vitentur, vel bona opera
fiant, quia etiam rcliqua opcra moralia li-
bere fiunt, et peccata libcre vitanda sunt.
Unde ulterius dicimus liberum dupliciter
dici, scilicet, vel a necessitate naturali, quse
est iu causa naturaliter agente, vel a neces-
sitatc, ut ita dicam, morali, id cst, ab obli-
SECT. III. AN COACTIO H/ERETICORUM AD DEPONENDAM H/ERESIM, ETC.
515
gatione aliquid faciendi. Prima ergo neces-
sitas repugnat fidei ex vi libertatis ad illam
requisitse. At vero hsec paenalis coactio non
inducit hanc necessitatem, ut per se notum
est, et ideo non repugnat libertati ad fidem
requisitae; imo ad illam juvat inducendo bo-
minem ut libere credat ; et quamvis in prin-
cipio talis coactio aliquo modo videatur mi-
nuere indifferentiam hbertatis, nihilomiuus
relinquit actum simpliciter liberum, et minus
malum est sic credere, quam simpliciter non
credere. Et deinde ipsa vexatio solet dare in-
tellectum, ut jam homo cum perfecta libertate
credat. Quod si interdum contingunt simulatae
conversiones, illud est accidentarium, et ex
malitia hominum, et propter vitanda majora
mala permittitur. At vero-secundo modo lo-
quendo de libertate, sic fides non est libera,
prsesertim in baptizatis,quod dico quia in hoc
differunt a non baptizatis, nam istis etiam non
est omhino libera fides, quia obligantur ex
praecepto divino ad illam suscipiendam; ta-
men illa obligatio solum est respectu Dei. At
vero baptizati obligantur et Deo et Ecelesiae
ratione baptismi, et ideo specialiter possunt
ab Ecclesia cogi, vel ad perseverandum in
illa, vel ad redeundum ad illam. Neque obstat
quod fides sit donum Dei, quia gratia Dei om-
nibus parata est, ut possint et velint credere;
correctio autem inducit hominem ut coopere-
tur gratiae Dei, et sic dicitur Proverb. 29, vir-
gam et correctionem tribuere sapientiam.
18. Quorum sit cogere ac punire hcereticos.
— Prima sententia hceretica rejicitur. —
Priusquam ad duo alia argumenta in num.
4 et 5 posifa respondeam, sicut in fine sectio-
nis indicabo, dubium grave, et his temporibus
neeessarium, expediendum est; nimirum in
quibus personis sit haec potestas cogendi hse-
reticos. Sunt enim in Ecclesia et temporales
principes et ecclesiastici praelati ; dubitari er-
go potest an haec potestas sit in principibus
vel in praelatis. In quo puncto prima senten-
tia esse polest, totam hanc potestatem, quoad
utrumque coactionis modum, esse in princi-
pibus temporalibus. Hanc vero sententiam
tantum illi heeretici sequuntur , qui dicunt
totam jurisdictionem Ecclesiae, tam in spiri-
tualibus quam in temporalibus, esse in solis
regibus, et imperatore, aliisque principibus,
in quo errore his temporibus praesertim An-
glia versatur; non est tamen hoc loco impu-
gnandus ; est enim et disputatio longissima,
et a praesenti instituto aliena, et contra illum
errorem multa his temporibus scripta sunt,
preesertim a Bellarm.,tom. 1 ; et ego nonnulla
attigi in lib. 3 Defensionis fidei a cap. 7.
19. Secunda sententia etiam erronea. —
Ornissa ergo hac haeresi, est alia sententia quae
distinguit inter illa duo genera eoactionum,
et spiritualem tribuit praelatis Ecclesiae, et
praesertim Summo Pontifici, temporalem vero
et corporalem principibus temporalibus ; haec
fuit sententia Marsilii Patavini, quam postea
defendit Guillel. Barclaius; et novissime de
hac re scripsit in favorem principum tempo-
ralium quidam emeutito nomine Rogerus An-
glus, qui se Catholicum profitetur, et nihilo-
minus dicit, in prselatis Ecclesiae ex vi juris
divini solum esse potestatem ad spiritualem
correctionem; ad temporalem vero solum
quatenus eis a regibus vel principibus tempo-
ralibus permittitur ac conceditur; non est
enim ausus absolute negare pastoribus Eccle-
siae hanc potestatem, ne universalem et anti-
quam consuetudinem Ecclesiae damnaret, et
tyrannicam esse fateri cogeretur. Dixit autem
hujusmodi potestatem manasse a principibus
temporalibus ad spirituales praelatos, ut ita
defenderet (quod praecipue intendit) non posse
Summum Pontificem reges in temporalibus
supremos, etiam haereticos pertinaces, tempo-
raliter punire.
20. Ejus argumentum primum ex Matth.
18. — Argumentum secundum e%% Cor. 10. —
Argumentum tertium ex Matth. 26, etc. — Ar-
gumentum quarlum ex Patribus. — Argumen-
tum quintum ex usu. — Argumentum sextum
ex ratione. — Fundari potest primo hic error
in verbis Christi, Matth. -18 : JSi Ecclesiam
mn audierit, sit tibi tanquam ethnicus et pu-
blicanus ; nam in eis significatum videtur, po-
testatem Ecclesiae in censura ecclesiastica
terminari, et deinde non magis posse cogere
hominem sic rebellem, quam infidelem om-
nino extra Ecclesiam existentem. Secundo,
inducunt verba illa Pauli, 2 ad Corinth. 10:
Arma militiw nostrcs non carnalia sunt, sed
potentia Deo, etc. Et ita quoties idem Aposto-
lus in suis epistolis contra haereticos agit, uti-
tur spirituali censura, vel, ut ipse ait, gladio
spiritus, quod est verbum Dei ; et e coutrario,
ad Roman. 13 de solo magistratu temporali
dicit : Non sine causa gladium portat; ex
quo loco etiam Catholici colligunt Ecclesiam
per principes temporales posse gladio mate-
riali contra haereticos uti, ut videre est in
Bellarm., libr. 3 de Laicis, cap. 21 ; et Castr.,
lib. 2 de Justa heret. punit., cap. 3. Tertio,
hoc confirmant ex verbis Christi Domini ad
516
DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESI^E CONTRA H^ERESES ET H^RETICOS.
Petrum, Matth. 26, et Joann. 18 : Mitte gla-
dium tuum in vaginam; ubi dicunt prohibuisse
Christum Ecclesiae sua3, quatenus talis est,
usum materialis gladii, quod potest suaderi
testimonio D. Bernardi, libro quarto de Con-
siderat., capite tertio, dicentis ad Eugenium :
Qicid tu denuo usurpare gladium tentes, quem
jussus es in vaginam convertere ? Unde etiam
TYrtullianus, in libro de Patientia, capite ter-
tio : Patientia, dixit, Christi inMalcho vulne-
rataest, itaque gladii opera maledixit inpos-
terum, utique respectu Ecclesise sua3. Quarto,
potest hoc ex Patribns confirmari, nam quo-
ties de his pcenis temporalibus agunt, etiam
respectu ha3ieticorum, per leges civiles et
testatem puniendi haereticos, etiam tempora-
libus et corporahbus pcenis, jure divino esse
in pastoribus Ecclesiee, et prsesertim in Roma-
no Pontifice, quamvis secundario etiam per-
tineat ad catholicos principes, prsesertim ut
Ecclesia^ protectores, et juxta ejusdem Eccle-
sise determinationem. Prima pars hujus as-
sertionis, qua3 est principaliter intenta, pro-
batur primo, illo fundamentali testimonio
Joann., vigesimo primo : Pasce oves meas,
ubi secundum intelligentiam catholicam, et
omnium sanctorum Patrum, data est Petro
potestas supra omnes Christi oves ad regendas
illas ; hoc enim significat iu Scriptura verbum
Pasce, regibus vel praslatis metaphorice attri-
pnncipum potentiam inferendas esse siguifi- butum ; quse potestas manet in successoribus
cant ; prsesertim Augustinus, in epistohs jam
citatis, et specialiter in 50, in medio : Potes-
tate, inquit, quam per religionem et fidem re-
gum, tempore quo debuit, divino munere acce-
pit Ecclesia, hi qui invemuntur in viis et se-
pibus, id est, in hceresibus et schismatibus,
cogunturintrare. EtLeo Papa, epistola quarta,
aiias nonagesima tertia : Severis constUutio-
nibus principum adjuvatar Ecclesia; et epis-
tola secunda : Subditi legibus secundum chri-
stianorum principum constituta, per publicos
judices perpetuo relegantur ; et loquitur de
ha^reticis pertinacibus, et ad eumdem modum
ioquitur in aliis epistolis citatis supra; et Gre-
gor., libro primo, epistola septuagesima se-
cunda. Quiuto, sumunt argumentum quod
initio, in numero quinto, jam proposui, ex
antiqua consuetudine, vel potius ex non usu
talis coactionis antiquaj Ecclesiee per multos
annos. Ultimo, potest adhiberi ratio, quia ju-
risdictio circa homines secundum corpus, et
dispensatio temporalium rerum principibus
temporaiibus lege naturae commissa est, ut in
dicto libro tertio Defensionis fidei late pro-
bavi; ergo ad illos tantum pertinet vel ha3c
bona et corpora tueri, vel auferre, quando
fuerit expediens ; sed omnis pcena vel coactio
temporalis circa hffic bona versatur; ergo ad
solos temporales principes per se pertinet,
propter quodcumque crimen imponenda sit.
Unde si aliquis usus talis coactionis ab eccle-
siasticis judicibus tit, solum esse potest justus
cx commissione saxularium principum.
2 i . Censura prcccedentis sententki'.— Quar-
ta assertio in ordine. — Probatur primo ex
iScriptura. — Nihilominus censeo hanc sen-
tentiuin erroncam, et dcfensores ejus ad mi-
niinuin esse. valde suspectos de hoaresi, et ma-
nifestos liyereticorum fuutorcs. Dico ergo po-
Petri, quia tantum durare debuit, quantum
Ecclesia, juxta illud Mattha^i 26 : Super hanc
Petram adificabo Ecclesiam meam, et portce
inferi non prcevalebunt adversus eam; per
qua3 verba satis declaratur perpetua • duratio
Ecclesia3 super talem petram, super quam
fundata dicitur, quia a Petro et successoribus
ejus semper regenda est, et in vera fide con-
servanda. At vero ad pascendas oves, et con-
venienter regendaset conservandas, non solum
indiget pastor facultate dirigendi illas, sed
etiam coercendi et revocandi ad gregem, si
resiliant, etiam vi corporali utendo, si opor-
tuerit ; ergo ex vi illius verbi Pasce, data est
Petro omnis potestas necessaria, secundum
rectam providentiam, ad regendas oves, et
reducendas illas ad ovile, si fugitivaa fuerint.
Est autem manifestum, ex dictis, esse neces-
sariam ad hunc effectum potestatem coerci-
vam, non solum per spiritualia vincula, sed
etiam per temporales et corporales pcenas ;
eamdemque potcstatem indicavit Christus per
alia verba satis universalia, et speciali modo
dicta Petro, Matthasi 16 : Tibi dabo claves re-
gni ccdorum, et quodcumque ligaveris super
terram, erit ligatum et in ccelo, etc, qua3 in
hunc moduin intellexeruut Sancti Patres et
Pontifices, quos in dicto libro 3 late retuli, et
statim aliquos indicabo. Potestque hoc con-
firmari ex verbis Psahn. 2, ubi ad litteram de
Christo est sermo, cui Pater dicit : Babo tibi
gentes hcvreditatem tuam ; et infra : Reges eos
in virga ferrea, per quam significatur potestas
regendi et coercendi cum omni efficacia et ri-
gore justitiffi, si opus sit, ut ibi Basilius et alii
notarunt, et specialiter videri potestGenebrar.
Quare non est dubium quin illa potestas ex-
tcndaturad genuscoactionis de quo tractamus,
cujus iudicium preebuit Gkristus, ut Putres
SECT. III. AN COACTIO ILERETICORUM AD DEPONENDAM H.ERESIM, ETC.
517
notant, quando, facto funiculo, vendentes et
ementes de templo ejecit, Joan. 2; soletque
in Scriptura nomine virgse hsec potestas si-
gnari, ut Proverb. 13 : Qui parcit virgcc,odit
filium ; qui autem diligit illum, instanter eru-
dit. Unde de hac etiam potestate sibi commu-
nicata loquitur Paulus, 1 ad Gorinth. 4, di-
cens : Vultis in virga veniam ad vos ? ut no-
tavit Augustinus, 3 libro contra epist. Par-
meniani, capit. 1, et explicuit idem Paulus, 2
ad Corinth. 10, dicens : In promptu habentes
ulcisci omnem inobedientiam ; et infra : Si
gloriatus fuero de potestate quam dedit Domi-
nus nolis in cpdificationem , non in destructio-
nem , non [erubescam. Ex quibus colligi potest
dedisse Christum Apostolis totam illam parti-
cipationem suai virgse, seu potestatis, quse ad
sedificationem Ecclesise erat conveniens ; talis
autem est hsec de qua tractamus; ac denique
ne in principio Ecclesise hsec potestas omnino
lateret, quia tunc non poterant ordinario mo-
do illam Apostoli exercere propter infidelium
multitudinem et potentiam, data sunt aliqua
miraculosa indicia illius potestatis ; tale cen-
setur fuisse factum Petri, Actorum 5, quando
ad verbum ejus mortui sunt Ananias et Sa-
phira, de quo ait Ambrosius, serm. 19 : Dum
illum punit, alios corrigit, voluit enim ut pcena
ad unum, metus ad alios perveniret ; et simili
modo solet hic locus ab aliis ponderari, ut
videri potest in Gregorio, libro 1 , epistola 24,
et in Augustino, supra ; et alios refert Lorin.
ibi. Prseterea idem confirmari potest ex ali-
quot Pauli gestis : primo, ex illo Actor. 13,
ubi csecitate percussit Elymam magum ; se-
cundo, et melius ex 1 ad Corinth 5, ubi tra-
didit Satanse incestuosum corporaliter vexan-
dum, iit spiritus ejus salvus fieret; ita enim
Theod., Divus Thomas et alii exponunt illa
verba : In interitum carnis. Sic ergo habet
hsec potestas sufficiens fundamentum in Tes-
tamento novo, praeter ea quae ex veteri ad-
duximus.
22. Probatur secundo ipsa assertio ex jure
canonico. — Secundo principaliter probatur
h^ec veritas ex jure canonico, et usu ac tra-
ditione Eeclesise, qnse est optima Scripturse
interpres; et quoniam in dicto libro 3 De-
fensionis fidei, cap. 21, 22 et 23, multa de hoc
adduxi, p«uca breviter adjiciam ; et imprimis
probat hoc evidenter Bonifacius VIII, in Extra-
vaganti TJnam sanctam, de Majoritate et obe-
dientia, ubi ex professo probat Ecclesiam ha-
bere gladium, non tantum spiritualem, sed
etiam materialem, quamvis alio et alio modo
utatur illis; et usurpat verba Bernardi, dicto
lib. 4 de Consider., cap. 3 et epist. 237, ubi
inquit : Quem tamen (scilicet materialem gla-
dium) qui tuum esse negat, non satis mihi vide-
tur attendere verbum Christi dicentis : Con-
verte gladium tuum in vaginam ; tuus ergo et
ipse, quia tuo nutu, etsi non tua manu evagi-
nandus, quoties necesse fuerit. Per quse verba
docet Bi-rnardus, etapprobat Bonifacius, esse
potcstatem in Ecclesia etiam ad poenas, quae
gladio materiali infliguntur, q mmvis ipsa il-
las non exequatur nisi per ministerium potes-
tatis ssecularis, sicut etiam hcdie fieri vitle-
mus ; et hanc veritatem de subordinatione po-
testatis ssecularis ad Ecclesiam etiam in hoc
munere, tanquam necessariam ad salutem no-
bis proponit Pontifex in fine illius textus. At
vero tam de hac defmitione. quam de aliis
decretis Pontificum, ausus est dictus Rogerus
respondere, non esse de fide certum, Poutifi-
cem, definientem sine Concilio generali, nou
posse errare. Sed est responsio non solum ni-
mis temeraria, sed etiam erronea ; nam, licet
olim fortasse aliqui Doctores catholici sine per-
tinacia in hoc dubitaverint, vel erraverint, jam
vero tam est constans Ecclesise conscnsus, et
catholicorum scriptorum concors de hac veri-
tate sententia, ut eam in dubium revocare
nullo modo liceat, et preesertim quando defi-
nitio pontificia communi consensu Ecclesiae
catholicee recepta et approbata est, ut de pra>
dicta definitione est manifestum.
23. Item ex usu Ecelesice. — Ulterius vero
afferamus textus, in quibus Pontifex cum
Conciho generali earodem doctrinam et tradit
et exercet : unus est in cap. Ad Apostolicce,
de Sententia et re judicata, in sexto, ubi Inno-
centius IV, cum Concilio generali Lugdu-
nensi, declarat se habere potestatem ad pu-
niendum eorporaliter seu temporaliter etiam
imperatorem hsereticum et rebellem ; et sta-
tim illam exercet privando imperio Frideri-
cum imperatorem, propter similia crimina.
Alius textus notandus est in cap. primo de
Homicidio, in 6, ubi idem Innocentius IV,
cum eodem Concilio, omues Christianos, cu-
juscumque ordinis, etiam principes procuran-
tes homicidia aliorum fidelium per assassinos,
post excommunicationem et alias pcenas spi-
rituales, etiam corporaliter punit his verbis:
Sit etiam cum suis bonis mundanis omnibus,
tanquam Christiana? religionis wmulus, a toto
Christiano populo perpetuo diffidatus ; et prse-
mittit Pontifex se id facere per potestatem ab
ipso Christo datam; includit autem illa sen-
518 DISPLT. XX. DE REMEDIIS ECCLESLE
lenlia poenam mortis; nam diffidare, in jure,
nihil aliud est quam potestatem omnibus dare,
«t personam diffidatam licite et impune pos-
sint oceidere, ut declarat cum aliis, quos re-
fert, Renatus Castald., in tractat. de Impera-
tore, queest. 108, numero nono, et ita ponde-
ravit C. illud Covar., lib. 2 Variarura resolut.,
cap. 20, num. 10, cum aliis quos refert, et
addit cum Joanne Andrea ibi, sententiam illam,
etiam imperatorem compreliendere ; quod est
satis rigorosum loquendo de facto, et ex vi
illorum verborum universalium ; est tamen
notatu dignum ad ostendendam Pontificis
potestatem.
24. Progreditur eadem probatio ex usu
sumpta. — Satisfit argumento posito n. 4. —
His decretis addi possunt plures leges cano-
nica?, in quibus Concilia et Pontifices pcenas
temporales vel corporales fidelibus propter
varia delicta imponunt, qui usus ostendit po-
testatem; et nullus prudens dicet habere Ec-
clesiam potestatem hanc circa alia peccata
fidelium, et non circa crimen hseresis; er-
go, etc. Major constat ex cap. Si vos, 23,
qusest. 5, sumpto ex Augustino, lib. de Uni-
tate Ecclesiee, cap. 7, ubi specialiter designan-
tur poenae pecuniarise, et exilii, et privationis
honorum, et ibi Glossa alia jura refert. Idem
habetur ex cap. 2 de Posnis, et notat Covar.,
lib. 2 Variar., cap. 9, num. 18 et sequentibus,
ubi alia refert. Idem constat ex Concilio Tole-
tano IV, cap. 59, per plura sequentia usque
ad 64, et refertur in cap. Scepe, 28, q. 1, ubi
etiam Glossa plura refert ; ac denique idem
sumitur ex cap. Novit, de Judiciis, ubi Inno-
centius III multa de hac potestate tractat;
minor autem propositio, videlicet, non posse
hoc admitti in aliis delictis et de hferesi ne-
gari, evidens est ex dictis; quia crimen hsere-
sis gravius est, et Ecclesiae magis pernicio-
sum. Neque vero obstare potest quod in se-
cundo argumento, in numero quarto, objicie-
batur, scilicet, per hseresim separari homi-
nem ab Ecclesia, et proinde inter eos compu-
tari qui foris sunt, quod non fit per alia
delicta ; hoc inquam, non obstat, quia, licet
haereticus separetur ab Ecclesia quoad spiri-
tualem et internam unionem , atque etiam
quoad externam communicationem, nihilo-
minus non amittit subjcctionem quam habet
ex vi characteris, qui in ipso i&delebiliter
manet; atque ita dici potest csse extra Eccle-
siam facto, jure autem ad Ecclesiam pertinere;
et ideo semper posse ab Ecclesia coerceri.
Paulus autem, cum dicit de his qui foris sunt
CONTRA U^ERESES ET H/ERETICOS.
nih.il ad se pertinere, de illisloquitur qui facto
et jure foris sunt, ut sunt infideles non bap-
tizati.
25. Evasio Rogerii in fine n. 20, explodi-
tur multipliciter . — Neque etiam audienda est
evasio Rogerii, dicentis Ecclesiam uti hac po-
testate ex concessione vel permissione priuci-
pum temporalium ; nam imprimis sine ullo
fundamentohoc dictum est, ad complacenduca
principibus rebellibus Ecclesiae; etenim in ip-
sis decretis canonicis nullum est indicium hu-
jus commissionis, vel emanationis hujus po-
testatis a principibus temporalibus, cum po-
tius variis modis contrariura ex ipsis colliga-
tur. Primo, quia ssepe Pontifices dicuht se id
facere ex vi potestatis a Christo concessse per
verba supra dicta: Quodcumque ligaveris, vel
Pasce ovesmeas. Secundo, quia Concilium To-
letanum supra utitur verbis illis : Pontificali
auctoritate. Tertio, quia ssepe talis coactio vel
comminatio fit invitis temporalibus principi-
bus, imo etiam extenditur ad ipsos supremos
principes, quod esse non posset si ab illis po-
testas dimanasset, quia nemo dat alteri potes-
tatem coercivam in seipsum, quia nemo dat
quod non habet; nemo autem habet potesta-
tem coercivam in seipsum : et hasc ratio a pos-
teriori desumpta certissimam facit hanc veri-
tatem, quia certum est habere Ecclesiam hanc
potestatem coercivam etiam supra reges, ut
in dicto lib. 3 late ostendi, et attingam etiam
in sequentibus; ergo dici nullo modo potest
Ecclesiam habere hanc potestatem a regibus.
26. Prolatur tandem assertio ex ratione a
priori. — Ultimo est ratio a priori, quiaChris-
tus Dominus potuit immediate relinquere hanc
potestatem Ecclesise suse; ergo dedit illam.
Antecedens patet ex dictis ; nam probavimus
ex Psalm. 2 habuisse Christum hanc potesta-
tem, per virgam ferream significatam. Neque
vero illi data est, ut solus et immediate regat
visibiliter per seipsum Ecclesiam suam, quia
Ecclesia duratura est in hoc inforiori mundo
usquein diem judicii ; ipse autem Christus non
erat visibilitcr semper in illa futurus; ergo
ita recepit hanc potestatem, ut per suos viea-
rios et ministros posset illam administrare ;
quod etiam satis ipsc significavit Matth. ult.,
dicens: Data est mihi omnis polestas in coslo
ct in terra, et statim adjungens: Euntes ergo
doccte omnes gentes., ete.j habuit ergo hanc
potestatcm, et potuit illam relinquere vicario
suo, quantum oportuit. Jam ergo probatur
prima consequcntia, primo ex verbis quibus
illam potestatem concessit, ut jam declaravi
SECT. III. AN COAGTIO H.ERETICORUM AD DEPONENDAM H.ERESIM, ETC.
519
uum. 21 et25. Secundo ex ratione prudeutis
institutionis ac providentise ; nam hsec potes-
tas sic coerciva hsereticorum erat necessaria
ad rectam gubernationem et conservationem
Ecclesise, ut supra probavi, quia sine illa val-
de inefficax fuisset spiritualis potestas, prse-
sertim pro hominibus rebellibus Ecclesise; er-
go debuit talis potestas esse in Ecclesia, ut
Ecclesia est a Christo instituta, et, ut ita di-
cam, debuit esse in illa per se et ab intrinseco,
et non quasi per aecidens emendicata a potes-
tate inferiori. Probatur consequentia, tum
quia Ecclesia? regimen in se et intrinsece de-
buit esse perfectum; tum etiam quia aliaspo-
testas superior in re maxime necessaria ab in~
feriori penderet; tum praeterea quia coutin-
gere potest ut temporalis princeps nolit hanc
potestatem concedereEcclesise, vel ut nolit da-
re nisi sibi subordinatam, et cum recursu et
appellatione ad ipsum, quod esset maximum
inconveniens; tum maxime quia non posset
esse universalis supra omnes Christi oves, nam
saltem reges ipsi temporales essent excipiendi,
quod cederet in magnum dispendium Eccle-
sise; nam si rex temporalis sit hsereticus, et
coerceri non possit, etiam per temporalia me-
dia, facile ipse perdet omnes subditos. Quse
ratio tam necessaria visa est, ut neque ipse
Summus Pontifex, si contingeret esse hsereti-
cum, sit omnino liber ab hnjusmodi coactioiie.
Nam licetj quandiu est Pontifex, a nemine
coerceri possit, tamen si sit hsereticus, potest
per sententiam Conciliigeneralis declarari hue»
reticus, et tunc ipso facto ex divino jure a di-
gnitate cadit, et sic depositus jam poterit per
Ecclesiam coerceri. Est urgo hsec potestas in
Ecclesia omnino universalis quoad omnes
personas, et ab ipso Christo immediate tri-
buta.
27. Ad primum argumentum, in num. 20.
— Ad secundum ibid. — Argumenta vero facta
in favorem contrarise sententise parvi mo-
menti suut, et facile expediri possunt. Pri-
mum sumebatur ex Matth. 18 : Dic Ecclesice,
et si Ecclesiam non audierit, etc. ; ibi vero, li-
cet non fiat mentio temporalis vel corporalis
coac^ionis, non tamen excluditur, et ita nul-
lum inde sumi potest argumentum, quia non
est necesse ut in omnibus et singulis locis om-
nia dicantnr. Prsesertim quia ibi solum agebat
Christus de ordine correctionis fraternse, quse
in illa censura ecclesiastica terminatur. In
aliis vero locis, in quibus Christus egit de tolo
regimine Eeclesise, et de integra potestate ad
illumfinem danda, universalius locutus est, ut
supra est probatum et consideratum. Secun-
dum argumentum sumebaturex verbis Pauli:
Arma militice nostrce non sunt carnalia, etc,
quse in prsesenti qusestione applicata potius
conclusionem confirmant; nam potestas, quae
manare potest a principibus terrenis, humana
et carnalis dici potest ; potestas vero a Christo
data spiritualis est, quse indirecte et propter
excellentiam ad temporalia extenditur, et
ideo inter arma [spiritualia computatur, quse
potentia Deo dicuntur, id est, ad honorem Dei
defendendum, vel qnia in virtute Dei potentia
sunt, et utrumque huic potestati convenit.
Quod vero in eodem argumento addebatur
dje usu Pauli, etiam est in superioribus refuta-
tum ; nam interdum Paulus usus est virtute
divina ad corporaliter vexandos pecoatores ;
raro tamen et extraordinario modo tali po1es-
tate usus est propter illius temporis conditio-
nem, ut jam tetigi, et iterum statim dicam.
Neque etiam obstat quod ibidem addebatur,
ad Roman. 13, de principibus tantum tempo-
ralibus dici, non sine causa gladium portare,
etc. Nam unicuique tribuitnr quod prmcipa-
liter et primario illi convenit; princeps autem
temporalis directe habet materialem gladium
et usum ejus ; Ecclesia vero solum indirecte
et quasi eminenter. ratione cujus eminentise
etiam materialem gladium principis habet si-
bi subordinatum, ut suo nutu, servata asqui-
late justitise, illo uti possit.
28. Ad tertium in eodem num. 20. — Ad
quartum ibid. — Tertium argumentum sume-
batur ex illo : Converte gladium tuum in va~
ginam; illa tamen verba ad litteram dicta
sunt, ad siguificandum prohibitum esse usum
gladii propria et privata auctoritate, ut osten-
dunt verba sequentia : Qui acceperint gladium,
gladio peribunt ; applicata vero per sensum
mysticum ad gladium Ecclesise, significant
pastores Ecclesise non debere exercere per
seipsos gladium materialem ; non tamen ne-
gant, cum illum habent in potestate sua, per
temporales ministros vibrandum, puniendo,
scilicet, rebelles, quando oportuerit. Et ita faci-
le etiam solvitur quartum argumentum; petunt
enim Poutifices in hujusmodi causa et in aliis
similibus auxilium principum temporalium,
non quia jus potestatis ipsis Pontificibus dpsit,
sed quia executiva potentia et humanse vires
ssepe desunt. Item non postulant ab eis juris-
dictionem, sed excitant iilos, ut sua etiam ju-
risdictione utantur ad defeusionem reipubli-
cse et Ecclesise, prout ex officio tenentur ; et
ita loquitur aperte Gregorius, in loco citato,
520 DISPUT. XX. DE REKEDIIS ECCLESI
et videri etiam potest Bernardus, serm. 66 in
Cantica, et divus Thomas, lib. 1 de Regimine
Principum, c. dO et sequentibus, et lib. 3,
c. 10. Denique ssepe pastores Ecclesise utun-
tur auxilio brachii secularis, tanquam minis-
tro et organo sibi necessario ad executionem
potestatis suse ; quod est frequens in decretis
canonicis ; et Leo papa, et Augustinus locis
citatis, in hoc sensu vel in superiori loquun-
tur.
29. Ad quintum in eodem num. 20. — Ad
sextum ibid. — Quintum argumentum sume-
batur ex antiqua consuetudine ordinaria, et
seclusis miraculis ab Apostolis factis ; illud
autem argumentum, si attente expendatur,
non est ab auctoritate positiva, ut sic dicam,
sed negativa, quod ex suo genere inefficax est.
Deelaratnr, quia non affertur consuetudo con-
traria, quse in principio Ecelesiae fuerit, sed
tantum quod tunc non fuerit hsec consuetudo ;
ex quo inferri non potest defectus potestatis,
quia non semper occurrit opportunitas utendi
potestate quam aliquis habet, et ita contigit
Ecclesiae in illo initio; quia erant pastores
Ecclesiae quasi sub potestate principum infide-
lium, et ideo non erat eis liberum tota sua
potestate uti. Addit etiam Augustinus, in
dicta epist. 50, etiam postquam Ecclesia po-
tuit uti contra hsereticos hac potestate coer-
civa, non statim totam suam vim exercuisse,
sed paulatim processisse, prius monendo et
exhortando, vel sola separatione hsereticorum
utendo, postea vero levioribus poenis, exilii,
scilicet, eos cogendo, deinde, necessitate cres-
cente, majores poenas adhibendo : idque de-
clarat exemplo Christi Domini in parabola de
nuptiis, Luc. IA, nam prius semel et iterum
invitavit alios, ut sponte venirent; tandem
vero dixit : Compelle eos inlrare. Et ita simul
satisfactum est tertio argumento posito in
n. 5 ; et secundum positum in n. 4, jam sol-
vimusin n. 24. Superest tantum tiltima ratio
ad finem num. 20, sumpta ex distinctione et
fine utriusque potestatis spiritualis et tempo-
ralis; ad quam respondemus verum esse illas
potestates distingui in proxima materia, et
fine ad quem ordinantur; hoc tamen non im-
pedit quominus spiritualis potestas indirecte
ad matcrialia et temporalia extendatur, ut hoc
modo et in suo ordine possit esse sufficiens ad
suum regimen, et ad omnia propter suum
fiuem necessaria, et ut possit supplere de-
fectum temporalis potestatis, si munus suum
uon expleat, vel sua potestate abutatur, ut
superius explicatum est.
.£ C0NTRA H.ERESES ET H/ERETIC0S.
SECTI0 IV.
TJtrum omnes fideles teneantur hwreticos sibi
notos judicibus fidei denuntiare.
1. Judicis modus procedendi per inquisi-
tionem in generali, vel particulari. — Modus
procedendi per accusationem. — Hoc est quar-
tum medium ad medicinam haereticorum, et
ad defensionem et conservationem fidei valde
necessarium, estque annexum prsecedenti :
nam ad illud ordinatur, imo in ordine execu-
tionis est prius ; debet enim notitia delicti
prsecedere, ut sequi possit correctio; tamen,
quia ipsa correctio est intentione prior, et
haec denuntiatio illam potestatem corrigendi
supponit, ideo prius de ipsa potestate dixi-
mus. Ut autem intelligatur de qua denuntia-
tione sermo sit, oportet advertere ex communi
doctrina juristarum, tres esse modos proce-
dendi judicis ecclesiastici contra hsereticos, vel
alios delinquentes; scilicet, per modum in-
quisitionis, accusationis et denuntiationis.
Per modum inquisitionis procedit judex ,
quando a nemine provocatns ex officio in-
qiurit, et interrogat de delicto seu haeresi,
et hoc solet fieri dupliciter, scilicet, vel in
generali ex parte personarum, licet de parti-
culari delicto fiat interrogatio ; qui modus
servandus est, quoties de nulla particulari
persona preecessit infamia, vel rumor suffi-
ciens. Alius vero modus est, quando, prsece-
dente infamia aliqua personce, de illa iu par-
ticulari fit interrogatio, et his modis proce-
ditur etiam in delicto hseresis; attamen non
pertinet ad materiam denuntiationis, nisi qua-
tenus ex interrogatione resultare potest in
persona interrogata obligatio manifestandi
haereticum ; et hoc in sequentibus obiter ex-
plicahimus: alia vero, quse ad hunc modum
procedendi generaliter spectant, ad praesentem
locum non pertinent. Per modum vero accu-
sationis proceditur, quando delicti manifes-
tatio ab accusatore inchoatur, qui modus in
hoc delicto haeresis ordinarie non est in usu,
ut notavit Tahien., verb. Inquisitor, num. 27
et sequentibus, et ideo nihil etiam de hoc
modo procedcndi dicturi sumus. Superest
ergo tertius modus, qui dicitur per denuntia-
tionem.
2. Modus demmtiationis, quadruplex apud
Sotum, ad duos reducitur. — Quoonodo di/fe-
rant. — Bufficere duo dicta membra ostendi-
SECT. IV. AN OMES FIDELES TENE
tur. — Ad liunc autem modum explicandum,
oportet distinguere varios modos denuntia-
tionum, et qui nostro instituto deserviant de-
finire. Canonistse igitur, quos imitatur So-
tus, in Relectione de tegendo secreto, memb.
2, qusest. 5, quatuor species denuntiationis
distinguunt, ut videri potest novissime apud
Farinac, in tract. de Hseresi, qusest. 185, a
num. 60 : evangelicam, canonicam, regula-
rem et judicialem ; verumtamen duse tantum
a nobis in proposito distinguendse sunt, scili-
cet, evangelica et judicialis; nam canonica re-
vera non distinguitur ab evangelica, quamvis
inter eas plures differentias Sotus assignare
conetur : omnes enim accidentales sunt, et si
qua denuntiatio canonica ab evangelica dif-
fert, in judicialem incidit ; et idem omnino
est de regulari, ut ex dicendis patebit. Et ita
illas tantum duas species distinxit Sylvest.,
verb. Denuntiatio ; Rojas, singulari 1, num.
12; et Emmanuel Rodriguez, in tractatu de
Ordine judiciario, c. 4. Distinguuntur autem
prsecipne duas illae denuntiationes, quia evan-
gelica tendit per se primo ac prsecise ad
emendationem fratris; nam pertinet ad cor-
rectionem fraternam, de qua Cbristus dixit,
Mattb. 18 : Si te audierit, lucrattis eris fra-
trem tuum. Ubi Augustinus notat ibi signifi-
cari finem correctionis esse fratris utilitatem,
id est, emendationem. Et idem babetur ssepe
in jure, c. Novit, de Judiciis, cap. Super his,
de Accusationibus, et cap. Si peccaverit, 2,
qusest. 1 . At vero denuntiatio judicialis tendit
ad vindictam delicti, et ordinarie fit propter
commune bonum. Unde etiam differunt, quia
denuutiatio evangelica fit prselato, ut patri
habenti curam spiritualis salutis subditi, et
ideo solet etiam hsee denuntiatio dici paterna ;
altera vero denuntiatio fit superiori, ut ju-
dici , et ideo judicialis vocatur. Ac denique
illa prior per se versatur circa delicta occulta,
ut ex verbo illo Evangelii, Si peccaterit in te,
colligitur, juxta expositionem Augustini, de-
clarantis In te, id est, coram te : altera vero
regulariter versatur circa delicta publica, li-
cet in aliquo casu possit etiam de occultis fieri,
ut videbimus ; et ex bis dilferentiis constare
potest sufficientia divisionis, quia nec possunt
esse plures fines denuntiationis, neque plures
rationes, sub quibus crimina ad superiorem
deferantur. Unde denuntiatio canonica vel re-
gularis, si solum tendant ad emendationem
fratris, evangelicse sunt, solumque addere
possunt aliquas circumstantias, vel jure cano-
nico, vel speciali jure alicujus religionis ad-
ANTUR H.ERETICOS JUDICIBUS, ETC. 521
junctas : si vero ad punitionem et bonum
aliorum, vel communitatis, vel privatse per-
sonse etiam denuntiantis tendat , judicialis
est, etiamsi fiat juxta jus canonicum, aut re-
gulare ; in prsesenti ergo de judiciali denuntia-
tione tractamus, nam hsec fere sola est neces-
saria in hoc delicto : an vero evangelica fieri
possit aliquando et debeat , obiter attinge-
mus.
3. Denuntiationis et accusationis discrimen
quorumdam. — Non est universale. — Pro-
prium discrimem primum. — Concluditur di-
visio judicialis denuntiationis . — Sed quseret
aliquis quomodo hsec denuntiatio ab accusa-
tione distinguatur, quia, ut illi duo modi pro-
cedendi per denuntiationem vel accusatio-
nem, quos initio posuimus, distincti sint, ne-
cessarium est inter denuntiationem et accu-
sationem differentiam assignare. Et quidem
aliqui eas distinguunt ex fine, ita ut accusatio
tendat in satisfactionem et commodum accu-
santis, denuntiatio vero tendat in bonum alio-
rum, et prsesertim commune ; quse quidem
differentia regulariter fortasse vera est, et
maxime in crimine haeresis , nihilominus ta-
men non est propria et universalis ; nam et
accusatio fieri potest, et interdum debet pro-
pter commune bonum, ut docet divus Tho-
mas 2. 2, qusest. 68, art. 1, et denuntiatio fie-
ri potest propter bonum denuntiantis, quando
scilicet, denuntians accusare non potest ex
defectu probationis, ut fere omnes auctores
infra citandi docent ; et ratione potest facile
ostendi, quia uterque modus accedendi ad su-
periorem potest esse utilis ad utrumque fi-
nem, et per se malus non est, sed honestus
esse potest. Propria ergo differentia est, quod
in accusatione accusator fit pars illius judicii,
et petit jus suum aliquo modo, et quasi obli-
gat judicem ut sibi justitiam faciat. Denun-
tiator autem non fit pars, sed tantum defert
crimen ad notitiam judicis, ut ille ex officio
procedat, prout tenetur, aut melius sibi vide-
bitur. Unde sequitur aliud discrimen magni
momenti, quod accusator tenetur probare de-
lictum, alioquin punietur; denuntiator vero
ad probationem non cogitur, ut constat ex
dicto cap. Super Ms, cum similibus. Ac tan-
dem inde est alia differentia introducta jure
canonico, quod accusatio in scriptis est reci-
pienda, ut docet divus Thomas supra, art. 2,
ex cap. Accusatorum, 2, qusest. 8 ; denuntia-
tionem autem scribi non est necessarium ,
juxta dictum caput Super his. De quo videri
potest Jul. Clar. ■ § ultimo, qusest. 7 ; Peuha,
522 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESI.E
in Direct., 3 part., num. 68; noster Aldrete,
lib. 1 de Religiosa disciplina tuenda, cap. 4 et
50; Farinacius, tract. de Haeres., quaest. 85,
§ 5, a num. 64, ex quibus omnibus ita potest
describi judicialis denuntiatio , quse ad nos
pertinet, scilicet, delatio criminis apud judi-
cem competentem, ut ex munere suo ad vindic-
tam delicti procedat.
4. Certa supposilio, denuntiationem Ticeresis
honestam essc. — Dubium an sit olligatoria.
— De hac igitur denuntiatione ad hseresim
applicata, supponendum est de se licitam esse
ethonestam. Probatur, quia ex objecto proxi-
mo non habet ullam malitiam, quia manifes-
tare delictum fratris superiori, per se malum
non est, quia neque est contra justitiam, ne-
que contra charitatem, ut per se clarum est.
Aliunde vero talis denuntiatio potest esse val-
de utilis, vel etiam necessaria ad bonum com-
mune, vel defensionem innocentum, vel alium
similem finem; ergo erit tunc actio honesta,
saltem ex fine; et potest fieri cum debito modo
et circumstantiis, ut per se constat; ergo maxi-
me in crimine hseresis talis actio honesta erit,
quia remedium contra crimen haeresis maxi-
me honestum est: difficultas vero est, an hsec
denuntiatio sub obligationem cadat, et quan-
do, ac quomodo. Pro cujus explicatione distin-
guendum est inter publicum et occultum hae-
resis crimen, quae duo varie distingui et ex-
plicari solent a jurisperitis, ut videre licet in
Turrecrem., in dicto cap. Sipeccaverit, 2, q.
1, num. 23; Farinac, qusest. 85, § 6, a num.
74, et aliis quos ibidem allegat; nunc autem
haeresim occultam appello, quam solus ille no-
vit, qui denuntiare illam potest; omnem au-
tem aliam pluribus notam, etiamsi duo tan-
tum illius notitiam habeant, publicam appello.
5. Prima assertio in hoc dubio. — Primo
ergo certum est, quomodocumque peccatum
hseresis publicum sit, omnes, qui notitiam il-
lius habuerint, teneri ex rigoroso prsecepto ad
denuntiandam personam quoe illud commisit.
Haec assertio sumitur ex D. Thoma 2. 2, q.
68, art. 1, ubi de accusatione loquitur; sed a
fortiori verum habet ejus doctrina in denun-
tiatione, cujus obligatio suavior est et minus
onerosa ; preeterquam quod Divus Thomas
nunquam satis distinxit denuntiationem judi-
cialem ab accusatione, sed sub eadem voce
utramque comprehendit, quod non estin jure
inusitatum, ut patct ex cap. 2, de Hiereticis,
in 6 ; tamen in qua?st. 70, art. 1, ad 2, de de-
nuntiatione loquitur: non declarat autem an
loquatur de judiciali vel evaugelica; potestta-
CONTIU H^RESES ET H.ERET1C0S.
men intelligi de utraque cum partitione ac-
commoda juxta materiee capacitatem. In hac
etiam assertione conveniunt omnes auctores
statim allegandi, et a fortiori probabitur ex om-
nibus dicendis. Nunc sufficiens ratio est, quia
peccatum heeresis est gravissimum et valde
nocivum, et eo ipso quod aliquo modo est pu-
blicum, potest nocere non tantum peccanti,
sed etiam aliis ; ergo oportet utrique malo re-
medium adhibere: ad hunc autem finem de-
nuntiatio tunc est utilissima, et moraliter ne-
cessaria; ergo cadit sub prseceptum non tan-
tum ecclesiasticum, quod manifestius est, sed
etiam divinum et naturale ex obligatione
charitatis, ut sumi potest ex cap. 2 de Haere-
ticis, et cap. Quapropter, 2, queest. 7, et cap.
Id nonnullis, de Judseis et Sarracenis, ubi di-
citur contra hostes publicos, ut sunt haeretici
omnes, vigilare debere ; et lege Manichaos,
c. de Hsereticis, et ex 1. 2, Cod. de Apostatis,
ubi ratio affertur, quia quod contra religio-
nem committitur, in omnium fertur injuriam.
Denique in crimine la3,s83 majestatis humanae,
omnes tenentur publice delinquentem denun-
tiare, vel potius accusare, si necessarium sit;
ergo multo magis in crimine laesae majestatis
divinae, quod per heeresim 'committitur, juxta
cap. Vergentis, de Heereticis. Atque hae ratio-
nes videntur probare non solum obligationem
denuntiaudi, sed etiam accusandi, quando de-
lictum ita est publicum, ut probari possit a
delatore. Verumtamen de facto non est talis
obligatio, sed unusquisque satisfacit denun-
tiando, quia, juxta receptum Ecclesiae stylum,
hoc remedium sufficit, et ideo non imponitur
fidehbus major obligatio, quia minister pu-
blicus, promotor fiscalis appellatus, officium
accusandi assumit, ut videri potest in Simanc,
titulo 4; Rojas, singulari \, n. 11 ; Gampeg.,
in Addit. ad Zanquin, tractat. de Hseret., c 9 ;
Decian., iu tractat. Crim., lib. 5, c. 28; et
Farinac, de Haeresi, q. 185, num. 40.
6. Opinio limitans prwcedentem assertionem.
— Ejusprima ratio. — Secunda ratio. — Ter-
tia ratio. — Quaria ratio. — Dubium vero prae-
cipuum est, quando peccatum ha?resis est om-
nino occultum, ita ut unus tantum, praeter
delinquentem, illud noverit, et de hoc est pri-
ma opinio negans, daii tunc prseceptum vel
obligationem denuntiandi; imo indicare vi-
dentur auctores hujus opinionis id non esse
lieitum. lta censet Joan. Andi\, in cap. Novit.,
de Judiciis, etsequitur Villadiego, in tract. de
Ha;ret., qusest. 10; fundantur primo in ver-
bis Christi : Corripe inter te et ipsum solum,
SECT. IV. AN OMNES FIDELES TENE.
etc. ; ergo ille ordo est omnino servandus,
quando peccatum est omnino occultum, quale
significatur per illam particulam, in te, et ad
summum progrediendum est usque ad denun-
tiationem evangelicam ; ergo non licet ad ju-
dicialem transire. Secundo, idem probatur ex
generali regula juris canonici, quod delicta oc-
culta judicio divino reservantur, cap. Si Sa-
cerdos, de Officio ordinarii, c. Qualiter et quan-
do, de Accusationibus, cap. Christus, \, quses-
tion. 1, et cap. Si omnia, 6, qusest. \ ; ergo
nunquam licet peeeatum sic occultum, etiam-
si hseresis sit, ad humanum judicium deferre,
quod per talem denuntiationem fieret. Tertio,
specialiter allegatur Clementina Nolentes, de
Hseret., ubi in simili casu pertinente ad judi-
cium de haeresi, ait Pontifex: Si secrete nove-
rint eos talia commisisse, ipsos graviter argue-
re et corrigere studeant in secreto ; ergo sem-
per hoc servandum est, neque licet ad denun-
tiationem , praesertim judicialem, transire.
Quarto, possumus argumentari ratione, quia
talis denuntiatio est nociva.homini qui pecca-
vit, et non est utilis aliis ; ergo non solum non
est sub obligatione, verum etiam nec licita vi-
detur: consequentia per se clara videtur, quia
valde inordinatum est id facere quod obesse
potest, et non prodesse. Probatur ergo major,
quia per illam denuntiationem infamatur
frater in re gravissima, quod est magnum no-
cumentum; minor ostenditur, quia judexta-
lem denuntiationem audiens , nihil omnino
agere potest, vel interrogando denuntiatum,
vel de illo inquirendo ; ergo est inutilis actio,
et nociva.
7. Secunda assertio certa contra prceceden-
tem opinionem. — Probatur primo Scriptura.
— Nihilominus constituenda est secunda ge-
neralis assertio: in peccato hseresis, propter
suam specialem rationem, non solum est lici-
ta, sed etiam pra;cepta denuntiatio delinquen-
tis, etiamsi solus denuntians peccatum agno-
vit. Haec assertio communis est, et omnino est
certa. Sumitur ex divo Thoma, supra, et 2. 2,
qusest. 33, art. 7, ubi etiam Cajetanus et Alen-
sis, 3 part., qusest. 72 ; Anton., 3 part. tit. 12,
cap. 9; Sot., lib. 5 de Just., qusest. 5, art. 1,
et in relectione de Secreto, memb. 2, q. 5;
Castr., lib. 2 de Just. hseret. punit., c. 25;
Cano, 12 de Locis, cap. 9; Navar. , in cap.
Inter verba, 11, qusest. 3; Simanc, titulo 19;
Rojas, singulari 1, in num. 14; Viguerius,
cap. 12 snarum Institut., § 2, vers. 10;Tolet.,
lib. 4 Suinmae, cap. 5, num. 1 ; Azor, tom. 1,
lib.8, cap. 19;Banhes, 2. 2, qusest. ll,art. 4;
\NTUR H/ERETICOS JUDICIBUS, ETC. 523
Martinus del Rio, disquisit. magic, lib. 5,
sect. 4 ; Sancius, lib. 2 Decalog., cap. 32, in
fine; Valentia, 2. 2, disput. 3, qusestione 10,
punct. 5, § Atque hujusmodi, et alii. Probatur
primo ex Deuteron., 13, ibi: Neparcat oculus
tuus, ut miserearis, et occultes eum, ubi est
sermo de fratre infideli, qui sollicitat alterum
fratrem ad colenda idola, et prsecipit Deus
statim deferre illum sine ulla misericordia,
titulo occultandi, vel non infamandi illum, ex
qua lege, ut supra tetigi, optimum argumen-
tnm sumitur ad haeretieum ; r.am haeresis ido-
lolatrise eomparatur a Hieronymo, Ezech. 18,
et Osese 10, et aliis locis, et revera neque hse-
resis est minus grave peccatum, neque minus
nocivum fidelibus. Unde lex illa inter morales
computanda est, qiua non fundatur in aliqua
cseremonia vel institutione positiva, sed in ra-
tione naturali, et ideo etiam in prsesenti tem-
pore locum habet.
8. Vrobatur secundo cx Patribus. — Se-
cundo probatur assertio ex doctrina Patrum :
nam Leo Papa, serm. 4 de collectis, in fine :
Hortamur, inquit, ut Iwreticos ubicumque la-
tentes vestris presbyteris pnblicetis ; magna est
enim pietas perdere latebras ; et infra : Non
sinantur , inquit, latere homines , qui Pro-
phetis et Sancto Spiritui contradicunt • et
infra : Cavendi sunt , ne cuiquam noceant ;
prodendi sunt , ne in aliqua civitalis nostrce
parte consistant; et in serm. 5 de Jejunio
septimi mensis, circa finem, multis rationibus
idem persuadet, et inter alia dicit : Qui tales
non perdendos putant, in judicio Christi inve-
nientur rei de silentio , etiamsi non contami-
nentur assensu. Et idem snmitur ex Ambrosio,
lib. 2 de Offic, cap. 24, ubi iuquit : In causa
temporali licet tibi silere;in causa autem Dei,
ubi communionis periculum est, etiam dissi-
mulare peccatum est non leve.
9. Probatur tandem ratione. — Tertio, pro-
batur ratione eadem veritas; quia talis de-
nuntiatio, etiam de peccato sic occulto, est
necessaria ad bonum commune reipublicaj
Christianae, et de se utilis est ad spiritualem
salutem ejus qui denuntiatur ; sed bonum
commune praeferendum est privato, et spiri-
tuale bonum temporali, secundum ordinem
et obligationem charitatis ; ergo etiam in eo
casu charitas obligat ad denuntiandum ; con-
sequentia cum minori evidentes sunt. Major
quoad primam partem de bono communi
probatur; primo, quia licet in eo casu judex
non possit statim procedere ad inquirendum
de tali persona in particulari, potest nihilO'
524 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESI
ininus generalem inquisitionem et interro-
gationem majori cum cliligentia et adverten-
tia facere ; unde fieri potest ut aliquam majo-
rem notitiam consequatur. Secundo, poterit
etiam majorem cautionem et vigilantiam cir-
ca talem personam adhibere, observando cum
prudentia per se, vel per aliquem alium, vi-
tam, actiones et verba talis personse, ut ali-
qua alia indicia, si fieri potest, talis peecati
inveniat, quod quidem morale erit, quia hse-
resis mente concepta vix contineri potest ,
quin exterius prodeat. Tertio, ssepe contingit
ut qui suam hseresim uni soli latenter osten-
dit, idem cum pluribus sigillatim et occulte
faciat, ideoque maxime expedit ut singuli de-
nuntient; nam, si plures concurrant, licet sint
testes singulares in hoc delicto , multum se
juvant, et ita si duo existant, sufficiunt ut
contra reum procedatur, et ut tandem aliqua
poena afficiatur, etiamsi major probatio non
inveniatur. Prsesertim quia in hoc delicto de-
nuntiator potest esse testis, postquam fiscalis
accusationem assumit, ut sumitur ex cap. In
omni, de Testibus, cum his quse ibi notant
Felin., num. 4; Panormitan., et alii ; et de
usu testificantur Zanchinus, de Hseret., cap.
13; et Simanc, tit. 19, num. 17; et ratio op-
tima est , quia denuntiator non est pars, ut
supra dixi, nec quserit commodum aut inte-
resse suum , et ideo suspectus non est , ac
proinde integrum est testimonium ejus. Quar-
to, est etiam optima ratio et magna Ecclesise
utilitas, ut hsereticus non sit a denuntiatione
securus, etiamsi occultisssime cum uno suam
hseresim communicet, ne hoc modo audeant
hseretici fideles inducere in suam hseresim ,
cum singulis tantum sigillatim et occultissime
agendo; ergo ex parte boni communis hones-
tissima ac necessaria est talis denuntiatio. Ex
parte vero ipsiusmet denunciati probatur al-
tera pars, primo, ex ratione proxime faeta,
nam hoc modo timebit magis vel in hreresim
labi, vel saltem cum aliquo illam communi-
care, vel aliquem inducere ; et ita saltem mi-
nus peccabit. Secundo, quia etiam de peccato
commisso fortasse hoc modo aliquam inveuiet
medicinam , et efficacem correctionem ; nam
certe qui semel contempsit auctoritatem Ec-
clesise, et contra illam ausus est pertinaciter
errare, raro resipiscit, et ab hseresi desistit,
nisi pcr eamdem Ecclesiam corripiatur, et ali-
quo modo compellatur; ergo etiam ad hunc
finem utilis esse potesL talis denuntiatio.
10. Ad quartam rationem in n. G. — An
monendus sit prius proximus de haresi. —
<E CONTRA H/ERESES ET ILERETICOS.
D. Thomas affirmare videtur. — Atque ex his
rationibus soluta manet prsecipua ratio quarto
loco posita, in num. 6, quse in hoc fundaba-
tur , quod talis denuntiatio inutilis sit ; hoc,
enim falsum esse probatum est, et probatio
ibi adjuncta frivola est ; nam ex uno tantum
capite ostenditur inutilitas , cum tamen ex
multis aliis non tantum utilitas , sed etiam
moralis necessitas inveniatur. Ut autem ad
testimonia ibi inducta respondeamus , deci-
dere necesse est an sit necessarium, ante hu-
jusmodi denuntiationem , secretam monitio-
nem seu correctionem prsemittere; nam divus
Thomas, dicta qusestione 35, artic. 7, partem
affirmantem docere videtur ; dicit enim , re-
gulariter quidem non esse necessarium hanc
monitionem prsemittere in hoc delicto, quia
non est spes fructus : Si tamen, inquit, esset
firma spes quod hwreticus statim esset emen-
dandus, pramittenda esset privata correctio.
Unde consequenter sentit quod, si talis cor-
rectio fiat, et proximus emendetur, cesset
obligatio denuntiandi ; imo etiam sequi vide-
tur quod jam non sit licita denuntiatio ; tum
quia alias inutiliter et sine causa prsemittere-
tur correctio ; tum etiam quia jam cessavit fi-
nis denuntiationis, et ita sine causa fieret cum
nocumento proximi in fama, et aliis bonis ;
et ita sentiunt etiam Cajet., Sot., Castr. et
Cano , locis supra citatis, n. 7 ; et Navarr.,
in Sum., c. 18, n. 56 ; et Abulens., Matt. 18,
q. 97, ad octavum ; et fundatur hcec senten-
tia in testimoniis supra allegatis, et prsecipue
in ordine charitatis , quee postulat ut reme-
dium adhibeatur cum minimo nocumenlo
proximi, quoad fieri potest.
1 1 . Negandum potius alii credunt. — Ju-
dicium auctoris concilians. — Unde haheatur
prwceptum , in ha?resi omittendam privatam
monitionem. — Nihilominus dicendumest non
esse necessarium, imo neque utile correctio-
nem privatam prsemittere, ac propterea omit-
tendam esse semper. Ita docent anctores ple-
rique supra allegati, prsescrtim illi qui contra
haareticos scripserunt, et in particulari de pec-
cato hseresis loquuntur, quibus adde Areva-
lensem, tractatu de Correct. fraterna, conclu-
sione 6, qui hanc de hseretico doctrinam con-
firmat ex Scriptura et Patribus ; et Salmcro-
nem, tom. 4 in Evang., p. 3, tract. 11, § De-
inde. Merito variis rationibus hoc probare
r.ituntur prapdicti auctores, sumptis ex pcri-
culo infectionis, et ex difficultate efficaciter
et cum effectu emendandi hoereticum per pri-
vatam monitiouem ; item cx morali periculo
SECT. IV. AN OMNES FIDELES TENE
quod timeri potest, ne heereticus, dum se-
crete corripitur , fingat se emendatum ne
prodatur, et ita ipse maneat in eodem pecca-
to, et populus christianus in eadem infectio-
nis occasione. Hse rationes probabiles qui-
dem congruentise sunt ; sed per se tautum
spectataa non videntur absolutam necessita-
tem ostendere , sed tantum magis frequen-
tem, seu regulariter , quam preecedens opinio
non negat, sicut et in non paucis aliis vitiis
extra heeresim, de quibus tamen communi-
ter affirmatur preemittendam esse privatam
monitionem. Et ideo ceuseo rationem hujus
sententiee petendam esse ex preecepto huma-
no, seu ecclesiastico. Atque ita prima opinio
D. Thomee procedit eonsiderando tantum le-
gem naturalem, seu charitatis; posterior au-
tem vera est ex suppositione alicujus pree-
cepti ecclesiastici, per quod obligantur fideles
ad denuntiandum heereticum , quantumvis
occultum, in omni casu, et quamvis per mo-
nitionem secretam emendandus credatur.
Quod si interrogetur ubi sit heec lex eccle-
siastica, aliqui hanc obligationem colligunt
ex capit. Excommunicamus, priioo, § Addici-
mus , de Hereticis , ut videre est in Rojas,
singulari tertio, num. 22, ubi alios jurisperi-
tos allegat. Ego vero in illo textu non inve-
nio hujusmodi Jegem, neque expresse latam,
neque per inductionem satis firmam, quod
etiam animadvertit Ludovicus Carerius, tract.
de Heeret. numer. 140. Quapropter existimo
neque in jure canonico, neque in Bullis pon-
tificiis inveniri hujusmodi legem immediate
latam , ac proinde obligationem hanc adeo
preecisam et universalem immediate oriri ex
prcecepto imposito per edicta Inquisitorum,
quod non minorem vim habet quam lex ca-
nonica; nam Apostolica auctoritate fertur,
quamvis videatur preeceptum ab homine ;
tamen, quia tribunal a quo procedit, perpe-
tuum est , ideo per morlum legis perpetuo
durat, sicut de Bulla coenee alias dixi. Atque
ita videtur explicare obligationem hanc Si-
manc. supra, et Penha, in secunda part. Di-
rect., comment. 18, dicens, seclusis edictis
Inquisitorum , habere locum opinionem divi
Thomee, quamvis etiam tunc, seu ex natura
rei rarissimus sit casus in quo possit esse
obligatio preemittendi secretam monitionem,
quemadmodum de nonnullis aliis pcccatis in-
fectivis in matena de correctione fraterna
vere resolvitur; unde hic a fortiori conce-
dendum erit. Imo addit Penha, etiam sublato
preecepto humano, tulius esse et melius illam
ANTUR H.-ERETICOS JUDICIRUS, ETC. 525
non praemittere, quod tandem dixit etiam
Rojas, dicto singulari 3.
42. Dicti prcecepti ralio prima. — Secunda.
— Ampliatur proxima ratio. — Ex quibus facile
est rationem hujus preecepti assignare. Prima
ex dictis congruentiis sumitur ; nam, propter
gravitatem et periculum communis detrimen-
ti, quod est in peccato heeresis, rarissime po-
test conveniens remedium adhiberi per solam
monitionem privatam, et magna prudentia
necessaria est ad cognoscendum an heereticus
vere corrigatur, vel fingat et decipiat; ergo
merito potuitEcclesia, quasi reservare sibi, seu
preelatis, et judicibus suis hoc negotium, et
illud non relinquere arbitrio et discretioni ali-
cnjus hominis privati. Secunda ratio et a
priori est, q.uia finis adeequatus et preecipuus
hujus denuntiationis judicialis non est sola
emenda fratris, sed etiam publica correctio,
et securitas aliorum fidelium; ad hunc autem
finem secreta monitio nunquam est sufficiens
mcdium, et ideo, in cap. Qualiter et guando,
de Accusationibus, dicitur, quamvis ante de-
nuntiationem, utique evangelicam, preecedere
debeat secreta monitio, non esse tamen neces-
sariam, quando via accusationis proceditur.
Eadem autem ratio est de denuntiatione judi-
ciali ; nam quoad finem et effectum intentum
ejusdem rationis est. Et declaratur atque am-
pliatur heec ratio : nam heereticus occultus,
quamvis emeudatus sit, denuntiandus est; er-
go multo magis impedire non potest denuu-
tiationem monitio secreta, etiamsi cum maxi-
ma spe emendse fiat; quia si res ipsa, ut sic
dicam, id est, emendatio jam facta, nonpotest
denuntiationi obstare, multo miniis spes ejus
cum monitione illam poterit impedire, imo
nec retardare ; et ideo preemittenda non est,
quia si res attente consideretur, potest obesse
magis quam prodesse; nam imprimis illa mo-
ra et circuitus reprehensibilis est, et potest
esse nocivus : deinde, quia fortasse ex tali mo-
nitione sumet haereticus occasionem se magis
occultandi aut fugiendi, denuntiationem ti-
mens : ex hac ergo parte obesse potest talis
monitio, et alia ex parte inutilis est, quia licet
emenda sequatur, denuntiatio omittenda nou
est.
13. Stando in jure naturce, probaiile est
emendatum haereticum non esse denuntiandum.
— Ex jure positivo est denuntiandus . — Verum
est non deesse auctores, qui dicant heereticum
occultum et emendattiui non esse denuntian-
dum, ut videre licet iu Soto, de Justitia, 1. 3,
q. 5, art. 5; et Rojas, d. singulari 3, n. 22,
526 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESLE
qui alios refert; ct potest fortasse hoc sustineri
stando praecise in lege naturali, sed adhuc in
illo statu subdit statim idem auctor, n. 33 et
seq., tutius et securius esse etiam tunc dc-
nuntiationem facere. At vero nunc, supposito
ecclesiastico praecepto, non solum tutius, sed
etiam necessarium est etiam emendatum de-
nuntiare, ut reliqui moderni auctores citati
docent; et specialiter Simanc, n. 12, dixit,
justissimis edictis aucloritate Apostolica ita
prceceptum esse; et reddit optimas rationes,
scilicet, quia licet hsereticus se ostendat emen-
datum, potest se fingere, ut ssepe praedicti lio-
mines faciunt, propter timorem pcenae vel
manifestationis. Secundo, quia fortasse infe-
cit alios, vel ab alio fuit infectus, et neeessa-
rium est ut hoc innotescat judicibus fidei,
quod non iit per solam unius emendationem.
Addo tertiam rationem supra tactam, quod
per se est convenientissimum ad continendos
fideles, et ad cogendos etiam haereticos, ne
aliis fidelibus se communicent, ut omnes in-
telligant, etiamsi emendentur, non esse occul-
tandos.
14. Ad primam rationem in num. 6, locus
MattJi. expenditur. — Prima expositio Janse-
nii. — Nonplacet. — Aliorum exposilio. — Ut
nimis limitata excluditur. — Moderatior D.
TJwma. limitatio etiam omittitur. — Ex his ergo
facile est respondere ad locum Matth. 18, su-
pra objectum, ubi Christus docet praemitten-
dam esse monitionem secretam ante denun-
tiationem; ad quod aliqui respondent Chris-
tum loqui de peccato fratris ; sic enim ait : Si
peccaverit in te frater tuus, ubi per fratrem
intelligit fidelem, quia paulo post illum dis-
tinguit ab ethnieo, dicens : Sit tibi tanquam
etJmicus, quod notavit ibi Jansenius, cap. 12,
et Salmeron ubi supra ; haereticus autem,
cum jam sit intidelis, et extra Ecclesiam, non
est frater. Sed non placet responsio; tum quia
lex illa correctionis naturalis est, et ideo ad
omnes homines extenditur, sicut et charitas;
tum etiam quia haereticus ratione baptismi
inter fratres computari potest, nam propterea
in omni proprietate in eo locum habet illud :
Dic Ecclesia? , etc. Alii dicunt loqui Christum
tantum de peccato injurioso illi qui vidct al-
terum peccantem, quia illa particula, in te,
hoc in rigore significat. At vero peccatum hce-
retici non est injuriosum videnti et scienti il-
lud, sed Deo, et toti Ecclesise, et ideo sub illa
regula non comprehenditur. Yerumtamen
quidquid sit de propria significationc illius
particulse, in te, certum existimo doctrinam
CONTRA H^RESES ET H.^RETICOS.
Christi non limitari ad sola peccata, quae ce-
dunt in privatam injuriam corrigentis, sed
etiam alia; quia ratio Christi : Lucratus eris
fratrem tuum, aeque in aliis procedit. Unde
satis est offensio illa, quae per modum scandali
unicuique fit, quando coram illo peccatur, ut
verificetur illa particula : Si peccaverit in te.
Nihilominus tamen divus Thomas, dicta quaest.
33, articul. 7, excludit peccatum haeresis ab
illo ordine correctionis, ex vi illius particulae,
in te, quia peccatum, inquit, haeresis non est
privatum, id est, non reputandum tanquam
secretum, sed tanquam publicum ex vi objec-
ti, quia est contra Deum, et publicum bonum
Ecclesiae.
15. Auctoris responsio. — Satisfit secundce
rationi in eodem n. 6. — Satisfit tertiw. —
Existimo tamen veram responsionem sumen-
dam esse ex dictis; nam Christus Dominus lo-
cutus est de correclione, quae ordinatur ad
solam emendam fratris, ut in denuntiatione
evangelica tractatur; et ideo ibi servandus
est ille ordo, quia per secretam monitionem
potest iinis intentus suffieienter comparari ;
hic autem agimus de denuntiatione judiciali,
quae ad alium finem , ut diximus, tendit, et
ideo non pertinet ad praeceptum , de quo
Christus loquebatur. Dices : esto non compre-
hendatur directe sub illo praecepto, a paritate
rationis videtur comprehendi sub lege chari-
tatis , quia ex duobus mediis, scilicet, denun-
tiationis jddicialis, vel correctionis, seu de-
nuntiationis Ecclesiae, eligendum videtur ex
charitate, quod minus nocivum sit proximo.
Respondetur primo hoc verum esse, si caetera
essent paria ex parte boni communis, vel alio-
rum proximorum, atque etiam ipsius delin-
quentis ; hic autem non sunt caetera paria, ut
jam satis declaravi. Et praeterea, quamvis haec
discretio et distinctio posset habere locum in
sola lege charitatis, tamen, adjuncto eccle-
siastico prtecepto determinante tale medium,
jam non est locus propriae electioni, etiamsi
in aliquo casu particulari aliud medium uti-
lius appareat, quia cessante fine legis in par-
ticulari, non cessat ejus obligatio , et com-
muni bouo expedit, ,ut illud privatum arbi-
trium omnino prohibeatur. Et juxta hunc
modum intelligenda sunt decrcta canonica,
quae ilium ordinem paescribrunt ; loquuntur
enim de denuntiatione evangelica; praeter-
quam quod a lege communi liceret excipere
peccatum haeresis propter spccialissimam ra-
tionem suam. Et ideo non recte citatur Cle-
mentina 2, qiue tertio loco objiciebatur; nam
SECT. IV. AN OMNES FIDELES TENEANTUR MRETICOS JUDICIBUS, ETC.
527
ibi non est sermo de peccato heeresis, sed de
quodam alio, a quo non licet argumentum su-
mere ad peccatum hceresis, quod specialem
ratiouem habet, ut dixi. Quarta ratio in n. 10
expedita est.
(6. Dvlium aliud. — An hvresis secretis-
sima excipiatur a secunda assertione, duplex
pronuntiatum. — De primo dicto dubitatur a
quibusdam. — Adhuc vero superest explican-
dum, an ab hac secunda gcnerali assertione,
et obligatione denuntiandi hoc delictum ,
exceptio aliqua admittenda sit. Potest autem
ex triplici capite intentari hsec exceptio : pri-
mo ex modo seiendi peccatum, utique sub
magno ^secreto; secundo, ex conditione per-
sonae, quae mihi, verbi gratia, conjunctissima
est. Tertio, ex aliqua juris exceptione. Circa
primum duo dicenda sunt : primum est,
excipiendum esse secretum sacramentaliscon-
fessionis; secundum est, extra illud nullum
aliud secretum esse excipiendum, etiamsi ju-
ramento firmatum sit. De primo dicto dubi-
tavit olim Altisiodor., lib. 4 Sumrn., tract. 6,
cap. 3, quaest. 4, et ex Canonistis referun-
tur contrarium sensisse Albert., in Rub., c. de
Haeret., num. 8; et quidam Rainerius, quem
allegat Archidiaconus, in cap. Sacerdos, de
Pcenitentia, distinctione 6, et non sufficienter
ab illo discrepat, quia solum dicit contrarium
tutius esse. Verumtamen non est solum tutius,
sed omnino necessarium, et contraria sentcn-
tia hodie erroneaest, nt merito dixit Rojas, in
dicto singulari 3, num. 36, quia est contra
communem sensum et usum Ecclesiae, etcon-
tra religionem, et utilitatem sacramenti pceni-
tentiae, et contra communem sententiam
Theologorum, qui rem hanc non ut dubiam,
sed ut certam tradunt; ita ut contra illud sa-
crum secretum nulla omnino exceptio admit-
tenda sit, ut latius testimoniis et rationibus
confirmavi, in 4 tom., de Pcenitentia, d. 33,
sectione 2, ubi etiam ostendi hoc esse de jure
divino, cui nullum jus humanum potest dero-
gare ; et in particulari de peccato haeresis id
tradunt Simanc, dicto titulo 19, num, 19;
Penha, 2 parte Direct., comment. 19; Rojas
supra, et Farinac, tract. de Haeres., quaest.
197, § 2, numer. 46, cum multis aliis quos
ipsi referunt. Et procedit hsec exceptio non
solum quoad personam pcenitentis, sed etiam
quoad complices, si fortasse illos in sua con-
fessione sacramentali declaravit ; quod tamen,
nisi valde necessarium sit, cavere debent tam
pcenitens quam confessor, ne proximus sine
necessitate diffametur. Sitamen complicem de-
claravit, sub sigillum confessionis eodem modo
cadit, et ideo cessat obligatio denuntiandi,
ut communiter etiam Theologi docent. Et
specialiter videri possunt Sot., in 4, distinct.
18, qucest. 4, art. 5; et Ledesm., in 1, pag.
quart., quaest. 10, art. 5; ac, reliqui Theologi
in 4, d. 21 ; et ratio est, quia tuuc socius cri-
minis est circumstantia peccati in confessione
declarati, et ideo sub eodem secreto contine-
tur tanquam pars sub toto, vel tanquam ac-
cessorium sub principali, ut in dicto tom. 4
generaliter tractavi.
17. S ecundum pronuntiatum ostenditur tri-
pliciter. — Refertur ex Augustino in c. Inter
csetera, 22, q. 4, et c. Quanto de jurejurand.
— Altera pars, quod extra hunc casum nul-
lum secretum excusari possit a denuntiatio-
ne, iidem auctores docent ; estque res certa,
quia omne aliud secretum est mere huma-
num, et ex privato pacto tacito, vel expresso
inter loquentem et audientem nascitur , et
ideo non potest obstare legi superioris, qua-
lis est de hujusmodi denuntiatione. Rem quia
omne aliud secretum vel ordinatur ad tem-
porale commodum, vel ad privatum bonum
ejus, qui secretum revelat ; denuntiatio au-
tem hoec ordinatur ad bonum commune spi-
rituale ac divinum, et ideo pra^ferenda est.
Denique quia alias hoc prseceptum fieret inu-
tile, quia per hanc viam secreti posset quili-
bet hsereticus aliis revelare , imo et suadere
suam hseresim. Unde ampliandum est hoc
pronuntiatum, ut locum habeat, etiamsi sub
juramento secretum promissum sit, quod do-
cuit D. Thomas, secunda secundce, qusestion.
7, artic. 1, ad 2; etSylvest., verbo Denuntia-
tio, in fine, et multi alii, quos referunt, et se-
quuntur Rojas, Simanc, Penha, locis proxime
citatis , et Farinacius, dict. tract. , queestione
197, § 2 , numer. 50. Ratio clara est , tum
quia tale juramentum esset de re iniqua ; ju-
ramentum autem non potest esse vinculum
iniquitatis, ut jura dicunt ; tum etiam quia
tale juramentum, ut valeat, includit conditio-
nem per quam excipiatur justum prseceptum
superioris. Unde etiam colligunt dicti aucto-
res, quod, licet aliquis revelet suam hseresim
sub specie , nomine et figura confessionis ,
si tamen revera non intendit confiteri, sed
alium fmem, quicumque ille sit , tale secre-
tum non excusare a denuntiatione, quia re-
vera non est sacramentalis confessio, sed est
ficta, et ssepe erit dolosa, etiam ad co;rum-
pendum sacerdotem ; et ideo illud non est si-
gillum confessionis, sed permanet sub gene-
528 DISPUT. XX. DE REMEDIfS ECCLESI^
rali ratione secreti naturalis , quod in pree-
senti non sufficit , ut etiam advertunt dicti
Doctores, et generaliter tractavi in dicto loco
quarti tomi.
d8. An saltem liceresis personce conjunctis-
sima ab eadem assertione excipiatur, duplex
regula. — Superest dicendum de secundo ca-
pile, seu ratione admittendi in hoc pru?cepto
exceptionem propter personarum conjunctio-
nem. In quo duo alia pronuntiata, seu regulae
statuendae sunt : una est hEereticum non teneri
denuntiare seipsum; alia est teneri ad denun-
tiandum omnem alium sibi etiam conjunctis-
simum. Primam regulam tradunt omnes au-
ctores citati, qui etiam alios referunt, et
specialiter videri possunt Penha, dicta 3 par-
te, comment. 12; et Simancas, titulo 44,
num. 3, et sumitur ex illa regula juris : Non
dicout te prodas, cap. Quidaliquando, de Poe-
nitentia, distinct. 1, ex Chrysost., homil. 31
ad Hebra^os , et 41 ad Populum ; et ratio est,
quia nemo cogitur agere contra seipsum, esset
enim obligatio valde repugnans ipsi naturre.
Unde hoc extenditur ut locum habeat, etiamsi
hsereticus occultus generaliter interrogetur;
non enim tenetur, etiam tunc, se prodere,
quia non interrogatur ut reus, sed ut testis,
seu denuntiator : ita docent dicti auetores, et
videri etiam possunt Cajetanus 2. 2, q. 70,
art. 1 ; et Soto, dicta relectione de Secreto,
memb. 2, qusest. 7; Siman., titulo 41, n. 13.
Possunt vero objici verba cujusdam Concilii
Biterrensis, cap. 1, quod Penha supra allegat;
dicit enim, ut omnis qui sciverit se vel alios
in crimine labis hcereticte deliquisse, compareat
zeritatem dicturus. Verumtamen aliter id
accipiendum est respectu sui, et respectu
aliorum; nam respectu aliorum est preeceptum
absolutum, ut dixi ; respectu vero sui est quae-
dam concessio conditionata ; nam sermo ibi
est de tempore, quod Inquisitores gratice vo-
cant, intra quod magna indulgentia promitti-
tur, illis qui sponte sua se accusaverint et
correxerint, ut latius Perrha, dicto Comment.
12, exponit.
19. Quid de sociis liwresis, seu complicibus.
— Sed quaeres quid dicendum sit de sociis
criminis, seu complicibus, an scilicet sub hac
regula comprehendantur. Respondeo : quan-
diu aliquis non interrogatur ut reus, non
tenetur socios criminia manifestare, magis
qnam se ipsum, et ita quoad hauc partem sub
dicta regula coinprehenduntur. Ratio est, quia
moraliter loquendo non potest quis manifes-
tare soeios, quin manifestet seipsum ; tum
CONTRA H^ERESES ET H.ERETICOS.
quia ipsamet ratio complicis seu socii delicti
includit relationem ad alterum, et ita sunt,
ut sic dicam, simul cognitione; tum etiam
quia si Petrus, verbi gratia, denuntiat Paulum
socium sui criminis, poska Paulus, interro-
gatus ut reus, tenebitur denuntiare Petrum ;
ergo Petrus denuntians Paulum virtute de-
nuntiat seipsum ; quia ergo hrec moraliter
non sunt separabilia, omnia comprehendun-
tur sub excusatione denuntiandi seipsum.
Dixi hoc esse intelligendum, quando hsereticus
non interrogatur ut reus ; quia si ut talis
interrogetur, tunc sine ulla dubitatione te-
netur socios sui criminis manifestare, quia
tunc etiam tenetur crimen suum integre con-
fiteri, cum juridice interrogatur ; ergo et cir-
cumstantias crimiuis, pra?sertim ita necessarias
ad remedium ejusdem criminis, declarare te-
netur. Item quia tunc jam ipse non se prodit,
cum denuntiatus vel infamatus supponatur ;
ergo nulla superest excusatio quominus socios
manifestare teneatur. Denique etiamsi socii
non essent, teneretur illos manifestare, ut ex
supra dictis patet ; et societas non excusat, ut
probavi; imo magis juvat propter obligatio-
nem confrtendi integre delictum. Unde etiam
irr aliis crimiuibus, prsesertim perniciosis rei-
publicse datur lreec obligatio; ergo multo ma-
gis in crimine hceresis. Consequentia est clara,
pro qua videri potest Navar., in Sum., c. 18,
num. 58; et Sairus, cum his quos allegat
in Clavi regia, 1. 12, cap. 14, num. 29 et se-
quentibus.
20. Ostenditur secunda reguia. — Primum
monitum. — Secundum. — Tertium. — Altera
pars, seu regula de personis conjunctis, gene-
ratim loquendo, sine controversia recepta est
abomnibus, etsumitur ex lege Deut. 13, qua?,
ut supra dicebam, quoad hanc partem moralis
est; sunt autem ejus verba notanda propter
ea quae dicemus : Si tibi persuadere toluerit
frater iuus, filius malris tucr, aut fdius iuus,
vel filia, sive uxor, quce est in sinu tuo, aut
amicus, quem diligis ut animam tuam, clam
dicens : Eamus et serviamus Diis alienis, etc. .
non miserearis ut occultes eum. Ex quibus
verbis satis constat quanto rigore et exaggera-
tione hoc pra;cipiatur. Ratio vero patebit ex
diceudis. Est tarnen in hoc peculiaris dubita-
tio, an hsec obligatio extendatur ad frlium, ita
ut patrem suum denuntiare teneatur, in qua
negativam partem tenaciter docuit Abul., in
dictum cap., qiuestione tcrtia, quem sequitur
Simanc, tit. 29, num. 27. Fundantur primo,
iu verbis legis citatis; uum eum cieteras eon-
SECT. IV. AN OMNES FIDELES TENEANTUR H^RETICOS JUDICIBUS, ETC.
529
junctiones tam specifice numeret, omittit eam
qua3 est patris ad filium; quod etiam ponde-
rari potest Exod. 31, ubi Moyses excitavit, ad
vindicandam injuriam Dei, fratrem, amicum
et propinquum ; et postea laudaus factum, ait:
Consecraslis manus vestras Domino, unusquis-
que in filio et in fratre, patrem autem non
nominat. Secundo, ratione, quia filius debet
patri totnm quod est, et ideo maxime obliga-
tur ad amandum et bonorandum enm infra
Deum ; ergo non potest obligari ad infaman-
dum illum, et in magno periculo illum con-
stitueudum per denuntiationem; tertio, quia
nemo teiietur cum tanto damno legem affir-
mativam servare ; bsec antem denuntiatio non
solum patri, sed ipsi filio infert gravissimum
nocumentum, quia infamabitur, et bonis om-
nibus privabitur.
21 . Oppositicm communius et seqicendum. —
Prolatur primo. — Secundo. — Nibilominus
contraria sententia communis est et sequen-
da, quam tenet Cajetanus, in dicto c. 13 Deu-
ter.; Navar., in cap. Interverba, et in Summa,
cap. 15 ; Castr., lib. 2, cap. ult. ; tenent etiam
Maschard., de Probation., concl. 857, n. 18
et sequenti; Ludovic. a Paiamo, de Orig. san-
ctae Inquisit., lib. 3, q. 8, a n. S3 ; Tolet., in
Sum., lib. 5, c. 1, n. 10; Farinac, de Haeresi,
quaest. 197, n. 40, de Just. haer. pun. ; Rojas,
singulari 3, n. 29; et Penba, lib. 2, commeut.
15; Azor, tom. 2, 1. 2, c. 2, q. 13, qui alios
referunt. Inter quos ponunt etiam Alexaud.
Alens., 3 p., q. 33, membr. 4, art. 2, dubio
iilt. Sed ille solumboc affirmat, quando debc-
tum patris aliquo modo est publicum, excipit
autem occultum : quam exceptionem non ad-
mittimus, imo de illa est controversia. Proba-
tur primo ex eadem lege, quia ibi pater pra>
cipitur denuntiare filium ; ergo comprebendit
etiam filium respectu patris, quia correiativo-
rum eadem est ratio, et ideo unum sub alio
comprehenditur ; praesertim quia licet obliga-
tio filii ad patrem sit major, amor patris ad
filium solet esse major. Deinde probatur ex ea-
dem lege a siniiii ; nominat enitn uxorem,
quam maritus teneatur denuntiare, nec e con-
verso nominat obligationem uxoris respectu
mariti, cum tamen sine dubio eadem sit; ergo
intelligit unum relativum sub alio contineri.
Deinde in alio loco Exod., praeter specialia
verba, additur generale de propinquis. Induci
etiam potest lex Minime, ff. de Religiosis, et
sumptibus funerum, ubi dicitur occidendum
esse parentem bostem patrias ; sed haereticus
aequiparatur hosti putrise, imo excedit, quia
XII.
est hostis Ecclesiae in his quse ad Deum maxi-
me et animam pertinent: crgo, etc. Et hinc
sumitur ratio hujus sententise, quia secundum
ordinem charitatis bonum commune, et prae-
sertim spirituale, prseferendum est bono pa-
tris, preesertim temporaliet humano, etmaxi-
me cum simul per talem denuntiationem spi-
rituale bonum ejusdem patris quaeratur. At-
que hoc maxime urget, addito praecepto Eccle-
sise, quod generale est, et nulla est ratio ad
exceptionem hanc faciendam, utprobatum est.
22. Ad duo motiva priora. — Ad tertium.
— Et per haec responsum est ad duo priora
motiva contrariee sententiae. Propter tertium
autem merito dicuut Penha., et Rojas supra,
in eo casu filium servandum esse indemnem,
quantum fieri possit, itautpoenae haereticorum,
qua? in filios redundare solent, iili remittan-
tur, argnmento legis Quisquis, § ult., C. ad
legem Juliain majestatis, ubi similis remissio
fit in crimine leesae majestatis humanae. Et
Penha adducit legem Friderici imperatoris hoc
staluentem, quam a Pontificibus dicit esse
probatam, scilicet, ab Innocentio IV, ut idem
refert in ult. parte Direct., pag. 6et 9. Deni-
que, ut bene notavit Castr., d. 1. 2, c. 26, est
hoc moraliter necessarium, ne filii ab hac de-
nuntiatione terreantur; imo quodammodo est
illis debitum propter insigne opus virtutis,
quod faciunt, quodque plus illis debet pro-
desse, quam deiictnrn patris obesse.
23. An aliqui al excepiione juris, po&int
non denuntiari apud Inquisitores . — Denique
tertium caput ex propositis in num. 16 erat
exceptio juris. Yidebitur enim supervacanea
denuntiatio de iis quos jus eximit a tribunali
fidei, quoniam si contra personas aliquas in
eo procedi non potest, frustra ad illud tribu-
nal deferentur; eximi vero episcopos et quos-
riam alios statim ostendetur ; ergo iilos deferre
non tenebimur. Verumtamen consequentia
haec efficax non est : poterit siquidem, per se
loquendo, obligari quispiam addenuntiandum,
quamvis terminari causa nequeat apud quos
denuntiat. Deinde allata exceptio simpliciter
nulia est; quia saltem coram Pontifice denun-
tiatio contra episcopos facienda erit, qua possit
via, commodaque ratione.
24. Quid de principibus supremis laicis. —
Sed videamus an re ipsa personae aliqua; ab
hoc tribunali excipiantur, et quidem, si de
iaicis sermo sit, omnes, cujusvis sint condi-
tionis ac praeeminentise, tribunali fidei sub-
duntur, ut patet ex cap. TJt officium, § Deni-
que. de Haereticis, in 6, atque ex iitteris Ur-
530 DISPUT. XX. DE REMEDIIS ECCLESI/E
bani IV, Prce cunctis, etc. Admonent vero ple-
rique, in quibus est Penha, cnmEymerieo, in
Directorio, p. 3, queest. 31 ; Molina, de Jnsti-
t:a, tract. 5, disp. 28, n. 22 ; Cenedo, collectan.
44, n. 2; Azor, tom. 1, 1. 8, cap. 18, quaest.
43, caute cum iis esse agenduin, qui superio-
rem temporalem non agnoscunt, quales sunt
imperatores, reges, ac nonuulli alii ejusdem
conditionis. Nam in his casibus consulendus
potius esset Summus pontifex, si forte eorum
aliqui in haeresim iuciderent; preesertim si
scandalum, seditio, vel similis alius infelix
esitus timeatur. Quse ratio de inferioribus
dynastis non eeque proceclit; siquidem adver-
sus hos, si deliquerint, poterunt Inquisitores
brachio regum superiori adjuvari.
25. Quid de episcopis. — Jam vero inter
ecclesiasticas personas primum locum obtinet
Suu.mus Pontifex, de quo, si in hseresim labi
posse credatur, satis dictum est supra, disp.
40, sect. 0. De consecratis in episcopos, etiam
titulares, et cle supeiioribus dignitatibus Ar-
chiepiscoporum, Patriarcharum , quibus ad-
dendi sunt Cardinales, exeeptio prima facta
est in jure, ut nounisi a Summo Pontifice de
heeresi judicentur, cap. Inquisitores, de Hee-
reticis, iu 6. Ebi ne quidem inquirere, ne-
dum judicare tale aliquod crimen de cpiscopis
defmitur, aperteque notarunt Villadiego , de
Haereticis, qusest. 7; Calderinus, eodem titulo,
c. 8, num.9; Carrerius, num. 74; Reperto-
rium Inquisitorum, verbo Episcopus, ad 2 ;
Simancas, de Catholicis institutionibus, cap.
25; Penna, citatolocoDirectorii, comment. 78,
et alii. Cujus decisionis ratio plana est, ipsa
nimirum dignitas illius status, et incommo-
da quse facile possent occurrere, si tales perso-
nse in tribunali Inquisitionis respondere tene-
rentur. Itaque tantee rei gravitas merito Pon-
tificis Summi judicio reservatur : ob hanc
enim eamdem rationem graviores alise causse
criminales Episcoporum per Sedem Apostoli-
cam terminandas esse statuitur in cap. Accu-
satus, cum sequentibus, 3, q. 6, et alibi. Sa-
tisque expressit Tridentinum, sess. 24, c. 5
Reformat., ubi addit generalem commissio-
nem inquirendi cle quibusvis personis non
complecti Episcopos, oportereque ut specialis
mentio de eis fiat in ccmmissione, ac nonnisi
virtute talis commissionis ex specialis facti
instructione processus fiant. Nimirum (ut ego
existimo), si ncgotium eam patiatur moram;
alioquin si periculum sit utEpiscopus heereti-
cus, aut planc de bseresi suspectus elabatur et
alio fugiat, fidei causa suo quasi jurc poslu-
CONTRA H.^RGSES ET H.ERETIC0S.
lat, ut contra ejusmodi haereticum usque ad
carcerem procedatur : quemadmodum et jure
eodem contra ipsum erit pro concionibns
agendum, aliisque modis, si forte pravam ,
quam concepit, doctnnam in vulgus spargat,
aut in communibus moribus corruptelam in-
ducat. Atque hoc certe intendunt citati aucto-
res, dum aiunt (nulla facta mentione com-
missionis pontificiee ) recipi posse testium de-
positiones contra episcopum heereticum, ut ad
Sedem Apostolicam trausmittantur. Imo id
ipsum non obscure habetur in cap. Inquisi-
tores, ibi : /Si sciverint vel noverint, utique ex
depositione aliorum ; aliter enim scire vel in-
tenire, ita ut probabilem causam irT Judicio
Pontificis faciant , non dicentur. Est autem
adeo reservatum Pontifici judicium de hseresi
Episcoporum , ut licet inquisitioni Cardina-
lium cleputatorum commissa sit ordinaria po-
testas inquirendi , et processus faciendi de
hseresi Episcoporum , non tamen finaliter ju-
dicandi absque recursu ad Pontificem, ut patet
in Extravaganti Pii IV, quee incipit Romamis
Pontifex, etc.
26. Qiiid de officialibus Pontificis. — Se-
cunda exceptio in jure est officialium Papee;
horum enim causa in heeresi ipsi quoque
Summo Pontifici reservatur, ut patet in Extra-
vaganti Gum Mattliwus, de Heereticis, inter
communes, traditurque ab auctoribus paulo
ante citatis. Hujus exceptionis ratio generaiis
est privilegium officialium cujusque tribuna-
lis ; coram illo enim conveniuntur, ut vel in-
ductione patet. Nam, et ipsius Inquisitionis
officiales, familiares, etc, nonnisi coram ipso
Inquisitionis tribunali citantur; ecclesiasticee
personee coram ecclesiastico judice, et sic de
aliis. Atque ex hac eadem generali ratione
concluditur, neque inquisitorem posse cognos-
cere de heeresi alterius inquisitoris, aut nuntii,
vel collectoris, alteriusve delegati, dum est in
officio ; quippe qui officiales delegati sunt ip-
sius Pontificis, ut ex jure liquet.
27. Quid de religiosis et sacerdotibus sa?cu-
laribus. — Tertia exccptio, de religiosis per-
sonis, hodie nulla est. Quamvis enim antiqui-
tus varia fuerint statuta a Pontificibus circa
facultatem procedendi contra religiosos cxem-
ptos, ut patet ex Directorio Inquisitorum,
part. 3, q. 88, comment. 77, hos tamen om-
nes tribunali Sanctee Inquisitionis tandemsub-
jecerunt posteriores Pontifices, Clemens VII,
Rescripto Cum sicut ; et Pius IV, in Constitu-
tione Pastoris ccterni; dunimodo (ut in Con-
stitutioue Pii IV subjungitur) Inquisitorcs a
SECT. I AN ET QUO JURE ILERETICI
religiosorum superioribus non fuerint pree-
venti. Verumtamen neque haec clausula
Pii IV hodie locum habet, ut recte advertit
Penha, in Comment. citato, et Azor supra,
q. 12; imprimis quia dicta Coustitutio quoad
hanc clausulam non videtur usu recepta. Nul-
lus enim religiosorum superior audet subditos
in causa hseresis judicare. Deinde quia, sive
recepta fuerit, sive non, Sanctse Inquisitionis
tribunal hodie plane contrarium observal.
Unde religiosorum hsereses, etiam non ad-
monito superiore, ad Inquisitores deferendse
sunt. Id quod in haeresi sacerdotis secularis a
fortiori militat, ut patet tum ex dictis, tumex
cap. Accusalus, § S.acerdotes, de Hsercticis, in
6, et ex iis quse in Directorio lnquisitorum,
3 p., q. 29, videri possunt.
28. Quas pcenas incurrat qui non denuntiat
de hceresi. — Ultimo interrogari potest quas
poenas vel quse incommoda ineurrat, qni non
denuntiathaareticum, cum tenetur. Primo di-
citur incurri excommunicationem. Ila Penha,
in Direct., 2 p., comment. 2, et citat Extravag.
Gregorii IX, quee incipit, E ' xcommunicamus ;
sed ibi non fertur excommunicatio ipso facto,
sed ferenda dicitur his verbis : Excommunica-
tionis sententia procedatur; tamen per edicta
Inquisitorum solet ipso facto imponi, et ita
incurritur, hisi legitima causa culpam excu-
set, ut notavit idem Penna, comm. 18 ejusdem
partis. Secundo dicitur hujusmodi uon denun-
cians fieri de hseresi suspectus, quod sentit
Castro, d. 1. 2, cap. 25. Sed moderandum hoc
cst, quando aliaB circumstantise juvant ; nam
sola illa omissio per se non sufficit, ut notavit
Rojas, d. sing. 3, n. 18. Tertio dicitur iste
puniendus ut fautor hsereticorum ; ita Penna,
2 p., comment. 78; verumtamen nimium hoc
videtur, ut infra dicam, tractando de fautori-
bus, et ideo magis placet quod dixit Simanc.
supra, num. 11, illum puniendum esse
aliis pcenis, prudenti arbitrio Inquisitorum,
tanquam inobedientem, et eorum officium im-
pedientem.
DISPUTATIO XXI.
DE PjENIS SPJRITUALTBUS IUERETICORUM.
Diximus esse in Ecclesia potestatem ad
puniendos hseretieos : certumque est et expe-
rimento satis constat esse in Ecclesia usum
lahs potestatis, et ideo necessarium est ad par-
U<ulares pcenas desceudere, et singulas expli-
SINT IPSO FACTO EXCOMMUNICATI. 331
care. Distinximus autem illas in superioribus
in duos ordines, scilicet spiritualium et tem-
poralium pcenarum, sub temporalibus corpo-
rales etiam comprehendendo. Prius ergo de
spiritualibus disputationem instituimus, quia
et priores sunt, et magis proprise spiritualis
potestatis; postea vero de reliquis dicemus.
SECTIO 1.
Utrum hceretici ipso facto excommunicati
sint, et quo jure.
1 . Prima sententia, hcerelicos jure divino
esse excommunicatos . — Fundatur primo in
Scripturis. — Conveniunt omnes Catholici ,
propter hoc delictum impositam esse excom-
municationis poenam, quoe ipso facto incur-
ratur ; dissentiunt autem in explicando jure
quo talis poena lata est, a qua coutroversia in-
cipere oportet ; nam decidendo illain, verita-
tem ipsam confirmabimns. Est ergo prima
sententia, quae affirmat heereticos esse jnre
divino excommunicatos. lta tenet Driedo, 1.
2 de Libertate christiana, c. 8 ; et Latomus,
contra Luth. ; et Echius, in Euchiridio , sub
titulo de Haeret. comburendis; Almain. etiam
in 4, dist. 18, q. 1, in fine, simul dixit hanc
censuram esse Apostolicam, et de jure divi-
no, sentiens esse latam ab Apostolis, non ut
ab auctoribus, sed ut a promulgatoribus juris
divini. Eamdem tuetur Penha, in addition.
ad Eymer., in Direct. Inquisitorum, [arte 2,
comment. 12, ad c. Excummunicamus, \, de
Heeret. ; Decian., in tract. criminal., 1. 5, cum
allegatis per eum, c. 41. Fundari potest hwc
sententia in illis locis Scripturse , in quibus
communicatio cum hsereticis prohibita est :
nam idem esse videtur excommunicare, quod
communicatiouem interdicere. Sic Joan., ep.
2, dicitur : Nec ave illis dixeritis ; et acl Rom.
16 : Declinate ab illis ; et 1 ad Cor. 5 : Cum
ejusmodi nec ciium sumere ; et 2 ad Thessal.
3 : Denuntiamus volis fratres in nomine Do-
mini Jesu Christi, ut subtraliatis vos db omni
fratre ambulante inordinate, et non secundum
traditionem quam accepistis a nobis. Isti autem
sunt hoeretici , et ita de illis intellexit Cy-
prian., epist. 55, et loco verbi denuntiamus,
legit prcecipimus ; et eodem modo legit Theo-
phil., et addit : Terrificum magis faciens prce-
ceptum, ait : Non nos prcecip'mus, sed Chris-
tus. In quo jus divinum insinuat. Quod etiam
videtur aperte latum a Paulo, ad Gal. 1 : Si
532
DISPUT. XXI. DE POENIS SPIRITUALIBUS H^RETICORUM.
quis vobis evangelizaverit , prater id quod
evangelizatum est , anathema sH. Hac eiiim
voce solent Concilia uti ad defiuiendam doc-
trinam fidei , simul ferendo excommunica-
tiouem in non credentes. Unde Concilium Sar-
dicense, iu epist. ad omnes episcopos , circa
fiuem, adducens hunc locum, ait : Ilis ergo
nullum communicare denuntiaie, iudicans Ec-
clesiam non tam terre hanc excommunicatio-
nem , quam latam ab Apostolis denuntiare.
Denique facit illud ad Tit. 3 : Hwreticum lio-
minem post unam et secundam correptionem
devita.
2. Fundatur secundo in traditione Ecclesice.
— Secundo potesthocsuaderi antiqua traditione
Pontificum, Conciliorum et Patrum; nam ubi-
que prohibent hanc comrnunicationem, non
tanquam ferentes novam prohibitionem , sed
tanquam commemorantes antiquam, ejusque
transgressores punientes. Italegimusin cano-
ne 46 et 63 Apostolorum, ferri poeuas contra
com*aunicantes cum haereticis ; idemque vi-
dere licet in Fabiano Papa, ep. 1 ; et Anasta-
sio 1, epist. etiam 1 ; et Leone, epist. 2 et 93,
cum muitis aliis. Item in Concilio Carthagi-
nensi IV, c. 69, 71 et 72, ubi perinde prohi-
betur communicatio cumhsereticis, accumex-
communicatis; item in c. Non licet, 1, q. \,
ex Martino Brachar., c. 70 suorum Canonum.
Ex Patribus, videri potest Ambrosius, 1. 7 in
Luc, ad finem c. 9, et ad initium 10, in quo
uolari potest verbum illud : Hos non suscipit
Dominus, sed a suo nido arcet et prohibet ; er-
go Christus illos separat ; et Irenaeus, lib. 3
contra Haeres,, c. 3, refert Apostolos nec verbo
tenus communicasse cum his qui adulterabant
veritatern, quasi observantes divinum praeee-
ptum. Et ibidem refert exemplum Joannis
Evangelistae, qui balneum ingredi noluit, quia
ibi erat haereticus Cerinthus, quod etiam re-
fert Eusebius, 1. 3 Histor., c. 18 ; et aliud si-
mile de Polycarpo refert, 1. 4, c. 14, et de
Origene, 1. 6, c. 3 ; et Athanasius, in Vita An-
tonii, de illo refert nunquam cum hrereticis
pacilicum sermonem miscuisse ; et multa de
hac re videri possunt iu Origene, 1. 1 in Job ;
Chrysostom., super citata loca Pauli, et hom.
2 in Genes. ; Auguslin. ep. 62 et 162; maxime
vero apud Cyprian. ep. 40, 55 ot 76, ubi post
multa concludit : Simus ab illis tam separa-
ti, quam illi sunt ab Ecclesiaprofugi.
3. Ftmdatur tertio in ratione. — Confirma-
tur. — Tertio hinc formari potest ratio; nam
eaquae inveninutur in Ecclesia, et eorum non
invenitur initium usque ad Apostolos et ip-
sum Dominum, de jure divino esse censentur,
qnia quse sunt ab hominibus instituta, solent
certum initium habere ; ergo signum est quod
a jure divino emanaverit. Et potest hoc a si-
gno contirmari, quia communicatio cum hae-
reticis in divinis, et praesertim in sacris, ita
censetur prohibita, ut etiam in articulo mor-
tis non liceat, ut sentit D. Thomas 3 p., q.
82, art. 3, ad 2, et ideo laudatur factum S.
Herminigildi, qui noluit Eucharistiam in ex-
tremis ab episcopo hseretico Arriano accipere,
ut videre est in Gregorio, 3 Dial. , c. 31 , et
habetur in c. ult., 24, q. 1 . et generaliter in
c. Arrian , 1, q. 1; et Leo Papa solum bap-
tismum excipit, ep. 18 , cap. 3 ; et idem ha-
bet Iunocentius I , epist. 22, c. 3, et 5 ; ergo
signum est illud esse propter excommunica-
tionem jure divino latam.
4. Prima assertio contra prcvcedentem sen-
tentiam. — Notatio duplicis prohiMtionis cum
h&reticis. — Prima prohibitio est juris divini,
nec de eaprocedit assertio. — Sed vel pertinet
adnaturale praiceptum fidei. — Vel ad prce-
ceptum charitatis. — Nihilominus dicendum
est primo hanc pcenam non esse impositam
jure divino. Ita sentiunt communiter Theo-
logi, tum in 4, d. 18 et 19, tractando de cen-
suris, et prsesertim Soto, d. 22, q. 1, art. 1 ;
Valent., t. 4, disp. 7, q. 17, punct. 1, in fine;
Henriquez, 1. 13, c. 2, ad finem, ubi plures
adducit in commento, lit. P. Et videri etiam
possunt quae dixi iu 5 tom., d. 2, sect. I, et
disp. 18, sect. 1, tum in hac materia 2. 2,
q. 11, articulo tertio, ubi moderni omnes, et
Castro, 1. 2 de Just. haeret. punit., c. 17 et
18; et Azor, tom. 1, 1. 8, c. 10, q. 2. Ut as-
sertionem probemus, oportet distinguere pro-
hibitionem communicandi cum heereticis ab
excommunicatione ipsis haereticis imposita.
Nam priina prohibitio per se pnmo et directe
cadit in fideles, et ipsos ligat; excommunica-
tio autem directe ligat peccatorem, seu hsere-
ticum cui imponitur, quamvis obligatio etiam
redundet in ipsos fideles. Unde excommuni-
catio multo plures habet eifectus quam prior
prohibitio, atque aliter incipit obligare fide-
les, ut ex dicendis patebit. Prima ergo prohi-
bitio respectu iidelium dici quidem potest de
jure divino, ut probant omnia superius ad-
ducta. Et ratio est, quia illa prohibitio, ut
talis est, non ponitur in pajuam, sed iu bo-
num et commodum iidelium, et ut sic est qua>
dam prudens cautio, et praeventio ab omni
lapsu, et corruptione hoareticorum. Est autem
circa hoc praeceptum, uL diviuum est, conside-
SECT. I. AN ET QUO JURE H.ERETICI SINT 1PSO FACTO EXCOMMUMCATl.
533
randum non esse juris divini positivi tantum,
sed naturalis, etiamsi in Scriptura faerit etiam
declaratum, quia in lege gratioe non simt data
specialia praecepta positiva immediate a Deo,
prseter praseepta fidei et sacramentorum. Est
antem hsec prohibitio naturalis, vel quatenus
ad ipsammet fidem, vel ad charitatera spec-
tat. Ratione fidei primo ac praecipue prohibi-
ta est communicatio cum haeretico in ipsa
doctrina; secundo prohibetur etiam commu-
nicatio in externis ritibus haereticis, quod non
solum ad fidem, sed etiam ad religionem
spectat; tertio, prohibetur tanta familiaritas
Cum hsereticis, ut communicantem reddat de
fide sua suspectum ; nam hoc etiam est con-
tra fidei confessionem ; de quo videri potest
specialiter Leo Papa, serm. 18 de Passione, et
serm. contra Eutych., et idco in jure cano-
nico, qui ex hac familiaritate suspectus red-
ditur, et punitur, et ad purgationem canoni-
cam cogitur, cap. Inter sollicitudines , de pur-
gatione canonica. Et videri potest Castr., d.
libr. 2, c. 17. Ratione autem charitatis obligat
hoc prseeepturn, primo ad vitandum scanda-
lum proprium, ne quivis in periculo errandi
se constituant; secunda, ad vitandum scanda-
lum proxirnor.um, qui illo exemplo facile ad
familiarem communicationem inducentur, et
in periculo constituentur. Tertio, ad vitan-
dum nocumentum ipsiusmet hseretici, qui per
hujusmodi communicationem fit audacior, et
in suo errore pertinacior, et has rationes in-
dicant Patres allegati.
5. Ostenditur jam assertio pr&cedens. — At
vero excommunicatio, de qua conclusio loqui-
tur, non potest esse juris divini; quia licet
potestas excommunicandi immediate a Ghristo
data sit, et hac ratione juris divini esse dica-
tur, nihilominus ipsa censura, prout est in
usu Ecclesise, non fuit immediate a Christo
instituta, sed per Ecclesiam determinationem
aceepit, ut ex propria materia de censuris
constat. et ex effectibus hujus pcense ; nam
multa per illam prohibentur, qua3 ex vi so,-
lius divini juris non erant prohibita, ut orare,
verbi gratia, publice pro haereticis, et similia.
Item est evidens signum, quia hsec censura
aliter nunc obligat fideles, quam ante Extra-
vagantem Ad evitanda , ut infra videbimus.
Denique est optimum signum, quia olim non
imponebatur hsec censura ipso jure, sed im-
poni prsecipiebatur, c. Si quis episcopus, 1,
q. 1, et ex Leone Papa, epist. 93, c. ult., et
ex usu antiquorum Conciliorum id aperte col-
ligitur ; nam hseretici prius instruebantur et
monebantur, et si pertinaces erant, tunc per
censuram abjiciebantur; ergo signum est non
esse impositam ipso jure divino.
6. Secunda assertio. — Secundo,, diccndum
est hanc censuram jure ecelesiastico imponi
omnibus ha?reticis. Ita habetur ex c. Acha-
tius, 24, q. 1, et c. Adabolendam, et c. Excom-
municamus, 1 et 2 de Haereticis, et c. Qjticum-
que, de Ehereticis, in 6, et c. Noverit, de Sen-
tentia excommunicationis; estque haec poena
maxime proportionata huic delieto ; tum quia
sicut crimen est valde spirituale, ita et pcena ;
et sicut crimen est maximum inter ea quse
possunt esse Ecclesise manifesta, ita etiam et
pcena gravissima est ; tum etiam quia ipse
haereticus se ab Ecclesia separat, et ideo jure
ipsa Ecclesia magis illum a se excludit ac se-
parat. Denique quia haec pcena aliis fidelibus
est maxime utilis, propter ea qnae jam indica-
vimus, et ipsi heeretico potest esse medicina-
lis, quia ad finem resipiscendi ei infligitur.
7. Tertia assertio. — Objicitur locus Pauli.
— Prima expositio ex Chrysostomo, Cano et
Cornelio. — Secunda. — Tertia. — Tertio,
dicendum est hanc censuram incurri ipso fac-
to; nam in prsedictis capitulis ita fertur; et
hoc addiderunt nova jura antiquioribus, ad
quae antiquiora D. Thom. 2. 2, q. 11, art. 1,
solum attendit, cura oppositum docuisse vide-
tur. Sed objici potest illud Pauli, ad Tit. 3 :
Hwreticum hominem post unam et secundam
correptionem devita; quia non videtur hoc in
dictis novis juribus servari. Respondco pri-
mo, multos Patres tantum ibi legere, post
unam admonitionem, ut Ireneeus, 1. 3, c. 3;
Tertullianus, de Preescriptionibus hseret., c.
16., et Ambrosius ibi, et 1. 2 de Abraham,
c. 6, et 1. 8 in Luc, c. 17; et Augustinus,
epist. 162; quamvis Gratianus, in c. Qum dl-
gnior, et in cap. Dixit Apostolus, 24, q. 3,
heec duo loca Ambrosii et Augustini aliterre-
ferat ; juxta banc ergo lectionem facile respon-
detur, per legem ipsam fieri sufficienter mo-
nitionem. Tamen non est recedendum a lec-
tione vulgata, quae in codicibus Grsecis et La-
tinis frequeutior est, et recipitur ab Ecclesia,
et iilautitur Leo Papa in dicto sermone con-
tra Eutych., et Athan., serm. 5 contra Arriau.,
et Epist. contra Serapianos, et oratione ad
Maximum ; et late Hieronymus super Pau-
lum. Qua lectione suppOsita, respondeo primo
cum Chrysostomo, ibi, hom. 6, Paulum loqui
de haeretico, cujus pertinacia ante monitionem
non satis nota erat, et hunc vult Apostolus se-
mel et iterum inoneri et instrui, et si non
534
DISPUT. XXI. DE POENIS SPIRITUALIBUS H.-ERETICORUM.
quod ctiam indicant illa
resipuent, separari
verba : Qiria subverstis est, qui hujusmodi est.
Quam expositionem videtur probare Cano ,
lib. 12 de Locis, c. 9, ad finem, etbene noster
Cornel. a Lapide, super illum locum. Secun-
do, dici potest Apostolum loqui ad episco-
pum, ut ferat prohibitionem in illum, et ideo
loqui de excommunicatione quse fertur ab
homine. Denique, licet sit sermo de excom-
municatione a*jure, est facilis responsio, mo-
nitionem , quee fit per legem , cequivalere
multis monitionibus, quia lex quotidie et per-
petuo monet.
8. Ad primum fundamentum ex Scriptura
in n. 1. — Ad secundum fundamenium in n. 2.
• — Ad terthim, in n. 3. — Ad confirmationem,
ibid. — Et per bsec satisfactum est fundamen-
tis adductis pro prima sententia, nam prima
quatuor lestimonia Scripturse juxta primam
assertionem intelligenda sunt. Quintum au-
tem, de anatbemate lato ad Gal. 1, non est
intelligendum de propria censura, cum Pau-
lus etiam in Angelum de Coelo illud ferat, per
quamdam exaggerationem; est ergo illa qnee-
dam execratio et abominatio doctrinse hsere-
ticse, et personse illam docentis, ut ibi Hierony-
mus et alii exponunt. De ultimo vero testimo-
nio, quod erat ad Tit. 4, satis dictum est. Tes-
timonia autem Pontificum secundo loco ad-
ducta jnxta primam conclusionem procedunt.
Solum oportet in eis notare, non omnia vel
dicta vel facta quse ibi referuntur, esse sub
prsecepto, sed qusedam faisse opera consilii ad
exempium aliorum, ut est illud Joannis Evan-
gelistse, et similia. Denique ad tertium, jam
ostensum est hanc censuram, prsesertim ab ip-
so jure latam, non semper fuisse in usu Ec-
clesise. Solumcirca confirmationem de prohi-
bitione recipiendi sacramenta ab hseretico ,
etiam necessaria, et in extrema necessitate,
advertendum est, per seloquendo, non esseta-
lem probibitionem, sed solum quaudo esset
grave periculum , vel aliquod signum defi-
ciendi a fide, ut fuit in casu illo Herminigildi
regis, quod 'punctum in sequentibus iterum
attingernus; ct videri possunt dicta de Sacra-
mentis, tam in communi, disputat. 18, sect.
prima, quam in partieuliari de Eucharistia
disputal. 72, sectione quarta; et de Poeniten-
tia, disp. 26, sectione quarta ; et de Censuris,
disp. H, sect. \, a num. 44.
SECTIO II.
An omnes hceretici hanc censuram incurrant.
1. Hcereticorum triplex genus. — Ut intelli-
gatur ratiodubitandi, et punctum difficiiltatis,
tres naodi hsereticorum distinguendi sunt; in
primo sunt hseretici tantum externi , qui
etiam ficti dici possunt, quia in mente revera
non sunt hseretici, licet tales exterius se os-
tendant ; et de his dixi supra disputatione 14,
sectione ultima, non incurrere poenas4i8ereti-
corum proprias , ac proinde neque istam ex-
communicationem, quantum est ex parte hse-
resis ; quod addo, quia si alioquin sint fauto-
res vel defensores hsereticorum, illo titulo in-
current poenas, jnxta infra dicenda ; et ideo
de istis nihil hic repetere necesse est. In se-
cundo ordine sunt ha^retici veri in mente,
qui nullo modo exterius suam bseresim mani-
festarunt, qui dicuntur hseretici mentales ;
et dici etiam solent per se occulti respectu hu-
manse cognitionis , quse ad interiores actus
aliense mentis non pertingit. In tertio ordine
sunt veri hseretici externi^ qui^etmente deli-
berata ac pertinaci hseresim conceperunt, et
in ejus confessionem exterius prodierunt; et
hi sunt in duplici differentia; quidam enim
sunt publici, qui coram aliis suam haaresim
manifestarunt , sub quibus comprehendimus
tam vere et rigorose publicos , quam omnes
qui saltem coram paucis hseresim ostende-
runt. Et de his omnibus, certissimum est ip-
so facto incurrere hanc censuram, quia om-
nis excommunicatio ipso jure lata ita incur-
ritur, quia ut minimum hsec est vis et effica-
cia legis canonicse, neque de hoc est contro-
versia inter Doctores. Alii sunt externi hsere-
tici, omnino occulti, qui a Doctoribus vocautur
occulti per accidens, quia per se cognosci pos-
sent ab hominibus; accidentarium autem est
quod testibus careant. De omnibus ergo occul-
tis tam per se quam per accidens potest esse
dubitatio.
2. Prima opinio in hac sectione. — Ejus
fundamentum. — Confirmatur prhno. — Con-
firmatur secundo. — Prima opinio afiirmat
omnem ha^rcticum omnino occultum etiam
pcr se, seu pure mentalem, statim hanc cen-
suram incurrere. Tenet Glossa iii c. Cogitatio-
nis, verb. Patitur, de Poenit., d. 1, et Glossa
in Clement. 1 , § Verum, verb. Eo ipso, de
Heeret. Nam licet non declaret loqui de pure
SECT. II. AN OMNES H/EKETICl
mentali, sed absolute de omnino occulto, ta-
men ex discursu, et ex verbis quee allegat sa-
tis manifestum est in lioc sensu loqui. Et
idem habet Glossa 24, queest. 1 , in princi-
pio, verb. Qui vero, et in simih alia Glossa,
in cap. unic, § Omnem, de Schismatic, in 6,
estque heec communis opiuio Canonistarurri,
ut videre licet in Felino, c. 1 de Preesumpt.,
n. 7, et in tract. Quando conatus puniatur,
num. 4, ubi alios allegat ; et plures, illos se-
quendo, Rojas, in tract. de Heeretic, 1 p., n.
240 et seq., et hanc opinionem secutus est etiam
Adrian., in 4, in materia de confessione, q.
2, § Aliiprobant, etQuodlib. 8, q. 1 ; et plu-
res citat Sanc, lib. 2 in Deealog., c. 8, et
Farinac, de Hseresi, q. 192, § 1, a n. 4. Fun-
damentum est, quia censura lata propter ali-
quod peccatum incurritur, eo ipso quod pec-
catum consummatur, si lata est ipso jure;
sed peccatum heeresis in mente consumma-
tur, sicut et fides ; ergo eo ipso incurritur cen -
sura propter illud ipso facto imposita. Et
confirmatur maxime . nam" jura imponentia
hanc censuram extendunt illam ad creden-
tes, utpatet ex c. Excommunicamus, 1, § Cre-
dentes, de Heeret. ; ergo juxta rigorem tdium
verborum incurritur hnec censura per falsam
fidem mentis ; nam ille jam credit. Confir-
matur secundo, quia si hujusmodi heereticus
a judice ecclesiastico interrogetur , an ali-
quando crediderit talem hseresim, et ipse fa-
teatur, juste punietur ; ergo tale peccatum
cadit sub ecclesiasticam jurisdictionem; ergo
etiam cadit sub legem imponentem censuram
ipso facto, propter tale peccatum. Et hic addi
possent argumenta , quibus aliqui probant
et defendunt jurisdictionem ecclesiasticam ,
etiam coactivam, se extendere ad actus in-
teriores , etiam directe et per se. Sed illa
omitto, quia videri possunt in 1. 4 de Legib.,
cap. 12.
3 . Secunda opinio. — Suadetur. — Secunda
cpinio omnino contraria esse potest, heereti-
cnm omniuo occultum, tam per se, quam per
accidens, hanc censuram non incurrere. Cu-
jusopinionis in particulari non invenio aucto-
rem, preeter aliquos, qui in generali tam decen-
suris quam de irregularitatibus hoc dixerunt,
ut in propria materia tractatum est. Potest
tamen suaderi, qnia eadem est ratio de occul-
to per accidens et per se ; sed heeresis per se
occulta non est materia hujus censuree; ergo
nec per accidens occulta. Major probatur, quia
ad exercendam jurisdictionem, non est suffi-
ciens potentia cognoscendi, sed necessaria est
HANC CENSURAM INCURRANT. 535
actualis cognitio : quomodo enim judex, de
his quee ignorat, jndicabit, etiamsi illa eo-
gnoseere potuerit ? Occultum autem per se et
per accidens solum differunt in potestate co-
gnoscendi, in actuali vero defectu cognitionis
conveniunt; ergo conveniunt etiam in hoc,
quod sunt extra jurisdictionem humanam,
quandiu sunt extra humanam cognitionem;
ac proinde,^si propter unum non incurritur
ccnsura ex defeclu jurisdictionis, neque pro-
pter aliud incurritur.
4. Pro xera sententia assertio prima. —
Fundatur. — Nibilominus vera est sententia
media, ad quam probandam dico primo : hae-
rcticus mentalis seu per se occultus non in-
currit hanc censuram. Heec est communis opi-
nio Theologorum, quos late retuli in dicto lib.
de Legib.,et in tom. 5, de Censur., disput. &,
sect. 2; et ideo nunc illos omitlo. Multi etiam
ex jurisperitis , preesertim modernis, hauc
partem secuti sunt, quos refert et sequitur Si-
manc, de Institut. ecclesiast., tit. 42, num. 3
et sequentibus ; et latius Sancius, in loco ci-
talo; Garcia, parte 11, cap. 10, num. 91 ; et
Farinac, queest. 192, n. 6. Unde Penha, in
ScholioadRojas, 1 part., num. 240, et2 part.,
num. 319, testantur banc opinionem preeva-
luisse, et in praxi servandam esse. Funda-
mentum hujus sententiee generale est, quod
jurisdictio ecclesiastica per se et directe non
extenditur ad actus mentis. Dicimus autem,
per se et directe, quia ratione actus exterioris,
quatenus interior ad illum est necessarius,
vel potest in illum prodire, potest ipse interior
actus indirecte, et quasi consecutione qua-
dam, cadere sub legem ecclesiasticam, secus
autem directe et per se. At vero in preesenti,
ut heec excommunicatio per heeresim menta-
lem incurreretur, nece?sarium erat jurisdic-
tionem Ecclesiee ad punienda delicta, per se et
directe cadere in talem actum ; ergo non po-
test talis actus esse materia taiis pcenee. Con-
sequentia cum minori sunt evidentes. Major
autem frequens est in jure, cap. Sicut tui, et
cap. Tua nos, de Simonia, cap. Erubescant,
32 dist., ubi dicitur Ecclesiam non judicare
de occultis, quod maxime verum habet in oc-
cultis per se, qualia sunt qua? in corde latent.
Unde est illud 1 ad Corinth. 4 : Nolite ante
tempus judtcare. quoadttsque veniat Dominus,
qui illuminabit abscondita tenebrarum, et ma-
nifestabit con&ilia cord/um; nam cum beec soli
Deo pateant, judicio ejus sunt reservata.
5. Declaratur per distinctionem duplicis ju-
risdictionis . — Ut boc autem melius intellisa-
538 DISPUT. XXI. DE PCENIS SPIR
tiu\, scire oportet duplicem esse jurisdictionem
in Ecclesia. Una est in foro interno et sacra-
mentali, et heec circa actus mere internos ver-
sari potest, quia non oidinatur ad externam
Ecclesise gubernationem, sed ad internum
animee bonum. Unde peculiari modo exerce-
tur a sacerdote, ut ministro Christi, cui etiam
internum animse judicium suo nomine exer-
cendum ipse commisit; et ideo etiam in cogi-
tationes internas cadit, quamvis necessarium
sit ut ab ipso reo exterius manifestentur in
sacramento, quia alias nullo modo posset ho-
mo de illis judicare. Alia vero est jurisdictio
Ecclesiae in foro externo, et ad gubernationem
exteriorem Ecclesiee ordinata, et ad hanc per-
tinet punitio delictorum, et ideo non cadit nisi
in actiones externas directe et per se, ut decla-
ravi. Solet autem heec jurisdictio a jurisperitis
subdistingni in jurisdictionem voluntariam et
involuntariam. Voluntaria dicitur, quae non
operatur in subditum contra voluntatem ejus,
sed ex vohmtate et consensu ejus. Et heec
etiam solet ordinari ad internum bonum ani-
mee , et ideo etiam circa actus internos ali-
quando exercetur, ut in concessione indul-
gentiarum, et in dispensatione voti, quee po-
test etiam esse de voto mentali, superiori pro-
posito. Nam cum ista pendeant ex voluntate
subditi, et pertineant ad beneficia seu com-
moda ejus, non est alia notitia necessaria,
preeter informationem ejus. Involuntaria au-
tem jurisdictio dicitur illa, per quam subditus
etiam invitus obligari potest vel cogi; et ad
hanc proprie pertinet punitio, et ideo per se
requirit actum exteriorem, de quo possit Ec-
clesioe constare.
6. Secunda assertio commnnissima. — No-
tatur pro sohenda suasione in num. 3. —
Dico secundo : ut heec censura incurratur^
sufficit beeresis externa, quamvis per accidens
occultissima sit. Ita docent omnes Theologi,
et a fortiori juristee supra allegati, et habetur
in Repertor. Iuquisitor., verb. Pcena,, et vi-
deri possunt Panorm. in Prooemio Decretal.,
n. 6, in fine, et eap. ult. de Hoeret. ; et ibi-
dcm Fclin., ct Guticr., lib. 1 Cauonic. queest ,
cap. 18, num. 18; Covar. , in regul. Pecca-
tum, 2 p., in principio, n. 7 ; et Simanc,
dicto tit. 42, num. 10 et scquentibus, qui re-
ferunt instructionem quamdam Inquisitorum
Hispalensium, instr. 1, c. 5, in quo dicitur
heereticum, quamvis omnino occultum, re-
conciliandum esse etiam oeculte; nam si re-
conciliandus est, excommunicatus est. Decla-
rant autem de omnino occulto per accidens.
ITUALIBUS H.ERETICORUM.
Ratio autem est, quia talis actus, eo ipso quod
externus et sensibilis est, cadit sub jurisdic-
tionem Ecclesiee; sed Ecclesia imponit hanc
censuram ipso facto pro omni peccato heere-
sis, sub jurisdictione comprehenso, ut ex ju-
ribus supra citatis manifestum est; ergo per
tale peccatum, etiamsi aliis non sit notum,
heec censura statim incurritur. Consequentia
clara est. Ut autem major intelligatur, et sol-
vatur difficultas tacta in secunda opinione,
oportet advertere aliud esse loqui de potesta-
te jurisdictionis, aliud vero de exercitio, vel
usu ejus ; nam ad potestatem sufficit materia,
seu actus qui per se possit sub humanam co-
gnitioncm cadere ; quia potestas puhiendi
non pendet ex actuali cognitione, et ideo ex-
tenditur ad omnem actum externum, qui per
se cognosci potest. Ad exercitium autem juris-
dictionis esse poterit necessaria actualis co-
gnitio ; sed in hoc subdistinguere oportet ,
nam usus jurisdictionis punitivee, dequa trac-
tamus, duplex est : unus per sententiam par-
ticularem a judice latam , et de hoc usu ve-
rissime dicitur supponere non tantum poten-
tiam cognoscendi, sed etiam cognitionem;
alius vero usus est per sententiam generalem,
et multo magis per legem inferentem pcenam
per seipsam, et talis usus non requirit actua-
lem cognitionem in judice, vel legislatore ,
cujusque delicti singularis quod punit ; sed
satis est quod sit notum ipsi peccanti, quia
poena fertur quasi sub conditione : Si hoc
feceris, et ideo impleta conditione de qua ipsi
peccanti constat, statim poena iucurritur.
7. Ad fundamentum in nicm. 2. — Ad pri-
mam confirmationem ibid. — Ad secundam
confirmationem. — Atque hinc responsum est
ad difficultatem secundee opinionis. Ad fun-
damentum autem primee , dicendum est ,
quamvis peccatum heeresis in foro Dei con-
summetur in mente , in foro Ecclesiee non
consummari, donec exterius manifestetur ; et
ita csse intelligenda jura canonica, nam in
hoc foro loquuntur. Ad § autem Credentes,
qui in prima confirmatione afferebatur, omis-
sis variis acceptionibus illius vocis credentes,
quas infra attingam, disp. 24, sect. \, dicen-
dum est, quacumque ratione accipiantur, de-
bere esse credentes etiam exterius, ut hanc
censuram incurrant. Distinguuntur autem hi
ab lnereticis, vel quia hoeretici, quasi per an-
tonomasiam, dicuntur inventores vel dogma-
tizatores hecresum ; credentes autem dicun-
tur, qui illis adhaerent; et hoc signiticatur in
cap. Ecccommunicamus, % § unic, in ultimis
SECT. II. AN OMNES HJERETICI
verbis, de Hseret. ; vel certe quia hseretici di-
cuntur, qui distincte et expresse sciunt haere-
ses discernere, et illas credunt ; credentes au-
tem dicuntur , qui confuse credunt ea quae
alii haeretici, magistri errorum, docent, si-
cut fideles simplices credunt vera esse quae
Ecclesia docet. Ad secundam confirmationem,
de illo qui coram Inquisitore confitetur hae-
resim mentalein, dicendum est, si confiteatur
illam, non solum ut praeteritam, sed quia tunc
etiam illi adhaeret, tunc merito posse puniri,
quia per illam confessionem fit externus haere-
ticus. Si autem simpliciter confiteatur aliquan-
do interius ita sensisse, jam vero mentem
mutasse, et nunquam exterius suum errorem
significasse, tunc in rigore non est dignus
pcena, neque absolutione a censura indiget,
quia per illam confessionem non fit exterior
haereticus, juxta ea quae statim subjiciam.
8. Extema expressio liceresis xerUs aut
factis constat. — Ad complementum enim hu-
jus puncti, necessarium est exponere quando
interior haeresis sufficienterexterius prodatur,
utfiat materiahujus censurae. In quo imprimis
supponendum est duobus modis posse hanc
externam significationem fieri, scilicet, aut
verbis, aut factis. Ita docet Eymericus, in Di-
rector. Inquisitorum, qusest. 50, et ibi Penha,
in Comment. ; et Rojas, tract. de Haeret., a
n. 276, et specialiter n. 296 et sequentibus, in
1 part. tractatus. Et prior pars de verbis per
se nota est, quia verba sunt expressa signa
conceptuum, sive sint voce prolata, sive scri-
pta. Altera etiam pars de factis probatur,
quia etiam interior mens per externum fac-
tum tanquam per effectum manifestatur. Et
patet in confessione fidei , quse non solum
verbis, sed etiam factis, vel aiiis externis si-
gnis fit, ut supra vidimus ; ergo etiam exter-
na confessio hseresis potest per facta suffi-
cienter fieri ; tunc autem haeresis fit externa,
quando confessio seu professio ejus exterius
fit. Imo addunt dicti auctores magis fieri hae-
resim externam per facta quam per verba-
non quia tam expresse et formaliter facta si-
gnificent, sicut verba, sed quia ostendunt ani-
mum magis obfirmatum in tali errore, seu in
talis sectse professione.
9. Prima conditio ut hcec expressio sit suf-
ficiens. — Hoc ergo supposito, dicendum est
duas conditiones requiri ut signum externum
ad constituendam hseresim externam sufficiat.
Prima conditio est, ut signum sit completum,
id est satis determinatum et integrum ad ex-
primendam heeresim internam. Ratio est ,
HANC CENSURAM INCURRANT. 537
quia haeresis internafitexternaper sensibilem
significationem; sed talis significatio non fit
nisi per completum signum, per quod possit
internamens ab aliiscognosci; ergo donec tale
signum exhibeatur et compleatur, non est ex-
terna hseresis commissa. Sufficiet autem quod
signum sit completum vel ex se, et impositio-
ne sua, sive ex consuetudine, sive ex circum-
stantiis adjunctis et antecedentibus, vel conse-
quentibus. Ita docent moderni Theologi 2. 2,
q. ll,etVasquez 1. 2, disp. 160, c. 5, n. 20, et
3 p., t. 4, tractat. de Excom., dub. 19, u. 20;
Sancius, lib. 2 Decal., c. 8, a num. 7 ; et Cas-
tro, lib 2 de Justa heeret. punit., c. 18; et
Simanc, tit. 45, num. 7.
10. Casus varii circa expressionem xerba-
lem deciduntur. — Ut heec conditio melius in-
telligatur, et ad varios casus facilius applicari
possit, aliqua exempla tam in verbis quam in
factis adhibere utile erit. Nam imprimis, quod
ad verba attinet, si quis de haeresi cogitans
ac deliberans, tandemque consentiens, unum
vel aliud verbum concisum et imperfectum
exterius proferat, ut verbi gratia : Impossi-
lile est, Non ita est, vel quid simile, non in-
currit censuram, quia ex vi talis verbi intel-
ligi non potest de qua re loquatur. Idem si
quis credens aliquid quod ipse putat esse hae-
resim, illud exterius proferat, quod revera in
se hsereticum non est, si non declaret animum
suum, nondum censuram incurrit, quia non-
dum exterius suam hseresim declaravit, quae
magis in animo quam in re credita consiste-
bat. Et eadem ratione, si quis veram propo-
sitionem credat cum animo deliberato non
credendi contrarium, etiamsi Ecclesia illud
definiat, quamvis rem creditam exterius pro-
ferat, si animum suum non declaret, non in-
currit, quia nondum est hsereticus exterior.
Secus vero erit si aliquis credens interius ve-
ram haeresim, illam exterius verbis sequivocis
pronuntiet ; nam si illa verba in aliqua pro-
pria significatione sensum haereticum pro-
dant, licet in alia significatione possint hahere
sensum catholicum, nihilominus sufficiunt ad
hseresim exteruam, et consequenter ad censu-
ram. Ratio est, quia ilia verba sufficiunt de
se ad explicandam hseresim exterius, et ver-
borum ambiguitas solum potest per accidens
hseresim occultare ; per se autem sufficienter
est exterius manifestata ; et ita docui tom. 5,
in 3 part., disp. 4, section. 3, numer. 17 ; se-
quitur Sanc, 1. 2 Decal., cap. 8, num. 26.
\ 1 . Item alii circa expressionem per facta.
— Quod vero ad facta attinet, si quis dum in-
538
DISPUT. XXI. DE PQENIS SPIRITUALIBUS H.ERETICORUM.
terius cirea haeresim discurrens, et illi tandem
consentiens, aliquod signum imperfectum ex-
terius faciat, ut, verbi gratia, mensam aut fe-
mur percutiat, nondum est hsereticus exterior,
nec excommunicatus, quia ex vi illius exterio-
ris motus nemo intelligere potuit de qua re
cogitaret, vel cui parti consentiret. Deinde,
quod notandum est, etiamsi aliquis, ductus
interiori haeresi, vel occasione illius, aliquid
exterius faciat, si opus quod facit non est pro-
prium signum haeresis, non satis erit ad hse-
resim exlernam, neque ad censuram; ut, verbi
gratia, si quis credens fornicationem simpli-
cem non esse peccatum, iude sumat facilita-
tem sic peccandi, non fit haereticus exterior,
quia opus illud per se non procedit ab heeresi,
neque illain indicat, et idem est in similibus.
Secus vero erit si opus externum de se sit pro-
testativum interioris fidei ac religionis, ut si
quis rebaptizet ex animo heerctico, vel contu-
meliam inferat imagini , vel aliquid simile.
Neque obstabit quod hsec possint interdum
fieri sine animo heeretico, per ignorantiam vel
per fictionem, quia hoc habent fere omnia si-
gna externa, etquiainde, ad summum, oritur
qusedam eequivocatio vel ambiguitas, quee, ut
dixi, facit rem occultam per accidens, non per
se ; quia ut mens, per se loquendo, fiat nota
aliis, satis est ut per signum sufficiens osten-
datur, et ab illa tale signum prodeat. Addit
Cajetanus, dicta queest. 11, art. 4, etiam omis-
sionem irreligiosam sacrilegam posse ad hoc
sufficere; ut si quis ex concepta heeresi nun-
quam missam audiat, vel nolit Eucharistiam
adorare quando elevatur ; quia , secundum
communem usum fidelium , ista sunt signa
quce reddunt hominem vehementer suspectum
de hoeresi, et illam satis indicant, nisi ex cir-
cumstantiis significatio impediatur.
12. Secunda condltio. — Secunda conditio
est, ut exterior actus, aut verbum per quod
hoeresis interna manifestatur, sit grave pecca-
tum externum intra rationem heeresis. Ratio
est, quia heeccensura non incurritur, nisi pro-
pter heeresim externam ; ergo in illa eadem spe-
cie debet esse peccatum grave, quia nec censu-
ra, nec exeommunicatio major, geueratim lo-
quendo, incurritur nisi propter peceatum mor-
tale, neque ista in particulari, nisi propter tale
peecatum. Deinde explicatur exemplis : nam
qui interius commisit hoeresim, licet illam sa-
cramentaliter confiteatur, non fit hseretieus ex-
terior, neque incurrit eensuram, quia illa con-
fessio non est professio hoeresis, sed potius ac-
eusatio et optima actio. Simililer qui mentali-
ter erravit, et consulit virum doctum bona fide
et animo, utremedium quserat, non propterea
incurrit, quia ille actus non est peccatum, et
consequenter non potest esse materia censuree.
Tdem dicendum est, si contingat, ut solet, ali-
quem in somno verbis exprimere quod in vi-
gilia cogitavit ; nam licet hoc modo exterius
proferat haeresim, non incurret censuram;
tum quia ille actus exterior revera non est
peccatum, ex defectu libertatis ; tum etiam
quia illud non est signum consensus in ha^re-
sim, quia nec significat ptassentem liberum
consensum^ quem dormiens dare non potest,
nec prceteritum, quia possent verba illa oriri
ex sola cogitatione prseterita sine libero con-
sensu. Et ad hunc modum possunt multa in
particulari inferri, et varii casus decidi, quos
omitto, quia solum materialiter differunt, et
in infmitum multiplicari possunt. Solum ergo
est necessarium principia posita recte appli-
cari. De illis tamen videri possunt Jul. Clar.,
lib. 5, § Hceresis, num. 24; et Hugolin., de
Cens. Pontif. reservat., 2 pv c. 1, n. 17; et
Covar., in regul. Peccatum, p. 2, in princi-
pio; Simancas, tit. 31, num. 9, et tit. 42,
num. 10 et sequentibus ; et copiosius quam
ceeteri Sanc, lib. 2 in Decal., c. 8; Garcia,
de Benef., p. 11, c. 16, a num. 98; et Fari-
nac, de Haeresi, q. 187, a num. II. Videantur
etiam dicta in tomo de Censur., disp. k, sect.
3, num. 17.
SECTIO III.
TJlrum ex ti hujus excommunicationis tenean-
tur omnes fideles ad utandum omnem hce-
reticum sibi notum.
1. Discrimen novi juris db antiquo in hac
re. — Ut intelligantur dubia quee m hoc pun-
cto occurrunt, oportet breviter supponere jus
antiquum et novum cirea obligationem, quam
fideles habent ad vitaudum exeommunicatum
sibi notum; nam jure antiquo, heec obligatio
universalis erat, nec postulabatur alia eondi-
tio ex parte exeommunicati, nisi quod in re
ipsa excommunicationem incurrisset. Ex par-
te vero aliorum, solum erat necessaria suf-
ficiens notitia ccnsurce, hac tantum obser-
vatione adhibita, ut, si excommunicatus esset
oecultus respeetu aliorum, occulte vitaretnr;
si vero publieus, publice. Postea vero in Ex-
travag. Ad evitanda, edita in Concilio Cons-
tantiensi, et postca probata in Basiliens., li-
SECT. III. AN EX VI HUJUS CENSUR.E TENEAMUR VITARE OMNEM H.ERETICUM.
539
mitata fuit illa obligatio, ut fideles tantum
tenerentur vitare excommunicatum iu parti-
culari et nominatim denuntiatum ac declara-
tum, cum quadam limitatione, quam infra
attingam. De quo jure videri possunt quai
dixi in tom. 5, disp. 9, sect. 2. In prsesenti
ergo nulla est difficultas juxta antiquum jus.
2. Primum dubium, an hceretici noti denun-
tiati sint vitandi. — Soto rejicitur. — De novo
aulem jure potest 'esse primum dubium, an
ita habeat locum in ha?reticis, sicut in aliis
excommunicatis. Et occasionem dubitandi no-
bis tribuit Soto, in 4, distinctioue 20, quses-
tione 11, art. 5, conclus. 2. et distinctione 25,
qusest. 1. art. 1, post tertiam conclusionem,
vers. Hic tamen, et art. 3, colum. 9, ubi do-
eet, omnes hoereticos esse vitandos, in quo vi-
detur quoad illos limitare dictam Extrava-
gantem Ad evitanda. Sed quia hoc nulla po-
terat ratione subsistere, hanc indicat ratio-
nem, scilicet, quia, eoipso quod aliquis agno-
scitur hsereticus, tanquam nominatim excom-
municatusabomnibus habetur.Sed hoc etiam
et voluntarie dicitur, et plane falsum est,
quia nullus est nominatim excomnmnicatus,
nisi judicis seijtentia intercedat, ut ex ipsa
voce patet, et ex verbis preedictse Extrava-
gantis. At vero non omnes hoeretici sunt per
hominem judicati, prsesertini in particulari,
sed tantum ipso jure excommunicati sunt;
ergonon possuntdici omnes denuntiati, etiam-
si cogniti sint. Quapropter statuendum est
hoc novum jus Concilii Constantiensis etiam
ad haereticos extendi, ut reliqui auctores om-
nes censent, quos statim referam, et verha
Extravagantis convincunt, quse et generalia
sunt, et addunt exceptionem, quse firmat re-
gulam quoad omnes alios, ut statim magis
explicabo.
3. Secundum dubium. an saltem publicus
hareticus sit zitandus. — Prima sententia,
quce dupliciter fundatur. — Secundum dubium
est, an saltem teneantur fideles vitare pubii-
cum hsereticum, etiamsi nominatim denun-
tiatus non sit; aliqui enim affirmant, et solet
citari Sylvest., verb. Excommunicatio, 5, n.
7 et 8 ; ct Covarr., in cap. Alma mater, 1 p.,
§ 2, n. 3. Sed non loquuntur iu particulari
de hseretico. Uiide duobus modis potest hsec
sententia timdari : unus est, quia in dicta Ex-
travagant., ut habetur in Concilio Basiliensi,
excipiuntur omnes manifesti excommunicati.
Alius est, quia publica notitia sequivalet de-
clarationi juridicse ; ad quid enim declaratio
necessaria est, ubi res est nota?
4. Secunda sententia vera, requiri declara-
toriam tci hasreticus titetur. — Diruitur pri-
mum fundamentum prioris sententvp. — Di~
ruitur secundum, — Contraria sententia omni-
no vera est, et practice certa, nimirum quan-
tumcumque haereticus sit notorius et publicus,
non teneri fideles ad vitandum illum ex vi
hujus censurae, donec sit per sententiam no-
miuatim declaratus ac denuntiatus. Est com-
munis sententia, et auctores statim referam.
Ad illam vero fundandam supponendum est,
in exceptione quae fit in dicta Extravagant.
Ad etitanda, standum esse verbis illius legis,
prout ex Concilio Constantiensi refertur, ubi
solum excipitur notorius percussor clerici, et
non prout habetur in Concilio Basiliensi, ubi
generaliter excipitur omnis publicus excom-
municatus. Quia, licet Concilium Basiliense
posterius fuerit, nihilominus Martinus V prio-
rem formam approbavit, et communi usu Ec-
clesiee recepta est, ut latius ostendi in dicto
tomo 5, disput. 9, sect. 2, et tradit Navarr.,
cons. 10 et 15 de Hseretic. ; Soto, in 4, distin-
ctione 1, q. 5, art. 6, et distinctione 22, q. i}
art. 1 ; Garcia, part. 7 de Benef., c. 14, a. n.
40, et plures alii, quos ibidem refert. Hinc
ergo evidenter infertur nostra sententia, quia
exceptio firmat regulam in contrarium ; sed
ibi fertur lex universalis, ut non teneamur
vitare excommunicatos non denuntiatos, et
non excipiuutur haeretici, sed soli percussores
clericorum; ergo firmatur regula etiam res-
pectuhsereticorum. Et hinc etiam convincitur
non esse idem, esse declaratum per senten-
tiam, et esse notorium per factum, quando-
quidem voluit illa lex in solo uno delicto
sulficere notorietatem facti, etiamsi sententia
non interveniat. Et generaliter loquendo, ve-
rum non est, ubi specialiter lex requirit par-
ticularem sententiam declaratoriam, suppleri
sufficienter per publicam notitiam faeti, ut
recte notavit Simancas, titulo 9, n. 166, et in
sequenti disputatione latius dicemus.
5. Stabilitur prima sententia ex corollario.
— Ex qna regula infertur non esse prohibitum
nunc recipere sacramenta ab hseretico quan-
tumvis noto, si denuntiatus non sit. Ita dixi
in 3 tomo tertise partis, disput. 18, et in dis-
put. 72, sect. ult., in fine; et late tradit et
explicat Navar., cons. 1, de Const., q. 24, et
per aliquas sequentes, et consil. 10; et San-
cius, dicto libr. 2, c. 9, num. 10; et ratio est,
quia noii est magis prohibita heec communU
catio, quam alia. Neque obstat quod D. Tho-i
mas, 3 p., q. 82, art. 9, negat licere acciperq
5i0 DISPUT. XXI. DE POENIS SPIRITUALIBUS H.ERETICORUM.
sacramenta ab hseretico noto, quia loquitur se-
cundum jus antiquum, ut sect. 1, numer. 7
advertimus. Habet autem hsec assertio specia-
lem difficultatem in sacramento confessionis,
quia in illo est necessaria jurisdictio. Hsereti-
cus autem non videtur habere jurisdietionem,
ut docet divus Thomas2. 2. q. 39, art. 3. Di-
co tamen ex vi censurse non omnino auferri
jurisdictionern, donec persona declarata sit.
An vero ex vi hseresis amittatur statim juris-
dictio, dicam in sect. 5. Addunt vero aliqui,
quamvis hsec vera sint ex vi censuree, nihi-
lominus ex vi hseresis prohibitum esse fideli-
bus accipere sacramenla ab hseretico. Ita te-
net Azor, tom. 2, lib. 8, capit. 11, qusest. 7.
Sed contrarium verum est, per se loquendo, ut
in citatis loeis dixi, et bene defendit Sancius
supra ; quia talis prohibitio neque est de jure
divino, ut supra docui, nec iu jure ecclesias-
tico invenitur, seclusa censura. Dixi autem
per se loquendo, quia per accidens id potest
esse malum , vel ratione scandali quod aliis
tribuitur ; vel ratione periculi cui se exponit,
qui ab hwretico petit sacramenta ; vel, si il-
lum, non paratum ad tale ministerium prae-
standum, sine necessitate inducat ad peccan-
dum, seu ad id agendum quod sine pecca-
to facturus non est. Item potest esse malum
ratione cooperationis ad aliquam superstitio-
nem, ut si hsereticus aliquo ritu non catho-
lico usurus sit, ut variis exemplis Navar. et
Sanc. bene declarant, et videri etiam potest
Vasquez, in opusc. de Scandalo, dubio 4. De-
nique potest intervenire accidentaria malitia,
ex aliqua speciali prohibitione, qualis est in
matrimonio contrahendo cum hasretico, de
qua videri potest Sanc, 1. 7 de Matrim., disp.
17, n. 5et 6.
6. Tertium dubium, criminisne an censurcc
declaratoria requiratur. — Prima opinio aucto-
ris. — Tertium ac principale dubiura est, qua-
lis declaratio seu denuntiatio hoeretici neces-
saria sit et sufficiens, ut vitari ab omnibus de-
beat; duplex enim cogitari potest : una, per
sententiam declaratoriam criminis, per quam
scilicetpronuntiaturhseresim commisisse; alia,
per sententiam declaratoriam censura?,, per
quam, scilicet, pronuntiatur censaram incur-
risse, seu excommunicatum esse. Est crgo
prima opinio, sufficere declarationem crimi-
nis, nam, eo ipso quod aliquis per sententiam
denuntiatur quod hsereticus sit, juridice no-
tificatur omnibus quod cxcommunicatus sit,
quia nolissimum omnibus est cxcommunica-
tionem ab hsercsi non separari. Hanc scnten-
tiam tenui in tom. 5, disp. 9, sect. 2, num.
10, cum Soto, lib. 9 de Justit., q. 1, art. 8,
ad 1, et in 4, d. 1, qusest. 5, art. 6, posi. 8
conclus., et d. 13, q. 1, art. 9, et d. 22, q. 1,
art. 4. Tenuit etiam Petrus Soto, lect. 4 de
Excommunicat. ; Gutier.,Medina, Henriques,
et alii quos refert Sancius, dicto 1. 2, c. 9,
num. 4, dicens esse probabilissimam senten-
tiam.
7. Secunda opinio Sancii, Navar. et Gfraffis.
— Probatur. — Secundo. — Nihilominus idem
Sanciuscontrariammagisprobat cumNavarr ,
tract. deOration., miscell. 47, in fine n. 2, et
sequitur Graffis in Decisionibus, lib. 4, c. 11,
num. 5. Fundantur in verbis Extravagantis,
scilicet: Nisi sententia, vel censura, aut pro-
hibitio contra personam certam a judice publi-
cata et denuntiata fuerit , specialiter et ex-
presse. Unde argumentantur, quia per senten-
tiam tantum declaratoriam criminis non de-
nuntiatur censura specialiter, seu formaliter
et expresse, sed tantum virtualiter, et quasi
remote et in radice ; sic enim censura in de-
licto continetur ; ergo per talem sententiam
non satisfit verbis illius decreti; ergo non
sufficit ut inde oriatur obligatio vitandi hse-
reticum. Secundo, quia, licet doctis vel suffi-
cienter instructis fidelibus notum sit, hoereti-
cum esse excommunicatum, multi nihilomi-
nus ex plebe facile hoc ignorare possunt; er-
go non est illa sententia sufficiens ad obligan-
tlos omnes, nec per illam satisfit intentioni
et rationi illius decreti, quse fuit ut vitemus
scandala, et occasiones vel delinquendi, vel
habendi scrupulos, et dubitationes circa evi-
tationem excommunicatorum. Propter quam
rationem Sancius ita hoc exaggerat, ut dicat
non sufficere ut sententia declaret talem esse
hsereticum, et omues pcenas hsereticorum
incurrisse, vel etiam censuras contraxisse,
si in generalibus verbis sistat, sed oportere
ut in specie declaret esse excommunicatum,
quia omnis alia declaratio non est forraalis
et expressa, nequeomuemdubitationem tollit.
8. Auctor in ipsa prima opinione perstat. —
In hoc puncto, imprimis censeo, practice ac
moraliter vix coutingere ut hsec dubitatio lo-
cum habeat, quia, ut alias notavit Simanc,
in Institut., tit. 9, n. 164, non solent judices
adeo breves esse in pronuntiandis sententiis
et condemnandis reis, ut declarent illos com-
misisse delictum, et non simul rleclarent satis
distincte et expresse qua pcena ipsos afficiant,
vel ipso jure affecti sint. Atque ita moraliter
nemo per sententiam declaratur hau-eticus,
SECT. IV. DE RESERVATIONE HUJUS
quin simul declaretur excommunicatus. Quod
si ita est in praxi, cessat controversia, et so-
lum in speculatione relinquitur. Addo vero
ulterius, si sententia declaret simul cum hee-
resi incurrisse censuram, id sine dubio satis,
superque esse, et excedere videtur qui lioc
negat: quia nulla censura est ita frequens,
et generalis, sicut est excoinmunicatio; et ita
juxtacommunem usum fidelium haec primum
concipitur, quandofit talis declaratio, maxime
si delictum non sit proprium clericorum, sed
commune omnibns Christianis, ut esse solet
haeresis. At vero etiam, posito casu quod sen-
tentia sistat in declaratione delicti hseresis,
quamvis secunda opinio probabilis sit, per-
manendum censeo in prima, quia et securior
et communior est, et certe probabiliter. Pri-
mo, quia verba illa, specialiter et expresse, re-
ferri possunt ad personam, et non ad censu-
ram. Secundo, et melius, quia Extravagans
sub disjunctione dicit, sententia, vel censura,
vel prohibitio, et postea addit, formaliter et
expresse ; ergo satis est quod heec ultima ver-
ba verificentur de aliquo membro ex multis
prius sub disjunctione numeratis ; sed ibi sen-
tentia ferLur, formaliter et expresse, et per il-
lam declaratur reus, et sufficienter condem-
natur ; ergo in rigore impletur conditio ibi
requisita. Tertio, secundum communem exis-
timationem fidelium, eo ipso quodaliquis ha-
betur haereticus, habetur etiam prsecisus et
excommunicatus ; ergo moraliter, et, sccun-
dum eominunem modum concipiendi, satis
declaratur excommunicatus, qui hsereticus
pronuntiatur. Quarto, ex fine illius legis, nam
ista sententia tutior est ad vitanda scandalaet
occasiones malorum, quse ex communicatione
cum hseretico, prsesertim jam declarato, oriri
possunt. Neque e contrario aliquid periculi
est in hac obligatione, quia illa ignorantia,
quse a Sancio opponitur, vel nulla, vel raris-
sima est, et quando intervenerit, ipsa a novo
peccato excusabit. Denique hsec sententia est
magis favorabilis fidei, in cujus favorem so-
lent etiam leges pcenales extendi, ut notavit
Rojas, cum multisquos refert, singular. 156;
ergo e contrario restringi potest, si necessa-
rium fuerit, heec moderatio excommunicatio-
nis, in ejusdem fidei favorem ; est enim non
parvus quod haeretici vitentur, cum primum
per sententiam specialem in particuiari decla-
rati fuerint.
CENSUR/E, DEQUE ARS0LUT10NE. 541
SECTIO IV.
Utrum hcec excommunicatio reservata sit, et
quis possit ab illa alsolvere.
1. Quod soli Deo reservata sit absolutio
hceresis, hcereticum esse ostenditur. — Distin-
guenda imprimis est reservatio culpae a reser-
vatione censurse. De culpa euim fuit olim hse-
resis Novatiana, afferens absolutionem hujus
culpse ita esse reservatam, ut solus Deus pos-
sit illam tollere, nec sit in Ecclesia potestas
absolvendi ab illa. Contrarium tamen est de
fide certum, quia Christus indefinite et sine
limitatione dixit : Quorum remiseritis peccata,
remittuntur eis, et dictum est late iu tom. 4,
in 3 part., disp. 8, et tradunt pontifices Siri-
cius, epist. 1, etLeo I, epist. 89 et 90, in fi-
ne; et Concilium Eiibertinum, canon. 29, et
Concilium Arelaten. I; et plura videri possunt
iu Castro, 1. 1 de Justa hseret. punit., c. 21 ;
et Mendo<ja super Concilium Elibertin., 1. 2,
c. AQ. Est ergo certum dari in Ecclesia pote-
statem ad absolvendum a culpa ha^resis, quan-
tumcumque gravis, et multiplicata seu ite-
rata fuerit.
2. Hceresis per se non reservatur, sed media
reservatione censurce annexce. — Quod vero ad
ejus reservationem pertinet, dicendum est,
si culpa per se ac praicise spectetur, non esse
jure communi reservatam. Dico, si per se ac
prcecise spectetur, id est, non conjuncta cen-
surse ; nam adjuncta censura, certum est re-
servari, ut statim dicemus. Intelligendum est
autem, quando culpa habens annexam cen-
suram reservatur, media reservatione censu-
183, etiam ipsam culpam in se reservari, quia
tollitur jurisdictio ad absolvendum ab illa, ut
ex materia de casibus reservatis suppono, et
ita maxime fit in praesenti culpa, quae maxi-
mo rigore reservatur, quandiu censuram an-,
nexam habet '. Dixietiam,/^*? communi, quia
jus Pontifieinm non solet reservare culpas,
quod eliam in prsesenti culpa observatur, ut
notat Navar., in Sum., c. 27, num. 260 et
seq.; et Sanc, allegando multos, dicto libr.
2, c. 8. Et nos etiam diximus, tom. 4, in 3 p.,
disp. 29, sect. 2, n. 8. Episcopi autem per
sua statuta synodalia solent reservare culpas,
etiamsinon habeant censuram aunexam, quod
maxime in hoc delicto faccre possuut, reser-
1 Vide in tom. de Pcenit.
542
DISPUT. XXI. DE POENIS SPIRITUALIBUS H^RETICORUM.
vando culpam independenter a censura, ita ut
quamvis obtineatur absolutio a censura, ni-
bilominus reservatio culpee duret, quod iu
papali reservatione non ita est, ut auctores
citati omnes docent. Imo solent aliqui episco-
pi etiam heeresim mentalem reservare, quod
quidem in summo rigorejuris facere possunt,
quia reservatio non est usus jurisdietionis ex-
terni fori, sed est ablatio jurisdictionis pro
foro sacramentali, quam Episcopus sicut dare
potest, ita etiam auferre. Nibilominus tameu
auctores communiter non eonsulunt, neque
laudant talem reservationem propter anima-
rum periculum; nam actus interiores, fre-
quentes et molesti sunt, et difiicile cognoscun-
tur. Et ita etiam ego credo regulariter non
expedire. Si autem alicubi fiat, non damno,
quia possunt particulares eausee ad id indu-
cere.
3. E xcommunicatio ob hceresim nunc in
Bulla Ccena? resertatur , olim solum commu-
nio Eucharistia? zetabatur. — At vero de ex-
communicatione ob hseresim externam, cer-
tum est esse Summo Pontifici reservatam, non
quidem antiquo seu communi jure, quod in
corpore juris eauonici inveniatur, sed per
Bullam Ccenee Domini. Unde circa jus anti-
quum, advertere oportet olim propter boc
delictum impositam fuisse lapsis perpetuam
communionis privationem, ita ut etiam in ar-
ticulo mortis eis non daretur, quamvis resi-
piscerent, ut constat ex Concilio Arelatensi,
c. 23, et Concilio Elibertina, can. 1 et 3, ubi
Ferdinand. Mendosea multa de hac consuetu-
dine congerit. Illa vero commumonis privatio
non erat vera excommunicatio ; nunquam
enim Ecclesia permisit fidelem pcenitentem
decedere excommunicatum, si detur copia mi-
nistri qui possit hominem morientem recou-
eiliare; sed erat privatio solius sacramentalis
communionis, ut dictus auclor bene explicat,
et aperte colligitur ex can. 3, 18, 47 et 48
ejusdem Concilii Elibertini. Et hoc etiam mo-
do erat mos ille satis rigorosus, licet fortasse
illis temporibus conveniens, et ideo discursu
temporis moderatus vel ablatus est, ut dixit
Innocentius I, in epist. 3 ad Exuperium, c. 1.
Unde Siricius Papa, in epist. d, permisit dari
communionem resipiscentibus ab heeresi, sal-
tem in articulo mortis; et dictum Concilhun
Elibertin., can. 22, id concedit post decen-
ninm a paracta pcenitentia. Postea vero toturn
hoc negotium Episcopis commissum videtur,
tanquam ordinariis judicibus hujus delicti, ut
sentiunt Carrerius, in tract. de Heeret., nuni.
70 et sequent., et Simanc, tit. 3, et Cajeta-
nus, inSum., verbo Excommunicatio, cap. 1,
et sumitur ex capit. Prcsbyteros, dist. 50,
quod in foro judiciali et externo loqni videtur.
Loquendo autem de foro conscientiee, nulla
propria reservatio hujus censurse in corpore
juris invenitur, ut patet ex cap. Damnamus,
1 et 2 de Heeret., et ex cap. Ut offtcium, eo-
dem tit., in 6. Nihilominus tamen reservatio
quee fit in Bulla Ccense, jam est satis antiqua,
et vim habet juris eommunis, et omnino ser-
vanda est, sicut rigorose servatur. Unde fit
ut nullus preeter Romanum Pontificem, cui
hsec reservatio fit, possit ab hac censura absol-
vere, ex defectu jurisdictionis, et consequenter
neque a culpa, juxta dicta in priori puneto,
quod intelligitur de culpa heeresis externce ;
nam per mentalem non incurritur excommu-
nicatio, ut diximus, et ideo sub illa reserva-
tione non comprehenditur.
4. Primumpunctum, de Episcopis. — Potest
autem Pontifex aliis committere potestatem
absolvendi ab hac censura, et qui illain ha-
buerit, consequenter absolvere poterit. Nec
de potestate est difficultas. Dubium autem
est in quibus casibus vel quibus personis detur
hsec facultas absolvendi ab heeresi; in quo
quatuor puncta breviter explicanda occurrunt.
Primum est de facultate quee datur Episcopis
in Concilio Tridentino, sess. 24, cap. 6 de
Reformat., ut possint absolvcre ab omni cen-
sura occulta : In foro tantum conscientiw per
se, vel per Vicarium, suum ad id specialiter
deputandum ; et additur: Etiam ab hceresi oc-
culta per se tantum, et non per Vicarium.
Quod decretum integre et docte explicat in
hacmateria Sanc, dicto 1. 2, cap. 11. Sed quia
materia ejus communis est ad alia delicta et
censuras, omitto illa quee generalia sunt, de
quibus dixi in tom. 4, disp. 30, sect.2, et tom.
5, disp. 41, sect. 2. Hic autem tria, quee sunt
magis propria, declarabo.
5. Episcopi, ex vi Tridentini, non astrin-
guntur ad tollendam lianc censuram ad sacra-
mentum pcenitentice . — Primo igitur explican-
dum est illud verbum, in foro conscientiw,
quod, licet sit commune aliis delictis, in hoc
specialiter est considerandum. Nam per illud
non restringitur illa facultas, ut Episcopi non
possint illa uti, nisi in sacrameutali foro, et
preemissa confessione; quia imprimis verba
in rigore hoc non significant, et non sunt sine
causa restringenda. Deinde quia absolutio ab
illa censura potest darisine absolutione a cul-
pa; eigo non cst cur limitctur ad sacramen-
SECT. IV. DE RESERVATIONE HUJUS
tum, quod solum pro absolutione a peccatis
nccessarium est. Imonecsacerdotium ad usum
illius facultatis necessarium est; nam episco-
pus diaconus, verbi gratia, et nondum ordi-
natus sacerdos, posset absolvere ab hac cen-
sura, et remittere subditum ad quemiibet sa-
cerdotem proprium pro absolutione a culpa,
quse jam tunc reservata non esset, ablatacen-
sura, juxta dicta in principio. Et heee est com-
munis sententia, ut in citatis locis dixi, et
docet Navar., cons. 41 de Privil., queest. 2; et
Sanc, 1. 8 de Matr., disp. 34, n. 29, tandem-
que fatetur Garcia, de Benef., p. 41, c. 10,
num. 438, licetipse contrarium sequatur.
6. Sed tantum, ut ailatio non valeat pro
foro externo. — Per illa ergo vcrba restringi-
tur hsec tacultas quoad effectum ; nam solum
liberat pcenitentem acensura in foro conscien-
tise, et similiter a pcena in foro Dei, non ta-
men in foro judiciali et Ecclesise. Nam si po-
stea iilud delictum ad judicium Inquisitorum
veniat, et sufficienter probetur, poterit reus
condemnari pcenis ha?reticorum, priori abso-
lutione non obstante. Unde obiter deciditur
qusestio, quam scribentes de pcenis hseretico-
rum tractant, an pcena imposita in foro pce-
nitentioe haeretico occulto, ab eo qui faculta-
tem habuit absolvendi iilum in illo foro, libe-
ret reum a pcena ecclesiastici judicii in foro
externo, si postea peccatum ejus in illo foro
denuntietur et probetur. Quidam enim dixe-
runt hujusmodi hsereticum non posse ilerum
puniri, quia non est duplex pcena propter
eamdem cuipam sustinenda, nec quisquam
est bis de eodem cnmine judicandus. Sed
contrarium certum est, et communiter appro-
batum cum Glossa, in cap. Cfaudemus, de
Divort., verb. Poterit;et referendo plurestra-
dunt Anton. Gom., lib. 3 Variar., cap. 4,
num. 40; etPenha, in Direct., 2 part., com-
ment. 25, § Rursus altera quxstio ; et Sanc,
dict. hb., c. 42, num. 27. Et probatur primo
ex dicta particula, i% foro conscientio? tantum;
quia, ut dixi, nullum alium sensum vel effe-
ctum proprium habere potest. Secundo, quia
forum internum et externum sunt diversse ra-
tionis, et jurisdictiones in illis etiarn sunt di-
stinctse ; ergo actus unius non impedit actum
alterius. Tertio, quia pcenee utriusque fori ad
diversos fines ordinautur; nam pcenitentia
fori interui ad Dei satisfactionem et priva-
tam correctionem pcenitentis imj onitur; pcena
vero judicii externi ad pubiicam satisfactio-
nem Ecclesiee, et ad aliorum correctionem et
preeservationem ordinatur; eL icleo, non ob-
CENSUR4:, DEQUE ABSOLUTIONE. 543
slante priori, posterior locum habet, ut recte
declarant Zanquin., in tractat. de Hseret.,
c. 24; et ibi Campeg., in Addit. Et ita re-
sponsum est motivo contrarise sententise ; pro-
cedit cnim in judiciis et pcenis ejusdem or-
dinis.
7. Posse Fpiscopos hanc facultatem aliis
committere, quidam volnnt. — Eorum funda-
mentum. -- Vicarius multipliciter institui
valet. — Secunda particula in hac facultate
explicanda est : Eis tantum, et non illorum
vicariis. Circa quee valde dubitatum est an
possit Episcopus hanc facultatem alteri com-
mittere, seu delegare. In quo dubio multi
graves auctores affirmant cum Navar., cons.
41 de Privil., et cons. 4 de Constit., queest.
ult., n. 8 et 9 ; et sequitur Cord., in Sum.,
qusest. 8; et Sancius referens plures, d. 1. 2,
e. 44, n. 22. Fundamentum est, quia illa fa-
cultas jure communi delegabilis est, et per
illam particulam non impeditur hoc jus com-
mune ; ergo neque ita restringitur ad per-
sonam Episcopi, ut non possit per alium
exercere eam. Major probatur, quia, jure com-
muni, licet facultas absolvendi, data personse
tantum, non possit ab ea delegari, juxta caput
ultimum de Officiis delegati, nihilominus fa-
cultas data dignitati, ut perpetuo cum illa
duret, tanquam ordinaria censetur, ac proinde
deiegabilis, juxta cap. ult. de Offic. ordin.,
juncta Glossa, cum communi Doctorum seu-
tentia ; hsec autem facultas data est a Concilio
episcopali dignitati; ergo est delegabilis. Mi-
nor autem probatur, quia illa particula potest
habere effectum sufficientem sine tanta res-
trictione. Nam vicarius potest esse variis mo-
dis : quidam est generalis, et quasi ordinarius_,
ut communiter est vicarius Episcopi ; alius
potest esse speciaiis respectu prioris, genera-
lis tamen ad omnes casus occultos ibi Epis-
copo commissos. Deinde aiius potest esse ma-
gis specialis respectu prsecedentis, ut si ei
tantum crimen hseresis committatur; erit
tamen alia ratione generalis, si absolute om-
nes haereses occultse illi committantur. Deni-
que specialissimus erit, si, occurrente parti-
culari hseresi occulta, petatur ab Episcopo
absolutio, et illam tali personee committat.
Cum ergo Concilium dicit : Et non per vica-
rium, excludit generalem vicarium, atque
etiam specialem tantum respective, qui sub
alio respectu generalis sit ; atque ita sufficien-
tem effectum habet illa particula; non est ergo
necesse ut etiam specialissimum vicarium
excludat, tum quia, cum illa particula sit
544
DISPUT. XXI. DE POENIS SPIRITUALIBUS HARETIC0RUM.
correctiva juris communis, ac proinde odiosa,
restringenda est ; tum etiam quia moraliter
possunt plures casus occurrere, in quibus
heec delegatio necessaria sit, ut si persona ab-
solvenda uon possit coram Episcopo compa-
rere, vel propter infirmitatem, vel propter
clausuram, vel propter nimiam distantiam ;
neque etiam Episcopus possit ad illam acce-
dere, vel certe non expediat ut accedat, ne
forte rumor aut suspicio oriatur.
8. Rectius negandum. — Id ostenditur ex
littera Concilii. — Effugium excluditur multi-
pliciter. — Nihilominus contrariam senten-
tiam tenui in tom. 4, disp. 30, sect. 2, n. 9 et
15, etsequiturGuttier.,1. 4 Canoniear. queest.,
c. 43, n. 29; et Simanc, tit. 3, num. 6;
Molina, tract. 5 de Just., disp. 48, num. 2;
Garc, de Benef., p. 1 , c 40, n. 443; Lorca
2. 2, disp. 45, num. 41; Ledesm., in Sum.,
tom. 2, tract. 1, c 6, post 20 conclus.,
diffieult. 6. Et coDsiderata vi et proprietate
dictorum verborum, ut adjunguntur preece-
dentibus , censeo hanc sententiam omnino
veram in rigore juris. Nam Goncilium, in fa-
cultate illa generali data Episcopis ad absol-
vendum a casibus occuitis, addidit : Per se,
vel per vicarium ad id specialiter deputandum ;
postea vero in partieulari concessione circa
heeresim occultam, addidit absolutam nega-
tionem, non per vicarium ; ergo exclusit non
tantum generalem, sed etiam specialem vica-
rium; nam in hoc voluit casum heeresis a
ceeteris distinguere. Quod quidem auctores
contrariee sententiee coacti fatentur; dicunt
tamen excludere specialem, qui alio respectu
generalis sit, non tamen specialem simpliciter,
seu specialissimum. Sed heec evasio non po-
test satisfacere, tum quia est voluntaria, ne-
que habet fundamentum iu verbis, cum abso-
luta negatio omnia destruat; tum etiam quia
in priori particula, cum de aliis casibus Con-
cilium dicit : Per vicarium specialem, omnes
modos tales vicarii specialis compreheudit ;
ergo omnes etiam postea excludit per absolu-
tam negationem; tum preeterea quia eadem
ratione posset quis dicere, posse Episeopum
creare vicarium ad absolvendum a quocum-
que casu heeresis occultse, quod etiam priores
auctores admittere non audeut. Et sequcla
patet, quia talis vicarius esset specialis res-
pectu delcgatiouis ad omnes casus oceultos, et
ita posset limitari illa negatio, ui tantum
excludat suum vicarium specialem, qui sit ge-
ncralisad omnes casus occultos ; tum denique
quia Concilium non solum illam ncgationem
posuit, sed aliam exclusivam addit, scilicet,
eis tantum; ergo excludit omnem aliam per-
sonam. Et ita communiter Doctores, quando
de hac facultate loquuntur, dicunt Concilium
concessisse Episcopo, ut per se ipsum, et non
per alium, possit absolvere.
9. Satisfit fundamento in n. 7. — Neque
funclamentum eontrariee sententiee obstat :
nam imprimis proprie dici non potest, per illa
verba corrigi aut limitari jus commune, quia
tunc proprie sit heec correctio, quando jus
commune supponiLur, et postea fit limitatio;
hic autem non supponitur heec facultas piius
absolute concessa dignitati episcopali, sed
simul cum tali restrictione conceditur; ergo
jus commune nihil obstat quomiuus illa res-
trictio cum omni rigore el proprietate intelli-
gatur. Deinde, quamvis illa verba restringe-
rent jus commune, nihilominus essent non
solum in proprietate verborum, sed etiam in-
tra illam ample interpretanda, quia revera
non sunt odiosa, sed favorabiha, omnibus
pensatis. Addita enim sunt in favorem fidei,
qui preeferendus est aliis commodis seu consi-
derationibus. Denique propter casus occur-
rentes qui ibi insinuantur, non est necessaria
illa potestas Episcopi ad committendam seu
delegandam hujusmodiabsolutionem. Duobus
enim modis, ut Navar. et alii notant, posset
fieri heec delegatio : primo, simpliciter com-
mittendo rem totam presbytero vel confessori,
sine alia informatione vel chligentia ex parte
Episcopi facta. Et hic modus nunquam est ne-
cessarius, et certe moraliter non est expe-
diens, nec juxta Concilii intentionem; nam
maxime videlur elegisse episcopi industriam
et auctoritatem. Secundo modo posset delega-
tio fieri, habita prius informatione facti et
circumstantiarum ejus, et dispositionis per-
sonee, designando pcenitentiam, tam vindiea-
tivam, quam medieinalem. At vero si hoc
iiat, jam non erit necessaria delegatio, quia
Episcopus potest per se absolvere a censura
personam, quantumvis absentem , et tunc,
ablata eensura, aufertur pontifieia reservatio
culpee, ac proinde poterit ordinarius confessor
illam absolvere. Quod si preeter reservatio-
nem pontificiam culpee, adjuncta sit etiam
episcopalis, tunc quoad hanc partem polerit
Episcopus committere vices suas; ergo nun-
quam illa delegatio cst moraliter necessaria.
10. An dicta Episcoporum poteslas ad ab-
solvendum ab haresi revocata sit. — Opinio
negans esse revocatam. — Ultimo vero clubi-
tatur ab auctoribus circa hanc facultatem, an
SECT. IV. DE RESERVATIONE HUJUS
perseveret in sua vi, an revocata sit? De qua
re est rnagna dissensio inter modernos Doc-
tores, qnoB orta est ex clausula Bullae Coeuse,
per quam facultas ahsolvendi a casibus Coenae
soli Pontifici reservatur. Et quoniam in ver-
bis illius clausulae fuit varietas in Bullis Pii V
et Gregorii XIII, et postca Sixti V et Clemen-
tis VIII, standum est ultimis verbis S. D. N.
Pauli V, quee videntur conformia verbis Pii et
Gregorii, et sic habent : A pradctis senten-
tiis nullus prceter Romanum Pont'<ficem, etiam
pnetexlu quarumvis facultatum et indultorum
quiluscumque personis, etiam episcopali vel ma-
jori dignitate prceditis, per nos et dictam Se-
dem ac cujusvis Concilii decreta in genere, vel
in specie concessorum, alsolvere possit. Multi
ergo Doctores, non obstante bac clausula,
dixerunt, prsedictam facultatem Episcoporum
non esse illis ablatam. In hanc partem mcli-
navitNavarr , dicto cons. 1 de Constit.,q. ult.,
et dicto cons. 11 de Privileg., ubi multa ob-
jicit contra quamdam declarationem Cardina-
lium in contrarium ; idem in Summ., capit.
27, num. 260. Inclinat etiam Simanc, tit. 3,
num. 6, quamvis tautum sub conditione lo-
quatur. Idem supponit Campeg. , in Addi-
tione ad Zanquin., dicto cap. 34. Tenet
Guttier. retractando contrariam sententiam,
quam prius tenuerat dicto libro primo Cano-
nicar. Quaest., cap. 13; et ex Scholasticis, boc
secuti sunt Bannez, et Aragon. 2. 2, qua;st.
II, art. 4, et Palacius, in 3, dist. 23, disp. 7,
et plures Summistse, quos refert Sanoius sta-
tim referendus ; et sequitur Henriquez, alios
referens, 1. 6, c. 14, n. 7, litt. M, ac tandem
Lorca 2. 2, disp. 45, n. 10.
11. Ejus fundamentum. — Banhez redar-
guilur. — Fundamentum hujus sententise est,
quia clausula Bullse non eogit ut dicamus hanc
facultatem esse revocatom, neque aha via
nobis authentice constat de hujusmodi revoca-
tione ; ergo credenda non est. Consequentia
videtur evidens, tum quia concessio Concilii
est certa ct evidens ; ergo in dubio non est ab
illa recedendum, maxime cum episcopi sint
quasi in possessione illius juris ; tum quia illa
facultas data est a Conciiio cum magna consi-
deratione et consultatione, quia visa est mo-
raliter necessaria ad remedium animarum;
ergo non est facile credendum, esse revocatam,
nisi evidentcr constet. Minor item principalis
argumenti nota videtur, quia nullum aliud
pontificium rescriptum profertur, unde 'id
constare possit. Et licet aliqui auctores rcfe-
rant nonnullos Pontifices id declarasse, testi-
CENSUR,E, DEQUE ABS0LUT10NE. 545
monia hujusmodi privata sunt, quibus Epi-
scopi credere non tenentur, quia licet dicti
auctores non mentiantur, decipi per famam vel
rumorem potuerunt. Et praaterea non constat
qualis fuerit talis revocatio, vel quantum du-
raverit. Major autem, de clausula Bullre, ad
quam tota hsec revocatio reducitur, probatur
a Bannez supra, quia Bulla non revocat facul-
tates datas Episcopis vel aliis ad absolvendum,
sed datas pcenitentibus ad eligendum qui
possit eos absolvere. Sed hoc manifeste est
contra verba Bullae ; nam revocat facultates
datas etiam Episcopis, et addit, etiam in Con-
ciliis ; Concilia autem non dant pcenitentibus
facultates ad eligendos confessores. Magis ap-
parens est respousio Navarri et aliorum ; nam
lex specialis, etiamsi anterior sit, non revoca-
tur per sequentem generalem, sed potius haec
per illam limitatur, nisi expresse et in specie
illam revocet, ut supponitur ex materia de
legibus. Sed in praesenti, lex Concilii specialis
est; verba autem Bullae sunt generalia, quia
non specificant casus occultos, de quibus in
specie Concilium loquitur ; ergo Bulla non
revocat Concilium, sed potius Concilium Bul-
lam restringit.
12. Opinio affirmans. — Fundamentum hu-
jus opinionis.- — Nihilominus contrariam sen-
tentiam docui tomo 4, disput. 30,sect. 2, nu-
mer. 11, et tomo 5, disput. 21, sect. 3, num.
5, licet priorem noii improbabilem censue-
rim; estque sententia ha?c communiter re-
cepta, quam postea docuit Navar., dicto cap.
26, numer. 275;Molin., tomo ideJustit., dis-
put. 64, numer. 8; Toletus, ih Summa, libro
1, cap. 30, et libro 4, capit. 4; Majol., libro
6 de Irregul., cap. 46, numer. 6; Azor, tom.
1, lib. 8, capit. 9, qua?st. 3 et cap. 10, quaest.
10 ; Hugolin., de Casibus Pontitici reservatis,
2 part.,cap.2, § 4; Penha, in Director., 3
part., comment. 141, post quaest. 92; ac de-
niqueplures alios relerens, iu hanc partem in-
clinat Sanc, dicto lib. 2, cap. 11, num. 26;
plures etiam citat Garcia, de Benef., p. 11,
cap. 10, n. 155; Mgid., disp. 14, de Excom-
mun., dub. 16, num. 243. Fundarnentum est,
quia verba Bnllae videntursatis expressa, prae-
terquam quod ita sunt ssepius declarata.
13. Judicium aucloris, primo quoadjus. —
Deinde quoad faclum. — Mihi ergo videtur iu
hoc puncto partim esse dubium de jure, par-
tim de facto. Dubium juris est, an verba Bullae
praecise spectata, et secundum regulas juris,
sint revocatoria Concilii. Et in hoc probabilius
quidem mihi videtur suffieere ad hujusmodi
546
DISPUT. XXI. DE POENIS SPIRITUALIBUS ILERETICORUM.
revocationem ; tum qnia evasio prioris senten-
tiae sufficienter excluditur per verba illa: In
1 genere, rel in speciej nam verbuin illud, in
specie, indefinite positum, omncs faeultates,
etiam speciales, et in quacumque particulari
forma datas, comprehendit ; tum etiam quia
verbum illud, cujuscumque C •ncilii, non vide-
tur positum, nisi propter Tridentinum, quia
nullum est aliud quod talem facultatem con-
cesserit. Verumtamen licet lioc sit probabilius,
possent fortasse Episcopi priori opinioni, ut
probabili, couformari, nisi certitudo facti ac-
cederet. In secundo ergo puncto de facto, ha-
bemus testimonium Navarri, dicentis Pium V
et Gregorium XIII ita explicasse intentionem
suam in illis verbis. Addit deinde Penna ge-
nerale tribunal Inquisitionis Romanse ita sse-
pius hoc declarasse. Ac denique habemus duo
responsa Congregationis Cardinalium, in qui-
bus declarant Episcopos non posse uti illa fa-
cultate, quia revocata est. Propter quse censeo
non esse in praxi ab hac sententia receden-
dum, et ubi fuerit necessitas utendi illa facul-
tate, ad Summum Pontificem esse recurren-
dum.
14. Secundum punctum de Inquisitoribus,
qucad forum sacramentale. — Prima opinio af-
firmans. — Secundoloco, dicendum estde fa-
cultate (juam Inquisitores habent ad absol-
vendum ab hac ccnsura. In quo puncto non
est difficultas de absolutione in foro judiciali,
quia ad illam habent potestatem ex vi sui mu-
neris ; sed difficultas est an potestatem habeant
ad absolvenduni ab hac censura, quando de-
lictum est occultum, in foro tantum conscien-
tiee seu poanitentise. In qua re variae suut opi-
niones. Prima affirmat habere Inquisitores
hanc facultatem* Ita supponit Navar., iu d.
cons. 11 de Privil. Affirmat Bannez 2. 2, quaes-
tione 11, arlicul. 4, dubio 2, in 3 argument.
contra 2 conclusionem j^Campegius, in Addit.
ad Zanquin., dicto capite 34; et Gutlier., dicto
libro undecimo, c. 13, numero 7;et plures pro
hac senlentia refeit Sanc, dictocap. 12; et Vi-
vald., in Candelabto, 1 part., til. 11 de Absolu-
tione, mim. 15, ubi etiam dixitesse hanc sen-
tentiam iupraxi, et usu receptam. Quod si ve-
rum est, magnum signum et argumentum ju-
risdictionis est, vel quia consuetudo solet ju-
risdictionem confeire, vel quia verisimilius est
illam consuetudinem non fnisse iutroduclam
neque nsurpatam, sed in institutioue talis ofli-
cii, vel in aliqua concessione pontificia esse
fundatam. Et spccialiter allegari solet Bulla
queedam Clementis VII, quoe inter alias in fine
Directorii refertur, et est secunda illius Ponti-
ficis, in qua conceditur Inquisitoribus, ut ha>
reticos occultos nondum denuntiatos, neque
ab alio judice prius inquisitos, si voluntarie,
et vere pcenitentes accesserint, et humiliter
misericordiam petant, absolvere possint.
15. Secunda opi/iio negans. — Ejus funda-
mentum. — Nihilominus alii auctores multum
dubitant de hac facultate, et praesertim Sanc,
in citato loco, et Gareia, de Benef., part. 11,
cap. 10, numer. 121 ; imo eam negatFarinac,
de Haeresi, qusestione 192, numero 54. Et pro-
fecto non sine maguo fundamento, quia vel
Inquisitores habent hanc facultatem ex vi
Bullse allegatee, vel ex vi sui muneris : neu-
trum autem videtur dici posse cum funda-
mento ; ergo illam non habent, quia nulium
aliud priucipium talis jurisdictionis inveniri
potest. Nam consuetudo per se non potest suf-
ficere in hac materia, tum quia non est veri-
simile incepisse, aut continuatam esse sine
proecedente potestate ; tum etiam quia singu-
lis annis per Bullam Coenae revocata esset. Pro-
batur ergo minor quoad priorem partem ; pri-
mo quia illa concessio Clementis VII non diri-
gitur ad omnes Inquisitores, sed fuit specialiter
concessa Inquisitoribus ordiuis Prsedicatorum,
maximeLombardioe, ut in ea dicitur. Secundo
quia tantum eis conceditur, ut extrajudiciali-
ter absolvere possint, quod verbum non signi-
ficat quod in foro conscientiae possint, sed tan-
tum utsine integra forma et figura judicii pos-
sint in suo foro absolvere in tali casu. Tertio,
quia ibi postulatur ut prsecedat abjuratio, uti-
que in forma qua fieri solet in illo tribunalL,
quae in foro conscientiae non postulatur. Et ita
Penna, in 3 part. Directorii, super num. 59,
illam concessionem mtelligit de foro exter-
no, ut in comment. 12 videre licet. Et idem
indicat Covarr., in Regul. Peccat., 2 part.,in
principio, num. 7, circa finem, dum ait li3ere-
ticum occultum per accidens esse occulte ab-
solvendum ab Inquisitore, et addit, in tridu-
nali, et pnemissa aojuratione. Probatur se-
cundo altera pars minoris, quia munus Inqui-
sitoris non est institutum pro toro conscientise
aut poenitentiae, sed pro foro externo et judi-
ciali, ut recte docet Eymericus, iu dicta3 part.
Directorii, num. 59. Unde inlert non pertinere
ad Inquisitorem absolvere in foro sacramen-
tali, quod a foro conscientiee, seu poenitentioe
ibi non distinguit.
16. Primum pronuntiatum in hoc secundo
puncto. — I n hoc puncto, imprimis certum est
posse Inquisitores, haereticos occultos spoute
SECT. IV. DE RESERVATIONE HUJUS
sua delictura suum confiteri volentes, secreto
audire et absolvere. In hoc omnes conveniunt,
et sumitur ex dicta Bulla Clementis VII; nam
licet non sit directe omnibus concessa, ut su-
pra dicebam, per alias Bullas communicatio-
nis ad omnes extenditur, ut intelligi potest ex
his quse tradit Penna, in fine totius Directo-
rii. Et hoc etiam piobat consuetudo, de qua
Vivald. testatur. Denique est moraliter neces-
sarium ad medicinam et remedium anima-
rum; prsesertim supposito , quod diximus ,
Episcopis sublatam esse potestatem in hujus-
modi casu absolvendi : nam tunc nullum su-
perest remedium, nisi vel accedere ad Sum-
mum Pontificem, quod moraliter ssepe est
valde difficile, vel accedere ad Inquisitores.
Non sunt autem peccatores occulti cogendi ut
se publice prodant; ergo sunt secrete reci-
piendi, et ita possunt ab Inquisitoribus ab-
solvi. Imo etiam poterunt Inquisitores, audita
ilia confessione, et recepta abjuratione, et im-
posita convenienti pcenitentia et medicina,
pcenitentem remittere ad confessorem, ut ab
eo ahsolvatur, juxta Clcmentin. 1, de Heeretic,
quia licet delegati sint, tamen sunt ad uni-
versitatem causarum, etideo in hac parte pos-
sunt facultatem suam committere.
1 7. Secundum promintiatum. — Deinde as-
sero Inquisitores in eo casu uon absolvere per
aliam jurisdictionem , nisi per eam quam in
foro externo et judiciali habent. In hoc placet
secunda sententia, et recte ab ea probatur,
quia ex vi sui muneris non habent aham ju-
risdictionem, nec ostendi putest aha via per
quam sit illis concessa. Secundo, etiamsi ali-
ter concessa fuisset, per Bullam Ccence esset
revocata, quia, ut recte argumentaturNavarr.,
in dicto consilio H, de Privileg. , incredibile
est per Bullam Ccense revocari facultatem da-
tam Episcopo in foro conscientise, et non esse
revocatam si data esset Inquisitoribus , cum
verba generalia sint, et ad omnes cujuscum-
que dignitatis exteudantur. Atque ita inter
declarationes Cardinaliuin, tam manuscriptas
quam typis mandatas, unam iuveuio circa
dictum caput 6, session. 24, Concilii Triden-
tini , in qua expresse dicitur neque Episco-
pos, neque Inquisitores posse absolvere ab hac
censura, utique in foro conscientise : ergo In-
quisitores solum possunt absolvere per juris-
diclionem, quam in judiciali toro ex vi mune-
ris habent.
18, Corollaria cx dictis. — Ex quo sequitur
primo, illam absolutionem talem esse, ut non
tautum in foro pcenitentiae, sed etiam in foro
CENSUR/E, DEQUE ABSOLUTIONE. 547
externo et judiciali vaieat, cum a jurisdictio-
ne in illo foro procedat. Secundo, sequitur
confessionem in eo casu non esse tam secrete
accipiendam, qnin de illa juridice constare
possit, ita ut saltem notarius adsit, qui fidem
adhibere possit, ut recte dixit Penna, et signi-
ficavit Covarr., et patet, quia alias non posset
de absolutione in foro externo et judiciali
constare, ac proinde in illo valere. Deiude,
quia si est actus jurisdictionis judicialis, de-
bet aliquo modo judiciali fieri, licet prseter-
judicialiter fiat, id est , prseter ordinarium
modum ; ergo saltem necesse est ut notarius
adsit. Neque hoc debet censeri nimis onero-
sum pcenitentibus, si ex corde couvertantur,
quia ex una parte fama eorum illsesa manet
fere a?qualiter ; et ex alia, ut notat Campegius,
illis valde utile est ut sic absolvantur, quia
hoc modo non possunt ulterius puniri pro illo
delicto, etiamsi de illo postea deuuntiari con-
tingat. Tertio, sequitur preemittendam esse
abjurationem formalem et juridicam ante ta-
lem absolutionem, ut in dicta Bulla Clementis
cavetur, estque necessarium ad bonum fidei,
et ut remedium efficax adhibeatur. Ultimo,
sequitur tacultatem hanc per se primo et di-
recte residere in tnbunali, seu consistorio,
nam illi data est juiisdictio illms muneris.
Existimo tamen in eo casu posse exerceri per
unum tantum Inquisitorem., ex consensu al-
terius, vel aliorum; quia, ut dixi , possunt
committere suam jurisdictionem, et quia re-
vera ita expedit, ut poenitentes facilius et cum
minori onere vel rubore accedant. Et ex his
principiis possunt facile definiri multa,qua3
de hac facultate dicti auctores tractant.
19. An cesset reservalio hceresis , quando
facta est ficta confessio apud Itiquisitorem. —
Unum tamen breve dubium, quia practicum
est, non omittam; videlicet, si contingat hse-
reticum occultum ficte accedere ad secretam
confessionem dicto modo faciendam, ut absol-
vatur exterius, et ita a poenis in externo foro
liberetur, cum tamen ex corde non converta-
tur, an illa absolutio valida sit, et consequen-
ter an auferatur reservatio peccati, ita ut si
postea interius convertatur , et vere doleat ,
possit a quolibet confessore absolvi. Ad quod
respondeo absolutionem illam non valere,
quia intentio absolventis tantum est absolve-
re hominem fidelem, et vere conversum. Un-
de solet etiam exprimi conditio : Si ita est,
etc, et ideo, nou subsistente conditione, non
est intentio absolvendi ; et consequenter ne-
que absolutio valida est. Potestque a simili ex
548
DISPUT. XXI. DE POENIS SPIRITUALIBUS HM\ETJCORUM.
supra dictis declarari; nam qui profert hse-
resim sine interno animo heeretieo, non in-
eurrit censuram ; ergo qui exterius retractat
haTesim sine interno auimo fideli, merito ab-
solutiunem non consequitur. Unde consequen-
ter fit ut nec reservatio peccati auferatur,
quia quandiu durat censura , durat reserva-
tio. Quaprouter si postea ille homo ad men-
tem redeat et convertatur, et absolvi cupiat,
si nolit ad Pontificem ire, necesse est ut ite-
ruui Inquisitorem conveniat, qui poterit abso-
lutionern iterum secreto iterare. Imo existimo
tunc non esse necessarium adhibere nota-
rium, quia pro foro externo sufficit solemnitas
prius adhibita, cum qua coiijungi potest mo-
raliter absolutio valida postea subsecuta. Ad
eum modum , quo dicunt auctores *, matri-
monium lactum coram parocho et testibus,
licet contingat esse nulliim ex defectu con-
sensus, posse revalidari postea per consensum
iteratum sine solemnitate externa ; eadem
enim ratio in proesenti versatur. Et per hsec
de aiiis simiiibus judicandum est.
20. Tertium punctum, de jubilceo , vel alio
speciali indullo. — Opinio Sot. et aliorum. —
Ejus fandamentum. — Tertio, principaliter di-
ceudum est de facultate absolvendi ab hseresi,
quse interdum datur per jubilsea, vel per alia
specialia diplomata. Girca quam facultatem,
dubium non est quin a Summo Pontifice, et
ab illo solo dari possit. Item quando datur,
attente considera^da est forma, et conditiones
sub quibusdatur, et omnino servandse sunt, ut
absolutio rite et recte conferatur. Solum er-
go dubilari solet circa hanc facultatem, an ne-
cessarium tit in speciali exprimi casum haere-
sis, ut potestas absolvendi ab iiio data intelii-
gatur, vel sufficiat generaliter concedi facul-
tatem absolvendi a casibus reservatis in Bulla
Ccense, nulla exceptione addita. Quidam enim
censent lianc clausulam generalem sufficere,
ut hceresis comprehendatur. Ita tenuit Soto,
in 4, distinct. 22, quaest. 2, art. 3, conclus. 5;
Corduba, in Summa, q. 8, et plures alii relati
a Gareia, de Benei'., part. 11, cap. 10, n. 110;
quod etiam affirmat Expurgatorium Roma-
nuin, editum ann. 1607, in Emmanuele Sa,
pag. 184, num. 20, addens tamen revocatio-
nes per Bullam Ccence quotannis fieri; ac tan-
dem iilem verum putat Reginald., in Praxi,
iil). 8, numer. 53, iu iine; Lorca, in 2. 2, disp.
45, uum. 13; Farinac, de llteresi , q. 10^,
1 Videatuv Sancius, lib. 2
disp. 37, et disp. 3^, a n. 0.
le Matrimonio,
num. 63; et ego probabile judicavi, tom. 5,
disp. 7, sect. 5, num. 12. Fundamentum est,
quia casus CiEnse sunt omnes a3que reservati ;
ergo universalis concessio illorum omnes com-
prehendit ; neque oportet nos distinguere, ubi
concedens nihil distinguit. Prsesertim quia
privilegium dans potestatem absolvendi favo-
rabiie est, neque impedit quominus iu foro
externo procedi possit, cum jubilseum aut si-
miles concessiones dari soleant pro foro ani-
mse tantum ; ergo est ampliandum potius
quam restringendum. Et confirmatur, quia in-
terdum fit illa concessio cum aliqua alia excep-
tione prseter heeresim; ergo signum est exten-
di et firmari concessiones respectu heeresis.
21. Auctoris opinio ; item Navarr., Covarr.
etc. — Adfwndam. Suti et aliorum in n. 20. —
Nihilominus contraria sententia vera est, et
in praxi omnino servanda; nimirum, ut pro-
pter solam clausulam universalem, omnium
casuum etiam Bullce Ccence, non absolvatur
ab hteresi, nisi in specie exprimatur. Ita do-
cent Navarr., capit. 27, num. 275; Covarr.,
in capit. Almamater, \ part., paragr. 11, nu-
mer. 15; Simanc, titul. 3; Rojas, tract. de
Hseret., 2 part., assert. 39; et Vivald., in
Candelabro, 1 part., titul. de Absolut. sacra-
mentali, numer. 17; et Sancius, dicto libro 2,
capit. 12, numer. 10;Vazquez, de Excommu-
nic, dub. 19, numer. 5 ; Miranda, in suo Di-
rector., tomo 2, quaestion. 7, artic 4; Azor,
tom. 1, libro 10, qusest. 12; Henriquez, iibro
7, cap. 13, paragr. 1, et libro 13, capit. 27,
paragr. 5, litteraG; Garcia, dicto capit. 10.,
num. 109. Ratioest, quiasub generali conces-
sione non comprehenditur particularis casus,
quando auctor privilegii verisimiliter non es-
set illum concessurus, si in specie proponere-
tur, ut omnes docent, cum Antonin., 3 part.,
titulo 24, cap. 77, paragr. 1, et continetur in
quadam regula juris, capit. In generali, Re-
gui. juris, in 6. Et ratio est, quiatunc illaex-
tensio non est voluntaria concedenti : sed in
prsesenti talis est casus hseresis, ut constat ex
communi usu et modo sentiendi fideliuin. Et
declaraiur optime ex Tridentino, sess. 34, ca-
pit. 6 de Refonnat., supra tractato; nam cum
prius concessisset Episcopis facultatem absol-
vcmli a casibus occultis, ut extenderetur ad
lnrresim, illam }iostea iii specie expressit, et
iu illa peculiarem limitationem addidit. Et si-
mili modo vidcmus in quibusdam jubilseis,
quando Papa vult hanc facnltatem coneedere,
iLlam post clausulain universalem in specie
exprimere ; ergp signum est hoc esse neces-
SECT. IV. DE RESERVATIONE HUJUS
sarium. Denique ita etiam declarasse Grego-
rium XIII et Pinm V, et in stylo Curise hoc esse
receptum, dicti auctores referunt ; nihil ergo
superest dubitandum. Et fundamentum con-
trariee sententiee manet solutum, quia clausu-
la universalisjuxta regulas juris etreceptara
cousuetudinem extendenda est, et non am-
plius, etiamsi favorabilis sit. Neque exceptio
alterius casus extendit vel firmat concessio-
nem respectu heeresis, quae veluti jure ipso
excepta supponitur.
22. Quartum punctum de Sacerdote quovis
in articulo mortis. — Quarto et ultimo dicen-
dum est de facultate absolvendi ab hreresi in
articulo mortis , ' quando necessitas urget.
Nam regula generalis est, in illo casu quem-
libet sacerdotem posse absolvere quemlibet
poenitentem a quolibet peccato et censura, ut
fere eisdem verbis tradit Concilium Triden-
tinum, sess. 14, c. 7, et videri possunt dictain
tomo de Poenitent., disput. 30, sect. 3, numer.
2. Dubitare autem aliquis posset ex proxime
dictis, an in hac concessione comprehendatur
hseresis, propter rationem supra factam. Sed
omnino indubitatum est in articulo mortis-
comprehendi heeresim. Ita docent omnes auc-
tores citati, Soto, Navarr. et alii, etGuttier.,
libro 1 Canonicar. queest., cap. 1, nuiner. 59;
et Azor., tom. 1, libr. 8, cap. 19, qneest. 5;
Sancius, dicto libro 2, capit. 13. Et ratio est,
quia extrema necessitas, propter quam in ar-
ticulo mortis fit concessio heec, non minus,
imo magis quodammodo militat in haeresi,
qnam in aliis peccatis vel censuris; ergo ne-
cesse est ut sub tali concessione heeresis com-
prehendatur, alioqui eeterna salus peccatoris
magno pericnlo exponeretur, et non posset
preecepta sacramentorum , quee jure divino
tunc obligant, adimplere. Accedit quod, in
jure communi, etiam liic casus est in specie
expressns, ut videri potest 26, q. 6, per totam.
23. Observatio prima circa hoc quartum
punctum. — Circa hanc vero facultatem et ejus
usum, nonnulla notanda sunt. Primum est,
sub articulo mortis comprehendi solere non
tantum statum eegritudinis , quando homo
proximus morti esse censetur, vel in gravi et
morali periculo illius, sed etiam alias occa-
siones in quibus homo inchoat vel apgreditnr
actionem aliquam, qnee secum solet tale peri-
culum afferre, ut est, verbi gratia, navigatio
in Indiam, etc, qnia si postea non speratur
copia confessoris, ille reputatur tanquam arti-
culus mortis, ut dixi in tomo 4, disp. 26, sect.
4, et in tom. 5, disput. 2, sect. 1. Unde in
CliNSUR/E, DEQUE ABS0LUTI0NE. 549
preesenti, propter specialitatem ha?resis, intcr-
rogare quis potest an eodem modo sit exten-
dendus articulus mortis. Tamen sine dubio
affirmandum est, ut cum multis optime docet
Sancius, dicto capit. 13, et ratio facta id pro-
bat, quia periculum salutis eeternee inde jam
incipit, et moraliter imminet, ideoque illi
etiam provisum est. Item quia jura eodem
modo loquuntur de articulo mortis pro hoc et
pro aiiis casibus.
24. Observatio secunda. — Secundo, obser-
vaudum est oportere ut necessitas non so-
lum ex parte poenitentis, sed etiam ex parte
confessoris occurrat. lta notant dicti aucto-
res. Itaque, si sit copia confessoris qui habeat
facultatem specialem absolvendi ab heeresi,
ille solus poterit absolvere, et non alii, quia
respectu aliorum cessat necessitas, quam Tri-
dentinum requirit. Item si sit tempus acce-
dendi ad reservantem , non poterit ab alio
dari absolutio , quia , ut statim dicemus ,
etiamsi quis absolvatur in illo articulo , et
postea convalescat, tenetur se preesentare su-
periori; ergo si antea potuerit, mnlto rnasyis
tenebitur, et ideo seepe in jure additur illa
conditio : Si non sit rxnrsus ad supzriorem,
Extravag. I , paragr. Dscernimus , de Sent.
excom. , et Extravag. I , § Tncmdiarios, de
Privileg., et propterea dicunt aliqui ex dictis
auctoribus, si sit recursus ad Episcopum vel
ad Inquisitorem, non licere aliis confessoribus
absolvere. Sed hoc procederet, si facultas Epis-
copi non esset revocata, aut Inquisitor illam
haberet in foro pcenitentiee ; suppositis antem
iis quee diximus, non habet locum ha?c limi-
tatio, sed in eo casu absolvere poterit ordi-
narius confessor.
25. Obsertatio tertia. — Tertio, observan-
dum est absolutionem in illo articulo reliu-
qnere obligationemcomparendi coram Ponti-
fice, si pcenitens periculum illud evadat, et
possit personaliter comparere. Ita sumitnr ex
cap. E»s qui, de Sentent. excomm., in 6; et
ratio est, quia potestas absolvendi snb ea tan-
tum conditione datur, et est justa conditio,
quia illo modo sufficienter subv^nitur neces-
sitati peccatoris, et per illam providetur me-
lius animse ejus, et considitur etiam bono
fidei et Eeelesiee. Unde tenetur confessor ad-
monere poenitentem de hujusmodi otiere, et
cautionem aliquam de implenda hnjusmodi
obligatione ab illo exigere , et communiter
censent Doctores juratoriam cautionem esse
postulandam, ut videri potest in Sancio su-
pra, in suo numer. 17. Dixiautem: Si per-
550 DISPUT. XXI. DE POENIS SPIRITUALIBUS H.42RETICORUM.
sonaliter comparere possit ; nam si per se non tur ex doctrina communi.
possit, non cogitur per alium, seu per procu-
ratorem adire superiorem, ut docet Navar.,
in Summ., capite 27, numero 90, ad quintam
queestionem ; et Ugolinus, de Censur. Ponti-
fici reservat., 3 part., cap. 2, sub tit. de Mor-
tis articulo, qusest. 4, n. 1 ; et Sancius, refe-
rens plures alios in num. 14. Et ratio est,
quia jnra non imponunt boc onus, ut videri
potest in dicto cap. Eos qui, et in c. ult. 26,
queest. 6, in Concilio Arausicano I, capite 2 ;
est autem onus committendi hoc negotium
tertise personee valde grave , et non carens
periculo infamia? in re gravissima, ideoque
non est sine cogente jure imponendum,
26. An facullas ariicuH mortis extensio-
nem admiitat. — Auctores hinc inde opinantes.
— Quid sentiendum. — Ultimo, dubitari solet
an hoec necessitas articuli mortis extra illum
extendenda sit quoad illas personas quoe, mo-
raliter loquendo , censentur perpetuo impe-
ditse, vel propter incurabilem cegritudinem,
aut membrorum laesionem , aut nimiam se-
nectntem, vel paupertatem, ita ut nulla sit
moralis spes, quod per se comparere ahquan-
do ante mortem valeant. Tunc enim perinde
se habent quoad impotentiam adeundi Ponti-
ficem , ac si essent in articulo mortis ; ergo
inutilis est expectatio illius articuli, et alio-
quin erit utilissimum statim absolvi; ergo
moraliter videtur reputandum totum illud
tempus, ac si jam mors instaret. Curenim ille
homo tanto tempore absolutione carebit sine
fruetu? Dubium hoc tractant Doctores gene-
raliter de casibus reservatis Pontifiei, et prse-
sertim de Casibus Bullse Cosnse, ut videri po-
test in Covarr., in cap. Alma mater, 1 part.,
§ II, num. 15; Navar. , capite 27, n. 89; et
Ugolin., supra, sub dicto titulo, de Mortis
art., § 4 ; et Sancio, dicto cap. 13, num. 36
et 37, qui alios referunt inter se dissentien-
tes ; nam quidam negant id fieri posse, nisi
in casibus a jure expressis, alii vero affirmant
id fieri posse , non tamen a quolibet confes-
sore, sed tantum ab Episcopo, cui jus id com-
miltit in aliquibus casibus, preesertim in vio-
lcnta manuum injectione in clericum ; et
inde infcrunt extensionem ad reliquos casus
propter similitudinem rationis, vel ex quadam
aquitate naturali , seu ecclcsiastica pietate.
Verumtamen omissis aliis casibus, qui nunc
ad nos non pertinent, in ciilpa et censura hoc-
resis existimo non esse extensionem admit-
tendam. Et imprimis quod ordinarii confesso-
re^ hoc facere non possint, a fortiori sequi-
Et ratio est, quia
jus et Bulla Coenee solum excipiunt artieulum
mortis : ergo non lieet extensionem facere,
cum neque necessitas alterius temporis sit
eequalis, neque alibi talis potestas sacerdotibus
tribuatur. Deinde, idem dicendum censeo de
Episcopo, supponendo illam sententiam, quod
facultas, illi data in Concilio, sit revocata. Et
ita ex vi juris communis sensit Sotus, in 4,
distinct. 22, qusest. 2 , art. 3, in fine ; et
Sancius supra cum aliis, quia ratio facta eeque
in Episcopo procedit, prsesertim quia neque
ex generali , neque ex speciali concessione
facta Episcopo in aliis casibus, potest ad ca-
sum heeresis fieri argumentum, propter spe-
cialitatem ejus, juxta supra dicta. Qui ergo
in illo statu constitutus voluent ante pericu-
lum mortis absolvi, necesse est ut vel coram
Inquisitonbus modo supra dicto occulte com-
pcreat, vel per viam secretam , et tacito no-
mine remedium a Pontifice obtineat.
SECTIO V.
De aliis pcenis spiritualibus qua? propter ha3-
resim incurmntur.
1. De poena irregularitatis. — TJna ejus
pars. — Excommunicationis pcenam paulo
fusius declaravi, quia universalis est, et ad
forum poenitentise maxime pertinet ; nunc
brevius casteras spirituales poenas percurram,
tum propter temporis angustias, tum etiam
quia minus universales sunt, et magis judi-
ciales. Post excommunicationem ergo prima
pcena est irregularitas, de qua dubitari posset
propter generalem regulam juris, quod irre-
gularitas non incurritur, nisi in casibus ajure
expressis ; hic autem casus non videtur in
jure expressus. Nihilominus dicendum est per
hasresim statim ipso jure fieri hominem irre-
gularem, quantumcumque sit heeresis per ac-
cidens occulta. Hoc late probavi expendendo
jura, in tomo quinto, disputatione 43, sec-
tione prima, ad quem locum lectores remitto.
Et videri etiam potest Penna, 3 part. Directo-
rii, comment. 162; Sanc. , libr. 2 Decalogi,
cap. 25; Farinac, de Hoeresi, quaest. 189,
num. 43, et quoest. 192, a n. 67; et Mendoqa,
libr. 3 ad Concilium Elibertin., cap.~28 et 29,
ex quo Cnncilio, can. 51, nostra assertio colii-
gitur, ct ex Bulla Clementis VII supra citata.
Et dcelaratur breviter, nam li93c irregularitas
in duabus partibus consistit. Prima est inba.
SEGT. V. DE ALIIS POENIS
bilitas assumendi ordines, quee laicos compre-
hendit quoad omnes ordines, et clericos infe-
riores quoad ascensum ad superiores ordines.
Et hsee pars habetur expresse in dicto can. 51,
et in aliis juribus citandis.
2. Altera pars. — Secunda pars illius poenee
est inhabilitas ad ministrandum in ordine jam
suscepto, quee ad clericos tantum pertinet, et
hsec non videtur tam manifeste in jure ex-
pressa; nihilominus tamen certum est etiam
quoad hanc partem hanc irregularitatem in-
curri, quod sentiunt communiter Doctores ;
tum quia communiter solet esse conjuncta
cum prima; tum etiam quia hoc semper ob-
servavit Ecclesia, ut sumitur ex Felice Papa,
epist. 3, et ex Innocentio I, epist. 18 ad Ale-
xand., capit. 3, et epistola 22 ad Episcopos
Macedon., cap. 4, et ex Leone Papa, epistola
tertia ad Julianum, et aliis relatis 1, quaes-
tione septima; et ex Cypriano, epistola 68,
qui refert ita fuisse decretum a Cornelio Papa,
et sumitur ex epistola ejus, quam refert Euse-
bius, lib. 6, cap. 35; et ex Augustino, epistola
50, et libro de Unico Baptismo, c. 12, ubi di-
cit aliquando Ecclesiam in hoc concedere in-
dulgentiam, ut in Concilio Nicseno et Ephesi-
no, tamen generalem regulam esse quam po-
suimus; unde certum est aliud non licere sine
speciali dispensatione, quam solum Pontificem
posse concedere in citato loco ostendi, ubi
etiam probabilius duxi revocatam esse facul-
tatem a Tridentino concessani Episcopis ad
dispensandum, licet oppositum non improba-
biliter velint Sanc, supra, numer. 18 ; Fari-
nac, de Haeresi, queest. 192, n. 79; Garcia,
p. 11, c. 10, num. 8o.
3. De pcena infamice. — Prolatur ex jure. —
Et ex ratione. — Secunda poena est infamia,
quae videri potest temporalis magis quam spi-
ritualis ; habet tamen spirituales etiam effec-
tus, et valde interna est, et conjuncta cum
irregularitate, et ideo inter has poenas illam
numeramus. Est igitur certum hsereticos, tam
jure canonico quam civili esse infames. Ita
sumitur ex cap. Infames, 6, qusest. 1, et ex
cap. Alieni, 2, qusest. 7, quee sunt Stephani
et Dionysii Pontificum; item ex cap. Excom-
municamus, 1, paragr. Credentes, de Hseret.,
ubi etiam fautores hsereticorum, qui intra an-
num non resipiscunt, declarantur infames;
ergo multo magis ipsi hseretici. Item ex cap.
2, paragr. Hcereticus, et cap. Statum, 2, de
Hseret., in 6, ubi additur hanc infamiam re-
dundare in filios usque ad secundam genera-
tionem per lineam paternam; per maternam
SPIRITUALIBUS H^RESIS. 551
autem tantum in prima, si parentes in errore
pertinaces moriantur. Prseterea imponitur
heec pcenain Authent. Gazaros, c de Heeretic,
et alii juristse putant esse antiquiorem, ex leg.
Cunctos populos, c de Summa Trinitate. Ra-
tio autem hujus poense clara est, quia criinen
hseresis est valde odiosum, et infame ipso faefo
in populo christiano; ergo merito illi addita
est legalis infamia pcr utrumqne jus huma-
num. Consistit enim heec infamia in lioc, quod
infamibus ad omnes dignitates portse clau-
duntur, ut dicitur in regul. Infamihus, 88, de
Regul. jur., in 6; hseretici autem merito red-
duntur inhabiles ad dignitates, officia et bene-
ficia, ut in dictis juribus dicitnr, quia ita ex-
pedit et ad vindictam tauti criminis, et ad ho-
norem fidei, et ad fidelium securitatem. Unde
fit ut hsec pcena omnes comprehendat tam lai-
cos quam clericos, tam ignobiles quam nobi-
les, qui prcpter hseresim merito nobilitate pri-
vantur; de quo videri possunt Simanc, tit.
46, n. 68; et Rojas, singulari 157.
4. An Ti&c pcena imurratur ipso facto. — Sed
quseres an hsec pcena ipso facto, et ante sen-
tentiam etiam deelaratorJam criminis incur-
ratur. Negat Sancius, lib. 2 Decalog., cap. 26,
numer. 1, et cum illo Farinac supra, qusest.
189. num. 56. Respondetur tamen affirmando,
in quo auctores fere conveniunt, Castro, lib. 2,
c 5 et 9 ; Simanc supra, nnm. 66; et Rojas,
in singulari 81; Penha, in Director., 1 part.,
comment. 4, qui alios citat; et colligitur aper-
te ex dictis juribus; nam addunt particulam
ipso jure, et quod per talem legem declaran-
tur infames. Est autem hsec pcena, ex illis
quee sine ulla controversia inferri possunt sine
actione judicis, quia in sola privatione consis-
tit, et externam executionem positivam non
requirit. Ex quo infertur hsereticum, quan-
tumvis occultum per accidens, statim incurre-
re hanc poenam, sicut incurrit censuram, quia
quoad hoc est ejusdem rationis cum ceusura,
et similibus verbis fertur.
5. Dubium sulortum resohitur. — Statim
autem oritur dubitatio, quia videtur repu-
gnantia quod homo fiat infamis per delictum
occultum , cum infamia in notitia aliorurn
consistat. Quod dubium tractavi late in tomo
5, disp. 48, sect. 1, ubi videri potest; summa
doctrina? est, per tale delictum statim incurri
infamiam quoad effectus juris, qui sunt iuha-
bilitates ad officia, etc , quamvis substantia
ipsa infamise ( ut sic dicam ) quse in facto et
actuali notitia aliorum consistit, non statim
incurratur.
552
DISPUT. XXI. DE POENIS SPIRITUAUBUS H.^ERETICORUM.
6. De privatione spiritualis potestatis ordinis.
— Prima opinio antiqua. — Suadetur ew t>a-
riis decretis. — Tertia poena in hoc genere est
privatio spiritualis potestatis. Est autein sup-
ponendum duplicem esse potestatem spiritua-
lem in Ecclesia, scilicet, ordinis et jurisdictio-
nis. Prior datur per aliquam ordinationem, et
dirigitur per se primo ad conficienda sacra-
menta, et consequenter ad efficienda sacra-
mentalia. Potestas autem jurisdictionis ordi-
natur ad actus judiciales vel in foro interno,
vel in externo. m hoc ergo tertio puncto so-
lum agimus de potestate ordinis, circa quam
fuit antiqua opinio, quod hseretici eo ipso pri-
ventur hac potestate, ut refert Castro, libro
2 de Just. ha?ret. punit., cap. 21, ubi illam
tribuit Magistro et Gratiano; et potest etiam
tribui aliquibus juristis, qui absolute dicunt
privari ha?reticum omni potestate spirituali,
ut videri potest in Simanc, tit. 46, num. 58
et srquentibus. Et suadetur ex quibusdam
decretis, asserentibus ordinationes factas ab
episcopis ha?ieticis esse irritas, cap. Arria-
nos, i, qua?st. 1, cap. Convenientibus, et cap.
Si quivoluerint, 1, qusest. 7, et cap. Ordina-
tiones, 9, q. 1. Non potest antem illud esse ve-
rum, nisiEpiscopus privetur potestate ordinis;
alioquin, data potestate , actus esset validus.
cum jurisdictionem essentialiter non requi-
rat.
7. Secunda opinio Castri. — At vero Cas-
tro supra distiuguit inter potestatem ordinis
ad confieienda saeramenta, vel sacramentaHa,
et de priori reprobat dictam sententiam ; de
posteriori autem affirmat, et posse per Eccle-
siam auferri, et de facto tolli ab hseretico mi-
nistro. Primum probat, quia ha?c sacramen-
talia per Ecclesiam sunt instituta ; ergo po-
test illa revocare; ergo etiam potest potesta-
tern ad illa conficienda anfeire. Secundum
autem probat ex capit. Ecclesiis, ubi dicitur ,
Ecelesias consecratas ab his qui non habent
fidem Trinitatis, esse iterum consecrandas ;
et idem dicitur in duobus capitibus sequenti-
bus, et de paramentis altaris ab ha?reticis be-
nedictis idem dicitur in c. Agapitus, de Con-
secr., distinct. 4 ; ergo signum est haec sa-
cramentalia facta ab ha?retieo esse nulla,
alioquin non essent iteranda; ergo privatur
hujusmodi potestate.
8. Notatlo pro dcrisione. — Ad defmiendam
veritatem, oportet distinguere inter potesta-
tcrn ordinis quoad substantiam ejus ( ut sic
diram ), vel quoad usuin, et in ipso usu dis-
tinguenda sunt (hio, scilicet, vel quod rectc
et honeste fiat, vel quod rite et valide fiat.
Item hoc secundum subdistinguendum est fe-
re simili seu eadem distinctione ; quia potest
actus esse validus quoad dandam consecra-
tionem vel potestatem aliquam expeditam ad
omnem usum ejus , vel tantum ligatam, et
quasi suspensam. Et quando datur hoc poste-
riori modo, quamvis quoad substantiam ( ut
ita dicam ), apud Deum valida sit consecratio
et ordinatio , nihilominus in ordine ad usum
recipientis talem ordinationem censetur quasi
irrita, et ita solet in foro Ecclesia? appellari.
9. Primum pronuntiatum de fide certum,
contra primam opinionem. — Primo ergo cer-
tum est potestatem ordinis, quoad snum esse
et substantiam suam, non auferri propter ha?-
resim. Hoc est de fide certum, ut tradit divus
Thomas 2. 2, qua?st. 39, art. 3, et dixi latius
tomo 3, in 3 part., disp. 3 , section. 4. Ratio
est, quia ha?c potestas datur per characterem
indelebilem; ergo non potest auferri , quia
character non deletur. Cujus signum etiam
est, quia clericus hoereticus emendatus, et pu-
nitus per Ecclesiam , non ordinatur iterum
ut possit ad usum ordinum restitui. Et ratio
a priori est, quia neque Ecclesia potest hanc
poenam imponere, cum characterem auferre
non valeat; neque etiam ipso jure divino
amittitur, amissa fide , quia non fundatur in
illa, sed ad summum in charactere baptisma-
li, nec de tali jure divino constare potest ,
alioquin etiam per hseresim mentalem ha?c
potestas amitteretur, quod valde absurdum et
inordinatum esset. Atque hinc fit ut actus hu-
jus potestatis , qui intrinsece jurisdictiouem
non requirit ( sicut requirit absolutio sacra-
mentalis ) , validus sit quoad substantiam ,
vel, ut ita dicam, quoad proprium et per ?e
effectum ejus. Itaque ha?reticus, etiam decla-
ratus et denuntiatus, consecrans juxta ritum
Ecclesia? , verum conficit sacramentum, et
Episcopus similiter ha?reticus ordinans sacer-
dotem debito ritu, illum efficit verum sacer-
dotem, et sic de aliis. Hoc etiam est de fide,
quia non potest Ecclesia lmpedire, quin ve-
rum fiat sacramentum cum sno cffectu, quan-
do fit a ministro habente potestatem , et ap-
plicantc debitam materiam, et forrnam, siue
obice ex parte recipientis, ut in materia de
sacramentis latius probatur, et citato loco vi-
deri potest.
10. Secundum bipartitum. — Secundo, di-
cendum est luereticum privari usu potestatis
ordinis ; ita ut neque recte, aut honeste possit
illuin exercere, neque omnino ritc quoad fo-
SECT. V. DE ALIIS POENIS
rum Ecclesiee. In hoc sensu intelligendi sunt
Magister et Gratianus, uta gravi errore illos ex-
cusemus ; et prior pars etiam jure divino pro-
bari potest, quia heereticus est indignissimus
illo ministerio; iniquus autem minister jure
divino prohibitus est in eo statu sacramenta
ministrare, ut notum est. Deinde per Eccle-
siam addita est specialis prohibitio, ratione
cujus, etiamsi heereticus apud Deum resipiscat
credendo, et pcenitentiam agendo, nihilomi-
nus non possit licite sic ordinem exercere,
donec per Ecclesiam absolvatur; hoc enim
noii est de jure divino, ut constat : ergo est
de ecclesiastico. Existimo tamen provenire
banc prohibitionem ex ipsa censura excom-
municationis, quatenus virtute includit sus-
pensionem ordinis. Altera vero pars proba-
tur ex juribns allegatis pro prima sententia ;
nam, licet ordinatio facta ab hseretico valeat
quantum ad conferendum ordinem, nihilo-
minus sic ordinatus non recipit usum ordi-
nis, sed suspensus manet, et quoad hoc dici-
tur illa ordinatio aliquo modo irrita quoad
acceptationem Ecclesiee ; et ita loquuntur di-
cta jura, et communiter sic exponuntur a
Glossis et Doctoribus ibi ; et videri potest Co-
var., in capite Alma mater, 1 p., § 6, num. 6,
et quse dixi in citato loco de Sacramentis.
1 1 . Tertium contra Castrum, in num. 7. —
Ratw hujus pronuntiati. -— Tertio et ultimo
addo, probabilius esse idem dicendum esse de
potestate conficiendi sacramentalia. Itaque
aqua, verbi gratia, benedicta a sacerdoto hee-
retico debito ritu, benedicta manet; idem de
ecclesia consecrata ab Episcopo, et similibus.
Ita tenet Glossa in dicto cap. Ecclesiis, et se-
quentibus, et optime exponit illa jnra intelli-
genda esse, quando hsereticus non servat ri-
tum Ecclesiee Catholicae. Ratio est, quia ibi
concurrunt omnia necessaria ad valorem ac-
tus ; nam ex parte ntus id supponitur ; ex
parte vero potestatis, probabile est non posse
Ecclesiam illam auferre, supposita institutio-
ne sacramentalium, qnia etiam datur ex vi
characteris. Quicquid vero sit de potestate Ec-
clesiee, multo certius est, non abstulisse hanc
facultatem, quia talis poena scripta non inve-
nitur, neque ex aliquo usu Ecclesiee colligi
potest ; neque erat consentaneum relinque-
re potestatem majorem ad conficienda sacra-
meuta, et negare ad sacramentalia, quee quasi
accessoria sunt.
12. De privatione spiritualis jurisdictionis,
ac etiam civilis. — Quarta pcena in hoc genere
est privatio potestatis jurisdictionis, praesertim
SPIRITUALIBUS H/ERESIS. 553
ecclesiasticae, in utroque foro pcenitentiee et
judiciali; atque etiam extenditur ad juris-
dictionem civilem, seu temporalem. Ita docet
D. Thomas 2. 2, q. 39, art. 3; et Soto, in 4,
d. 20, q. I, art. 3 ; et Castro, d. lib. 2, c. 23 ;
et Azor, tom. 1, lib. 8, c. 41, q. 7, et 43,
queestione septima ; et Simanc, dict. tit. 46,
num. 62 et sequentibus. Et absolute est vera
sententia, si recte explicetur, et illam expli-
cando, eam etiam probabimus. Duobus enim
modis intelligi potest privari heereticum ju-
risdictione, scilicet, vel ex vi ipsius heeresis,
nulla interveniente punitione Ecclesiee, vel
ex peculiari lege poenali Ecclesise, quee lex
cogitari potest vel specialis et propria, vel in
excommunicatione inclusa.
43. Sententia Castri, ejusque fundamentum.
— Primo igitur Castro, proxime citato loco,
dicit haereticum privari jurisdictione, saltem
ecclesiastica, priori modo, ac proinde ex vi
juris divini. Fundamentum est, quia heereti-
cus ex vi heeresis preescinditur ab Ecclesia, et
desinit esse membrum ejus; ergo amittit ora-
nem jurisdictionem in illam. Antecedens sup-
ponitur ex materia de Ecclesia, de qua supra,
disput. 9, sect. 4, num. 5. Consequentia
probatur, tnm quia in nulla republica ali-
quis habet jurisdictionem, nisi pars sit illius
reipublicee; tum etiam quia nemo habet juris-
dictionem in Ecclesia, nisi sit caput ejus, aut
saltem per influxum a capite ; vel aliter, nisi
sit caput, aut primum et universale respectu
totius Ecclesiee, vel proximum et particulare
respectu alicujus partis Ecclesiee. Neutro au-
tem modo potest heereticus habere jurisdictio-
nem ecclesiasticam, quia cum non sit mem-
brum, multo minus potest esse caput, aut
primum et universale, quod principalissimum
membrum Ecclesiee est, aut proximum seu
particulare,quia etiam illud esse debet ex pree-
cipuis membris. Neque etiam potest habere
hanc jurisdictionem per influxum a capite,
quia caput non influit, nisi in membra cor-
pori unita. Et ideo in Conciliis et decretis,
seepe dicitur hdereticos omui ecclesiastica ju-
risdictione indignos esse.
44. Impugnalur. — Ad fundamentum Ca-
stri. — Nihiiominus heec sententia vera non
est, et, ut existimo, neque probabilis; iilam-
que impugnat Cajetanus, tom. 4 Opusc, tract.
4 , de Potestate Pontif., c 18 et 49 ; et Soto, in 4,
d. 22, q. 2, art. 2 ; sumitur ex Sylvest., verb.
Confessor, 4,qusest. 19 et 20; Panorm. et
Innoc, in cap. Veritatis, de Dolo et coutum. ;
Navar., cons. 10, de Heeret. ; et Sanc, dicto
554
DISPUT. XXI. DE PCENIS SPIRITUALIBUS H^RETICORUM.
lib. 2, capite 9, num. 10. Ratio est, quia fides
non est fundamentum omnino necessarium
jurisdictionis ecclesiasticae, vel e contrario hae-
reticus non est incapax omnino jurisdictionis
ecclesiasticae ; ergo non perditur talis jurisdi-
ctio per haeresim ex vi juris divini. Conse-
quentia evidens est, quia illud jus non potest
esse quasi naturale, cum ex natura rei illse
dti33 res, scilicet, jurisdictio et fides, non sint
necessario connexae ; neque etiam tale jus di-
vinum positivum est, quia nullibi oslendi po-
test, neque in lege gratiae similiapositiva jura
inveniuntnr. Antecedens autem probatur pri-
mo, quia absolutio data ab haeretico in extre-
ma necessitate est valida, ut habet commu-
nis doctrina in quarto, distinctione 18; ergo
habet jurisdictionem. Secundo, quia alias per
haeresim mentalem amitteretur jurisdictio,
etiam pontificalis, quod Castro consequenter
concedit; est tamen absurdissimum, et contra
rectam Ecclesiae institutionem ; quia alias
Papa, verbi gratia, qui semel incideret in hce-
resim mentalem, deberet renuntiare pontifi-
catui, vel in illo permanere ficte, et sine vera
jurisdictione, quorum primum est moraliter
impossibile, et secundum Ecclesiae pernicio-
sum. Ethoc incommodum fere eodem modo
sequitur, etiamsi id asserat de haeresi exter-
na per accidens occulta, et applicari potest ad
Episcopos, et ad alios pastores, etjudices Ec-
clesiae. Unde etiam repugnat illa doctrinaan-
tiquae Ecclesioa consuetudini, quae Episcopos
haereticos retractantes haeresim, aliqaando in
suis muneribus et dignitatibus recipiebat sine
nova episcopatus concessione, ut ex Conciliis
Nicaeno et Chalcedonensi colligitur, etex cap.
Convenientilus , cum aliis, 1, quaest. 7; ergo
signum est, ex vi solius haeresis non amitti
episcopatum, vel jurisdictionem ejus. Neque
obstat fundamentum contrariae sententiae ,
quia, licethaereticns sit indignus jurisdictione,
potest in illa tolerari propter justam causam ;
neque est incapax illins, quia et sufficit cha-
racter, et Deus operari potest per membra
prcecisa et separata, praesertim quia haereti-
cus semper manet sub jurisdictione Ecclesiae,
et ita etiam durat capax illius.
15. Statuitur vera senlentia. — Soto et Azor
animadoertuntur. — Dicendum ergo est hae-
reticum privari hac jurisdietione per Eccle-
siam, hanc prenam imponentem. Non inve-
nitur autem jus in quo haec pcena specialiter,
et ut ab aliis distincta, ipso jure imponatur;
et iileo relinquitur solum iinponi, ut est in-
dusa in excommunicatioue. Et ita locutus est
D. Thomas, et alii auctores proxime citati, at-
que etiam Soto et Azor prius allegati ; nec isti
duo non considerarunt D. Thomam esse locu-
tum secundumjus antiquum; etideo dixerunt
etiam nunc privari heereticum jurisdictione,
etiamsi sit per accidens occultus. Hoc autem
nunc subsistere non potest, juxta supra dicta,
propter Extravagantem Ad evitanda ; et ideo
dicendum est haereticum quoad se (ut ita di-
cam)statim privari jurisdietione, etiamsi per
accidens occultus sit, quia non potest licite
illa uti ; quoad alios vero non privari, sed to-
lerari in illa, donec per sententiam declaretur,
ut recte dixit Sylvest., verb. Hwresis, num.
16, quia absolutio data ab hujusmodi hsere-
tico, per se loquendo, valida est, sicut data a
quolibet alio excommunicato non dcnuntiato.
Idemque est de qualibet alia sententia, ut ex
materia de excommunicatione constat.
1G. De pcenaprivationis beneficiorum. — An
sit ipso jure lata an ferenda. — Quinta pcena
est privatio beneficiorum ecclesiasticorum ,
quae fere eodem modo ac praecedens decla-
randa est. Nam imprimis est certum nec latam
esse, nec sequi ex vi solius juris divini, ut pro-
bant supra adducta cum proportione appli-
cata. Nam si pontificatus vel episcopatus non
amittuntur hoc modo, ex vi solius divini ju-
ris, cur amittentur inferiora beneficia ? Deinde
est certum hanc pcenam esse impositam jure
ecclesiastico, quod statim afferemus. Dubitant
autem auctores, an sithsecpcena ipso jure lata,
ita ut hsereticus externus, quantumvis occul-
tus, statim amittat beneficium ; an tantum sit
pcena ferenda, ita ut non perdat quis benefi-
cium, donec per sententiam illo privetur. Pos-
sunt autem in beneficio duo distingui, scilicet,
spirituale jus, et temporale annexum, quod in
fructibus et emolumentis consistit. Haec ergo
pcena principahter versatur circa primum,
nam juxta illud judicandum est de reliquo ;
accessorium enim sequitur principale.
17. Prima sententia. — Estergo prima sen-
tentia, quae affirmat haereticum externum ,
ipsojttre, et ante omnem sententiam latam,
et licet occultus per accidens sit, privari sta-
tim omnibus beneficiis ecclesiasticis. Ita tenet
Bern. Diaz, in Pract. criminal., cap. 114, etre-
fert multos, quorum opinionem magis probat
Covar., lib. 2Variar., capite octavo, numero
A, et eadem supponit in c. Almamakr, \ par-
te, cap. 2, num. 9, quatenus dicit benefieium
hominis hojretici posse impetrari et couferri
ante sententiam contra illum latam. Et idem
confirmari videtur ex quodam Motu proprio
SECT. V. DE ALIIS POENIS
Pii V, relato in Direetorio Inquisitorum, circa
finem, in qno reservat Sedi Apostolicse bene-
ficia hominis hseretici a die commissi crimi-
nis; ergo signum est ex tunc vacare. Ita col-
ligit ex illo Motu proprio Penna, defendens
acriter hanc sententiam in Director., 3 p.,
comment. 162, ubi etiam affert doctrinam Lo-
cati, in fine operis judicialis, dicentis cantum
esse ut resignationes beneficiornm ab hsere-
tico factoe non valeant a die commissi crimi-
nis, quia beneficium jam vacat; ergo signum
est ipso facto amitti. Idem tenet Navar., cons.
d9 de Haeret., et Sancius, referens plnrimos,
dicto lib. 2, cap. 26, n. 6 ; et idem tenui in
tomo 5, disput. 43, sect. 1, nnm. 4 ; et novis-
sime eitatis aliis, Garcia, de Benef., part. 11,
c. 10, num. 60 ; Farin., de Haeresi, queest. 489,
a num. 69; et in favorem hujus sententise tria
jnra allegantur, scilicet, cap. Quo jure, dis-
tinct. 8, cap. Ad abolendam, § 1, de Haeret.,
ibi, Spoliatus beneficiis , quod verbum exe-
cutionem significat, et cap. Ut Commissi, de
Heeret., in 6.
18. Secunda sententia contraria prwcedenti.
— Fundamentum primum. — Confirmatur. —
Nihilominus contrariam sententiam, scilicet,
hanc partem non incurri ipso jnre, donec per
judicem imponatur, defendit Castro, lib. 2,
de Punit. heeret., cap. 9, et sequitur Siman.,
titulo -46, num. 71 et72;et Ludov. Gomez,
in Regul. de aunali possessor., quaest. 52;
Vasqnez, 1. 2, disput. 172, cap. 2, num. II ;
Henriq., lib. 13 de Excoinm., cap. 56, num.
2. Fnndamentum est, quia imprimis benefi-
cia non amittuntur, amissa fide, quasi per ne-
cessariam sequelam ex vi juris divini, ut a
fortiori probant dicta in preecedenti puncto.
Deinde quiain jure canoniconon inveniuntur
verba, quee satis significent illam pcenam per
ipsam legem executioni mandari ipso facto.
Quod breviter ostendo discurrendo per alle-
gata jura. Nam imprimis dictum cap. Quo
jure, solum est qusedam sententia Augustini,
et non fert legem ecclesiasticam, sed refert
imperatoriam, quse de spirituali pcena nihil
poterat statuere, et preeterea verba sunt : Ni-
hil nomine Ecclesice audeat possidere, quee non
possunt verificari, nisi post sententiam latam,
ut patebit; neque etiam in rigore aliud requi-
runt. Secundum vero, cap. Ad abolendam, in-
duci potest in contrarium, nam prius dictum
fuerat heereticumclericum essedegradandum,
et postea additur : Beneficiis spoliatum esse
tradendum, etc. ; ergo potius significatur spo-
liari beneficiis per factum hominis, quam per
SPIRITUALIBUS H/ERESIS. 555
legem ipsam. In tertio vero, cap. Utcommissi,
verba sunt : Privandi, vel privatos nunciandi
beneficiis ecclesiasiicis , quod ita ab aliquibus
exponitur, ut particula vel expositive suma-
tur, ut sensus sit, privandi, id est, privatos
denuntiandi. Ita Penna cumaliis; Covarru-
vias autem exponit per partitionem accom-
modam, id est, quod hoeretici declarentur
privati; complices autem hsereticorum pri-
vandi sint. Sed utraque expositio videtur vo-
luntaria, et rigorosa, in materia poenali. Unde
videtur facilius dici posse Pontificem sub dis-
junctione fuisse locutum, quia noluit modum
determinare, in quo sensu ille textus potius
favethuic sententia?.Neque enim motus Pii V
recte inducitur, quia ibi solum refertur be-
neficium vacans propter hceresim ; quando
autem vel quomodo vacare incipiat, non de-
claratur. Ac denique quod resignatio sit nulla
a die commissi criminis, nullo jure declaratur.
Ex quibus concluditnr argumentum, quia pce-
na non incurritur ipso jure nisi ita sit jure ex-
pressum ; sed in ista hocnon invenitur : ergo.
Accedit, quod incapite E xcommunicamus , 1,§
Credentes, deHseret.. dicitur, credentes, etc,
esse deponendos, seu leneficiis privandos, quse
verba solent decomplicibusexplicari; at vero
credentes etiam hseretici sunt, ut supra tetigi
et infra latius dicendum est.
19. Decisio auctoris per duo pronuntiata.
— Primum pronuntiatum. — In hoc punc-
to existimo posse dictas sententias aliquo
modo conciliari, ita ut prior moderanda sit,
ut non procedat de perfecta amissione bene-
ficii , etiam quoad proprietatem , ut sic di-
cam ; secunda vero extendenda sit, vel ita
interpretanda , ut non neget aliquo modo
amitti beneficium, vel potius quasi confiscari
ipso facto, et ante omnem sententiam. Ad
quod explicandum, dico imprimis hsereticum,
ante latam sententiam, non teneri ad dimit-
tendum beneficium, neque se spoliandum.
Untle si nunquam denuntietur, et secreto re-
sipiscat, tuta conscientia potest illud retinere,
nulla collatione nova, vel prioris coufirma-
tione postulata. Ita docent multi etiam ex
auctoribus primee sententiae , ut Salzedo, in
Scholio ad Bernardum Diaz, et Sancius, qui
plures alios allegat. Et hoc ad minimum con-
vincunt fuudamenta secunda? sententiee. Et
ex hoc optime colligitur non fuisse amisssum
beneficium, quoad proprietatem, ipso facto,
alias non posset juste retineri, prsesertim per-
petuo, sine nova collatione. Et hinc etiam se-
quitur tuta conscientia retinere haereticum
556 DISPUT. XXII. DE TEMPOIULI PQENA H
fructus talis beneficii, quamdiu sententia con-
tra ipsura non profertur, si alioquin suo mu-
neri satisfacit, quia est vere dominus bene-
ficiii
20. Secundum pronuntiatum. — Secun-
do , dicendum est ante omnem seutentiam
amitti aliquod jus circa beneficium ipsum, seu
quasi infirmatur prior titulus, aut veluti con-
fiscatur. In boc sensu vera est prima senten-
tia, et maxime ostenditur ex illo effectu,
quod beneficium impetrari potest a die com-
missi criminis, et resignatio ab illo facta ab
eodem tempore invalidari; nam, licet de hoc
effectu non constet proprio et speciali jure,
satis est quod usu et stylo curiae probetur ; et
mea sententia comprehendi potest in cap.
Cum secundum leges, de Haeret., in 6. Ex quo
etiam constat omnes fructus ex tali beneficio
perceptos, ab eodem die esse confiscatos ; et
ideo hanc vocavi quasi confiscationem benefi-
cii, quae ex dicendis de propria aliorum bono-
rum confiscatione magis elucidabitur. Adver-
tendum hic est collationem novi beneficii fac-
tam haeretico ipso jure esse nullam, ita ut nec
post conversionem possit illud retinere abs-
que nova concessione, ut constat ex cap. 2,
§ de Hcereticis, in sexto, et Doctoribus quos
refert et sequitur Sanchez, citato cap. 26,
num. 4; et Garcia, part. 11, cap„ 10, num.
72 et 80 ; et Azor, tom. 1 Instit. moral., lib. 8,
c. 13, quaest. 8.
DISPUTATIO XXII.
DE TEMPORALI PCENA ILERETIC0RUM, QUJE FIT PER
C0NFISGATI0NEM TEMP0RALIUM B0N0RUM.
Post spirituales pcenas, dicendum sequitur
de temporalibus, quae bonis etiam tempora-
libus privant; in quo ordine soleut distingui
tria genera bonorum, scilicet, vitaeseu corpo-
ris, famae et fortunae. De infamia, quae oppo-
nitur secundo generi bonorum, dictum jam
est propter rationem snperius tactam. Pcenas
antem privantes bonis primi generis nos cor-
porales vocamus, de quibus disputatione se-
quenti dicturi sumus. Hic ergo solum agimus
de pncnis, quae privant bonis fortunae, seu ex-
ternis, et has vocamus speciali modo tempo-
rales, omnesqne sub contiscatione bonorum
comprehendnntur, quia in illo genere nulla
major poena esse potest, et in illa tanquam
partes in toto reliqure omnes contincntur.
Haec igitur confiseatio a nobis declaranda est,
:ERET1C0RUM, (}\]JE EST C0NFISCATI0.
quantum Theologis utile fuerit, et brevitas
temporum permiserit: nam quae juristae de
illa tradunt, fere infinita sunt.
SECTIO I.
Utrum confiscatio bonorum sit pcena ipso jure
hatreticis imposita, et quie db illis ipso fac-
to, et ante omnem sententiam incurratur ?
1. Confiscatio et ftscus quid? — Primum
omnium necessarium est vocem exponere ; et
imprimis quoniam conftscatio dicit habitudi-
nem ad fiscum, sciendum est ex Augustino,
Ps. 146, in fine, et Isidoro, lib. 20 Etymo-
log., c. 9,ftsmm significare saccum publicum,
in quo pecuniae publicae reponuntur, id est,
aerarium, seu thesaurum bonorum, seu jurium
regalium. Unde lege secunda, in principio, ff.
Ne quid in loco publico, bona propria prin-
cipis res fiseales dicuntur. Et secundum com-
munem usum solus rex vel princeps supremus
dicitur habere ftscum. Et claritatis gratia pos-
sumus distinguere duplicem ftscum, scilicet
civilem, qualis est regius, et ecclesiasticum,
qualem habet Pontifex, et suo modo possunt
habere Episcopi, vel particulares Ecclesiae.
Hinc ergo conftscatio lonorum dicitur quaedam
specialis applicatio bonorum delinquentis ad
ftscum, per quam fit ut et talia bona sint spe-
cialiter obligata ftsco, et fiscus ipse aliquod
jus ad talia bona acqnirat. Et hoc modo, in
lege Procuratores , ff. de Jure fisci, talia bona
dicuntur devoluta ad fiscum, et in leg. Quis-
quis, C. ad Legem Juliam majestatis, dicun-
tur addita fisco. Et haec sufficiunt ad explica-
tionem vocis; nam res ipsa explicando effec-
tus confiscationis declaranda est.
2. Prima assertio pro prima parte tiluli. —
Hoc supposito, dicimus primo, propter delic-
tum haeresis utroque jure impositam esse pce-
nam confiscationis omnium bonorum perso-
nae sic delinquentis. Ita jure civili cautum est
in lege Manichceos . cum duabus sequentibus;
et Authent. Grazaros, c. de Haeret.. et 1. Quis-
quis, et leg. ult., c. ad legem Juliam majes-
tatis, et in leg. ult., c de Bonorum praescriptio-
nibus. In jnre autem canonico est celebris
textus in cap. Cum secundum leges,de Heeret.,
in 6, ubi Gloss. et Doctores, et omnes qui de
haereticis scribunt. Et ratio redditur, tam in
illo textu, quam in aliis, quia leges humanae
puniunt crimen lresae majestatis humanae,
imo interdum etiam minora crimina, confis-
SECT. I. AN CONFISCATIO IPSO JURE INCURRATUR, ETC.
557
catione bonornm ; ergo multo magis crimen
ltesae majestatis divinse, quod per heeresim
committitur, tali poena puniendum est. Se-
cunda ratio esse potest, quia hse pcenee infli-
guntur, ut timore illarum bomines a delictis
abstineant; maxime autem solent bomines
timere privari bonis omnibus, et ideo talis
pcena aptissima est ad homines coercendos.
Tertia item ratio addi solet , quia heeretiei
fiunt saepe hostes Ecclesiee et fidelium, et ideo,
ut debilitentur vires eorum contra Ecclesiam,
privantur bonis temporalibus, quibus bomi-
nes ad persequendos hostes maxime juvari
solent.
3. Objectio contra proxime resoluta, circa
quam videri potest laie Farin.,de Hcer.,q.
291, toto parag. 1. — Solvitur. — Sed objici
potest : nam hinc sequitur ut filii innocentes
propter peccatum patris puniantur ; quod vi-
detur esse contra naturalem eequitatem, quee
jubet ut pcenee ferantur in auctores delicto-
rum, et non ultra progrediantur, leg. Sanci-
mus, cod. de Pcenis. Et sequela patet, quia si
parentes omnibus bonis priventur, necesse
est ut filii eisdem careant, et paupertate afili-
gantur. Maxime vero videtur boc pietati re-
pugnare, quando filii sunt catholici; nam
plus eis favere debet propria fides quam pa-
terna perfidia. Ad objectionem respondetur
primo, bona quee confiscantur, non esse filio-
rum, sed parentis ; nam si aliqua sunt pro-
pria filiorum, illa non confiscantur sine pro-
prio peccato ipsorum, ut infra dicetur ; pater
autem suis bonis privatur propter suum de-
lictum. Quod auteminde consequenter sequa-
tur filiorum egestas, non est considerandum,
quia non propterea filius per se punitur, seu
in se, sed per accidens, seu in alio. Addimus
vero secundo, interdum ex intentione et ver-
bis legis, pcenam in his temporalibus bonis,
vel etiam in infamia directe extendi ad filios
propter peccatum patris, quod non est contra
eequitatein, sed ad bonum commune necessa-
rium, ut tradit Innocentius III, in capite Ver-
gentis, et babetur etiam in lege Qjtisquis,
§ primo, cod. ad Legem Juliam majestatis. Et
ratio est, primo, quia filius est queedarn res
patris, et ideo pater in filio tanquam in re
sua puniri potest. Secundo, quia hoc modo
multum augetur pcena ipsorum parentum,
propter amorem filiorum, et ita fit ut magis
delinquere timeant. Tertio, quia propter atro-
citatem delicti, et propter exemplum aliorum,
et propter memoriam parentum, quee in filiis
manet, ita seepe necessarium est. De qua vi-
deri possunt quee late tradit Siman., tit. 29.
Ad alteram vero partem, de filiis catholicis,
olim in legibus Codicis addebatur illa limita-
tio, quod filii catholici suis legitimis non pri-
varentur, quee probata etiam fuit in concilio
Toletano IV, capite 60, et babetur in capit.
Judcei, 1, queestione 4; postea vero jure novo
canonico, 1, quaest. 4, ablata est limitatio
propter rationes tactas, et habetur in dicto
c. Vergentis, de Heret., et magis in epistola
originali Innocentii III explicatur.
4. Secunda assertio. — Sot. et Navar. non
repugnant assertioni. — Probatur ex jure. —
Fundatur ratione. — Dico secundo banc pce-
nam confiscationis bonorum latam esse ipso
jure, et ita incurri ipso faeto ante omnem sen-
tentiam, etiam criminis declaratoriam.Contra
hanc assertionem referri solent Soto, lib. I ,
de Justit., quaest. 6; et Navarr., capit. 23,
num. 66, in Summa, et quidam alii, ut vi-
dere licet in Sancio, dicto libro secundo, ca-
pite octavo ; sed oportet advertere aliud esse
loqui de privatione bonorum, aliud de con-
fiscatione; hsec enim duo valde distincta sunt,
ut ex declaratione vocis supra data intelligi
potest, et sequentibus sectionibus evidentius
fiet. Dicti ergo auctores de privatione bono-
rum loquuntur, de qua postea dicemus, et ita
non contradicunt assertioni positee, quee com-
munis, et certissima est; et de illa videri pos-
sunt Vasq. \ . 2, disputatione 170, num. 9 ; et
Sancius supra, et capite 26; Siman., tit. 9,
num. 189 et sequent. ; Anton. Gomez, 3 tom.
Opusc, in ult. ; et Bursatus, cons. 292, in
tertio volumine, ubi, num. 10, ait sententiam
judicis non facere confiscationem, sed decla-
rare ac denuntiare jam factam; et quamvis
in jure civili antiquo heee assertio non esset in
hoc peccato expresse declarata, sufficere pote-
rat, quod in crimine leesee majestatis humanee
ita esset imposita; nam postea facta est in
hoc eequiparatio in peccato heeresis. Verum-
tamen etiam in illo ita declaratur heec poena
in dicta A.uthent. Gfazaros, cod. de Heeret., et
in dicto cap. Cum secundum leges, additur
particula ipso jure, et declaratur, quod ante
sententiam non fiat executio, in quo aperte
supponitur ante sententiam fieri confiscatio-
nem, et ita in quadam lege Hispaniae, lib. 8
Novee recornpilationis, titulo2l, 1. 1, expresse
additur particula : Ante sententiam declara-
toriam. Ratio vero in gravitate criminis fun-
datur.
5. Conftrmatur. — Preeterea declaratur et
confirmatur assertio ex duobus effectibus,
558 DISPUT. XXII. DE TEMPORAU POENA
quos hsec lex poenalis habet ante sententiam
circa heereticum, quos facere non posset, nisi
ipso facto illius bona essent confiscata. Primus
effectus est, quia a die commissi criminis ma-
nent bona heeretici ita obligata fisco, ut om-
nes alienationes ab illo die factse in preejudi-
cium iisci, postea per sententiam rescindantur,
quod fieri non posset, nisi fiscus ab illo die
aliquod jus in talia bona acquisivisset. De hoc
autem effectu concors est sententia omnium
scribentium in hac materia, et super dictum
cap. Cum secundum leges. Nam, licet in illo
textu iste effectus non declaretur expresse,
tamen fit sequiparatio hivjus confiscationis
cum illa, quae fit propter erimen lsesse majes-
tatis humanse, in qua hic effectus expresse
declaratur in lege ult., c. ad legem Juliam
majestatis. Et de hoc effectu plura videri pos-
sunt in Siman., tit. 9, num 21 ; Sancio. dicto
1. % c. ]£, etin aliis quos ipsi allegant.
6. Progreditur confirmatio. — Secundus
effectus est, quia, secundum communem re-
gulam juris, hseres defuncti non potest pro-
pter delictum defuncti conveniri, neque in
judicium vocari propter bona defuncti, ni-
si illo vivente inchoata fuisset lis et contes-
tata, ut habetur in leg. Ex judiciorum, ff. de
Accusatione, et sumitur ex leg. \, cod. Ex de-
lictis defunctorum. At vero in delicto hseresis,
quamvis hsereticus in vita sua non fuerit de-
nuntiatus, nec mota fuerit contra eum lis,
nihilominus, si post mortem denuntietur, ut
fieri potest et debet, et per sententiam decla-
retur, consequenter etiam conveniuntur hse-
redes, et bouis etiam jam possessis privantur,
ut habetur in capite Accusatus, paragr. In eo,
de Heeret., in sexto, et sumitur ex capite A
nobis, secundo, in ultimis verbis de Sent.
excomm. ; ergo signum est illa bona hseretici
nou transivisse ad hseredes, nisi cum onere, et
reali obligatione quam ad fiscum habuerunta
die criminis; nam propter debitum reale con-
veniri possunt hseredes loco defuncti. Et itain
dicta leg. Ex judiciorum excipitur ab illa re-
gula crimen leesse majestatis humanse propter
confiscationem bonorum, quse ratione illius
fit ipso facto, in quo sequiparatur illi crimen
hseresis, ut ssepedictum est. Et de hoc elfectu
videri possunt Ant. Gomez, in dicto tom. 3
Variar., cap. ultim. ; et Siman., tit. 9, num.
189; etVasq. 1. 2, disput. 170, num. 9.
7. Primum corollarium ex dictis. — Atque
ex his sequitur primo, hanc poenam confisca-
tionis bonorum incurri statim per hseresim
occultam, quod aliqui extendunt etiam ad
HtERETICORUM, QU,E EST C0NFISCAT10.
mentalem, seu per se occultam; sed est im-
probabilis sententia, sufficienterque impro-
bata ex dictis disputatione prsecedenti; quia
multo minus potest aliquis puniri pcenis ex-
ternis et temporalibus propter mentale de-
lictum, quam spiritualibus pcenis. Intelligitur
ergo illatio de hseresi per accidens occulta, et
ita est communis sententia, quam tradunt in
capite ultimo de Hseret., Panormitan., n. 1 ;
et Felin., numero 6; Navarr., in Summa,
capite 27, numero 56; Corduba, in Qnses-
tionar., libro primo, qusestione 36; Sancius,
referens plures alios, dicto libro 2, capite 8,
in principio. Et probatur clare ex capite %
§ Si post mortem, de Prsescriptione, in sexto.
Et ratio est manifesta ex dictis, quia hsec
pceua non fit per sententiam hominis, neque
illam expectat, sed iit immediate per ipsam
legem, quse semper loquitur, et operari potest;
ergo, eo ipso quod fit delictum, lex efficit
pcenam. Et prseterea ex diclis effectibus id
evidenter convincitur. Unde improbabilis est
sententia, quam Sanc. supra, num. 6, refert
ex Cantera, in Qusestionibus crimin., tit. de
Qusestionibus tangentibus punitionem, c. 1,
num. 18; et Farin., de Hseresi, qusest. 190,
numero 23, limit. 2, qui dixit, quaudo hse-
resis externa est ita occulta ut probari non
possit, non manere bona confiscata. Hoc enim
nullo fundamento dici potuit, quia nec jure
fulcitur, nec ratione; imo, supposito jure a
nobis explicato, est omnino contra rationem,
quia ut hsec pcena incurratur, non est necesse
ut delictum probetur, quia non est necessa-
rium judicium, neque efficacia legis pendet ex
probatione; ergo neque necessarium est ut
delictum factum sit coram testibus, per quos
probari possit; quia, ut supra diximus, quan-
do hsec lmpotentia est tantum per accidens,
non impedit etficaciam legis.
8. Secundum corollarium Mpartitum. —
De priori parte. — Secundo, iufertur ex dic-
tis hanc confiscationem fieri in illo puncto,
seu momento, in quo externa manifestatio
internse hseresis consummatur; quia neque
antea fieri potest, cum nondum sit delictum
suflicieuter commissum, ueque est cur diffe-
ratur, ut jam probatum est. Circa priorem
vero partem, addunt aliqui juristse quamdam
limitationem; dicuntenim aliquando rescindi
alienationes bonoium factas ante delietuin
commissum, quando per fraudem factse prse-
sumuntur; ex quo aperte scquitur eliam con-
fiscationem esse iactam ante commissum de-
lictum, quia non potcst rescindi alienatio,
SECT. I. AN CONFISCATIO IPSO JURE 1NCURRATUR, ETC.
559
nisi propter confiscationem. Verumtamen licet
in aliis delictis externis, ut in crimine Isesse
majestatis humanse, hoc fortasse locum ha-
beat, in hseresi nullo modo potest locum ha-
bere, quia nunquam pcena hsec incurritur,
donec delictum sit exterius, vel consumma-
tum, vel ita attentatum, ut mens et delibera-
tio delinquentis sufficienter manifestata sit.
Ut, verbi gratia, in crimine lsesse majestatis
humanse, ad incurrendam hanc pcenam, ne-
cessarium erit ut aliquis saltem manifesta-
verit voluntatem et deliberutionem occidendi
principem, quamvis nondum illam executioni
mandaverit, in qua delictum illud consumma-
tur. At vero peccatum hseresis per solam
mentis manifestationem sufficienter consum-
matur, et ante consummationem talis delicti
confiscatio locum non habet.
9. De posteriori, dulium est an confiscatio
extendatur etiam ad lona acquisita post com-
missam Jiaresim. — Prima opinio in hoc dubio.
— Ejus fundamentum. — Confirmatur. — Circa
alteram vero partem, grave dubium cccurrit,
videlicet, an confiscatio facta pro eo momento
in quo delictum committitur, in eodem finia-
tur, vel continuetur, seu pro aliquo tempore
duret; quod est quserere an confiscentur tan-
tum ea bona quse tunc habet qui delinquit,
vel etiam quse postea acquirit, quod alias in-
terrogari solet, an confiscentur etiam bona
futura; quod intelligi potest vel de tempore
usque ad sententiam datam, vel etiam post
sententiam. In quo quatuor invenio opiniones.
Prima est, confiscationem solum fieri eo tem-
pore quo commissum est delictum, et statim
cessare , et consequenter omnia bona postea
acquisita non confiscari. Ita videtur sentire
Matienqo, in lib. 5 Recompilat., tit. A, lib. 3,
num. 6, referens alios. Fundamenlum est,
quia delinquens ita punitur postea per senten-
tiam, sicut puniretur si sententia esset lata eo
tempore quo deliquit, ut dicitur in 1. 1, ff. de
Pcenis ; sed si hsereticus puniretur in eodem
tempore in quo deliquit, solum privaretur
iilis bonis quse tunc haberet : ergo illa tan-
tum confiseantur, et statim finitur confiscatio,
neque ad alia bona extenditur , quse postea
acquiruntur. Et confirmatur, quia pcense res-
tringendae sunt, et non extendendse ; nullum
autem est jus quod declaret extendi confisca-
tionem ad bona postea ucquirenda, vel quod
reddat li3ereticum inhabilem ad aequirendum
plene et perfecte alia bona ; ergo confiscatio
tantum illo tempore fit.
40. Secunda opinio extrema contraria, H-
memiris. — Secunda sententia extreme con-
traria est, durare confiscationem non solum
usque ad sententiam, sed post illam. De priori
parte statim dicam ; posteriorem autem tra-
dit Emmanuel Suarez, in Scholio ad Anto-
nium Gomez, lib. 3 Variar., cap. ult., ubi
alios juristas refert; declarat autem circa
bona acquisita post sententiam, acquirere hse-
reticum emendatum et absolutum, proprieta-
tem et usum suorum bonorum, manere tamen
confiscata quoad hoc ut non possii de illis te-
stari, sed in eis fiscum succedat ; et fundatur
in aliquibus legibus disponentibus, ut qui
propter delictum omnibus bonis privatur, te-
stari non possit, 1. secunda, cod. de Bonis
proscriptorum, cum similibus ; sed hsereticus
privatur omnibus bonis propter hseresim ; er-
go, licet tempore mortis habeat aliqua bona,
non poterit de illis testari ; ergo in illis fiscus
succedet ; ergo saltem quoad effectum durat
seu extenditur confiscatio.
11. Tertia opinio communior, et hipartita.
— Tertia sententia est durare confiscationem
usque ad sententiam, et consequenter bona
acquisita toto illo tempore manere confisca-
ta; secus vero esse de bonis post sententiam
acquisitis. Hsec est communior sententia ,
quam tenet Julius Clar., libro quinto, § Hce-
resis, num. 19, et § ultim., qusest. 78, num.
212; et Siman., tit. 9, num. 61 ; Azor, tomo
\, lib. 5, capite 7, qusest. 8; Vasquez, 1. 2,
disp. 169, num. 8; Farin., de Hseresi, qusest.
190, num. 25. Fundamentum prioris partis
est, quia leges statuunt ut ille, cujus bona
confiscantur, privetur omnibus bonis quse ha-
bet, quando damnatur, 1. Ejus qui, § 1, ff. de
Testam.; dicitur autem quis damnari, quan-
do contra illum sententia profertur ; nam hsec
condemnatio proponitur ut distincta a con-
fiscatione, et ita textus ille sine dubio loqui-
tur de damnatione, quse fit per hominem, non
per legem ; ergo confiscatio extenditur ad om-
nia bona usque ad sententiam. Et ita etiam
colligitur ex quadam lege Hispanise , libro 5
Recompilat., tit. 9, 1. 10, et statim hsec pars
amplius confirmabitur simul cum secunda.
12. Quarta opinio. — Est vero quarta sen-
tentia, quse hanc limitat quoad priorem prse-
dictam partem, adhibita distinctione ; nam si
hsereticus in hseresi permanet usque ad sen-
tentiam, tunc procedet dicta opinio; si vero
aliquo tempore ante sententiam resipiscat, et
ex animo ad fidem catholicam redeat, ait haec
opinio confiscationem durare usque ad tem-
pus conversionis, quia toto illo tempore est
£,00 DISPUT. XXII. DE TEMPORALI POENA H
haereticus, et ideo continue eonfiscantur bona
quae in lllo tempore acquirit. Postquam vero
lactus est Catholicus, cessat, inquiunt, confis-
catio, et plene ac libere possidet bona quae
tunc acquirit, quia jam non delinquit, et quia
pro eo tempore maxime procedit fundamen-
tum primae sententiae, quia jam est sententia
lata per legem ipsam, et ideo solum fertur
juxta conditionem delinquentis, eo tempore
quo delinquit. Et hanc opiuionem tenet
Sanch., libro 2, cap. 14, num. 10, qui alios
plures refert, et prajsertim videtur idem sen-
tire Tello Fernandez, in leges Tauri, 1. 4,
n. 48; et Guttier., 1. 2 Practicar. qusest., q.
39, num. 6 ; et Salcedo , ad Practicam Ber-
nard. Lucensis, c. 86.
13. Primum pronuntiatum circa hoc dubium
probatur ex jure. — In hac re, incipiendo ab
his qua3 certiora sunt, dico primo : postquam
lata est sententia, et hgereticus est emendatus,
et absolutus ab Ecclesia, nulla est confiscatio
bonorum quse postea acquirit, sed tunc saltem
omnino fiuitur. Haec est communissima sen-
tentia, quae vix potest in dubium trahi ; quia
de contiscatione iu genere estexpressa in jure,
1. Si mandavero, § Is cui, ff. Mandati, ubi di-
citur, pubLicatis bonis, quicquid postea acqui-
ritur, non sequitur fiscum; et idem sequitur
ex cap. Felicis, vers. Verum cum talis, de
Poenis, in sexto, ibi : De postmodum acquisitis
repetitio non negetur ; ergo idem dicendum
est in peccato haeresis. Probatur consequentia;
tum quia nihil speciale disponunt jura de
confiscatione haeretici quoad hanc partem;
tum etiam quia hullum est jus quod imponat
hanc pcenam haeretico, ut testari non possit,
etiamsi jam punitus fuerit per Ecclesiam , et
absolutus, saltem quoad ea bona quae post
sententiam acquisita fuerunt ; non sunt autem
multiplicandee pcenae sine expresso jure;
ergo sicut illa bona acquisita post sententiam
libere possidentur quoad alios usus vel aliena-
tioues, ita etiam quoad disponendum de illis
per testamentum ; ergo nullam confiscationem
incurrunt. Et ita docuit expresse Anton. Go-
niez, iu dicto cap. ult., allegando alios, et id
pro constanti ponit Sancius supra, referens
plures.
44. Secundum pronuntiatum. — Triplex
corollarium ex nunc dictis. — Dico secundo :
confiscatio bonorum non finitur statim ac
homo cessat ab actuali peccato hoeresis, pro-
pter quod bona coniiscantur; sed ad minimum
durat quandiu haeresis, saltem animo, non
retractatur. Probatur, quia qui semel incidit
,ERETICORUM, QU.4E EST C0NFISCATI0.
in heeresim, quandiu in illa permanet, virtua-
liter credit eumdem errorem, et vult extra
Ecclesiam perseverare ; ergo semper est quasi
in eodem peccato ; ergo semper etiam subje-
ctus est eidem confiscationi. Dices, quamvis
permaneat in habituali peccato, fieri tamen
posse ut iterum non committat actuale pecca-
tum haeresis. Respondeo imprimis de se sdm-
per perseverare in statu actualis peccati, quia
semper et continue tenetur statim ad Eccle-
siam redire ; et ideo accidentarium esse, quod
propter inadvertentiam a novo peccato actuali
excusetur. Deinde lex absolute confiscat bona
hseretici ; ille autem hsereticus est, etiam
quando actualiter de haeresi non cogitat. Ac
denique probabile est ita confiscari bona hae-
retici, ut ipsa persona, quandiu in haeresi
manet, sit incapax ad acquirendum bona ,
quae non sint, eo ipso, fisco obligata. Unde a
fortiori infertur, improbabile esse, quod qui-
dam dixerunt, per pcenitentiam de haeresi
auferri confiscationem etiam de bonis ante
haeresim acquisitis ; quia pcenitentia apud
Deum non liberat hominem a pcenis Ecclesiae,
ut supra dictum est, et notat Sancius supra,
numero 13. Unde sequitur secundo, si quis
post primum lapsum in haeresim, coram Deo
resipiscat, et iterum redeat ad haeresim, eo
ipso contiscari denuo bona, etiam post prio-
rem resipiscentiam acquisita. Ac tandem se-
quitur eum, qui in statu haeresis reperitur, eo
tempore quo ad judicium Ecclesiae trahitur,
habere omnia bona confiscata quae tunc possi-
det, etiamsi saepius antea pcenitentiam egis-
set, quia per ultimum actum haeresis omnia
praecedentia sunt revocata, etiamsi daremus,
bona acquisita eo tempore , quo in statu
pcenitentiae perseverabat, non fuisse statim
confiscata.
15. Tertium pronuntiatum. — Dico tamen
tertio probabilius esse confiscationem durare
usque ad tempus latae sententiae, et omnia
bona usque ad illud acquisita esse publicauda,
saltem in foro Ecclesice. Probatur primo, quia
haec est communior sententia, et favorabdior
fidei. Secundo, quia dictum caput Cum secun-
dum leges, absolute et indistincte confiscat
bona haretici, et dat facultatem fisco occu-
pandi omnia illa post sententiam ; ergo ita
fieri potest, et ( ut existimo) consuetudo ita
interpretatur legem. Tertio, est optima ratio,
quia, quandiu haereticus non redit ad Eccle-
siam in foro ejus, ita ut ab illa absolvatur
eique reconcilietur, semper praisumitur, et ju-
dicatur uthau-eticus. juxta rcgulamjiiris, quod
SECT. II. AN IWERETICUS IPSO FACTO AMITTAT JUS POSSIDENDI. ETC.
561
semel malus, semper prcesumiUir malus, quod
specialiter de hseretico dixit Felin., in capit.
Scribam, de Prsesumptione, nmnero tertio, in
fine, nisi conirarium, inquit, probetur. Quod
certe de hseretico apud Ecclesiam prohari non
potest , quia , licet aliquis actus exterioris
conversionis probari possit, non tamen quod
ex corde fuerit factus; imo potest prsesumi
quod fiat ad vitandam poenam confiscationis.
Et ideo oportet, ut talis conversio fiat i?i /bro
Ecclesiw, et modo per illam prsescripto. Dico
autem inforo EcclesicB; quia in foro conscien-
tise posset fortasse, qui ex corde convertitur,
conformari quartse opinioni, quse probabilis
est. Et per haec satisfactum est fundamentis
aliarum opinionum. Solum circailla jura, quse
secunda opinio afferebat, quod hcereticus testari
non potest, advertendum est intelligenda esse
vel de bonis confiscatis, ut supra dicit Guttier.,
1. Is cui, ff. de Testam., vel certe intelligenda
esse de hseretico Ecclesise non reconciliato,
nam reconciliatus jam nullo modo hsereticus
est.
16. Hceretici lona cui fisco cedant, Ecclesiw-
ne , an regis ? — Ultimo interrogari potest
cui fisco applicanda sint illa bona; nam cap.
Cum secundum leges indistincte loquitur, et
potius significat iisco sseculari applicanda, ut
notat Glossa, in Clement. 2, de Hseret., verb.
Ecclesice. At in capit. E xcommunicamus , pri-
mo, paragr. Damnati, et capit. Vergentis, de
Hseretv bona clericorum applicautur Eccle-
sise, laicorum autem fisco regio. Tamen pos-
tea aliae distributiones per varias Bullas pon-
tificias factee sunt, et "in diversis provinciis
varise sunt consuetudines , quse licite servari
possunt, ut videri potest in Covarr., libro 2
Variar., capite nono,, numero 12 et 14; Peu-
na, 3 part. Directorii, commentar. 15; Jul.
Clar., libro quinto, verbo Hceresis, num. 12;
Farin., de Hseresi, qusest. 190 , a num. 154,
usque ad 192, et aliis, quos ipsi allegant.
SE0TIO II.
Utrum hcereticus ipso facto amittat jus pos-
sidendi bona sua, ideoqve ante sententiam
teneatur in conscientia illa fisco tradere.
1. Prima opinio affirmans. — Primum ar-
gumentam. — Secundum. — Tertkim. — Sup-
ponimus non pbsse fiscum ante sententiam
auferre bona ab hseretico ; ita enim expresse
prohibetur in dicto capit. Cum secundum le-
XII.
ges ; et ideo solum tractatur qusestio, an ex
parte delinquentis sit obligatio in conscientia
illa bona restituendi fisco, quamvis per coac-
tionem non possint ab illo eripi ; hsec enim
duo distincta sunt, et frequenter separantur.
Unde prima opinio affirmat teneri heereticum
externum, quantumvis per accidens occul-
tum, statim se abdicare bonis, et illa tradere
fisco. Ita sensit Panormitan., in cap. primo,
de Constitut., numer. 11, et ibi Felin., num.
43, quos sequitur Anton. Gomez, libro 3 Va-
riar., cap. 2, num. 5, et late defendit senten-
tiam hanc Castr., libro 2 de Leg. poenal., cap.
8 et 9 ; libro 2 de Justa hseret. punition., cap.
6. Fundamentum primum ac prsecipuum ejus
est , quia hsereticus ipso facto amittit domi-
nium rerum suarum; ergo amittit jus possi-
dendi illas ; ergo tenetur statim illas tradere
vero domino, id est, fisco , in quem illarum
rerum dominium ex vi legis translatum est.
Antecedens supponitur ex dicto cap. Cum se-
cundum leges, et ex aliis legibus civilibusim-
ponentibus pcenam confiscationis ; nam illam
explicant per ablationem dominii. Prima vero
consequentia videtur clara, quia jus possiden-
di ex dominio oritur , vel potius est quasi
pars ipsius dominii. Unde facile probatur se-
cunda consequentia, quia nemo potest alie-
nam rem juste possidere sine domini volun-
tate. Secundo argumentatur, quia peccatum
heeresis dignum est hac pcena, seu privatione,
et lex potuit illam imponere dicto modo ,
quia nulla repugnantia vel injustitia in eo
iuvolvitur ; ergo de facto ita imposuit et ita
obligat. Probatur consequentia , quia verba
legis ostendunt mentem ejus esse privare hse-
reticum suis bonis, quantum potest. Unde ar-
gumentatur tertio, quia alias superflue adde-
retur in lege illa particula ipso jure, seu ipso
facto, si expectanda esset sententia, ut reus
sua bona tradere teneretur, quia ad hoc ipsum
obligaretur post sententiair, etiamsi lex ver-
ba illa non addidisset.
2. Secunda opinio affirmans de h&reti-
co noto, et negans de occulto. — Ejus moti-
vum. — Confirmatur. — Secunda opinio dis-
tinguit inter hseresim publicam, et occultam,
etiam per accidens, et de hac posteriori ne-
gat teneri haereticum sic occultum bonis se
expoliare, et fisco tradere, fortasse ex illa re-
gula sumpta ex Chrysostomo, homil. 31 ad
Hebr. : Non dico tibi, ut te prodas ; nam ille
hsereticus sic occnltus, tradendo bona sua, se
proderet. At vero quando delictum est notum
et publicum, affirmat hsec opinio teneri hse-
562 DISPUT. XXII.. DE TEMPORALI POENA
reticum etiam ante sententiam tradere bona
sua fisco. Ita tenuit Adrianus, quodlib. 6, art.
1, litter. 1, et sequitur Sylvest., verb. Hcere-
sis, qnsest. 8 , et verb. Assassinus, quaest. 6,
et verb. Pcena, quaest. 21 ; et Angelus, eodem
verbo, numero 3. Fundatur specialiter, quia
sententia solum requiritur ut delictum sit no-
tum, et tollatur occasio faciendi injustitias ;
sed haec ratio cessal quando delictum est pu-
blicum ; ergo non est cur expectetur senten-
tia. Et confirmatur, nam si fiscus tunc aufer-
ret boua ab haeretico ante sententiam. licet
fortasse excederel in modo, tamen in re non
committeret injustitiam, nec teneretur resti-
tuere bona haeretieo; ergo siguum est ipsum
haereticum non habere jusretinendi bona illa,
ac proinde statim ac delictum notorium est,
teueri reddere bona fisco.
3. Tertia opinio zera, negans, et certissi-
ma. — Tertia sententia, et vera, est, haereti-
cum, quandiu per sententiam non est con-
dernnatus, aut declaratushaereticus, juste pos-
sidere, et uti bonis, nec teneri in conscientia
se illis spoliare, aut fisco tradere. H3ec opinio
communi^sima est et securissima, etinpraxi
servanda. Tenet Cajetan., in Summ., verb.
Pcena, et 2. 2, quaest. 26, art. 3 ; Victor., re-
lect. 1 de Indis, num. 8 et sequentibus; So-
to, 1. 1 de Justit., quaest. 6, art. 6, post quar-
tam conclusionem ; Corduba, libro 1 Quaes-
tionar., quaest. 36, opin. 4 et 3 ; Navar., in
Sum., cap. 23, num. 66 ; Anton. Gomez, sibi
contrarius, retractans primam sentenliam in
eodem 1. 3 Variar. , cap. ultim. ; Penha, in
Director., part. 3, commentar. 158, et late
respondens argumentis Castri ; Siman. , tit.
9, a n. 157, etplures alios refeiendo; Sancius,
dicto 1. 2 in Decal., c. 22, an. 6; Farin., de
Hseresi, q. 190, n. 23.
4. Pr,mtim fundamentum liujus sententicc.
— Duo possuut esse praeeipua fundameuta hu-
jus sentcntiae, quia duo sunt ad obligationem
legis necessaria, scilicet, potestas efvoluntas
legislatoris. Piima ergo ratio sumitur ex de-
feclu potestatis, qua Soto et multi alii utun-
tur ; quia licet lex humana possit reum pu-
nire, atque etiam per se inferre iilam jice-
nam, quae actionem hominis non requirit, ta-
rnen quando pcena ad sui executionem pos-
tulat a» liunem homiuis, non potest lex hu-
niuna obligare reum, ut illam iu se exequa-
tur ; sed hasc pcena privationis omniuin bo-
nonirn uon maudatur executioui sine homi-
nis actione ; ergo non potest lex obligare
icuiu, ut illam in se exequatur , quia contra
H^RETICORUM, QU^ EST C0NF1SCATI0.
ordinem naturse est ut aliquis in seipsum
agat , prsesertim in suum nocumentum. Et
confirmatur, quia non potest princeps plus
obligare per legem , quam verbo suo ; sed
non posset princeps privatim mandare alicui,
propter personalem cognitionem, quam de
illius delicto habet, ut omnia bona sua ipsi
tradat ; ergo neque per legem potest id prae-
cipere. Haec tamen ratio, in generali sumpta,
non concludit, quia principium quod assumit
non est universaliter verum ; aliquando enim
potest hvx humana obligare reum , ut in se
per propriam actionem exequatur pcenam, ut
in libro 5 de Leg., a cap. 7, dictum est. Ni-
hilominus tamen applicata ad praesentem ma-
teriam probabilissima est ; quia illud princi-
pium saltem habet locum in pcena acerbissi-
ma, et ideo non potest obligari reus ut se
occidat, vel mutilet, etc, quia leges humanae
esse debent humano etiam modo possibiles,
imo et tolerabiies : haec autem pcena priva-
tionis omnium bonorum acerbissima est, et
ordinarie secum affert magnam jacturam,
etiam in superioribus bonis, vel honoris, fa-
mae, vitae, vel commoditatis corporalis ; ergo,
moraliter loquendo, non potest lex humana
obligare reum , ut non condemnatus hanc
pcenam in se exequatur. Et eadem ratioue
neque princeps id poterit verbo praecipere
ante condemnationem.
5. Secundnm fundamentum omnino efficax —
Secunda ratio evidentius concludens est, quia
leges humanae, per quas haec pcena imposita
est, non declarant talem iegislatoris volunta-
tem; nam leges civiles solum imponunt con-
fiscationem ipso facto ; de executione autem,
seu actuali privatione bonorum, nihil loquun-
tur ; lex autem canonica in dicto cap. Ctim
secundum leges , quoad confiscationem , non
plus disponit quam leges civiles ; quoad exe-
cutionem autem prohibet ne fiat ante senten-
tiam latam ; ergo multo minus imponit ta-
lem obligationcm. Diceiit ibi prohibitiouem
fieri potestatibus, seu judicibus, non tamen
ipsi reo. Respondetur satis esse quod illi non
pra-cipiatur, quia ut non oriatur obligatio,
praesertim otliosa et pcenalis, satis est quod
non prajcipiatur. Et ita partem hanc juvant
omnia principia juris quoil pcena> non sunt
ampliandce, neque exaccrbanda', ultra propria
et rigorosa verba legis. Deniquc usus, qui est
optnnus interpres lcgum, hanc partem satis
contirmat.
6. Ad primum argumentum, in num. 1. —
Ad secundum. — Ad tertium. — Ultimo con-
SECT. III. AN H^RETICUS PER ACCIDENS OCCULTUS IPSO FACTO, ETC.
563
firmatur heec veritas, respondendo ad funda-
menta primse opinionis; nam poena quse non
probatur, non est admittenda; illa autem fuu-
damenta nihil probant. Nam primum assumit,
quod haereticus privatur dominio bonorum
suorum ipso facto, quod non est simpliciter et
omnimode verum, ut in sequenti sectione di-
cam. Deinde negari potest consequentia ; nam
licet privaretur dominio, posset illi reiinqui
administratio et possessio , seu retentio cum
usu talium bonorum, et ita sine dubio factum
est ; ideoque, dato quod hsereticus perdat do-
minium, nihilominus non retinet bona invito
domino, ac proinde non peccat retinendo itla.
Ad secundam vero rationem negatur assum-
ptum ; jam enim probatum est nec potesta-
tem, nec voluntatem legislatoris concurrere
ad talem obligationem imponendam. Tertia
item ratio nullius est momenti ; nam particula,
ipso facto, vel ipso jure, habet alios effectus
confiscationis supra deelaratos, et ideo non est
superflua, si istum non habeat.
7. Impugnatur distinctio opinionis secundce
in n. 2. — Ad ipsius motiium ibid. — Ad con-
firmationem. — Atque ex his concluditur su-
perfluam esse distinctionem quam adhibet se-
cunda opinio, de heeretico occulto, vel noto,
quia hic non agimus de obligatione aliorum,
sed de obligatione ipsiusmet hseretici ad tra-
denda bona sua; nam si ad hanc obligationem
sufficit notitia facta extra sententiam juridi-
cam, hsereticus occultus sufficientem notitiam
habet sui delicti, etiamsi ab aliis non sciatur ;
ergo non minus obligabitur in delicto occulto
quam in publico, quia ipsi non est occultum,
et ita est impertinens aliorum notitia. Si vero
major notitia quam facti proprii necessaria est,
profecto illa erit necessaria, quam lex preescri-
bit; lex autem postulat notitiam juridicam per
sententiam ; ergo nulla alia sufficit. Et ita non
procedit motivum illius opinionis, quia sen-
tentia non propter quamcumque notitiam
etiam publicam requiritnr, sed etiam propter
notitiam juridicam, qua± ad majorem huma-
nam certitudinem, et reipublicae satisfactio-
nem, et ad vitandas fraudes, per legem postu-
latur ; et ideo conditio a lege posita, proprie
et iu specie implenda est, ut talis obligatio
oriatur. Imo addunt auctores graves relati a
Farinac, illo numero vigesimo tertio, inter
quos est Sanchez, et Molina, in tam acerba
poena non teneri eum etiam post sententiam in
se talem pcenam exequi, sed hoc pertinere ad
judicem; ad reum vero solum spectare ut
patiatur, et non resistat. De qua re videri
possunt quae dixi libro 5 de Legibus, cap. 10.
Unde ad confirmationem respondetur, falsum
etiam esse quod sumit ; nam etiam fiscus seu
ministri ejus non possunt occupare bona
haeretici, etiam noti per famam, antequam
condemnetur. Nam licct possit custodiam ad-
hibere, ut solet, ue talia bona furtim aufe-
rantur, non potesttamen illorum possessionem
ac.cipere, nam hoc illi prohibitum est in dicto
cap. Cum secundum leges ; nam quod jore ab
alio possidetur, nonnisi per injuriam anfertur,
ut dicitur in cap. In lilteris, de Restitut. spo-
liator. Et ideo si tales ministri occupent hu-
jusmodi bona, restituenda sunt, et in priori
statu constituenda usque ad sententiam, vel
donec po<t sententiam judex executionem fieri
pieecipiat.
SECTIO III.
Utrum Jicereticus etiam per accidens occultus,
ipso facto et ante omnem sententiam, lono-
rum suorum dominium amittat.
\. Prima sententia affirmans. — Funda-
menium. — Quoniam bonorum possessio et
retentio cum usu distincta est a dominio,
ideo, licet in praecedenti sectione dictum sit
hsereticum juste retinere bona sua, donec
condemnetur, nihilominus manet dubium an
dominium etiam retineat. In quo prima sen-
tentia et valde communis est, hserelicum sta-
tim amittere dominium bonorum suorum.
Ita tenet Bartol., in 1. Imperator, ff. de Jure
fisci; Abbas et Felin.. in capite ultimo de
Haeret.; Antonius Gomez, libro tertio Variar.,
capite secundo, neque in capite ultimo re-
tractat sententiam quoad hauc partem, sed
potius confirmat numero 4. Tenet etiam Gre-
gorius Lopez, in lib. A, tit. 2, partit. septima,
ubi plures allegat. Eamdemque sententiam
supponunt Medina, Corduba et Gaslio, in
prsecedenti sectione allegati , ac sequuntur
commuuiter moderni Theologi, 2. 2, quees-
tione 11, art. 2 et 3 ; Azor, tom. 1, lib. 5, ca-
pite 7, qua3stione secunda, necnon Farin. de
Haeres., queest. 190, num. 68. Fundamentum
unicum est, quia lex humana potest hanc pce-
nam hoc modo impouere, et valide et juste, si
delictum sit illa dignum ; et ex verbis legum
satis colligitur voluntas imponendi hanc poa-
nam isto modo; nec dubitari potest quin hoc
delictum sit tale; ergo de facto imposita est
talis poena. Major de potestate probatur,
primo, quia pcenas pure privativas potest lex
564
DISPUT. XXII. DE TEMPORALt POENA H/ERETICORUM. QU.E EST CONFISCATIO.
imponere ipso facto, et inferre illas per seip-
samj et ante omnem sententiam, ut est cer-
tum apud omnes, ac tradidimus libro 5 de Le-
gibus, cap. 8; hsec autem poena in sola priva-
tione consistit, ut per se patet ; ergo. Secun-
do, quia lex potest interdum conferre domi-
nium per seipsam, ut patet in pra?scriptione ;
ergo a fortiori potest auferre. Tertio, ex effec-
tibus, quia lex potest auferre potestatem alie-
nandi vel administrandi, et consequenter po-
test etiam diminuere jus utendi ; ergo eadem
ratione potest auferre omnino tale jus, in
quo dominium consistit. Minor autem proba-
tur primo ex dicto cap. Cum secundum leges,
ubi in principio affert Pontifex Iri exemplum
leges civiles, per quas dicit in aliquibus casi-
bus privari reum eo ipso rerum suarum do-
minio, et infra dicit privari rerum proprie-
tate, quod perinde est, et postea imponit pce -
nam ad instar illarum legum ; ergo eo ipso
privat bonis. Accedit, quod postea solum probi-
bet ne fiscus occupet bona ante sententiam ;
ergo ha?c exceptio indicat solam possessionem
concedere , et reliqua omnia , ac proinde
etiam dominium auferre. Secundo, boc ma-
gis declaraut verba legum civilium in Au-
thent. de Incest. nuptiis, c. 1 ; dicit enim mox
reo rerum suarum casum imminere, ubi Gloss. :
Quia ipsojure dominiumperd.it; et expressius
in A.uthent. de Raptis mulieribus, in fme;
nam dicit a tempore delicti transferri domi-
nium in fiscum. Idem clarius habetur in
1. Commissa, ff. de Publican. et vectig., et in
1. ult., G. Ad 1. Juliam majestatis, et expresse
inlegibus Hispaniae, 1. 4 proxime citata, et in
lib. 8 Novse recompilat., tit. 23, propter pec-
eatum nefandum similis pcena imponitur.
2. Secunda sententia negans. — Primum
fundamentum.-^- Nihilominus est secunda sen-
tentia, quse negat auferri dominium usque ad
sententiam , saltem declaratoriam criminis.
Hanc partem tenuit Victor., in Relect. I de
Indis, n. 14, et eitatCajetanum inSum., vcrb.
JPcena, et2. 2, quaest. 61, art. 3; et Sylvest.,
verb. Assassinus, et verb. Hccresis, 1, §8. Hi
tamen duo auctores nonloquuntur expresse,et
in particulari, sed magis in communi, juxla
doctrinam sectionis proecedentis ; et eodem
fere modo loquuntur Archidiac. et Dominic,
in dicto cap. Cum secundum leges ; et Adrian.,
Quodlibet. 6, q. 3; Sotus vero, lib. 1 de Jus-
tit., q. 6, art. 6, post 4 concl., non est ab hac
sententia alienus; nam dic.it possc couliscatio-
aem subsistere sine al)latioiie domiuii. Ex-
prcssius crgo defciiduut hauc scntentiam Yas-
quezl.2, disp. 170. cap. 2; Saneh., libro 2
Decal., cap. 22, num. 3; Molina, tom. 1 de
Just., disp. 95; et Henriquez, lib. 13 de Ex-
corn., cap. 56, numero 2, et alii passim re-
centiores. Primum fundamentum esse solet,
quia lex humana non potest tam gravem pce-
nam isto modo imponere, propter acerbita-
tem et difficultatem ejus, quia lex humana
debet esse tolerabilis, et regulariter ad obser-
vandum facilis. Sed non censeo hoc funda-
mentum solidum; :um quia rationes factse vi-
dentur contrarium suadere efficaciter ; tum
etiam quia non apparet cur hoc excedat po-
testatem humanam, maxime adhibita mode-
ratione posita in sectione prsecedenti, ut non
cogatur quis spoliare se bonis, etiamsi illo-
rum dominio privatus sit.
3. Secundum fundamentum. — Sed contra
hoc instatur, et additur secundum fundamen-
tum, quia ista duo repugnant, scilicet, priva-
re aliquem dominio bonorum suorum, et re-
linquere illi^justam possessionem et usum,
quia ex natura rci ablato dominio aufertur
jus legitime possidendi et utendi, quia hoc in
dominio fundatur; ergo e contrario, lex quse
permittit justam possessionem, imo et usum
usque ad consumptionem fructuum, non po-
test simul dominium auferre; at vero leges
confiscantes bona relinquunt, justam posses-
sionem et usum ; ergo non possunt auferre
dominium. Gonfirmatur ac declaratur , quia
hsereticus potest ex suis bonis libere consu-
mere, saltem ea bona qtise ad suam sustenta-
tiouem necessaria sunt ; ergo illorum saltem
habet dominium ; ergo eadem ratione habet
dominium omnium bonorum suorum. Proba
tur haec ultima consequentia, quia pars illa
bonorum, quam potcst consumere , non est
determinata, sed potest eligere quam inalue-
rit ; e contrario vero dominium esse debet de
re determinata, et certa; ergo esse debet de
omnibus bonis, cum non possit determinari
unapars certa magis quam alia.
4 TIoc fundamentum , licet prolabile, non
urget. — Hoc fundamentum magis quidem
probabile est, non tamen videtur cogere ;
quia non repugnat dominium rei esse apud
aliquem, et nihilominus posscssionem justam
et usum alteri concedi, consentiente seu uon
repugnante illo apud qttcm est dominium ,
vel lcge ita statuente : sic enim religiosi ha-
bcnt tisuin sine dominio, et pater interdum
possidet, et fruitur aliquibus bonis quorum
proprius doininus est lilius, et similia sunt
multa exempla. Et ratio est, quia justa pos-
SECT. III. AN IL£RETICUS PER ACCIDENS OCCULTUS IPSO FACTO, ETC.
m
sessio et nsus , licet ssepe proveniat ex pro-
prio dominio , potest etiam aliunde proveni-
re; ergo etiam in haeretico potuit relinqui
possessio, et aliquis usus, et consumptio ali-
quorum bonorum, sine ullo proprio dominio.
Dicetur fortasse assumptum esse verum, quan-
do possessio et usus specialiter conceditur, et
quasi ab extrinseco; hic autem non ita esse,
quia nulla specialis concessio'facta est ha?re-
ticis, sed, eo ipso quod non privantur bonis,
ex natura rei et ab intrinseco censentur ha-
bere justam possessionem , et usum talium
bonorum; ergo signum est habere illam ex
vi dominii. Sed adhuc contra hsec insto, quia
hsec omnia fieri possunt sine actuali dominio,
ex vi prsecedentis, et jure non prohibente. Est
enim considerandum hic non esse*necessariam
specialem concessionem , quasi positive fac-
tam a fisco, vel a lege, sed satis esse quod lex
non auferat totum id , quod homo ante com-
missam haeresim in bonis suis habebat. Antea
vero habebat dominium , et possessionem, et
usum ; quamvis ergo lex dominium abstule-
rit, eo ipso quod csetera non abstulit, ea con-
cessisse, etiam absque dominio, vel potius re-
liquisse, existimanda est.
5. Tertium fundamentum . — Tertium ergo
et solidum fundamentum esse videtur, quia
lex tantum confiscat bona ; sed ad confis-
cationem per se et intrinsece non est neces-
saria ablatio dominii ; ergo non aufertur per
talem. Consequentia tenet ex illo principio,
quod pcena restringenda est, quantum verba
legis patiuntur. Major vero ex dicto cap. Cum
secundum leges, habetur. Minor autem proba-
tur imprimis ex aliis juribus, 1. ult., ff. de
Publican. et Vectigal., leg. Cum ancilla, C. de
Inccestis nuptiis, c. Ita quorumdam , de Ju-
da?is, in quibus juribus confiscanturbonasine
ablatione dominii.Deinde probatur, quia omnes
alii effectus confiscationis possunt subsistere,
stante dominio, quales sunt, quod bona illa a
die criminis sint obligata iisco; nam hoc sta-
re potest cum dominio, sicut hypotheca obli-
gatur creditori, quamvis dominmm ejus ma-
neat apud debitorem. Ttem quod alienationes
prohibeantur ; nam hoc etiam stat cum domi-
nio, ut bona majoratus alienari non possunt,
et nihilominus dominium eorum est apud le-
gitime possidentem.
6. Bum sententice relatce magis in modo lo-
quendi quam in re discrepant. — Modus illas
concordandi apud Covar. displicet. — Item mo-
dus alius apud Simanc. — Probabilior modus.
— Dissensio inter has opiniones potest magna
ex parte esse de modo loquendi, si alias con-
veniamus in effect;bus hujus poense. Negari
enim non potest quin ante sententiam aliquod
jus reale circa talia bona transferatur in fis-
cum, ex vi cujus possit a die criminis illa bo-
na recuperare, ubicumque illa invenerit; et
pro illis convenire hseredem, vel quemcum-
que alium possidentem, etiam post mortem
delinquentis. Unde fit aliquod jus in talia bo~
na ablatum esse a priori domino, et conse-
qucnter dominium ejus infirmatum fuisse, vel
aliquo modo ablatum. An vero illud jus fisci
appellandum sit dominium illi datum, et ab
altero ablatum, videtur solum ad modum lo-
quendi pertinere. Similiter est certum, delin-
quentem, antequam condemnetur, non solum
habere jus possidendi, sed etiam vere fruendi :
nam vere facit fructus suos, sicut de fructi-
bus beneficii supra diximus. Item ille sic pos-
sidens talia bona potest saltem valide illa do-
nare, vel alienare, eo modo quo illa possidet,
ut sequenti sectione dicemus, et ad hoc hobet
proprium jus, quo ante sententiam privari
non potest. Igitur an jus illud, hsec omnia in-
cludens, appellandum sit dominium, necne,
etiam videtur ad solum nomen pertinere. Et
ideo aliqui distinctionibus utuntur : nam Co-
var., in -4 Decretal., p. 26, c. 6, § 8, n. 9 et
10, significat reum habere dominium in foro
conscientise, fiscum vero in judiciali ; quae
verba mihi non ita placent, quia si uterque
aliquod dominium habet ante sententiam,
profecto pro illo statu in utroque foro illnd
habet. Simanc. vero distinguit de dominio
naturali, et civili, et naturale dicit esse apud
reum, civile apud fiscum. Sed heec verba me-
lius ad possessionem qnam ad dominium ap-
plicari solent; nam dominium proprie nullum
est naturale circa hsec bona fortunse. Proba-
bilius ergo videtur distingui posse de domi-
nio utili et directo; nam utile apud reum ma-
nere videtur, directum autem ad fiscum tran-
sire; nam hoc videntur prnbare fundamenta
utriusque sententise, et potest explicari ad si-
militudinem emphytheosis ; nam empbyteuta
acquiiit dominium utile, et directum manet
apud dominum fundi, quamvis necessarium
non sit exemplum tenere in omnibus, ut vi-
debimus.
7. Ante judicis executionem non tenetur reus
bona. quantumvis fisco adjudicata, ei offerre,
sed executioni non olstare. — Sed quseres ,
quando post senteutiam latam amittat ha?re-
ticus in couscientia illud dominium utile, seu
totum illud jus quod in bonis suis antea habe-
566 DISPUT. XXII. DE TEMPORALI POENA H
bat. Multi enim absolute dicunt, statim post
sententiam latam aufcrri boc dominiurn, e.t
aliqui sufficere putant ipsam declaratoriam
criminis; alii vero etiam condemnatoriam re-
quirunt. Mibi tamen videtur post sententiam
necessariam esse judicis executionem ; quia,
etiamsi sententia lata sit, non tenetur reus in
conscientia sua bona .oflEerre fisco , sed solum
esse paratus ad tradenda illa, quando postulata
fuerint, non resistendo, nec per vim, nec per
fraudem, perjurium, aut similia, quod sentit
Covar., 1 Variar., c. 2, num. 10, et in 4 De-
cret., ubi supra Sanc. cap. 22, num. 8, et
cap. 26, num. 8, apud quos plura de boc
puncto videri possunt.
SECTIO IV.
Utrum h&reticus ante sententiam valide et li-
cite possit bona sua alienare.
1. Prima opinio negans. — In hoc puncto
conveniunt ( ut videre est in Sanc, supra,
num. 55, et Farin., de Hoeresi, qusest. 190,
num. 87)ad sustentationem vitae et status,
posse hujusmodi reum licite consumere aut
expendere, quod de bonis suis necessarium
fuerit, quia hoc est adeo intrinsecum, et na-
turale, ut prohiberi non debeat, nec fortasse
possit. Item, qnia alias frustra in possessione
suorum bonorum relinqueretur. Decoeteris er-
go alienationibus, sive gratuitis, ut sunt do-
nationes, sive onerosis, ut sunt venditio, et
similes contractus, esi controversia. In qua est
prima opinio, omneshasalienationes esse pro-
hibitas et invalidas. Ita tenent consequenter
Castr., 1. 2 de Just. heeret. pun., c 6, et 1. 2 de
Leg. pcEnal., c 8; Conrad., 1. 1 de Contract.,
quoest. 7 ; Medin. , C. de Rest., q. 1, paragr.
Post rerum dominium; Rojas, singular. 18;
Anton. Gom., 1. 3 Variar., c 2; Farin., de
Hoeres., q. 190, n. 68, 70 et 74; et inclinat
Soto, d. 1. \ dc Justit., q. 6, a. 6, post quar-
tam conclus. Fundamentum est, quia leges fe-
rentes confiscationis pcenam in hunc modum
explieari solent. Non est enim dubium quin
potuerint hujusmodi leges omnes hos con-
tractus irritare; nam in multis aliis casibus
id faciunt, etiam non ablato dominio, ut con-
stat de pupillo, uxore, et aliis; ergo multo
magis ij.salex id potuit facere propter crinien
ha.'1-esis; imo si id fecit , non propterea dici
potestlcxintoleral)ilis, aut nimisgravis, spec-
tata delicti qualitate, quia istoe alienationes
&RETIC0RUM, QU^ EST CONFISCATIO.
non sunt necessariee ad vitam, vel ad statum
personee, et alias possunt fisco multum noce-
re. Quod ergo ita factum sit, videtur probari
ex 1. Manich., C. de Haeret., ibi : Non relin-
quimus contrahendi facultalem ; et ex 1. Post
contraclum, et l. Quisque; et 1. ultim., C. ad
Legem Juliam majest., ubi dicitur, neque alie-
nare posse. Item colligitur ex 1. Donationes
in concubinam, § ult., ff. de Donat., et 1. Ju-
diciorum, vers. Adeo, ff. de Accus. Expressius
autem videntur loqui leges Hispaniae; nam
in partit. 5, tit. 4, lib. 2, dicitur de hujusmo-
di alienatione nou posse fieri, et si facta fue-
rit, non valere ; et part. 7, tit. 2, 1. 4, dicitur :
Nullo modo valere debet, et additur ratio, quia
reus a die commissi criminis dominium ami-
serat : nam donatio, vel qiicelibet alienatio,
facta a non vero domino, ex natura rei nulla
est. Unde potest addi alia ratio, qnia talis alie-
natio continet intrinsecam injustitiam, vel
contra fiscum, etiamsi sit liberalis, vel contra
tertiam personam, verbi gratia, ementem, si
sit onerosa ; ergo est etiam nulla.
2. Secunda opinio. — Nihilominus est se-
cunda opinio, dicenshos coutractus seu alie-
nationes non esse ipso jure nullas, sed annul-
landas, seu irritandas. Hanc sententiam de-
fendit Victor, in d. Relect. de Indis ; nam,
licet num. 13 alienationes has vocet invalidas,
juxta modum loquendi aliquorum jurium ,
nihilominus in num. 14 declarat, non esse per
se irritas, imo nec absolute illicitas. Et eodem
modo videntur sentire Sylvest., verb. Hcere-
sis, 1, num. 14; et Angel., verb. Pcena,
num. 3; iuclinat etiam Corduba, 1. I suarum
Quaest., in 36. Latius defendit hanc senten-
tiam Vasquez 1. 2, disp. 171, cap. 2; et
Sanc, d. lib. 2, cap. 21, num. 26, ubi alios
jurisperitos allegat; et mihi etiam haec sen-
tentia placet, quam per sequentes assertiones
explicabo et probabo.
3 Prirna assertio pro hac opinione. — Dico
ergo primo : alienationes bonorum factse ab
hreretico post commissum crimen, et ante sen-
tentiam, non sunt ipso facto nullse. Probatur
primo, quia haereticus non perdit omne domi-
nium bonorum suorum statim ratione delicti,
ut jam probatum est ; sed omnis verns domi-
nus potest voluntate sua transferre in alium,
jus et dominium quod in suis bonis habet, et
quale habet, vel libcraliter, vel per ahum con-
traclum ; ergohoc etiam potest faccre boereti-
cus, per se loquendo. Dices, minorem non
esse universaliter et absolute veram, sed cum
vulgari limitatione, nisijure prokibeatur, quae
SECT. IV. AN H/ERETICUS ANTE SENTENTIAM VALIDE, ETC.
567
in prsesenti non servatur, quia hseretico aliena-
tiones videntur prohibitse. Simili enim ratio-
ne, licet pupillus sit dominus bonorum, nihi-
lominus non valide alienat, quia est prohibi-
tus, et idem est in majoratu ; ergo idem erit
in hseretico. Sed contra; nam hinc potius con-
firmatur argumentum, primo quidem, quia
non suffieit simplex prohibitio, nisi expresse
addatur verbum irritans, ut in lib. 5 de Leg.,
a c. 25, ostensum est ; hic autem non inveni-
tur similis prohibitio, sed tantum illa quse ex
confiscatione sequitur; ex confiscatione au-
tem per se et intrinsece spectata, non magis
sequitur irritatio alienationum, quam priva-
tio dominii. Deinde quia, in rigore loquendo,
hsereticus non est prohibitus speciali legis
praecepto bona sua alienare , ut in sequenti
assertione ostendam ; ergo cum sit dominus,
potest valide alienare. Secundo probatur a
posteriori, quia emens bona fide ab hseretico
rem fruetiferam, quamdiu illam sic possidet,
vere facit fructus suos ; ergo per talem em-
ptionem dominium talis rei acquisivit, quia
res fructificat domino ; ergo signum est alie-
nationem fuisse validam, quia dominium non
transfertur nisi per contractum validum. De
primo antecedente dicemus paulo post ; csetera
vero necessario consequuntur. Simile argu-
mentum est, quod filius bona fide accipiens
hsereditatem patris hseretici occulti, vere fit
dominus, ut probatSiman., tit. 9, n. 489; ergo
alienatio facta per testamentum valida fuit;
ergo idem est de'aliis. Unde juxta hanc doc-
trinam videtur intelligendus idem Simanc,
ibi, num. 22 et 25, ubi in priorem opinionem
videtur inclinare. Ultimo probatur ab incon-
venienti, quia alias omnes contractus facti
a catholicis cum hsereticis Angliae, vel alio-
rum regnorum hsereucorum, essent invalidi
ipso facto, quia boua talium hsereticorum jure
communi confiscata sunt; cousequens autem
est incredibile, et contra communem usum,
et sensum Ecclesise ; ergo.
A. Secunda assertio. — Probatur assertio
ostendendo ha?reticum non prohiberi immediate
alienare. — Deinde nec mediate, seu per conse-
quentiam aliquam. — Dico secundo : non so-
lum hujusmodi alienationes non sunt nullse,
verum etiam neque illicitse. Itaque hsereticus
non peccat alienando bona sua, si absque
fraude et dolo, seu injuria tertii faciat. Ita
sentiunt multi Doctores, et ex modtrnis opti-
me Vasquez, d. disp. 171, cap. 2, num. 13;
et Sanc, lib. 2, cap. 22, num. 59, qui alios
referunt. Probatur autem in hunc modum,
quia cum hsereticus retineat dominium et ad-
ministrationem suorum bonorum per se et ex
natura rei, licite potest illa donare, aut ven-
dere, aut alio simili modo alienare; ergo ut
hoc illi non liceat, oportet ut specialiter sit
illi prohibitum ; sed non invenitur talis pro-
hibitio per se ; ergo neque actio illa est per
se illicita. Probatur miuor, quia duobus mo-
dis potuit tahs prohibitio oriri ex jure posi-
tivo: primo, quia lex aliqua directe vetat
alienationem tali personse ; vel quia, posita
dispositione legis circa talia hona, ex illa se-
quitur intrinsece, et ex natura rei, quod talis
alienatio sit illicita ; neuter autem modus
verus est; ergo. Minor, quoad priorem mo-
dum seu partem, probatur ex quodam prin-
cipio in materia de Legibus recepto, quod
quando lex non dirigit verba ad personam,
sed tantum disponit circa rem ipsam, vel circa
formam contractus, tunc per se non obligat
personam ne aliter faciat, sed invalidat vel
infirmat actum. De quo principio videri pos-
sunt quse dixi lib. 5 de Legib., can. 20, num.
12, et latius tom. 2 de Relig., lib. 2, de Ju-
ram., cap. 20 ; sed in prsesenti, leges quse pu-
niunt hsereticos in bonis suis, non dirigunt
verba ad illos, prsecipientes eis ne bona alie-
nent, sed dirigunt verba ad bona ipsa, confi-
scando illa ; ergo per se et ex vi sua talem
prohibitionem non inducunt. Altera vero pars
probatur, quia, posita confiscatione, solum
potest sequi malitia in alienatione propter
aliquam injuriam, vel nocumentum factum,
velpersonse cui bonatraduntur, vel fisco, quia
ibi nullus alius per se intervenit. At vero res-
pectu personse cui traduntur bona, imprimis
si alienatio sit gratuita donatio, nullum no-
cumentum infert, quia potest prodesse et non
obesse, ut per se patet. Si vero sit alienatio
onerosa, verbi gratia, per justam venditionem,
tunc si dehctum sit ita oceultum, ut nnllum
sit morale periculum publicationis bonorum
per sententiam, tuuc etiam nullum fit ementi
nocumentum, neque est periculum ejus;er-
go nulla etiam est iujuria vel malitia ex ea
parte. Si autem sit periculum, et hEereticus ta-
ceat vitium rei, tunc quidem injustitiam com-
mittit, quia dolose etinjuste veudit rem suam,
tacito ejus vitio occulto ; hsec autem malitia
et est per accidens, et generalis ex principiis
justitiee ; et ideo propter illam addita est iu
assertione limitatio : Si absque fraude, etc
Denique respectu fisci nulla est per se injuria,
quia semper res transit cum onere suo, et ita
jus fisci iutegrum servatur, ad quemcumque
568
DISPUT. XXII. DE TEMPORALI POENA
talis res perveuiat. Dices, accidere posse ut,
dum res transit ad alium, vel difficilius recu-
peretur a fisco, vel periculum immineat, ut
ab altero non ita bene conservetur. Respondeo
imprimis etiam posse contingeie ut talis res
melius et utilius ab alio conservetur et admi-
nistretur, et quod eadem vel majori facilitate
ab illo recuperetur. Deinde dico hsereticum
non esse procuratorem fisci, ut teneatur me-
liori et optimo modo bona illa conservare, et
ideo solum tenetur non agere fraudulenter;
nam si in fraudem fisci illa bona alienaret,
aut dissiparet, tunc ex ei parte graviter pec-
caret, tum quia directe ageret contra jus ac-
quisitum a fisco; tum etiam quia ipsse leges
directe hoc probibent, ut latius refert Sancius,
capit. 21 , numer. 25 et 26 , et capit. 22,
ubi supra ; et Simanc, num. 56 et 57.
5. Tertia assertio. — Dico tertio : istsealie-
nationes, quamvis licite fiant, sunt caducse et
infirmse, quia semper possunt post sententiam
latam a fisco retractari et annullari, quocum-
que tempore factse sint post crimen commis-
sum. Hsec assertio est certa, et in ea conve-
niunt omnes allegati in duabus opinionibus
recitatis, et alii, quos allegat Sancius, d. cap.
22, a num. 31. Et probatur ex dictis in sect.
i, num. 5, ubi ostendimus hunc esse unum
ex prsecipuis effectibus, quos habet coufiscatio
ipso jure. Denique quia ostensum est, per
confiscationem acquirere fiscum jus aliquod
in re confiscata, quod est dominium, velcerte
dominio sequivalet; ergo ratione illius potest
semper vindicare sibi talia bona. Unde hoc
etiam probant leges supra citatse, dicentes
tales alienationes esse invalidas, utique in
prsejudicium fisci, qui propterea semper illas
invalidare potest; ita enim ssepe in jure dici-
tur donatio invalida, quse non est perfecta,
sed retractari potest, ut sumitur ex leg. 1, et
leg. Post contractum, ff. de Donationibus.
6. Extensio hujus assertionis. — Unde ex-
tenditur seu ampliatur assertio ut locum ha-
beat, etiamsi bona fide emptor, verbi gratia,
contrahat, omnino ignorans delictum vendi-
toris; quia hoec ignorantia non purgatvitinm
contractus, quod in re ipsa inest, et quia talis
ignorantia non privat fiscum jure suo, ut la-
tius, et allegando multa, tradit Sancius, d.
cap. 22, num. 36. Aliqui etiam hoc extendunt
ad contractus, seu alionationes factas ante
tempus delicti, et proximum illi, quando proe-
sumuntur factce dolo malo, et ad evitandam
prenam, ut latissimc tractat Sancius, d. cap.
21 et 22 ; sed quicquid sit de aliis criminihus,
HjERETICORUM, OJLE EST CONFISCATIO.
jam supra notavi hoc vix aut nullo modo
posse habere locum in peccato hseresis ; nemo
enim potest per talem dolum alienare bona,
nisi priussit hseretieus, saltem occultus. Prse-
terquam quod illa poena fundatur in prse-
sumptione, quse in foro conscientise cessat,
quando prsesumptio non est veritati confor-
mis ; ut autem sit conformis, necessarium est
ut prsecesserit peccatum hseresis, saltem occul-
tum per accidens.
7. Ejusdem assertionis limitatio. — Ad-
denda vero est limitatio, ut bona hsec alienata
possint revocari a quocumque possessore, et
quovis tempore, nisi ad prsescriptionem per-
venerint. Quam limitationem Joan. Andr. et
Archidiac. non admittunt, ut refert Rojas,
singular. 18, in fine. Ipse vero dubitat. Sed
nec dubitandum est.fquia limitatio est morali-
ter certa, etsumitur ex cap. ultim.,§ ult., de
Prsescript., in 6, et sentit Panorm., in c. Cum
nobis, de Prsescript., num. 7; Covar., in 2,
part. -4, cap. 6, § 8, num. 10; Castro, lib. 2,
de Justa hsereticor. punit., capit. 4; Farinac,
citata qusest. 190. a num. 119, etlate Sancius,
dicto cap. 22, a num. 37, ubi explicant con-
ditiones omnes ad hanc preescriptionem re-
quisitas, quod magis ad materiam de Dominio
et de Prsescript. pertinet, de quibus videri
etiam potest Molin., de Just., tom. 1, disp. 73,
per totam.
8. Circa eamdem assertionem dubium pri-
mum bipartitum, — Prior pars resolvitur. —
Circa modum autem servandum in rescin-
dendis his contractibus, seu recuperandis bo-
nis, ab illis qui ab hsereticis illa acceperunt,
immediate vel mediate, tria dubia breviter
explicanda supersunt. Primum est, an illa
bona auferenda sint, nihil omnino dando vel
relinquendo possidenti. In quo aliter loquen-
dum est, quando alienatio fnit mere liberalis,
vel quando fuit per contractum onerosum.
Nam in priori casu omnino auferuntur bona a
possidente, nihil illi dando, vel ex illis relin-
quendo, si rigore justitise fiscus uti velit. Ita
docent omnes, et ratio est manifesta ; quia
tunc possessor accepit illa bona sine ullis ex-
pensis, vel alio onere suo, ut supponitur, et
illa omnia sunt obligata fisco; ergo et habet
jus ad omnia recuperanda, et nullus est titu-
lus quo ad aliquod possidenti tribuendum
obligetur.
9. Postcrior subdistinguitnr. — Quando
vero bona transierunt ad alium per contrac-
tum onerosum, subdistinguendum est : nam
si pretium, verbi gratia, proptcr quod vendita
SECT. IV. AN H^ERETICUS ANTE SENTENTIAM VAUDE, ETC.
569
est domus, invenitur inter bona heeretici, qui
rem vendidit, formaliter, vel sequivalenter,
restituendam est emptori, quia illud accrevit
bonis haeretici, et substitutum estloco rei ven-
ditas ; ergo reddendum est emptori, si re empta
privetur, quia nullus superest titulus justus
damnificandi illum in pretio. Et in hoc etiam
omnes conveniunt. Dixi autem formaliter, vel
cequivalenter ; nam, licet pretium sit con-
sumptum, si tamen ex illo haereticus factus
est ditior, vel quia emit rem aliam, vel quia
solvit justa debita, vel quiaex illo emit neces-
saria ad vitam, et alios redditus sibi conser-
vavit, in his et similibus persolvendum est
pretium emptori, quia moraliter perinde est
habere pretium, vel eestimationem ejus. Exis-
timo tamen in hujusmodi eventu liberum esse
fisco non rescindere contractum, si velit, quia
fuit validus, ut supra dixi; et posse illum
rescindere, est quasi privilegium fisci, et ideo
potest illo non uti, si velit. At vero si pretium
nullo modo extat inter bona heeretici, fiscus
potest recuperare bona vendita, nullo resti-
tuto pretio. Ita docent omnes auctores supra
citati, et specialiter videri potest Tiraquel., in
1. Siunquam, paragr. Revertalur, num. 267,
c. de Revocandis donat. ; et Gregor. Lop., in
1. i, titul. 2, partit. 7, gloss. 2; et Simancas,
dicto titul. 9, num. 27. Et ratio est, quia bona
illa antea erant obligata fisco, quam emptor
aliquod jusinilla acquireret; ergo transierunt
cum onere suo; ergo ratione illius potest fis-
cus illa recuperare, ubicumque illa invenerit,
nec tenetur pretium reddere, quia neque illud
accepit, neque iuter bona sibi obligata invenit.
Et confirmatur, quia venditor non potuit ma-
jus jus transferre in emptorem, quam ipse
habebat; sed apud ipsum bona illa semper
erant subjecta fisco quoad recuperationem illo-
rum, nullo pretio, vel sestimatione data; ergo
eodem modo possidentur ab emptore. Aliqui
vero hoc limitant : Nisi emptor lona fide
emerit. Sed non est admittenda limitatio, tum
quia bona fides non purgat vitium rei ; tum
etiam quia emptor non privatur pretio propter
aliquod delictum, quod bona illa emendo com-
miserit, sed solum quia pretium illud con-
sumptum est sine culpa, vel utilitate fisci.
10. Secundum dubium resohitur. — Secun-
dum dubium est, an ista bona recuperentur a
fisco cum quolibet augmento in eis facto, seu
cum meliorationibus, ut juristse loquuntur.
Ad quod breviter dicendum est duplex posse
esse hoc augmentum : unum, quod sine in-
dustria vel expensis possidentis, solo veluti
cursu rerum provenit, ut si contingat terram
fieri majoris sestimatiouis, vel ex raritate si-
milium possessionum , vel ex multitudine
emptorum, vel alia simili causa; aliud vero
est augmentum, quod fit opera et expensis
possidentis, ut si reficiatur domus, vel augea-
tur. De priori augmento dicendum est, totum
cedere in jus seu debitum fisci, et ideo recu-
perari ab illo posse, nulla compensatione
facta; sicut e contrario si res fuisset hoc modo
diminuta, eodem tantum modo posset a fisco
recuperari. Et declaratur, quia jus fisci est
dominium directum, vel illi sequivalens ; res
autem, quando per se et quasi naturaliter
augetur, domino crescit. At vero aliud aug-
mentum licet recupcrari debeat a fisco,
quando non potest a re separari, debet tamen
valorem solvere, quia confiscatio ad illud aug-
mentum non extenditur, neque est cur pos-
sessor bonis expensis in illo augmento pri-
vetur. Dices : ergo si ex negligentia possidentis
bona illa diminuantur, poterit fiscus sestima-
tionem ab illo repetere. Respondeo: si mala
fide processit, sciens illa bona esse confiscata,
et ideo circa illa negligenter se gerens, con*
cedo sequelam, quia fuitj cum scientia detri-
menti bouorum fisci. Si autem bona fide pro-
cessit, tractando rem illam tanquam omnino
suam_, cogi non potest, quia nec titulo rei ac-
ceptae, nec titulo injustae acceptionis ad.illam
restitutionem tenetur.
\ 1 . Tertium dubium : an fructus quoque bo~
norum hwretici recuperentur afisco, si extant.
— Tertium dubium est, an fiscus recuperet
bona cum fructibus qui ex illis provenerunt, a
crimine commisso usque ad sententiam. In quo
puncto imprimis supponendum est, hos fruc-
tus, per se loquendo esse confiscatos, quia in-
ter bona hseretici post crimen commissum ac-
quisita computantur. Ita ex professo docet
Tello Fernandez, in 1. 4; Taur., num. 45; et
sequitur Simanc, supra; et Vasquez, 1. 2,
disp. 172., cap. 4; Farinac, deHeeresi, q. 190,
num. 19 et 80; et sumitur ex Covarr., in 2, 4
p., cap. 6, § 8, num. 8, et ex aliis auctoribus
qui idem dicunt de fructibus beneficii, ut vi-
dere licet in Sanc, d. lib. 2, c 26, n. 10. Un-
de colligitur, si fructus illi extent, vel forma-
liter, vel eequivalenter, inter bona ultimi pos-
sessoris, quando fit bonorum publicatio et exe-
cutio, quia nimirum ex illis factus est ditior,
recuperandos esse a fisco. Itadocent omnes. Et
ratio est, quia sicut procedunt ex re confisca-
ta, et sub ea ratione aliena, ita cum eodem
onere nascuntur. Item quia regula generalis
570 DISPUT. XXII. DE TEMPORALI POENA H
est, possessorem rei alienee teneri ad restituen-
dum omnes fructus, preesertim si ex illis fac-
tus est ditior. De quo principio videri potest
Covar., in regul. Peccat., 3 p., in principio.
Denique quia si haereticus ipse fructus illos ac-
cepisset, essent obligati publicationi, et reven-
dicationi fisci; ergo ldem est de quocumque
possessore, quia haereticus, ut dixi, non po-
test majus jusilli conferre, quam ipse habet.
12. Besolutio quoad fructus consumptos, bo-
na tel mala fide. — Difficultas vero est, quando
fructus omnino sunt consumpti, et possidens
bonanonest ex illis factus ditior ; tunc est dis-
tinctione utendum, ut dicti auctores notant ;
nam vel ille consumpsit bona fide, vel mala :
sibona, nihiltenetur restituere juxta commu-
nem doctrinam de bonis alienis, de qua videri
potest Govar., lib. 1 Var., cap. 3, n. 6 et 7 ; et
ratio est, quia tunc nec obligatio restituendi
nascitur ex re aecepta, quia non extat ; nec
ex injusta acceptione, quia supponitur sine
peccato consumpta. Igitur nec fiscus potest in
eo casu fructus repetere, quia non potest ab
alio exigere quod ille dare non tenetur. At
vero si possessor consumpsit fructus mala fide,
repeti possunt propter injustam acceptio-
nem.
13. Quid in hoc casu requiralur ad lonam
tel malam fidem. — Verior responsio. — Sta-
tim vero interrogandum occurrit, quando
censendus sit aliquis habere bonam fidem, vel
quid in hoc casu sufficiat, ut in mala fide
constituatur. Nam Simanc, dicto tit. 9, num.
58, quem sequitur Vasquez, putat necessa-
rium esse ad illam bonam fidem, ut possidens
ignoret delictum heeretici, ac proinde, eo
ipso quod scit tale delictum, et consequenter
bona esse confiscata, coustitui malee fidei
possessorem , ac proinde teneri ad resti—
tuendos fructus, etiamsi consumpti sint, et
ex illis non sit factus ditior. Et potest hoc
suaderi, quia supra diximus, hoc modo esse
necessariam bonam fidem ad praescriptionem
horum bonorum; ergo idem erit in pree-
senti. Nihilominus existimo scientiam de-
licti ejus, qui boua tradidit, non satis esse
ad constituendum in mala fide possessorem
talium bonorum, quantum ad prsesentem ca-
sum attinet. Probatur, quia ipsemet heereti-
cusbona fide possidet sua bona, quandiu cou-
tra ipsum non fertur sententia, etiamsi et sui
delicti et confiscationis consoius sit; ergo
etiam dle, cui donavitaut vendidit talia bona,
bona fide possidct, etiamsi sciat delictum do-
nantis aut vendentis. Probatur consequentia,
ERETiCORUM, QU^E EST CONFISCATIO.
quia venditor transtnlit in illum totum jus
quod in talia bona habebat, et prout illud
habebat; ergo traustulit jus possidendi usque
adsententiam; ergojure possidet, ac proinde
bona fide.Unde quod ad possessionem attinet,
non dubito quin hoc sufficiat ad bonam fidem.
Et consequenter de consumptione fructuum
asscro, si absque peccato fiat, bona fide fieri,
etiamsi delictum alterius non ignoretur. Po-
terit autem fieri sine peccato, si non fiat in
fraudem et detrimentum fisci, sed ad vitam
sustentandam, vel ad aliam humanam com-
moditatem ; tunc enim non facit injuriam fi-
sco ille possessor honee fidei, cum jure suo
utatur. Et hinc fit consequenter ut non tenea-
tur restituere illos fructus, nec ratione injustse
acceptionis, cum non peccaverit contra justi-
tiam talia bona consumendo, nec ratione rei
acceptee, quia non extant, ut supponitur. Se-
cus vero esset si injuste et fraudulenter illos
fructus dissiparet, nam tunc merito possent
ab illo recuperari. Neque est simile de praes-
criptione; nam prescriptio est beneficium a
lege concessum, et in preesenti materia specia-
liter factum est sub illa conditione, ut bene
notavit Sancius, cap. 22, num. 41, et ideo non
est extendenda illa conditio ad alios effectus,
ad quos ex natura rei et ex vi justitiee neces-
saria non est.
SECTIO V.
Quce lona haretici sub confiscatione compre-
hendantur.
De hoc puncto multa scribunt jurisperiti,
moventes plures queestiones, quse vel ad mate-
riam de dominio, vel ad forum tantum exter-
num pertinent, quas summatim attingit Si-
manc, dicto tit. 9, per totum; et Anton. Go-
mez, lib. 3 Variar., cap. -4, et ex illis Vasquez,
1. 2, disput. 169 et sequentibus; et multo co-
piosius Sancius, dicto libro 2 , a cap. 14, per
multa; et Farinac, tota queest. 190. Nos au-
tem, et brevitati et utilitati consulentes, per
hreves regulas, et nonnullas illationes et exem-
pla rem totam expediemus.
1 . Prima asserlio. — Ejus ratio. — Confir-
matur ex leg. Si ademptis. — Dico ergo primo :
quod attinet ad bonorum qualitatem vel qnan-
titatem, nulla specialis conditio postulatur ad
hujusmodi confiscatiouem, ita ut per se ad
haec bona polius quam ad illa limitetur, sed
simpliciter omnia bona coufiscantur, sive sint
immobilia, sive mobilia, aut se moventia, aut
SECT. V. QU.E BONA H.ERETICl SUB
jura, vel actiones. Ita docent oranes auctores.
Et ratio est, qaia licet de his bonis, quando
cum aliquo addito in lege vel in testamento
nominantur, verum sit quod ratione additi
fieri solet limitatio, ut si quis testamento leget
bona mobilia, non mandat immobilia, vel e
contrario, nihilominus quando lex absolute
disponit de bonis sine limitatione, omnia bona
comprehendit. Quod quidem fiet expressius,
si signum distributivum, omnia, addatur ; iri
rigorc tamen sufficiet, si indefinite de bonis
loquatur; tum quia non est major ratio de his
quam de illis bonis, et ideo ut dispositio legis
sit eerta, sicut esse debet, necesse est ut omnia
comprehendat ; tum etiam quia in sermone
doctrinali vel dispositivo, indefinitum sequi-
valet universali. At vero in prsesenti materia
bona hsereticorum absolute confiscantur, in
dicto cap. Cum secundum leges, et in legibus
qua? in ipso allegantur, vel eodem modo, vel
interdum etiam addita distributione fit confis-
catio; ergo simpliciter extenditur ad omnia
bona. Et confirmari hoc potest ex lege Si ad-
emptis, c. de Sententiam passis, in qua dicitur,
ablatis bonis per sententiam, auferri etiam
actiones, ac proinde actiones sub bonis com-
prehendi; eadem ergo ratio est de qualibet
alia bonorum specie.
2. Secunda assertio. — Ostenditur ratione.
— Declaratur exemplis. — Dico secundo : ex
parte haeretici habentis talia bona, necessa-
rium est ut tempore delicti fuerint sua, pro-
priumque jus in illa habuerit, vel saltem ut
post delictum et ante sententiam illa dicto
modo obtinuerit. In hoc etiam omnes conve-
niunt. Et ratio clara est, quiu lex non confis-
cat bona aliena, sed propria ejus qui delinquit;
ergo quse ialia non fuerint, non confiscantur.
Dictum est etiam supra confiscationem non
extendi ad bona acquirenda post sententiam,
comprehendere autem totura tempus a com-
misso crimine usque ad sententiam ; ergo in-
tra illud necesse est et sufficit, quod bona fue-
rint ipsius haeretici propria. Deinde declaratur
nonnullis exemplis : nam si hoereticus ante
comraissum crimen, absolute et simpliciter
donavit aliquid de bonis suis alteri, quamvis
postea incidat in hseresim, illud non confisca-
tur, quia jara non est in bonis ejus, et quod
fuerit parum refrrt. Dixi autem, si dbsolute et
simpliciter donavit, quia si donatio facta sit
tantum sub conditione, et conditio non fuit
impleta ante delictum, quamvis postea im-
pleatur, bona sic donata confiscata inanent,
quia donatio sub condilione non est donatio
CONFISCATIONE COMPREHENDANTUR. 571
simpliciter, nec transfert dominium, ut con-
stat ex 1. 1, ff. de Donat., donec impleatur
conditio; per heeresim autem ablata est potes-
tas transferendi dominium absolutum, et a
confiscatione liberum, et ideo confiscatio circa
talia bona locum habet. Idem est si donatio
facta fuit non simpliciter inter vivos, sed cau-
sa mortis; nam illa etiam non est perfecta do-
natio, nec transfert dominium, imo revocari
semper potest ante mortem ; et ideo sic donata
sub donatis sub conditione comprehenduntur,
et post mortem haeretici, etiam a fisco repe-
tentur. Ita Simancas, numer. 9; Farinacius,
dicta qusestione 190, paragr. d, numero duo-
decimo, et alii, et sumitur ex leg. 1, cum
multis aliis de Donationibus causa mortis. Et
ex dicendis amplius hoc confirmabitur.
3. Tertia assertio fere communis. — Huic
assertioni repugnat Sanc. — Impugnatur, et
satisfit illius fundamento. — Dico tertio : om-
nia bona quse transferri possunt ad haeredes
extraneos cadunt sub confiscationem. Ita do-
cct Julius Clarus, in Paragr. ult., queest. 79,
num. 7, et ibi alios refert, imo fere omnes
auctores hac regula utuntur. Et ratio ejus est,
quia potestas transferendi bona ad quoscum-
que hseredes, etiam extraneos, est signum ab-
soluti dominii et proprietatis talium bonorum ;
dictum est autem omnia bona propria haere-
tici confiscari; ergo confiscantur omnia, de
quibus testari potest. Hanc vero regulam affir-
mativam aliqui non admittunt, quos refert et se-
quitur Sanc.,d.c.l4.,n.5. Fundatur, quiafiscus
non est hseres ; ergo non fit bonum argumen-
tum ab heerede ad fiscum, quia a diversis non
fit illatio. Sed nihilominus reliqui Doctores
citati, et citandi passim, illa regula utuntur,
et non est facile assignare exempla in quibus
deficiat, neque dicti auctores aliquod indu-
cunt. Ratio etiam a nobis facta mihi videtur
efficax, et illa facile solvitur ratio in contra-
rium facta ; nam licet fiscus non sit haeres, po-
test aequipollere et quasi adaequate substitui
loco hseredis. Et quamvis adiversis, ut diversa
sunt, non fiat illatio, tamen, ut in aliquo con-
veniunt, fieri potest; vel, licet non fiat per
locum intrinsecum, ut aiunt, idest, ut acausa
vel ab effectu, potest fieri per locum aliquem
extrinsecum ; et ita fit in prsesenli quasi a si-
gno, quia potestas transferendi in haeredem
extraneum est siguum sufficientis dominii et
proprietatis circa talem rem, ut propterea sub
confiscationem cadat ; denique quia alias nec
regula negativa esset admittenda, quia etiam
in illa inter eadem fit illatio; consequens au-
572 DISPUT. XXII. DE TEMPORALI POENA H
tem ab illis auctoribus non admittitur, ut
jam videbimus.
4. Qnarta assertio. — Limitatur assertio. —
Dico ergo quarto : bona quae non transferun-
tur ad haeredes extraneos, non confiscantur.
Ita docet Julius Clarus, ubi supra, etadmittimt
Sanc, et alii quos allegat. Et optime Gigas,
in tract. de Crim. laes. majest., tit. de Pcenis
ejusd. crim., q. 5 et 6; et Peunain Director.,
3 p., comment. 161 ; Farin., de Haeres., q. 190.
Et ratio est supra assignata, et cum propor-
tione applicata ; quia defectus potestatis trans-
ferendi talia bona in extraneos est signum ca-
rentise dominii vel limitationis, vel conditio-
nis, sub qua data sunt illa bona, ut non pos-
sint ad extraneos transire ; cum ergo fiscus
extraneus sit, etiam non possunt ad illum
transire, quia non potest confiscare bona, nisi
quatenus illius suntquidelictumcommisit. Ex
hac vero rationecolligo declarationem regulae
necessario adhibendam , scilicet, intelligendam
esse de confiscatione perpetua, seu quae duret
etiam post mortem haeretici, quia saepe bona,
quae in morte non possunt transferri in haere-
dem, quandiu vita durat, possunt alteri dona-
ri, vel quoad possessionem et usum, vel etiam
quoad usum fructuum. Et tunc poterunt ea-
dem bona tali modo confiscari quoad illos ef-
fectus ; et de facto applicantur fisco, quandiu
haereticus vivit, licet post mortem ejus hoere-
dibus reddenda sint. Et ita docent dicti aucto-
res in aliquibus exemplis, quorum nonnulla
statim attingemus. Ratio vero efficax est, quia
illa bona, durante vita, sunt haeretici, et pro
eadem vita possunt transferri in extraneum
per voluntatem ejusdem haeretici ; ergo quam-
vis fiscus sit extraneus, transferentur iu ipsum
pro eadem vita, virtute legis.
5. Objectio diluitur. — Dices: jura persona-
lia non confiscantur ullo modo, quia cum per-
sona extinguuntur, ut est communis senten-
tia, quam refert et sequitur Sancius, dicto
cap. 14, num. 6; ergo etiam illa bona, quae
tantum ad vitam durant, nullo modo confis-
cabuntur, quia etiam personalia sunt. Re-
spondeo duobus modis posse jura vel bona
dici personalia : primo, quia huicpersonae tan-
tum committuntur, ut per se ipsam, et non
per aliam, tali re aut jure uti vel frui possit.
Hujusmodi est jus eligendi, quando tali per-
sonae confertur, ita ut industria vel dignitas
ejus postuletur ; item jus habitandi in hacdo-
mo soli personae concessum. Et dehisetsimi-
libus vcrum estquod in antecedentiassumitur,
nam talia jura non eonfiscantur. Et ratio est
ERETICORUM, QU^E EST CONFISCATIO.
eadem proportionaliter, quia talia jura neque
in morte, neque in vita possunt iii extraneam
personam transferri. Alia vero sunt bona vel
jura, quae, licet personalia dici possint, quia
cum persona finiuntur, non tamen ita adhae-
rent personae, quin illa vivente possint aliis
donari, et*haec dicimus posse cadere sub con-
fiscationem (nisi aliud obstet,) pro vita delin-
quentis. Unde ad tollendam aequivocationem
possunt haec vocari bona vel jura vitalia, ut
ab aliis pure personalibus distinguantur.
6. Assertio variis casibus explanatur. —
Quinto, addendum est quaedam esse bona quae,
licet ab haereticis in pcenam auferantur, non ta-
men proprie confiscantur, quia non applican-
turfisco, sed vel extinguuntur, vel ad legiti-
mum et quasi necessarium successorem trans-
eunt. Per quam regulam declarantur praeee-
dentes quoad aliquos particulares casus. Pri-
mus esse potest, quem modo attigimus de ju-
ribus pure personalibus, ut est, verbi gratia,
jus eligendi; nam illo privatur haereticus, non
per confiscationem, sed per extinctionem, seu
ablationem. Secundus sit de dominio, quod
aliquis habet in servum suum, nam per hae-
resim perdit illud; servus tamen non confis-
catur, sed omnino fit liber, quod in favorem
libertatis concessum est in 1. ManicTiceos , Cod.
de Haeret., et in cap. ult. extra. de Haeret.,
quod in eumdem favorem ampliatur, ut licet
haereticus convertatur, et ex misericordia alia
bona ei restituantur, servus maneat liber ;
quia libertas semel recuperata non perditur
sine nova culpa, ut bene declarat Simanc,
in tit. Servus, n. 9, de quo casu latius dispu-
tantMolin., de Just., disp. 40; Sanc, lib. 2
Decal., c 24, a num. 9. Tertius casus est de
jnre patronatus, nam ordinarie transfertur
cum bonis, seu haereditate cui adhaeret ; ni-
hilominus tamen quando bona confiseantur
quibus jus patronatus adhaerebat, non transit
cum illis, nec confiscatur, sed extinguitur in
favorem Ecclesiae, ut ab illo onere libera ma-
neat. Quod licet expresso jure non habeatur,
consuetudine ita receptum esse citati in n. 4
tradunt, et specialiter videri potest Lamber-
tin., de Jure patronat., lib. 3, quaest. 8, per
varios articulos ; et Farinac. supra, a num. 24.
Quartum exemplum adderc possumus de pen-
sionibus ecelesiasticis, de quibus fere nihil
scriptum invenio in auctoribus qui de confis-
catione scripserunt ; novissime prodiit Garcia,
de Benefic, part. 11, c 1C, a n. 77; et San-
cius, lib. 2 Decalog., c 28, n. 30, qui aliqua
attigere. Ego vero, ex principiis supra positis,
SECT. V. QILE BONA H^RETICI SUB
distinctione quaclam utendum censeo ; nam
de pensionibus loqui possumus , vel quoad
fructus decursos vel obtentos ante senten-
tiam, vel quoad obtinendos post sententiam.
De prioribus dicendum est confiscari , quia
jam sunt bona propria ipsius heeretici, vel, si
illa nondum obtinuit, jam proprium jus in
illa acquisivit ; sicut etiam fructus beneficio-
rum jam acquisiti confiscantur, ut supra dic-
tum est, et docent omnes. At vero quoad fruc-
tus acquirendos post sententiam , non confis-
catur pensio, neque etiam fructus cedunt in
utilitatem heeretici, quandiu vivit , etiamsi
absolutus sit , sed pensio ipsa extingnitur ;
nam licet proprie et in rigore beneficium non
sit, in boc eequiparatur beneficio, et sub illo
nomine comprebenditur in favorem fidei, ut
latius ostendit Gigas, de Pension., q. 52, n. 4,
et q. 94, num. 7.
7. Assertio, confiscationem non fieri in dam-
num tertii. — Ultimo ex dictis notari potest
alia regula generalis in hac materia obser-
vanda, et ad definiendos plures casus appli-
canda: scilicet, confiscationem bonorum bae-
retici ita esse faciendam, ut in damnura alte-
rius lertii innocentis per se non cedat. Ita do-
cent auctores allegati, preesertim Simanc,
dicto tit. 9, num. 64, et latius Matienco, in
lib. 5 Novee recompilat., tit. 9, lege 10. Et
ratio sumitur ex lege Sancimus, Cod. de Pce-
nis, quiadelicta suos tenent et ligant auctores;
nec ratio patitur ut noceaut innocentibus,
illos suis bonis privando. Et binc est ut, si
bona confiscata babeant reale onus ad solven-
dam alteri pensionem, cum illo onere tran-
seant ad fiscum, ita ut ipse illam solvere te-
neatur, ut in superioribus tactum est, et spe-
cialiter declarant Simanc. supra, num. 8;
intelligitur autem heec assertio, ut in ea in-
sinuavi, per se loquendo, et ut ita dicam, im-
mediate; nam remote, et quasi per accidens,
non est inconveniens quod confiscatio bono-
rum unius delinquentis cedat in incommodum
aliorum, qui non peccaverunt, ut confiscatio
bonorum patris cedit in incommodum filio-
rum ; tamen quia illi non erant domini, nec
babebant immediatum jus, sed remotum, vel
potius quamdam spem talium bonorum, ideo
illud non reputatur inconveniens ; nam prop-
ter multas alias causas^contingit ut filii ve-
niant iu egestatem propter culpam ct negli-
gentiam parentum. Et aliis exemplis statim
subjiciendis id declarari potest.
8. Quidsi tertius sit conjux. — Ex his ergo
generalibus principiis definieudee sunt omnes
CONFISCATIONE COMPREHENDANTUR. 573
speciales queestiones, quee a dictis auctoribus
traetantur, quarum pauca et preecipua exem-
pla breviter et quasi remissive attingam, ut
inde possit unusquisque ad alias similes quee-
stiones dicta principia applicare. Primum
exemplum sit de bonis mariti et uxoris : nam,
licet inter eos communiter possideantur, nihi-
lominus quisque habet sua propria bona ; et
ideo si uxor sit hseretica, confiscantur ejus bo-
na, nou mariti, et e contrario, propter regu-
lam positam. Et in hoc conveniunt omnes. Ex-
plicare autem quee sint bona propria uxoris,
queeve mariti, non est hujus loci, sed ad ma-
teriam de matrimonio pertinet, in qua videri
possunt Sancius, et Anton. Gomez, in 1. 77
Tauri, et Summistee omnes, et alii jurisperiti,
qui a dictis allegantur. Quia vero inter virum
et uxorem possunt donationes fieri, sciendum
est, si conjux, cui facta est ab altero donatio,
in beeresim incidat, priusquam donans moria-
tuiv, illa bona donata non confiscari, juxta su-
perius dicta, quia illa donatio non est firma,
neque habet effectum usque ad mortem do-
nantis, cap. idtim., de Donat. inter vir. et
uxor., et 1. Gum hic status, § Si donator, ff.
eodem tit, Et eadem ratione, si donator inci-
dat in heeresim, licet postca moriatur ante
condemnationem, donatio non tenet, et bona
confiscantur, quia post delictum non potest
heereticus donationem confirmare, juxta 1. Si
maritus uxoris, ff. de Donat. inter virum et
uxorem.
9. Quid si fuerit filius aut pater. — Quid de
lonis profectitiis. — Secundum exemplum sit
de bonis fiiiorum existentium sub potestate
patris; habent enim queedam bona propria,
quee vocantur castrensia, et quasi castrensia, et
adventitia, quibus addi solent profectitia; in-
ter*quee heec est differentia, quod bona cas-
trensia et quasi castrensia sunt propria filii
quoad domiuium et usum fructuum, et ideo
talia bona non confiscantur propter heeresim
patris, confiscantur autem propter beeresim
filii. In bonis autem adventitiis, habet filius
dominium, et pater usum^ fructuum, et ideo
si pater sit heereticus, amittit quidem usum
fructuum, sed ille non coufiscatur, sed conso-
lidatur cum dominio filii, quia pater per hee-
resim amisit jus patrise potestatis, quod in
filium habebat, et ratione cujus habebat usum
fructuum ; unde quia illud jus non transit in
fiscum, ideo neque ille usus fructuum fisco
adjudicatur. Et eadem ratione, si filius sit hee-
reticus, illa bona confiscantur quoad domi-
nium , quia erat delinquentis , atque etiam
DISPUT. XXII. DE TEMPORALI POENA H^RETICORUM, Q\JM EST CONFISCATIO.
quoad usum fruetuum, quia etiam per haeresim
filii dissolvitur patria potestas, § Cum autem,
Institut., Quibus modis jus patrice potestatis
amittatur , et in his omnes conveniunt. De
profectitiis autem bonis invenio Gahrielem ,
in 4, dist. 15, quaest. 3, art. 3, dubio 2. propo-
sit. 5, diceutem talia bona non confiscari pro-
pter crimen patris; quod etiam sequitur San-
cius supra, cap. 16, a num. 2, referens plures
juristas. Veriorem tamen credo oppositam
sententiam, quam tuetur Simauc, de Cathol.
Institut., tit. 9; Caldas, in leg. Si curatorem,
verbo Lcesis , numer. 19, in fine, Cod. de Re
integra restituenda ; Quemada, quaestion. 19,
num. 1 et sequentibus, et alii juristae, quos
allegat et sequitur Farinac, dicta qusest. 190,
num. 15. Consentiunt Theologi communiter,
Azor, tom. 1, lib. 5, cap. 7, quaest. 8; Vasquez,
1. 2, disp. 169, cap. 1, num. 10, et in opuscul.
de Testament. , cap. 9, num. 111 ; Lorca 2. 2,
disputat. 46, membr. 1, num. 5; et probatur,
quia talia bona sunt propria patris quoad do-
minium et usum fructuum ; ergo per haere-
sim amittit illa tanquam sua. Item legitima
filii confiscatur, quia non est sua, sed patris,
dum vivit, ut recte Simanc, num. 79 et 80;
ergo et bona profectitia propter eamdem ra-
tionem. Unde e contrario per lapsum filii ta-
lia bona non confiscantur, ut etiam cum mul-
tis tradit Sanc supra, cap. 15, num. 17.
10. Quid si fuerit donatum aliquid hieretico
sub conditione. — Tertium exemplum est de
bonis hseretico donatis sub conditione; nam
si conditio impleta sit ante delictum commis-
sum, bona illa confiscantur, quia donatiofuit
consummata; si vero conditio non fuit ini-
pleta, sunt opiniones. Distinguendum tamen
censeo inter conditionem casualem, et potes-
tativam, ad quas potest reduci mista. Quae
distinctio traditur in 1. unica, paragr. Si au-
tem aliqui, C. de Caducis tollendis, et sufficien-
ter explicatur a Molina, de Justit., disp. 177
et 206. Si ergo conditio fuit casualis, jus ad
illa bona transit in fiscum sub eadem condi-
tione. Si verosit potestativa, aut est talis quae
non possit per fiscum impleri, et tunc bona
non coniiscantur, quia donatio non potest ad
effectum pervenire. Si autem conditio possit
impleri per iiscum, et ipse velit illud onus su-
bire, tunc confiscatio sub eadem conditione
tenebit. Et hoc cum proportione ad mistam
conditioneni applicandum est. Dc quo puncto
praHercitatosvideri possunt Covarr., in Pract.,
cap. 39, num. 2, addita resolutione quam in
fiue capitis ponit; A.nton. Gomez, inl. 4 Tau-
ri, num. 4, et in 2 Variar., cap. 12, num. 6;
et Simancas, titul. 9, num. 11.
11 . Quid si fuerit legatum aliquid hceretico.
— Quid si fuerit dominus directus bonorum,
quorum fructus percipiebat hiereticus. — Quar-
tum exemplum sit de haereditate, seu bonis
testamento relictis, quae post crimen commis-
sum deleruntur ; nam talia bona non eonfis-
cantur propter peccatum ejus cui relicta erant,
quia jam est incapax talis haereditatis, juxta
1. Manichceos, C. de Haeret., et consequenter
non fiunt illius, ac propterea non confisean-
tur. Ita Simanc.*, num. 124, et videri potest
Covar., lib. 1 Variar., cap. 8, et lib. 2, cap.
17; et Farinac,dicta quaest. 190, a num.94.
Quintum exemplum est de emphyteusi, nam
si emphyteuta incidat in hseresim, non con-
fiscantur talia bona quoad proprietatem, quia
quoad illam non sunt ejus; quoad fructum
autem seu dominium utile confiscantur pro
vita delinquentis. Estque haec regula gene-
ralis de quocumque usufructu ad vitam,
nisi titulus ejus per delictum extingua-
tur, ut supra tactum est. Et hoc ipsum am-
pliari potest ad bona feudalia, nam in illa
noii cadit confiscatio perpetua quoad domi-
nium directum, propter eamdem rationem ;
confiscari autem possunt pro vita delinquen-
tis, si fiscus valeat, et velit omnia onera feudi
sustinere. De quibus punctis, praeter Siman-
cam supra, num. 19 et 97, videri possunt Pen-
na, 3 part. Directorii, commentar. 161 ; et
Gigas, dicto tractatu de Crimine laesae majesta-
tis, titul. 9, de Pcenis ejus, quoest. 5 et 6;
Farinacius, supra, a nnm. 59.
12. Quid si fuerit successor majoratus hce-
r^ici. — Postremo ex eisdem principiis defi-
nienda est quaestio de bonis primogeniturae,
seu majoratus, an confiscentur propter heere-
sim ultimi possessoris. In quo puncto solet
distinctio adhiberi de variis generibus majo-
ratuum, et diverso etiam modo de illis loqui,
ut videre licet in Simanc, dicto tit. 9, num.
252 et sequentibus. Existimo tamen in hac
materia, et quantum ad haeresim pertinet,
pro generali regula constitui posse, bona ma-
joratuum non confiscari quoad proprieta-
tem, seu c.onfiscatione perpetua. Ita coinmu-
niter Doctores : Castro, lib. 2 de Justa Haeret.
punit., c. 2; Molina, lib. 4 de Primogeniis,
cap. 11, n 21 ; Vasquez 1. 2, disp. 169, cap.
4; Farinac, dicta qurcst. 190, paragr. 5, num.
60, et alii. Ratio imprimis sumitur ex illo
principio, quod boua quoe non transeunt ad
lueredes extraneos, non confiscantur; majo-
SECT. VI. UTRUM CONFISCATIO AD SUPREMOS ETIAM PRINCIPES EXTENDATUR.
575
ratus autem non transit ad hseredem extra-
neum, ut constat. Deinde est ratio a priori,
quia primogenitus, seu primo vocatus non
succedit ex voluntate ultimi possessoris, sed
ex voluntate primi instituentis, cui non po-
test nocere delictum successoris, nec poena
confiscationis illi imposita. Nihilominus ta-
men possunt hsec bona confiscari quoadusum
fructunm pro vitadeliuqueutis. propter ratio-
nes contrarias, quia hoc modo transferri pos-
sunt hsec bona in extraneum quoad usum
fructuum, et pro sola vita possidentis. Item
quia hoc non derogat voluntati primi insti-
tuentis. Unde quoad hanc partem addenda
est limitatio, nisi in ipsa institutione addita
fuerit clausula privans possessorem dominio
et usu talium bonorum, ipso facto quod tale
delictum commiserit, vel, ut addi *olet, eo
ipso quod decreverit vel tractaverit de illo com-
mittendo ; nam instituens potuit hoc modo, et
non aliter sua bona disponere, et ideo volun-
tas ejus servauda est. Sed de tota hac quses-
tione videri possunt Molina, de Primogeniis,
lib 4, c. 11; Azor, part. 1, lib. 8, c. 12 ; San-
ches, lib. 2 Decalog., capite 18, per totum;
Vasquez, d. 2, disput. 179, cap. 4.
SECTIO VI.
Utrum poena confiscationis etiam reges et su-
premos principes comprehendat .
1 . Prima ratio duMtandi tripliciter. — Se-
cunda ratio. — Explicata pcena confiscationis
ejusque materia, solum superest dicendum de
personis quibus imponitur; et quoniam de
cseteris nulla est ditficultas, solum de princi-
pibus supremis temporalibus aliquid dicen-
dum superest. Est enim in illis duplex ratio
dubitandi. Una est ex parte talium persona-
rum, quia cum sintsupremi, nulli subjiciun-
tur iu temporahbus ; ergo nec possunt puniri
in temporalibus bonis. Et deinde, licet pos-
sint, non videntur comprehendi sub. legibus
confiscationem imponentibus ; tum quia non
loquuntur de his personis in speciali, sed tan-
tum in generali ; sub generali autem sermone
non videntur comprehendi quse tam specia-
lia sunt ; tum etiam quia leges impouentes
confiscationem vel sunt civiles, qua' non com-
prehendunt auctores quoad poeuas, vel est ca-
nonica , quse vel solum approbat illas leges,
vel loquitur ad instar earum, ut dictum cap.
Cum secundum leges, in quo potestates civiles
prohibentur exequi eonfiscationem , donec
sententia proferatur. Unde colligi videtur non
loqui de bonis ipsarum potestatum, seu prin-
cipum. Et inde potest etiam novum argu-
mentum fieri, quia hsec bona ex vi illius tex-
tus confiscantur fisco regio ; ergo confiscatio
non potest cadere in bona ipsius regls, etiam-
si hsereticus sit. Altera ratio dubitandi sumi-
tur ex parte ipsorum bonorum, quia reguum
inter majoratus computatur, et majoris pri-
vilegii et immunitatis esse censetur , quam
omnia privata primogenia ; ergo est exem-
ptum ab omni confiscatione, non solum per-
petua , sed etiam quoad vitam possidentis,
quia quamvis constare non possit de clausula,
quam attigimus in fine sectionis prsecedentis,
quia regni institutio et modus ejus immemo-
rialis est, nihilominus prsesumitur facta opti-
mo et magis favorabili modo ; ergo talia bo-
na nullo modo sunt confiscabilia, multo ma-
gis quam ceeteri majoratus.
2. Circa primum punctum. — Prima asser-
tio affirmans , de possibili. — In his rationibus
duo puncta tanguntur : unum de personis,
aliud de bonis. Girca primum, dicendum est
primo reges et principes temporales, quan-
tumvis supremos, posse hac poena puniri.
Hsec assertio satis constat ex dietis supra,
disp. 20, sect. 3, ubi in generali ostendi, re-
ges posse ab Ecclesia puniri propter hseresim,
non tantum poena spirituali, sed etiam tem-
porali, quod ex professo etiam tractavi in De-
fension.. lib. 3, cap. 22; et videri etiam po-
test Bellarmin., contra Barclaium. Illo autem
principio supposito , nulla ratio specialis in
confiscatione reperitur , propter quam his
etiam personis impon non possit; quia et
pcena ipsa proportionata est delicto, et isti
principes habere possunt bona , quibus pri-
vari possunt, et seepe ita expedit , ut minus
potentes fiant ad nocendum Eeclesise.
3. Secunda assertio , de facto. — Ad pri-
mum et secundum argumentum in prima ra-
tione dubitandi. — Secundo , dicendum est,
etiam de facto comprehendi sub legibus ca-
nonicis hanc pcenam imponentibus. Probari
potest primo a simili, seu a paritate rationis,
ex cap. Excommunicamus, 1 , § Moneantur, et
cap. ult. extra de Haeret. , ubi similes vel
aequivaleutes pcense principibus laicis impo-
nuutur propter hseresim, vel participationem
ejus. Secundo probatur ex dicto cap. Cum se-
cundum leges ; nam generaliter loquitur , et
licet adducat in exemplum leges civiles , ut
ostendat hanc poenam esse proportionatam de-
576
DISPUT. XXII. DE TEMPORALI POENA HyERETICORUM, QUvE EST CONFISCATIO.
licto, non tamen de illis personis solis loqui-
tur, de quibus loquuntur leges civiles, sed ab-
solute de omnibus fidelibus , qui Vicario
Cbristi subjiciuntur. Neque in delicto hseresis
attenditur specialis conditio, vel dignitas aut
nobilitas personae ; imo in favorem fidei seque
puniuntur propter hseresim nobiles ac igno-
biles, ut recte notarunt Rojas, singular. 157,
num. ultim. , cum Felin. in cap. Pastoralis,
de Offic. deleg., n. 6 et 7 ; et Ludovic. Carrer.,
de Haeret. , num. 132; et Sirnanc. , tit. 46,
num. 67. Et ratio optima est, quia in rebus
fidei, et quse ad salutem animse pertinent, non
est distlnctio Judcei aut Grceci, servi aut li-
leri, ut Paulus ad Roman. et ad Pbilemonem
dixit ; prsesertim quia pcense pecuniarise com-
munes sunt nobilibus, imo in eis magis exer-
ceri ac augeri solent. Et ita responsum est
ad primam rationem dubitandi, prseter ulti-
mum argumentum ejus, de quo statim dicam.
A. Circa secundum pmictum. — Notatur
primo. — Ad tertium argumentum in prima
ratione duMtandi. — Circa secundum punc-
tum, advertere imprimis oportet hujusmodi
principes extra regnum babere posse multa
bona libera, quee inter filios dividi solent, et
quantum est ex se , possunt transire ad ex-
traneos, etiam per mortem, ut est per se ma-
nifestum ; nam lioc in facto consistit. In his
ergo bonis non procedit dicta difficultas, sed
locum babent in illis prsecedentes assertio-
nes, quia liaec bona maxime sunt quae con-
fiscautur, et conditio personse non impedit, ut
ostendimus. Neque etiam obstat ultimum ar-
gumentum in prima ratione propositum, quia
confiscatio propter hseresim pcena est eccle-
siastica, sicut et culpa, juxta cap. Inquisitio-
nis, paragr. ProMbemus , de Hseret., in 6, et
ad Pontificem per se pertinet determinare
fiscum, cui applicanda sunt talia bona, et ita
talia bona principum confiscari poterunt, vel
camerse apostolicse, vel ad alios ecclesiasticos
et pios sumptus. Solum ergo circa regnum
ipsum illa secunda difficultas procedit.
5. Notatur secundo. — Notatur tertio. —
Superest itaque dicendum de regno et bonis
ad illud pertinentibus. Duo enim in regno dis-
tinguenda sunt, scilicet dominium jurisdic-
tionis, seu potestas regendi et judicandi; et
dominium proprietatis circa bona temporalia,
quse ex titulo regni ad personam regis perti-
nent. Nam licet utrisque bonis et utraque
potestate possit rex hseretieus propter hsere-
sim privari, nihilominus coniiscatio proprie
versatur circa temporalia bona, quce sub do-
minium proprietatis cadunt ; tamen quia hsec
sunt connexacumjurisdictione, aliquid est de
utraque parte dicendum. Advertendum autem
est ulterius privationem, seu confiscationem
bonorum, esse distinctam pcenam ab excom-
municatione, ut ex discursu hujus et prsece-
dentis disputationis constat; et ideo distin-
guendum et explicandum etiam est , quse
privatio jurisdictionis aut bonorum tempora-
lium ex vi excommunicationis proveuiat, quee
vero proprie pertinet ad hanc confiscationis
pcenam, de qua tractamus.
6. Prima assertio. — Imprimis ergo dicen-
dum est regem hsereticum eo ipso privari usu
jnrisdictionis regise, quamvis non statim pri-
vetur dominio et proprietate jurisdictiouis
regise ; hic autem effectus ex censura excom-
municationis nascitur, et non est per se pcena
distincta. Hsec assertio constat ex generali
doctrina de excommunicatione, late tractata
in quinto tomo, disputatione decima quinta,
sectione sexta, quam in summam reduxi in
Defensione fidei, libro sexto, capite sexto :
unde nihil in prsesenti addere oportet. Ex-
communicatio autem non extenditur ad pri-
vationem bonorum temporalium, nisi quate-
nus pendet ex aliquo titulo spirituali, vel ex
aliquo actu quem excommunicatus exercere
non possit. Unde ex vi hujus excommunica-
tionis non potest rex privari debitis tributis
ante seutentiam saltem declaratoriam crimi-
nis, quia nec illa pcena sequitur ex vi cen-
surse, nec per se et speciahter invenitur ali-
quo jure lata, ut magis ex dicendis constabit.
7. Secunda assertio iipartita. — Secuudo
dicendum est, quamvis rex hsereticus possit
per Ecclesiam privari regno, non solum quoad
dominium jurisdictionis, sed etiam quoad tem-
poralia bona, et quoad dominium proprietatis
eorum, nihilominus non privatur ipso jure,
sed necessaria est sententia et condemnatio.
Prior pars de potestate, in lib. 3 Defensionis
fidei, late probata est, et aliqua supra adduxi-
mus, disputatione vigesima, sectione tertia, et
nunc sufficiunt cap. Ad abolendam, et cap.
E xcommunicamus , 1, § Moneantur, et cap.
ultim. de Hseretic. Posterior vero pars a for-
tiori constat ex dictis de aliis bonis confiscatis ;
nam si illorum proprietas et dominium non
aufertur ante sententiam, multo minus aufer-
tur regnum quoad dominium et proprietatem.
Item est optiina moralis ratio, quia non expe-
diebat ad paceni et quietem regnorum, quia
multa scandala et seditiones inde facile oriri
posscnt.
SECT. I. AN ECCLESIA H.ERETICOS
8. Dubium de con/iscatione regni. — Difficul-
tas ergo superest an hujusniodi bona regni
possint dici confiscata ipso facto, et ante sen-
tentiam. Aliqui simpliciter negaut, ut Castro,
libro secundo de Just. beeret. punit., capit.
septimo; et Simanc, tit. 4-6, num. 75; et
Vasquez 1. 2, disp. 169, num. 42. Fundantur,
quia etiam post sententiam regnum non ap-
plicatur alicui fisco, sed datur successori ca-
tbolico, si aliquis inveniatur ; vel, si nullus sit,
vel omnes, qui sunt, sint heeretici, reducitur
in regnum, ut sibi regem catbolicum eligat;
vel si potentes regni sint heeretici, et credatur
regnumelecturum principem heereticum, tunc
jus debellandi tale regnum alicui potenti regi
catholico per Pontificem adjudicatur. Et con-
firmari potest haec opinio ratione facta, quod
hujusmodi regnum est quidam majoratus ma-
joris privilegii et exemptionis, quam ceeteri
inferiores majoratus. Estque hcec sententia
probabilis.
9. Judicium auctoris in hoc dubio. — Ad c.
ult. de Hceret. in n. 7 allatum. — Addendum
nihilominus occurrit, distinguendum esse in-
ter confiscationem, et eum cui applicantur
bona confiscata. Nam fundamentum preece-
dentis sententiee probat quidem regnum non
ita confiscari, ut successoribus catholicis aufe-
ratur, non tamen probat simpliciter non con-
fiscari; nam olim bona cujuslibet heeretici
confiscabantur , et nihilominus filii catholici
illis non privabantur ; utrumque enim habetur
in leg. Manichwos, C. de Heeret. Sic ergo
existimo optime dici posse confiscari regnuni,
licet dandum sit successori catholico. Quod
etiam videtur sentire Joan. Lup., in libro de
Jur. regni Navarree, cap. 7 quintee partis.
Effectus autem hujus confiscationis erit, ut
post latam sententiam statim jus transferatur
ad successorem, ut illud juste possit occupare,
si opere seu facto valeat. Item ut recuperato
regno possit rescindere omnes alienationes
factas a die commissi criminis. Nihilominus
tamen ante sententiam, juxta dictum cap.
Cum secundum leges, nec successor poterit
occupare icgnum, iit omnes fatentur, et est
certissimum ; nec vasalli possunt privare re-
gem tributis aut aliis bonis illi debitis, quia
hoc esset exequi contiscationem propria aucto-
ritate, et ante sententiam, quod in dicto cap.
prohibitum est. Et ita sentit Penna, in Direc-
tor., 3 part., coLnmentar. 168. Et quamvis
Sylvester, verb. Heresis, 1/num. 14, vers.
11, contrarium sentire videatur , et illum
Castro et Simanc. supra sequantur, uihilomi-
xu.
SUPPLICIO MORTIS JUSTE PUNIAT. 577
nus vel eorum sententia probanda non est,
vel explicandi sunt, ut non requiratursenten-
tia condemnatoria, sed declaratoria criminis
sufficiat, ut Penna supra sentit, et sumi potest
ex eodem Sylvest., verb. Excommunicatio, 5,
§ 9, num. 18, et ita intelligendum etiam est
dictum caput ultimum de Hsereticis.
DISPUTATIO XXIII.
DE PCENIS GORPORALIBUS HjERETICORUM.
Primum genus fosnce, carcer. — Secundum,
exilium. — Terlium, flagelJatio. — Quartum,
onors. — Materia hujus disputationis rnagis ad
externum quam ad internum forum pertinet,
et ideo hanc pcenam brevius quam preeceden-
tem expediemus, illa tantum attingendo, quee
vel ad dogmata tidei, vel ad forum conscien-
tiee aliquo modo pertinueiint. Oportet autem
advertere, varias esse has pcenas corporales;
possuut tamen ad quatuor capita reduci. Hu-
jusmodi sunt poena carceris, non quidem il-
lius carceris^ qui per modum custodiee sen-
tentiam preecedit; nam illa non est pcena, sed
medium necessarium ad examinationem cau-
see, et veritatis inquisitionem ; postsententiam
vero imponitur per modum pcenee vel tempo-
ralis, vel perpetuee, id est ad vitam. Et eadem
ralione non numeramus inter has pcenas tor-
turam, quee non est ad supplicium, sed ad ex-
quirendam veritatem infertur. Secunda pcena
est exilium ; nam inter corporales etiam com-
putalur et maxime cum imponitur adtriremes.
Tertia est flagellatio, vel alia similis corporis
afflictio. Quarta est pcena mortis, quee in jure
dici solet uitimum supplicium, et circa banc
preecipue immorari debemus, quia, si heec fue-
rit justa, a fortiori esse poterunt reliquee.
SECTIO I.
Utrum possit Ecclesia hcereticos mortis sup-
plicio juste punire.
i . Errur Donatistarum. — Item Lutheri. —
Ejus primum fundamentwm. — Secundumex
Matt. 13. — Tertium. — Quartum. Antiqua
heeresis fuit, non posse Ecclesiam heeretieos
pcena mortis afficere, neque ad boc utiauxilio
brachii seecuiaris. Ita senserunt Douatistee, ut
ex Augustino, lib. 1 Contra epistol. Parmc-
nian., cap. 7, et lib. 2 Contra litteras Petiiia-
37
578
DISPUT. XXIII. DE POENIS CORPORALIRUS H.ERETICORUM.
17,
m, cap. 10, et lib. 2 contra Gaudent., cap
et*26, et epist. 48, 50, et aliis constat. In eo-
dem errore fuit Wicleph, ut refertur iu Con-
cilio Constantiensi, sess. 15, in artic. ejus 14.
Idem asseruit Lutherius, art. 33 perLeonem X
damnato; et Augustinus interdum de hac re
fuit dubius, non quidem an liceat, sed an ex-
pediat uti hac pcena contra heereticos. Funda-
bantur heeretici, quia Christus, Matthaei 7, et
Lucee 20, docuit quidem cavendum esse a falsis
prophetis, et arcendos esse lupos ; nunquam
tamen docuit esse interimendos, quin potius
Petro prohibuit uti gladio. Secundo, maxime
urgent parabolam de zizaniis, Matth. 13, nam
in ea dixit Christus non esse eradicanda zi-
zania, ne forte simul eradicetur ettriticum;
nomine autem zizaniorum heeretici significan-
tur, ut ibi sentiunt Hieronym., Theophyl.
Eutym., et Chrysost., homil. 47; et Augus-
tiu., in lib. Post collationem contra Donatis-
tas, cap. 6, cum Cyprian., epistol. 51, alias
hbro tertio, epistola tertia. Tertio argumen-
tantur ex antiqua consuetudine Ecclesise, sal-
tem negativa, quia nunquam usa est tali pce-
na, sed ad summum exilii, ut ex antiquis
Conciliis constat, quee consuetudo fundata fuit
in mansuetudine Ecclesiae, cui talis pcena re-
pugnat. Quarto, quia Ecclesia non utitur hac
poeiia contra alios infideles, sed tolerat etiam
Judeeos; ergo nec contra haereticos illa uti de-
bet aut potest.
2. Prima assertio catholica, quodpro haresi
pcsnamortisjustasit, et ex potestate Ecclesice.
— Nihilominns assertio catholica est, Eccle-
siam posse juste punire heeretieos pcena mor-
tis. Hanc veritatem late defendunt contra hoe-
reticos, Roffens., dicto artic. 33 contra Lu-
ther. ; et Eckius, art. 27 contra eumdem; Bel-
larmin., lib. 3deLaieis, cap. 21 et22; Castro,
lib. 1 de Just. heeret. punit., cap. 9, et lib. 2,
cap. 12; Valentia, tomo 3, disp. 1, queest. 11,
punct. 3 ; Osius, lib. 1 contra Brent. ; et ex ju-
risperitis, Covarr., lib. 2 Variar., cap. 10, n.
10; et Simanc, tit. 46, a num. 44; et alii
sectione sequenti referendi. Et probatur bre-
viter, quia, ut aliqua pcena juste infligatur,
duo tantum necessaria sunt : primum, ut poe-
ua sit proportionata gravitati culpse ; secun-
dum, ut al> liabente pote.tatem et jurisdictio-
nem inferatur: utrumque autem in hac pcena
invenitur. Consequentia cum majori eviden-
tes sunt; minor superest probanda.
3. Probalur quoadjustitiam ex Scriptura.
■ — Prior er^o pars de aequitate pcenae probari
potest imprimis exemplo Dei, qui in veteri
Testamento falsos prophetas occidi jussit, Deu-
ter. 13 et 18 ; imo, cap. 17, eamdem pcenam
tulit contra eos, qui obedire nollent judicio sa-
cerdotis, praesertim in controversiis fidei. Et
ita in aliis Scripturee locis laudantur reges,
qui hancpcenam executioni mandari fecerunt,
ut 3 Reg. 18, et 4 Reg. 10 et 23. In novo au-
tem Testamento, quamvis Christus Dominus
id non preeceperit, nec similes leges tulerit,
quia nec ceeremoniales, nec judiciales leges
Ecclesiee suee reliquit, sed dispositioni ejus
caetera preeter substantiam sacramentorum
commisit, nihilominus ita de heereticis locu-
tus est, ut eos hac pcena dignos esse ostende-
rit. Vocat enim illos fures et latrones ; at vero
fures et latrones pcena mortis digni sunt. Item
vocat eos lupos rapaces, Mattheei septimo, et
Luc. vigesimo ; lupi autem non tantum arcen-
di sunt a grege, sed etiam occidendi, si fieri
possit.
4. Item ex usu Ecclesiw et Patrilus. — Se-
cundo potest hsec sententia confirmari positi-
vo usu Ecelesiee satis antiquo, qui ex legibus
imperatorum et Pontificum sufiicienter proba-
tur ; eas vero in sectione sequenti referemus.
Augustmus etiam inlocis citatisjustitiam hujus
pcenee defendit,imo etconvenientiam ac utilita-
tem, quando alia remedia prius tentata et ap-
plicata non sufliciunt. Et idem sensit Hierony-
mus statim ritandus. Sunt etiam nonnulla an-
tiqua exempla hujus pcenee; unum videripo-
test in Divo Gregorio, in lib. 1 Dialogorum,
cap. 4; aliudapudNicephor.,lib. ISHistoriar.,
cap. 4; et aliud in Bernard., serm.66 in Can-
tica, ubi improbat quod mors lata fuerit sine
sufficienti potestate; secus vero, inquit, fuis-
set, si ab eo, quinon sine causa gladium por-
tat, data fuisset.
5. Denique ratione. — Tertio probatur ra-
tione eadem pars. Primo, ex gravitate talis
delicti; nam sine dubio gravius est quam
multa alia, quoe justissime ultimo supplicio
puniuntur. Secundo, ex qualitate talis delicti,
quod maxime nocivum est christianee reipu-
blicee, eamque valde perturbat, ut ex Paulo et
ex Sanctis Patribus supra ostendimus, et expe-
rientia ipsa satis docet. Uiide Innocentius
Papa, epistola 25, exemplum adducit de me-
dico seu chirurgo, qui prius vulneri adhibet
fomenta, etc. : At, inquit, si id manens sa-
nari non potest, ferro amputat, ne corpus
reliqimm sua tabe corrumpat. Quod exemplum
latius tractat tlieronymus ad Galatas 5, circa
illaverba : Modicum fermentum totammassam
corrumpit; quorum sensum esse dicit, panco-
SECT. I. AN ECCLESIA ILERETICOS
rum hominum insidias non esse contemnen-
das ; et ita comparat haeresim scintillae, quae,
nisi statim opprimatur, in ignem crescit, et
omnia devastat ; et ponit exemplum in Ario
(et idem fuit in Luthero, et similibus). Unde
concludit resecandam esse putridam earnem,
ne totum corpus pereat, et refertur in capite
Resecandce , vigesima quarta, quaest. 3.
6. Deinde probatur assertio Iquoad potesta-
tem. — Altera pars de potestate generatim
probata est supra, disputatione vigesima, sec-
tione tertia, et omnia ibi dicta cum propor-
tione ad hanc pcenam morlis applicari pos-
sunt. Nam ostensum est hanc pcenam non
solum esse justam, quatenus vindicativa est,
sed etiam esse necessariam, quatenus respectu
corporis Ecclesiee medicinalis dici potest.
Christus autem, instituendo Ecclesiam suam,
non defuit illi in necessariis ; ergo non reli-
quit illam sine hac potestate, sine qua talis
justitia non posset legitime exerceri. Unde
merito intelligitur haec potestas inclusa in
potestate data Petro, et in verbis quibus illam
Christus significavit ; ut in loco citato et in
aliis late ponderavimus, ubi etiam diximus
hoc fuisse indicatum in facto Petri, Actorum
quinto, ubi ad verbum Petri Ananias et
Saphira mortui sunt. Denique ab actu ad
potestatem optima est illatio, quando in tali
actu non potest tyrannis aut injustitia prae-
sumi; sed consuetudo Ecclesise in suislegibus
et illarum executione hunc actum exercet et
approbat, nec de illa potest quis praesumere,
nisi sit haereticus, quod in hoc male faciat ;
ergo est signum evidens talis potestatis.
7. Prima assertio, penes quos sit dicta po-
testas. — Statimvero interrogandum occurrit,
quis habeat in Ecclesia hanc potestatem, an
magistratus oivilis, vel ecclesiasticus. Nam
cum hoc crimen ecclesiasticum sit, ut supra
dixi, omnis potestas illud puniendi ad Eccle-
siae pastores pertinere videtur. Aliunde vero
pcena sanguinis, et preesertim mortis ab ec-
clesiasticis viris aliena videtur. Similem vero
quaestionem supra, dicta disputat. 20, sec-
tione 3, in fine, generaliter tractavi, et ibi
dicia ad hanc particularem pcenam cum pro-
portione appiicanda sunt. Dico ergo hanc po-
testatem aliquo modo pertinere ad utrumque
forum ; verumtamen in magistratu ecclesias-
tico, et praesertim in Pontifice esse principa-
liter, et eminenti quodam modo; in regibus
autem et imperatoribus, eorumque ministris,
esse veluti proxime, et cum subordinatione ad
spirituaiem potestatem. Prior pars constat ex
SUPPLICIO MORTIS JUSTE PUNIAT. 579
usu Ecclesiae, quia haec pcena legibus civilibus
lata est, et per canones approbatur, ut in
sequenti sectione referam. Item ratione pro-
batur, quia punitio talis delicti, et correctio
haereticorum non tantum ad spirituale bonum,
sed etiam ad temporalem pacem reipublieae
christianae necessaria est, et ideo utraque po-
testas, in ordine ad finem suum, hujusmodi
pcenam ferre potest. Et ex hac ratione altera
pars confirmatur ; nam temporalis pax subor-
dinata est spirituali bono Ecclesiae; et ideo
etiam haec potestas, ut est iu principe saecu-
lari, subordinata est spirituali potestati, et in
principe temporali est tanquam in exequente,
et moto ab alio; in Pontifice vero est tan-
quam in imperaute et movente, juxta decisio-
nem Bonifacii Papae, in Extravagante Unam
sanctam, de Majorit. et obedientia, et doctri-
nam Bernardi de duplici gladio Ecclesiae et
Pontificis, spirituali et temporali; nam spiri-
tualem habet ut per se exercendum, tempo-
ralem vero per alium. Et hoc etiam ostenditur
ex modo quo jura hujusmodi pcenam ferunt;
nam leges civiles illain expresse imponunt, et
executioni mandari imperant; leges autem
canonicse solum jubent ut hajretici iu casibus
ab ipsis designatis sseculari curiae tradarrtur.
Unde et in hoc hmitant leges civiles, ut infra
videbimus, principesque saeculares obligare
possunt ut condignam pcenam contra hujus- !
modi reos ferant, et judices etiam cogere pos-
suntut in eis exequendisjustiliam servent. Et
ita responsum est ad rationem dubitandi pro
utraque parte proposita paulo ante.
8. Ad fundamenta hereticorum in num. 1.
— Ad secundum fundamentum ibid. — Instan-
tia diluiiur. — Superest ut respondeamus ad
haereticorum fundamenta. Primum sumebatur
ex auctoritate negativa Christi Domini, quod
parum urget ; quia licet non praeceperit, satis
est quod hoc genus pceuae non prohibuerit.
Addimus vero Christum Domiiium usum esse
generalibus verbis, attendite, cavete, et simili-
bus, quae omnia media necessaria ad cavendos
et coercendos hsereticos comprehendunt, et
ideo etiam possunt ad hanc pcenam, quando
necessaria fuerit, adaptari. Nam in alio loco
dicit Cbristus palmitem non manentem in
ipso, tanquam iu vite, abscindendum esse, et
iu igiiem mittendum, Joan. 15; idemque dicit
alibi de arbore mala, quae bonum fructum
ferre non potest; quibus parabolis etiam si-
gnificavit Ecclesiae suae quid in hoc negotio
agere oporteat. Unde ad secundum, de para-
bola zizaniorum, respondetur imprimis in ea
580
DISPUT. XXIII. DE POENIS CORPORALIBUS H^ERETICORUM.
non esse sermonem de solis hsereticis, sed in
nniversnm de malis hominibus, qui in Eccle-
sia vel in mundo sunt, nt exponunt iidem
Patrcs supra allegati, et ex contextu para-
bolse satisconstat; praesertiin quia in fine ejus
dicit Cbristus patremfamilias tempore mes-
sis missurum ministros suos, qui triticum
a zizaniis separent; quod alibi explicuit di-
cens, quod tempore judicii mittet Deus An-
gelos suos, et separabunt malos de medio jus-
torum, ubi non tautum dixit heereticos a
fidelibus. Igitur vel illa parabola nihil de
hsereticis probat, vel ex ea colligitur nnllos
iniquos, et malos esse puniendos, quod absur-
dissimum est. Itaque iutentio Christi (ut indi-
cavit Cyprian. epistola quinquagesima prima,
et quinquagesima secunda) solum fuit repri-
mere et moderari nimium et indiscretum
zelum, vel provocandi iram Dei contra pec-
cntores, ut ahbi fecit, cum discipulis suis
dixit : Nescitis, cujus spiritus estis ; vel
temere, et sine auctoritate illos persequendi,
ut etiam in alio loco indicavit Petro, prseei-
piendo illi ut gladium m vaginam converte-
ret, non tamen prohihuit justam et ordinatam
iniquorum punitionem, ut per se notum est.
Quia vero heeretici inter malos coutinentur,
et ita in parabola etiam comprehenduntur, ut
allegati Patres recte dixerunt, ideo addendum
est prohibuisse quidem Christum occisionem
heereticorum, quando cognosci non possunt,
neque a cathoiicis discerni. At vero quando
snfficienter distinguuntur, et eorum delictum
cognoscitur et comprobatur, tunc non habet
locum parabola, quia licet ipsi eradicentur,
nullum est periculum eradicandi simul et
triticum , id est Catholicos , quee fuit ratio
Christi Domini in illis verbis : Ne forte eradi-
cantes zhania, eradicetis et triticum. Et ita
respondet Augustinus, librotertio contra Par-
menian., cap. 2, et D. Thomas 2. 2, qusest. 10,
art. 8, ad 1, et qusest. 41, art. 3, ad 3, ct
qusest. 108, art. 3, ad 1. Dicet aliquis, quamvis
in eo casu non sit periculum aliorum, semper
imminere periculum damnationis ejusdem
hseretici, qui nunc interfectus damnabitur, et
fortassc.si tempusvitse illi conccderetur, eon-
vcrteretur et saivaretur. Respondeo imprimis
instantiam non habere locum in hsereticis
pceuitentihus, qui interdum ultimo supplicio
alTiciuntur; nam tunc potius esse potest pro-
babilis spes salutis eorum cum perseverantia
in fide usque ad finem vitee. Ue pertiuacibus
autem dicendum est, majoreni rationem ha-
hendum esse communis boni Ecclesiee, per
quam non stat quominus illi convertantur et
salventur; unde si sua culpa pereuut, sibi
imputent, et fortasse utilius illis est statim
mori, quam vivendo multiplicare peccata et
errores, et esse causam, ut multi alii pereant.
9. Ad tertium ibid. — Ad quarlum ibid. —
Tertium argumentum sumebatur ex consue-
tudine Ecclesise, quod etiam est negativum, et
ex ea parte infirmum, quia non sumitur ex
usu contrario, sed tantum exnon usu, ex quo
non potest colligi defectus potestatis, preeser-
tim cum ille non usus non fuerit perpetuus,
sed brevis cujusdam temporis, quia non cogi-
tur, qui potestatem habet, illa semper uti, vel
etiam non semper commode potest. Quocirea,
licetEcclesiasemperhabueritpotestatemhauc,
in principio, quando imperatores et judices
laici non erant Christiani, non poterat illa
commode uti. Et hac rationc Patres illorum
temporum reprehendunt Cathohcos, qui occi-
debant heereticos, quia temere et sine potes-
tate faciebant ; postea vero imperatores chris-
tiani cceperunt pcenis coercere hsereticos, et
prius levioribus pcenis usi sunt ; et quia experti
sunt illas non sufficere, tandem ad ultimum
remedium, et supplicium pervenerunt, ut mox
in sequenti sectione videbimus. Et hoc mo-
do locutus est Augustinus in citatis locis, et
tract. 11 in Joan., et epistola 66, et id magis
declaravit 2 Retract., c. 5. Solet autem pcenam
mortis excipere, quia suo tempore nondum
erat in usu. Leo autem Papa, in epist. 4, alias
91 vel 93, cap. 1, indistincte dixit: Profuit
isia districtio ecclesiasticw Jenitati, qua, etsi
ecclesiastico contenta judicio cruenlas effugit
ultiones, seteris tamen constitutionibus chris-
tianorum principum adjuvatur. Et similia ha-
bet Optatus ; vicinus etiam Augustinus, libro
3 contra Parmenian., ubi variis exemplis hoc
confirmat. Et simili modo Rernardus, serm.
66 in Cantic, cum reprehendisset quosdam,
qui propria auctoritate heereticos occidere ten-
tahant, addidit, per enmdem debere fieri, qui
non sine causa gladium portat. Ultimum deni-
que argumeutum sumebaturex comparatione
ad alios infideles; sed responsio est in prom-
ptu, nam si sit sermo de Judreiset Sarracenis
non baptizatis, non est similis ratio, quia illi
non sunt subditi jurisdictioni eeelesiastieee,
sicut sunt hsereliei; si vero sermo sit de Ju-
deeis et Sarracenis apostatis a fi.de, quam in
baptismo professi sunt, respoiidemus eosetiam
esse dignos pceua mortis, et ita quoad juris-
dictiouem Eeelesia^ pro haireticis reputari, et
hac pcena sicut alii puniri.
SECT. II. AN OMNES ILERETICI SECUNDUM LEGES ECCLESliE MORTE PUNIANTUR.
581
SECTIO II.
Utrum omnes hceretici secundum Ecclesice
leges pcena mortis afficiantur.
1. Prima suppositio pro decisione, ex jure
civili sumpta. — Item ex canonico. — Diximus
de potestate ; dicendum sequitur de actu, et in
hoc supponimus primo, pcenam mortis impo-
sitam esse hsereticis jure positivo. Ksec sup-
positio constat primo ex jure civili, in 1. Aria-
ni, C. de Heeret., ubi specialiter est sermo de
Manichseis; tamen in 1. Quicunque, eodem
tit., generaliter fertur his verbis : Ultimo sup-
plicio coerceatur, qui illicita docere tentaverit;
quia vero illud verbum docere, non videtur
omnes comprehendere, addit Glossa, in cap.
Excommunicamus , 2, verb. Puniendi, extra
de Hseretic, eamdem esse rationem de addis-
centibus, quia illa duo, ddcere et discere illici-
ta, in jure sequiparantur, 1. Culpa, Cod. de
Maleficiis. Et eamdem poenam tulisse contra
omnes hsereticos Michaelem imperatorem, re-
fert Paulus Diaconus, lib. 14 Historiae; et
eamdem postea tulit, et magis declaravit im-
perator Fridericus, in leg. Inconsutilem, et in
leg. Commissis , quee in fine Directorii, pag. 16
editionis anni 1578, referuntur, et paulo infe-
rius magis explicabuntur. Secundo, idem
constat ex jure canonico, ut patet ex multis
bullis, quibus prsedictse leges approbantur et
recipiuntur, quse in eodem Directorio refe-
runtur; et ideo in cap. Ad abolenda,% Prce-
senti, dicitur hos hsereticos brachio sseculari
esse tradendos , debita animadversione pi>
niendos. Et ita Ecclesia non solum approbat
illas leges, sed etiam vult ut judices laici se-
cundum illas juste judicent, quando hujus-
modi rei illorum jurisdictioni committuntur,
nec possunt laici judices talem pcenam remit-
tere, juxta cap. ut Officium, de Hseret., in 6,
ut magis explicatur in Bulla Urbani IV, quse
incipit Licet, et in Bulla Innocentii IV, quae
incipit Statuimus, relatis in Directorio, ubi
supra.
2. Secunda suppositio, varios esse gradus
hcereticorum. — Secundo, quia heec jura non
eodem modo de omnibus hsereticis loquuntur,
aut illos comprehendunt, ideo ut qusestioni
propositse respondeamus, et explicemus qui
heeretici et quando pcena mortis afficiendi sint,
distinguere oportet varios hsereticorum gra-
dus. Primo enim distinguere illos possumus
in hseresiarchas, qui etiam dogmatistee dici
solent, et alios addiscentes et illis credentes.
Deinde quidam ex his hsereticis dicuntur re-
lapsi, quia post abjuratam solemniter hsere-
sim iterum in eam lapsi sunt. Alii vero sunt
simpliciter lapsi in hseresim, sine recidiva
post abjurationem. Denique hseretici qui pu-
niuntur, quidam sunt pertinaces, quia post
sufficientem instructiomm et admonitionem,
factam etiam a judicibus fidei, in suis errori-
bus perseverant. Alii vero sunt qui se Catho-
licos profitentur, sunt tamen impcenitentes,
ac proinde de sua conversione vel fide ita
suspecti, ut ficti prsesumantur; et hujusmodi
sunt qui negant delictum hseresis, de quo
convicti sunt, vel etiam qui illud confitentur,
sunt tamen in sua eonfessione diminuti, quia
vel non omnes errores, de quibus convicti
sunt, confitentur, vel complices , de quibus
etiam satis constat, declarare nolunt. Alii ve-
ro sunt et conversi ad fidem, et sufficienter
poenitentes, quantum ex signis et confessione
illorum intelligi potest.
3. Prima assertio. — Prohatur primo. —
Primo ergo dicendum est hsereticos, qui post
sufficientem instructionem, et admonitionem
Ecclesise, etjudicium ejus, in suo errore perti-
naces sunt, pcena mortis irremissibiliter esse
puniendos. Ita docent omnes Doctores, qui
de hac materia tractant; Castro, lib. 1 de Just.
hseret. punit., cap. 7, et lib. 2, a principio;
Repertorium Inquisitor., verb. Hceretici, et
verb. Pertinax ; Julius Clarus,lib. 5, § Hcere-
sis ; Simancas, Institut., titul. 7 et48; Rojas,
tract. de Hseret., part. 2, assert. 25; Covar.,
lib. 2 Variar., c.ap. 10, num. 10; Azor, tom.
1, lib. 8, cap. 13, a parag. Ultima pcena ; et
Penna, in Director., 2 part., commentar. 65,
qui alios refert. Probari potest primo ex anti-
quis legibus civilibus, quse hanc psenam hse-
reticis imponunt, nam in aliquibiis mandari
debet executioni ; ergo maxime in his qui hee-
retici perseverant ; expresse vero, et in parti-
culari hoc sancivit Frider., in dicta 1. Incon-
sutilem. Secundo, id est manifestum in jure
canonico, eap. Ad abolendam, et cap. Excom-
municamus, cum aliis, de Hsereticis, in quibus
dicitur, eos, qui per sententiam declarantur
hseretici, nisi continuo resipiscant, et parati
sintad abjurandos errores, et satisfaciendum
Ecclesise, confestim curias sseculari tradendos,
animadversione debita puniendos, debita ni-
mirum secundum jura civilia, quce est pcena
mortis, ut visum est. Tertio, est optima ratio,
quia isti sunt hseretici, ut sic dicam, in suni'
582
DISPUT. XXIII. DE POENIS CORPORALIBUS ILERETICORUM.
mo gradu, et sunt incorrigibiles, ideoque nulla
est de eis spes ; ergo non est cur pceua con-
digna differatur, nam, ut dixit Symmachus
Papa, cum quodam Concilio Romano : Ferro
abscindenda sunt mlnera, quce fomenta non
sentiunt, cap. In canonious, 17, quse^t. 1 ; et
similia habentur 24, qusest. 3, perplura ca-
pita; imo et Plato, in lib. 9 de Legibus, di-
xit : Quos legislator insanabiles sentit, hos
ultimo supplicio afflcit, non ignorans istis
melius esse mori, quam vivere.
4. Dubiolum quo genere mortis plectantur
Ttceretici. — Dubitant autem Doctores de spe-
cie mortis, quia jura illam non determinant.
Nihilominus consuetudo Ecclesise liabet, ut
isti pcena ignis afficiantur; quam esse anti-
quam ostendit Gregorius, 1 Dialogor., cap. 4,
ut supra citavi, ejusque exemplum habemus
in Concilio Constantiensi, in quo Hieronymus
Praga et ossa Joannis Wicleph combusta sunt;
et aliud antiquius exemplum sumi potest ex
4 Reg. 23 ; et aliqui hoc voluerunt colligere
ex illo Joan. 15 : Si quis in me non manserit,
et colligent eum, et in ignem mittent. Sed hoc
solum per quamdam accommodationem acci-
piendum est.Unde Villadiego, tractat. de Hse-
retic.,qua3st. 15, num. 4, existimat hujus pce-
nse determinationem nullo jure scripto, sed
sola consuetudine introductam esse, quod for-
tasse verum est quoad priorem partem exclu-
sivam, loquendo de legibus in corpore juris
contentis ; nam extra in dicta lege Friderici
expresse decernitur ut isti vivi comburantur ;
et hanc legem acceptavit Ecclesia, et ita usu
servatur et servandum est, de qua re vide-
ri possunt Farinac, de Hseresi, qusest. 198,
num. 4, et quse ex Patribus adducit Arboreus,
lib. 8 Theosoph., cap. 9, in 2 p. assertio-
nis.
5. Secunda assertio. — Secundo, dicendum
est omnes hsereticos impcenitentes, etiamsi
exterius sc fideles et Catholicos profiteantur,
si de haeresi convicti sunt, pcena mortis esse
afficiendos. Ita docent omnes auctores citati,
et Albcrtin., de Agnoscend. hscret., quses-
tione 8, et qusestione 34, numer. 51 ; et Rojas
deHffiret., 1 part., a num. 590, et 2 part..
assert. 21, ubi plures alios refert. Et est res
certa, ef usu recepta, quamvis non cit iu jure
tam recepta, sicut prsecedens. Colligitur au-
tem sufficienter ex dicto cap. Ad abolendam,
cum similibus, quatenus dicunt confessum,
vel convictum de ha3resi, nisi resipiscat, et
paratus sit satisfacere Ecclesise, esse curise sse-
culari tradendum. Ubi ponderanda est sequi-
paratio inter convictos, et confessos; nam illi
licet non confiteantur, convicti sunt, et alias
non resipiscunt, neque ad satisfaciendum pa-
rati sunt, quia nolunt delictum agnoscere ;
ergo, sub illapoena etlege comprehenduntur.
Et confirmatur primo, quia tales rei in foro
Ecclesise probati sunt hseretici, et non osten-
dunt pcenitentiam nec retractationem erroris ;
ergo merito puniuntur pcena eorum qui in
hseresi perseverant. Et ideo in eis eadem spe-
cies pcense ignis servatur, non tamen combu-
runtur vivi, propter rationem quam in se-
quenti puncto assignabo. Denique confirma-
tur, quia non possunt absolvi, vel reconciliari
Ecclesise, cum sine confessione non sit abso-
lutio ; ergo neque sunt in Ecclesia tolerandi.
Et in hoc sunt pejoris conditionis quam re-
lapsi pcenitentes; nam his danda sunt sacra-
menta, ut statim dicam ; illis autem dari non
possunt, quia se indispositos ostendunt.
6. Prwcedentis assertionis extensio ad di-
minutos confitentes. — Placitum Rojas im-
pngnatur. — Unde colligitur hanc assertio-
nem habere locum, non tantum in his qui
negant omnes errores quos commiserunt, sed
etiam in illis qui diminuti sunt , quosdam
confitendo, et alios tacendo, dummodo de illis
etiam convicti sint. Et ratio est clara, quia
confessio diminuta non est vera confessio, et
quia unus error constituit hgereticum, et per-
tinacem, si in illo sit contumax, etiamsi alios
abjuret; ergo etiam negatio unius erroris
constituit impcenitentem. De illo autem qui
omnes proprios errores confitetur, negat au-
tem aliorum seu sociorum , quia non vult
complices confiteri, Rojas supra, 2 part.,
num. 240 et sequenti, negat hunc esse ha-
bendum impcenitentem, vei tradendum curise
sseeulari. Fundatur, quia qui suuin delictum
confitetur, prsesumi non debet quod taceat
alienum. Contrarium autem usu et praxi In-
quisitorum servatur, et ideo dicendum est, si
talis heeretieus convictus sit de tali diminu-
tione confessionis, ut sa^pe contingit per con-
fessioncs aliorum complicum , tunc vere ju-
dicari impcenitentem, et ejus pcena merito
affici. Ratio est, quia et est occultator hoereti-
corum, et fovet hasreses et errores aliorum,
et agit contra debitum suum in causa fidei,
et ideo merito jndicatur ficte convcrsus. Si
autem non esset convictus, sed solum esset
de illo aliqua suspicio , tunc haberet locum
opinio Rojas, et hoc tantum probat motivum
cjus.
7. Tertia assertio, de relapsis. — Jfzponitur
SECT. II. AN OMNES ILERETICI SECUNDUM LEGES ECCLESLE MORTE PUNIANTUR. 583
Repertorium. — Tertio dicendum est hsereti-
cos relapsos, etiamsi vere poenitentes se suffi-
cienter ostendant, poena mortis esse afficien-
dos, absque ulla remissione. Ita docent auc-
tores citati, et Repertorium Inquisitor., verb.
Pcena, et verb. Comburi, et Penna, dicto com-
ment. 65, secunda parte, et in 3part., com-
ment. 89 et 92; Farinac, de Heeresi, q. 193,
n. 32. Et in hoc est expressa lex Friderici supra
citata, quse incipit Commissis, et jura etiam
canonica expresse deeernunt hos esse traden-
dos brachio saeculari, preeter citata in cap. Ac-
cusatos, et cap. Super eo, de Heeret., in 6. Et
ratio est, quia relapsi etiam censentur incor-
rigibiles, et, moraliter loquendo, non speratur
emenda, sed potius timetur ne aliis noceant.
De specie autem et modo pcenee, Repertorium
supra affirmat esse vivos comburendos. Sed
intelligendum est, si sint pertinaces; nam si
pcenitentes sint, non sunt in eo animee peri-
culo constituendi, et ideo prius sunt stran-
gulandi, ut habet etiam communis consue
tudo.
8. An sit relapsus qui novam hceresim ab
abjurata commisit. — Adversantes opiniones.
— Auctoris decisio. — Hsec autem assertio
est etiam indubitata, quando heereticus in-
cidit in eumdem errorem quem antea abju-
ravit, etiamsi non fuerit de illo convictus, sed
tantum de vehementi abjuraverit; ut habetur
in dicto cap. Accusatus, § Cum vero. Item est
certa, quando prius in generali abjuravit om-
nes errores fidei contrarios, et postea in ali-
quem incidit. Dubitatio autem nonnulla est,
an sit judicandus relapsus in ordine ad eam-
dem pcenam, qui unam tantum heeresim con-
tra unum articulum abjuravit, et postea in
heeresim contra alium incidit ; nam in hoc
sunt opiniones. Partem negantem tenet Glos-
sa Joan. Andreee, in dicto c. Accusatus, et se-
quitur Eymericus, 2 p. Directorii, q.40. Affir-
mantem autem partem tenet Archidiac, in
eodem cap., et sequitur Zanquin., cap. 16;
et Villadiego, queest. 20. Bene tamen admo-
net Penna queestionem in praxi non esse ad-
modum necessariam, quia semper fit abjura-
tio generalis. Si tamen casus contingeret ,
stando in vi rationis, posterior opinio habet
magnam probabilitatem ; tum quia heereses
circa diversas materias in ratione culpee tan-
tum numero differunt, quee sola distinctio non
obstat reincidentiee et incorrigibilitati circa
idem crimen; tum etiam quia, licet abjuratio
unius heeresis formaliter sit specialis, virtua-
liter est generalis, nimirum non recedendi
ab Ecclesia, nec contra ejus auctoritatem sen-
tiendi ; nam in hoc conveniunt omnes heere-
ses, et hoc est quod formaliter abjuratur, ar-
gumento cap. ultim. , in fine, 24 , queest. 3,
et cap. E xcommunicamus , 2, de Heeretic; si-
cut e contrario fides unius articuli est virtna-
Hs fides omnium. Nihilominus tamen ponde-
rando verba juris cui standum est, prior opi-
nio videtur probabilior, quia non sine causa
in dicto cap. Accusatus, in principio ponitur
illa conditio : Si postea deliquit in ipsa, et in
§ 1 : Si postea quam liceresim simpliciter, vcl
generaliter abjuravit; quee conditio non im-
pletur quando tantnm preecessit specialis ab-
juratio, et postea non delinquitur in ipsa, id
est, in eadem heeresi.
9. Ojiarta assertio bipartita. — Ostenditur
prima pars, de varietate. — Quarto, dicendum
est de dogmatizantibus et heeresiarchis, rem
esse controversam, an recipiendi sint, si vere
convertantur, vel nihilominus brachio seecu-
lari tradendi sint. Proprie tamen de illis lo-
quendo, probabilius videtur regulariter esse
tradendos brachio seeculari. Dico autem regu-
lariter, quia exceptio aliqua admitti posse vi-
detur. Prima pars constat ex diversitate opi-
nionum, de quibus late Farinac, de Heeresi,
qugest. 192, a numero quinto; nam quod isti
sint admittendi, indistincte tenet Eymericus,
tertia parte, num. 136 et sequeutibus, et in-
clinat Penna allegando alios, secunda parte,
commentar. 64. Fundantur, quia, cap. Ad
abolendam, generaliter dicit docentes et reci-
pientes heereses, si resipiscant tempore debi-
to, et relapsi non sint , esse recipiendos ; et
idem repetit absolute de publicis heereticis,
sub quibus dogmatizantes comprehenduntur,
juxta cap. Super quibusdam , de Verbor. si-
gnific ; et similis regula indistincte traditur
in cap. TJt officium, de Heeretic, in 6; ergo si-
ne adminiculo juris canonici non licet distin-
guere inter magistros et discipulos heeresum.
Preesertim cum generalis regula Ecclesiee sit,
quod resipiscentes a quocumque crimine, re-
cipiendi sunt , ut in sequenti assertione vide-
bimus. Deniqne favet regula , quod favores
sint ampliandi.
10. Progreditur eadem pars. — Auctoris ju-
dicium in dicta varietate. — Nihilominus, quod
isti recipiendi non sint, sed absque ulla remis-
sione tradendi brachio seeculari, acriter con-
tendunt Simanc, in Institutionibus, tit. 47, a
num. 54, et in Enchiridio, titul. 56; Rojas, in
tractat., 2 part., assertione 43, et fuit seuten-
tia Repertorii Inquisitorum , verbo Docere.
58i
DISPUT. XXIM. DE POENIS CORPORALIBUS H.ERETICORUM.
Fundamentum esse videtur, quia lioc est eon-
forme juri divino et civili, et canonicum non
repugnat. Prima pars patet ex illo Deuter. 13,
ubi de hujusmodi falsa dogmatizante dicitur :
Statim irtterficiatur. Secunda pars probatur
ex 1. Quicumqv.e, C. de Haeret., ibi : Qui illi-
cita docere tentavcrit ; nam licet Glossa ibi, ut
supra retuli, aequiparet dicentem cum doeente,
re tamen vera multo gravius et specialius est
peccatum docentis. Unde cum de illo lex spe-
cialiter loquatur, aliquid etiam speciale de illo
statuere voluit. Item facit lex ultima, in fine,
Cod. de Judaeis, ibi : Pcence sanguinis desti-
nandus, qui fidem alterius expugnavit perversa
doctrina. Item lex penult. Cod. de Apostat.,
dicit pcena capitis esse puniendum, qui alium
pervertit. Tertia pars probatur, quia in jure
canonico nunquam invenitur in particulari
pra>scriptum, ut isti recipiantur; generalis au-
tem decisio, quod hseretici pcenitentes reci-
piantur, non sufficit ad corrigenda dicta jura
civilia, neque ad comprehendendos praedictos
dogmatizantes; tum quia generalia verba le-
gis loquentis de aliquo delicto non compre-
hendunt speciale et qualificatum delictum quo-
ad indulgentiam aliquam, ut juristae commu-
niter docent ; tum etiam quia illa verba prse-
cise intelligenda sunt de hseretico; dogmatista
autem plus est quam hsereticus, quia est hostis
Ecelesise et animarum fidelium; tum denique
quia ratio est valde diversa, nam in dogmati-
zantibus (quia non peccant ex ignorantia, vel,
si peccant ex illa, est nimium affectata) prse-
sumitur magna pertinacia, et consequenter
valde timeri potest fictio in eorum conversio-
ne, ac subinde magnum potest imminere pe-
riculum animarum, si recipiantur; ergo cano-
nes in priori opinione allegati non sunt ad eos
extendendi. Unde quia hsec motiva videntur
urgentiora, et quia hoc cedit in majorem fidei
favorem, et majorem animarum stcuritatem,
ideo addidi in secunda parte assertionis, hanc
regulam generalem, cum aliqua moderatione
sumptam, esse probabiliorem, et, ut existimo,
illam etiam usus confirmat.
\ 1 . Pro prima parte assertionis, quis dica-
tur hrresiarclia prwcise. — Quis dogmatista. —
Ut autem et moderationem, et reliquam par-
tem assertionis explieemus, advertere oportet
varios esse gradus istorum seminantium er-
rores. Primus est illorum qui dicuntur heere-
siarcha», qui proprie sunt illi qui et errores
invenerunt et seminant, ut Arius, Lutherus,
et similes; et in his maxime locum habet
dicta regula, quam bene confirmat Hierouy-
mus ad Galatas quinto, in Ario exemplum ad-
hibens. Secundus gradus est eorum qui hae-
reses ab aliis inventas docent et prsedicant, et
isti proprie dicuntur dogmatizantes; ut videre
licet in Eymerico, secunda parte, qusestione
trigesima nona;et ibi Penna, commentar. 64;
et Simancas, tit. 31 ; imo interdum etiam vo-
cantur hseresiarchse, ut ab Urbano Papa, in
cap. Qui aliorum, 24, queest. 3. Requiritur
autem ad hunc gradum, ut quasi ex officio
et consuetudinehoc munus accipiant, et plures
doceant, vel publice, vel occulte. Et ita in his
etiam habet verum regula posita. Existimo
tamen, in aliquo raro casu, et interveniente
auctoritate supremi senatus, posse recipi, si
magna et fere evidentia signa divinse illumi-
nationis in eis appareant, et praesertim si ali-
qua utilitas fidelium ex eorum vita speretur,
ut dixit Concilium Biterren., quod Penna re-
fert. In tertio gradu statui possunt qui priva-
tim unum vel alium decipiunt ; et hi non
comprehenduntur sub rcguia, sed in eis ser-
vanda est prima opinio, quia proprie dogma-
tizantes non sunt, et aliquse ex dictis legibus
civilibus ita sunt moderandse, et hoc etiam
usus observat.
12. Circa prcedictas assertiones oiservatio
prima. — Observatio secunda. — Tertia. —
Tandem circa hos casus in his assertionihus
propositos, in quibus personae hsereticse tra-
duntur brachio sseculari, tria breviter notanda
sunt. Primum est, hoc tam in personis eccle-
siasticisin sacris ordinatis, etiam sacerdotibns,
quam in laicis servari. Solum advertunt jura,
sacerdotes prius esse degradandos, cap. Ex-
communicamus, 2, de Hseretic, cap. Ad fal-
sariorum, de Crimin. falsi, prout declaratur
et extenditur in cap. Novimus, de Verb. si-
gnificat. De qua degradatione, et ritu ejus, vi-
deri possunt dicta in tomo quinto, disputa-
tione 30. Secundum est, judices ecclesiasticos
non incurrere irregularitatem tradendo hse-
reticos brachio saeculari, quia ipsi non con-
demnant ad mortem, nec exequuntur illam;
et ideo in dicto cap. Novimus, rnonentur ut
petant a judicibus laicis, ut benigne cum reis
se gerant, quantuin justitia permiserit. De qua
cautione, el; quomodo talis irregularitas vite-
tur, dixi late in eodem tom. 5, disp. 67, sect.
1, circa finem. Tertium est, de relapsis et
dogmatizantibus, si vere poenitentes sint, non
esse denegamla ante mortem sacramenta Pce-
nitentiae, et Eucharistise, quantum commode
iieri po.ssit; ita enim cavetur in cap. Super eo,
de Hoeretic, in 6; nam licet de relapsis in
SECT. II. AN OMNES H/ERETICI SECUNDUM LEGES ECCLESIiE MORTE PUNIANTUR.
585
particulari loquatur, tamen ex identitate ra-
tionis ad omnes vere pcenitentes extenditur.
13. Quinta assertio, de reconciliandis non
relapsis. — Quinto dicendum est, haereticum
non relapsum, qui ante sententiam sponte
convertitur, et vere poenitentem se ostendit,
non esse pcena mortis damnandum, seu bra-
chio sceculari tradendum, sed post abjuratio-
nem, et oblatam satisfactionem cum aliqua
convenienti pcena, vel pcenitentia, esse susci-
piendum et reconciliandum. Hsec assertio non
habet magnum fundamentum in jure civili;
quod mirum non est, quia cura salutis anima-
rum et reconciliatio peccatorum ad potestatem
laicam non pertinet; nihilominus juvat lex 4
de Haeretic, quatenus in ea Theodosius dicit:
Veniam pcenitentibus damus. Juvat etiam lex
Friderici, Inconsutilem, quatenus solos perti-
naces jubet cremari; at vero jura Canonica
hoc expresse disponunt in dicto capit. Ad abo-
lendam, de Haeret., et capit. Ut Officium, cum
aliis, eodem, in 6. Fuitque haec perpetua con-
suetudo et traditio Ecclesiae, ut constat ex
Concilio Nicaeno, cap. 8, et Concilio Elibert.,
can. 22; et Concilio Agathen. sub Symmacho,
can. 60; et Concilio Arelaten., cap. 9, et aliis
quae adducit Farin., queestion. illa 192, num.
2. Ratio vero est, quia Christus et ejus Eccle-
sia non claudit gremium redeuntibus ad se,
ut in cap. Nullus, de Pcenitent. , distinct. 7,
quia Ecclesia magis quserit salutem anima-
rum, quam vindictam delictorum; ideoque
non utitur his pcenis tantum ut vindicativis,
sed etiam ut medicinalibus ; unde quando re-
missio mortis aliis non nocet, et delinquenti
potest ad salutem animse prodesse, illam li-
benter concedit.
1-4. In quibus casibus vita donatur licere-
ticus. — Difficultas vero est, quando et quo-
modo hsec remissio locum habeat. In qua
breviter distinguenda est duplex conversio
hseretiei : una est omnino spontanea, nimirum
quando ipse se accusat priusquam denuntie-
tur, vel lis contra illum moveatur, et tunc,
facta abjuratione, vel occulta, si occultum
fuerit delictum, vel publica, si alicubi fuerit
publicum, recipiendus est sine ulla gravi poe-
na. salutari tamen poenitentia imposita. Hoc
satis constat ex supra dictis, et docet Simanc,
tit. 47, num. 27 et sequentibus ; et Rojas,
singular. 154. Videri etiam potest Penna, 2
part. Directorii, commentar. 65; et Farin.,
quaest. 195, a num. 80. Alia est conversio,
quae ab aliqua coactione incipit, utique post
denuntiationem factam, et ex metu pcenae, et
in hac distinguendi sunt tres status
Primus
est post denuntiationem, et antequam reus sit
convictus per testes. Et tunc sine ulla dubita-
tione est recipiendus, adhibita aliqua pcena,
prudenti arbitrio Inquisitorum, et juxta in-
structiones suas, nam de hac pcena jus com-
mune non habemus; erit tamen major vel
minor, juxta majorem vel minorem celerita-
tem in conversione, et majora vel minora
pcenitentias signa.
15. Secundus casus. — Secundus status est
post testium depositiones, et ante sententiam,
et tunc etiam omnes conveniunt esse reci-
piendum reum, et pcenam mortis in pcenam
perpetui carceris esse commutandam ; ita
enim praescribitur in 1. Commissi, Frideiici, et
clarius in cap. E xcommunicamus , 2, § Si qui,
et in dicto cap. Ut officium, et in cap. Accu-
satus. Aliqui tamen dubitant an haec remissio
habeat locum, quando heereticus prius fuit
nimis pertinax, et soepe protestatus est ab
erroribus suis non esse discessurum. Ita dubi-
tat Rojas, in tractatu, 2 part., num. 374.
Nihilominus Albericus, qucest. 30, num. 79,
simpliciter affirmat esse recipiendum, et mihi
videtur verum , adhibita prudenti animad-
versione dicti cap. Ut Officium, ut providea-
tur solerter ne fraudulenta sit conversio. An
vero in eo casu degradandus sit clericus,
priusquam immuretur, et an immuratio sit
eadem pcena cum carcere perpetuo, tractant
Eymericus, 3 part., quaest. 94; et Penna,
comment. 46; Farin. supra, q. 166, num. 13.
16. Tertius casus. — Tertius status est post
latam sententiam, et tunc sunt opiniones inter
juristas, ut videre est in Farinac supra, quaest.
193, a num. 56. Nam Simanc supra negat;
admittit tamen aliquam exceptionem vel arbi-
trium ; et inclinat Penna, dicto commentar.
46, et 2 part., comment. 36, allegando alios,
et multurn favet cap. Ad abolendam, et cap.
Cum officium. Alii vero tenent contrarium,
Glossa in diclo cap. Excommunicamus, 2, § Se-
qui, quam multi ibi sequuntur, et ex miseri-
corJia fieri posse affirmat Eymericus, 3 part.,
num. 201 ; et Villadiego, qusest. 15; et Rojas,
smgular. 31, 154. Sed revera prima opinio in
rigore juris videtur solidior. Nihilominus ta-
men in aliquo raro casu, et propter graves
circumstantias, non videtur denegandum ju-
dicibus prudens arbitrium, quia itaexpeditad
commune bonum, neque est lex quse prohi-
beat, imo etiam iii usu ita servari existimo.
17. Ultima assertio, de aliis pcenis etmorte.
— l)e habitu pcenitentiali. — Ultimo potest ex
586
DISPUT. XXIV. AD QUOS EXTENDANTUR POENjG H^RETICORUM, ETC.
dictis colligi quid de aliis poenis citra mor-
tem dicendum sit; nam aliae poenoe corporales
non imponuntur, nisi quasi in commutatio-
nem pcense mortis. Et hoc modo solum inveni-
mus in jure pcenam perpetui carceris, de qua
jam dixi ; et videri potest Farinac. , citata
queest. 193, a num. 401. Solum adverto olim
magis fuisse in consuetudine pcenam exilii,
ut constat ex dictis legibus civilibus, et ex
Conciliis antiquis allegatis supra, disput. 20,
section. 3, et aliis scriptoribus apud eumdem
Farinac, a num. 80. Postea vero magis ac-
commodata visa est pcena carceris perpetui, et
merito ; nam in exilio poterant hseretici libe-
rius redire ad vomitum, et aliis nocere; ab
utroque autem prseservantur in carcere. Alise
vero poense sunt arbitrarise, et ideo nihil est
quod de illis dicamus. Solum CEeteris pcenis
addi potest habitus pcenitentise crucibus in-
signitus, quem hseretici pcenitentes cogun-
tur supra vestes gestare; nam hsec pcena
ad corporales reduci potest, vel etiam ad
infamiam, quamvis etiam propter satisfactio-
nem et humiliationem propriam, et in alio-
rum exemplum et terrorem imponatur, estque
usu et instructione sancti Officii introducta,
quamvis in jure non habeatur. Et de illa vi-
deri possunt /fanquin, in capite 20; Rojas,
singul. 154; Penna, 3 part.., comment. 42 et
44 ; Farinac, proxime citatus, a num. 91 .
DISPUTATIO XXIV.
DE PERSONIS AD QUAS EXTENDUNTUR P0EN.E ILERE-
TICORUM PROPTERCONJUNGTIONEM GUM ILLIS.
Quadruplex genus hujusmodi personarum. —
Personse hcereticorum pcenas participantes,
qusedam sunt convenientes cum illis in eodem
genere delicti, et propriissime dicuntur so-
cii, seu complices exercentes cum illis eas-
dem sacrilegas actiones, et cum eis in eis-
dem crroribus consentientes, suntque proprie
hseretici , ^t ita easdem pcenas incurrunt ,
ideoque nihil de illis dicendum supei'est, prse-
ter pauca, quse de credentibus statim ad
jiciemus. Alii participant pcenas , quia ju-
vant haereticos, quamvis ipsi revera hcere-
tici non sint, vel non sub ea ratione conside-
rentur, et generali nomine dici possunt fau-
tores heereticorum, ut mox declarabimus. Alii
vero, licet liseretici non probentur, neque for-
tasse fautores, sunttamen suspecti, et quate-
nus huicsuspicioni occasionem dederunt, ali-
quam pcenam merentur. In quarto vero gradu
sunt qui propter quamdam conjunctionem
cum hsereticis non in culpa, sed in aliquo na-
turali vinculo eorum pcenas participant, ut
filii, vel nepoteshsereticorum. Etdehis tribus
ultimis generibus personarum breviter dicen-
dum est.
SECTIO I.
Utrum complices hcereticorum, panis eorum
afficiantur, et quinam isti sint.
1 . Hi complices quadrupliciter nominantur
injure. — Prima vox credentes, quid importet.
— Primasignificatio. — Quatuor nominibus so-
lent in jure significari hi complices, quando
pcense contra illos feruntur : vocantur, scilicet,
credentes, receptatores, defensores, et fautores,
ut videre licet in c, E xcommunicamus > 1 et 2,
et cap. Quicumque, cum aliis extra, de Hseret.,
et cap. Ut officium, cap. Accusatus, cum aliis
eodem titulo in sexto, et in Bulla Ccense. Et
ita de illis late tractant expositores juris in lo-
cis citatis, et qni exponunt Bullam Ccense, ut
Cajetanus, in Summ., verb. Excommunicatio,
et alii Summistse, vel ibi, velin verbo Hcere-
sis; etNavarr., cap. 27, a num. 55; Ugolin.,
Sayrus, et alii circa Bullam, et in prsesenti
materia Repertorium Inquisitorum, verb. Cre-
dentes, etin cseteris ; etsimiliter Rojas, insuis
Singularibus ; etSimanc, in Institut., titulo
15; Zanquin, de Hseretic, capit. 3; et Cas-
tro, libro 1 de Justa hseret. punit., cap. 17 ;
Azor, tom. 1, lib. 8, capite 15; et Sancius,
lib. 2 in Decalog., capite 10; et latius cseteris
Penna, cum Eymerico, in Director., 2 part.,
qusest. 50, cum sequentibus, et in commenta-
riis circa illam; Farinac, de Hseresi, tota q.
182. Primo ergo, quia de credentibus aliqua
in superioribus diximus, et in rigore non ha-
bent specialem materiam, ideo, ut illos expe-
diamus, advertendum est nomen credentes ,
posse vel ad intellectum, vel ad voluntatem
referri : nam potest derivari a verbo credendi,
prout signifieat assentiri, vel ab eodem, ut si-
gnificat coufidere, ita ut idem sit quod confi-
dentes. Quam distinctionem, licet aliis verbis,
indicat Eymericus supra, et nonnulli alii ; si
ergo credentes dicantur priorimodo, ut revera
de illis loquuntur prsedicta jura, et cap. Siad-
versus, de Hooret., et Authentic CredenUs,
Cod.de Hreret., approbatain dict. cap. Inqui-
silionis, sic crcdentes veri Lueretici sunt, ut ex-
SECT. I. AN COMPLICES H^SRETICORUM POENIS EORUM SUBJICIANTUR, ETC.
587
presse dicitur in dict. cap. Excommunicamus,
2, § Si qui, ideoque si exterius suam cre-
dulitatcm professi sunt, easdem pcenas meren-
tur. Quod verum est, sive explicite, seu in
particulari eosdem errores credant, sive im-
plicite et in generali credant quod docet Cal-
vinus, verbi gratia, vel ejus minister, quod
proprie per illam vocem significari multi
cnm Paludano voluerunt, ut supra tetigi ; et
ad prsesens nihil refert, quia hoc satis est ad
propriam hseresim. Quapropter de his cre-
dentibus sub hac ratioue nihil est quod dica-
mus.
2. Secunda signiftcatio. — At vero creden-
tes secundo modo dicentur, qui cum hsereticis
nimiam amicitiam vel familiaritatem habent,
et quamvis cum illis non consentiant in doctri-
na, tamen in cseteris rebus confidenter cum
illis tractant. Et de credentibus, sub hac ra-
tione, nihil invenio in jure dispositum, et
ideo, prsecise sistendo in hoc genere confiden-
tiae, nulJse pcense his credentibus inveniuntur
impositse. Dicoautem, in hocprwcisesistendo,
quia si illa familiaritas redundet in favorem
hseretici, ut heereticus est, jam ille non erit
tantum credens, sed fautor, et sub illa ratione
poenas incurret, ut notavi in tom. 5, disputat.
4, sect. 2, numer. 11, et disputat. 21, sect. 2,
num. 7, et sequitur Sanc. supra, num. 3.
3. Credentes dici etiam solent addiscentes
duplici modo. — An hic secundus modus rein-
cidat aliquando in priorem. — Denique adver-
tendum est hos credentes solere etiam vocari
addiscentes, esseque in duplici genere : qui-
dam enim sunt qui audiunt doctrinam hsere-
ticorum,et illi etiam consentiunt, ac tales sunt
propriissime credentes, ac veri haeretici, et ita
easdem pcenas incurrunt. Quod extendeodum
censeo etiam ad illos qui, licet nondum assen-
tiant erroribus, eo tamen animo ad audien-
dum accedunt, ut parati sint credere, si ra-
tiones vel motiva hceretici placeant ; quia qui
sic accedit, jam dubiusde sua fide est, et ideo
jam est haereticus, juxta superius dicta, dispu-
tatione 19, sect. 4, a numero 10; et conse-
quenter si dubitationem suam exterius prodi -
dit, etiam quoad poenas hsereticus erit, ut su-
perius dictum est. Alii vero sunt, non tam
addiscentes quam audientes disputationes, vel
conciones hsereticorum, curiositatis gratia, vel
propter alium respectum temporalem ; hi re-
vera non sunt credentes, neque in jure inve-
nio pcenas contra illos positas. An vero in hoc
peccent, judicandum est ex supra dictis de
communicatione cum haereticis ; nam illa re-
vera qugedam communicatio est. Et si hsere-
ticus sit nominatim declaratus, erit speciale
peceatum, propter participationem cum ex-
communicato. Si vero non sit declaratus, esse
poterit peccatum, vel ratione proprii periculi,
vel ratione scandali aliorum3 vel ratione alicu-
jus cooperationis in ritibus superstitionisj vel
etiam si forte redundet in favorem. Dubitant
autem Doctores, an praesumptione juris vel
facti isti censeantur credentes, et an sufficiat
semel aut bis audire, ut credens prsesumatur
aliquis. Verumtamen hoc ad forum conscien-
tiae parum refert, quia non ex preesumptione,
sed ex veritate in eo fertur judicium : in foro
autem externo prudenter sunt circumstantias
loci, personee, etc, considerandse, et sic exi-
stimo non sufficere unam vel alteram auditio-
nem, sed plures regulariter requiri. De quo
videri potest Penna supra, et Campegius, in
Additionibus ad Zanquin, dicto cap. 3.
4. De secunda voce, receptatores. — Bictce
tres voces quo swit posteriores, eo universa-
liores in significando. — Circa tres voces, quse
sunt, receptalores, defensores et fautores, ad-
verto imprimis non esse omnino condistinc-
tas, sed differre ut speciales et generales,
magis vel minus, quod in duabus ultimis
notarunt Ugolin. et Sanc, supra; idem au-
tem de prima dicendum esse existimo, quod
patebit singulas explicando. Receptator ergo
dicitur ab speciali actione recipiendi heereti-
cum ut haereticum in hospitium, habitatio-
tem, vellocum. Est autem in ea voce imprimis
advertendum, quod licet vox Receptatores in
rigore frequentativa videatur, et ideo exis-
timari possit plures actus esse necessarios, ut
aliquis Receptator dicatur, nihilominus ex
communi omnium sententia illa vox sumpta
est in simpliciori significatione, ad significan-
dum hospitio recipientem hsereticum ; nam
sicut unus actus hseresis ad constituendum
heereticum sufficit , ita unus actus recipiendi
constituit hominem receptatorem. Addidivero
necessarium esse ut recipiat hsereticum, ut
hceretuus est, quia si recipiat ut amicuin,
consanguineum, vel proximum indigentem,
et id non redundet in protectionem hominis,
ut hceretici, tunc id non sufficit ut quispiam
receptator dicatur. Quapropter hoc crimen
receptatoris in hoc consistit, quod per recep-
tationem hsereticus vel occultetur et custodia-
tur, ne in manus ministrorum Ecclesiee veniat,
vel juvetur ut fugiat, vel recipiatur, ut in do-
mo, vel in civitate, aut provincia secure vivat
in suo errore, vel illum doceat. Unde fit ut
588
DISPUT. XXIV. AD QUOS EXTENDANTUR POEN.E H.ERETICORUM, ETC.
non soluin privata persona sic recipiendo in
domum suam in hoc crimen incidat, sed etiam
gubernator recipiendo in civitate, et princeps
recipiendo in regno suo, et sic de aliis, in
quibus omnibus conveniuut auctores supra
allegati; et ex proprietate verbi, et identitate
rationis sunt manifesta.
5. De tertia voce, defensores. — Defensio
personce. — Defensio doctrince. — Cum eadem
proportione explicandum est delictum defen-
soris ; nam per unum etiam actum committi
potest, et ita idem est defensor quod defen-
dens; non est enim necesse ut quasi ex con-
suetudine et officio id faciat, sed satis est
quod ha?reticum defendat. Oportet autem ut
defensio redundet in hseresim : duplex enim
esse potest haec defensio (ut notant Doctores
relati a Farinacio, citata qusestione 182, nu-
mero 63) , una personae, alia doctrinse. Ad
priorem, non satis est quomodocumque defen-
dere personam; nam si ' defendatur, ne occi-
datur ab injuste invadente, vel ne spolietur a
latrone, non incurretur hoc crimen, quia
illud non est defendere hsereticum, sed proxi-
miun. Tunc ergo defendetur haereticus pro-
prie, si armis defendatur ne a ministris justi-
tiae capiatur, vel si in judicio juvetur patro-
cinio, quando constat ipsum esse hsereticum,
vel etiam si intercessione, vel muneribus, aut
alio simili modo defendatur. Allera vero de-
fensio doctrinee magis directe et per se est
defensio hseretici, ut haereticus est. Fit autem
heec defensio vel laudando doctrinam, utique
in particulari illam quee est contraria fidei;
nam si laudet quis eruditionem, eloquentiam,
vel ingenium heeretici, tunc non erit proprie
defensor, quamvis timere debeat ne sit fautor
futsic dicam). Magis autem fit heec defensio
disputando pro hoeretico, vel ad objectionem
contra illum respondendo. Neque obstabit
quod hsec fiant animo haeretico; nam tunc
licet ille sub una ratioue sit heereticus, sub
alia erit etiam hceretici defensor; e contrario,
quamvis id nou faciat animo heeretico, seu ex
interna heeresi, et ideo non sit proprie heere-
ticus, nihilominus esse poterit heeretici de-
fensor, quia ad hoc non est necessaria heeresis
interna. Ex quihus tandem intelligi potest,
quod supra dixi, hffic duo comparari, ut su-
pcrius et inferius : nam omnis receplator re-
vera est defensor, quia hospitio defendit ha>re-
ticum, ne capiatur, verbi gralia ; e contrario
vero non omnis defensor est receptator, quia
defensio multis aliis modis iieri potest.
6. De quarta voce, fautores. — Favor com-
mittendo. — Favor omittendo. — Fautoris au-
tem nomen generalius est, et prsedicta duo
comprehendit; nam qui recipit et defendit,
satis favet. Sunt autem multi alii modi faven-
di heereticis, et quilibet eorum sufficit ad fau-
torem constituendum, dummodo favor pree-
stetur cum aliqua habitudine ad heeresim, ut
in aliis explicatum est. Generatim autem lo-
quendo, duo sunt modi favendi heeretico, sci-
licet, committendo, et aliquid faciendo, vel
omittendo aliquid facere. Prior modus iacilli-
me explicatur ; preestatur enim favor vel con-
silio, vel testimonio, et aliis similibus verbis,
vel rebus, ut pecuniis, armis, etc. ; quidquid
enim horum fiat ad favendum hseretico in
suo errore, vel ad defendendum ipsum ab Ec-
clesiee correctione, est positivus favor, qui
( quod notandum est ) etiam ad heereticum
jam defunctum vel emendatum exteudi po-
test; priori enim modo est fautor heeretici,
qui scienter sepelit illum in loco sacro, ut
communiter docent Doctores, quos refert et
sequitur Ugolin., de Censur. Papee reservat.,
cap. 1, § Fautores, num. 18 ; Farinac, de Hee-
resi, queest. 192, a num. 38. Posteriori modo
erit fautor, qui favet homini jam reconcilia-
to, ne propter heeresim quam prius commisit,
juste puniatur, quia tunc revera favet illi ut
heeretico, ut idem auctor notat, et sequitur
Sanci. supra. Omissive autem censetur favere,
qui omittit facere quod tenetur, ut hsereticus
puniatur, vel ab errore cesset. Ita docent om-
nes, juxta caput Error , 83 distinctione, et
caput Qui alios, de Heereticis. Hic autem mo-
dus favendi supponit obligationem puniendi,
vel similem, quia non est omissio moralis,
nisi de his quee facere tenemur. Imo necessa-
ria est obligatio quee aliquo modo sit justitiee,
seu ex officio impediendi vel tollendi heere-
ses; et sic erit fautor omnis minister Inquisi-
tionis omittens cooperari, prout tenetur, ne
hoereticus puniatur vel capiatur; itemjudex
ssecularis non puniens heereticum sibi tradi-
tum, et testis non deponens contra hsereti-
cum, cum juste interrogatur ; et quilibet nou
denuntians , cum jubetur et obligatur. De
quibus omnibus videri possunt auctores supra
citati, et prsesertim Zanquin, capite quinto;
et Penna, seeunda parte, commentar. 2, et 3
parte, comment. 78; Farinac, dicta qusestione
182, a numero 15.
7. Dubium primum, an culpa fautorum hce-
retici requirat intendi favorem, an salis sit il-
lum prcevideri. — Duo vero circa hos omnes,
quos fautorum nomine comprehendimus, su-
SECT. I. AN COMPLICES H^RETICORUM POENIS EORUM SUBJICIANTUR, ETC.
589
persunt explicanda : unum circa culpam,
aliud circa pcenas. Girca culpam est dubium,
quse intentio necessaria sit ut vere committa-
tur, quod quidem dubium aliquo modo ex
speculatione pendet, multum tamen ad mores
refert. Diximus enim necessarium esse ut fa-
vor prsestetur haeretico, ut hcoreticus est, quod
multis modis fieri potest. Primo, ex intentio-
ne formali, scilicet, ut in sua haeresi perseve-
ret, vel ut illam seminet, aut aliquid simile.
Secundo, fieri potest volendo dare favorem
haeretico, qui praevidetur redundaturus in fa-
vorem haeresis, quamvis id non formaliter in-
tendatur. Est ergo dubium an prior modus sit
necessarius, vel secundus sufficiat.
8. Prima opinio. — Secunda opinio contra-
ria. — Prima opinio dicit non requiri inten-
tionem formalem favendi baeretico, qnia hae-
reticus est, sed sufficere velle illi dare favo-
rem redundantem contra negotium fidei, et
destructionem haeresis, quamvis id fiat ex af-
fectu aliquo humano, aut temporali, ut con-
sanguinitatis, amicitiae, vel etiam cupiditatis
et avaritiae. Ita tenet Tolet., in Summa, libro
primo, capite decimo nono, paragrapbo Opor-
tet ; et sequitur Ugolinus, de Censuris Papee
reservatis, secunda parte, capite primo, ver-
bo Receptatores , inprincipio, numero secun-
do, et § primo, numero tertio; et Sayrus, in
Thesauro, tomo primo , libro tertio, capite
quinto, numero tertio ; Farinacius, cum aliis,
qucestione 182, numero 132. Fundamentum
statim afferam. Contrariam sententiam tenet
Sanch., dicto cap. 10, num. 5; putat enim ad
hoc delictum requiri formalem intentionem
priori modo explicatam, quia sine illa non
putat esse favorem baeretici, ut haereticus est.
Quod tamen necessarium est, ut colligitur ex
cap. Accusatus, par&g. Sacerdotes, de Haeret.
ibi : Cum iion sit dubium eos ipsa facere in fa-
vorem hcereticce pravitatis ; ergo boc nucessa-
rium est, et ita etiam reliqui omnes doctores
docent. Unde Sancius plures illorum in suam
sententiam inducit, et inter alios etiam me ip-
sum, in tomo quinto tertiae partis, disputatio-
ne vigesima septima, sectioue secunda, num.
octavo ; et praecipue videtur favere Navar. ,
dicto capite 27, numero55; dicit enim opor-
tere ut fiat eo respectu quo sunt haeretici,
quod clarius videtur ita exponere consil. 14,
de Haereticis, num. 4. Favent etiam Simau-
cas, dicto titulo 15, num. 25; et Azor, dicto
cap. 15, quaest. -4 et 5, quatenus dicunt eum,
qui receptat consauguineum , quia pater vel
frater est, vel non esse puniendum, vel levis-
sime, quod est consentaneum legi secundoe, ff.
de Receptatoribus, quam propterea in favo-
rem suae opinionis Sancius inducit.
9. Prior opinio recte explicata probatur. —
Prima ratio. — Anlecedunt exempla. — Gene-
ralis resolutio. — Sed nihilomiuus existimo
priorem sententiam rccte explicatam veram
esse ; nam haec duo, velle favere hceretico, ut
hcsreticus est, aut velle favere quia hareticus
est, seu ex intentione formali iavendi haare-
si, sunt valde distincta, et licet primum requi-
ratur , non tamen secundum. Quod distin-
guantur , explicari potest modo dialectico ,
quia cum dicitur favor haeretici, ut haereticus
est, illa particula, ut, potest sumi specifica-
tive et reduplicative. Priori modo nihil aliud
significat, nisi quod voluntas terminetur ad
favorem haeretici, ita ut illud sit quasi objec-
tum volitum, quod csse potest, etiamsi favor
haeresis non sit ratio volendi. Posteriori au-
tem modo significat causam et motivum vo-
lendi. Dico ergo primum sufiicere ad hoc ge-
nus peccati, licet posterior modus peccandi
gravior sit. Hoc posterius non indiget proba-
tione : primum autem, in quo est controver-
sia, probatur primo, quia omnes auctores non
amplius requirunt, nc que ego in allegato loco
plus dixi. Neque etiam Pontifex aliud affirmat
in dictos § Sacerdotes ; imo illa verba pro-
bant contrarium, quia ostendunt satis esse
velle favere baereticae pravitati, quamvis mo-
tivum illius voluntatis non sit affectusad hae-
resim, vel odium fidei, sed aliquod tempora-
le. Secundo ita videtur exponere aperte Mar-
tinus V, in Bulla contra Wicleph. , in fine
Concilii Constantien., ubi hos fautores dam-
nat, etiamsi id faciant ex affectu consangui-
nitatis. Tertio, idem probat dicta lex secun-
da; nam, licet dicat receptantes consangui-
neos ex naturali affectu mitius esse punien-
dos , nihilominus supponit esse puuiendos,
ac proinde committere culpam receptato-
rum, quee culpa ejusdem speciei est, etiamsi
intra illam sit minus gravis. Quarto, baec
est ratio a priori hujus sententiae, quia jura
puniunt committentes hanc culpam , et non
distinguunt intentionem qua committitur ;
ergo nec nobis licet distinguere , cum talis
distinctio neque alio jure, neque efficaci ra-
tione nitatur, et alioquin absoluta intelligen-
tia magis cedat in favorem fidei, quem jura
intendunt. Denique confirmatur exemplis :
nam qui non denuntiat fratrem ex affectu
sanguinis, quando tenetur, peccat, et conse-
quenter fautor est, ut supra dixi. Similiter
BOO DlSPUT. XXIV. AD QUOS EXTEND
testis in negotio fidei, negans veritatem, quam
dicere tenetur, propter pecuniam, fautor est,
quamvis formaliter non intendat id facere
propter favorem hseresis, sedpropter lucrnm;
et similia possunt afferri multa , et ex jure
induci potest, quod dicitur in cap. Commissi,
de Hseret. in 6, conferentem, vel prsesentan-
tem ad beneficium cognitum kaereticum, pu-
niri ut fautorem, nam sine dubio poenam in-
currit, etiamsi id faciat ex aftectu sanguinis.
De quo videri potest Penna, tertia parte, com-
ment. 462. Idem est de recipiente beneficium
ab hasretico cognito , vel ad preces illius ,
quamvis id tantum faciat ex cupiditate bene-
ficii , juxta cap. Quicumque , § Ad hcec , de
Heeret.j in 6. Simile est de muliere quee scien-
ter nubit hseretico , juxta caput Decrevit , de
Hseret., in 6. De quo casu videri potest Si-
mancas, titulo 9, numero 77 et sequentibus.
Sit ergo regula generalis, quoties, in prces-
tando hoc favore hceretico prcesertim cognito,
peccatur mortaliter contra olligationem fidei,
halere locum jura quce de his fautoribus lo-
qumitur, solumque excipi casum in quo aliquis
excusaretur a culpa, ut, verbi gratia, si pro-
pter gravem metum mortis , vel alium simi-
lem cadentem in constantem virum, id face-
ret ; quia lex humana non semper obligat
cum tanto rigore, et ideo favor heeretici tunc,
nt heereticus est, non censeretur volitus, sed
permissus.
-10. Bubium secundum, circa pcenas eorum-
dem fautorum , tripartito pronuntiato resol-
vitur. — Prima pars. — Secundum dubium
est de pcEna ejusmodi sic delinquentium. In
quo dicendum est Ecclesiam posse, et punire
hos fautores pcenis haereticorum , quamvis
non omnes, neque eodem modo puniat. Pri-
mum de potestate per se est evidens, quia et
delictumiest gravissimum, et pcena dignissi-
mum , et in Ecclesia non deest jurisdictio ;
prsesertim quia qui ad aliquid habet potesta-
tem, consequenter illam recipit ad omnia ne-
cessaria ad illud principaliter intentum; po-
testas ergo extirpandi haereses et haereticos
ad fautores etiam extenditur. Unde etiam le-
ges merito extenduntur, ut ex jure constat,
et ita patct secunda pars. Ut autem explice-
mus tertiam, dicemus sigillatim de spirituaii-
bus et temporalibus pcenis.
11. Primo ergo sit certum hos fautores
esse ipso facto excommunicatos iu diclo cap.
Excommunicamus , cum aliis, de Hccrct., et
iu cap. Noverit, de Sentent. excommunieat.,
et in Bulla Ccena?, ubi etiam Papoe reservatur.
\NTUR POEN^E H^ERETICORUM, ETC.
Girca hanc autem censuram nonnulla notan-
da sunt. Primum est, in rigore esse distinc-
tam ab excommunicatione lata propter hse-
resim , quia fertur propter delictum specie
distinctum. Unde fit ut, si fautor hseretiei sit
etiam ipse haereticus , duas excommunicatio-
nes incurrat, unam ratione hseresis, aliam ra-
tione favoris : Catholicus autem fautor hauc
sine illaincurrit. Ita docet Ugolin., dicto verb.
Receptatores, § 1 , et sequitur Sanci. , dicto
cap. 10, num. 7, et ex dictis satis probatum
relinquitur. Deinde fit quod, licet heec excom-
municatio sit reservata in eo gradu et rigore,
quo aliae censurse Bullae, non tamen cum ea
specialitate cum qua excommunicatio propter
heeresim, quia nullo jure cavetur , neque in
delictis ipsis est sequalitas, et ideo per uni-
versalem clausulam concedentem casus Cce-
nee, comprehenditur hic casus fautoris, licet
non comprehendatur casus hseresis. Quod ob-
servavit Henriquez, lib. 6 de Pcenit., cap. 16,
num. 6 ; et Sanci., lib. 2, cap. 12, num. 12.
Ultimo observandum est incurrere hanc ex-
communicationem qui favet hseretico sibi co-
gnito , etiam non denuntiato, ut notavi dicta
disp. 21, sect. 2 , num. 9, cujus contrarium
postea scripsit Ugolin. supra, parag. 2, in fi-
ne; illum tamen merito reprehendit Sanci.,
dicto cap. 10, num. 6, quia hsec censura non
fertur propter communicationem cum haere-
tico, ut excommunicatus est, sed propter fa-
vorem illi datum ut haeretico, ad quod est im-
pertinens quod sit denunciatus , imo etiam
quod excommunicatus sit.
12. Qucestiuncula circa prcedictam pcenam.
— Praeter haec possunt alia tria circa hanc
excommunicationem interrogari. Primum est,
an qui favet hseretico in re ipsa, ut haereti-
cus est, non tamen ex intentione, neque ex
certa scientia, sed ex neghgentia et ignoran-
tia graviter culpabili , mcurrat hanc censu-
ram. In quo omissis argumentis et opinioui-
bus pertinentibus ad generalem qusestionem
similem de omni excommunicatione, respon-
deo hanc censuram in illo casu non incurri ;
nam in illo optime procedit opinio Sancii
paulo antea tractata in dubio prsecedenti.
Item quia probabilis est opinio, quae absolute
docet excusari censuram per ignorantiam
culpabilem, quatenus propriam contumaciam
excusat. Denique in prasenti est specialis ra-
tio, qua, sicut hoc peccatum sub censura pro-
hibetur propter quamdam participationem
haresis, ita, ut sit in suo genere consumma-
tum , requirit quamdam pertinaciam, quam
SECT. I. AN COMPLICES ILERETICORUM POENIS EORUM SUBJICIANTUR, ETC.
r>9i
illa ignorantia excusat ; et ideo non incurri-
tur censura, quae modum peccandi in sua spe-
cie consummatum requirit.
13. Qucestiuncula altera. — Secunda inter-
rogatio est, an qui favet hseretico non vero,
sed prsesumptione juris . banc censuram in-
currat. Quod dubium attingit Navar., consil.
14-, deHseret., num. 3, loquens in particulari
de illo qui prsesumitur hsereticus, quia per an-
num in excommunicatione insurdescit, et sen-
tire videtur fautorem ejus incurrere hanc ex-
communicationem. Quod fortasse intellexit,
ut etiam significat , in foro exteriori , et ex
eadem prsesumptione , in quo sensu verum
est. Nibilominus tamen existimo, si bujusmo-
di fautor certus sit illum revera non esse hse-
reticuin, nec permanere in excommunicatione
ex animo infideli, sed ex alia protervia, vel
affectione, qnod in conscientia non incurret
censuram; nam forum conscientise innititur
veritati, non prsesuinptioni ; ille autem vere
et in re ipsa non est hsereticus ; ergo qui illi
favet, vere non est fautor hseretici. Item quia
jura ita sunt intelligenda, cum simpliciter lo-
quantur, pisesertim cum odia restringenda
sint.
14. Qucestiuncula tertia. — Opinio Sancii.
— Opinio Sayri. — Hcec posterior magis pla-
cet. — Tertia interrogatio est, an fautor haere-
tici, quando effectus non obtinetur, incurrat
banc censuram, verbi gratia, si defendit hse-
reticum, quantum potuit, ne caperetur, non
tamen obtinuit, quia tandem captus est. Hoc
dubium attingit Sancius, dicto cap. 10., n. 9,
et respondet non incurrere. Fundatur, quia
quoties excommunicatio quae fertur contra
committentes aliquod delictum, extenditur ad
mandantes, juvantes, etc. , qui mandat, vel
juvat, si effectus non perficitur, nmi incurrit
censuram, vel irregularitatem Jut est vulga-
re, et communiter receptum in homicidio, et
similibus ; sed in praesenti fautor excommu-
nicatur secundario, et per quamdam babitu-
dinem ad hseresim ; ergo non consecuto ef-
fectu , non incurrit censuram. Contrariam
sententiam tenet Sayrus, iu Thesaur. , tomo
1, lib. 3, cap. 5, num. 4, et fundatur des-
truendo praecedentein rationem, negando mi-
norem. Putat enim hanc censuram non esse
annexam haeresi, sed per se ac principaliter
ferri in hujusmodi fautores, ut patet ex modo
loquendi jurium in cap. Sicut ait, cum simi-
libus, de haereticis. Et quamvis res videatur
dubia, ego huic posteriori sententiae adhaereo
tanquam probabiliori et securiori; tum quia
magis favet fidei, et detestatur haeresim, quod
jura intendunt ; tum etiam quia applicata
contraria opinio casibus particularibus, vide-
tur incredibilis, et contra praxim. Nam qui
non denuntiat haereticum cum tenetur, excom-
municationem incurrit, etiamsi alter denun-
tiet, et consequenter prior non consequatur
effectum ; et idem est de illo qui, per testimo-
nium falsum , li3ereticum liberare procuravit,
et non potuit, quia per alios testes convictus
est. Tum denique quia illa regula, in qua fun-
datur prima sententia , non recte applicatur ;
piocedit enim quando mandatum vel auxi-
lium ordinatur ad executionem ejusdem de-
lictij, verbi gratia, bomicidii ; hic autem non
ita est; nam favor per se non ordinatur ut
alter committat haeresim ; imo illam supponit,
et ad tuitionem .hominis jam baeretici ordina-
tur, et ita hoc delictum in suo genere est con-
summatum, quamvis effectus non sequatur.
Solet autem dici haec prohibitio secundario
pertinere ad haeresim, quia propter illam
prascipue fit , non quia quasi per haeresim
consummetur delictum , cui annexa est haec
censura. Et ideo non recte in contrarium ad-
ducitur doctrina, quam de hac re tradidi dicta
disputatione vigesima prima, sectione secun-
da,num. 8 et 9.
15. Altera pcena est privatio scpulturce,
oblationum, beneficiorum, etc. — Ultra excom-
municationem, additur alia pcena spiritualis,
quam hi fautores incurrunt; privantur enim
sepultura sacra, et oblationibus, tam passive
quam active, id est, ne pro illis offerantur,
nec ab illis recipiantur ; idque non solum
quia excommunicati, sed etiam quia baeretici
sunt, ut constat ex dicto cap. Sicttt ait, et cap.
Excommunicamus, l, §Credentes de Haeret.,
et ex dicta Bulla Martini V. Item puniuntur
privatione beneficiorum quoad prius babita,
non ipso facto, sed per hominem, quod in his
certius est quam in haereticis, ut notavit Co-
var., 2 Variar., c. 8., num. 4; et Penna, in
Director., comment. 162, ex dicto § Credentes,
et ex capite Commissi, § Privandi, de Haeret.,
in 6. Quoad beneficia vero postea obtenta, ipso
facto fit privatio, quia sunt inbabiles ipso
jure , et consequenter fuit irrita receptio, ut
iidem auctores notant, ex cap. 2, parag. Hce-
retici, de Haeret., in 6. Prseterea etiam iidem
fautores fmnt infames ipso jure, non tamen
eodem modo quo bseretici, sed cum hac limi-
tatione : Si per annum obdurescant ; et tunc
etiam fiunt intestabiles, et incapaces admulta,
ut videre licet in dicto parag. Credentes. Alise
592
DISPUT. XXIV. AD QUOS EXTENDANTUR POEN^E H^RETICORUM, ETC.
vero confiscationis pcenae, et mortis, per se in
his non habent locum, nisi in casu in cmo
tanquam haeretici relapsi habeantur, de quo
dicam in sectione sequenti. In cseteris vero ar-
bitrarie puniuntur temporaliter vel corpora-
liter, ut ex dictis juribus, et praesertim ex c.
Accusatus, intelligi potest.
SECTIO II.
Utrym suspecti de hwresi posnas hcereticorum
incurrant.
1. Suspicio quid. — Quotuplex. — De his
suspectis tractant jura superius citata, et ibi
communiter Doctores, et Eymericus, in Di-
rector., 2, quaest. 55 et sequentibus; et ibi
Penna, commentar. 17 et sequentibus; Carre-
rius, tract. de Haeret., a num. 116; Reperto-
rium, verb. Suspectus ; et ibi Mandosius, et
latius Simancas, in Institutione, tit. 50, qui
alios referunt ; tamen quae tractant, ad forum
externum maxime pertinent, quia suspicio seu
prsesumptio in illo tautum fit, ut saepe dixi;
ideoque nos brevissime rem hanc expediemus.
Advertimus ergo suspicionem vel dubitatio-
nem, esse quae per sola indicia, sine sufficienti
et expresso testimonio vel sensu, de aiiquo
concipitur, ut attigit divus Thomas 2. 2,
qusest. 60, art. £; quando ergo aliquis in sus-
picionem suse fidei per sola indicia venit, sus-
pectus dicitur. Distinguitur autem in hac ma-
teria triplex suspicio : scilicet, levis seu mo-
dica, gravis seu vehemens, et violenta. Pri-
ina est quae procedit ex indiciis, quse aliquan-
do, sed raro coHcludunt, ut contrahere secun-
dasnuptias,vivente prima, inducit levem sus-
picionem, et sic de aliis. Vehemens est, quse
procedit ex indiciis efficacibus, licet mterdum
deficiant; ut suntfacere aetus damnatae sectte,
vel heeresis ; habere pactum cum daemone,
etc. Violenta suspicio est , quae moraliter
aequivalet sufficienti probationi, et praesertim
quando fundatur in jure, et inducit pra>sump-
tionem, quam vocantjuris et de jnre, contra
quam raro aut nunquam admittitur probatio.
Quia vero quoelibet istarum suspicionum po-
test in re ipsa, et apud Deum, non esse con-
formi? veritati, ideo aliter loquendum est de
his suspectisin foroconscientice, quod veritati
nititur; et aliter m foro externo, quod non de
occultis, sed de his quae exterius apparent, ju-
dicat.
2. Prima assertio de suspicione falsa,quan-
tumvis probalili. — Dubium de poena irregu-
laritatls. — Dico ergo primo : quando ali-
quis revera est iunocens apud Deum quoad
culpam haeresis, quia illam interius non ad-
misit,quautumcunque exterius sit de illa sus-
pectus, uullas pcenas hsereticorum in con-
scientia incnrrit. Probatur, quia ille revera
non est haereticus, et hoc confirmant quae su-
pra tetigimus, disputatione decima quarta,
scct. 6, num. A, de haretico mere exteriori,
de quo diximus non incurrere pcenas , si ficte
id faciat, quia non est vere haereticus ; nullus
enim potest esse magis suspectus apud homi-
nes, quam ille ; ergo idem dicendum est de
quocumque alio sic suspecto. Intelligendum
est autem de poenis propriis haereticorum, vel
de suspicione, praecise ut suspicio est; nam si
suspicio fundetur in alio crimine prohibito
sub propriis pcenis, incurrentur illae pcenae,
ut, verbi gratia, si sit favor, vel aliquid si-
mile; incurret enim excommunicationem fau-
toris, non vero haeretici, et sic de caeteris poe-
nis. Solum potest dubitari de irregularitate,
quae non sempcr requirit culparn. Dicendum
est autem, si suspicio sit magna et publica,
consequenter inducere infamiam; et tunc ob
indecentiam posse irregularitatem contrahi,
non ratione delicti, sed ratione infamiae, ut
dixi in tom. 5, disput. 43, sect. 3, num. 8 et
9, et sequitur Sancius, lib. 2, cap. 25, num.
10. Unde fit ut, purgata suspicione, et con-
sequenter ablata etram infamia, eonsequenter
cesset irregularitas. Et ideo dixit Navarr.,
cons. 18 et 19, de Hceretic, per abjurationem
haeresis purgari et tolli hanc irregularitatem,
quod etiam sensit Sancius supra num. 12.
3. Secunda assertio, desuspicione vera inse,
quoad nos autem insufficiente. — Dicosecundo:
qui est vehementer suspectus de hseresi, quam-
vis de illa convinci non possit, si revera in-
terius lalis est, regulariter loquendo, incur-
ret irr conscientia pcerras haereticorum. Proba-
tur, quia ille est verus ha;reticus interhrs, et
regulariter loquendo non fit exterius velre-
menter suspectus, rrisi per signa, vel actiones
externas de se sufficienter ostendentes haere-
sim; ergo in re ipsa est ha±reticus externus,
licet non suflrcienter cognoscatur, juxta supe-
rius dicta. Unde consideraudum est aliquan-
do posse aliquem dici in foro externo sic sus-
pectum, solum ex defectu probationis, licet
actus sufficienter ostendant luercsim, et tunc
estclara conclusio, quia illa est hseresis occnl-
ta per accidens, per quam nicurruntur pcenoe.
Aliquando vero potest liaec Hispicio oriri ex
SECT. II. AN SUSPECTI DE H^ERESI
aliqua ambiguitate vel sequivocatione signo-
rum vel aetionum, de quibus vel reus convin-
citur, vel ipse ea confitetur, negat tamen se
ea dixisse vel fecisse animo heeretico. Tunc
enim, licet fortasse non damnetur ut convic-
tus, propter aliquasconjecturasfacientes veri-
similem illum animum internum non bsere-
ticum, nibilominus, si revera ille deliquit ex
haaresiinterna, non effugietin conscientia po3-
nas haereticorum, si alioquin signum exter-
num sit sufficiens ad manifestandam bsere-
sim, et solum in^ertum propter ambiguita-
tem vel multiplicem significationem ejusdem
verbi, seu actionis, ut supra dixi, tractando
de hseresi externa.
4. Tertia assertio Upartita, de suspicione
tum levi, tum vehementi. — Suadetur prima
pars assertionis, pro suspicione levi. — Dico
tertio: suspectus de hseresi, et non convictus,
in externo foro non punitur ordinaria poena
bsereticorum ; potest tamen, pro ratione sus-
picionis, aliqua proportionata poeua juste pu-
niri. Hsec assertio procedit in suspicione levi
et in vehementi; nam de violenta jam dixi-
mus inducere sufficientem probationem, nisi
purgetur, vel ex circumstantiis ita minuatur,
ut jam non violenta sed vebemensdicendasit.
Et ita in usu tantum fieri solet duplex abju-
ratio, scilicet de levi et de vebementi : in
suspicione igitur levi manifesta est prima pars
assertionis : imo etiam de vehementi dicunt
aliqui, non sufficere ad procedendum in foro
externo confra sic suspectum. vel incarce-
rando illum, vel inquirendo contra illum, aut
interrogando illum. Ita docet Simancas su-
pra, num. 29; etsequitur Penna, 2 p.irt., com-
mentar. 12, licet Carrerius, et alii quos refe-
ruut, teneant contrarium. Existimo tamen ne-
gotium esse prudentiale ; nam si suspicio le-
vis procedat ex deiicto gravi, ratione delicti
sufficere poterit ad capturam, etc. Et ita in
his videmus fieri abjurationem de levi, ut si
legit librum hau-etieum, vel secundo nupsit,
etc. Quando vero nullum processit tale delic-
tum, vera videtur illa prior sententia, regu-
lariter loquendo, id est, nisi causa gravis et
prudens aliud postulet, ut Simancas etiam di-
xit.
5. Suadetur eadem pars pro vehementi. —
Assertio ergo maxime procedit iu suspicione
vehementi, et ita prior pars est indubitata, cx
principio vulgatissimo juris, quod nemo puni-
tur ordinaria pcena, nisi confessus, vel convic-
tus. Et bac ratione nuuquam talis suspectus
traditur curise sa:culari; uisi se ostendat con-
xu.
POENAS INCURRANT H.ERETICORUM. 593
tumacem, et nolit abjurare, vel purgationem
admittere, neque Ecclesise satisfaeere; tunc
enim pro convicto babetur, quia suspicio ve-
bemens in violentam transit ; et ita statuitur
in capit. Ad dbolendam, extra de Hseretic, et
cap. Accusatus, et cap. Cum contumacia, eo-
dem tit., in 6. Et eadem ratione contra sus-
pectum post mortem ejus non agitur, sed
omnis suspicio, quantumvis vehemens, morte
extinguitur, utdixitSimancas, titulo 18, num.
13, et titulo 46, num. 76; et Penna, 3 parte,
comment. 92 et 169. Quod intelligendum est
in vi suspicionis; nam si fundetur in delicto,
ratione delicti aliquando agi poterit, ut si sit
fautor, juxta cap. Accusatus, § Porro, et tra-
dit Penna supra; et Simancas, titulo 4, num.
5; Rojas, singular. 134, num. 12. Atque binc
etiamsi fit, ul isti suspecti, etiamsi ut tales
puniantur, non priventur beneficiis antea ob-
tentis. Ita docent Penna, commentar. 162,
tertia parte, et Simanc, cap. 26, num. 14. Et
ratio est, quia illa est una ex ordmariis poenis
hsereticorum, et non est specialiter imposita
iis qui de sola suspicione damnantur.
6. Dulium de suspectis de facto tantum. —
De secunda parte assertionis quoad iitramque
suspicionem. — ■ An vero per suspicionem fac-
ti sint inbahiles ad recipienda beneficia, et
ideo privaudi sint, vel potius sint ipso jure
privati beneficiis post suspicionem acceptis ,
dicendum est, si tanta fuit suspicio, et tam
vehemens, et publica, ufc ad inducehdam ir-
regularitatem fuerit sufficiens, tunc etiam in-
currere dictam inhabiiitatem, quia haec irre-
gularitatem consequitur. Si vero suspicionon
iuducit irregularitatem, neque dictam inhabi-
htatem inducit, quia id nullo jure cavetur.
Et ob eamdem rationem suspectus non pri-
vatur bouis, nisi fiat contumax deficiendo in
purgatione canonica, de quo videri potest Si-
mancas, tit. 9, num. 26. Uenique propter
eamdem causam, ejusmodi suspecti noii pu -
niuntur carcere perpetuo, seu n>n immu-
rantur, nec crucibus signantur. De quo vi-
deri potest Eymericus, 3 parte, num. 172 et
161;Penna, commentar. 41, in fine. Atque
ita manet probata altera pars assertionis de
poena arbitraria, quia pro suspectis nuila est
specialis pcena haereticorum; ergo necesse est
tvt prudenti arbitrio judicis puniautur. Et vix
potuit aliter fieri, quia suspicio non est una in
omnibus, sed major et minor esse potest, et
ideo etiam pcenam variabilem esse necesse est.
Ec fortasse ob banc causam, in Clemeniina f ,
paragr. Verum, de Haeretic, speciahter iujun-
38
594
DISPUT. XXIV. AD QUOS EXTENDANTUR POEN.E H.^ERETICORUM, ETC.
gitur inqnisitoribus ut contra hos suspectos
juste et recte procedant, imponiturque eis
poena si in boc deficiant.
7. An denuo suspectus vehementer de hceresi
antea dbjuraia, sit relapsus. — Primus casus
in hoc dubio. — Consectarium pro fautoribus
suspectorum. — Solum superest explicare an
ille, qui prius solemniter abjuravit heeresim,
et postea iterum damnatur, ut vehementer de
illa suspectus, tanquam relapsus judicandus
sit. Potest autem duplex esse praecedens abju-
ratio. Una est tantum de vehementi, alia est
de heeresi, de qua qnis convictus est vel con-
fessus. Quando preeeessit abjuralio tantum de
vehementi, subsequens suspicio similis sine
dubio non sufficit ad relapsum, quia in neutro
casu hseresis est sufficienter probata. Et ideo,
in cap. Accusatus, parag. Ille, de Heeretic,
in 6, dicitur ad relapsum, necessarium esse ut
de heeresi coustiterit vel constet, ut postea
quis damnetur ut relapsus ; sed in eo casu non
constat, nec constitit de heeresi, sed tantum de
suspicione ejus ; ergo m eo casu non debet
aliquis judicari relapsus. Unde etiam obiter
coliigitur fautorem ejus, qui solum fuit dam-
natus ut suspectus de vehementi, non fieri re-
lapsum, quia simpliciter non est fautor heere-
tici, de quo constet ; imo ille talis lautor nec
censuram propriam fautoris hcereticorum in-
currit, ut dixi in tomo 5, disput. 21, sect, 2,
numero 14, et sequitur Sanc, dicto cap. 1,
num. 14, et sentit Navar., in cap 27 Summee,
num. 55. At vero quando preecessit abjuratio
heeresis sufficienter probatee, et sequitur vehe-
mens suspicio, res videtur dubia, quia si prte-
cedat abjuratio de vehementi, et postea quis
damnetnr utconvictus de heeresi, relapsus est,
ut est expressum in jure, prout supra allega-
tum est ; ergo idem erit, si contingat ordine
commutato ; et jnvat dictus paragraphus llle,
ubi prius convictus de heeresi quam abjuravit,
si postea probetur fautor heeretioorum, rela-
psus judieatur, cum tamen fautor non sit
hoereticus, sed suspectus de heeresi. Nihilomi-
nus distinguendum censeo : nam in suspecto
duo cousiderari pos-unt : unum est sola suspi-
cio; aliud est crunen aliquod, rn quo fundatur
suspicio. Dicoergo propter solam suspicionem,
ut sic, non fieri aliquem relapsurn. Probatur,
qnia non suilicienter convilicitur3de secundo
lapsu ; ergo nec de relapsu ; ergo non potest
puniri ordinaria jiceua rela[isi. In quo est ma-
gua differentia inter hunc et illum qui convin-
citur de secundo lapsu. At vero ratione delicti
in quo fundatur suspicio, potest quis damnari
ut relapsus, quando et de illo delicto con-
vincitur, et talis pcena in eo casu est jure
statuta, et ita procedit quod de fautore allega-
vimus.
SECTIO III.
Utrum pcena? hwreticorum in eorum filios tel
nepotes redundent.
1. Notatio duplicis modi redundandi. — De
posteriori est quwstio, ac de facto. — Duobus
modis possunt hae pcenee redundare in filios.
Primo, quasi ex natura rei per quamdam ne-
cessariam consecutionem, ethocin disputatio-
nem non venit, quia est quid facti, non jnris;
et quia evidens est filios in egcstate constitui
propter pcenam confiscationis illatam paren-
tibus, et contrahere infamiam facti propter
publicam patris ignominiam. Alio ergo modo
communicatur filio pcena propter heeresim
patris, directe, et ex speciali juris dispositione,
et in hoc sensu tractatur queestio, quee potest
esse et de potestate sic puniendi fdios, et de
facto. De prioriparte nihil hic dicam, quia in
superioribus tacta est agendo de coufiscatione;
ibi enim diximus juste posse patrem puniri
in fdio tanquam in re sua, vel fdium posse
puniri ob crimen patris propter illius gravi-
tatem, et ad terrorem reipublicee, et tam pa-
rentum quam filiorum. Quod tamen intelli-
gendum est non indifferenter de omni poena,
sed civili, et accommodata hominibus, et po-
testati humanee, ut bene notavit, hanc quees-
tionem latius prosequens, Castro, lib. 2 de
Justa Heeretic punit., a cap. 9; et Simancas,
tit. 29 toto, et alii infra citandi. Solum ergo
est queestio de facto, id est, quomodo Ecclesia
hos iilios puniat.
2. Prima supposltio. — In quo puncto, sup-
ponibus primo hos filios noniucurrere pcenas
quee in ipsamet persona peccatum supponunt,
ut sunt propriee censuree. Agimus euim de
filiis innoxiis, qui sine ulla participatione cri-
minis pcenam senliunt. Et sic est res evidens,
quia taiis pcena non potest esse sine propria
causa ejus; lieec autem est propria culpa ejus
qui punitur. Videatur divus Thomas 2. 2,
queestione 108, articulo quaito, ad prinium.
Secundo,suppono lios filiosnon iucurrere, nec
posse puniri pcena mortis, quia hoc excedit
potestatem bumanam, juxta illud Deuterono-
inii quarto : Non occiddur fdius pro patre.
Imo idem dicendum est de aliis pcenis corpo-
SECT. III. AN POEN.« H.ERETICORUM
ralibus, tum quia corpus filii non est simpli-
citer sub dominio parentis, ita ut possit illud
mutilare,aut sine causa verberare, tum etiam
quia illud esset nimis inbumanum, et ideo in
nulla republica bene instituta id factum fuit,
ut Simancas supra bene ostendit. Tertio, sup-
pono non puniri filium propter heeresim patris
in bonis temporalibus, qua? erant propria ejus
tempore delicti, ut supra tractando de con-
fiscatione probatum est; et idem a fortiori
procedit de bonis quse filius post crimen pa-
tris acquisivit, quia propter illud non fuit
factus inbabilis ad acquirendum, nequemagis
meretur illorum bonorum quam priorum pri-
vationem. Et lieec omnia sunt consentauea
benignitati Ecclesia? ; ideo nibilbis contrarium
in jure dispositum invenitur. Difiicultates au-
temqusedam de majoratibus,qusehicoccurrere
poterant, non sunt nostri instituti, sed ad fo-
rum mere externum pertinent; potest tamen
videri Sancius, libro 2, cap. 30, qui plures
alios allegat. Solum eigo imponuntur bis fi-
liis aliquse pcenee, quae consistunt in privatio-
ne communium bonorum, et utilitatem rei-
publiese respiciunt, de quibus dicendum su-
perest.
3. Prima assertio, de pcena irregularitatis.
— Dicendum est ergo primo filios bseretico-
rum fieri irregulares, idemque dicendum esse
de nepotibus tantum in secundo gradu, et
per lineam masculinam. De hac irregularitate
dubitarunt aliqui, quia non videtur sub pro-
pria voce expressa in jure inveniri. Sed ni-
hilominus assertio certa est et communis, ut
dixi in tom. 5, disputat. 43, sect. 3, tenetque
Simaneas, dicto tit. 29, num. 17; late Sancius
plures referens, dicto lib. 2, cap. 28. Funda-
mentum sumitur ex cap. 2, § Hcercticis, in
6, ubi isti prohibentur assumi ad officia pu-
blica, iuter quse preecipua sunt clericorum
officia ; et ita sub illa voce irregularitas com-
prehenditur, et ita illamconsuetudo interpre-
tatur; et Simancas, num. 14, refert instruc-
tionem Hispalensem de hac re. Idem cavetur
in cap. Statutum, 2, de HaTeticis, in 6, ex
quo sumpta est secunda pars assertionis; nam
ibi declaratur solos filios, et nepotes ex eisdem
filiis in sexu masculino contrahere hanc pce-
nam. Unde filius seu nepos ex filia non con-
trahit hanc irregularitatem, neque transcen-
dit secundum gradum. Ratio est, quia ita in
jure dispositum est : congruentiaj autem vi-
deri possunt in citatis locis. Additur etiam in
eodem textu, hoc esse inteliigendum tantum
de filiis illorum hrereticorum, quiimpceniten -
IN FILIOS VEL NEfOTES REDUNDENT. 595
tes moriuntur, sub quibus comprehenduntur
omnes, qui pcena ignis afficiuntur, utestcom-
munis sententia. Denique in eisdem juribus
extenditur heec irregularitas ad filios fauto-
rum, et similium, quod sub eadem limita-
tione intelligendum est, scilicet, si parentos
contumaces decedant, et Ecclesise non satisfa-
ciant ; nam illa jura in hoc etiam de omnibus
loquuntur, et ratio in istis quodammodo major
est. Quse omnia explicui latius in loco alle-
gato, et copiosius Sancius, supra. Et videri
etiam possunt Bulla Alexandri IV, quae inci-
pit : Quocl super, et Bulla Honorii IV, Exlii-
bita, quee in fine Directorii babentur.
A. Secunda assertio, de pcena inliabilitatis
ad beneficia. — Idem de pensionibus. — Dico
secundo : eorumdem hsereticorum et fauto-
rum iidem filii ad beneficia ecclesiastica reci-
pienda incapaces redduntttr. Ita sancitum est
dictis juribus. Sed difficultas est an hsec inca-
pacitas tauta sit, ut collatio sit nulla, et ideo
sint ipso jure talibus beneticiis privati. Par-
tem negantem tenet Simancas supra, num.
20; et sequitttr Penna, 3 part. Director.,
comment. 103. Contrarium vero existimo, ut
in dicta sect. 3 dixi, et sequitttr Sancius, alle-
gando plures dicto cap. 28, uum. 23, quia eo-
dem modo fiunt incapaces officii et beneficii
ecclesiastici ; ergo sicut irregularitatem incur-
runt ipso jure, ita et hanc incapacitatem; ubi
autem est incapacitas, consequenter est nttlli-
tas in receptione. Item isti simt lrregulares,
ut dictum est; irregularitas autem est impe-
dimentum irntans collationem ; ergo isti pri-
vati sttnt ipso jure talibus beneficiis, et non
solum privandi veniunt. Addendumque est,
stib beneficio comprehendi pensionem, quia,
ut ibi Glossa notat, iu favorem fidei et detes-
tationem hseresis vox beneficitim late inter-
pretandaest ;quod etiam docuitGigas,de Pen-
sionibus, qusest. 94, ntim. 7.
5. Dubium unum. — Dubium alterum. ■ —
Sed quseres ex quo tempore incurrant hi filii
hanc incapacitatem (idemqtiedeirregularitate
interrogari potest) : an a die criminis paterni,
vel tantum a die condemnationis. Dieendum
vero est nec crimen sufficere, si sit occultum,
nec condemnationem esse necessariatn, si sit
notorium. Itaque ex quo crimenest publicum,
vel facto vel jure hoc impedimentum contrahi-
tur,quia in dicto cap. Statutum, ita declaratur,
ut notavi etiam in dicta sect. 3, et sequitur
Sancitts supra. Denique mterrogari potest quid
dicendum sit de beneficiis antea obtentis, de
quibtis certum est non amitti ipso facto. Du-
596
RISPUT. XXIV. AD QUOS EXTENDANTUR POEN/E H.ERETICORUM, ETC.
bium autem est an per sententiam sint au-
ferenda; idenim affirmant Simancas et Penna
supra, ex capit. Commissis, in Heeretic, in 6.
Sed contrarium verum esse credo, qnia in
dicto § Hceretici, isti solum prohibentur reci-
pere beneficia, vel ne de illis provideantur,
aut ad illa admittantur, non tamen preeei-
piuntur privari beneficiis jam habitis. Et ita
dixi in dicta sectione, cum Covarruvia, 2 Va-
riar., cap. 8. num. 4, et sequitur ac late con-
firmat Sanc. , supra.
6. Tertia asserlio, de pcena inhabilitatis ad
officia publica. — Dico tertio : isti filiieorum-
dem heereticorum, fautoruin, etc, redduntur
inbabiles ad omnia officia publica, non tan-
tum ecc^esiastica, sed etiam saecularia, quod
cum eisdem declarationibus ac limitationibus
in preecedentibus assertionibus positis intelli-
gendum est. Eodem enim modo statuitur in
dicto § Hmretici, et dicto cap. Statutum, et
idem disposuerunt Clemens IV, Alex. IV, et
lnnocentius IV, in quadam Bulla, quee incipit,
Ad extirpanda, in fine Directorii, pagina mihi
6, etutuntur bis verbis : Ad nullum officium,
vel consilinm, quod intelligo de consilio publi-
co.id est de congregatione quee ad negotia pu-
blica tractanda cogitur. Idem disposueiatFre-
dericus imperator, in 1. Commiss., ubi addit :
Officiis et honoribus , quod etiam repetit in
quadam lege Paternorum, quia isti etiam ad
dignitates publicas admittendi non sunt. Ni-
hilominus tamen, juxta communem declara-
tionem, hi non privantur jure eligendi, quia
illud non reputatur officium publicum, ut
notat Simancas, num. 19, cum Abbatc, et Car-
dinali, in cap. E xcommunicamus , 2, § Cre-
denles ; Dominico, et Friderico de Senis, in
dicto § Hceretici.
7. Ultima assertio probatur. — Dico ultimo
nullas alias ex his poenis privativis hujusmodi
hsereticorum filiis impositas esse. Probatur,
quia sub allegatis verbis dictorum jurium,
non includuntur plures, et in particulari ac
in specie non inveniuntur aliae jure impositee.
Declaraturque breviter nonnullis exemplis.
Primum est de pcena infamiee : nam aliqui pu-
tant filios hsereticorum fieri infames infamia
juris, quia haec poena imponitur in c.rimine
lassae majestatis humanaa, 1. Quisquis, § Filii
vero, C. ad legem Juliam Majestatis ; et ita
tenet Simancas, tit. 9, num. 269, et tit. 29,
rnim. 14; Castroet Covarruvias supra; et An-
tonius Gomez, in 1. 4 Tauri, num. 91 ; Fari-
nacius, citat. queest. 182, numer. 43. Sed ni-
hilominus contrarium censeo verum juxta
regulam positam. Et ita docui tom. 5, disput.
48, sect. 3. Et sequitur Sancius, dicto cap.
28, queest. l ; quia argumentum a simili in
lege poenali est invalidum , sed necessarium
est jus, quod propter similitudinem idem dis-
ponat; hoc autem jus in prsesenti non inve-
nitur, nam infamia juris plures habet effectus,
qui sub privatione officiorum aut beneficio-
rum non comprehenduntur ; et specialiter
pondero, quod in cap. E xcommunicamus , ipsi
fautores non fiunt infames, nisi post unius
anni contumaciam, ut latius videri potest ex
jure et Doctoribus, apud Farinacium, citat.
quaest. 182, a num. 39; ergo multo minus
innocentes filii infames fient. Secundo, ex
eadem assertione , sequitur istos filios non
amittere nobilitatem, nec antiqua privilegia
ejus, quae a primogcnitoribus habet, ut recte
Simancas supra num. 18, quia nullibi hoc
dispositum est. Tertio, sequitur non fieri in-
testabiles, nec incapaces successionis, seuhae-
reditatis ex testamento, vel ab intestato avo-
rum, vel aliorum quorumcumque extraneo-
rum, quia nullibi etiam hoee pcena illis im-
ponitur ; nam quod parentibus non succedant,
ex sola necessaria consecutione fit, non ex
propria pcena, ut initio hujus sectionis dixi-
mus. Quee duo puncta late tractat Sancius,
lib. 2, cap. 29. Nee de his pcenis deque uni-
versa hac tractatione aliud pro nunc dicen-
dum occurrit.
INDEX DISPUTATIONUM ET SECTIONUM
TRAGTATUS SEGUNDI, DE SPE.
DISPUTATIO I
SPEGULATIVA DE VIRTUTE SPEI CONTINENS
SEGTIONES OGTO.
Sect. I. Quod sit objectum materiale
spei.
Sect. II. Ulrum formale objectum spei
sit bonum sub ratione boni , ejusque
actus sit volunlatiSj non intellectus,
et quomodo a fide distinguatur .
Sect. III. Quod bonum, et sub qua ra-
tione sil objectum formale spei, et
per quos actus tendat in illud, ac
adeo quomodo spes dislinguatur a
charitate.
Sect. IV. An spes eliciat non solum
actus tendenles in bonum, sed etiam
aclum timoris, et alios, quibus ma-
lum fugimus.
Sect. V. An operari intuitu ceternce re-
tributionis sit actus spei honestus.
Sect. VI. In quo gi*adu perfectionis sit
spes.
Sect. VII. De ordine generationis spei.
Sect. VIII. De duratione et corruptio-
ne spei.
DISPUTATIO II
MORALIS PE SPE CONTINENS SEGTIONES TRES.
Sect. I. Quce mandentur prcecepta de
spe.
Sect. II. An desperatio sit actus spei
conlrarius, et ejus prcecepto prolubi-
tus.
Sect. III. An prcesumptio sit aclus spei
contrarius.
TBACTATUS SEGUNDUS DE SPE
Cum objecti notitia ejusdem appetitionem antecedat , huic de spe tractatu,
fuit necessario tractatus de fide prsemittendus. Verum , sicut fidem spes supponit,
quia per illam hujus objectum dignoscitur, ila et quge de spe est tractatio,
chnritatis tractationem prsecedit , ut omnes etiam merito et Patres, et Theo-
logi observarunt , secuti D. Paulum, qui, 1 ad Corinth. 13, virtutes theo-
logicas enumerans, post fidern , spem ante charitatem medio in loco constituit;
unde Tridentinum, sess. 6, cap. 7, justificationem describens, motum spei prius
598 DISPUT. I. SPECULATIVA DE VIRTUTE SPEI CONTINENS SECTIONES OCTO.
explicavit, et diiectionis supernaturalis principium esse supposuil. Et ratio est,
tum quia, ut dispulatione sequenti, sectione sexta, ostendetur, spes inter fidem
et charitatem medium obtinet dignitatis locum ; tum maxime quia secundum se
prior est amor concupiscentise, ad quem, juxta Divnm Thomam, spes perlinet,
quam amicitiee, qui est proprius charitatis. Unde Christus Dominus, Matlhaei 22,
amorem noslri, dilectionis proximi regulam conslituit : Diliges proximum tuum
sicuL ie ipsum. De hac igitur spei virtute duas instituemus disputationes, quarum
prima speculaliva erit, in qua materiam spei discutiemus, explicando objectum,
tam materiale quam formale ; deinde ejus actus, ac distinctionem a charitate ;
item causas, tandemque durationem ac corruptionem ; sic enim tota illa speculatio
absolvetur. Allera disputatio erit moralis, nirnirum de pracepto spei, qualenam
sit, ac quanlum et quando obliget, et consequenter de peccato desperationis, spei
contrario. Disserunt de hac virtute Theologi cum Magislro, in 3, a distinct. 26,
cum divo Thoma 2. 2, qua^st. 16 et sequenlibus.
DISPUTATIO PRIMA SPECULATIVA
DE VIRTUTE SPEI.
Hujus vocis, spes, significatio multiplex
est; siguificat enim tum affectum appetitus
sensitivi, de quo prima secundee, queestione
40, tum voluntatis, vel naturalem, vel infn-
snm; interdum etiam aecommodatur rcbus
speratis, ut ad Hom. 8 : Spes quce videtur,
non estspes;et ad Titum 3 : Expectantes bea-
tam spem; interdum dicitur de illo in quem
speramus, ut frcquenter videre est in Psalm.,
d3 : Dominus spes ejtts est; et 21 : Tu es qui
extraxisti me de ventre, spes mea, etc. ; Psalm.
60 : Factus es spes mea, turris fortitudinis,
etc. ; Psalm. 90 : Tu es, Domine spesmea, etc. ;
et Psalm. 441 : Tu es spes mea turris , etc.
Tandem sumitur pro habitu supernaturali,
vel actu, Job. 19 : Reposita est hcec spes
mea in sinu meo ; et \ Gorinth. 13 : Manent
tria hrec, fides, spes, etc; boc loco de spe in
hac ultima acceptione agitur.
SECTIO 1.
Quod sit objectum materiale spei.
\. Quatuor distinguenda. — In hac virtute
quatuor sunt distinguenda, scilicet, iu quibus
versatur spes, seu id quod speratur ; et ratio,
sub qua speratur, et cui speratur, et a quo.
Primum est propria materia hujus virtutis;
secundum indicat formale objectum ejusjter-
tium est quasi subjectum illius boui quod
speratur; quartum est veluti efliciens causa.
Tamen lisec duo ad formale vel materiale ob-
jectum revocantur, ut videbimus; et ideo illa
duo priora sunt diligeuter examinanda.
2. Prima conclusio communis. — Beatitudo
objectiva et formalis. — Dico primo : primaria
et preecipua materia hujus virtutis est beati-
tudo eeterna. Est D. Thomee 2. 2, queest. 17,
artic. 2, quem communiter sequuntur Theo-
logi, et in re est de fide; ad Roman. 5 : Gflo-
riamur in spe glorice secundum spem vitce
ceternce, quam promisit , qui non mentitur,
Deus. Et idem constat ex aliis locis sacree
Scripturee. Ratio est, quia in illo preecipue
versatur spes, quod maxime nobis a Deo pro-
mittitur, quee est plane ipsa beatitudo. Se-
cuiftlo, id est preecipue a nobis sperandum,
quod est per opera nostra preecipue queeren-
dum ; atqui illud est beatitudo, Matth. 6 :
Qucerite primum regnum Dei. Sed adverten-
dum est in beatitudine bominis esse gloriam
corporis l et animee, et utramque esse materiam
spei, sed animee, primario, corporis vero se-
cundario;nam est quid consequens illam. In
beatitudine etiam animee multasuntbona, quee
etiam sunt speranda; tamen essentialis beati-
tudo est proprium ac primarium objectum
spei, in qua etiam beatitudine sunt duo, ob-
jectum etactus; seu beatitudo objectiva, quee
est Deus ipse; et formalis, quee est actus, quo
videtur vel possidetur Deus.
3. Utra sit prcecipua materia spei. — Opi-
nio Durandi. — Probalur primo. — Secundo.
Tertio. — Ultimo. — Difficultas igitur est, an
conclusio intelligatur de formali vel objectiva
beatitudine. Durandus enim, in 3, dist. 26,
queest. 2, et Palu lanus, ibidem, queest. 2, ini-
tio, iutelligit de formali. Unde vult bauc vir-
tutem non attingere Deum ipsum in se, sed
solum medio actu creato nostro. Fundamen-
tum est, quia spes pertinet ad amorem con-
1 De spe gloriee corporis videri potest auc-
tor, 3 p., qusest. 7, in Comment. artic. 4.
SECf. I. QUOD SIT OBJECTUM MATEBIALE SPEI.
599
cupiseentiffl ; Deus autem non est honeste
amabilis isto modo. Probatur miuor; primo,
quia illud esset amare Deum propter nos, quod
est contra rectum ordiuem. Secundo, quia
ipse Deus non est formale bonum nostrum,
sed coujunctio cum Dpo; amor autem con-
cupiscentiee versatur circa bonum nostrum
formale. Secundo arguitur, quia objectum,
quod speratur, est aliquid futurum et ar-
duum ; sed Deus non est futurus, sed visio
Dei : nec in se est proprie quid arduum, sed
consecutio est ardua et difficilis. Tertio, quia
eadem est materia spei et delectationis, quee
succedit spei de re jam consecuta; sed in pa-
tria objectumillius delectationis non est Deus
ipse in se, sed est visio Dei, vel consecutio ;
nam delectatio, quse est de ipso Deo, non re-
spondet spei. sed cbaritati. Tandem ldem est
objectum spei et desperationis, quia contra-
ria versantur circa idem ; sed desperatur visio
Dei, non Deus ipse. Sicut eadem est materia
gaudii et tristitiae ; tristantur autem damnati
non de Deo, sed de beatitudine formali, qua
carent.
4. Secunda conclusio contra Durandum, de
qua etiam lib. 1 de Grat., c. 29, num. 9 , et
tom. I de Religion. , libi 3, c. 3, num. 5. —
Dico secundo : virtus spei non tantum visio-
nem ipsam Dei, sed Deum ipsum immediate
attingit ; et ille est prima et preecipua mate-
ria ejus. Ita D. Thomas 1. 2, qusest. II, art. 3,
et 2. 2, qusest. 17, art. 2 et 5; et Cajetan.,
eodem art. 2; Capreol., in l,distinct. 1, q. 1,
art. 2 , et communiter Theologi ; et primo
probatur a posteriori , nam alias sequitur
spem non esse virtutem Theologicam magis
quam sit religio, quod est contra communem
sensum, et repugnat Paulo dicenti : Manent
tria h/vc, fides, spes, etc. Sequela patet, quia
non attingeret Deum ut objectum quod, sed
ut objectum cui, id est, ut materiam alterius
actus nostri, qui esset propria materia spei,
quomodo etiam religio attingit Deum. Secun-
do, Deus est summum bonum nostrum ratio-
ne suse intrinsecae bonitatis; ergo summum
diligibile amore concupiscentia?. Antecedens
patet, tum quia non solum res nobis inhoe-
rens, sed eiiam res supposito distincta potest
esse bouum nostrum; tum quia ip-e Deus
nobis conjungitur, Joan. 14, et ad Roman. 5,
et hoc ipsum est maximum bonum nostrum;
sicut humanitati Christi non solum est bo-
num suppositum divinum , quod sit princi-
pium multarum perfectionum ; sed maxime,
quia ipsummet illi.per se conjungitur, suo
etiam modo filius ip-e et Deus dicitur dari
nobis, Luca3 1, Joan. 3. Tertio, arguit D.
Thom., quia ille in quem primario sperat
haec virtus, est ipse Deus; ergo et id quod
primario sperat ; quia sperare debemus a Deo
aliquid proportionatum ipsi, ut finis respon-
deat principio, 1 Ethicor. 1 ; ergo , sicut ille
iu quem speramus est infinitus , ita et bo-
num ab ipso speratum. Et confirmatur ex illo
Genes. 15: Ego merces tuamagna nimis ; un-
de Matth. 20, per denarium dmrnum, Patres
omnes intelli^unt ipsummet Deum ; et ad
Hebr. 8, dicitur spes intrare usque ad inte-
riora relaminis ; atque idem tradit Augusti-
nus, 12 de Civitate, capite trigesimo.
5. Ad primum argumentum. — Ad secun-
dum. — Ad primum igitur negatur, amare
Deum amore concupiscentiae non esse hones-
tum, quia non amaturpropter nos, sed nobis,
ut dicemus sectioue tertia, numero septimo ;
alioquin nec supernaturalis esset unquam
talis amor , quod ex materia de gratia fal-
sum esse constat '. Negatur etiam Deum per
se non esse bonum nostrum ; quia , licet
conjuugatur nobis per creata bona , tamen
nou est ipse bonum nostrum ratione horum
bonorum , sed potius ipsa sunt bona , quia
habent ordinem ad Deum , et ipsum nobis
conjungunt. Unde dici solet ipsum Deum esse
bonum nostrum ; reliqua vero, conditiones,
sine quibus non habemus tale bonum. Ad se-
cundum, licet virtus spei in uno actu respi-
ciat futurum et arduum, tamen secundum se,
et in multis actibus ab his conditionibns ab-
strahit ; sed de hoc in sequentibus. Nunc re-
spondeo, esse futurum simpliciter non conve-
nire Deo, tamen respectu uostri aliquo modo
convenire; quia futurus est nobis praesens;
sicut modo est absens, quamvis ratio absen-
tise non ipse, sed imperfectio nostra sit ; sic
igitur ipsemet erit praesens, quamvis ad hanc
prsesentiam requiratur actio nostra ; et ita
nos speramus Deum ipsum praesentem nobis ;
actum vero, id est, visionem qua est futurus
prsesens, propter ipsum Deum speramus. Et
eodem modo Deus ipse excellentissimum est
bonum, et in hoc sensu arduum ; nam mde
fit ut consecutio ejus sit tam ardua.
6. Ad tertium. — Ad ultimum. — Ad ter-
tium respondetur delectationem patrise, quee
respondet amori concupiscentise, esse de Deo
ipso, ut de bono nostro possesso, tamen jam
1 Videatur auctor, lib. 2 de Grat., cap. 12
et 13.
600
DISPUT. I. SPECULATIVA DE VIRTUTE SPEI CONTINENS SECTIONES OCTO
etiam consecuto ; unde simul etiam est de
ipsa visione et consecutione, tamen non de
illa sola, nec de illa primario ; nam si illa de-
lectat, est propter Deum ipsum , quem faoit
prassentem. Etsic etiam similiter proportiona-
liter dicendum est, spem quidem simul at-
tingere visionem et consecutionem Dei ; si
cut qui sperat pecunias, simul et illas pecu-
nias et consecutionem earum sperat. Tamen
si illa duo inter se comparentur, primarium
locum tenet Deus, ut ostendimus , quia ipse
cst finis noster ultimus simpliciter, et qui sa-
tiare potest omne desiderium hominis. Dices:
Deus estbonum increatum, visioestquid crea-
tum, quomodo ergo possuut attingi imme-
diate per eamdeni virtutem ? Respondetur ,
quia conveniunt in ratione boni nostri super-
naturalis, et imum habet intrinsecum ordi-
nem ad aliud, quod satis est ut in eadem
ratione objecti conveniant , ut ex dicendis
de objecto formali, tum in materia de chari-
tate, tum infra constabit. Ad ultimum res-
pondet Cajetanus, non esse simile, quia ac-
tus desperationis et tristitiae damnatorum sunt
inordinati, et ideo possunt e&se primario de
bonis minus principalibus. Dico tamen etiam
esse posse de Deo ipso, ut a me sperato, vel
absente, sicut potest quis dolere quod Deum
ipsum sibi amiserit, idque propter suum in-
commodum.
7. Tertia conclusio. — Dico tertio : praeter
beatitudinem seternam , pertinent ad objec-
tum materiale spei omnia supernaturalia bo-
na, maxime quse sunt necessaria ad beatitu-
dinem, imo etiam naturalia, et temporalia
bona etiam nostra. Utrumque est commune et
certum, ad Hebr. & : Adeamus cum fiducia ad
thronum graticp, ut misericordiam consequa-
mur, etc. ; Psalm. 90 : Quoniam in me spera-
vit, liberabo eum; et Tridentinum, sess. 6, de-
finit unam ex dispositiqnibus ad justitiam esse
spem venice; ergo remissio peccatorum conti-
netur intra objectum materiale spei; unde
Ambrosins, libro de Pcenitentia, cap. 1 : Ne-
mo potest agere pcjenitentiam, nisi speraverit
indulgentiam. Ratio vero est, quia ejusdem
virtutis est velle finem, et media necessaria :
ergo. Secundo, quidquid a Deo petimus est
objectum spei, quia omnino fundatur in spe;
sel petimns a Deo spiritualia et temporalia
bona; ergo, etc. Tertio, quidquid cadit snb
meritum, praacipue de condiguo, potest spe-
rari. Denique quia quod est materia divina-
rum promissionum, est etiam materia spei,
ex ad Roman. 4, ad Ephes. 2, ad Golosens. 1,
ex quibus habetur spem fundari in diviua
promissione.
8. Quarta conclusio. — Dico quarto : Deus,
ut est nostra beatitudo, potest quodammodo
dici objectum adaequatum materiale spei, qua-
tenus reliqua omnia acl consecutionem hujus
boni referuutur, quamvis sub alia ratione om-
ne bonum supernaturale, vel quod ex super-
naturali providentia nobis a Deo confertur,
possit etiam dici materia adsequata spei. Hsec
conclusio constat ex dictis, tum hic, tum in
tractatu preecedenti, in simili, deobjecto fidei,
disput. 2, sect. 2, a num. 5.
SECTIO II.
TJtrum formale objectum spsi sit bonum sub ra-
iione boni; ejusque actus sit voluntatis, non
intellectus ; et quomodo a fide distinguatur .
1. Error hcvreticorum, de quo etiam in lib.
1 de Grat., c. 12, n. 2. — Primum fundamen-
tum. — Secundum. — Tertium. — Ultimum.
— Haaretici hujus temporis confundunt fere
has virtutes, et actus spei a fide non distin-
guunt; unde consequenter dicere debent,
spem esse in intellectu, et formale objectum
ejus esse verum, non bonum. Fundantnr pri-
mo in quibusdam locis sacrse Scripturae, in
quibus fides fiduciam significat, imo fere sem-
per videtur poui unum pro alio. Secundo,
quia sperare nihil aliud esse videtur , quam
credere hoc fieri posse, vel certe futurum esse,
vel absolute, vel sub aliqua conditione ; verbi
gratia : Si per me non steterit, salvabor ; quo
pacto videtur loqui de spe Gyprianus, libro
de Immortalitate, sub frnem. Tertio, quia de-
sperare, nihil aliud est quam judicare me non
consecuturum beatitudinem ; non est enim
desiderare, aut velle non esse beatum ; nam
interdum, qui desperat, vellet potius beatitu-
dinem; consistit ergo in illo jndicio; ergo ea-
dem ratione spes : unde, quando aliquis de
desperatione tentatur , non alio modo eum
erigimus , qnam persuadendo ut credat se
posse salvari. Ultimo, quia spes christiana de-
bet esse certa, juxta illud Roman. 8, et 2
ad Timoth. I : Certus sum , etc. Grsece est
7rsTCiqj.at, id est , certam in Domino spem ha-
beo, confido, ut legit Ambrosius, Hieronym.,
qusest. 4 ad Algasiam, et alii, et infra id os-
tendemus; certitudo autem proprietas est ac-
tus intellectus. Ha:c tamen sententia, quate-
nus confundit spem cum fide, est erronea.
2. Prima conclusio. — Probatur ex Scri-
SECT. II. UTRUM FORMALE OBJECTUM
ptura. — Tandem ratione, de qua lib. 11 de
Grat., c. 1, num. 6. — Objectio. — Quorum-
dam solutio rejicitur. — Vera solutio. — Un-
<le dico primo : actus spei cst formaliter et
essentialiter distinctus a fide ; habetur ex Pau-
lo, 1 ad Corinth. 13 : Nunc autem manent tria
hcec, fides, spes, charitas, ubi plane distinguit
fidem a spe, quod preecipue est verum de ac-
tionibus, et consequenter de habitibus. Tri-
dentinum etiam, se?s. 6, cap. 6, aperte sup-
ponit hanc distinctionem, et omnes Theologi,
post D. Thomam, 1. 2, quaest. 4.0, art. 2. Un-
de Augustinus, in Enehiridio, cap. 8 : Fides
et spes , non tantum vocabulo, sed rationali
differentia distinguuntur. Quod probat, quia
fides de bonis est et malis, spes tantum de
bonis ; illa de prceteritis et futuris, heec tan-
tum de futuris. Et probatur adhuc, nam po-
test quis perdere spem absque haeresi, atque
adeo retenta fide, ut in materia de gratia tra-
ditur; sunt ergo distincta. Antecedens patet,
si quis desperet, non quia putet promissiones
Dei esse falsas, sed ex alia afiectione; ille enim
nullum habet judicium haireticum. Confirma-
tur, nam si spes consisteret in judicio fidei,
maxime in hoc : Deus potest me salvare; sed
in hoc non, quia una cum hoc judicio potest
esse desperatio. Major patet, quia non potest
consistere in illo alio judicio : Ego sum prce-
destinatus, vel : Ego salvabor ; quia si sint
absoluta heec judicia, non sunt de fide, ex
Tridentino, cap. 9, sess. 6. Si vero sint tan-
tum conditionata, potest cum illis consistere
desperatio. Sed contra, ad Romanos A, in-
quit Paulus : Abraham credidit Deo, et reputa-
tum est ei ad justitiam, et subdit : Qui contra
spem, in spem credidit ; ergo spes a fide non
distinguitur. Respondent quidam ibi sumi
credere , pro confidere, et fidem pro fiducia.
Sed falsum est, primo, quia Paulus eo loco
preecipue intendit commendare fidem, id est
credulitatem ; deinde quia, Genes. 15, illa
verba : Credidit Abraham Deo , aperte intelli-
guntur de fide; et ita exponitur a Paulo ad
Galat. 3 ; et eodem modo utitur ad Romanos
4, et Jacob., cap. 2,in eodem sensu. Dico igi-
tur Paulum dicere credidisse Ahraham in
spem, quia in fide promissionum Dei fundavit
spem suam, contra spem, quam natura prce-
stare poterat.
3. Secunda opinio etiam falsa. — Clementis
Alex. dictum pro hac opinione. — Confirmatur
a simili. — Alia ergo sententia est, quse ponit
quidem spem in intellectus judicio, sed di-
versam a fide (in quo discedit a prsecedenti
SPEI SIT BONUM SUB RATIOME, ETC. 601
errore hsereticorum ) , quoniam fides funda-
tur in veritate Dei , spes in fidelitate ; sicut
autem haec duo attributa distinguuntur in
Deo, ita virtutes , et judicia quse illis nitun-
tur; unde ad fidem spectat judicare Deum
non mentiri in his qua3 affirmat, quia est pri-
ma veritas ; spei vero est judicare Deum futu-
rum fidelem in suis promissionibus ; unde
formale objectum spei in hac sententia erit
summa Dei fidelitas, quomodo Clemens Ale-
xand., secundo Strom., in initio, cum dixis-
set spem esse expectationem, subdit expecta-
tionem esse opinionem de futuro, et fiduciam
esse firmam apprehensionem. Et potest con-
firmari, nam valde probabile est in homini-
bus fidelitatem et veritatem esse diversas vir-
tutes; unde diversse rationis est judicare ali-
quem hominem non mentiri in suis dictis,
vel existimare illum esse fidelem in adimplen-
dis promissis ; ergo similiter, etc.
4. Secunda conclusio. — Dico tamen secun-
do : actus et virtus spei nullo modo potest po-
ni in intellectu. Est ita certa, ut contraria sal-
tem sit temeraria; nam omnes Theologi ita
sentiunt, et potest probari ex praecedenti ; nam
si est in intellectu, vix aut nullo modo potest
a fide distingui; nam ejus actus erit judicium
certum, obscurum et supernaturale : haec au-
tem sunt de ratione fidei. Secundo, quia ille
modus confictus nulla ratione satisfacit : nam
revera in Deo nullo modo possunt distingui
ratio fidelitatis et veritatis, saltem quantum
ad propositum spectat; dupliciter enim potest
aliquis deficere in promittendo, vel quia pro-
mittit sine intentione adimplendi, vel quia, li-
cet bona intentione promiserit, postea muta-
tur : primus modus intrinsece continet falsita-
tem, et est con^ra veritatem Dei. Unde fide
tenemur credere Deum habuisse voluntatem
implenii ea quae promisit. Secundus modus
saltem includit mutabilitatem ; unde , sicut
credimus Deum esse immutabilem, ita eadem
fide credimus esse constantem in adimplendis
promissis ; ergo totum illud judicium ad fidem
spectat, et ita frequenter Scriptura dicit fidem
niti in Dei fidelitate, sicut in veritate, 2 ad
Timoth. 2 : Si non credimus, ille fidelis per-
manet, negare seipsum non potest; et ad Ro-
manos 3 : Numquid incredulitas eorum fidcm
Dei evacuavit, idestfidelitatem? absit, est autem
Deus verax, etc. Addo etiam in hominibus esse
valde probabile fidelitatem in promissis non
esse diversam virtutem a veritate, quod sentit
divus Thomas, secunda secundee, qusest. 80 ;
et late Cajetanus, quaestion. 115. Confirmatur
602
DISPUT. I. SPECULATIVA DE VIRTUTE SPEI CONTINENS SECTIONES OCTO.
conclusio omnibus rationibus factis pro pree-
cedenti; nam iJlee probant spem non posse
consistere iu judicio illo certo, sive illud per-
tineat ad fidera, sive ad aliam virtutem, quan-
doquidem cum illo judicio potest simul esse
desperatio. Confirmatur ultinvo, nam sicut ju-
dico prsemium reddendum esse pro meritis,
ita judico poenam esse infligendam pro pec-
catis; ergo si sperare est judicare, utrumque
judicium erit spes; at hoc est falsum, nam ex
uno judicio sequitur spes, ex alio timor. (Vi-
deri possunt dicta in Relect. de Libert. divina,
disp. 2, sect. 2, a num. 26. )
5. Tertia conclusio. — Dico tertio spem ad
voluntatem spectare, et consequenter esse mo-
tum in bonum sub ratione boni. Hsec conclu-
sio sequitur ex dictis, et suadetur etiam ex
communi modo sentiendi ; nam passio spei
ponitur ab omnibus in appetitu sensitivo.
Item illud speramus, quod aliquo modo judica-
mus bonum et futurum ; ita Philosophus, 2
Rhetor., cap. 1 ; et Augustinus , in Enchyri-
dio, cap. 8, ubi ait, bona sperari,mala timeri.
Unde confirmatur, nam timor ad appetitum
spectat, et fuga mali sub ratione mali, et illi
est contraria spes; ergo cum contraria sint
circa idem , etiam spes erit in appetitu ; et
cum non sit fuga, sed persecntio, tendit in
bonum sub ratione boni. (Vide 1. 5 de Anima,
cap. 5.)
6. Ad primum in num. 2. — Ad secundum.
— Ad tertium. — Ad ultimum. — Quo pacto
spes dicatur certa. — Ad fundamenta secun-
dse senteutise responsum jam est numero
quarto. Ad primum prioris sententiee, primo
negatur fidem significare fiduciam in Scri-
ptura, saltem regulariter, ut diximus late in
materia de Fide, disputatione prima, sectione
prima. Ad secundum respondetur quia , ut
postea dicemus, spes supponitfidem, et in illa
omnino fundatur, juxta illud : Fides est sub-
stantia sperandarum rerum ; hinc fieri ut in-
terdum spes nominetur ab ipsa Sde, et inde
spes dicta est fiducia, ut D. Thomas docet,
prima secundse, q. 40, et inde nominatur fi-
des. Ad tertium argumentum patet ex dictis,
et patebit latius ex dicendis. Ad ultimum, de
certitudine spei , quidam volunt , quamvis
spes et tides sint distincta , posse tauien con-
venire in aliqua proprietate communi, etiam
ejusdem speciei, qviia interdum res specie dis-
tinctse habent aliquod accidens ejusdem ra-
tionis. Sed hoc non recte dicitur, nam certi-
tudo fidei est de ejus essentia, et intrinsece
oritur ex objecto formali ejus, unde convenire
alteri rei specie diversae est impossibile. Prse-
terea certitudo proprie convenit actibus intel-
lectus, voluntatis vero solum per quamdam
accommodationem. Quomodo dixit Aristote-
les, secundo Ethicorum, capite sexto, pruden-
tiam esse certam, quia firmiter adhaeret veri-
tati ; virtutes autem morales dici certas, quia
nunquam aberrant a vera honestate, quod ta-
men habent a prudentia dingente ipsas ; sic
ergo spes dicitur certa non per modum firmi
assensus, sed quia nititur vera ratione speran-
di, unde per se non aberrat. Quomodo Pau-
lus, ad Hebrseos sexto, dicit spem niti pro-
missione et juramento Dei , ut per duas res
immobiles firmissimum solatium habeamus ;
hoc autem habet spes a fide, a qua dirigitur,
et in qua fundatur, ad Hebrseos undecimo ;
ita exponunt hanc certitudinem spei Hilarius,
canon. 5 in Matth.. et alii Patres ; divus Tho-
mas, secunda secundae, quaest. 48, articul. A,
et alii Theologi in 3, distinctione 26 ; vvbi D.
Thomas, secunda secundae, qua^st. 2, articulo
2, ait per accidens posse interdum spem nos-
tram deficere ratione liberi arbitrii, non quia
ipsa spes aberrat in sperando, sed quia tan-
dem interdum non fiet quod sperat, non ex
defectu ejus in quem sperat, sed ipsius spe-
rantis, et hac etiam ex parte charitas ad hanc
spei firmitatem postulatur, juxta illud ad Ro-
manos 5 : Spes autem non confundit , quia
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris.
SECTIO III.
Quod lonum , et sub qua ratione sit formale
objectum spei, et per quos actus virtus spei
tendat in illud, atque adeo quomodo spes dis-
tinguatur a charitate.
1. Qu&stionis difficultas. — Prima senten-
tia. — Tota difficultas consistit in assignanda
propria ratione hujus objecti, prout distingui-
tur ab objecto formali charitatis, nam hinc
pendet distinctio harum virtutum, et actuum
earum. Prima sententia dicit Deum, sub ab-
soluta ratione boni increatv et supernatura-
lis, esse objectumcharitatis; sub ratione vero
ardui et excedentis hominis facultatem, esse
objectum spei ; atque adeo ad charitatem per-
tinere, amare et desiderare illud bonum, et
quee ad illvvd- conferuut; ad spem vero tan-
tum sperare. Hsec sententia indicatur a divo
Thoma, in Qusest. disp. i, de Spe, art. 1,
et 2. 2, qusest. 47, artic. 4 et 2, et 3 ; et Caje-
tano, qusest. 48, art. 4 ; tenet Paludan., 3, dis-
SECT. III. QUOD BONUM, ET SUB
tinct. 26, qusest. 2; Richard., art. 1, qusest.
3, et artic. 2; Durand. , qusest. 3; Hen-
ricns, Qaodlibeto 8, quEest. -15, ad 2; Bo-
navent., eadem distinct. 26, qusest. 4 et 5, et
alii, qui dicunt charitatem esse in concupis-
cibili, spem vero in irascibili, cujus est ten-
dere in arduuin; nimirum d'e his virtutibus
philosophantur, ac si in voluntate irascibilis
a concupiscibili realiter distingueretur. Dno
etiam tribuit Bonaventura spei , confidere,
scilicet, et expectare : primum respectu ejus
in quem confidimus, seeunduni respectu boni
expeclati.
2. Fxpenditur prcecedtns sententia. — Pri-
ma difficullas contra illam. — Secunda diffi-
cultas. — Ha?c sententia, quatenus ponit bo-
num arduum objectum actus spei, habet ve-
ritatem suam, ut patebit ; quatenus vero ar-
duitatem ponit quasi objectum formale hujus
virtutis, per quod a charitate distingnitur, et
quatenus nullum alium actum tribuit huic
virtuti, nisi propriam spem, et omnem amo-
rem boni supernaturalis tribuit charitati , ne-
que est divi Thomse, neque potest convenien-
ter intelligi ; et primum peto quid intelligat
nomine ardui: si enim intelligatbonum, quod
superat omnem buorianam facultatem, etiam
charitas tendit in Deum, ut tale bonum est ;
si vero intelligat illud bonum, ut est absens
et consequendum, etiam charitas per deside-
rium efficax tendit in illud bonum absens,
et in consecutionem ejus propter Dei glo-
riam ; si vero intelligat , ut bonum dicit
etiam rationem excellentise quae est in ip-
so bono, non bonitatem, ita ut tam chari-
tas quam spes tendant in bonum excellcns ,
tamen charitas formaliter in bonitatem, in
excellentiam quasi materialiter , spes vero
contra in excellentiam formaliter , quasi ad
vincendam difficultatem , in bonitatem vero
quasi materialiter ; si, inquam, hoc intelligat,
non potest consistere, quia spes est motus vo-
luntatis prosequentis objectum ; ergo necessa-
rio teudit in objectum formaliter sub ratione
boni. Prseterea illa excellentia vel est solum
quasi augmentum bonitatis ; et sic tendere in
bonum sub ratione excellentis, non est aliud
quam tendere sub ratione boni, imo sub excel-
lentissima ratione boni, quod etiam facit cha-
ritas, tanto melius quanto est perfectior spe.
Si vero illa excellentia signifieet difficultatem
obtinendi tale bonum, sic non potest esse ratio
sub qua, nam ratio sub qua pertinet ad moti-
vum, difficultas autem non movet appetitum
ad prosecutionem objecti , sed potius retrahit
QUA RATIONE SIT OBJECTUM, ETC. 603
appetitum ; bonitas vero est quse excitat appe-
titum ad vincendam difficultatem. Secundo,
est difficultas in hoc ; nam illi actus, quos haec
sententia ponit, confidere et expectare, si refe-
rantur ad voluntatem, non possunt esse nisi
volitiones qusedarn ; confidere ergo in aliquo,
erit velle ab illo habere aliquod bonum, quod
judico illum mihi daturum, vel absolute, vel
sub aliqua conditione ; et hsec eadem voluntas
comparata ad bonum ipsum erit expectatio
ejus ; at vero totus bic actus tendit in bonum
sub ratione boui, et quia tendit in absens, ni-
hil aliud esse videtur quam desiderium. Unde
ulterius necesse est talem actum supponere
amorem objecti expeetati, qui amor in prse-
senti materia debet esse snpernaturalis, ut sit
proportionatus expectationi et fiducise super-
naturali. Peto ergo cujus virtutis actus sit ille
amor ; nam charitatis, per se loquendo, non
est, quia charitas non tendit in proprium com-
modum amantis, ut sic ; ille autem amor est
proprii commodi ; pertinebit ergo ad spem, et
ita habebit plures actus ; quam diffieultatem
mox latius prosequar.
3. Secunda sententia. — Partim admittitur.
— Partim rejicitur. — Confirmatur primo. —
Confirmatur secundo. — Est secunda sententia,
objectum materiale spei esse bona supernatu -
ralia, formale vero esse Deum, ut primum
auctorem et principium talium bonorum,
juxta quam sententiam ita differunt tres vir-
tutes theologicse, ut fides formaliter tendat in
veritatem, charitas in bonitatem, spes in om-
nipotentiam, ratione cujus Deus est principium
omnium bonorum ; ita videtur explicare hane
rem divus Thomas, qusest. illa decima sexta,
articulo sexto, et disput. de Spe, articulo i et
4, et aliis in locis aliquoties. Nam sicut fides
nititur Deo dicenti, ita spes Deo auxilianti, et
hoc modo loquuntur non pauci, de objecto
formali spei scribentes. Explicatur, nam in
hoc differt supernaturalis spes a naturali,
quod illa tota nitatur Deo, hsec aliis causis.
In hac sententia unum est certum, spem infu-
sam principaliter fundari in Deo; hoc enim
est de fide, ac fortasse declaratum contra Pe-
lagianos ' , qui ponebant spem in propria liber-
tate et virtutibus, contra quos dicitur Jerem.
7 : Nolite confidere in vobis ipsis ; et capite
decimo septimo : Benedictus homo qui confidet
in Deo, et csetera. Dico autem principaliter,
quia secundario tanquam in instrumento, vel
1 Consule auetorem, lib. 2 de Grat., c, 12,
num. 3.
604 DISPUT. I. SPEGULATIVA DE VIRTUTE
medio ordinato a Deo, etiam licet sperare, vel
in meritis Christi Domini, aut propriis, Dei
gratia factis, aut in orationibus Sanctorum, et
similibus, ut patet ex 1 Corinth. 15, 2 ad
Corinth. 1 et 3, et ad Galat. 5, et ex Tridenti-
no, sess. 6, cap. \Q, canon. 26. Et videri
potest Augustinus, de Catechizandis rudibus,
capite vigesimo primo , et in Enehiridio,
capite decimo quarto. Aliud vero, quod haec
sententia dicit, nempe Deum, quatenus in ip-
sum speramus, esse objectum formale, seu
rationem sub qua ipsius virtutis, difficile est ;
nam sperare in aliquem duo includit : primum
est existimare et credere illum futurum mihi
auxiliatorem, et sine illo me non posse conse-
qui, vel habere id quod spero; secundum est,
affectum voluntatis tendere in illud bonum^,
et in auctorem ejus; et utrumque horum con-
currit in spe christiana; tamen primum perti-
net ad fidem ; secundum est quidem proprium
ipsius spei, tamen respectu illius Deus se habet
solum, vel ut unum ex bonis speratis, quia,
videlicet, spero auxilium ejus et gratiam, vel
ut causa extrinseca horum bonorum : prima
autem ratione, potius est materiale quam
formale objectum ; secunda autem ratione,
etiam est causa extrinseca tantum, non ratio
formalis , quod aperte sentit divus Thomas,
citata quaestione decima septima, articulo
quarto, in corpore : Bomim , ait , quod quis
sperat, habet rationem causw finalis ; auxilium,
autem, per quod aliquis sperat illud bonum
obtinere, habet rationem causce efficientis ; et
idem scribit in artic. 5, quibus locis palam
excludit Dei auxflium a ratioue formali spei ;
bonum autem in tali ratione includit, cum
juxta eumdem divum Thomam finis intrinse-
cus sub ratione formali, cum objecto sub ra-
tione etiam formali coincidat. Quod prseterea
confirmatur, quia ratio formalis objecti hujus
virtutis debet esse aliqua ratio boni, nam est
virtus voluntatis; quod autem bonum sit ob-
tinendum ab hoc vel ab illo, vel his viribus
aut illis, non variat rationem boni amati, quia
ordo ad extrinsecam causam non variat intrin-
secam rationem formalem ; sed potius e con-
trario, quia bonum est diversum, et diversi
ordinis, ideo habet ordinem ad diversam cau-
sam. Coufirmatur secundo, nam expectare
sanitatem sive per medicinam, sive per alia
media, si in sanitate eadem bonitas appetatur,
non variat rationem formalem objecti; item
ab ipso Deo diverso modo speramus multa,
qusedam ex libcralitate mera, ut primam
gratiam, quaedam ex justitia et meritis, ut
SPEI CONTINENS SECTIONES 0CT0.
gloriam ; et tamen, quia ratio boni sperati ea-
dem est, objectum formale est idem, et virtus
spei eadem est. Ultimo, quia illo modo et sub
illa ratione potest etiam charitas confidere in
Deum, et sperare; nimirum, si proximo ex
charitate beatitudinem appetam et petam a
Deo, et sperem illi dandam, ex eodem affectu
charitatis, omnes illi motus videntur eliciti a
charitate, et tamen illo modo nituntur ratione
aliqua in omnipotentia Dei ; quare, etc.
A. Tertia sententia, eaque vera. — Prima
conclusio. — Probatur pariiculatim. — Tertia
sententia asserit objectum spei esse Deum, ut
summum bonum amabile amore concupiseen-
tise, quasi in commodum amantis : hanc divi
Thomee, quicquid aliqui dicant, censeo esse, 2.
2, qusest. 17, art. 8 et 9 ; disputat. de Spe,
art. 3 ; indicat Cajetanus art. 5 ; clarius Scot.,
in 2, distinct. 26 et 27; et Gabriel, distinct.
27 ; Almaynus. in suis Moralibus, tractat. 2,
cap. 7, et recentiores communius ad citatum
locum divi Thomse : et mihi videtur vera.
Quam ut explicem, dico primo : prseter amo-
rem quo amatur Deus ex charitate, est alius
distinctus, quo amatur Deus ut summum bo-
num amantis, in commodum ipsius amantis,
qui et honestus est, et supernaturalis. Con-
clusio videtur communis. Proboque singula
membra; primum quidem, quia Deus est sum-
mum bonum hominis ; omne autem bonum
est amabile, eo modo quo bonum est. Hinc
patet secundum, quia talis amor tendit in
objeetum bonum , et eo modo quo bonum est
et amabile ; item per se nullam habet circum-
stantiam malam. Quod sit etiam supernatura-
lis, patet ex ejus objecto; nam, licet Deus
auctor naturse, et finis naturalis ejus, sit
summum bonum naturale hominis, tamen,
ut est auctor gratise, et finis ejus, ac objectum
supernaturalis beatitudinis, est supernaturale
bonum ; ergo amor qui tendit in Deum sub
hac ratione, ut sit proportionatus tali objecto,
debet esse supernaturalis ; talis est autem
amor de quo loquimur; ergo. Confirmatur,
nam per hunc amorem prsefert homo illud bo-
num omni alio bono concupiscibili, et omni
beatitudini; rursus paratus est ad quserendum
illud bonum omnibus modis proportionatis illi,
qui tamen supernaturales sunt ; est ergo ille
affectus supernaturalis. Tandem ex hoc amore
oritur spes, ut dicemus ; spes autem superna-
turalis est, ut ex materia de gratia constat '.
Quartum denique, quod hic amor sit distin-
1 Lib. 2, cap. 12 et 13.
SECT. III. QUOD BONUM, ET SUB
ctus ab amore charitatis, patet, qaia alter est
concupiscentise, alter amicitise.
5. Evasio removetur. — Dices interdum lios
amores non esse actus distinctos, sed unum,
qui comparatus ad diversa recipit has denomi-
nationes, ut constat ex 1. 2. Respondetur ve-
rum hoc esse, quando illai denominationes su-
muntur ex respectu diversarum rerum, qua-
rum altera est quae ainatur, altera est bonum
quod alicui aniatur; tamen, ratione unius et
ejusdem rei, isti amores semper sunt diversi
actus ; quia, videlicet, uno amore ita amatur
res in se, et propter se, ut quidquid amatur,
illi rei ametur, ut ipsa sit perfeeta, ibi sisten-
do, qui modus est proprius amoris amicitiae ;
alio vero actu amatur eadem res, non sibi,
sed amanti, in commodum et perfectionem
ejus, qui modus est concupiscentise; et hos
actus esse distiiictos docet Anselmus, de Gasu
diaboli, c. 4, et de Concord.. capit. 9, nam :
Alter, inquit, oritur ex suprema quadam affec-
iione justilice et honestatis, alter ex affectione
proprii commodi; unde ille magis videtur oriri
ex excellentia rationis et hbertatis; hic magis
quodammodo ex inclinatioue naturse.
6. Objectio quadruplex contra assertionem.
— Sed arguitur primo contra, quia hoc amo-
re utimur Deo, quia eum ad nos referimus,
unde constituimus nos ipsos tanquam finem
.ipsius Dei; nihil autem est turpius quam uti
fruendis, ut Augustinus dixit. Secundo , ille
amor vel est amor proprius, vel oritur ex
amore proprio ; nam desiderium ex amore
nascitur; ergo desiderium proprii commodi
ex amore proprio; sed amor proprius natura-
lis est, quia in eo et res amata, et ratio aman-
di est mere naturalis ; ergo totus ille actus
naturalis etiam est. Tertio, hiuc videtur fieri
non posse hunc amorem pertincre ad virtu •
tem Theologicam ; nam, licet per eum ametur
Deus, tamen ratio amaudi non est increata,
sed creata , nimirum ipse amans, et commo-
dum proprium. Quarto, quia si quo modo se
potest homo amare supernaturaliter, ille amor
ad charitatem spectat, et ea ratione velle sibi
beatitudinem, et qusecumque bona superna-
turalia, charitatis est officium, ut diceiidum
est infra ex divo Thoma, quaest. 23, artic. 2,
ad 2, et queest. 25, artic. -4. Patet etiam a
simili ; nam velle proximo beatitudinem ex
amore supernaturali, charitatis est oihcium ;
ergo multo magis sibi.
7. Adprimum. — Ad primum negatur an-
tecedens, quia hoc amore nos non referimus
Deum ad nos ut ad finem, sed proprie amamus
QUA RATIONE SIT OBJECTUM, ETC. 605
Denm nobis, quod potius est amare conjunc-
tionem nostri cum Deo, tanquam cnm ultimo
fine supernaturali nostri; quamvis in hoc
amemus commodum nostrum, id est, felicita-
tem, et ultimam perfectionem, Verum est ta-
men hunc amorem, quia non est fruitio Dei,
sed in fruitionem tendit, solere interdum dici
usum, ut patet ex Augustino, lib. 6 de Tri-
nit., cap. 10, et lib. 10, cap. 11. Quo sensu,
et lato modo loquendi, non omnis usus Dei,
vel potius amoris Dei malus est, si .tamen to -
tus ad fruitionem Dei ordinetur. Proprie vero
loquendo, ille amor non est usus, quia usus,
proprie ioquendo, est actus circa medium, or-
tus ex amore finis, et ad illum ordinatus; hic
autem amor non esthujusmodi, quia proxime
versatur circa ipsum finem, et ipsum et ejus
fruitionem amat ipsi diligenti, non tanquam
fini, sed tanquam subjecto. Unde totus hic
amor natura sua non tendit, nec sistit in ho-
miue tanquam in ultimo fine, sed de se tendit
in Deum; nam quod creatura jungatur Deo ut
ultimo fini, per se est quid referibile in Deum,
et in gloriam ejus ; quse ratio quasi virtualiter
continetur in hoc actu ex natura sua, formali-
ter vero addi potest per charitatem.
8. Ad secundum. — Actas spei quo pacto sit
supernaturalls, — Ad secundum, dico hunc
amorem, de quo loquimur, non nasci ex alio
amore per se loquendo, quia non est deside-
rium, sed amor; amor autem per se est pri-
mus actus. Sed advertendum in omni amore,
qui est concupiscentise respectu alicujus boni,
includi formaliter, vel virtualiter, quod sit
benevolentia respectu alterius ; quia si concu-
pisco bonum , alicui sane concupisco ; ergo
eum cui concupisco, benevolentia diligo; cum
igitur hoc amore diligamus Deum nobis, ne-
gari non potest quin talis amor sit etiam be-
nevolentia respectu nostri, atque adeo quod
per illum nos amemus : attamen ille amor est
vere supernaturalis, quia bonum, quod per
illum nobis amamus, supernaturale est sim-
pliciter, et ab eo maxime specificatur amor ;
et, licet is cui amatur, videatur res naturalis,
tamen, ut pertinet ad hunc amorem, non est
mere naturalis, sed consideratur ut habens
respectum ad bonum supernaturale, et obe-
dientialem capacitatem ejus. Unde in hoc
amore natura elevat sese, et aliter se diligit,
quam sit naturaliter diligibilis; quia nontan-
tum naturalem perfectionem , sed maxime
supernaturalem sibi amat et optat; unde licet
amor proprius, ut communiter sumitur , sit
naturalis amor et imperfectus, tamen si amor
606
DISPUT. I. SPECULATIVA DE VIRTUTE SPEI CONTINENS SECTIONES OCTO.
proprius dicatnr omnis amor proprise perfec-
tionis et commodi proprii, non omnis talis
amor est naturalis , praesertim quando talis
amor est regulatus per regulam supernatnra-
lem, et, per conformitatem ad illam , appetit
supernaturalem honestatem. Non nego tamen
hunc amorem supponere amorem naturalem
sui ipsius, eo modo quo gratia supponit na-
turam; sicut etiam mater, verbi gratia, sup-
posita naturali conjunctione, quam habetcum
iilio, amat illi perfectionem et excellentiam
supernaturalem ; tainen hoc totum, quod na-
turale est, nempe conjuuctio, vel amor, non
est propria ratio hujus amoris ; sed heec su-
mitur ex excellentia boni amati; reliqua vero
sunt conditiones, vel necessariffi, vel utiles.
9. Adtertium. — Ad quartum. — Ad tertium
negatur consequentia , quia hic amor attmgit
Deum ipsum, et ratio amandi est ipsamet bo-
nitas increata Dei, non ut est bonum Dei, sed
ut est bonum increatum meum, et ita suffi-
cienter attingit hic amor Deum, prout neces-
sarium est ad Tueologalem virtutem ; neque
refert quod is, cui bonum hoc amatur, sit
creatum quid ; nam hoc non obest rationi vir-
tutis Theologahs ; sicut e contrario, si qua vir-
tus immediate tantum attingit materiam crea-
tam, quamvis illam amet, vel referat ad per-
sonam increatam, tanquam ad objectum cui,
non satis est ad rationem virtutis Theologicse;
et patet id evidenter in virtute spei, quomo-
documque explicetur, nam in illa manifestum
e>t, quoil quidquid speramus, nobis speramus,
et tamen sine controversia ille est actus suffi-
cicns Theologalis virtutis. Quarti argumenti
solutio patet ex dictis; nam, licet ex charitate
po^simus amare nos ipsos amore supernatu-
rali, et beatitudinem nobis, tamen non ex illa
sola ; nam charitas etiam in amore sui non
respicit proxime proprium commodum natu-
rae, sed vel divinum bonum, vel honorem, vel
divinam excellentiam secundum se; at vero
hicamor, de quo loquimur, proxime attendit
rationem proprii commodi, quamvis superna-
turalis et altioris ordiuis.
10. Secunda conclusio quadripartita. — Pro-
latur prima pars. — Secunda. — Tertia. — Dico
secundo : ex hoc amore concupiscentiee nasci-
tur desiderium vel beatitudinis , vel bono-
rum supernaturalium. Et si amor sit perfectus
et absolutus, et cum recto judicio conjunctus,
nascitur etiam spes, qui actus et honestisunt,
et supcrnaturales., sed non semper re distinc-
ti, sed ratione et denominatioue tantum. Fro-
batur prima pars, quia omnis amor parit de-
siderium, si bonum sit absens. Secunda patet
eodem modo, quia si bonum amatum sitex-
cellens, et difficile ad consequendum, etiam
ex amore ejus nascitur spes, ut constat
ex 1. 2; necessarium tamen est ut adsit
judicium., quo quis credat consecutionem ta-
lis boni esse possibilem., imo et esse futu-
ram, vel certo, vel probabiliter, pro ratione
spei. Denique necessarium est ut non adsit
judicium certum et defmitum, nempe tale
bonum nunquam fore consequendum, quia ex
hoc nascitur desperatio, ut patebit. Tertia
pars constat ex dictis ; spes enim et deside-
rium proportionatur amori, unde de fide est
hunc motum esse honestum ct supernatura-
lem, Psalm. 117: Bonum est sperare in Do-
mino ; Psalm. 12-4: Qjui confidunt in Domino,
etc. ; Rom. 15: In eum, id est Deum, gentes
sperdbunt; Trident., sess. 6, can. 26.
1 1 . Quartam docent Scotus, Gfabriel, etc. —
Quartam partem conclusionis, scilicet, spem
et desiderium non esse semper actus re dis-
tinctos, tenent Scotus, Gabriel, Almaynus su-
pra; Cajetanus, 2. 2, qusest. 18, art. 1, dicit
sperare nihd aliud esse quam velle bonum ar-
duum possibile sibi, et in illa arduitate inclu-
ditur absentia ; et revera si sperare est actus
voluntatis, et circa bonum, ut bonum, non
potest intelligi quid sit, nisi velle ; et cum sit
circa absens, erit motus appetitus tendentis
in distans ; hoc autem ipsum est esse deside-
rium , nam in hoc consistit ratio desiderii per
quam d.istinguitnr ab amore et delectatione;
et quod illnd bonum sit excellens aut difficile
ad consequendum, fortasse efficiet ut illudip-
sum desiderium sit difficilius ad eliciendum,
vel etiam ut sit nobilius^non tamen ut non sit
desiderium. Et confirmatur ; nam certum est
bonum absens amatum^ quantumvis excellens
sit et arduurUj posse desiderari: ergo circa ta-
le objectum non possunt distingui deside-
rium et spes ; nam utrumque versatur circa
arduum et absens. Secundo, spes est quidam
actus necessarius ad salutem; haec autem dis-
positio in hoc consistit, quod eiiicaciter inten-
dat et velit eam sibi comparare ; hcec autem
intentio, ut in 1. 2 dictum est, non differt re
et essentia a desiderio perfecto ; ergo idem vi-
delur dicendum de actu spei, qui non apparet
distinctus ab illa efficaci intcntione.
12. Objectio contra proximam quartiv partis
assertionem. — Confirmatur primo et secundo.
— Ditutio. — Ad prim,am confirmalionem. — Ad
secundam. — Sed contra arguitur, nam vide-
tur hoc essc contra eonunnnein modum con-
SECT. III. QUOD BONUM, ET SUB QUA BATIONE SIT OBJECTUM, ETC.
607
cipiendi de spe : solet enim defmiri expectatio
futurae beatitudinis, ut patet ex Magistro, in
2, distinct. 26; expectare autem non est desi-
derare. Confirmatur primo, nam fieri potest
ut aliquis desideret bonum, et tamen non spe-
ret se consecuturum. Secundo, spes infusa,
prsecipue videtur respicere eum in quem spe-
ramus, scilicet, Deum; desiderium autem ni-
hil respicit, nisi rem desideratam. Responde-
tur : ideo addidi in ultima parte conclusionis,
Ticec denominatione et ratione distingui. Unde
ratio desiderii et nomen latius patet quam
spei; nam desiderium dicitur omnis appetitus
boni absentis, sive sit per modum actus per-
fecti et efficaeis, sive imperfecti per modum
velleitatis ; item, sive illud bonum sit arduum
sive facile et proportionatum appetenti ; de-
nique sive propnis viribus, sive alienis sit
comparandum ; spes vero imprimis significat
actum perfectum per modum voluntatis effi-
cacis, et per se versatur circa bonum aliquo
modo difficile ; unde ssepe tendit in bonum,
quod non tam ab sperante quam ab alio pen-
det ; et ldeo non solum respicit bonum spera-
tum, sed etiam illud a quo, vel per quem spe-
ratur, tanquam principium aliquo modo illius
boni. Quamvis igitur m proposito idem actus
realiter sit spes et desiderium, desiderium ta-
men dicitur ex hoc solum quod est appetitus
boni absentis; spes vero dicitur, quatenus est
motus perfectus in bonum arduum; et ideo
involvit, ut spes est, relationem ad eum a
quo, vel per quem speramus tale bonum, ad
eum modum quo inteiitio finis iuvolvit vo-
luntatem mediorum; et boc modo verum est
actum spei infusae respicere et bona sperata,
et Deum, utauctorem illorum bouorum, juxta
illud Genesis 15: Noli timere, Alraliam, ego
protector tuus sum, in quem speras, et merces
tua magna nimis, quam speras. Deinde, ut
est desidermm, bic actus non requirit judi-
cium quod tale bonum sit consequendum, sed
solum quod sit bonum mihi; tamen ut sit
perfectus motus spei, prseter existimationem
de bonitate objecti, requirit persuasionem de
possibililate obtinendi tale bonum, atque adeo
de voluntate ejus, qui daturus est auxilium ad
tale bonum consequendum, et denique de fi-
delitate promissionum, quee ab ipso factee
sunt; et hac ratione spes, ut infra dicemus,
requ.rit fidem excitantem et moveutem appe-
titum ad istum actum perfectum, a quo etiam
fiducia nominatur, de quo vide divum Tho-
mam, qusest. 128, artic. \, ad 2, et 129, artic.
6. Ad objectionem crgo negatur spem, quam-
vis realiter sit idem quod desiderium, non
posse denominari expectationem, sicut deno-
minatur ; imo, siattendamuscommunem mo-
dum concipiendi, nih.il aliud est expectare ali-
quid, quam desiderareut veniat, suppositoju-
dicio quod venturum sit. Ad primam confir-
mationem, respondetur desiderium inefficax
per modum velleitatis, posse esse in eo qui
non sperat, non vero desiderium perfectum
per modum efficacis intentionis. Ad secun-
dam confirmationem , patet ex dictis res-
ponsio.
13. Tertia conclusio tripartita. — Prolatur
prima pars. — Dico tertio : hi actus amoris
concupiscentiee, et desiderii vel spei qui ab
illo oriuntur, ad eamdem prorsus virtutem
spectant, quse non est charitas, et consequen-
ter erit spes. Conclusio sumitur ex divo Tho-
ma, art. 6, in corp. , et ad 3, et plane se-
quitur ex dictis ; nam radix desiderii et spei
est amor ; ergo ejusdem virtutis est amare il-
lud bonum, et illud sperare, si absens sit :
patet consequentia, quia eadem virtus versatur
circa actus per se ordinatos, quorum unus est
quasi radix aliorum; tum etiam quia in illis
omnibus actihus retinetur eadem ratio forma-
lis respectu virtutis. Item ad eamdem virtu-
tem spectat voluntas simplex finis, intentio
ejus, et electio mediorum. Simihter eadem
ratione amare Deum et desiderare illi bonum,
et odio habere malum illius, pertinent ad eam-
dem charitatem. Tandem ejusdem virtutis est
amare bonum, quando est absens, et gaudere
de illo, quando est preesens; sed eadem virtus,
quse desiderat vel sperat absens, gaudet de
prsesenti, ut ait D. Thomas , in dicta queest.
28; ergo de primo ad ultimum eadem virtus
quse amat, desiderat et sperat.
14. Prolatur secunda pars. — Tertia pars. —
Jam vero quod in proposito hsec virtus non sit
charitas, probatur ex dictis in prima conclu-
sione, ubi ostendimus istum amorem non per-
tinere ad charitatem : ergo neque pertinent
reliqui actus. Et confirmatur, nam actus spei
perfectus in sua specie potest elici ab eo qui
non habet charitatem ; ergo amor concupis-
centiee, in quo spes fundatur, seu virtus eli-
ciens illos actus, non est charitas. Ex quo tan-
dem concluditur esse spem, quia virtus hsec
Theologalis est, cum proxime versetur circa
bonum et bonitatem increatam, et non est fi-
des neque charitas ; ergo spes ; nam, secun-
dum veram Theologiam, non sunt nisi tres
virtutes Theologicse. Et confirmatur^ namcer-
tum est actum spei pertinere ad virtutem spei ;
DISPUT. I. SPECULATIVA DE VIRTUTE SPEI CONTINENS SECTIONES OCTO.
608 •
sed ad eamdem pertinent reliqui actus; er-
go, elc.
15. Objectio prima contra hanc tertiam par-
tem sohitur. — Contra primo : nam objectum
spei est bonum arduum, amoris vero bonum
absolute ; ergo duo isti actus nou possunt ad
eamdem virtutem pertinere. Respondeo bo-
num arduum posse dici objectum actus spei,
non vero totius virtutis, in bono sensu supra
explicato , arguendo contra primam senten-
tiam, ut, scilicet, difficultas illa, vel arduitas
non sit ratio tendendi in tale objectum, sed
ut sitconditio vel occasio, unde oritur volun-
tati difficultas tendendi actu perfecto in illud
objectum, et ita ab illa conditione talis actus
desumit specialem denominationem ; non ta-
men inde fit alios, qui per se non requirunt
illam difficultatem, non posse pertinere ad
eamdem virtutem, si tendant in talem ratio-
nem boni : prsecipue quia in voluntate distinc-
tio ardui vel non ardui non variat potentias,
aut virtutes.
16. Objectio secunda.—Responsio. — Displicet
aliquibus. — Suslinetur tamen. — Sed contra se-
cundo , nam seqaitur aliquem motum spei
posse elici a charitate, videlicet, cum spero
salutem proximi in bonum ejus, et in gloriam
Dei, proxime attendendo istam rationem ; nam
ille actus proprie videtur esse amicitise ;
consequens autem est inconveniens , nam
videmur confundere has virtutes, quia spei
tribuimus amare et desiderare, charitati vero
sperare. Hoc argumentum habetur in Scot.,
in 3, distinct. 26. qusest. unic, post § Adar-
gumenta, cui ipse non respondet ; tamen nes-
cio quis ibi addit concedendum hunc actum
charitatis esse, quia non est ex affectione com-
modi, sed ex affectione amieitiee; quodtamen
aliis non placet, quia sola spes est quae tendit
in Deum , ut principium bonorum supernatu-
ralium, et quee ab ipso illa sperat, cuicumque
sperentur. Nihilominus tamen mihi prior sen-
tentia consequenter loquendo magis probatur;
nam si perfectum desiderium non est actus
distinctus a spe, ubi bonum, et arduum alteri
amatur, porfectoad eamdem virtutem pertinet
desiderareefficaciterproximo bonum superna-
turale ut bonum ejus, ad gloriam Dei, etspe-
rare illud ex eodem motivo ; sed illud deside-
rium, sine dubio, est charitatis; ergo et haec
spes charitas erit. Et confirmatur, nam isti
actus ex eodem motivo sunt per se ordinati
cum amore ex quo proxime nascuntur ; sed
ilia spes, et desiderium boni alterius propter
se, proxime oiiuntur ex amore eharitatis;
ergo, etc. Denique omnia quse adduximus
pro tertia conclusione, proportionaliter expli-
cata, hoc convincunt.
17. Illatum ex proxima doctrina. — Ex quo
infero quod, sicut desiderare aliquid a Deo
potest esse actus elicitus a charitate, ita et
sperare aliquid a Deo, si id fiat proxime ex
motivo amicitiae et bonitatis Dei; nam est om-
nino eadem ratio. Propterea supra diximus,
hoc quod reperitur in objecto spei, scilicet,
appetere aliquid ab ipso Deo, vel per Deum,
non esse propriam rationem formalem spei
aut objecti ejus ; neque ita se habere in spe,
sperare a Deo, sicut in fide est credere in
Deum ; nam in fide tota ratio virtutis et certi-
tudinis ejus, et objecti illius, pendet ex testi-
monio Dei , et ideo ab illo sumit totain spe-
ciem ; tamen in spe, quod bonum aliquod sit
a Deo, vel per Deum, non inde accipit totam
rationem boni, et amabilis, vel sperabilis, sed
solum illud adjungitur ut conditio necessaria,
sine qua non posset illud bonum apprehendi,
ut possibile, et consequenter neque efficaciter
appeti. Fertinet etiam hoc speciali ratione ad
spem infusam, quia tendit in ubjectum, ut su-
pernaturale bonum est, rn quo includitur, ut
non solum propriis viribus, sed Dei auxilio
comparetur ; quomodo etiam charitatis est ten-
dere in supernaturale bonum, atque adeo ut
a Deo principaliter efficiendum, vel damlum.
18. Instantice occurrltur. — Responsio in fur-
ma ad object. in num. 16. — Sed dices: cur
ergo D. Thomas 2. 2, queest. 17, articul. 6, in
hoc facit quasi tequales spem et fidem, quod
utraque nititur Deo, tanquam priucipio nos-
troe beatitadinis , vel veritatis. Respondeo : si
formaliter et in rigore loquamur, neque fides
nititur proprie in Deo , ut efficiente in nobis
veram cognitionem ; hoc enim non pertinet
ad rationem tormalem objecti fidei, ut suo loco
ostenditur , sed ad efficientem causam : unde
hanc efficientiam, quod Deus sit auctor fidei
in nobis, ipsa fides credit, ut unam rem ex
creditis, et eamdem sperat spes, ut bonum
quoddam nostruin ; et similiter spes, ut dic-
tum est, non respicit Deum ut principium ho-
rum bonorum tanquam formale objectum, sed
tanquam causam , et tanquam unum ex desi-
deratis bonis. Voluit ergo D. Thomas , illo
modo loquendi, circumscribere imperfectio-
nem quamdam fidei et spei ; nam utraque
tendit in Deum aliquo modo in ordine ad nos ;
fides quidem, ut nobis revelat et testificatur
aliquid ; spes, ut est bonum nostrum superna-
turale, quod in hoc ostendittir, quod spes niti-
SEGT. III. QUOD BONUM, ET SUB QUA BATIONE SIT OBJECTUM, ETC.
609
tur ipsi Deo , ut principio omnis nostri boni.
Ad objectionem ergo iu forma, negatur hinc
sequi confusionem harum virtutum : nam li-
cet actus earum in nominibus convenire pos-
sint, tamen re ipsa et specie sunt distincti, si-
cnt amor benevolentiae et ainicitiae, ut dictum
est. Quod vero attinet ad denominationem,
unaqueeque harum denominata fuit ab eo,
quod est excellentius, vel difficilius, propter
quod praecipue datur; in charitate autem pri-
mum et preecipuuni est ipsa ratio amicitise
divinse, et hinc dicta fuit charitas ; nam quod
interdum eliciat actum desiderii vel spei, est
raro et quasi per accidens illi, propter absen-
tiam et difficultatem boni quod quaerimus
amico ; at vero in spe, id quod est difficilli-
mum, et propter quod preecipue datur, est ut
efficaciter intendamus beatitudinem absen-
tem , quamvis arduam et diffi<ulem ; et hinc
dicta fuit illa virtus spes, quamvis non solum
hunc actum eliciat, sicut Aristoteles, 2 et 6,
Ethic, ponit fortitudinem versari in periculis
belli, temperantiam in delectationibus tactus;
non quia non habeant alias materias vel ac-
tus, sed quia hi sunt praecipui et difficiliores.
19. Extenditur prcedActa responsio. — Addo
vero, juxta D. Thomain, interdum posse nos
per virtutem spei sperare bona proximis, si
illa spes non immediate ex motivo charitatis
oriatur, sed respiciat bonum et commodum
proximi, quatenus mihi ex aliquo naturali
modo conjunctus ; non quod illa conjunctio
sit ratio amandi amore supernaturali, sed
quod sit conditio quaedam, qua posita, ego
considero commodum alterius tanquam com-
modum ineee naturse; nam sicut egome amo
amore coneupiscentiaB supernaturali, suppo-
sita conjunctione naturali ad me ipsum, ita
possum amare eodem amore concupiscentiae
res alias mihi naturaliter conjunctas, ut tales
sunt ; quomodo mater potest amare filio bea-
titudinem supernaturalem in commodum ejus,
nihil cogitando de Dei gloria, vel de alio pro-
prio motivo charitatis ; unde etiamsi ipsa sit in
peccato mortali, potest habere hunc amorem
erga filium. Patet etiam asimili; nam appete-
re honorem consanguineo, considerando illum
quatenus ad me spectat, revera est quidam
amor concupiscentia? naturalis : et ratio est,
quia in hoc amore bonum altenus considera-
tur, quatenus aliquo modo in me redundat,
et ut bonum meae naturee ; et ideo, ut sic,
concupiscentiam spectat , et differt a chari-
tate, quia haec etiam in amando bono proximi
semper immcdiate intendit Dei gloriam, ho-
xn.
norem, et excellentiam boni divini secun-
durn se.
20. Quarta conclusio. — Prima obserratio
circa conclusionem. — Dico quarto ratiouem
formalem objecti spei esse Deum, ut est sum-
mum bonum nostrum, et in hoc differre ab
objecto fo.mali charitatis. Haec conclusio satis
patet ex dictis: solum sunt duo observanda.
Primum, cum loquimur de bonitate Dei, id
posse intelligi aut de sola bonitate increata,
aut de omni participatione ejusdem ordinis;
et utroque modo potest assignari hoc objectum,
servata proportione ad ea quae diximus de
charitate, disput. i, section. 2. Alterum est,
hoc objectum secundum se esse adaequatum
ipsi virtuti, etiam secundum se, et absolute
consideratae; tamen si comparetuv ad varios
actus hujus virtutis, illud bouum, ut absolute
diligibile, est objectum amoris; ut vero ab-
sens, et cum difficultate coinparandum, est
objectum spei; ut denique obtentum, erit ob-
jectum cujusdam fruitionis et delectationis;
nam licet Jiae conditiones sufficiant ad diversi-
tatem actuum propter diversos modos tenden-
di, tamen habitus, qui generalius priucipium
est, manet idem, et tendit in totum objeclum
secundum se, ut patet similiter in charitate,
et in amore, et odio, et aliis simihbus.
21. Corollarium, noii posse omnipotentiam
Dei assignari pro formali objecto spei. — Uiide
habetur non posse recte assignari, in objec-
tum hujus virtutis formale , omnipotentiam
Dei ; nam haec est materiale quoddam objec-
tum, vel fidei, vel quodammodo etiam spei,
quatenus ejus actio sperari potest. Quod etiam
confirmatur; nam si haec ratio esset propria
alicujus virtutis, oporteret quartam virtutem
Theologicam invenire; ostensum est enim,
praeter fidem et charitatem, esse necessariam
tertiam aliam, quae perfecte amat Deum amo-
re concupiscentise supernaturahV, et eliciat
actus qui consequunturhuncamorem ; siergo
omuipotentia est nova ratio hujus objecti,
oportebit quartam virtutem assignare et exco-
gitare; quod omnino falsum est.
22. Ultima conclusio. — Scoti et. Ocham
sententia rcfellitur. — Dico ultimo spem esse
virtutem re distinctam a charitate. Haec con-
clusio, quantum ad distinctionem simpliciter,
videtur esse de fide, ex citato loco 1 ad Co-
rinth. 13, et facit 2 ad Timoth. 2: Sectare
justitiam, fidem, spem, charitatem, etc, et
Ecclesiastici 24 : Ego makr pulclirce dilectionis,
et cognitionis, et sanctce spei. Et favet Triden-
tinum, sess. 6, can. 3. Et est communis mo-
o9
610 DISPUT. 1. SPECULATIVA DE VIRTUTE
dus sentiendi et loquendi omnium Theologo-
rum et Patrum ; quantum vero ad distinctio-
nem realem, non est tanta certitudo; posset
enim quis dicere distingui sicut intellectum
et memoriam, et dici tres virtutes, sicut tres
potentias animee. Nihilominus tamen multo
probabilius est, omnino distingui realiter,
quia hoc est magis consentaneum modo lo-
quendisacree Scripurae, etomnium; et quia
rationes, quibus ostendimus distinctionem ac-
tuum et objectorum, id satis concludunt ; item
a posteriori, quia in peccatore manet spes si-
ne charitate, et fides sine utraque. Quocirca
opinio quam supra Scotus refert, censetque
probabilem, et tenuit Ocham, Qnodlibet. 3,
queest. 1, spem non esse quid tertium distinc-
tum a charitate et fide, sed aggregatum illa-
rum ( quia, inquiunt, sperare nihil aliud est
quam credendo desiderare), omnino est falsa,
tum propter dicta, tum quia aperte sequitur
in peccatore non manere spem, quod censeo
errorem.
SECTIO IV.
Utrum spes eliciat non solum actus tendentes
in bonum, sed etiam actum timoris, et alios
quibus fugimus malum.
I. Timoris vulgata divisio. — Prima aucto-
ris ipsius divisio, ac item diferentia inter ejus
memlra. — Bifferentia secunda. — Tertia. —
Quarta. — Ut breviter complectamur totam
materiam hujus sectionis, advertendum est
plures esse, quoad praesens, modos timoris,
scilicet, timorem mundanum, servilem, filia-
lem perfectum, et initialem, quia divisione
utuntur Theologi in 3, dist. 34 ; ego vero ex-
plico per tres alias. Primo ergo dividitur ti-
mor in humanum et divinum : humanus, qui
etiam mundanus, ettimorhujussrecididicitur
scepe ab Augustino, et Gregorio, 4 Moralium,
cap. 14, est quo timemus malum, quod ab ho-
minibus inferri potest, vel quod tantum est
malum temporale hominis. Divinus timor,
quo timemus vel divinum malum, vel il-
lud quod Deus inferre potest , vel specia-
liter infert : inter quos timores differt se-
cundo, quia timor humanus timet homi-
nem, et ut causam mali, et ut malum quod-
dam ; tamen alius non timet Deum, uisi ut
causam mali , quia Deus in se malus non
est, sicut homo, nisi falso apprehendatur, ut
a Manicheeis, in quo cst notanda differentia
inter spem, et amorem divinum; nam quia
SPEI CONTINENS SECTIONES 0CT0.
Deus est in se summe bonus, potest ipse ut
summum bonum sperari, non solum ut causa
estomnis boni, sed etiamutobjectum in senos
beans; at timeri solum potest ut causare po-
test in nobis malum omne pcenae, non autem
timeri ut objectum. Differunt tertio, nam ti-
mor divinus per se avertit a culpa, quse est
potissima causa mali pcense ; timor vero huma-
nus per se non avertit a culpa, quia homines
non solum propter culpam, sed etiam propter
virtutes mala inferunt, et quia homines inten-
dunt actus exteriores prsecipue ut puniant,
et ideo timor humanus solum coercet ab exte-
riori actu, non vero avertit affectum a malitia,
in quo est tota ratio culpce. Quarto differunt,
nam timor divinus per se nunquam inclinat ad
culpam, quia nunquam culpa est mediumper
se ad fugiendum malum iufligendum a Deo;
timor vero humanus incliuat seepe ad culpam,
quia seepe unus homo cogit aliuin per pcenam
ad peccandum, et ideo de hoc timore dicilur,
Matth. 10, et Lucse 12: Nolite timere eos qui
occidunt corpus; ideo etiam divus Thom. 2. 2,
qusest. 19, art. 3, dicit hunc timorem semper
esse malum, quia nascitur ex amore munda-
no, qui est intrinsece malus, quia constituit
fmem ultimum in creatura amata: unde 1
Joann . 2 : Qui diligit mundum, non manet cha-
ritas Dei in eo ; atque idem sumitur ex Joann.
cap. 12: Propter Pharisceos nonconfitebantur,
ne extra synagogas ejicerentur; Isaise 51 : Quis
lu ut timeres ab homine mortali ? et ex Patri-
bus, Nazianzeno, orat 1 de Pace; Basilio, ho-
mil. in Psalm. 33; Augustino, serm. 18 de
Verbis Apost., c. 5 ; Ambrosio, in c. 21 Apo-
cal., aliquanto postinitium, vel cujuscumque
veteris Patris sit opus ; Origenes, homil. 9 in
lib. Judicum, et alii; ethac ratione exponitur
illud 1 Joan. 4 : Perfecta charitas foras mittit
timorem.
2. Notatlo explicans proxime dicta. — Sed
advertendum est hoc intelligi juxta rigorosam
significationem timoris vel amoris mundani :
nam si absolute loquamur de timore mali tem-
poralis, sicut amor talium bonorum non est
intrinsece malus, sed ex objecto indifferens,
quamvis ex fine vel modo possit fieri malus,
ita et timor poteiit esse veniale vel mortale
peccatum, quando ad hsec inducet; unde sicut
amor malus temporalis uon constituit specia-
lem speciem vitii, sed generahter vagatur per
omnia vitia, ita proportionaliter timor tempo-
ralis absolute spectatus.
3. Secnnda clivisio timoris. — Secunda divi-
sio timoris divini in servilem ct filialem, est
SECT. IV. AN SPES ELICIAT NON SOLUM ACTUS TENDENTES 1N BONUM, ETC.
611
communis Theologorum et Patrum, et colli-
gitur ex sacra Scriptura, in qua ssepe docetur
timor pcenarum, qui servilis dicitur. Filialis
ergo timor proprie dicitur, qui est de malo,
aliquo modo quatenus, scilicet, in Deum re-
dundat, unde proprie est de malo culpse; nam
illud proprie est offensa Dei ; et ideo dixit di-
vus Thomas, cit. qusest. 19, art. 4, timore ser-
vili timeri Deum, ut ab ipso aliquod malum
evcnire nobis potest; filialem alio modo sumi
per comparationem ad Deum, scilicet, de of-
fensione ejus, vel de aversioue ab illo, quod
clarius dicit art. 5, in corp., et ad 2, et indi-
catur etiam in Tridentino, sess. 6, capit. 6; et
de hoc timore intelligunt Patres illud Psalm.
18 : Timor Domini sanctus, ubi Augustinus :
Timor castus est, quo filii timent offensam Pa-
tris ; serrills, quo timent pcenam.
4. Objectio prlma contra hanc differentiam.
— Vcra responsio ad oljectionem. — Sed contra
primo : nam culpa non est objectum timoris,
ex divo Thoma 1.2, quaDstion. 42, artic. 3,
ex Aristotele, in 2 Ethicoriim, capit. 5. Nam
timor est de malo arduo, quod vitare, non est
in nostra potestate ; culpa autem, cum sit in
nostra voluntate, non est malum arduum.
Propter hoc Durandus, in 3, dist. 34, qusest. 4
et 5, negat timorem filialem esse de culpa,
servilem de pcena ; sed utrumque dicit esse de
pcena, illum de pcena damni, hunc de pcena
sensus ; sed errat contra communem senten-
tiam ; nam illa differentia accidcntaria est ; ti-
mor enim utriusque pcena^, et damih ct sen-
sus, procedit ex amore proprii commodi; quod
autem illa incommoda siut diversa, materiale
quid est; sicut e contrario amare, vel sperare
gloriam animac vel corporis, ejusdem virtutis
est. Confirmatur : nam ex illo fundamento
etiam pcena damni non deberet esse objectum
timoris, quia vitare illum est eequc in nostra
potestate. Ad objectionem ergo respondetur :
licet vitare culpam sit in nostra potestate sim-
pliciter, nihilominus res ardua est et difficilis,
ct ideo timeri simpliciter potest; divus Tho-
mas autem et Aristoteles solum dicunt culpam,
ut vohmtariam , non esse objectum timoris;
secus vero si consideretur, ut ex aliqua ex-
trinseca ratione est difficilis ad evitandum.
5. Ohjectio altera, ejusque solutio. — Secundo
objicitur : nam uterque timor, filialis et servi-
lis, potest esse de culpa et pcena; [iulla est ergo
allata differentia inter utrumque timorem.
Respondetur differentiam formaliter, non ma-
terialiter esse intelligendam ; nam timor ser-
vilis formaliter est de proprio iucommodo. ut
sic, unde si timet culpam, plane timet illam
quatenus potest esse causa proprii incommodi
et pcenae; timor vero fiiialis, e contrario, per
se et formaliter est de offensione et ma!o di-
vino; unde si timet pcenam, illam timet, in
quantum obstat amicitiae Dei, et ejus honori;
ita explicant rem hanc Theologi, in 3, dist. 34,
ubi divus Thomas, q. 2, et citat. qusest. 19, ar-
tic. 6 et 10, et 1 . 2, quaest. 67, art. 4, ad 2; et
sumitur ex Augustino, tractat 43 in Joan., et
epist. 120, cap. 21, et ex dictis supra de diffe-
rentia amoris amicitiae et concupiscentiae, hoc
constat sufficienter.
6. Tertia divisio timoris serrilis in lonum et
malum. — De primo memlro. — De secundo mem-
Iro. — Grchennce timor honestus. — Tertio, dividi
potest timor in bonum et malum. Pro qua di-
visione intelligenda advertendum est pcenam
dupliciter posse timeri. Primo, moderate et se-
cundum rectam rationem, propter vcram ma-
litiam quam in se habet; et hoc modo timor
servilis est evidenter bonus ; habet enim objec-
tum bonum, et consentaneum rationi, praeci-
puesisit timordeultima miseria;sicutecontra-
rio amare beatitudinem amore concupiseentis
honestum est; et similiter desiderare non es-e
in inferno; ergo odisse contrarium, et timere,
est etiam bonum. Item hic timor per se habet
bonos effectus, scilicet, fugam peccati, ac pro-
pensionem ad virtutem ; et non habet circuin-
stautiam per se malam, imo potest esse actus
sunernaturalis, ut ex materia de gratia suppo-
nimus1. Definitur etiam hasc veritas in Tri-
dentino, sess. 6, capit. 6, et sess. 14, capit. 4.
Testimonia quoque sacra; Scripturoe citata il-
lam convincunt, nam persuadent nos ad hunc
aeturn. Et tandem communis traditio Patrum,
prout hsec omnia tractari solent in maleria de
poenitentia 2. Neque haeresis, quam pcenas ti-
morem damnans Lutherus excogitavit, aliquo
fundamento nititur quod responsione indigeat.
Vide Roffens., articul. 2 ; et Vegam, libr. 6 in
Trid. Secundo modo potest timor poense ha-
beri ultra mensuram rationis, ut si timeatur
pcena, tanquam maximum, supremum, pessi-
mumque malum, et tunc est pravus timor ;
nam per illum prsefert homo malum suum
malo Dei; unde in se, non in Deo constituit
finem ; quod tunc solum coutingit quando ho-
mo plus timet pcenam, quam culpam, ut si
quis haberet hunc actum, ut es timore pcenae
1 Lib. 2 de Gratia, c. 13, n. 13.
2 Consulatur auctor, disp. 5 de Pcenit., sec-
tion. 2, et 1. 2 de Gratia, c. 19, n. 8.
612
DISPUT. I. SPECULATIVA DE VIRTUTE SPEI CONTINENS SECTIONES OCTO.
vitet culpam : Nisi esset imposita pcena, non
xitarem cidpam ; quando autem timor est
hujusmodi, vix potest intelligi, nisi quis ha-
beat dictum actum formalem, quod raro con-
tiiigii ; et quia hic timor est multo vilior illo
priore, ideo quasi per antonomasiam retinet
nomen timoris servilis, et de illo loquuntur
Patres, quando dicunt timorem servilem esse
malum. Quod ergo ad modum loquendi spec-
tat, timor geliennce simpliciter probandus est,
quia per se nihil mali includit, et in sacra
Scriptura simpliciter nobis suadetur ; timor
vero sub nomine servilis, propter heereticos
saltem, distinguendus erit.
7. Quarta divisio timoris filialis, in initia-
lem et perfectum. — Quarta clivisio timoris fi-
lialis in initialem et perfectum^ sumitur ex
D. Thoma, cit. queest. 49, art. 8, ubi docet ti-
morem initialem non distingui substantia a
filiali; qucd etiam sentiunt Bouavent. et alii,
in 3, disp. 34; et indicat Augustinus, lib. 83
Queestionum, in 36, in fin., uicens : Timor in-
choat et perficit sapientem; hic autem est qui
samme diligit; ditierunt ergo hi timores, sicut
imperfectum et perfectum in eodem genere,
sicut charitas incipientium et perfectorum;
et ratio est, quia inter amorem concupiseentiee
et amicitise non datur tertius; ergo neque
inter timorem filialem et servilem. Solum est
adverteudum, quod in amore concupiscentiee,
non distinguitur amor in perfectum et in im-
perfectum, quia totus ille amor genere suo est
imperfectus ; unde in timore servili, qui illi
respondet, non distinguitur timor initialis a
perfecto, quia cum ille timor sit naturee ac-
commodatus, statim a principio est maximus ;
secus vero est in amore amicitiee, et timore
fiiiali, qui illi respondet.
S. Durandi placitum. — Timor initialis un-
de dictus. — Sed contra hoc contendit Duran-
dus, 3, distinct. 34, queest. 4 et 5, timorem,
scilicet, initialem esse substantia diversum a
servili et filiali, quia utrumque comprehendit,
quia simul est de malo culpee et pcenee. Verum
si formaliter hoc intelligatur, est impossibile,
quia unus actus non potest simul elici ex mo-
tivis proximis diversarum virtutum. Unde ti-
mor initialis, per se et formaliter est de malo
eulpee; tamen quia est in initio, utitur timore
servili, vel imperando, vel certe concomitan-
ter admittendo, ut ab ipso adjuvetur. Ultimo,
circa hunc timorem initialem, est adverten-
dum vocari initialem, quasi in initio suee per-
fectioiiis existentem ; interdum vero dici timo-
rem initialem, quatenus est inilium sapientiee
vel justitiee, ut Proverbiorum 1 et 9, Psalm.
110, Ecclesiast. 1, ubi etiam dicitur radix et
plenitudo sapi&ntiee ; et Job. 28, dicitur ipsa
sapientia ; et hoc modo timor servilis potest
dici initialis , quia^ est initium justitiee , ut
Tridentinum supra, et Patres docent, preeci-
pue Augustinus, Psalm. 127, quamvis per-
fectius hoc ipsum conveniat timori filiali. Vi-
de divum Thomam, illa queest. 19, art. 7, et
queest. 7, art. 1, et queest. 45, art. 6, ad 3. His
positis.
9. JPrima conclusio. — Dico primo : timor
mundanus non est actus spei, neque alicujus
virtutis. Est certa, et patet ex dictis, quia est
actus malus, qui substantia, et essenlia ditfert
ab actu virtutis. Sed contra : nam timor ma-
lorumtemporalium interdum potest esse a vir-
tute spei. Respondetur, si timeantur heec ma-
la ut impedire possunt eeterna et spiritualia,
illum timorem tunc non esse mundanum, sed
divinum; secus vero si immoderate timean-
tur.
10. Secunda conclusio. — Dico secundo: ti-
mor servilis, quo timetur pcena super omne
malum, non est actus spei, neque alicujus vir-
tutis; patet eadem ratioue, quia ut sic est per-
versus, et contra honestatem. Item continet
amorem creaturee, ut ultimi finis, a quo amore
talis timor procedit.
11. Tertia conclusio. — Durandi opposita
sententia exploditur. — Dico tertio : timor
servilis, quo debite et recte timetur pcena
eeterna, vel aliud quod ad illam ducit, ut est
malum et incommodum naturee, est actus eli-
citus a virtute spei ; idem est de odio et tristitia,
quee illi respondent. Probatur primo, nam eo-
dem pondere quo terra, verbi gratia, tendit
deorsum, fugit locum contrarium, et eodem
habitu quo intellectus assentitur alicui propo-
sitioni, negat contrariam ; et eadem charitas,
quee amat bonum divinum, fugit malum con-
trarium ; ergo eadem virtus spei, quee amat
beatitudinem, ut bonum proprium, odio habet
ejus privationem ; et eadem ratione, eadem
virtus quee sperattale bonum, timet contrarium
malum. Ratio generalis est, quia omnes hi
actus tendunt iu objectum sub ratione proprii
commodi, et sunt ita inter se subordinati, ut
unus ex altero intime oriatur. Contra hoc vi-
detur sentire Durandus supra, queest. 4, do-
cens timorem servilem, licet bonum, non
procedere ab aliquo habitu virtutis, neque a
dono quod sit excellentius omni virtute ; sed
dicit esse specialem quemdam habitum infe-
riorem omni virtute ; idem fere Palud.,
SECT. IV. AN SPES ELICIAT NON SOLUM ACTUS TENDENTES IN BONUM, ETC.
613
quaest. 3. Ratio est, quia virtus tendit in bo-
num, ut sic ; bic autem timor non movet ad
operandum ex amore boni. At non recte in-
telligi potest quod dicunt ; nam bic timor est
bonus, et bonestus ex objecto ; ergo et babitus,
a quo elicitur, est bonus ex objecto ; ergo vir-
tus ; et non alia nisi spes ; quare, etc. Ad ra-
tionem respondetur bunc actum procedere ex
amore boni, juxta dictum Augustini, libr. 83
Qusestionum, qusest. 33 : Nulli dubium est,
inquit, nullam aliam esse metuendi causam,
nisi id quod amamus.
42. Objectio contra duas ultimas conclusio-
nes. — Solutio. — Sed superest in hac et prse-
cedenti conclusione difficultas. Nam ex dictis
sequitur timorem servilem bunc bonum, non
solum accidentaliter, sed essentialiter differre
ab alio timore servili; at contrarium videtur
docere D. Tbomas, quaest. illa 19, artic. 4 :
Ut enim informitas , inquit, acl speciem fidei
informis non pertinet , ita nec servilitas ad
timorem. Et htec videtur conimunis scriben-
tium sententia. Respondetur concedendo se-
quelam ; differunt enim illi timores in formali
ratione, quamvis in materiali videantur con-
venire. Est enim uterque timor pcenae, sed
alter est super omnia, atque adeo respicit
poenam ut summum malum, quod revera non
est ; alter vero honestus timor fertur sub vera
et propria ratione mali, quae in objecto est;
sicut odisse culpam, ut summum malum, vel
solum ut causam mali pcense, sunt actus sub-
stantia et essentia differentes, et illud odium
prius pertinet ad contritionern, boc vero ad
attritionem ; similiter amare bonum creatum,
ut ultimum finem et summum bonum, et
amare illud bonum prout amari debet, sunt
actus essentialiter differentes; sicut denique
tristitia, quam habet homo damnatus de sua
pcena, est essentialiter diversa ab honesta tri-
stitia quam babere potest viator de periculo
illius pcenas, quam incurrit peccando. Unde
cum D. Thomas dicit timorem servilem, malum
in substantia, posse manere sine servitute, per
substantiam intelligit communem seu generi-
cam rationem, seu denominationem timoris
servilis, quatenus ex objecto materiali desumi-
tur, quod est pcena, ut ex solutione ad tertium
hujus articuli desumi potest ; quapropter
exemplum illud, de fide informi, et ejus in-
formitate, quo utitur D. Thomas, non tenet
Pnec intelligendum est in omnibus, ut patet ex
«dictis1 :fides enim informis non est mala, imo
1 IntractatudeFide, disp. 6,seet. 7, a n. 10.
nec unquam actus ejus mali sunt, etiam per
denominationem extrinsecam ab actu vohm-
tatis, ut alias diximus; ille vero timor servilis,
qui malus est, et intrinsece et formaliter
talis est.
43. Quarta conclusio. — Objectio. — Solu-
tio quorumdam improbatur primo. — Dico
quarto : timor filialis et initialis est elicitus a
charitate; patet eisdem rationibus quibus ter-
tia conclusio, proportionaliter easapplicando.
Sed superest difficultas : nam ex tertia et
quarta conclusione, fit nullum timorem dari,
qui sit unum ex donis septem Spiritus Sancti ;
sequela patet, quia omnem timorem bonum
reducimus ad spem et charitatem, nec dici
potest timcrem vocari donum Spiritus Sancti
lata significatione, eo modo quo omnis virtus
infusa est donum; ostendimus enim alias '
septem illa dona distingui a virtutibus. Et
confirmatur ex Divo Thoma , artic. 9, citata
quaest. 19, ubi timorem filialem tribuit dono
Spiritus Sancti, et loquitur proprie, cum de
timore servili etiam bono id neget; nam late
loquendo, hic timor etiam estdonum Spiritus
Sancti. Propter hanc objectionem, aliqui cre-
dunt dari actum timoris filialis non elicitum
ab ulla virtute infusa, sed a speciali habitu
qui sit unum ex septem donis. Sed non video
quomodo hoc stare possit; nam si id dicitur
de timore filiali, eadem ratione et propor-
tione dicetur de timore gehennse, nam ad
utrumque movere potest Spiritus Sanctus,
quod tamen iidem non admittunt. Secundo,
timor est ab eodem habitu a quo amor; si
ergo datur speciale donum ad timendum dis-
tinctum a charitate et spe, dabitur similiter
ad amandum ; id autem est falsum, nam tale
donum esset perfectius cbaritate, quia obje-
ctum ejus attingeret nobiliori modo. Tertio
ostendimus in materia de gratia, circa mate-
rias virtutum Theologalium, nullos posse esse
actus nobiliores, aut nobiliori modo elicitos,
quam sint actus earumdem virtutum2.
44% Verior responsio, de qua vide cit. c. 21,
a n. 18. — Respondetur in forma ad objectio-
nem. — Quapropter dicendum est donum ti-
moris numeratum inter septem dona, non
esse specialem babitum qui versetur proxime
circa Deum, sed esse habitum qui versatur
circa materiam virtutis temperantioe, altiori
tamen modo quam virtus infusa ex speciali
instinctu Spiritus Sancti ; quse est doctrina
1 Videatur lib. 2 de Grat., c. 47, a n. 7.
2 Lib. 2 de Grat., c. 21, n. 25
614 DISPUT. I. SPECULATIYA de virtute
Divi Thomee, in 1.2, qusest. 65, articulo 4,
et aliorum Theologorum, in 3, dist. 34., ubi
Bonaventura, art. 32, qusestione 1, Scotus,
qusest. unioa, et alii, ponunt hoc donum res-
pondere virtuti temperantia?. Favet Augusti-
nus, libro 1 de Sermone Domini in monte,
ubi dicit hoc donum timoris esse minime per-
fectum inter omnia dona; si autem attingeret
Deum immediate, et filialiter illnm timeret,
esset perfectissimum omnium, et propterea
ibidem Augustiuus et Divus Thomas 2. 2,
qusest. 19, art. 12, dicunt huic dono timoris
respondere primam beatitudinem, quse est de
humilitate, qnoniam est pryecipua pars tem-
perantia?; quia vero per temperantiam ab-
strahitur homo a delectationibus sensibilibus,
quem effectum solet maxime cansare timor,
ideo talis denominatio attributa est dono ti-
moris, vel etiam quia humilitas solet signifi-
cari timoris nomine, et illa est prsecipua pars
hujus virtutis; ita Divus Thomas eodem art.
12. Ad difficultatem ergo negatur consequen-
tia, quia proprius actus doni timoris non est
timere, sed potius ex instinctu Spiritus Sancti,
quasi ex timore, separare hominem a dele-
ctationibus sensibilibus, vel humiliare illum
Doo ; sicut actus doni fortitudinis est operari
fortiter in materia fortitudinis altiori modo,
ex speciali instinctu Spiritus Sanctr. Ex quo
obiter confirmatur nostra sententia ; nam,
sicut dantur dona quee respondeant virtuti
fortitudinis etjustitiae, ita debet dari aliquid
quod respondeat virtuti temperantise ; nam
virtutibus Theologicis, preecipue voluntatis,
non respondent propria dona, ut in 1 . 2 osten-
sum est, quanquam sapientia accommodatur
charitati, quia ab illa habet specialem dulce-
dinem, et in illa quodammodo fundatur, et
hoc etiam donum timoris accommodatur spei,
quia ab illa quodammodo accipit originem et
denominationem. Et confirmatur tandem ,
quia generaliter nulla est inclinatio, vel liabi-
tus perse primo ad fugiendummalum, sed ad
amaudum bonum, ex quo oritur illa fuga.
15. Unius difficultatis resolutio cx dictis.
— Ex dictis solvuntur duaj difficullates: pri-
ma, an timor diminuatur, vel omnino tolla-
tur, an vero perficiatur solum per charitatem.
Dicendum est enim omnem timorem , qui
peccatum mortale includit, tolli per charita-
tem ; si vero sit tantum veniale, posse esse
simul cum charitate, non tamen a charitate
vel elieiente, vel imperante. Atque hoc modo
interpretandi sunt Theologi , qui dicunt ti-
morem servilcm non posse esse cum charita-
SPEL CONTINENS SECTIONES OCTO.
te : Alens., 3 part. , q. 65 , membro 3; Alti-
siod., libro 3 Summ., tract. 8, q. 4 ; et eodem
modo intelligi potest locus ille 1 Joann. 4 :
Timor non est in charitate. Timor autem ser-
vilis bonus potest esse cum charitate , imo et
ab illa imperari ; ita divus Thomas supra, art.
6, et alii Theologi, ex Augustino, tractat. 9
in 1 Cauonic. Joaim. Et patet, nam est actus
bonus, et a virtute spei elicitus. Item cum
charitate potest esse amor beatitudinis, ut
proprii commodi ; ergo et timor contrarii.
Tertio Scriptura et justos et peccatores docet
hunc timorem, ut convertantur et perseve-
rent. Verum est spiritum hujus timoris com-
paratum cum spiritu amoris et timoris filia-
lis, esse valde imperfectum ; et ideo Paulus,
ad Rom. 8, comparans legem veterem cum
nova, dixit : Non accepistis spiritum servitu-
tis. Unde hic timor, quamvis non totahter de-
struatur adveniente charitate, paulatim ta-
men consumitur ; nam hoc etiam modo per-
fecta charitas hunc timorem abjicit, non quia
malum, sed quia imperfectum, quomodo Au-
gustinus dixit supra : CMritas cum MUtare
cceperit, pellit timorem, qui ei locum prwpara-
vit.
16. Ohjectioni occurritur ex Cajetano pro-
le explicato. — Dices : ergo poterit aliqumdo
in hac vita charitas esse ita perfecta, ut non
admittat talem timorem. Cajetanus, citata q.
19, art. 8 , respondet aliud esse timere poe-
nam, aliud operari ex motione hujus timoris.
Primum dicit habere semper locum in hac
vita, in viris etiam perfeetis; secundum au-
tem posse excludi a charitate perfecta. Non
intendit autem Cajetanus negare hunc etiam
secundum actum posse habere locum in hac
vita in quibuscumque perfectis, id enim cer-
tissimum est, et patebit exsectione sequenti ;
solum ergo asserere voluit , exercere actum
timoris esse consiiium viris etiam perfectis,
quia est vaide utilis, et fere necessarius ad
couservandam gratiam ; tamen operari ex
illo motivo, vel solo , vel principaliter , non
esse cousilium, quamvis non sit malum ; un-
de in hoc sensu perfecta charitas potest in
via hunc timorem excludere, ut nunquam
homo ex illo, tanquam ex preecipuo motivo,
operetur; timor autem filialis non solum po-
test esse cura charitate, sed etiam sine illa non
potest esse perfcctus , quia est proprie actus
ejus, ut diximus. Undefit quod Magister, in 3,
d. 34, D. Thomas supra, a. 3, notarunt, cres-
cente charitate, augeri hunc timorem ; nam,
ut Augustiuus ait, tractatu 43 in Joannem,
SEGT. IV. AN SPES ELICIAT NON SOLUM ACTUS TENDENTES IN BONUM, ETC.
615
gui magis amat justitiam , magis tirnet eam
amittere ; et ideo, 1. 83 Qugestionuin , q. 36,
dicit, Jmnc timorem perficere sapientem. Ratio
est, quia quo aliquis magis amat, eo magis
timet perdere vel offendere rem amatam, si-
cut ille cecinit : Res est sollicitl plena timo-
ris amor.
17. Durandi instantia. — Confirmatur. —
Ad mstantiam duplex responsio. — Ad confir-
mationem. — Sed contra, ait Durandus 3, d.
34, qusest. 6, id esset verum, si esset sequale
periculum ; cresoente vero charitate, minui-
tur periculum peccandi ; ergo et timor. Et
confirmatur, nam alias, crescente spe, cresce-
ret et timor servilis, quia crescit amor concu-
piscentise ; consequens autem est falsum, nam
crescente fiducia minuitur timor, ut etiam
docet ipse divus Thomas. Respondetur pri-
mam instantiam probare ex aliqua parte mi-
nui timorem secundum quid, non simpliciter,
quia csetera non sunt paria, et majorem vim
habet amor quam csetera omnia ; prseserlim
quia simul cum charilate augetur existima -
tio divini honoris, cognitio peccati et huma-
nse fragilitatis. Secundo, respondetur ex Rona-
ventura eadem distinctione. In timore enim
duo sunt : anxietas, seu afflictio qucedam, et
hcec minuitur crescente charitate, et genera-
tur pax conscientise ; secundum est fuga mali
divini possibilis, et hoec ratio limoris auge-
tur juxta rationes factas, et quoad hoc idem
fateor esse de timore poense, nec amplius con-
firmatio probat ; aucta enim spe , minuitur
anxietas et sollicitudo ; crescit vero substan-
tia ejus, ut est fuga mali ; tamen ex perfec-
tione charitatis dicitur minui timor, quia fit
r.t homo minus occupetur in hujusmodi timo-
re, et ex illo minus moveatur ad operandum,
magis vero ex filiali.
18. Secunda difficultas, quornodo timor ma-
ncat in patria. — Prima suppositio, timorem
manere. Videatur auctor, disp. 20 de Incar-
nat. sect. 2. — Secunda suppositio, timorem
manere etiam quoad actum. — Secunda dif-
ficultas est, quomodo timor maneat in patria.
Nam quod simpliciter loquendo maneat, cer-
tissimum est ex illo Psalmi 18: Timor Do-
mini sanctus permanens in sceculum scp.culi.
Qui locus non satis explicatur de effectu ti-
moris, quod indicat Augustinus, 14 de Civi-
tate, capite 9, tum quia potest intelligi cum
proprietate, et ita inteliigitur a Patribus ; et
ipse Augustinus, quamvis illam expositionern
referat, tamen non excludit hanc ; tum etium,
quia in Christo fuit timor, ut in materia de
Incarnat. tractatur. Unde Rernardus, epistola
109, inter errores Abaylardi, refert timorem
non manere in patria ; qnos errores damuat
Innocentius, epistola 194 inter epistolas Rer-
nardi. Secundo, certum est hoc non debere
solum intelligi de habitu, sed etiam de actu
timoris ; quod non sine temeritate videtur
negasse Durandus, dist. 34, qusest. 3, ad pri-
mum, contra Magistrum, D. Thomam, et re-
liquos Theologos ; nam sacra Scriptura magis
de actibus quam de habitibus loquitur ; et ita
de actu exponit citatum locurn Psalmi 18, Au-
gustinus, tract. 43 in Joann., et9 in 1 Canon.
Joann. ; item Job 26, cum dicitur : Columncc
cceli pavent et contremiscunt, sermo est de ac-
tu ; et tamen de Angelis id intelligit Grego-
rius, 17 Moralium, capite 14.
19. Quisnam sit prcedictus actus. — Prima
opinio. — Rejicitur. — Secunda opinio. — Non
prorsus satisfacit. — Difficultas vero est quid
sit ille actus. Prima opinio ait esse summam
quamdam reverentiam , quam Reati habent
ergaDeum; ita D. Thomas, 3 part., qusest.
7, artic. 6 ; et Magister supra , et in sacra
Scriptura interdum talis actus vocatur timor,
Luc. 17 : Accepit omnes timor , et magnifica-
lant Deum. Tamen hic actus sic expositus ad
religionem spectat, et non versatur circa ma-
lum, ut sic, quare non est proprie timor. Se-
cunda opinio vult esse admirationem quam-
dam Reatorum de Dei excellentia , ratione
eujus fuginnt judicare vel curiose scrutari
magnificentiam Dei ; ad quem modum Dio-
nysius, 3 capit. Ccelest. Hierarch., exponit vi-
sionem Isaise, de Seraphim, qui velabant dua-
bus alis facies suas ; et Apoc. 15, dicunt Reati
Deo: Magna et admirabilia sunt opera tua ;
et statim : Quis non t'meiit te , et magnifica-
Ut? Denique D. Thomas 1. 2, q. 42, art. 4,
numerat admirationem inter species timoris.
Sed neque hoc satis expiicat rem ; nam tota
illa admiratio, ut est in intellectu, nihil aliud
est quam cognitio divinse incomprehensibili-
tatis ; ut vero esse potest in voluntate, aliud
esse non potest quam vel actus reverentiae
erga Deum, vel certe fuga alicujus imtnode-
rati desiderii circa incomprehensibilitatem
Dei; quomodo videtur psoprie tnbui Reatis.
Unde D. Thomas 1. 2, q. 41, art. 4, ad 4, ad-
mirationem dicit esse de aliquo magiio malo,
quod ut inevitabile apprebenditur , in qua
proprietate non est in Reatis.
20. Tertia opinio probatior. — Tertio ergo
dicitur donum timoris, ut supra est explica-
tum, ita posse manere in Reatis, sicut tem-
616
DISPIT. I. SPECULATIVA DE VIRTUTE SPEI CONTINENS SECTIONES OCTO.
perantia infusa, et similes virtutes, quse ma-
nent uon solnm in habitu, sed etiam in actu,
quoad simplices motus voluntatis , quibus
complacent in objectis suis , et honestatibus
eorum, et detestantur etiam contrarias turpi-
tudines, quod in genere explicatum est 1 . 2,
in materia de virtutibus. Actus vero timoris
filialis quoad substantiam, quatenus est sim-
plex fuga offensse Dei possibilis in mea na-
tura, manet etiam in Beatis, quia ut sic nul-
lam dicit imperfectionem. D. Thomas 2. 2 ,
q. 19 , art. \\ , et eodem modo Augustinus,
14 de Civitate, cap. 9, dicere videntur timo-
rem istum beatorum esse voluntatem, qua ne-
cessario volunt non peccarc, non sollicitudine
inftrmitatis , sed tranquillitate charitatis ;
quamvis hic actus magis videatnr odium pec-
cati, quam timor, licet aliquo modo distingui
possit ; nam odium est aversio a peccato se-
cundum se, propter malitiam ejus; hic vero
actus est tanquam fuga quaedam, consideran-
do peccatum, ut simpliciter possibile fieri a
mea voluntate, et ideo est per modum timo-
ris. Quare in Deo intelligere quidem possu-
mus odium peccati, non tamen istam fugam,
quia nulla ratione est illi possibile tale ma-
lum. Qui etiam timor per conditionalem ac-
tum bene explicatur : Etiamsi leatitudinem
non impediret, omnino titarem culpam propter
Deum; qui actus est ejusdem substantise cum
timore filiali vise, quamvis non habeat imper-
fectiones adjunctas, scilicet , anxietates, etc.
Dices : eodem oodo posset dici timorem servi-
lem manere ii: Beato in substantia, quia ma-
net fuga mali pcense secundum se possibi-
lis ; quod tamen videntur negare Augustiuus,
divus Thomas, et alii. Respondetur illum ac-
tum, ut est simplex fuga pcense, posse mane-
re ; simpliciter tamen non esse dicendum ti-
morem servilem , quia in illo statu tota illa
fuga pcenre possibilis impeiabitur a charitate,
et refeietur in Dei gloriam.
SECTIO V.
Ulrum operari intuitu cctcrnw retributionis sit
actus spei honestus.
\ . Primum luereticorum argumentum. —
Secundum. — Prima conclusio. — Lutherani
damnant hunc actum, tanquam omnino ma-
lum, quia non licet illam spem ponere in nos-
tris operibus et rneritis; est enim contra
Christi dignitatem, et esset in se ipso conii-
dere. Secundo, quia quidquid non proceditex
puro amore et benevolentia Dei, ordinat
Deum ad nos, quod est inordinatum. Nihilo-
miuus dico primo : operari propter mercedem
et retributionem, prsecipue seternam, per se
bonum est et honestum. Est de fide defmita in
Trident., sess. 6, cap. 11, etcan. 31; etinDi-
rectorio Inquisitor., 2 part., qusest. 9 et 10,
refertur definitio Innocentii III de eadem re.
Idem confirmatur ex variis sacrse Scripturse
locis, ac Patrum traditione, ut videri potest
in materia de merito '. Ratio vero est, quia
amor concupiscentise, vel timor gehennse est
actus per se honestus, ut supra ostensum est;
ergo operari ex imperio talis amoris vel timo-
ris per se non est malum, quia neque bonus
actus per se imperat malum, nec etiam est
mala circumstantia, ut patebit statim.
2. Secunda conclusio. — Ohjectio solvitur
ex D. Thoma. — Dico secundo non solum esse
bonum operari ex amore vel timore, quasi ex
motivo extrinseco, veluti sumpta inde occa-
sione, sed etiam tanquam ob finem proximum
et immediatum. Conclusio est contra aliquos,
qui dixerunt licere quidem ex promissionibus
vel minis Dei excitari ad operandum, ita ut
illud solum sit veluti qucedam dispositio ex
parte subjecti ; tamen respicere mercedem
tanquam finem, dicunt esse malum. Conclu-
siotamen posita est communis Theologorum,
in 3, dist. 29, ubi Durandus, queest. 3 ; Bona-
ventura, dist. 27 ; Adrianus, Quodlibet. A, 8 et
9, et favent eadem testimonia sacrse Scripturee
et Patrum, et maxime quce in doctrina de
attritione afferri solent 2. Ratio est, qnia ille
finis est bonus; ergo additus actui non com-
municabit illi malitiam ; qua3 ratio procedit,
sive finis sit proximus, sive remotus, sive in-
teger, sive partialis, et maxime probat de fine
beatitudinis et retributionis eeternpe ; nam opera
nostra quasi natnra sua sunt media ad talem
finem ; ergo illum intendere per hsec opera
non est malum. Tandem illa beatitudo est
quid excellentius nostris operibus ; ergo me-
rito potest per hsec intendi. Sed contra, nam
saltem amare Deum super omnia propter hunc
fmem videtur inordinatum, quia est ordiuare
nobilius ad ignobilius, atque adeo quodam-
modo uti Deo Respondetur ex D. Thoma, in
3, dist. 29, artic. A, ad 2, in actu amoris Dei
duo posHC distingui. Unum est objectum, quod
est Deus; ct hoc si amatur charitate, non
' Lib. 12deGrat.,c. 12, late.
'2 Consule auctorcm, disp. 5 de Poenit.,
scct. 2.
SECT. V. AN OPERARI INTUITU ^ETERN/E RETRIBUTIONIS SIT ACTUS, ETC.
01'
amatur propter aliud, sed propter se. Aliud
est exercitium hujus actus, et hoc potest re-
ferri ad mercedem, ut ad finem proximum;
sic enim actus charitatis imperari potest ab
spe, et non est inordinatio, quia non utor
Deo, sed actu meo. Deinde quia in eomet usu
non sisto in mercede mea, aut commodo, tan-
quam in fme ultimo; nam omnia tandem re-
fero in gloriam Dei, vel formaliter, vel virtu-
te, atque adeo necesse est ut actus sit bonus;
propter quod Tridentinum supra addit: Dum-
modo hoc prhicipaliter intendatur , ut Deus
glorificetur in nobis. Quod tamen in hujus-
modi modo operandi virtute semper includi-
tur, quia actus et fmis boni sunt, nisi voluntas
malitia sua illud impediat.
3. Quomm dam limitatio rejicitur. — Limi-
tant vero aliqui hanc conclusionem ad ea
opera quse non eunt preecepta, nam in iis quse
prsecepta sunt, inquiunt, malum est operari
propter mercedem ut propter finem , quia in
eo mddo operandi virtute includitur voluntas
non operandi, si non speratur merces et re-
tributio; hsec autem voluntas, et dispositio in
rebus preeoeptis est intrinsece mala, nam lex
Dei servanda esset, etiamsi nihil promitteret,
sicut peccatum esset vitandum, etiamsi non
esset pcena ; quocirca supra dicebamus quem-
dam timorem servilem esse malum. Dico ta-
men conclusionem procedere etiam in actibus
prseceptis ; ita Adrianus, et Bonaventura su-
pra. Ratio est, quia etiam opera bona pra>
cepta, sunt media per se ordinata ad talem
finem, qui certe bonus est, quamvis non sit
opiimus ; neque est verum includi in tali ope-
re voluntatem illam ; nam potius qui sic ope-
ratur , absolute vult servare praeeeptum eo
modo quo proeceptum est , atque adeo ut me-
dium ad talem fmem, neque illa conditionalis
voluntas ( Si non esset merces, non facerem )
prsesumenda est, nisi vel expresse habeatur,
vel ex effectibus evidenter colligatur; nam
alias, cum actus sit de se bonus , non est in
malam partem interpretandus.
A. Tertia conclusio bipartita. — Dico tertio
hunc modum operanJi pertinere ad spem, vel
imperantem, ve! elicientem. Conclusio facilis
est, supponendo nos loqui quando aliquis ope-
ratur ex intentione supernaturalis retributio-
nis, et quando illa intentio est objeeto pro-
portionata, atque adeo supernaturalis ; quae
intentio, ut ex dictis patet, pertinet ad spem.
Ex quo facile patet prior pars, nam opus fac-
tum propter fmem aliquem imperatur ab in-
tentione finis, atque adeo a virtute, cujus est
illa intentio ; posterior pars probanda est ex
generali doctrina 1. 2, quod quando electio
proxime, et immediate est propter aliquem fi-
nem, ab eadem virtute elicitur, a qua inten-
tio ; si ergo aiiquis proxime moveatur ad ope-
randum ex intentione proprii commodi, et
spe retributionis, totum illud opus erit proxi-
me a virtute spei. Verum est tamen hoc raro
accidere, quia fere semper opera quae fiunt
propter retributionem, sunt alias bona, et ho-
nesta ex objectis propriis, quae bonitas ex ob-
jecto non excluditur propter spem retributio-
nis.
5. Proponitur quwdam difficultas . — Reso-
lutio. — Confirmatur. — Quaeres an quae dixi-
mus habeant locum in retributione temporali
etiam humana, ut, verbi gratia, an sit hones-
tum canere vel recitare horas canonicas in
choro propter temporale beneficiutn, ita ut
alias non facerem. Videtur enim non licere,
quia hic vere refertur id quod superioris or-
dinis est, ad rem inferioris ordinis ; item ille
videtur esse amor mercenarius, quem D. Tho-
mas 2. 2, quaest. 19, artic. 4, ad tertium, sim-
pliciter damnat ; et ita videtur sentire Bona-
ventura, et favet Chrysostomus , libr. 2 de
Compunctione cordis, sub finem. Primo, sup-
pono intentionem boni temporalis, vel amo-
rem, esse indifferentem per se; unde etiam
operari ex illa intentione videtur per se indif-
ferens; quare si intentio illa in re ita exercea-
tur ut sit honesta, operari opera virtutis ex vi
illius intentionis per se erit etiam honestum.
Et imprimis si illud temporale commodum so-
lum intendatur secundario, tanquam quid ac-
cidentarium , omnes id affirmaut, quia ho-
nestum est inttndere aliquod bonum, eo mo-
do quo ipsum ordinatum est ; sed hoc tempo-
rale commodum est quid nobis accessorium ;
crgo ita illud intendere etiam erit honestum.
Deinde si sit finis principalis , dummodo non
sit malus, etiam nulla est inordinatio propter
illam rationem, quod quando finis non est
malus, non dat malitiam actui. Nec refert
quod medium sit quid nobilius, quia interdum
licet ordinare majus ad minus ; nimirum vel
ordinando utrumque ad aliquid excellentius
utroque, ut in proposito haec omnia ultimate
referenda suut in Dei gloriam; vel certe quan-
do majus ordinatur ad lucrandum minusabs-
que jactura ipsius majoris , ut in proposito
casu, bonum orationis non amittitur, ex eo
quod per illam temporale aliquid honeste
conquiramus. Confirmatur; nam interdum li-
cet non facere opus virtutis; ergo etiam iu-
618
DISPUT. I. SPECULATIVA DE VIRTUTE SPEI CONTINENS SECTIONES OCTO.
terdum potest licere non facere, nisi propter
hunc fmem ; et lioc sentit D. Thomas in dicta
qusest. 89, art. 4, ad 3, et art. 5, ad 2, ubi di-
cit, licet juramentum sit actus religionis,
posse fieri propter aliquam utilitatem huma-
nam, ubi tamen Gajetanus aliter conatur ex-
ponere; certe Chrysostomus, homilia 15 in
Matthauim, dicit saepe Deum promittere bona
temporalia, ut moveanlur imperfecti ad ope-
randum. Unde addo ultimo, si haec intentio
temporalis commodi nitatur in divina promis-
sione, et a Deo, ut ab auctore gratiee spere-
tur , illum modum operandi pertinere ad
spem, modo dicto in ipsa ultima conclusione.
Ratio est, quia heee bona isto modo conside-
rata pertinent ad objectum spei, ut diximus.
Unde etiam eo modo sumpta cadunt sub me-
ritum, ut suo loco tractatur (lib. 12 deGrat.).
SECTIO VI.
In quo gradu perfectionis sit spes.
1 . Suppositio pro resolutione. — Prima asser-
tio. — Queestioheecpertinetad habitumspei, et
quoniam de illovix superest aliquid dicendum
preeter dicta in genere in materia de gratia,
et in simili de fide et charitate, supponendum
breviter est dari in nobis hujusmodi habitum,
quod patet ex dictis ; tum quia actus quos nu-
meraviinus, non surit nobis faciles ; tum etiam
quia cum supernaturales sint, indigent ac-
commodato principio, sicut actus aliarum vir-
tutum. Ex quo dico primo hunc habitum esse
per se infusum, quod est certum ex Triden-
tino, sessione 6,0. 3 ; et Eccles. 24 : Ego ma-
ier sanctce spei; et ad Romanos 15 : Deus au-
tem spei; et ad Thessalonic. secundo : Qm dedit
nobis spem bonam. Quee loca ' possunt de ob-
jecto, et actibus exponi, sed inde sumitureffi-
cax argumentum de habitu : nam si objectutn
actus est supernaturalis; ergo ethabitus. Item
patet a simih ex aliis virtutibus, non solum
Theologicis, sed moralibus, gratiam per se co-
mitantibus.
2. Secunda assertio. — Dico secundo hunc
habitum esse veram et propriam virtutem;
tum quia est a Deo immediate et per se infu-
sus voluntati; tum quia objectum ejus est op-
timum, et aetus honestissiini. Dices : virtus
est dispositio perfecti ad optimum ; hic autem
habitusnon disponitad optimum actum, nam
1 Alia vidcri possunt 1. 6 de Gratia, c. 8, et
1, 8, c. 18.
disponit ad amorem concupiscentiee, qui est
imperfectus. Propter hoc Durandus, distinct.
26, q. 1, sentit spem non esse proprie virtu-
tem ; sed perperam loquitur; nam si actus est
simpliciter bonus et honestus, cur non habi-
tus? Item non est de ratione virtutis esse
principium optimorum actuum simpliciter, et
in omni gensre ; alias sola charitas esset virtus.
Quare virtus dispositio est subjecti ad opti-
mum modum operandi, videlicet prompte et
delectabiliter; et ut sit virtus, satis est esse
principium actuum honestorum ex objecto,
atque adeo optimorum in sua specie et ra-
tione,
3. Probatur assertio quoad spem formatam.
— Item quoad informem. — Instantice ut non-
nulli respondeant. — Vera solutio. — Hsec
ergo conclusio, intellecta de spe formata, seu
conjuncta charitati, ut sectione sequenti di-
cetur, est de fide, nam tunc est in meliori
statu ; ergo maxime est virtus ; unde de illa
maxime intelliguntur effectus, et excellentiee
quee prsedicantur de spe in sacra Scriptura,
ut ad Roman. 1, ad Ephes. 6, et aliis in locis
tribuitur illi salus. De spe autem informi,
peculiariter dicendum est essentialiter esse
veram, et propriam virtutem, quamvis non
habeat tuncstatum virtutis simpliciter, et ideo
non vocetur theologice simpliciter virtus :
patet ex doctrina de virtutibus in communi et
de fide, tractat. prsecedenti, disput. 7, sect. 3,
num. 7; nam de essentia habitus spei secun-
dum se est, quod sit virtus ; manetautem ille
habitus etiam amissa gratia; ergo essentiali-
ter manet virtus. Item actus spei, in peccato-
ribus, etiam qui nunquam habuerunt gra-
tiam, potest esse bonus, et ex objecto, et ex
omnibus circumstantiis; ergo et habitus. In-
stabis : nam talis spes indebito modo sperat,
nimirum sine meritis. Unde Proverb. 8 dici-
tur : Spes inanis et mendacium ; et Job. 8 dici-
tur : Spes liypocritce : quidam ergo audent
ita loqni, ut dicant spem informem non esse
virtutem, sed potius vitium ; hoc autem est
negare spem manere informem in peccatore.
Respondetur tamen spem iuformem non spe-
rare quasi componendo pra^sentem statum
sperantis cum consecutione rei speratee; hoc
cnim non esset sperare, sed praesumere, nec
ex fide procederet, sed potius ex errore ; spe-
rat ergu peccator gloriam, sperando etiam me-
rita ct similiter remissionem peccati per futu-
ram pcenitentiam, et sic dc aliis.
4. Tertta conclusio Upartita. — Prior pars
suadetur. — Contra posteriorem arguitur pri-
SECT. VI. IN QUO GRADU
mo. — Dico ultimo, inter Theologieas virtutes
spem tenere medium locum perfectionis, et
ita est minus perfecta quam sit charitas, quocl
est certum de fide, ex dicendis iu materia de
charitate, disput. 3, sect. 1 ; nam per se con-
stat amorem amicitise perfectiorem esse amo-
re concupiscentise. Esse autem perfectiorem
quam sit fides, non est certuin, sed valde du-
bium. Primo, quia fides plus videtur laudari
in sacra Scriptura, quam spes. Secundo, quia
actus fidei videtur altior, supernaturalior et
difficilior, quam spei. Tertio, quia spes vide-
tur participare a fide maximam perfectio-
nemsuam, nimirum firmitatem. Quarto, fi-
des est in intellectu, quae est perfectior po-
tentia, et sub nobiliori ratione tendit, nempe
veri. Quinto, quia fides minus dicit ordinem
ad nos quam spes ; credit enim Deo propter
eminentem et summam ejus veritatem.
5. Proiatur nihilominus comparando spem
cum fide quoad piam affectionem voluntatis.
— Ceeterum posita conclusio etiam quoad
hanc partem est D. Thomae, qusest. 5 de Ve-
rit., artic. 3. Nam in Summa nunquam fecit
hanc comparationem ; et sumitur ex eodem
in 3, d. 23, qusest. 2, artic. 5, ad 3, et lect. \ ,
in 1 epist. ad Timoth., cap. 2. Et explicatur
breviter; nam in fide duo concurrunt, volun-
tas et intellectus : si spes ergo comparetur
cum habitu fidei qui ad voiuntatem spectat,
vel actus spei cum voluntate credendi, certe
invenietur spes perfectior. Primo , quia spes
versatur immediatius circa Deum, ut sum-
mum bonum et ultimum finem ; illa vcro af-
fectio pia immediate versatur circa actus nos-
tros, scilicet, ipsum credere. Unde secundo
spes est virtus Theologica, ille vero habitus
voluntatis non est per se virtus Theologica,
quia non immediate attingit Deum, sedalium
actum, quo attingitur Deus, sicut in materia
de Gratia ostenditur ' . Tertio, ille actus non per
se elicit actum credendi, sed movet et appli-
cat intellectum ad illum, neque aliud amplius
facere potest ; habitus vero spei et immediate
elicit actum spei, et non solum ilium , sed
etiam amorem et gaudium.
6. Deinde comparando cum eadem fide qua-
tenus pertinet ad intellectum.' — Ad contrarias
objectiones in n. 4. — Jam vero si comparetur
tpes cum fide proprie, quge est in intellectu,
non est dubium quin fides in aliquibus exce-
dat, sicut etiam secuudum quid superat etiam
charitatem; tamen imprimis in esse virtutis,
1 Lib. 6 deGratia, a c. 8, n. 17,
PLRFECTIONIS SIT SPES. 619
spes cst simpliciter perfectior, quia licet fides
sit virtus Theologalis, est tamen intellectua-
lis, et ex hac parte virtus secundum quid;
spes vero est virtus Theologalis, et quia est in
appetitu, per se dat non solum facultatem
operandi, sed etiam honestum usum; unde
per se habet bonitatem moralem, et honesta-
tem quam non habet fides, qua ex parte est
in intellectu. Secundo, si hi duo habitus com-
parentur in genere entis, sic res est magis du-
bia, quia contingit interdum virtutem intel-
lectualem, quse in esse virtutis est minus per-
fecta quam moralis virtus, in genere entis es-
se perfectiorem,et ita posset quispiam astrue-
re de fide et spe. Sed nihilominus melius di-
citur spem esse simpliciter perfectiorem : pri-
mo, quia tendit, et attingit Deum in se sub
ratione summi boni nostri. Unde magis nos
conjungit cum Deo, et propinquior est ultimo
fini, ut divus Thomas supra docet; nam fides
valde extrinsece proponit nobis illum finem ;
spes vero per amorem nos cum illo intime
conjungit. Deinde spes suo modo nititur in
veritate et fidelitate Dei, et praeterea omnipo-
tentia et liberalitate; fides vero soli innititur
veritati, et solum elicit actum credendi obscu-
rum et proprium viae ; unde in se et in omni •
bus actibus suis includit quasi essentiahter
imperfectionem. Virtus autem spei, quamvis
speret et desideret, qui actus includunt im-
perfectionem, tamen etiam et ama^ et fruitur,
quod non ineludit imperfectionem ; neque in
actu spei includitur minor difficultas quam in
actu fidei ; nam efficaciter intendere felicita-
tem supernaturalem, et omnia ad hunc finem
dirigere, difficiliusfortasse est quam solum cre-
dere ; praBterquam quod perfectior virtus non
ex sola difficultate pensanda sit. Ex quo tan-
dem fit, si spes comparetur cum tota fide cons-
tante ex duplici habitu, esse perfectiorem illa,
quia illi duo modi habitus non efficiunt ali-
quid intensive perfectius. Rationes autem in
contrarium ex dictis facile solvuntur.
SECTIO VII.
De ordine generationis spei.
De causis et effectibus spei nihil dicendum
occurrit, praater ea quae communia illi sunt
cum omnibus habitibus infusis : solum de ge-
neratione et corruptione ejus superest dica-
mus ; et primum quem ordinem in genera-
tione servet inter virtutes Theologicas; quod
magis in actibus quam in habitibus est expli-
620
DISPUT. I. SPECULATIVA DE VIRTUTE SPEl CQNTINENS SECTIONES OCTO.
candum , nam habitus simul infunduntur in
justificatione.
1. Prima conclusio probatur primo aucto-
ritate. — Secundo probatur. — Evasio im-
pugnatur multipliciter , de qua re dictum
etiam, lib. 6 de Gfrat., c. 8, n. 6. — Dico ergo
primo spem esse posteriorem generatione ,
quam fides Conclusio est communis, et certa,
Divi Thomae, secunda secundee, qusestione de-
cima septima, articulo septimo et octavo, et
prima secundae , qusestione sexagesima se-
cunda, articulo quarto. Et patet primo ratio-
ne generali, quia fides est fundamentum om-
nium supernaturalium donorum, ex Triden-
tino, sessione sexta, cap. 6 et 8. Deinde quia
intellectus est prior potentia quam voluntas ;
unde sicut non potest voluntas amare, nisi
intellectus prius cognoscat, ita neque volun-
tas supernaturaliter perfecte operari amando
vel sperando, nisi in intellectu prsecedat pro-
portionata cognitio. Dices posse sufticere ali-
quam humanam fidem. Respondetur illam
sufficere, etiam ad spem quamdam humanam
et naturalem, non tamen ad perfectam spem
et infusam ; tum quia ratio divinse providen-
tise, quse omnia suaviter disponit, postulat ut
hse duae potentiaa eleventur ad suos actus, or-
dine maxime consentaneo naturis earum ;
tum etiam quia actus spei debet esse suo mo-
do certus et firmus , ut supra ostendimus,
sect. 2, n. 6 ; debet etiam esse ita supernatu-
ralis, ut per eam pra?ferantur supernaturalia
bona omnibus naturalibus, quod fieri non po-
test nisi voluntas a certitudine intellectus ju-
vetur. Tandem quia Paulus, ad Heb. li, ea
ratione dicit esse fidem substantiam et funda-
mentum sperandarum rerum ; et ad Rom. 10
ait : Quomodo invocabunt in quem non credi-
derunt, ubi ad debite orandum requirit fidem ;
oratio autem est interpres spei et desiderii.
Unde Augustinus, in Enchirid. , c. 8 : Quid
autem, inquit, sperari potcst, quod non cre-
ditur? quasi dicat : Nibil.
2. Dubium circa pratcedentem conclusionem.
— Prima opinio. — Rejicitur. — Secunda opi-
nio. — Impugnatur. — Tertia opinio non sa-
tisfacH. — Quceres quis actus fidei debeat
praecedere spem. Lutberani dicunt prcecedere
boc judicium fidei : Ego salvabor , absolutc
siue ulla conditione; et Almaynus, secundo
Moralium, cap. 3, dicit idem judicium requi-
ri ad sperandum, ncgat tarnen illud esse fi-
dei infnsoe. Probatur, quia nullus desperat,
nisi babeat contrarium judieium absolutum :
Ego non salvabor. Sed contra Luthcranos suf-
ficiunt dicta in superioribus , et in materia
de certitudine gratiae *. Contra Almaynum
patet; primo, quia si illud judicium est natu-
rale^ quomodo fundat spem snpernaturalem ?
Secundo, seepetale judicium esset temerarium,
et imprudens, cum tamen spes esset prudens.
Tertio, quia divino praBcepto supernaturali ad
eliciendum judicium, quodpotest esse falsum,
non obligamur, quale est illud; obligamur
autem ad spem, et ad omnia ad ipsam neces-
saria. Quarto, tale judicium habet necessario
conjunctam formidinem ; quomodo ergo f un-
dabit spem firmam? Non est ergo necessa-
rium istud judicium, quamvis necessaria sit
carentia illius judicii contrarii : Non salvabor,
quia cum tali judicio non potest consistere
spes. Ideo alii solum requirunt hoc judicium :
Ego possum salvari , quia hoc solum est de
fide ; ita Ruardus, artic. 8, et Vega supra. Nec
refert quod cum hoc judicio possit esse des-
peratio, quia seepe existente in intellectu ali-
quo judicio sufficiente ad unum actum vohm-
tatis, potest voluntas sua libertate non illum,
imo contrarium elicere. Sed contra, quia ad
sperandum res alias, non satis est judicare
me posse habere, sed aliquid amplius neces-
sarium est ; ergo multo magis ad firmiter spe-
randum. Ideo addunt alii oportere judicare
id esse possibile , et probabile esse ita esse
futurum, scu oportere non solum specula-
tive, sed practice judicare , hoc esse mihi
moraliter et ordinario modo possibile; nam
in aliis rebus hoc sufficit ad sperandum, et
qui ita judicat, vix aut nullo modo potest
desperare. Sed in boc est aliqua difficultas ;
nam videtur exigi ab spe aliquid prseter fi-
dem ; nam fere idem est judicare hoc bouum
milii esse moraliter possibile, et judicare pro-
babiliter hoc esse futurum.
3. Vera conclusio, cui conducunt dicta l. 8
de Gfrat., c. 18, anum. 10. — Dico ergo per
se solum requiri ad spem illud judicium, quod
per fidem infusam prsestari potest ; nam spes
solum a fide per se pendet , et boc bene pro-
bant argumenta supra facta contra Almayn.
Fides autem solum prsestare poterit h8BC judi-
cia , quibus nitatur spes : Gfratia Dei mihi
non deerit ut salver, si ego velim ; item : Gra-
tia Bei potens est me salvare, et nihil potest
impedire salutem meam, si ego velim ; velle au-
tem possum cum Dei gratia , qucc mihi prwsto
est. Ita videtur docere Tridentinum , sessione
G, c. 13, dicens de pcrscverantioa munere :
1 L. 9, ac. 9.
SECT. VII. DE ORDINE GENERATIONIS SPEI.
621
Nemo sibi certe dliquid absoluta certitudine
polliceatur, tametsi in Dei auxilio firmissimam
spem collocare omnes debeant : Deus enim, nisi
gratice illius defuerint , sicut ccepit, ita perfi-
ciet. Ex quo intelligitur certitudinem aut fir-
mitatem spei, et judicium quod supponitur,
respectu ejus in quo speramus,, esse omnino
absoluta, quia speramus in Deo, cujus poten-
tiam credimus superari non posse, et volunta-
tem ac bonitatem ad benefaciendum nobis
esse paratam. Respectu vero rei speratae, si
illa sit vita eeterna, pro statu bujus vitse cst
tantum conditionata _, quomodo Tridentinum
ait justis deberi vitam aeternam, si bene agen-
do perseveraverint ; et Paulus, ad Romanos 8,
addit conditionem : Si tamen compaiimur ; et
Christus Matthaei 8 : Si vis ad vitam ingredi ,
serva mandata. Ratio est, quia non est absolute
promissa, sed sub bac conditione. Idem est suo
modo de justitia; et remissione peccati; si
vero spes sit de ipsa Dei gratia, et auxilio ne-
cessario ad implendam illam obligationem,
seu conditionem, sic est magis absoluta spes,
quia boc auxilium absolute est omnibus pro-
missurn, saltem ut omnibus oblatum.
A. Objectioprimacontraprcecedentem conclu-
sionem. — Objicies primo : quia non est de fide
auxilium, etiam sufficiens, dari indifferenter
omnibus, nam sub opinione est : ergo non po-
test spes fundari in tali judicio fidei; posset
enim quisque dubitare an ipse sit unus ex illis
quibus negatur illud auxilium. Dices esse de
fide auxilium tale non deesse illi qui facit
quod in se est. Sed eontra; nam hoc ipsum
facere quod in se est, debet proficisci ab auxi-
lio, alias non babet infallibilem connexionem
cum gratia ; non possum autem certa fide ju-
dicare boc auxilium, necessarium ad facien-
dum quod in me est, mibi prsesto esse. Re-
spondetur certissimum esse Deum nemini ne-
gare gratiam sufficientem ut salvetur, si velit,
quandiu in hac vita vivit, quamvis sub opi-
nione sit, an aliquibus non dentur actu majo-
res gratiee, quia ipsi ponunt impedimentum ;
nam alioquin certum est Deum neminem de-
serere in ordine ad salutem ceternam, nisi
prius deseratur ab ipso_, ut Tridentinum defi-
nit ; et hoc satis est ut absolute sit de fide esse
in hominis viatoris potestate facere opera gra-
tise, et non ponere impedimentum gratise ;
quia tale impedimentum semper est liberum,
atque adeo in potestate voluntatis gratia adju-
tse, quaa omnibus offertur ita sufficiens, ut
per illam voluntas efficiat si velit, et haec fidei
judicia satis sufficiunt ad dictam speni.
5. Objectio secunda. — Responsio quorum-
dam. — Bona supernat. non promissa quous-
que ab spe infusa attingi queant. — Vera solu-
tio. — Sed contra objicies secundo, nam in-
terdum speramus a Deo majora gratiee bene-
ficia absolute consequenda, quam vel sint
simpliciter neeessaria, vel nostris meritis aut
dispositionibus debeantur sintve promissa;
haec autem spes non potest fundari in fide,
quod Deus daturus sit nobis hsec beneficia :
ergo, etc. Respondent aliqui, solam illam spem
posse esse firmam et supernaturalem, quse in
aliqua Dei promissione fundatur ;quocirca spes
illa de majoribus auxiliis gratise interdum.
iuquiunt, potest fundari in Dei promissione
facta debite oranti et petenti, vel certe dispo-
nenti se per minora gratiae auxilia ad recipien-
dum majora, et talis spes estinfusa, et super-
naturalis; si vero quis a Deo speret aliquid
majus quam sit a Deo promissum, interdum
jioterit esse temeraria spes, et sine funda-
mento ; interdum vero poterit esse pia quae-
dam fiducia, procedens ex bona de Dei libera-
litate existimatione ; tamen non erit spes in-
fusa, et Theologalis, sed quasi effectus qui-
dam mediate ab illa procedens ; sicut assensus
aliquis probabilis^ nunquam est actus fidei,
potest autem esse aliquo modo effectus me-
diatus illius, mediante aliqua applicatione, in
signis et conjecturis fundata. Sed hoc ulti-
mum quamvis probabile sit, verius tamen
videtur hunc actum posse esse interdum aspe
infusa elieitum, quia amare heec bona super-
naturalia, et desiderare illa_, etiamsi non sint
promissa, potest esse actus spei ; ergo et spe-
rare illa ; est enim eadem ratio, ut ex supra
dictis patet. Nam ad hunc actum sufficit in
genere credere Deum interdum conferrehomi-
nibus majora gratiee auxilia, quam ex promis-
sionibus factis illis debeautur ; quod in genere
verissimum est, quamvis in particulari non
constet quibus dentur; hoc autem satis est
ut possit homo sperare a Deo talia beneficia,
prsecipue si habeat aliqua signa et conjectu-
ras specialis benevolentiae.
6. Secunda conclusio. — Spes non semper
iempore prcecedit charitatem. — Dico secundo
spem esse ordine generationis priorem cbari-
tate. Haec est divi Thomae supra, et commu-
nis; difficile tamen est assignare rationem
hujus ordinis, quia, postquam homo perfidem
cognovit Deum et bonitatem ejus, potest sta-
tim sublevari ad amandum illum super om-
nia propter seipsum; nam hic amor amiciliae
non supponit amorem coueupiscentise , unde
622
DISPUT. I. SPECULATIVA DE VlRTUTE SPEI CONTINENS SECTIONES OCTO.
videtur inter spem et charitatem nullum esse
necessarium ordinem in via generationis.
Nihilominus conclusio posita colligitur ex Tri-
deutino, sessione sexta, capite sexto, ubi de-
scribens ordinem justificationis, secundo loco
ponit spem, tertio charitatem, et eodem mo-
do numerantur in sacra Scriptura et Patribus.
Prseterea a posteriori probatur : nam spes est
medium necessarium ad salutem, ut colligitur
ex illo ad Romanos octavo : Sye salvi facti
sumus;et primaad Thessalonicenses quarto :
Qui spe carent, damnati dicuntur ; et ideo ca-
pite quinto spes dicitur galea salutis ; idem
coliigitur ex Tndentino, sessione sexta, capite
sexto, et capite tertio, et vigesimo septimo ;
et Ambrosio, libro primo de Pcenitentia, ca-
pite ultimo : Nullus veram pcenitentiam agit,
nisi qui sperat; idem alii Patres ; ergo necesse
est ut actus spei antececlat actum charitatis ;
nam si post fidem immediate haberetur cha-
ritas, jam esset justitia sine actu spei. Pree-
terea ratio huj us ordinis sumi potest non ex
actibus secundum se consideratis, ut ratio
facta probat, sed ex subjecti imperfectione, et
ex ratione et modo divinae gratiee, quee se
accommodat subjeeto, et illud sublevat ad su-
pernaturalia modo illi consentaneo , atque
adeo paulatim procedendo ab imperfecto ad
perfectum ; quia ergo amor charitatis perfec-
tissimus est, ideo prius mducitur homo ad
amandum Deum ut bonum suuin,etadsperau-
dum ab ilio maxima bona, ut inde perveniat
ad amandum illum per se ; nam amicabilia ad
alterum ex amicabilibus ad se; et de hoc amo-
re concupiscentiae locutus est Augustinus in
Enchiridio, capite 8, ubi ait : Spes sine amore
esse non potest. Nam sine amore amicitiae
perfeeto, spem in peccatore reperiri constat.
Prseterea intentio finis, et beatitudinis com-
paraudee, nobis prior est quam alius actus
amoris ; illa autem intentio est actus spei ;
eigo, etc. Demum actus charitatis supponit
reliqua necessaria ad debitarn dispositionem,
et obtinendam remissiouem culpee; una au-
tem ex dispositionibns est spes vcniee. Adver-
tendum cst autem hunc ordinem non esse ne-
cessarium secundum durationem temporis,
sed tantum eecundum ordinem naturee; in-
terdum tamen fieri potest ut etiam tempore
spes preecedat charitatern, ut in materia de
Gratia de hoc puncto ac de tola secunda con-
clusione dictnm est • .
' Lib. 8deGrat.,c. 19.
SECTIO VIII.
De duratione et corruptione spei.
\ . Prima conclusio tripartita. — Primum
dubium circa has duas partes. — Secundum
dubium. — Tertium. — Dico primo spem cor-
rumpi per actum infidelitatis, vel proprium
actum sibi directe contrarium, non vero per
aiia peccata mortalia. Prima pars est certa ex
dictis in prrecedente sectione, quia fides est
fundamentum spei. Secunda patet primo ex
generali conditione virtutis infusee ', quse
amittitur per actum sibi contrarium, ut eon-
stat ex tide et charitate. Secundo, quia qui
desperat in una materia necessaria ad salu-
tem, indispositus manet ad omnem actum spei
eliciendum, quia non est major ratio sperandi
unum quam aliud; et qui desperat ab uno
medio necessario , consequenter desperat a
fide. Sed queeres an amittatur spes per despe-
rationem de re non necessaria ad salutem,
sed solum ad majus spirituale bonum, etiam
in eo casu quo desperatio esset inordinata, et
peccatum mortale. Respondetur vix posse ta-
lem actum esse peccatum mortale, sed si in-
terdum esset causa alicujus magui spiritualis
nocumenti, non credo tamen per illum actum
amitti spem, quia illa ratio peccati mortalis
non est ex directa oppositione cum spe, sed
aliunde et ex accidenti; nam cum tali actu
posset spes consistere de beatitudine conse-
quenda per media necessaria, quamvis minus
perfecta. Secundo, quteri potest an per morta-
lem et culpabilem omissionem spei deslruatur
hsec virtus. Respondetur non perdi, sicut in
simili diximus de fide ; est enim eadem ratio.
Tertio, quaeri potest an perdatur per peccatum
prsesumptionis. Sed ad hoc respondebimus
melius, postquam explicaverimus illud pec-
catum .
2. Tertia pars conclusionis probatur contra
hwreticos. — Tertiapars conclusionis est contra
hajreticos hujus temporis, qui, cum ponant
justificationem in illa fiducia, consequenter
negant spem posse manere sine justitia, ex
quo sequitur tolli per omne peccatum mor-
tale ; sed. conclusio colligitur cx Tridentino,
sessione 6, capit. 12, et quod attinetad actum
spei, dc fide est certum posse esse in eo qui est
in peccato mortali, et clarius sessionel4-,cauo-
nc 14, altritionem cum spe venice esse donum
1 Vide 1. 11 dc Gratia, c. 0 et 7.
SECT. VIII. DE DUIUTIONE ET CORRUPTIONE SPEI.
623
Spiritus Sancti nondum inJiabitantis ; tum
etiamquia ex eisdemlocis certum est actum ti-
moris supernaturalis esse in peccatore. Denique
sacra Scripturapassim perhos actus timoriset
spei movet peccatores ad pcenitentiam ; de
habitu vero non invenio expressam mentio-
nem, nec definitionem ; tamen mihi est res
certa, ut in materia de Gratia dixi ' ; nam est
prorsus eadem ratio de spe qnse de tide.
3. Secunda conclusio cum triplici corollario.
— Dico secundo : in quocumque non est co-
gnitio iufusa, nec ulla cognitio supernatu-
ralis, non est spes. Ha3c conclusio patet ex
superiori, et sequitur ex ea primo, spem non
manere in haereticis, tum quia carent fide;
tum quia sicut sunt indispositi ad credendum,
ita etiam ad sperandum; quare peccatum hee-
resis, licet non formalitcr, tamen radicaliter
opponitur spei. Secundo, sequitur in damnatis
non manere spem : primo, quia in eis non
manet fides, neque ulla cognitio supernatu-
ralis; secundo, quia in pcenam privantur
omni dono supernaturali , tertio, quia in pri-
mo instanti damnationis (inquit Durandus,
in 3, dist. 27, qusest. 3, numer. 7) desperant;
unde ratione status repugnat illis spes : sup-
ponimus enim pcenasiilas esse aiternas, illam-
que asternitatem non latere damnatos, nam
maxime spectat ad condignam eorum po^nam,
ut Divus Thomas declarat 2. 2, qusest. 17,
artic. 3. Unde fit, ut judicent sibi impossibile
esse beatos et non miseros, et inde sunt om-
nino indispositi ad sperandum non solum spe
infusa, sed etiam acquisita naturali, quomodo
magis sunt incapaces spei quam fidei, ut ad-
vertit D. Thomas, art. illo 3, ad 2. Tertio,
sequitur in pueris discedentibus cum solo ori-
ginali non esse spem, non quia illam perdant,
sed quia non habuerunt unquam, nec possunt
actus ejuselicere, quamvis neque proprie des-
perent, scd quasi negative se habeant, quia
res supernaturales ignorant.
A. Tertia conclusio cum triplici corollario.
— De spe animarum purgatorii, in tomo de
Pcsnit., disp. -47 , lect. 3, a num. 9. — Dico
tertio : ubicumque manet fides et charitas,
manet etiam spes. Patet ex dictis; spes enim
est generatione prior charitate ; ergo et con-
servatione. Item ubi est fides et charitas, est
justitia integra ; ergo spes. Hinc sequitur pri-
mo spem esse in omnibus justis in hac vita.
Sequitur secundo conservari in animabus in
purgatorio, nam habent charitatem et fidem,
1 Videl. ildeGratia, e. 5, n. 13.
ut ostensum est supra ; item nondum tenent
beatitudinem ; ergo sperant. Item nulla est
in eis causa corruptionis spei , neque sunt in
statu in quo sint incapaces. Sed contra, quia
illis non est ardua consecutio beatitudinis,
nam potius judicant esse necessariam, et im-
possibile judicant eam amittere, neque hoc
proprie timent. Respondetur non esse neces-
sarium ad spem, ut consecutio boni sperati
apprehendatur ut difficilis, id est, dubia, vel
qua3 possit impediri ; sed satis est si apprehen-
datur ut excedens naturae perfectionem ; et
hoc etiam modoanimabus purgatorii offertur,
ut ardua, consecutio beatitudinis. Unde non
est de ratione spei ut possit semper habere
conjunctum timorem servilem proprie dictum
cum anxietate ; quare, si etiam in hac vita
Deus revelaret alicui suam gratiam et perse-
verantiam in illa, nihilominus posset vere et
proprie sperare, quamvis non posset illo modo
timere. Tertio scquitur in Patribus veteris
Testamenti mansisse veram spem usque ad
Ghristi adventum : patet ex ratione dicta, et
quia peculiariter sperabant adventum Messia?;
unde de illis dicitur Sapient. 1 : Spes illorum
immortalilate plena est, et hsec ita sunt certa,
ut non sit dissensio ulla. De statu beatitudinis
manet nonnulla difficultas, de qua.
5. Quarta conclusio bipartita, pro qua stat
etiam auctor, lib. 2 de Gratia, c. 3, n. 25. —
Ostenditur prius pars posterior. — Ostenditur
parspricr, discurrendo per actus spei, qui glo-
rice non repugnant. — Primum genus actuum.
— Dico quarto in Beatis manere habitum spei
quoad substantiam ejus, quamvis non eliciat
in eis actus spei beatitudinis essentialis, et
ideo dici posset non manere sub ratione spei ;
ha3C ultima pars est D. Thomae, 2. % q. 18,
art. 2, et videtur certa ex illo ad Roman. 8 :
Quod videt quis, quid sperat ? Ratio est, quia
proprius actus spei est de re nondum habita ;
ibi autem jam habetur beatitudo essentialis ;
neque vero ibi sperari potest permanentia et
duratio illius beatitudinis, nam duratio intrin-
seca illius beatitudinis est aeternitas partici-
pata a Deo, atque adeo tota simuL unde simul
tenetur et beatitudo et duratio ejus. Item de
ratione illius beatitudinis est immutabilitas :
in bono autem ab intrinseco immutabili non
distinguitur possidere tale bonum, et imrnu-
tabiliter possidcre. Prior pars conciusionis nec
asseritur a D. Tboma, nec negatur, sed insi-
nuatur in 3 p., q. 7, art. 4. Nonnulli vero Pa-
tres solum intendunt excidere spem in patria
quoad actum, qui hac ipsa voce spei exprimi-
GU DISPUT. II. MORALIS DE SPE
tur, qui prineipalis est iuter caeteros ejus vir-
tutis ; citari etiam possent pro conclusione
non pauci, quatenus sentiunt tres ipsas virtu-
tes Theologicas manere in patria : illa vero
sequitur necessario ex principiis positis in hac
materia, et in materia de beatitudine. Nam
amor propriae beatitudinis supernaturalis, qui
est etiam amor concupiscentiae Dei, manet in
beatis, et similiter fruitio de propria felicitate
jam possessa. Hi enim actus per se sunt super-
naturales, et licet nou sint tam perfecti, sicut
actus charitatis, tamen nuUam imperfectio-
nem includunt repugnantem statui beatorum:
illo enim amor abstrahit a prsesentia et absen-
tia; fruitio potius requirit praesentiam. Deinde
illi actus sunt valde consentanei naturae, et in
illo statu omnis perfectio naturae manot, quae
non repugnat statui ; ergo habet habitum sii'
pernaturalem, qui est proprium principium
illorum actuum. Consequentia est evidens,
quia actus supernaturales perfectiori modo et
magis connaturali eliciuntur per proprium
habitum et principium intrinsecum, quam sine
illo ; beatus vero elicit suos actus perfectissi-
mo modo ; sed hic habitus est ipsemet habitus
spei : ergo, etc. In quo est notanda maxima
differcntia inter habitum fidei et spei; nam
fides in se et in omnibus actibus suis includit
imperfectionem repugnantem statui beato-
rum ; spes vero non in omnibus, sed in solis
actibus desiderii et propriae spei includit im-
perfectionem, scilicet, absentiam, vel caren-
tiam boni; et ideo fides quoad nullum omnino
actum manet, unde prorsus tollitur habitus :
secus vero est de spe.
6. Secundum genus. — Hinc prseterea ma-
net consequenter ille habitus ad secundarium
actum spei glorise corporis, in quo explicando
laborant auctores ; nam est certum talem spem
manere in animabus beatis, ut ex sacra Scri-
ptura, Apoc. 6, constat ; desideraut enim et
petunt corpora sua, ut exponunt Primasius,
Beda,Gregorius, secundo Moral., c. 6, etalii.
Certum est etiam illum actum esse superna-
turalem ; est enim de objceto supernaturali,
et nititur virtute supernaturali ; ergo elicitur
abaliquo habitu supernaturali ; et non a lumi-
ne gloriae, quia estiu intellectu, et ille est ac-
tus voluntatis ; neque a charitate, nam illud
desiderium estboni proprii, utsic; ergo abha-
bitu spei. Dices non esse ab aliquo habitu, quia
non est difficilis, neque est de objecto arduo.
Sed hoc non satisfacit, quia ad necessitatem
habitus nulla alia difficultas requiritur prccter
snpernaturalitatem actus; nam, hoc ipso
CONTINENS SECTIONES TRES.
quod actus est supernaturalis, voluntas est im-
proportionatum principium, et ideo indiget
habitu; et hocmodo objectum est sufficienter
arduum, quia, licet gloria corporis sit quasi
connaturalis glorise animas, tamen corpori
ipsi, secundum se, et voluntati humanae, est
simpliciter excellens et supernaturale. Neque
placet quod Cajetamus, 3 p., q. 7, art. 4, in-
dicat, spem gloriae corporis in Beatis esse di-
versae rationis a simili spe gloriae corporis in
viatoribus; non, inquam, placet, quia objec-
tum formale est idem ; solum applicatio est di-
versa: item amor et desiderium illius boni
sunt ejusdem rationis. Denique, etsi esset di-
versae rationis, assignandus esset habitusad
illam spem eliciendam, ex rationibus factis, ut
etiam citato loco tertise partis, in commenta-
rio illius articuli contra ipsum Cajetanum dis-
putavimus.
7. Tertium genus. — Quartum genus. —
Quintum genus. — Preeterea potest deservire
ille habitus Beatis, ut spereot proximis viato-
ribus beatitudinem : nam, licet hoc facere pos-
sint per charitatem, tamen sub alia ratione po-
testeliam fieri per spem, ut supra vidimus;
Beati autem debent esse dispositi ad omnem
modum operandi, qui non inclndit imperfec-
tionem repugnantem suo statui. Praeterea po-
test assignari alius actus quasi conditionatus,
et est veluti praeparatio animi ad sperandum,
si oporteret; quiactusinaliisvirtutibus mora-
libus censetur sufficiens ad concedendum habi-
tum, cum tamen sit solum quasi complacentia
quaedam in honestate, quae est in objecto et
actu talis virtutis. Deuique forte etiam deser-
vire potest ad sperandam gloriam aliquam ac-
cidentalem, ut illuminationem, revelationem,
etc. Confirmatur a simili de pcenitentia, nam
licet in Beatis non maneat sub ratione pceni-
tentiae, id est ad vere dolendum, tamen sub-
stantia illius habitus manere dicitur, quia po-
test habere aliquem actum, ut gratiarum ac-
tionem, vel fugam peccati ; sed de hac re pro-
prio loco (in tom. de Pcenit., disp. 7, sect. 4, a
n. 10).
DISPUTATIO II.
MORALIS DE SPE.
Virtus spei nullum proprium liabct cxterio-
rem actum. — Materia moralis hujus virtutis
brevior est quam in reliquis; unde Doctores
omnes pauca dicunt. Balio esse videtur, quia
haec virlus nullnm proprium habet exterio-
SECT. I. Qtl£ MANDENTUR PR.£CEPTA DE SPE.
626
rem actum, sed omnino operatur interius.
Quod si aliquando influit in actum exterio-
rein,, est juvando alias potentias, seu virtutes,
ut, verbi gratia, patientiam in tolerando, et
sic de aliis; quare nullum habet proprium
proeceptum quod cadat in actum exteriorem ;
prrecepta vero quse spectant ad actus interio-
res, et pauca sunt, et raro obligant.
SECTIO I.
Qucenam dentur prcecepta de spe.
1. Priwa condusio. — Dico primo : prse-
cepto divino aflirmativo tenetur homo sperare
in Dco, vel a Deo beatitudinem seternam,
remissionem peccatorum, et alia necessaria.
Heec conclusio est certa de fide, ad Roman. de-
cimo quinto : Ut psr patientiam et consolatio-
nem Scripturarum spem hibeamus ; et Ec-
cles. 2 : Sperate in eo,- idem babetur Psal. 4
et61, ad Heb. 6, 8, 10 et 13. Verum est, in
bis et similibus locis, non esse verbum quod
expresse videatur continere vim praecepti;
tamen, ut D. Tbomas 2. 2, q. 22, art. 1, no-
tavit, pro ratione materise suflicienter propo-
nitur praeceptum illo modo; nam quia spes,
ait, post fiuem est quasi fundamentum spiri-
tualis vitae, seu potius principium, praeceptum
ejus est quodammodo prseambulum ad legem,
et fundamentum aliorum praeceptorum , et
ideo non tam proponitur per modum praecepti,
quam per modum promissionis; nam quipro-
mittit, boc ipso preecipit sperare promissa.
Unde Augustinus, tract. 83, ait, prceceptum
esse nobis sperare multa, scilicet, quce promis-
sa sunt. Denique actus omnis , qui est me-
dium necessarium ad salutem cadit in prae-
ceptum, ut patet ex materia de fide ' ; sed
actus spei est medium necessarium ad salu-
tem ut ostendimus in materia de gratia.
2. Dubium primum circa conclusionem. — De
necessitate per accidens implendi hocprieceptum.
— Sed explicanda sunt dubia aliqua cirea po-
sitam conclusionem : primum, pro quo tem-
pore hoc praeceptum obliget, nam cum sit
aflirmans, certum est non obligare pro sum-
per; et cum ipsum praeceptum expresse non
determinet tempus, recurrendum videtur ad
articulum necessitatis, qui vix potest in pro-
posito designari. Sed advertendum est hanc
necessitatem posse esse vel per se, vel ex ra-
1 Disp. 13, sect. 1, n. 2; libro 8 de Grat.,
c. 18 et 19.
XII.
tione extrinseca : boc secundo modo obligabit
hoc praeceptum, quando fuerit necessarium
sperare vel ad debite orandum, velad vincen-
dam tentationem, vel ad aliquid simile ; in
quibus tamen occasionibus saepe non erit ne -
cessarium formalem actum spei elicere; sed
satis erit in ipso effectu debite id facere, in
quo virtualiter includitur spes, ut efficaciter
petcre, vel dolere de peccato, vel aliquid si-
mile. Interdum tamen propter dispositionem
hominis, vel occurrentes diflicultates, neces-
sarium erit formalem actum spei elicere.
3. De necessitate per se quorumdam placi-
tum rejicitur. — Vera sententia statuitur. —
De necessitate per se, aliqui negant unquam
occurrere in hac virtute, quia ejus actus, in-
quiuut, non est per se necessarius, sed pro-
pter alios tantum, ut erigatur animus ad pro-
grediendum m via virtutis ; sed hoc est negare
speciale preeeeptum bujus virtutis; nam si
ipsa nunquam per se obligat, eigo semper
obligatio oritur ex praeceptis aliarum virtu-
tum. Item ergo omissio spei nunquam est
speciale peccatum contra spem. Nam quando
obligatio exercendi aliquem actnm unius vir-
tutis oritur tantum ex necessitate alterius, tota
malitia omissionis est tantum contra illam
virtutem, ex qua nascitur obligatio, ut constat
ex materia de charitate et de peccatis; ergo
tollitur prseceptum spei. Unde falsum etiam
est actus spei non esse per se, sed propter alias
virtutes tantum ; nam amor, et efficax inten-
tio beatitudinis supernaturalis per se sunt
nobis maxime necessaria. Denique magis vi-
detur esse propter alias virtutes fides, quam
spes, et nihilominus fides babet suum tempus
per se ; dico ergo, ut de cbaritate et de poeni-
tentia resolvi solet, hoc tempus noil posse de-
signari positive, et omnino determinate, sed
quasi negative etconfuse; tenetur enim homo
aliquando in vita spem exercere; quod vero
illud sit nunc vel postea, relinquitur hominis
arbitrio. Item negative possumus dicere, te-
neri hominem non diu diflerre hujusmodi
actus post perfectam propositiouem beatitu-
dinis, vel ejus apprehensionem. Denique ita
tenetur exercere hos actus, ut ratione illorum
sit bene dispositus ad bene operandum, et vi-
tandum peccata ; quod moraliter prsestari
recte non potest, nisi ab homine bene spe-
rante.
4. Secundum dubium. — Secundo, dubitari
potest qui actus contineautur sub boc pree-
cepto. D. Tbomas numcrat spem et timorem;
sed crediderim sub spe comprehendere omnes
626 DISPUT. II. MORALIS DE SPE
actus quibus prosequimur bonum superna-
turale ; et sub timore, omnes quibus fugimus
malum conlrarium, sive sint amoris, sive de-
siderii, sive odii; non quod necessarium sit
semper omnes bos actus exercere, sed quod
singuli possint interdum cadere sub prsecep-
tum ; vel certe, quod occurrente necessitate
prsecepti, uno, vel altero illorum suffieienter
satisfaciamus preecepto. Quia vero nomine spei
indicatur efficax intentio beatitudiuis, et no-
mine timcris fuga efficax pcense eeternse, ideo
in bis actibus explicatur preeceptum.
5. Tertium dubium. — Tertio, peti potest
quas res spcrare teneamur. Respondetur,side
necessitale medii sit sermo, oportcre saltem
confuse sperare aliqnam retributionem super-
naturalem, ut colligitur ex Paulo, ad Hebr.
40 et 11. Item oportet sperare remissionem
peccatorum, ut patet ex Tridentino, et ex su-
pradictis; denique sperare oportet quidquid
necessarium est ad salutem ; sed de bis bonis
potest esse implicita et explicita spes, sicut
fides, ut suo loco dictum est. Unde eoclem
modo est de utraque loquendum, proportione
servata.
6. Quartum dubium. — Primum argumen-
tum pro parte affirmante. — Secundum. —
Tertium. — Quarto, dubitan potest an boc
prseceptum sit aliquo modo naturale. Certum
est enim preeceptum boc, ut a nobis est expli-
catum, simpliciter esse supernaturale homini,
quamvis sit connaturale gratise, propter quod
locum babuit omni tempore, etiam in lege
naturee. Dubium vero est an, loquendo de
pura naturali ratione, sicut obligatur homo
ad inquirendam et tenendam veram cognitio-
nem de vero Deo, et amandum Deum ut finem
naturee super omnia, ita obligetur ad speran-
dum ab illo aliquod bonum, et timendum
malum. De qua re apud Scbolasticos nibil in-
venio : Clemens tamen Alexandrinus, 1. -4
Strom., in fine, et 1. 5, in principio, refert an-
tiquos philosophos cognovisse et commendasse
spem preemiorum post mortem. Confirmatur
primo ; nam tenentur omnes lege naturee
bene sentire de divina providentia, et ad eam
spectat redilere virluti proemium, et vitiis
pcenam ; ergo ipsa ratio naturalis obligat ali-
quo rnodo ad heec sperandum et timendum.
Secundo, hoc est uuum ex mediis maxitne
necessariis, et ut omnes alliciantur ad pree-
standum cultum Deo, auctori naturee, adquod
legc naturoe tenentur, et ad alia vitamla pcc-
cata, virtutemque exerceudam. Denique, non
dubito quin teneretur homo lege naturse ten-
CONTINENS SECTIONES TRES.
dere in Deum ut ultimum finem, in eoque po-
nere suam beatitudinem, illamque intendere
per debita media, quee sunt munera spei, ut
ex supra dictis patet.
7. Secunda conclusio. — Dico secundo : cum
hoc prsecepto affirmativo conjunctum est ne-
gativum prseceptum nonexercendi actum con-
trarium spei. Ita D. Thomas, citata q. 22,
art. 1, ad 3, ubi reddit rationem, quare in-
terdum heec negativa prsecepta non explicite
tradantur; quia ubi ipsa affirmativa prsecepta
sunt in tanta obligatione, ut per se contineant
rationem debiti, intelliguntur per eadem pro-
hiberi omnia quee illi obligationi repugnant.
Unde ratio conclusionis est, quia omnesactus,
qui sunt contrarii spei, sunt intrinsece mali
malitia contraria spei; ergo prohibiti pree-
cepto spei, quod, cum negativtim sit, pro sem-
per obligat.
SECTIO II.
Utrum desperatio sit actus spei contrarius, et
ejus praecepto prohibitus.
1. Prima conclusio. — Alma.yni placitum
contra conclusionem. — Rejicitur. — Dico pri-
mo : desperatio est actus directe contrarius
spei. Conclusio est communis, et videtur per
se nota, primo, ex ipsa significatione termi-
norum; secundo, quia in appetitu sensitivo
spes et desperatio sunt passiones contrarise, ut
patet ex 1. 2, qusest. 23, art. 2, et q. 40, art.
4. Sed nihilominus contrarium videtur senti-
re Almaynus, in suis Moralibus, cap. de Spe;
dicit enim desperationcm esse judicium intel-
lectus, nimirum : Impossibile est me consequi
hoc bonum, vel simpliciter, vel ex aliquasuppo-
sitione, ita ut omnino determinate judiccm:
Non conscquar ; unde fit spem et desperatio-
nem non esse contrarias, quia sunt actus di-
versarum potentiarum. Ceeterum falsa loqui-
tur Almaynus ; nam ahud est quod in intel-
lectu supponitur desperationi, aliud id quod
est formaliter ipsa desperatio; ad illud pri-
mum pertiuere credo illud judicium, cum
quo certe non potest esse spes, nam spes est
de futuro bono; ergo, si bonum judicatur
simpliciter nunquam futurum , non potest
sperari. Item cum talijudicio non potest esse
clbcax et absoluta intentio finis , seu boui
consequendi ; ergo neque spes.
2. Exp'icantur dicta contra Almaynum. —
Corollarium ex nunc dictis, dcsperalionem posse
sine hwresi committi. — Iutelligitur autem hoc
de firmo et absoluto judicio; nam si essetqua-
SECT. II. AN DESPERATIO SIT ACTUS SPEI CONTRARIUS, ETC,
627
si dnbium, veluti contingens ad utrumlibet,
cum iilo posset aliqua spes consistere. Ipsa ta-
men formalis desperatio non est ipsum judi-
cium, sed est fuga queedam appetitus ab illo
bono prosequendo, quod judicatum est impos-
sibile, vel nunquam obtineudum; unde fieri
posset, existente illo jndicio, voluntatern non
desperare, quia non necessitatur a judicio;
ut licet qnis judicaret se non fore salvanrlum,
possct nihilominus dicere: Qitod possum face-
re, faciam ; et quamvis ille in illo temerario
judicio peccaret etiam contra spein, propter
pcriculum desperatiohis cui se exponit, ta-
men formaliter non desperaret. Unde neque
fortasse amitteret virtutem spei, sicut non per-
dit fidem qui se exponit periculo hseresis,
quandiu non errat. Quee quidem speculative
vera sunt ; moraliter tamen non possunt isti
actus separari. Hinc optime intelligitur quo-
modo desperatio possit haberi sine hseresi.
Nam si oriatur ex hoc judicio : Deus non re-
mittet mihi peccata, quidquid ego faciam, tunc
judicium est hsereticum, et committuutur si-
mul duo peccata; si vero oriatur ex hoc ju-
dicio : Ego de facto non saltalor, sive id judi-
cetur practice, sive speculative , desperatio
esse potest sine infidelitate ; quia illud judi-
cium formaliter non est contrarium iidei,
quamvis practice videatur contrarium pro-
missionibus spei et efficacitati gratiae.
3. Secunda conclusio. — Dico secundo: heec
desperatio per se mala est, et prohibita prse-
cepto spei. Ha3c conrlusio patet ex fine sectio-
nis prsecedentis. Constat etiam sub hac prohi-
bitione contineriodium, et tristitiam contra-
riam actibus spei supra numeratis; omni enim
, virtuti, ad quam spectat amare, desiderare, et
gaudere, possunt, secundum actus hos omnes,
assignari contrarii actus, nam eadcm est ratio
contrariorum. Quocirca amori concupiscentiae
Dei contrarium est odium, quo non proprie
ipsi Deo in se aliquod malum quis velit, sed
quo Deum a se avertat, itaut noht in illo con-
stituere suam felicitatem. Dices: hic amor
concupiscentiae fertur in Deum ut bonum pro-
prium; nemo autem potest habere odio Deum
utbonum proprium. Respondetur verum esse,
si particula, ut, reduplicetrationem, subqua;
si vero solum designet rem odio habitam, po-
test quis, vel ex ira, vel ex nimio amore crea-
turarum, odisseDeum, quiestsummnmbonum
suum, ut explicatur ciare in hoc actu: Volo
potius in re alia quam in Deo ponere felicitatem
meam ; acsimiliter intelligi potesttristitia con-
traria spei .
4. Duliuvi unum circa Jianc conclusiunem.
— Dicta tria. — Sed petes quanta sit hu-
jus peccati gravitas. Respondeo primo esse
mortale ex suo genere. Hoc per se patet, cum
materia virtutis Theologicee de se sit gravissi-
ma, atque adeo et peccata illi adversantia.
Secundo, esse gravius quam ceetera peccata
contraria virtutibus moralibus, ut constat ex
nobilitate spei, et ex ratione D. Thomee, q. 20,
art. 3. Nam in hoc peccato aversio a Deo est
quasi directe voluntaria: habet enim hoc pro-
prium appetitus vitae, ut directe per actum
proprium possit se avertere ab aiiquo objecto,
ut per odium, tristitiam, etc. Et in talibus
actibus aversio ipsa est per se intenta; unde
quando est aversio a Deo, est ex suo genere
gravissima. Tertio, si peccatum hoc compare-
tur proportionaliter et ex genere cum peccatis
contra charitatem, est minus grave quam illa,
ut tractatu sequenti, disp. 6, constabit.
5. Quartum dictnm ex D. TJwma. — Non
admittilur in quodam sensu. — In altero sensu
approbafur. — Quarto, si comparetur cum in-
fidelitate, D. Thomas simpliciter docet infide-
litatem esse gravius peccatum desperatione ,
quamvis ex parte nostra dicat desperationem
esse periculosiorem, et magis irremediabilem.
Arbitror tamen aliqua peccata spei contraria,
quae stipra diximus comprehendi sub hoc pec-
cato, esse graviora infidelitate. Nam revera
illud odium Dei, quod opponitur amori con-
cupiscentise ejusdem, est ex suo genere gra-
vius peccatum infidelitate vel haeresi : primo,
quia ast magis directa et formalior aversio a
Deo ; secundo, quia immediate attingit Deum,
iufidelitas vero mediante actu nostro ; tertio,
culpa est immediate in voluntate ; ergo ea est
suo genere gravior, quas per se corrumpit ma-
jorem honestatem voluntatis; sed virtus spei
perfectior est quam fides, saltem ut fides est
in voluntate, atque adeo in generevirtutis, ut
diximus disput. 4, sect. 6; ergo summum pec-
catum contrarium spei est majus maximo pec-
cato fidei contrario; illud autem est odium
dictum ; quare erit gravius peccato infideli-
tatis. Loquendo vero de proprio actu despe-
rationis, qui non oriatur ex odio Dei, sed ex
taedio, vel alia tentatione ob quam aliquis
desistit voluntarie a prosecutione beatitudi-
nis, tanquam a re impossibili, vel nunquam
futura, probabile est infidelitatem , et maxime
hteresjm, esse gravius peccatum tali despera-
tione, propter rationem D. Thom33, quia, sci-
licet, talis infidelitas magis repugnat Deo
quam heec desperatio. Nam illa puguat di-
628 DISPUT. II. MORALIS DE SPE
recte cum veritate ; hsec non ita rlirecte cum
omnipotentia vel misericordia , quia non
fundatur in defectu omnipotentise vei mise-
ricordise Dei, sed fortasse oritur ex nimia ap-
prehensione proprii defectus; et si interdum
oritur ex mala existimatione de Deo, suppo-
nit judicium erroneum, et inde accipit suam
maximam gravitatem. Et huc etiam faciunt
quce supradiximus de gravitate infidelitatis ' :
quando autem D. Thomas excipit odium Dei,
dicens illud esse gravius infidelitate, intelli-
gendus est de omni odio, etiam contrario
amori concupiscentise.
6. Dubium alterum expenditur in casu reve-
latce reprolationis proprice. — Neganda prce-
dicti casus possibilitas de potestate ordinaria.
— (Jltimo, dubitari potest an haec desperatio
sit ita iutrinsece mala , ut nunquam possit
licere. Ratiodubilandi oritur ex vulgari casu,
si Deus alicui revelaret ipsum esse repro-
bum ; iile enim posset tunc licite desperare.
Quidam negant casum esse possibilem, etiam
de potentia absoluta, id est, alicui talem re-
velationem ab.colutam fieri ; ita Bonaventu-
ra, in primo, dist. 48, cii ca litteram ; inclinat
ibi Gregorius, queest. ultima, paulo ante fin.
Et D. Thomas, ibidem, art. 4, ad secttndum,
dicit illam positionem esse quasi impossibi-
lem. Idem habet Dion. Richelius, dialogo de
Judicio animse , art. 5 , qui refert Alens. et
Guillelm. Antisiodorensem. Ratio est , quia,
etsi considerando nudam potentiam Dei, non
involvat contradictionem, facere talem reve-
lationem, tainen, considerata simul Dei boni-
tate et sapientia, his attributis repugnat. Pri-
mo, quia talis revelatio ad nihii boni potest
esse utilis, ac potest esse occasio multorum
malorum, prsecipuein homine viatore. Secun-
do, constituere viatorem in eo statu ut non
possit conari ad suum finem ultimum conse-
quendum , videtur esse prseter ordinem sa-
pientise et providentise Dei ; at per eam reve-
iationem constitueretur homo in hujusmodi
statu. Tertio, sequuntur qusedam veluti im-
plicantia; nam ille posset licite velle suam
damnationem ; in hoc enim se eouformaret
voluntati Dei, et alias non posset licite , quia
hoc esset velle omnia peccata. Qtioe argumen-
ta saltem probant hujusmodi revclationem,
si ordinario modo fieret, intelligendam esso
uon in seusu absoluto , sed comminatorio et
condilionato. Ra divus Thomas, quoest. 23 de
Veritate, articulo 8, ad secuiidum ; Major, in
1 Disp. 16, sect. 2.
CONTINENS SECTIONES TRES.
tertio, distiiictione 26, qttsestione tertia, et
alii. Ratio est, quia hsec revelatio admittit ta-
lem sensum, et in sacra Scriptura revelatio-
nes hujusmodi intelliguntur regulariter isto
modo, et magis est consentaneum providen-
tia?. Dei et sapientise, ut ita revelet quam alio
modo. At vero, simpliciter et de absoluta po-
tentia loquendo, negandum non est quin pos-
set Deus id dicere absolute, et affirmare, imo
evidenter alicui ostendere se id absolute affir-
mare. Ita D. Thomas, et Major supra, et Ga-
briel, lectionibus sexagesima octava et sexa-
gesima nona in Canonem. Ratio est , quia
hoc neque includit apertam contradictionem,
nec mahtiam. Deinde, Deus jam in commtmi
revelavit. Antichristum esse reprobum ; dicit
enim sacra Scriptura esse filium psrditionis,
et tempore Antichristi posset alicui revelari
illum esse Antichristum ; ergo eadem ratione
posset eidem Antichristo id revelari ; imo, qui
talem revelationem suscepit, posset eam suffi-
cienter proponere, si Deus vellet.
7. In casu jam admisso, opinio prima in
dubio proposito. — Citari solet Victona ex ma-
nuscriptis. — Impugnatur primo. — Secundo.
— Tertio. — Posito ergo casu, quidam opi-
nantur teneri eum hominem adhuc ad speran-
dum, quia antea tenebatur, et revelatio non
abstulit prajceptum, et prseterea potest imple-
re; nam ad sperandum satis est objectum se-
cundum se esse possibile, et ita judicari. Ve-
rum , si loquamur de vera spe beatitudinis
seternae , non credo veram esse opinionem,
quia tali homini esset impossibile sperare, si-
cut intendere efficaciter consecutionem beati-
tudinis. Nam voluntas sequitur judicium ra-
tionis; ergo non potest absoluto et efiicaci
actu tendere in id, quod simpliciter judicat
non esse futurum. Adde quia hic et nttnc, po-
sitis illis conditionibtts, judicatur impossibile
sperare; voluntas atttem, etsi per velleitatem
feratur in objectum secundum se, tamen se-
cundttm actum efficacem tendtt in objectum,
ut hic et nunc possibile fttturum. Tertid, ita
se haberet homo ille ad suam beatitudinem
sictit nos nuiic ad reprobos in confuso; sed
nos non possumtts sperare vel efficaciter desi-
derare beatitudinem reprobis. Unde Augusti-
nus, 21 de Civitate, c. 15, ait, si certo scire-
mus qui essent reprobi, non posse nos pro sa-
lute aiterna eoriun orare. Et 1 1 Genes. ad
litt(;ram, cap. J7 et 18, ait primum Angelum
non prajscivisse suum casum, quia non posset
perseverantiam sperare; et idem dicit, capile ,
octavo, de primo homine, et libro de Corre-
SECT. III. AN PR£5UMPTI0 SIT A-CTUS SPEI CONTRARIUS.
629
ptione et gratia; Anselmus, de Casu diaboli,
capite 21. Dices : Paulus habebat revelationem
sure salutis, et timebat suam damnationem ;
ergo et e contra poterit quis babere revelatio-
nem de sua damnatione, et salutem non de-
sperare. Et confirmatur, nam ille bomo potest
simpliciter salvari; ergo et potest sperare. Re-
spondetur Paulum non proprie timuisse pec-
cata mortalia, sed venialia ; et prseterea, circa
occasiones qua? poterant inducere ad peccan-
dum mortalittr, ita se gerebat ac si timeret,
quia sciebat per illa media implendam esse
revelationem, quam babebat de sua priedesti-
natione, scilicet, castigando corpus suum, etc.
Ad confirmationem, dicito in sensu diviso il-
lum posse salvari, non vero in composito; vel
melius, licetjudicet esse possibile, tamen ju-
dicat illud possibile certissime nunquam futu-
rum ; et boc judicium repugnat spei, ut dictum
est.
8. Vera resolutio dulii tripartita. — Dico
igitur cum communiori sententia, primo, il-
lum non teneri ad sperandum, non quia pro-
prie sit ablatum prseceptum, sed quia ratione
status est ablata potestas; unde pro eo tempo-
re non obligatur. Unde fit solum carentiam
spei beatitudinis non esse intrinsece malam,
quod intelligo de spe beatitudinis, et de omni
illa quse repugnaret cum revelatione. Unde
addo secundo illum bominem posse sperare
auxilium necessarium ad aliqua bona opera,
et ad vilanda singula peccata; boc enim non
repugnat revelationi. Unde falsum est quod
supra Gabriel dixit, posse bominem in eo casu
licite velle peccare; est enim aperta implica-
tio ; si enim velle peccare non esset illi malum,
profecto neque peccare, quia actus, vel effec-
tus non habet majorem malitiam quam vo-
lnntas illius ; ergo jam non vellet peccare ; et
alias vellet, quia ita ponitur, et quia vellet
actus intrinsece malos; nullo ergo modo id
tunc liceret, quia et objecta per se mala sunt,
et ille homo sciret se posse illa vitare, et auxi-
lium Dei ad hoc ipsum sibi non defnturum.
Tertio, addi potest, illum non posse nec de-
bere proprie et positive desperare de miseri-
cordia Dei : primo, quia non necessitatur pro-
prie ad desperandum ; ergo potest non elicere
talem actum, et alias ille actus desperationis
nullam haberet honestatem ; ergo, etc. Deinde
ille homo, quamvis deberet credere se fore
damnandum , simul tamen credere deberet
non ex defectu misericordiae divinse, sed ex
suo defectu fore damnandum ; ergo non posset
proprie desperare de Deo. Denique iile non
posset odio habere beatitudinem et Deum, nce
desiderare carere illa; ergo deberet potius de-
siderare, et conari ad faciendum quod in se est.
Similis quaestio alibi tractatur, an possit quis
orare pro illo quem divinitus novit reprobum
esse, aut ejus desperare salutem, quse, servata
proportione erit decidenda juxta nuuc tradita
(videatur auctor, 1. 1 de Orat., c. 15).
SECTIO III.
TJtrum prcesumptio sit peccatum spei contra-
rium.
1. Prcesum.ptionis significata ex parte intel-
lectus. — Item significata aHa ex parte toiun-
tatis. — Preesumptio quadam significatione ad
intellectum refertur, alia ad vohintatem; in
priori, interdum signifieat quamdam sestima-
tionem de propria excellentia, et est species
superbige. Aliquando significat judicium circa
facta aliorum ex conjecturis sumptum, vel te-
mere datum, vel ex timore conceptum, quo
pacto dicitur Sapientise 17 : Semper prccsumit
sua perturlata conscientia ; nonnunquam vero
significat conjecturas ipsas, seu probabilitatem
quoe est in aliquo facto ad ferendum judicium,
qufe significatio prcrstimptionis est valdc usnr-
pata a jurisperitis, et hoc modo distinguunt
triplicem pra?sumptionem , vehementem , seu
riolentam, probaWem, et levem. Prsesumptio,
ut refertur ad voluntatem, in genere significafc
quemdam animi motum ad aliquid agendum,
quod excedit agentis facultatem ; et quidem,
si excessus sit non respectu potestatis quasi
executivse, sed respectu legis et juris debiti,
prsesumptio consistit in boc, quod quis, co-
gnita voluntate superioris, vel cognita iege,
eam transgredi preesumit; quomodo dicitur
saepe in jure positivo : Si quis prcesumpserit,
etc. Et hoc modo non est speciale vitium, sed
circumstantia queedam generalis ad legis con-
temptum pertinens, quam quis sciens et videns
sine metu aut vi transgreditur, quas significa-
tio notanda est ad intelligenda multa jura,
praesertim in titulo de Usuris ; sed ad preesens
nihil spectat. Alio modo pra^snmptio dicitur
motus quo aliquis aggreditur id quod superat
vires suas. Et si hoc sit in materia virtutum
moralium, solet assignari speciale vitium prse-
sumptionis, de quo non est hic agendi locus,
nam quodammodo videtur illud vitium gene-
rale ; si enim sit in materia fortitudinis, vide-
tur coincidere cum audacia et temeritate ; si in
materia honoris, videtur specialiter opponi
630 DISPUT. II MORALIS DE SPE
magnanimitati. Sed de hoc legatur D. Tbomas
2. 2, quaest. 130. Si vero bic excessus sit in
materia spei theologalis, ut est beatitudo, gra-
tia, supernaturale auxilium, ponitur speciale
vitium contrarium buic virtuti; nam, licet in-
terdum sumatur in bonam partem pro excel-
lenti quadam fklucia, ut Judith 6 : Non dere-
linquis prcesumentes cle te; et cap. 9 : Exaudi
me miseram deprecantem, et de tua venia pra?-
suntenPm, tamen frequentius in malam decli-
nat partem, et significat inordinatum motum
circa bona supernaturalia.
2. Prima conclusio de pra-sumptione Jiujus
loci propria. — Primus mod/ts prcesumptionis.
— D. Thomas exponitur. — Secundus prcesum-
ptionis modus. — Tertius. — Ojuartus. — Quin-
fois. — Qua posita signifieatione, dico primo
hanc preesumptionem esse pravam, et virtuti
spei ac prajcepto ccntrariam. Est certa con-
clusio, Ecelesiast. i8 : Vicli prcesumptionem
cordis eorum, quoniam mala est ; patetque ex
interpretatione nominis. Item explicatur assi-
gnando varios modos hujus prcesumptionis.
Primus est, si quis speret consequi bcatitudi-
nem, vel remissionem peccatorum propriis
viribus; est preesumptio Pelagiana, et com-
mitti non j otest sine illa heeresi. Quamvis di-
vus Thomas judicet hunc modum preesum-
ptionis esseconlra magnanimitatem, id tamen
est intelligendum, quando versatur in rebus
aliis, vel actionibus quee non spectant ad bo-
num animee ; nam si in his rebus versetur,
videtur directe opponi spei, ex cujus preeeepto
tenetur aliquis heee bona speraie a Deo, cui
preeeepto est directe contrarius ille inodus
preesumptionis. Secundus est, si quis indebito
ordine speret aut veht supernaturalia, aut re-
missionem peccati sine pcenitentia , gloriam
sine meritis, excellentem sanctitatem tepide
operando; et heec est Lutherana prcesumptio,
quee vix potest committi graviter sine tali bee-
rcsi; et spei aperte repuguat, ad quam spectat
non sobun digna, sed etiam digne sperare de
Deo. Tertins est, si quis speret a Deo speciale
auxilium ad ms illieitas, utad peccandum, vel
ad sumendam vindictam de inimico, in quam
inciduut Calvinistce, ut qui ila tribuunt Deo
negationem Petri, sicut conversionem Pauli.
Quartns est, si quis speret a Deo supernatura-
lia bona prader ordinem divinee providentiee,
ut si quis speraret sc habiturum tantam glo-
riam, quantain habet Beata Virgo, in quam
etiam prsesumptionem incidit Lutherus; sed
est contra spem, nam illa nititur potentia Dei
ordinata, et promissionibus ejus; unde quain-
CONTINENS SECTIONES TRES.
vis, qui illa preesumit, videatur magna spera-
re de Deo, tamen quatenus invertit ordinem
divinse sapientioa, indigne sentit de Deo, et
pervertit ordinem sperandi. Denique huc spec-
tat spes illorum qui, cum diu peccatis perse-
verent, tam facilem sperant futuram veniam,
et tam certam ac si nihil peccarent; hoc etiam
est contra debitnm ordinem spei; nam, licet
interdum ex fragilitate delinquere ob spem
veniee possit non es?e preesumptio, imo ali-
quantulum minuere peccatum, inde tamen
occasionem perseverandi in peccato sumere,
quoddam est preesumptionis genus.
3. Secunda conclusio. — Ooservatio prima
pro conclusione. — Obsertatio secunda. — Dico
secundo : preesumptio mortale peccatum est, et
gravissimum ex genere suo. Patet, quia est
contragrave praceptum, et contra perfectissi-
mam virtutem, raagnumque affert nocumen-
tum; imo divus Thomas 2. 2, queest. 21, ar-
tic. l.ait esse peccatum inSpiritum Sanctum,
quia directe ponit impedimentum gratice Spi-
ritus Sancti; addit vero, jn art. 2, esse minus
peccatum desperatione , quia desperatio est
magis directe contra divinam misericordiam,
preesumptio magis contra justitiam. Adver-
tendum vero primo est, in omnibus quidem
dictis modis inveniri gravitatem, sed tres prio-
res gravissimos esse, et inter eos tertius vide-
tur primum locum babere, qui est maxirne
contra Uei bonitatem. Deinde secundus, qui est
contra debitam de Deo existimationem, ut D.
Thomas ait. In aliis duobus facilius esse potest
culpa levis. Advertendum secundo, boc pecca-
tum formaliter et expresse vix committi sine
infidelitate, nisi quis, retinendo in genere fi-
dem, practice putaret Deum secum usurumsin-
gulari privilegio; tunc enim es.-e posset pree-
surnptuosus, et non heereticus ; item virtute. et
quasi in actu exercito posset quis contrabere
hauc malitiam, ut in quinto modo supra assi-
guato, et videtur etiam proprie preesumptio
ex nimio defectu timoris, de quo Proverb. 14:
StuHus traiisilit, et confidit. Addit preeterea
divns Tliomas, qutest. 130. artic. 2, ad 1, non
solum esse hanc prassumptionem contratimo-
rem servilem, sed etiam contra cbaritatem, et
timorem filialem. Quod iutelligo non forma-
liter, sed cx parte materiee, quia avertit ho-
minem ab illis bonis ex quibus amicitia Dei
pendet, et indebite illa obtinere preesumit.
i. Primum corollarium ex dic.lis. — Ex qui-
bus obiter intelligitur an boc vitium corrumpat
sprm. Dico cnim priraum et secundum mo-
dnm precsumptionis corrumpcre spem, non
SECT. III. AN PR.ESUMPTIO
solum quia regulariter supponunt infidelita-
tem, sed etiam quia destruunt formale objec-
tum spei, et reddunt hominem indispositum
ad actus spei; qui enim sperat suis viribus,
nibil cogitat de bonis supernaturalibns; qui
etiam sperat contra debitum ordinem divina-
rum promissionum, destruit fundamentum et
rationem spei infusse ; tamen peccatum prs-
sumptionis, prout communiter committi solet,
nimirum potius in actu exercito et virtualiter
SIT ACTUS SPEI CONTRARIUS. 03 1
quam formaliter, non destruit virtutem spei,
quia est peccatum imperfectum in suo ordine,
nec reddit omnino inhaliilem hominem ad
actum spei, ut in simili diximus in materia
de heeresi. Tandem constat ex dict's hoc vi-
tium genere suo oriri ex superbia et vana
gloria, ut D. Thomas docet supra, a. 4, ex
Gregorio, 34 Moral., cap. 31, quamvis oriri
etiam possit exaliis imperfectionibus, et vitiis,
ut per se constat.
ET U.tC Dfi SF15.
I'1'WM'I I li'IP II '
INDEX DISPUTATIONUM ET SECTIONUM
TRAGTATUS TERTII, DE GHARITATE.
DISPUTATIO I.
DE OBJECTO MATERIALI, ET FORMALI CHARITATIS.
Sect. I. An Deas sit objectnm materiale
et adcequatum charitatis.
Sect. II. Sub qua ratione formali Deus
sit objectum charitalis.
Sect. III. Qua ratione proximus ex cha-
ritate ametur, alque adeo an sola bo-
nilas increata sit adcequatum objectum
charitatis.
Sect. IV. An sit aliquis ordo inter res
quce charitati objiciuntur.
Sect. V. Utrum hic ordo positus sit con-
sentaneus inclinalioni volunlatis.
DISPUTATIO II.
DE ACTU CHARITATIS.
Sect. I. Utrum amor Dei et proximi sint
aclus charitalis.
Sect. II. An amor Dei et proximi sint
ejusdem speciei, et possint esse unus
actus numero.
Sect. III. Quales sint actus charilatis,
et quis inler eos sit melior.
DISPUTATIO III.
DE HABITU CHARITATIS.
Sect. I. Ulrum charitas sit creata vir-
tus in voluntate infusa.
Sect. II. Utrum charitas sit proprie vir-
lus amicilice.
Sect. III. An charitas sil una et eadem
in via et in patria.
Sect. IV. An aliqua charitas vice possil
esse cequalis charitati patrice.
Sect. V. An sit aliquis habitus amicitiw
acquisitce erga Deum vel proximum.
Sect. VI. An amicitia humana acquisita
sit virlus specialis.
DISPUTATIO IV.
DE VIRTUTE MISERICORDI^E.
Sect. I. Quod sit objeclum maleriale
misericordice.
Sect. II. Quod sit objectum formale mo-
livum misericordice ; atque an sit a
charilate distincta.
Sect. III. In quo gradu perfeclionis sit
virlus misericordice.
DISPUTATIO V.
DE PR.ECEPTIS CHARITATIS.
Sect. I. An sit prceceptum datum de
diligendo Deo super omnia.
Sect. II. Ad quid obliget hoc prcecep-
tum.
Sect. III. Quando obliget hoc prcecep-
tum.
Sect. IV. An detur prceceptum chari-
talis de proximo diligcndo.
Sect. V. An hoc proeceptum etiam ad
inimicos amandum , el peccatores
obliget.
DISPUTATIO VI.
DE TECCATIS CONTRARIIS HIS PR^CEPTIS.
Sect. I. An odium Dei sit peccatum
omniu m maximum .
INDEX DISPUTATIONUM ET SECTIONUM
Sect. II. Qualepeccatumsitodium pro-
ximi.
Sect. III. Utrumaccidiasitspecialevi-
tium contra charitatem.
Sect. IY. An invidia , cemulalio, et
nemesis sint vitia contraria dilectioni
proximi.
DISPUTATIO VII.
f>33
DISPUTATIO IX.
DE ORDINE CIRGA PERSONAS SERVANDO IN PRjECE-
PTO CHARITATIS, ET MISERICORDLE.
Sect. I An in spiriluaiibus teneatur
homo magis sibi quam alteri provi-
dere.
Sect. II. An homo debeat proximo po-
tius in spirilualibus subvenire, quam
sibi in corporalibus.
Sect. I. An sit prceceptum eleemosy- Sect. III. An in temporalibus teneatur
DE PR.ECEPTO ELEEMOSYN^.
nce, et quando obliget.
Sect. II. Ex quibus bonis facienda sit
eleemosyna, et a quibus fieri debeat.
Sect. III. In qua necessilate teneatur
homo eleemosijnam facere ex omnino
superfluis.
Sect. IV. An teneamur aliquando elee-
mosynam facere ex necessariis ad sta-
tum, non tamen ad vitam.
Sect. V. Ancumprceceptum eieemosynce
obligat, necesse sit donare, vel satis
sit mutuare.
Sect. VI. An qui omittit dare eleemo-
sijnam cum tenetur, obligetur ad re-
sarcienda damna, qum inde eveniunt
indigenti.
DISPUTATIO VIII.
DE PRJECEPTO CORRECTIONIS FRATERNjE.
Sect. I. Utrum fraterna correctio sitin
prcecepto.
Sect. II. Quoenam sit materia hujus prce-
cepti.
Sect. III. Quando, et quibus circumstan-
liis obliget hoc prwceptum.
Sect. IV. Quas personas obligel hoc
prceceptum.
Sect. V. Ad quos corrigendos obliget hoc
prceceptum.
Sect. VI. An ordo correctionis frater-
noe obtiget.
homo sibi potius, quam proximo sub-
venire.
Sect. IV. Quomodo inter proximos ser-
vandus sit ordo charitatis.
DISPUTATIO X.
DE SCANDALO.
Sect. I. Utrum scandalum sit peccatum
ex suo genere mortale.
Sect. II. Quod volunlarium requij-atur
ad malitiam scandali.
Sect. III. Qiuc aiice conditiones i^equi-
rantur in indirecto scandali peccato.
Sect. IV. Quando sit peccalum scan-
dali vendere, vel dare alteri rem, qua
male est usurus.
DISPUTATIO XI.
DE PRjECEPTO AD PACEM ATTINENTE.
Sect. unica. An pax sit in prcecepto,
cui repugnat discordia, et contenlio.
DISPUTATIO XII.
DE SCHTSMATE.
Sect. I. An schisma sit speciale pecca-
tum contra charitatem.
Sect. II. Quce sint poenai schismatico-
rum.
DISPUTATIO XIII
ET ULTIMA DE BELLO.
Sect. I An bellum sit intrinsece ma-
lum.
634
DISPDT. I. DE OBJECTO MATEMALI ET FORMALI CHARITATIS.
Sect. II. Apud quem sit legilima po-
testas indicendi bellum.
Sect. III. An indicere, et exequi bel-
lum liceat etiam clericis.
Sect. IV. Quis sit justus titulus belli,
stando in ratione naturali.
Sect. V. An principes christiani habeant
aliquem justum titulum belli, proeter
eum, quem ratio naturalis dictat.
Sect. VI. Qua cerliludine constare de-
beat de justa causa belli, ut sit jus~
tum.
Sect. VII. Quis sit debitus modus ge-
rendi bellum.
Sect. VIII. An sedilio sit intrinsece
mala.
Sect. IX. An privatum bellum, sive
duellum, sit intrinsece malum.
TRACTATUS TERTIUS
DE CHARITATE.
-oCS^Oo-
Quoniam charitatis acceptio multiplex est, tum in sacra Pagina, tum apud Theo-
logos, potiores hic recensere oportet, ut quse hujus loci sit propria seligamus. Primo
enim sumitur pro ipso Deo, prout est objectum amoris benevolentise, juxta illud 1
Joan. 4 : Deus charitas est; qui manet in charitate, in Deo manet. Secundo, pro
actu dilectionis vel Dei erga nos, juxta illud Jeremiae 3i : In charitate perpetua
dilexi te, vel nostri erga Deum; et hgec acceptio communior est, et magis hujus loci
propria, et in ea charitatem definit Augustinus, lib. 3 de Doctrina , cap. 10, cum
dicit : Charitatem voco, motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se, at-
que proximum propter Deum. Tertio tandem sumitur pro habitu supematurali ,
qui est virtus Theologalis voluntatem elevans, et inclinans ad amandum Deum
amore benevolentiaB supcrnaturali , quae est maxime propria charitatis acceptio ;
de ea enim praecipue Theologi disputant, et in eo sensu passim eam usurpavit D.
Paulus , 1 Corinlhiorum 13 : Nunc autem manent tria luec , etc. Major autem
horum charitas ; et Rom. 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris.
De charitate ergo,juxta traditas acceptioncs, post fidem et spem disserunt Theo-
logi cum Magislro, in 3, a dislincl. 27 usquc ad 37, sed copiosius et accuratius D.
Thomas 2. 2, a quaest. 23 usque ad 44, non quia merito sit aut perfeclione inferior,
cum Apostolus eam caeteris praferat, Major horum charitas*, sed quia generatione
posterior. Nam sicut generationem pra&it alteratio, sic fidei et spei motus hominem
disponunt ad juslitiam, juxta Tridenlinum, soss. 6. cap. 7; qiuc justitia vel in cha-
rilateipsa consistit, vel cerle, quod oranino probabilius crcdo, charitas illius estprae-
cipua affectio, ut in materia de Gratia dictum est.
DISPUTATIO 1.
DE OBJECTO MATERIA.L1 ET FORMALI CIIARITATIS.
Prima hujus traetatus dispntatio est de ol>-
jecto, quia in ordine ad Ulucl iharitasspeciera
accipit, ct ab aliis virtutibus distinguitur.
Objectum vero primo dividit D. Tliomas 2. 2,
q. 4, art. 1, in formale et materiale, tanquam
in duas partcs unam intcgram rationem ob-
jecti speciiicantis conflantes. Utrumque hic
explicabimus, sed prius materiale; quia sicut
SEGT. I. AN DEUS SIT OBJECTUM MATERIALE ET AD.EQUATUM CHARITATIS.
635
ordine naturse forma, in composito physicb,
vcl artificiali, materiam supponit, illiusque
potentialitatem, seu indifferentiam ad certam
speciem determinat, sic formale objectum,
materiale, ad hoc ut speciem tribuat alicui
speciali virtuti,
SECTIO I.
An Deus sit oojectum materiale et adcpquatum
charitatis.
Sicut materiale ob]ectum cujusque virtutis
Theologi communiter dividunt in principale
seu primarium, in minus principale seu se-
cundarium, et in adsequatum, quod ex utro-
que conflatur, sic et charitatis objectum, de
quo in prsesenti. Quale vero hoc objectum
sit, et quse illiuspartes, per sequentes conclu-
siones explicabimus.
1. Prima conclusio. — Dico ergo primo :
Deus est primum et prsecipuuin objectum cha-
ritatis, Romanorum quinto : Charitas Dei dif-
fusa est in cordilus nostris ; 1 Joan. 2 : Qui
servat verium ejus, id est Christi, in hoc clia-
ritas Dei perfecta est. Quibus locis, ac simi-
libus, juxta Augustinum, de Spiritu et lit.,
c. 32, et unanimem consensum, quem etiam
aperte supponit Tridentinum, sess. 6, c. 17,
cliaritas Dei usurpatur, non solum quia a
Deo nobis infunditur, sed prsecipue quia ad
illum terminatur. Ratione etiam probatur,
quia illud est primarium objectum materiale
charitatis, in quo primario relucet ipsum for-
male, quod est bonum divinum, ut ducet D.
Tliomas, 2. 2, q. 23, art. 1, et caeteri Theologi
communiter : tale autem bonum in Deo relu-
cet per essentiam, ac adeo primario; er-
go, etc.
2. Secunda conclusio, de fide. — Dico se-
cundo : prseter Deum, etiam proximus ad ma-
teriale objectum charitatis spectat. Est de fide,
1 Joan. 4 : Si dligimus invicem, charitas ejus
in nolis est. Ratio est, quia proximus est quid
Dei, particeps beatitudinis ejus ; ad perfectam
autem amicitiam spectat non solum diligere
eum, cum quo primario et per se amicitia
contrahitur, sed etiam, ratione illius, ea quse
ad ipsnm spectant, ut amieos, filios, etc.
3. Proximus, omnis rational-is creatura. —
Item Christus Dominus. — Quseres tamen quid
intelligatur nomine proximi. Respondetur :
perse omnis rationalis creatura quse est capax
beatitudinis. Ra Augustinus, 1. 1 de Doctrina
christiana, c. 23, 26 et 30; et alii Patres, qui,
licet specialiter loquantur de hominibus, ex-
tendi id etiam potest ad Angelos, ut D. Tho-
mas, 2. 2, q. 25, art. 10, docet, et alii Theo-
logi, in 3, dist. 28, et meriio, quia est eadem
omnino ratio. De inimieis diligendis infra,
disp. 5, sect. 5. Adde nomine proximi intel-
ligi etiam Christum, ut hominem, quia ut sic
est ejusdem naturse nobiscum,et consorsejus-
dem beatitudinis,fquod notant sancti Patres in
parabola Samaritani, Luc. 10, et Doctores, in
A, dist. 1.
4. Ohjectio prima. — Secunda. — Solutio,
eumdem sili proximum etiam esse. — Ad se-
cundam objectionem. peccatores esse prcximos.
— Qjuid de damnatis. — Dices : ergo ipse homo
diligens se computandus est inter proximos
diligendos, quod videtur falsum, quia homo
non est sibi proximus ; et Gregorius, hom. 17
in Evangel., ait charitatem in alium tendere,
ut charitas esse possit. Secundo, peccatores et
dsemones coutinebuntur sub hoc objecto. Res-
pondetur ad primum, concedendo, si perfecte
se homo diligat propter Deum , imo post
Deum, magis circa hoc objectum charitatem
esse quam circa alia; cum vero Gregorius
dicit charitatem tendere in alium, intelligen-
dus est, prout habet rationem propriam ami-
citise, et versatur circa primum objectum,
cum quo hsec amkitia contrahitur; in quo est
notauda difierentia inter divinam amicitiam,
et humanam ; nam etsi amicitia humana-velit
bonum amico propter ipsum, tamen homo
non se diligit propter amicum, neque amor
sui manat ex amore amici; quin potius hic
amor supponit illum, et per illum quodam-
modo regulatur ; nam debemus diligere ami-
cos, sicut nos ipsos ; at divina amicitia per se
primo tendit in Deum, et inde reflectitur in
amantem ; et proptereahic amor est charitatis
et amicitise, etiamsi sit amor sui ; amor enim
sui, qui ex propria commoditate nascitur, ad
amorem concupiscentise spectat ; at ille qui
nascitur ex amore Dei, ad charitatem spectat,
ut docet D. Thomas, 2. 2, q. 25, art. A. Ad
secundum respondetur, etiam peccatores esse
diiigendos ex charitate, non ratione culpse,
sed ratione naturse, per quam sunt capaces
diviuse bonitatis, ut passim tradunt Augusti-
nus et Hierouymus. Observanda autem est
differeutia inter peccatores viatores et dam-
natos; nam illi simpliciter sunt capaces bono-
rum supernaturalium, unde possunt absolute
et efficaciter amari ; at vero damnati sunt in-
capaces horum bonorum, et ideo simpliciter
diligi nequeunt amore perfecto charitatis, etsi
636
DISPUT. I. I)E OBJECTO MATERIALT, ET FORMALI CHARITATIS.
imperfecto modo possit charitas versari eirca
illos, per voluntates,, et desideria imper-
fecta.
o. Quid de damnandis. — Sed queeres an sit
idem de reprobis, qui nondum pervenerunt
ad illum statum. Respondetur in particulari,
et ablata omui speciali revelatione, etsi scia-
mus inter viatores quosdam esse reprobos,
quosdam preedestinatos, omnes tamen abso-
lute esse diligendos ex charitate; quia nesci-
mus qui sint reprobi, et absolute omnes pos-
sunt salvari. Tamen loquendo in communi,
impossibile est charitatem ita amare reprobos,
u t absolute velit illis beatitudinem, quia ju-
dicatur impossibile eos eam assequi ; et quam-
vis hoc non sit impossibile simpliciter, sed
facta suppositione, tamen jam apprehendun-
tur sub illa. Et idem est si de aliquo in parti-
culari fieret revelatio, et certum esset eam
revelationem esse absolutam, quia non posset
quis licite petere aut desiderare contrarium
actu absoluto ; illud enim esset dubitare de
certitudine revelationis ; posset tamen in hoc
casu diligi reprobus ex charitate, ad ea bona
quae non pugnant cum reprdbatione, ut est
vitare multa peccata, etc. Quo modo D. Tho-
mas, 1 p., q. 113, art. A, adtertium, dicit An-
tichristum habiturum Angelum custodem,
qui illum a peccatis revocet, quantum possit,
etsi sciat illum fore damnandum.
6. Tertia conclusio. — Dico tertio: non so-
lum secundum arjimam, sed etiam secundum
corpus potest homo esse materiale objectum
charitatis : ita divus Thomas, 2. 2, q. 25 et
q. 26, art. 5. Ratioest, quia corpus humanum
est aliquo modo capax bonorum supernatu-
ralium. Item est pars proximi ex eharitate
amati, ut instrumentum bonorum operum.
Unde ulterius fit quod, sicut aliter est homo
capax beatitudinis ratione animee, aliter ra-
tione corporis, ita diverso modo est amabilis
ratione anirnae et ratione corporis : ratione
animee primario, ratione corporis secundario.
Hincobitercolligituraliterdiligi corpusex cha-
ritate, aliter sensuali amore;et aliter a justis,
etaliter a peccatoribus; narn illi amant corpus
ad bona snpcriiaturalia, hi ad infima. Undo
illi magis diligunt corpus, dum illud affhgunt,
et docent rationi obedire ; nam hoc ipsum me-
lius est, non solum homini, scd etiam corpori ;
at vero in malo peccatores plus diligunt se et
corpora, quamjusti; quiailli suum fmem ul-
timum in se amando constituunt.
7. Quarta conclusio. — Dico quatto : bona
supernaluralia etiatn pcrtinent ad materiam
eharitatis. non ut id quod diligitur tanquam
amicus, sed ut bonum maximum, quod ami-
co diligitur. Ratio est, quia cum hsec bona non
sint personee, sint autem maximee perfectio-
nes eorum qui ratione utuntnr, non stint dili-
gibilia priori, sed posteriori modo. Dices : er-
go amare sibi beatitudinem et charitatem
pertinet ad charitatem ; ergo et amare sibi
Deum ; at hoc est falstim, quia hoc pertinet
ad amorem concupiscentiee. Respondetur heec
omnia esse objecta materialia charitatis et
concupiscentiee, tamen diverso modo; nam si
qnis amet suam justitiam et charitatem, etc,
non primario et propter se, seu per se et pro-
pter suum commodum, sed propter Deum et
ejus gloriam, sic est amor charitatis; si vero
primario suam charitatem respiciat, est amor
concupiscentiee.
8. Quinta conclusio. — Dico quinto : omnes
res aliee irrationales et inanimatee , etsi non
sint objecta charitatis, tanquam bnna per se
amabilia , sunt tamen aliquo modo objecta
charitatis, tanquam bona quee amicis ex cha-
ritate diliguntur. Prioris partis probatio su-
menda est ex priori preecedentis assertionis.
Ratio posterioris est, quia omne quod est bo-
num proximi, et ad ejus beatitudinem con-
ferre potest, potest ex motivo supernaturali
illi amari ; hujusmodi autem sunt omnes res
de quibtis loquimur. Contra hanc conclusio-
nem videtur sentire Bonaventura, in 3, dist.
28, art. 1, q. 2 , dicens has res posse amari
amore imperato a charitate, non elicito ; sed
non video quo fundamento nitatur.
9. Ultima conclusio. — Adirquatum chari-
tatis ohjectmn guotuplex. Dico ultimo: etsi
heec omnia pertineant ad objectum materiale
charitatis, et ideo objectum adaequatum dici
possit bonum superriaturale amabile ex ami-
citia, tamen etiam Deus ipse potest dici con-
venienter materiale objcctum adeeqiyatum
charitatis : heec conclusio explicanda est ad
modum alterius similis posita in materia de
fide '. Nam imprimis materia habitus dici po-
test, orane id in quo versatur habitus sub ra-
tione formali sua, et lioc modo procedit pri-
ma pars. Secundo, potest etiam dici adsequa-
tum objectum res illa, propter quam est pri-
mo et per se habitus, et ad quam referuntur
omnia circa quec versatur halutus; et hujus-
modi est Deus in virtute charitatis, ut per se
constat, et ex dicendis patebit.
' Vide iu tractat. de Fide, disp. % sect. 2,
ct 1. 6 de Grat., c. 8, num. 3.
SECT. II. SUB QUA RATIONE FORMALI DEUS SIT OBJECTUM CHARITATIS. 637
tnm in aetibus fidei, spei et eharitatis consis-
tere. Quod si urgeas, posse nos velle Deo bo-
num proximeetimmediate propter beneficium
factuni, respondetur actum illum esse elici-
tum a gratitudine, non a charitate ; addo ta-
men banc gratitudinem, ut perfecta sit , et
amicitiam respiciat, non tam esse propter be-
neficium quod in nobis fit, quam propter amo-
rem ex quo illud oritur. Ita D. Thomas 2, 2,
queestione 106, articul. 5. Unde cum Deus per-
fecte amatur propter beneficium, potius ama-
tur quia nos amat ; boc autem charitatis est,
et amicitise, neque actus hujus ratio objectiva
est extra divinam bonitatem ; nam amor quo
Deus nos amat, ipse Deus est, et summa quee-
dam perfectio ejus ; item ipse nos amat, quia
bonus est; unde quia amatur eo quod amet,
amatur etiam quia bonus est.
A. Teriia et prcedpua objectio. — Confirma-
tnr. — Aliorum responsio. — Rejicitur, et ve-
ra sententia statuitur. — Tertia et major dif-
fieultas est, nam totum illucl objectum a no-
bis positum commune est charitati infusse, et
amori naturali Dei ; cum ergo hi amores sint
distincti, oportet assignurc distincta objecta
formalia. Confirmatur, nam amor tendit in
Deum, prout in se est ; ergo omnis amor Dei
tendit in ipsum propter suam bonitatem, et
ut in se est; ergo hocobjectum commune est,
non proprium ebaritatis. Propter hoc quidam
eoncedunt, nullam esse in hoc distinetiouein,
consequenterque negant esse aliquem Dei ve-
rum amorem, qui non sit charitatis infusoe, ac
rejieiuut illam distinctionem Dei, ut auctor est
naturse, vel ut objectum supernaturale ; ita
Bayus, in opusc. de Gbaritate. Sed est senten-
tia omnino falsa, et inter alias propositiones
hujus auctoris rejecta in Bullis Pii V et Gre-
gorii XIII, et est contra D. Thomam I. 2,
queest. 109, art. 3; Quodlibeto 1, art. 8;
SECTIO li.
Sub qua ratione formali Deus sit objectum
charitatis.
1. Prima resolutio. — Primo constat Deum
sub ratione boni esse objectum charitatis ;
quia charitas ad voluntatem spectat , et est
amor. Constat seeundo Deum sub ratione
summi boni, propter se amabilis, esse objec-
tum charitatis; ita D. Thomas, q. 23, art. 5,
ad secundum, et art. 6, in corpoie. Ratio est,
quia in hoc differt charitas, et ab omni alia
dilectione boni creati, et a dilectione ipsius
Dei , cpise est concupiseentiae vel spei ; nam
hsecdiligitDeum ut summum bonum diligen-
tis, cbaritas vero amat Deum propter se.
2. Objectio. — Dices : Deus non solum est
amabilis ex cbaritate , quia bonus est , sed
quia sapiens, justus, misericors, etc. Respon-
deo dupliciter intelligi posse hanc summam
bonitatem : primo, ut attributum distinetum
ab aliis, et importans summam perfectionem
in operando, et hoc modo non est adsequata
ratio dilectiouis Dei, sicut neque illa est ra-
tio adsequate beatificans hominem. Alio mo-
do bonitas significat absolutam perfectionem
in omni genere excellentise, seu absolutam
excellentiam in omni genere perfectionis ; et
hoc modo est ratio formalis objecti charita-
tis propria et specialis, quia licet sit univer-
salis in continendo perfectionem omnem, pro-
pter quod sufficiens est ad explendam capaei-
tatem et appetitum hominis, tameh iu se est
simplicissima ratio, quse specialem modum
dilectionis requirit.
3. Objectio prima. — Solutio. — Sed contra
secundo : nam amare Deum propter benefieia
nobis collata, est charitatis, et tamen ratio
amandi non est bonitas Dei, sed potius bo- ^Alens., 2 parte. qucestione 90, membro \,
nitas creata, scilicet, beneficium nobis fac-
tum. Respondetur hunc actum regulariter es-
se imperatum a gratitudine, qui, teste divo
Tboma, secunda secundee, qusestione 106, ar-
ticulo primo, ut est ad Deum, est pars reli-
gionis, vel ipsa religio, tamen elicitive est a
charitate, proximaque ratio objecti in illa di-
lectione est bonitas Dei, cui tamen obsequium
illud gratitudo imperat; sicut si quis etiam ob
beneficium susceptum velit credere; uam licet
religio sit minus perfecta virtus quam Theolo-
gicee , tamen interdum propter suum finem
movet illas ad earum actus ; qua ratione dicit
Augustinus in Enchiridio, summum Dei cul-
artic. 1, in solut. argumentorum ; Bouavent.,
in 2, distinct. 3, art. 3, qusst. 2 et alios Tbeo-
logos, quos ob brevitatem omitto '. Ratio est,
quia homo ex naturali inclinatione fertur in
Deum, ut est quoddam bonum naturse summe
amabile : huie autem inclinationi additur per
charitatem aha superioris ordinis ; ergo opor-
tet et has esse distinctas, et tendere in ob-
jecta diversis rationibus. Confirmatur, quia
eertum est Deum habire duplicern rationem
finis ullimi respectu humanee naturse, scilicet,
naturalis et supernaturalis : sub utraque au-
1 Videl. i deGrat., c. 30 et 31.
G38
DISPUT. I. DE OBJECTO MATERIALI, ET FORMALl CHARITATIS.
tem ratione est per se amabilis, nam finis ul-
timus, ut sic, non amatur propter alium.
Propter hoc ergo divus Thomas 2. 2, quaest.
23, artic. 4-, dicit speciale objectum charitatis
esse bonum drvinum, ut est beatitudinis ob-
jectum ; atqne adeo, ut est objectum beatitu-
dinis naturalis, erit objectum amoris uatura-
ralis ; ut vero est objectum supernaturalis
beatitudiuis, erit objectum charitatis infusae.
5. Ultimaresolutio seu conclusio. — Probatur
primo. — Dico itltimo, formale objectum cha-
ritatis esse summam Dei bonitatem, qufe est
quoddam bonum, ita excedens humanae natu-
rae ordinem, ut nullam habeat cum tali na-
tura connexionem vel communicationem, sed
ut est prorsus alterius ordinis. Unde amoris
naturalis objectum erit Deus, ut est summum
quoddam bonum naturae aecommodatum, et
habens cum illa necessariam connexionem et
communicationem. Hanc conclusionem pro-
bo, primo ex distinctione illorum amnrum;
distinguuntur enim tanquam amor accommo-
datus rraturae, et excedens naturam ; ergc, ob-
jecta formalia eorum eadem ratione distin-
guuntur.
6. Probatur secundo. — ■ Prima consideratio.
— Secunda consideratio. — Tertia considera-
tio. — Quarta consideratio. — Secundo id va-
riis considerationibus de Deo declaratur. Nam,
licet quiequid est in Deo superet omnem natu-
ram creatam, et, ut sic, possil dici superna-
turalis ', tamen Deus subquadam ratione ha-
bet necessariam connexionem cum natura ho-
minis sub ratione proportionati principii et
finis, ethoc modo dicitur bonum naturale, seu
accommodatum natttrae ; tamen ultra hoc est
in Deo infinita quaedam bonitas et perfectio,
quaa cum natura hominis, ut src, nullam ha-
bet connexionem ; quia, ut sic, nihil commu-
nicat illi rratura?. , neque est principium ejus,
et hoc modo Deus est bonum superans omnem
naturam. Praeterea ex hac differentia oritur
alia ; nam, licet benevolentiae amor non ten-
dat in objectum , ut bonum amantis (alioquin
jam non esset bencvolentiae, sed concupiscen-
tiaej, requirit tamen conjunctioncm aliquam
inter amatum et amantem ; verbi gratia, licet
ita amem patrem vcl amicum, ut velirn illis
bonum propter se, tamen hic amor non csset,
nisi illos appreheuderem ut unum mecum, et
mibi conjunctos, ut dicit \ristoteles, 8 Ethi-
cor., capitc secundo : Amabile bonum, unicuique
1 Legatur attctor, 1. 1 de Grat., a c. 29, et
1. 2, c. 11.
autem proprium. Hinc igitur fit ut, quando
oommunicatio et unio est diversi ordinis,
etiam ratio diiigibilis et boni , quoe in objecto
apparet, distincti sit ordinis; Deus igitur aliam
conjunctionem et communicationem habet
cum natura, ut tantum dat illi esse naturale ;
aliam vero, ut dat illi esse supernaturale, et
propriam participationem suae beatitudinis.
Secundum has ergo diversas rationes, habet
diversam rationem objecti. Unde etiam fit ut
sub una ametur proprie ut amicus, quia com-
municatio supernaturalis adeo perfecta est, ut
ad hoc sufficiat ; sub alia vero minime. Hinc
fitvulterius, objeetum benevolentiae, quamvis
propter se ametur, ita tamen amari, ut simtil
appetatur conjunctio et unio cnm tali objecto
hoc enim requiritur ad perfectionem amicitiae.
Rursus Deus, ut bonum natuiae accommoda-
tum, est bonum comparabile per naturalia
media, ut tota illa perfectio naturalis existi-
matur. Derrs vrero , ut bonum excedens natu-
ram, offertur ut obtinendus per media super-
naturalia, et ipsamet consecutio illius est om-
nino supernaturalis, et ideo illud objectnm,
sub hac ratione boni, est non solum summum
bonum, sed etiam bonum excedens totam na-
turam et ejus vires. Postremo Deus non solum
dictis modis, sed etiam alia ratione habet ob-
jecti rationem et boni supernaturalis diligibi-
lis ; nempe quando per supernaturalem regu-
lam ita proponitur amandus ' ; sicut enim in
virtutibus rnoralibus infusis, eadem materia,
quae alias naturalis est, per conformitatem ad
supernaturalem regulam inducit rationem for-
malem objecti et motivi supernaturalis , ita
etiam similis bonitas et honestas potest repe-
rrri in hoc objecto charitatis, et hoc modo
Deus, non solum secundum ea attributa quae
per se excedunt omnem faeultatem naturse,
sed etiam ipsamet bonitas Dei, quae alias natu-
raliter potest amari, quatenus regulata regula
supernaturali pertinet ad objectum charitatis
infusoe 2.
SECTIO III.
Qua ralione proximus ex charitate ametur, at-
que adeo an sola bonitas increala sit adoequa-
tum objectum charitatis.
1. Prima conclusio. — De particula projiter,
1 Vide auctorem, 1. 1 de Grat., c. 16 , n. 10
et 11 .
2 De amore Dei intuitu mercedis, vide 1. 12
de Grat., c. 12.
SECT. III. QUA RATIONE PROXIMUS EX OHARITATE AMETUR, ETC.
639
infra, disp. 2, initio. — Dico primo : ipsa bo-
nitas increata, quse in Deo est, est sufficiens
ratio ut propter eam proxime et immediate
diligatur proximus. Et licet particula propter,
varia significet, tamen in proposito significat
proximam rationem formalem, et motivum ;
nam sola bonitas, quse in Deo est, snfficienter
movet ad amandum proxitnum, non conside-
rata intrinseca bonitate proximi ; sicut enim
excellentia, quse est in Gbristo, est sufficiens
causa venerandi imaginem ejus, ita quamvis
nulla supernaturalis bonitas sit in proximo,
imo summa malitia, charitas in bonitate Dei
invenit sufficientem rationem amandi illum.
2. Objectio. — Responsio. — Dices : bonitas,
quse in Deo est, non facit bonum proximum ;
quomodo ergo potest esse ratio diligendi illum,
cum nihil diligatur, nisi bonum ? Respondetur
Deum tunc esse rationem diligcndi, ad eum
modum quofinis est ratio diligendi media. Non
quod proximus ametur isto modo ex chantate,
ut medium ad consequendum Deum ; sed in
seipso amatur, ut ipse consequitur Deum ; so-
lum ergo tenet proportio in hoc, quod utrobi-
que ratio ddigendi est extrinseca, et ut sit
amabilis, non propter bonitatem intrinsecam,
sed propter habitudinem ; tamen hsec habitu-
do in exemplo posito pertinet ad causam fina-
lem, extrinsecus applicatam per quamdam ha-
bitudinem : sunt enim isto modo proximi
amabiles propter Dei bonitatem, quatenus sunt
capaces istius bonitatis. Dices : ergo hoc mo-
do non diligitur proximus ut amicus; nam si
ita diligerem servum amici propter amicum,
non amarem illum ut amicum. Sed negatur
consequentia ; nam licet non diligatur proxi-
mus ut principalis amicus, diligitur tamen ut
secuudarius, et capax eorumdem bonorum.
3. Secunda conclusio. — Dico secundo :
proximus , qui intrinsece justus est justitia
creata et supernaturali sibi inhserente , est
etiam objectum amabile supernaturali di-
lectione, cujus objecti proxima ratio non est
bonitas Dei increata, sed creata, quse inbse-
ret proximo. Probatur : nam hoc objeetum
ratione hujus bonitatis est amabile ; rursus
illa proxima ratio amandi est supernatura-
lis; ergo amor ille proportionatus est etiam
supernaturalis. Secundo, proximus, secundum
naturee ordinem , est amabilis non solum im-
mediate propter Deum , sed etiam immediate
propter virtutes morales intrinsecas, aut pro-
pter aliam perfectionem naturalem illi inhse-
rentem ; ergo simili modo est amabilis in or-
dine gratise.
4. Tertia conclusio. — Dico tertio: proximus
etiam ratione bonitatis naturalis ei intrin-
seese, modo reguletur per supernaturalem re-
gulam, est etiam objectum amabile amore su-
pernaturali. Probatur ex dictis in fine prsece-
dentis sectionis. Item argnmentum proportio-
nale sumptum ex virtutibus infusis hic etiam
procedit, et ratio communis est, quia, licct
res qiise diligitur naturalis sit, tamen diligitur
sub motivo et honestate supernaturali, a quo
motivo sumit actus suam naturam.
5. Objectio prima. — Secunda. — Responsio
probaHlis. — Dices : sequitur ergo proximam
rationem amandi in charitate , non esse solam
bonitatem Dei increatam ; consequens autem
falsum est ; primo , quia de ratione virtutis
Theologicse est, ut adsequatum objectum for-
male ejus sit increatum. Unde in aliis duabus
virtutibus, quse minus perfectse sunt, itarepe-
ritur. Secundo, quia unius virtutis una debet
esse ratio formalis adsequala ; sed bonitas
creata et incroata, cum pfusquam genere dif-
ferant, non possunt in unam simplicem ratio-
nem objecti formalem convenire. Hsec vero
non tam improbant conclusiones positas ,
quam ex eis inferunt, amorem, de quo prima
et secunda conclusio loquitur, non pertinere
ad unam et eamdem virtutem, et primum
amorem esse charitatis, non alium ; quod non
improbabiliter posset defendi et explicari va-
riis exemplis. Primo, in amore naturali Dei
et proximi, 'certum videtur, si ametur Deus
propter se, et proximus etiam propter suam
virtutem, illos amores pertinere ad diversas
virtutes, quamvis illamet eadem virtute, qua
amatur Deus propter se, possit etiam amari
proximus propter Deum. Deinde potest hono-
rari creatura vel propter intrinsecam excellen-
tiam creatam, ut Beata Virgo ; vel proxime et
immediate propter excellentiam increatam,
ad quam continet habitudinem ; qui tamen
actus pertinent ad diversas virtutes latrise et
dulise. Tertio, medium diligi potest vel pro-
pter intrinsecam bonitatem, verbi gratia, tem-
perantise, vel propter extrinsecam bonitatem
fiuis, verbi gratia, pcemtentise, et actus illi
pertinent ad diversas virtutes. Quarto , assen-
sus conclusionis et principii pertinent ad di-
versos habitus, solum quia in conclusione est
veritas intrinseca distincta a veritate-princi-
pii, ut ad hoc propositum Cajetanus notavit,
secunda secundse, qusest. kl, art. 6, et 54,
art. 4-.
6. Tandem explicatur. — Observalio circa
pnedictam responsionem probabiUm. — Deni-
GiO
DISPUT. I. DE OBJEGTO MATERIALI, ET FORMALI CHARITATIS.
que potest hoc explicari : nam praeter omnem
virtutem qua homo diligit Deum, et csetera
proxime et immediate propter Deurn, assig-
nantur virtutes morales, quibus recte ordina-
tur circa singula honesta bona, et inter eas
datur una quee est moralis et humana amici-
tia ; sic in ordine supernaturali alia est vir-
tus, qua ad Deum amandum dirigimur, et ad
alia propter ipsum immediate, et illa est cha-
ritas, cujus adaequatum objectum formale erit
bonitas increata ; alia vero erit virtus, quee sit
amicitia humana moralis et infusa, qua dili-
gatur proximus supernaturaliter propter suam
bonitatem intrinsecam ; omni enim morali
virtuti acquisitae debet respondere alia virtus
moralis infusa ' . Confirmatur, nam velle proxi-
mo bonum immediate propter ejus bonita-
tem, ejusdem ratiouis videtur ac velle mihi
bonum propter bonitatem meam ; sed hic ac-
tus non est charitatis Theologicee, etsi alias
sit bonus et supernaturalis ; ergo neque ille.
Et hsec omnia procedunt comparando motiva
diligendi posita in secunda et tertia conclu-
sione, cum motivo posito iu prima. Compa-
rando tamen heec duo ultirna inter se, non
p. ocedunt omnia quse diximus, quia utrumque
motivum est creatum et intrinsecum proxi-
mo, et potius materialiter quam formaliter
differunt ; sicut patet a simili in Deo ipso ;
nam eadem charitas amat bonum naturale et
supematuraie Dei, si utrumque eadem super-
naturali regula proponatur. Idem patet in
aliis morahbus virtutibus ; eadem enim vir-
tus religiouis infusee colit Deum cultu sim-
pliciter et supernaturali, ut fidei et spei, et
cultu quocumque, et actione naturali, super-
naturaliter tamen regulata. Tandemratio est,
quia amare ipsum naturale bonum proximi.,
ideo est consentaneum regulae supernaturali,
quia naturalia sunt quasi fundamentum gra-
tiae, et ipsius esse supernaturalis; ergo in illo
amore eadem invenitur formalis ratio dile-
ctionis supernaturalis.
7. Verior opinio, seu responsio, pro qua vide
lio. 3 de Hdbitu relig., c. 5, a n. 8. — Opiiiio
hoec non est improbabilis, ut dixi; tamen ve-
rius est omnem modum dilectionis proximi
ad unam virtutem charitatis pcrtincre ; quia
in sacra Scriptura et Palribus inauditus est
alius amor iufusus Dei et proximi, ut sumi
potest ex 1 cpistola Joannis ; et Augustinus,
8 de Trinitatc, cap. 8, et sermon. 13 de Tem-
1 De hoc legi potest 1. 6 de Grat., c. 9, et 14,
a n. 16.
pore, expresse dicit, quando diligitur proxi-
mus quia spiritualiter regeneratus est, ex cha-
ritate diligi; idem tradit divus Thomas se-
cunda secundae, quaest. 23, articulo quin-
to, ad primum, et quaestion. 81, articulo 4,
ad 3.
8. Quarta conchtsio. — Dico ergo quarto :
objectum formale adaequatum charitaiis est
bonitas Dei increata, omnem excedens natu -
ram, vel per se, vel per participationem ejus-
dem ordinis, seu quae honestatem illius ordi-
nis induat. Haec conclusio patet ex dictis ;
nam cum charitas his omnibus modis diligat
proximum, et alias sit una, oportet ut himodi
diligendi conveniant in aliqua una ratione
formali objecti, quoniam ha?c in omni virtu-
te debet esse una; non conveniunt autem nisi
dicto modo. Secundo , quia omnes homines
existentes in gratia, ut sic, sunt quodammodo
Dei ; ergo conveniunt aliquo modo in eadem
ratione formali objecti, sub qua idem habitus
inclinat. Confirmatur. Nam certum est om-
nes angelos et homines habere eamdem ra-
tionem formalem objecti diligibilis ; ergo et
eamdem cum Deo,dicente Augustino, 8 de
Trinit./c. 8: Q,uiproximumdiligit,coiisequens
est ut ipsam etiam dilectioncm diligat , cui
etiam concinit tractat. 9 in 1 epist. Joan.,
aliquanto ante finem. Tertio, quia quod est
tale per participationem ejusdem ordinis, re-
ducitur ad id quod est tale per essentiam :
tota autem bonitas supernaturalis est qua?-
dam participatio divinee bonitatis.
9. Ad primam oljectionem contrariam, in
num. 5. — Declaratur a simili de spe, et de
fide. — Accommodatius simile est lume/i glo-
rice. — Ex quo solvitur prima ratio in con-
trarium, facta in num. 5, nam de ratione vir-
tutis Theologicse estut ratio formalis ejus ob-
jecti sit increata, vel simpliciter, vel secun-
dum quamdam reductionem , in quantum
participatio ejusdem ordinis ad suam origi-
nem revocatur; quod alitcr dici potest, quod
ratio increata debet esse adaxjuata vel in re-
cto, vel in obliquo, sicut de objecto materiali
dicebamus : ct patet a simili in spc, quia non
solum desideramus beatitudinem objcctivam,
ut est bonum increatum, sed etiam alia bona,
neque solum in Deo speramus, ?cd etiam in
iis qui gratiam et virtutem Dei participant. In
fide etiam quodammodo repcritur idcm, quia
credimus Deo, et iis qui spiritu Dci loquun-
tur : quodammodo vero non est idem ; nam
rcvera ratio formalis fidei est sola veritas
Dei, alia sunt instrumcnta; et ratiouem diffe-
SECT. IV. AN SIT ALIQUTS ORDO LSTER RES QU.E CHARITATI OBJICIUNTUR.
rentiee colligo ex D. Thoma, qusest. 26, art. 1,
acl 2, quia charitas tendit in res prout sunt in
se, fides vero non, sed ut extrinseca auctori-
tate affirmantur, quee auctoritas seque cadit
in omnia revelata ; bonitas autem , quam
amat charitas, non eeque invenitnr in omni-
bus quae ex eharitate diligibilia sunt : esset
autem simile in lumine gloriee, quod est per-
fectissima virtus Theologica, cujus tamen
adsequatum objectum non est veritas increata
preecise, sed etiam multa creata supernatura-
lia , imprimis ipsummet lumen gloriee, quod
seipso preecise videri potest; deinde etiam ipsa
visio beata; denique gratia, et alia entia super-
naturaha in substantia, quia probabile est heec
illo lumine in se videri ; idem ergo erit pro-
portionaliter in charitate. Unde sumitur effi-
cax ratio, nam eharitas, quee smat charita-
tem Dei, etiam bonitatem amat, quoe in ipsa
est ; ergo amat illam ubicumque est, atque
adeo in omni proximo ; ergo amat fundamen-
tum, et radicem ejus, et omnes fructus.
10. Adsecundamobjectionem ineod.n. 5. —
Adexempla ibid. subjuncta. — Hinc patet solu-
tioad secundum: nam imprimis non oportet
formalem rationem objecti esse unam numero
vel specie in esse reali, sed sufficit si sit una
per convenientiam analogam, preecipue in eo-
dem gradu rei, et cum ordine ad eamdem
beatitudiuem. Vel secundo satis est rationem
formalem, quee una est et siinplex, esse adee-
quatain in recto vel in obliquo. Ad primum
exemplurn, dicito non esse simile de ordine
naturee, et gratiee, quia homo, secundum na-
turale esse et virtutes acquisitas, non consti-
tuitur in eodem ordine et gradu rerum cum
Deo, neque est particeps ejusdem bonitatis,
in qua communicatione fundatur una amici-
tia supernaturalis inter Deum, et creaturas
elevatas ad illam beatitudinem ; et propterea
heecuna virtus tonjungit inter se illas creatu-
ras amicitia supernaturali, et cum Deo. Etfe-
re eodem modo solvitur illud de assensu prin-
cipii et conclusionis; pertinent enim ad diver-
sos habitus ; nam ex modo proeedendi quasi
genere differunt. Item illud de medio et fme
facile solvitur ; tunc enim intercedit diversi-
tas, quando bonitas propria medii non habet
aliquam convenientiam formalem cum boni-
tate finis ; nam si hoc modo conveniant, etiam
possunt ad eamdem virtutem pertinere. Diffi
cilius argumentum est illud de religione; sed
jam solutum est in materia de Incarnat., queest.
25, de Adoratione ( disp. 52, seet. 3, in fine ).
11. Ad allata in num. 6. — Ex quibus tan-
Xli.
dem habetur, humanee amicitiee, quee virtus
est acquisita, respondere quidem amicitiam
infusam, sed eam non esse a charitate distin-
ctam ; neque est simile de virtutibus aliis mo-
ralibus, quia aliee, quamvis supernaturaliter
regulentur, retinent honestatem formalem
distinctam ab honestate charitatis; objectum
autem amicitiee humanee, elevatum ad regu-
lam supernaturalem, habet ordinem ad eam-
dem communicationem supernaturalem, et
partic^pationem ejusdem bonitatis, et ideo
convenit in honestate et ratione virtutis cum
charitate.
SECTIO IV.
Utrum sit aliquis ordo inter res quce charitati
ohjiciuntur.
1. Notatio pro resolutione. — Tripliciter res
potest esse amabilior: objective, appretiative, vel
intensive.— Ordo hic dupliciter spectari potest,
vel ut cadit in preeceptum, vel ut ad ipsam na-
turam charitatis explicandam pertinet; de
priori dicemus disputat. 9, agentes de preece-
pto charitatis ; modo solum de secundo, quod
etiam necessarium est ad fundandam postea
obligationem. Hic autem ordo in eo consistit,
ex parte objecti, ut una res diligibilior sit al-
tera ex parte charitatis. Hoc autem tripliciter
accidere potest : primo, objecthe, ut quando
alicui majora bona diligenda sunt. Secundo,
appretiatlve, ut quando aliquid ita diligitur,
ut plus aliis eestimetur; ita ut, si oporLeret,
potius alia quis reliuqueret, quam illud quod
magis diligit. Tertio, intensive, quando ma-
jori conatu voluntasfertur, ita ut entitas amo-
ris habeat plures gradus intensionis. Primus
modus facile distinguitur a secundo et tertio ;
nam peccator objective magis amat Deum
quam se; appretiative autem et intensive,
magis se quam Deum.
2. Pet. Soto notationem prwdictam ex parie
rejicit. — Primo, aucloritate negativa. — Se-
cundo, ratione. — De secundo et tertio modo
est aliquadissensio. Nam Petrus Soto, lectione
decima quinta, de Institutione Sacerdot., acri-
ter impugnat illam distinctionem, quam vocat
novam, quia neque Scriptura, neque Patres,
neque Theologi ea usi sunt; et preecipue D.
Thomas, in totahac queestione, tantum distin-
guit illos duos modos diligendi, objective et
intensive. Ratio est, nam tunc magis appre-
tiative aliquid diiigitur, quando voluntas illi
magis adheeret ; potentia vero non magis ad-
41
642
DISPUT. I. DE OBJECTO MATERIALI, ET FORMALI CHARITATIS.
hseret, nisi quia magis conatur, et iutensiorem
actum circa illud babet.
3. Sustinetur tamen tota notatio. — Csete-
rum, certum est hos duos modos esse distin-
ctos, non solum comparando amores varios,
sed etiam intra ipsum amorem charitatis, ut
constabit in fine sectionis. Nunc solum est
advertendum duo objecta posse esse amabilia,
propter causas omnino ejusdem rationis, atque
adeo actibus omnino similibus, et in talibus,
non possunt separari major appretiatio, et
major intensio, ut ratio facta probat. Interdum
vero rationes amandi objecta sunt diversce, et
amores distinguuntur etiam, vel omnino spe-
cie, vel certe aliquo gradu dignitatis, et in his
facile intelligi potest major appretiatio cum
minori intensione ; quia fieri potest ut volun-
tas, per actum natura sua digniorem, quamvis
alias minus intensum, firmius conjungatur
objecto, quam per actum minns dignum inten-
siorem, ut plane constat in actibus intellectus;
magis enim adha?ret intellectus per judicium
scientiee, etiam remissum, quam perjudicium
opinionis, etiam intensissimum ; sicut enim in
intellectu, preeter intensionem, dantur aliee
conditiones quae referuntur ad hanc firmita-
tem, scilicet, certitudo et claritas, ita in vo-
luntate suo modo circa amorem fiuis vel me-
dii.
k. Ad rationem Soti in num. 2. — Ad
auctoritatem ibid. — Atque ita facile solvitur
ratio opposita. Neque refert has voces non re~
periri in antiquioribus; satis enim est reperiri
rem, quod neque ipse Soto negare potest ; fa-
tetur enim, licet sacra Scriptura dicat Deum
diligendum esse ex toto corde, non tamen te-
neri ad diligendum tota intensione, cum ta-
men teneamur diligere tota et summa appre-
tiatione. DivusThomasautem obscureloquitur,
et nomine iutensionis large utitur, prout si-
gnificat quamcumque conditionem amoris,
ratione cujus voluntas magis adheeret objecto;
quse tamen conditio interdum esse potest gra-
dualis intensio, de qua loquitur divus Thomas,
articulo septimo, undecimo et duodecimo, in-
terdum vero potest aliunde proveuire, ut lo-
quitur articulo decimo tertio. Itaque conside-
randa erit materia de qua loquitur, et ita erit
explicandus.
5. Amor appretiatkus quomodo dignosca-
tur. — Et ex his intelligitur quomodo co-
gnosci possit, quando voluntas magis amat
aliquid appretiative : quia enim nos non co-
gnoscimus conditiones ipsorum actuum, diffi-
cile id discernimus ; tamen, quando mens
facit expressam comparationem, res est facilis,
ut ad Romanos 8 : Quis nos separabit? Quando
vero non fit ita expresse, illud magis appre-
tiative amatur, propter quod aliud omittitur,
quod solum habet locum quando objecta re-
pugnant; si vero possit esse simul utriusque
amor, non satis cognoscitur, nisi ex aliquo ef-
fectu, etsi ex qualitate objectorum et amoris
sumi possitaliqua conjectura.
6. Prima conclusio. — Ejus ratio. — His posi-
tis, dico primo : inter objecta charitatis ne-
cesse est esse aliquem ordinem. Est divi Tbo-
maa, secunda secuudee, queestione vigesima-
sexta, articulo primo, et omnium Tbeologorum
apud ipsum, vel apud Magistrum, in quarto,
distinctione 27 et 29. Ratio est, quia multa
objiciuntur charitati, quee non sunt eequalia
inter se ; ergo necesse est ut habeant inter se
ordinem ; in hoc autem ordine Deus, etiam
homo, ut disput. 9, in fine, tangetur, obtinet
primum locum, qui et maxime diligibilis est,
et ad quem charitas maxime inelinat; tum
quia inclinatio ad ultimum finem est maxima;
tum quia, quod est summe bonum, maxime
est per se diligibile.
7. Secunda conclusio. — Dico secundo : non
solum inter objectum primarium et secunda-
rium charitatis, sed etiam inter objecta secun-
daria est ordo constituendus ; et patet primo
exemplo, nam charitas magis fertur in amorem
beatissimee Virginis Marise, quam inferioris
Sancti. Ratio est, quia heec objecta secundaria
non eeque participant rationem diligibilis ex
charitate, neque eeque sunt conjuncta cum
primario objecto.
8. Tertia conclusio probatur tripliciter. —
Dico tertio : charitaspost Deum maxime incli-
natur ad ipsum diligentem. Ratio est, quia res
omnes post inclinationem ad Deum naturale
bonum, maxime inclinantur ad proprium;
ergo charitas post Deum maxime inclinatur
ad dilectionem sui ; ergo ad dilectionem ejus
in quo est, quia non potest ipsa aliter se dili-
gere, cum totum esse charitatis sit in ordine
ad subjectum. Rursus cffectus formalis chari-
tatis est inclinare hominem, in quo est, ad
Dei dilectionem , ct conjungere hominein
Deo; ergo in primaria inclinatione charitalis
includitur quodammodo ordo ad ipsum dili-
gentem. Et suadetur a postcriori ; nam chari-
tas potius fugit peccatum proprium, quam
qua?cumque aliena.
9. Quarta conclusio. — Dico quarto : inter
ca?teros proximos ad illum magis inclinat cha-
ritas, qui secundum rectam rationem magis
SECT. IV. AN SIT ALIQUIS ORDO LNTER RES Qlh£ CHARITATI OBJICIUNTUR.
643
est amabilis. Hoc facile constat ex dictis ' ;
tum quia inclinatio charitatis est recta et
honesta; tum quia qui secunclum rectam ra-
tionem est diligibilior, est simpliciter etiam
diligibilior ; charitas autem, cum se accom-
modet objectis, eo modo ea diligit quo diligi-
bilia sunt; quse autem sint magis aut minus
diligibilia, explicabitur disputatione nona,
cum agemus de preeceptis charitatis. Sed su-
perest explicemus in quo consistat hic ordo :
etsi enim dictum sit ex parte objectorum con-
sistere in eo quod unum sit diligibilius altero,
ex parte vero habitus in hoc quod magis ad
unum quam ad aliud inclinet , tamen nondum
est expositum quid significet istud magis;
nam Petrus Soto consequenter diceret consi-
stere in majori intensione, cum tamen re vera
ita esse non possit.
10. Quinta conclusio. — Probatur quoad
Jiabitum, pro qua probatione tide in Metavhys.,
disp. 44, sect. 11, a num. 36. — Deinde quoad
actum. — Dico igitur quinto : per se loquendo,
hic ordo charitatis non attenditur ex inten-
sione, neque necesse est charitatem magis
intensive inclinari in unum objectum, etiam
in Deum, quam in alia, nisi fortasse quando
ipsa intensio ad appretiationem revocari po-
test. Probatur, nam si loquamur de habituali
charitate, non est necesse illam in ordine ad
diversa objecta esse inaequaliter intensam,,
quia tota sua intensione, et per omnes gradns
potest inclinari ad Deum, verbi gratia, et
proximum; quinimo impossibilis est hsecinse-
qualitas ; nam, licet in aliis virtutibus acquisi-
tis id non repugnet respectu diversorum ob-
jectorum partialium, tamen in charitate,
saltem respectu Dei, et proximi, ut immediate
propter Deum diligitur, non habet loeum illa
inaequalitas ; quia, sicutnecesseest, charitatem
simul infusam ad diligendum Deum inclinare
etiam ad proximum, ita necesse est charita-
tem auctam respectu unius, angeri etiam re-
spectu alterius ; alias si in hoc posset esse
insequalitas graduum, posset etiam iutelligi
aliquis gradus charitatis, qui inclinaret ad
Deum, et non ad proximum, vel e contra,
quod tamen plane falsum est ; ergo inclinatio
intensiva charitatis ad Deum et proximum
eequalis est. Ex quo effkitur etiam in actu
posse charitatem seque intense diligere proxi-
mum ac Deum. Patet, quia cbaritas potest
habere actum sibi adsequatum circa quod-
cumque objectum suum ; sed babet sequalem
1 Vide lib. 3 de Angelis, c. 6, a num. 7.
intensionem habitnalem in ordine ad Deum et
proximum ; ergo potest eequales actus elicere ;
et, ut ego puto, ita faciunt beati, quia perfe-
ctionis est operari, quantuin possunt ; imo et
Deus eadem quasi perfectione intensiva se et
nos diligit, licet se simpliciter, nos autem se-
cundario.
1 1 . Probatur amplius conclusio de non ne-
cessario ordine. — Addoulterius, quamvis cha-
ritas intensiori actu possit ssepe diligere Deum
quam proximum (sicut potest actu Deum dili-
gere, et non proximum, quia non pendet
unus aetus ab alio, necintensio ab intensione),
tamen interdum posse diligere intensius proxi-
mum, quam Deum, loquendo de actuali dile-
ctione, quae terminatur ad Deum, tanquam ad
objectum quod diligit. Et ratio est eadem,
quia actualis dilectio proximi potest esse sine
actuali dilectione Dei ; et similiter intensiur
dilectio proximi absque dilectione Dei tam
intensa, siquidem homo libere exercet hos
actus majori vel minori conatu, et inter obje-
cta non est intrinseca connexio. Unde ulterius
fit ut justus aliquando ex charitate ferven-
tiori et intensiori actu diligat proximum ,
quam unquam Deum dilexerit; nam potest
operari circa proximum secundum totam lati-
tudinem habitus, etsi circa Deum non ita per-
fecte fuerit operatus ; sicut potest quis inten-
siorem actum habere circa medium quam
circa finem, preecipue si ex majori considera-
tione, vel aliunde juvetur ad magis conandum
in appetitionem medii.
12. Objectio prima. — Solutio prior. —
Posterior. — Objectio secunda. — Solutio. —
Dices : charitas diligit proximum propter
Deum ; quomodo ergo potest majori intensio-
ne in eum ferri quam in Deum? sic enim amor
hic inordinatus erit. Respondeo primum non
esse inorcliuatum privative, quia non tenemur
ad tantam intensionem adhibendam in amo-
re Dei ; negative autem non esse ita perfec-
tum, quia Deus intensius diligi potesf . Secun-
do respondeo recte $eri posse, quia, licet Deus
sit ratio diligendi, inde fit excellentiori aliquo
modo amari , non intensiori ; quia intensior
actus circa aliquod objectum secundarium
non semper oritur ex majori intensione circa
primarium, sed potest ex aliis causis profi-
cisei, ut ex majori familiaritate, consuetudi-
ne, etc. Yerum est tamen hoc amore proximi
implicite et quasi in actu exercito amari
Deum, quod alias dici solet amari ut objectum
quo. Sed contra secundo, nam sequitur hahi-
tum charitatis posse magis intendi circa pro-
644
DISPUT. I. DE OBJECTO MATERIALI, ET FORMALI CHARITATIS.
xhnum, quam circa Deum , vel e conlra, quia
intenditur proportionaliter ad actus suos. Sed
neganda est consequentia, nam per amorem
Dei augetur habitus charitatis etiam circa
proximum , et per amorem proximi circa
Deum ; nec isti actus propterea sunt eeque
boni aut meritorii; quia , licet uterque au-
geat habitum in ordine ad Deum et proxi-
mum, non tamen eeque auget; nam amor
Dei auget secundum totam latitudinem actus,
non ita vero amor proximi : quia non est ita
perfectus, juxta dicta in materia de merito.
Vide lib. 12 de Grat., cap. 20, num. 6 et 7.
13. Ultlma conclusio. — Dico ultimo : ordo
charitatis consistit in majori appretiatione et
eestimatione objectorum. Breviter ita expono.
Nam charitas natura sua, ablata omni inten-
sione, habet majorem connexionern cum uno
objecto quam cum alio, proptcr majorem ex-
cellentiam ejus; unde fit etiam ut circa illa
exerceat actus etiam diversee perfectionis et
naturse ; quod exemplo voluntatis explicatur,
in qua nulla est intensio, sed est entitas in-
divisibilis, quee tota inclinat ad suum ob-
jectum, et tamen magis inclinat ad Deum
quam ad alia, et ad fiuem quam ad media ;
quia heec propensio non est iiitelligenda om-
nino uniformis, sed quasi niultiplex, pro va-
rietate objectorum. Similiter charitasad unum
objectum inclinat ex necessitate diligendum,
ad aliud libere, ut patet in charitate Beato-
rum respectu Dei clare visi, et respectu alia-
rum rerum, quamvis ad utrosque actus tota
sua intensione inclinet; quia ille diversus mo-
dus non oritur ex intensione, sed ex diversa
perfectione objectorum. Denique minima fi-
des magis appretiative inclinat ad suam veri-
tatem, quam scientia intensissima ad suam,
quia illa excellentia fidei fundatur in excel-
lentia sui objecti; sic et charitas.
SECTIO V.
Utrum Mc ordo positus sit consentaneus incli-
nationi naturali voluntatis.
•1 . Resolutio quwstionis quoad oljecta secun-
daria. — Verus qutestionis sensus. — Hsec
queestio difficilis non est, si loquamur de or-
dine inter objecta secundaria inter se; clara
est enim pars affirmans: nam voluntas ma-
gis inclinat naturaliter ad se, quam ad alia
creata, et intcr alia ad ea quee sunt magis ra
tioni conscntanea ; neque etiam difficilis est,
si comparetur Deus objectum primarium cum
aliis, preeter diligentem. Queestio igitur est
inter Deum et me diligendum : hic autem
non est sermo an naturalis inclinatio attingat
illud objectum, ad quod charitas inclinat, at-
que adeo, an feratur in Deum, ut est objeo-
tum beatitudinis supernaturalis ; sed tota
queestio est an, sicut charitas inclinat ad di-
ligendum Deum finem supernaturalem, plus
quam me , ita voluntas inclinet ad diligen-
dum Deum finem natura;, plus quam me.
2. Prima sententia. — Primum argumen-
tum. — Prima sententia negat, et consequen-
ter affirmat inclinationem charitatis non so-
lum esse supra naturam , sed quodammodo
contra. Batio est, quia quicquid natura amat,
amat ut sibi unitum, ut sumitur ex Aristo-
tele, Ethic, c. 2 : Amabile bonum, unicuique
proprium, et lib. 8, c. 4, initio : Amicabilia ad
alterum sumuntur ex amicabilibus adse;evgo
quo magis est unum, magis amat; homo au-
tem magis unitus est sibi; crgo, etc. Secun-
do, facilius se homo amat qnam Deum, unde
non indiget neque consuetudine, neque ha-
bitu. Tertio, magis adhseret homo amori sui,
quam Dei ; nam si esset necesse Deum aut me
desinere esse, potius diligerem meum esse
quam Dei, quia si sim, habeo aliquod bonum,
etiamsi per impossibile Deus non sit ; si au-
tem ego non sum, licet Deus sit, nullum bo-
num habeo, quia fundamentum totius boni
est ipsum esse,
3. Prima conclusio, pro qua tide in simili,
lib. 1 de Angelis, c. 5, n. 3. — Dico tamen in-
clinationem charitatis esse supra naturam
nostree voluntatis, nullo tamen modo illi re-
pugnare, atque adeo voluntatem nostram ma-
gis inclinare ad dilectiouem Dei , quam sui
ipsius. Ita D. Thomas, 2. 2, qusest. 26, art. 3,
et ejus schola. Batio est primo, quia praece-
ptum de diligendo Deo super omnia est natu-
rale, ut disp. 5, sect. \, ostendam; ergo est
conforme inclinationi naturali, saltem supre-
ma3,ex D. Thoma, 1. 2, queest. 94, ubi osten-
dit legem naturae esse consentaneam inclina-
tioni naturali ; nam voluntas naturaliter in-
clinat ad id, quod naturalis ratio dictat ; heec
vero dictat Deum esse super omnia diligen-
dum. Tandem voluntas inclinat ad Deum ut
ad finem ultimum, et non aliquid crcatum ;
crgo magis ad Deum, quam ad csetera. Ante-
cedens constat, quia solum Deus est verus ul-
timus fmis voluntatis, ut alias ostensum est ' ;
natnralis autem incliuatio est ad verum ulti-
1 lu tractatu de Fine hominis; disp. 3.
SECT. I. UTRUM AMOR DEl ET PROXIMI SINT ACTUS CIIARITATIS.
645
mum finem. Consequentia probatur, quia
maxima inclinatio naturalis est ad ultimum
finem ; primo, quia ille est per se maxime di-
ligibilis; inclinatio autem naturalis, cum sit
ordinatissima, est consentanea objecto. Se-
cundo, quia ultimus finis est quasi ratio dili-
gendi eeetera ; sicut enim a primo principio
omnia procedunt, ita propter ultimum finem
omnia appetuntur, etiam ipsum esse.
4. Ad primum argumentum primce senten-
ticp, in n. 2. — Ad secundum. — Ad tertium.
— Ad primum argumentum in contrarium
respondetur, si particula illa, ut, in antece-
denti dicat rationem diligendi, falsum est an-
tecedens ; alias tolleretur ratio verse amicitise,
si bomo omnia ad se referret, quod etiam in
amicitia naturali et bonesta falsum est : ne-
que credendum est Aristotelem id sibi voluis-
se !, sed solum id quod supra, sectione prima,
dicebamus, in naturali amicitia, regulam et
mensuram erga amicum esse illum amorem
quem quisque habet ergaseipsum; vel etiam
voluit id quod jam dicam. Si vero particula
ut tantum importet conditionem sine qua
non, verum est antecedens; nullus enim dili-
git alium, qui non aliquo modo ad se perti-
neat ; sed negatur consequentia ; teneret au-
tem, si csetera essent paria : Deus autem mul-
to est amabilior. Ad secundum respondetur,
naturalem amorem esse faciliorem et jucun-
diorem ; et ita est in anima separata, et fuisset
in statu originalis justitise; jam vero, propter
impedimentum et interiores inclinationes ali-
quo modo contrarias, et imperfectam cogni-
tionem, aliquo modo difficilis redditur usus
hujus naturalis inclinationis. Ad tertium, ma-
jus bonurn meum esse Deum, quam ego sim
mihi ; nam , licet sit Deus alius a me, tamen
est naturale bonum, a quo et ego , et csetera
pendent. Unde simpliciter magis appetibile
mibi est quod Deus sit, quam quod ego sim,
quia hoc est simpliciter melius, magisque ra-
tioni consonum ; posita autem illa hypothesi
impossibili : Quod si possem ego esse , non
existente Deo, prcfferre possem meum esse di-
vino. Respondetur, posito impossibili, quodli-
bet sequi ; nam illo dato, Deus non esset Deus,
nec naturale bonum; unde nihil inde sequi-
tur absolute et simpliciter, quia absolute Deus
est bonum naturale. Neque vero inde fit Deum
nunc amari pra?cise propter ea bona quse ho-
minibus communicat, sed propter bonitatem,
1 Vide de his axiomat., lib. \ de Grat.,
c. 30, n. 16.
quee talis est, ut sola sit causa et principium
totius bonitatis.
DISPUTATIO II.
DE ACTU CHARITATIS.
De natura et varietate acluum charitatis in
hac disputatione agendum est; nam quamvis
hsec virtus, seu habitus sit unus specie, imo
unus numero in quolibet homine, ad multos
tamen actns specie diversos inclinat, quse doc-
trina maxime in virtute per se infusa probari
debet, qualis est charitas. Quse sicut potentiae
assimilatur, in eo quod det simpliciter posse
operari, ita et in hoc quod, una cum sit, mul-
tos etiam specie actus eliciat.
SECTIO I.
Utrum amor Dei et proximi sit actus
charitatis.
1. .Prima conclusio. — Dico primo, amare
Deum propter seipsum esse proprium actum a
charitate elicitum. Iutelligendum est semper
hujusmodi actum elici deberc ex motivo cha-
ritatis; quare conclusiohsec nota est ex dictis.
Additur illa particula propter se, ut excluda-
tur is amor, quo amatur Deus ut bonum nos-
trum ; nam licet sit honestus, non est tamen a
charitate elicitus, ut ex materia de spe con-
stat l : indicat autem illa particula praeeipue
causam formalem, propter quam Deus ex cha-
ritate amatur, quae est bonum Dei, sistendo in
illo; unde etiam importat finalcm causam ne-
gative magis quam positive; amatur enim
Deus ex charitate, tanquam finis ultimus cui
bonum volumus, ad nullum alium finem et
commodum hoc referendo. Addit etiam D.
Thomas 2 et reliqui etiam Tbeologi posse par-
ticulam illam per causam efficientem expli-
cari etiam negative, quia Deus amatur pro-
pter bonitatem quam a se habet, id est, non
ab alio.
2. An amor Dei, ut sit cliaritatis, debeat esse
super omnia. — Vide lib. 1 de Gfrat.,c. 30, et
lib. 2, c. 15. — Esse amabile confertur pri-
mario a gratia, secundario a charUate, de qvo
auctor, lib. 6 de Grat., c. 13. — Qnseres an
hic amor, ut sit charitatis, oporteat esse super
1 Disp. 1, sect. 3. Vide etiamlib. 2 deGrat.,
c. 13, n. 24.
2 D. Thomas 2. 2, q. 27, art. 3.
646
DISPUT. II. DE ACTU CHARITATIS.
omnia. Respondetur, si sittalis,, esse optimum
actum charitatis, tamen simpliciter hoc non
esse necessarium in omni amore Dei ex cha-
ritate; nam sunt alii actus imperfecti per
quamdam complacentiam, et benevolentiam,
qui possunt fieri ex motivo charitatis, et ita
erunt charitatis, sicut est amor et benevolen-
tia prpximi. Sed objicies in conclusionem :
amari a Deo est excellentius quam amare
Deum; sed actus charitatis est excellentissi-
mus; ergo ille est amari, et non amare. Res-
pondetur amari a Deo dupliciter sumi posse :
primo, quasi in actu secundo^ et sic non est
actus hominis, sed denominatio ab amore,
qui in Deo est, uude non est actus nostree
charitatis. Secundo, potestsumi objective qua-
si aptitudine, quod est idem ac esse aruabile,
et hoc suo modo preestat charitas non tam
effective quam formaliter, neque per se primo,
sed secnndario; nam primario id confert gra-
tia, secundario tamen charitas; nam quia
ipsum amare Deum bonum est, fit ut is qui
amat actu, vel habitu, amabilis etiam sit ;
quod commune est suo modo omni virtuti.
Unde ad argumentum respondetur, charita-
tem dare homini id quod est optimum in ge-
nere virtutis operativse, non simpliciter, et
omni ratione ; amari autem a Deo est opti-
mum homini, tamen non in ratione opera-
tionis humanae.
3. Secunda conclusio, et ejus ratio. — Dico
secundo : etiam desiderium boni divini est
amor a charitate elicitus. Ratio est, quia ejus-
dem virtutis est amare aliquem, et desiderare
illi bonum. Secuudo, desiderare gloriam Dei
propter ipsum, est actus honestus; ergo vir-
tutis ; et non alterius. nisi charitatis : cum
autem in Deo sint duplicia boua, alia propria
et intrinseca, alia extrinseca, quee potius sunt
bona creaturarum in quibus insunt, tamen
habentia aliquem respectum ad Deum, pro-
pter quem sunt appetibilia ipsi Deo, ut gloria,
laus, etc, in his posterioribus versatur hic
actus, supponit enim carentiam boni quod
desidcratur.
4. Tertia conclusio. — Dico tcrtio : gau
diurn debonis Doi propter ipsum est actus a
charitate elicitus. Ratioest, nam ejusdcm vir-
tutis est gaudere de bonis habitis, et illa desi-
derare, si non habeantur. Rursus hic actus est
honestiiSj et intime critur ex amore, imo per
se ad amicitiam spectat. Unde si interdum
D. Thomas gaudium ponit effectum charita-
tiSj id non est quod non sit actus elicitus, sod
quiaest veluti passiocxamorc resultans;atque
hinc constat benevolentiam esse actum cha-
ritatis, cum non distinguatur a desiderio et
gaudiOj sed ad aliquem ex his revocetur, vel
certe in omnibus includatur ; nihil enim aliud
est benevolentia , quam voluntas boni alte-
rius propter ipsum, ut recte definit Glemens
Alexandrinus secundo Stromat., circa princi-
pium ; per omnes autem illos, et non per alios
volumus bonum alteri. Verum est interdum
benevolentiam distingui a philosophis ab
amore, ita ut amor significet stabilem ami-
citiam, et firmam, consuetudine et ratione
radicatam; benevolentia vero sit repentinus
quidam affectus, qui interdum oritur, quam-
primum res placet.
5. Quarta conclusio. — Dico quarto : preeter
hos actus, potest charitas elicere odium, fu-
gam et tristitiam, circa malum divino bono
contrarium; unde hos actus preecipue exercet
charitas circa peccatum, quod divino bono et
ejus amicitiee est contrarium. Hsec patet tum
specialiter de contritione, quam diximus ali-
bi ' , actum esse a charital e elicitum, ac for -
maliter et directe versari circa peccatum; tum
ex generali doctrina de virtutum habitibus,
qui et ad prosecutionem suorum objectorum
et ad fugam oppositorum inclinant.
6. Quinta assertio. — DuUum ex D. Tho-
ma resoliitur. — Dico quinto : hos eosdem
actus exercet charitas circa proximum et
circa seipsum^, servata proportioue ; preeter
hos autem actus nullum alium actum interio-
rem habet. Prior pars constat ex dictis de ob-
jecto materiali et formali charitatis; posterior
vero patet ex dictis 1 . 2, de volunlatis actibus.
Solum dubium est de actu pacis, quem divus
Thomas 2. 2, queest. 29, tnbuit charitati,
dicitque esse ejus effectum. Respondetur pa-
cem posse spectari vel in habitu, et quasi per-
manenter, atque ita nihil aliud est quam unio
voluntatum, quam efficit charitas informan-
do, non per modum actus secundi; respectu
quidem Dei, inclinando voluntatem hominis
ad conjunctionem cum divina bonitate et vo-
hintate; respectu vero aliorum homiuum ,
inclinando ad concordiam, et consensionem in
rebus honestis, et in ipso homine constituendo
bonum ordinem inter appotitus, snbjiciendo
inferiorem superiori. At hcec omnia non per
se solam efficit charitas, sed per alias simul
virtntes qune illam comitantur. In actu vero si
censideretur pax, nihil aliud est quam actus
voluntatis, quo quis appctithunc bonum ordi-
1 Tom 4 de Pcenit., disp. 3 et 4.
SECT. II. AN AMOR DEI ET PROXIMI SINT EJUSDEM SPECIEI, ETC.
647
nem cum Deo, vel cum proximis, vel in
seipso, qui actus potest esse elicitus a chari-
tate, si ex formali motivo charitatis fiat ; et
quia hoc motivum maxime accommodatur
tali actui, ideo talis actus maxime tribuitur
charitati : nib.il autem vetat hujusmodi actum
elici interdum ab alia virtute ex proprio cu-
jusvis motivo; et praecipue respectu proximo-
rum seepe oritur ex justitia.
7. Sexta conclusio. — Dubium ex D. Tho-
ma resolvitur. — Dico sexto : prseter dictos
actus interiores, habet charitas exteriorem
actum, qni beneficentia dicitur; quia ejusdem
virtutis est amare et benefacere; nam araor
de se est efficax, praecipue si necessitas amici
urgeat. Sed addit D. Thomas 2. 2, qusest. 31,
artic. 1, ad 3, hunc actum habere locum erga
proximum, non erga Deum ; quia licet exte-
rius multa possumus facere in honorem Dei,
tamen quia omnia hoec sunt debita, non sunt
beneficia, sed obsequia : unde videtur sibi
velle D. Tbomas cbaritatem nullum posse ha-
bere actnm exteriorem proxime et per seip-
sam imperatum vel qua?i elicitum circa
Deum, sed per religionem. At hoc neque ve-
rum est, neque intenditur a D. Thoma, quia
charitas per se potest immediate movere
membra ad exteriores actiones propter amo-
rem Dei, non considerata ratione debiti, nec
religiosi cultus; sicut etiam fere nullum est
bonum quod eharitas possit conferre proximo,
quod non possit etiam fieri alia virtute, scili-
cet, misericordia, gratitudine, liberalitate, vel
simili ; hoc tamen non obstante, potest cha-
ritas per seipsam id preestare, nulla alia vir-
tuteutendo; solum ergo voluit D. Thomas
corrigere modum loquendi, et docere hujus-
modi actionem, quovis modo exerceatur erga
Deum, non posse dici beneficium, quia re ipsa
est debita Deo infinitis aliis titulis, et est ma-
gis Dei quam nostra ; quare semper retinet
nomen et rationem obsequii.
SECTIO 11.
An amor Dei et proximi sint ejusdem speciei,
et possint esse unus actus numero.
Constat actus charitatis, quos numeravimus,
erga Deum et proximum differre specie , ut
in 1 . 2 in genere explicatum est ; solum su-
perest, ut comparemus amorem Dei cum
amore proximi, et idem est de aliis actibus,
gaudio, desiderio, odio, etc. ( Consulatur om-
nino auctor, lib. 3 cle Habitu religionis, c. 5,
a n. 8. )
1 . Prima sententia. — Rejicitur , pro quo
vide tractat. de Bonitat. et malit., disp. 4,
sect. 2. — Prima sententia affirmat hos actus
materialiter quidem in entitatibus suis specie
differre, propter distinctionem objectorum;
tamen in specie bonitatis et honestatis con-
venire propter convenientiam in motivo, et
participationem ejusdem objecti formalis ; sed
hcec sententia non est vera, ut patet ex prin-
cipiis positis in 1 . 2, quia species bonitatis est
essentialis actui, qui exobjecto suo est hones-
tus, ut sunt hi de quibus loquimur; si igitur
conveniunt in specie virtutis, etiam conve-
nient in essentiali specie et entitate.
2. Secunda sententia. — Primum funda-
mentum. — Confirmatur primo. — Secundo ex
D. Tkoma. — Secunda sententia facit hos ac-
tus omnino diversos specie. Generale funda-
mentum est, quia idem habitus in specie po-
test elicere actus specie distinctos, prout ob-
jectum formale ejus diverso modo objecto ma-
teriali applicatur; nam sicut potentia se habet
ad plures actus, ita etiam unus habitus;ut
enim potentia est generale principium ac-
tuum, ita etiam habitus; unde fit ut habitus
respiciat suum objectum sub ampliori ratio-
ne, actus vero sub ratione magis contracta;
quocirca eadem ratio formalis quae, compara-
ta ad habitum, una est, comparata ad actus
recipere potest diversitatem, prout diversimo-
de informat diversas materias; quod maxime
in proposito habet locum. Primo, quia amor
Dei est semper immediate propter bonitatem
increatam intrinsecam ipsi Deo ; amor vero
proximi interdum est immediate.propter par-
ticipationem creatam illius bonitatis increa-
tse : interdum vero est propter ipsam bonita-
tem increatam, sed tamen extrinsece applica-
tam ; hsec autem magna diversitas est respec-
tu actus. Confirmatur ex diversis proprietati-
bus horum amorum , nam alter est amor ul-
timi finis, alter non. Unus est super omnia, et
modus ejus est super omnia diligere; alter
non est super omnia, et requirit certum mo-
dum et mensuram. Tandem D. Thomas ,
qusest. 25, arti<\ 12, ad 2, fatetur in objectis
partialibus charitatis posse reperiri diversam
rationem diligibilis.
3. Tertia sententia D. Thomce dupliciter
proiatur. — Tertia sententia constituit hos ac-
tus omnino ejusdem speciei. Ita D. Thomas
2. 2, qusest. 25, art. 1. Ratio est, quia sunt ab
eodem habitu sub eadem ratione formali, et
648
DISPIT. H. DE ACTU CHARITATIS.
constat a simili de actibns fidei et religionis.
Secundo, nam amor Dei, et proximi coalesce-
re possunt in unum numero actum; beatus
enim eodem actu diligit Deum et proximum ;
et a simili patet in electione et intentione.
Quid mihi in hac controversia probabilius vi-
deatur, jam explicabo.
4. Prima conclusio. — Dico primo : actus
dilectionis, quo diligitur proximus immediate
propter bonitatem creatam in eo inhaerentem,
est specie distinctus ab actu amoris Dei, ut
recte probant quseadduximus in secunda sen-
tentia; et patet rursus, quia cultus Dei pro-
pter suam excellentiara increatam , et cultus
creaturee propter exeellentiam creatam specie
differunt.
5. Secunda conclusio. — Dico secundo :
amor quo amatur proximus propter bonita-
tem increatam non est ejusdem rationis cum
actu amoris Dei, sed aliquo modo ab eo differt
essentialiter; hoc etiam constat ex dictis in
eadem secunda sententia, neque quae in con-
trarium fiunt in tertia sententia urgent, et
jam sunt soluta. Solum circa fidem, adver-
tendum est non esse eamdem rationem, nam
motivum credendi in fide non solum est om-
nino idem, sed etiam aequaliter, et eadem ra-
tione omnibus credibilibus applicatur, scili-
eet, propter externum testimonium Dei reve-
lantis.
6. Tertia conclusio per quam tertia senten-
tia conciliatur . — Primum corollarium . —
Secundum. — Dieo i.ertio : hi duo amoresnon
differunt tanquam species totales omnino di-
versae, sed quasi partiales et incompletse, at-
que adeo tanquam partes heterogeneae, quee
possuut eamdcm qualitatem componere : hoc
bene probat secnnda confirmatiOj et exem-
plum intentionis et electionis in tertia sen-
teutia, de qua re in 1. 2 videndum est, nam
eodem modo loquendum est utrobique. Tan-
dem explicatur ex ratione formali objectiva
horum actuum, qua? in se est una et simpli-
cissima ; et quamvis diverso modo ad diversas
materias applicetur , tamen voluntas potest
unico motu in totam illam materiam ferri,
ut proportionahter subest illi rationi formali ;
pra?c,ipue cum tota ametur per moilum unius;
amatur enim unum propter aliud. Et simile
quid est in religione; eodem enim adorationis
actu potest quis ferri iu imaginem, et in rem
cujus est imago. Ex quo colhgitur differentia
mter amores proximi , qui sunt immediate
proptcr bouitatem creatam, vel increatam ;
nam ille ita differt ab amore Dei, ut non pos-
sit in eumdem actum coalescere ob maximam
diversitatem in proxima ratione diligendi; hic
vero potest propter ratiouem supra factam.
Ex quo etiam fit ut hi actus amoris proximi
inter se specie differant; et a signo patet,
nam multo aliter distinguitur unus ab amore
Dei, quam alius ; ergo inter se etiam distin-
guuntnr. Patet vero a priori ex diversitate ra-
tionum in objectis formalibus proximis. De-
nique uno amore amatur proximus quasi per
se , ut amicus ; alio vero amore simpliciter
propter alium, et ut est res amici ; et patet a
simili de amore medii propter bonitatem suam
intrinsecam, vel extrinsecam finis. Atque eis>
dem rationibus coneluditur actus illos qui-
bus amatur proximus, vel propter superna-
turalem bonitatem immediate , vel propter
naturalem tantum supernaturaliter regulatam
differre similiter. D. Thomas autem non lo-
quitur de specie in rigore pro specie ulti-
ma, sed solum comparatione ad habitum ;
sed quomodo exponendus sit, sumendum est
ex materia de habitibus. (Vide d. 14 Met.,
sect. 11.)
SECTIO III.
Quales sint actus charitaiis, et quis inter eos
sit melior?
1 . Prima conclusio. — Dico primo : omnis ac-
tus charitatis est bonus et honestus, tum quia
est amor Dei, vel propter Deum, vel ita in hoc
arr.ore radicatus, ut ejus bonitatem participet;
tum quia charitas est essenlialiter virtns.
Quaeres an huic actui admisceri possit aliqua
malitia ex indebita circumstantia temporis,
modi, etc. Respondetur, ex principiis positis
in 1,2, hoc repugnare omni actui interiori ex
specie sua bono; ergo maxime huic qui est
optimus omnium. (Vide in tract. de Bonitat.
et malitia, disp. 8. sect. l;etde Fide, disp.6,
sect. 7, a n. 10.)
2. Secunda conclusio. — Dico secundo: hi
actns a charitate infusaeliciti natura sua sunt
supernaturales. Constat ex materia de gratia.
(Lib. 2, c. 14 et 15.)
3. Terti a conclusio . — Dicotertio: interactus
charitatis, illi quibus Deus amatur sunt sine
dubio meliores et perfectiores, et caeteris pari-
bus magis meritorii. ItaD. Thom., 2. 2, q. 27,
a. 8, patet; quia excedunt in dignitateobjecti.
Sed coutra, amor proximi includit totam bo-
nitatera amoris Dei, et addit insuper aliquid,
nam est amor proximi. Respondetur, si con-
SECT. III. QUALES SINT ACTUS CHARITATIS, ET QUIS INTER EOS SIT MELIOR.
649
tingat unico actu amari Deum et proxiinum,
utrumque tanquam objectum , actum illum
esse perfectiorem extensive, quam sit solns
amor Dei ; sed non est id necesse in omni
amore proximi. Rursus inter actus circa Deum,
illi sunt meliores genere suo, qui sunt per mo-
dum prosecutionis, et inter hos praestat amor ;
nam est prima et perfectissima conjunctio ad
Deum, et radix caeterorum actuum ; deinde
gaudium, ultimo desiderium, nam lllud de se
versatur circa meliora bona.
4. Quarta conclusio. — Dico quarto: inter
amoresproximi, ille est melior qui immadiate
est propter bonitatem increatam ; post hunc,
ille qui est propter bonitatem creatam super-
naturalem; rafimus est alius amor, nempe
propter naturalem bonitatem; haec constat ex
diversitate objectorum motivorum.
5. Ultima conclusio . — Dico ultimo: si com-
parentnr bi actus ad objecta materialia, in
unaquaque specie dilectionis ille actus est me-
lior^ qui magis est consentaneus propensioni,
et ordini cbaritatis : intelligitur seraper caete-
ris paribus. Ratio est, quia charitas magis
inclinatur ad meliores actus suos; ergo, e
contrario, ad quos ipsa magis inclinatur, illi
sunt meliores. Secundo hi actus versantur
circa objecta magis conjuncta aut Deo, aut
diligenti; ergo participant magis rationem
cbaritatis.
6. Amicine an inimici dilectio sit magis me-
ritoria. — Objectio prima. — Secunda. — Ad
primam objectionem. — Ad secundam objectio-
nem. — Atqne bic expeditur illa quaestio, an
magis meritorium sit diligere inimicum quam
amicum. Respondetur, in genere suo melins
esse diligere amicum; nam est magis consen-
taneum ordini cbaritatis; sicut est melius di-
ligere patrem quam extraneum , justum quam
peccatorem , amicum quam alienum. Item
quia per se melius est ex objecto : nam e con-
trario pejus est odisse amicum quam inimi-
cum; privat ergo majori bonestate. Sed con-
tra: amor inimici est difficilior ex se ; at haec
difficultas auget meritum et bonitatem. Se-
cundo, dilectio inimici est purior ab omni
humano motivo : unde in sacra Scriptura
et Patribus laudatnr, etmaxime perfecta judi-
catur. Ad primum respondetur, plus conferre
objectum quam difficultatem ad bonitatem
et meritum, quia objectum est magis essen-
tiale actui, sicut facilius est diligere patrem
quam extraneum, et tamen hic est perfectior
actus ; hoc autem intelligendum est ex genere
suo, nam posset esse amicitia levissima, et
difficultas maxiraa. Unde ulterius nego, quan-
do actus dilectionis sunt ejusdem intensionis,
voluntatem magis conari, quia conatus volun-
tatis non est aliud quam efficientia et actus
voluntatis ; ubi autem non est intensior actus,
neque est major efficientia. Verum est tamcn,
quando objectum est difficilius, aut aliqua ra-
tione minus appetibile, moraliter esse neces-
sariam majorem virtutem ad operandum
aequaliter circa tale objectum; sicut in natu-
ralibus agentibus, ad agendum aequaliter in
re, et in modo circa passum magis resistens,
major virtus in agente requiritur; inde tamen
non fit actionem vel effectum esse meliorem,
cum supponamus esse aequalem in intensione ;
neque etiam fit esse magis meritorium, quia
meritum non attenditur penes virtutem in
actu primo, sed penes actionem ab illa proce-
dentem, licet dignitas suppositi conferat per
modum cujusdam circumstantiae ; solum ergo
sequitur amorerh inimicorum, regulariter lo-
quendo , esse siguum perfectioris virtutis,
quod inlendunt Patres. Ad secundum respon-
detur actum amoris erga inimicum soepe posse
esse meliorem, quia fit ex meliori motivo; nos
autem loquimur caeteris paribus, quod non
repugnat, si homo velit pure operari; undefit
ut saepe sit utilius exercere actus amoris circa
inimicum; tum quia probabilius est eos diligi
ex charitate : tum quia dilectio inimicorum ra-
tione difficultatis est commodior ad satisfa-
ciendum, impetrandum, et movendum Deum
ad remittenda nobis"peccata atque haec etiam
intendunt Patres. Tandem addendum est, si
amor amici ex sola ratione naturali, seu hu-
mana potius, oriatur, posse quidem esse mo-
raliter bonum, non tamen per se esse merito-
rium, nisi aliquid supernaturale ille accedat,
quo sensu dictum est Mattbaei 5 : Si diligilis
eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis?
Et sic est accipiendus D. Thomas 2. 2, qneest.
27, art. 7, ad primum. Si vero ratio humana
non sit proprium motivum talis amoris, sed
dispositio deserviens, ut homo per charitatem
intensius operetur, non minuit de bonitate et
merito, sed potius potest esse occasio augmen-
ti, ut per se constat. De comparatione inter
actusamoris vise et patriae dicetur disputatione
sequenti.
650
DISPUT. III. DE HABITU CHAMTATIS.
DISPUTATIO III.
DE HABITU CHARITATIS.
Praecipua charitatis acceptio illa est qua su-
mitur pro habitu, seu virtute, quee ad aman-
dum Deumamore benevolentiae supernaturali
inclinat, et quamvis de illa^ ut sic, in hac dispu-
tatione sit praesertim agendum, aliqua tamen
ad doctrinaecomplementum de naturali etiam
habitu, quo ut auctor naturse a creatura in-
tellectuali diligi potest, consequenter sunt ex-
plicanda, aliis hoc loco omissis, de quibus jam
late in materia de Gratia.
SECTIO I.
Utrum charitas sit creata virtus in voluntate
infusa.
1 . Prima conclusio, de qua \vide lib. 6 de
Gr. at., c. 8, n. 9. — Dicoprimo charitatem esse
qualitatem et habitum creatum; loquimur au-
tem de charitate qua Deum diligimus. Est cer-
ta, et vel de fide, vel ita proxima, ut contraria
sit erronea, ut constat ex testimoniis Scriptu-
rae, Conciliorum et Patrum adduci solitis con-
tra Magistrum, qui in 1, dist. 17, dixit, cha-
ritatem non aliud esse quam ipsummet Spiri-
tum Sanctum; 1 Gor. 13: Manent fides, spes,
charitas, tria hcec, etc, ubi charitas, dum an-
numeratur fidei et spei, quas qualitates seu
habitus creatos esse nec ipse Magister negat,
plane indicatur et ipsa etiam creatum quid
esse. Clarius testimonium est illud ejusdem
Pauli Rom 5 : Charilas Dei diffusa est in cor-
dibus nostris per Spiritum Sanctum, ubi satis
aperte distinguit charitatem a Spiritu Sancto,
tanquam aliquid infusum ab infundente. Post
Concilium Arausicanum, can. 4, 6 et 25, ce-
lebre est illud Tridentini, session. 6, cap. 7 :
Charitas Dei diffunditur in cordibus eorum qui
justificantur, etipsis iahwret. Accedunt Patres,
Augustinus, lib. de Spiritu et littera, c. 23 ;
Hieronymus, in cap. 5, epist. ad Gal. ; Ambro-
sius, lib. 10 epistolarum, 8i;Gregorius, lib. 1
Moralium, cap. 28. Ratio denique est, quia,
cum actus charitatis a nobis eliciantur, ha-
bere dcbent in nobis principium iutrinsecum
sibi accommodatum ; illud autem est aliqua
qualitas, et habitus in nobis inhccrens.
2. Secunda conclusio. — Dubium incidens
resohitur. — Dico secundo : hic habilus est vir-
tus supernaturalis voluntati infusa. Quae om-
nia satis constant ex materia de gratia ' . Sed
quaeres an in appetitu sentiente sit aliquis
habitus charitatis, suo modo adjunctus illi qui
est in voluntate. Respondetur infusum non es-
se, quia appetitus sensitivus non potest efficere
actus supernaturales, et praecipue erga Deum ;
tamen quando voluntas amat, vel delectatur
in Deo, potest aliquo modo appetitus coopera-
ri, saltem per actus naturales, quibus genera-
ri potest aliquis habitus; nampotest exercere
actus amoris vel gaudii circa Deum suo modo
sensibiliter apprehensnm, juxta illud Davidis :
Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vi-
mim, teste D. Thoma, 1 . 2, q. 30, art. 1 , ad 1 ,
et 3 p., q. 18, art. 2, ad 1, et q. 85, a. 1 . (Vide
in tom. 1 de Pcen., disp. 3, sect. 3. n. 4.)
3. Tertia conclusio , de qua D. ThomasQ. 2,
q. 23, art. 0, et ibi interpretes. — Dico ter-
tio : charitas est virtus omnium, quae homini
in hac vita infunduntur, perfectissima. Est
certa, et constatprimo ex Scriptura, Matt. 22,
ubi Christus, loquens de praecepto charitatis,
ait : Hoc est primum, et maximum mandatum ;
et 1 Cor. 13 : Major autem horum est chari-
tas ; et ad Coloss. 3 : Super omnia charitatem
habete, quod est vinculum perfectionis . Lt idem
Paulus, 1 ad Cor. 12, locuturus de charitate :
Adhuc, inquit , excellentiorem viam vobis de-
monstro. Constat secundo ex Patribus, Au-
gustino, 1. 15 de Civit., c. 18, et serm. 1 in Ps.
113; Leone Papa, serm. de S. Laurentio;
Ambrosio, epist. 74 ; Hieronymo, in c. 5 ad
Galat., et aliis passim loquentibus de excel-
lentia charitatisiuter caeteras virtutes ac divi-
na dona; et quidem si loquamur de moralibus
omnibus, sine controversia excedit charitas,
cum sit Theologica; quod si maxime proestat
fortitudo ob martyrium, ejus excellentia ma-
nat a charitate. Si vero comparetur cum vir-
tutibus Theologicis, etiam idem constat ; et
primo de spe, cum perfectiori modo tendat
in objectum, scilicet in se, et propter se ; spes
vero fundatur in amore concupiscentiae ; de
fide etiam probatur, omissis testimoniis Scri-
pturoe et Patrum, quia charitas perfectiori mo-
do attingit Deum quam fides : nam tcndit in
Denm, prout in se est ; fides vero, prout in
nobis est. Oppositum sentiuut Lutherani ob
praeclaros qnosdam effectus, qui tribnuntur
fidei in sacra Scriptura et Patribus; sed haec
omuiatribuuntur fidci tanquam radici et fun-
damento, ut patet ex Tridentino, sess. 6, c. 8,
1 Vide in cit. c. 8.
SECT. II. UTRUM CHARITAS SIT PROPRIE VIRTUS AMICITI/E.
651
et ex dictis in materia de gratia. (Vide lib. 8
de Grat., c. 17et2l.)
A. Objectio. — Quorumdam solutio olser-
vanda. — Vera solutio. — Sed snperest argu-
mentuin. Nam virtutes intellectus sunt per-
fectiores virtutibus voluntatis, cum intellec-
tus sit perfectior. Unde prudentia excellit in-
ter virtutes morales, et lumen gloriee est ex-
cellentius cbaritate; propterea quidam dicunt
fidem in substantia et entitate preestare cha-
ritati, charitatem vero excellere in esse moris,
sicut docet D. Thomas intellectuales virtutes
acquisitas esse nobiliores in genere entis,
quamvis in genere moris et virtutis excellant
virtutes morales : sed errant. Et saue ratio
sumpta ex objecto manifeste id docet. Ad ar-
gumentum igitur, respondeo virtutes intellec-
tus ex genere suo esse nobiliores; non tamen
in individuo quamlibet virtutem intellectus
praestare cuilibet virtuti voluntatis, sed solum
hinc fit supremam virtutem intellectus esse
perfectiorem suprema virtute voluntatis, ut
lumen gloriae charitate; nec sumi potest ar-
gumentum ex statu patriee ad statum viee,
quia cognitio patriee essentialiter est perfectior
cognitione viee; amores vero solum acciden-
taliter differunt, ut dicemus; et ideo non est
etiam simile de prudentia praecipue naturali,
quia est excellens et perfectissima in suo ge-
nere, et est regula omnium virtutum- mora-
lium. ( De luminis gloriee perfectione majori,
in lib. 6 de Grat., c. 13, a n. 8. )
5. Primum dubium. — Secundum dulium.
Videlib. 1, de Grat., c.&et 5. — Sedqueeresau
charitasnon solum sitvirtus, sed semper sitin
statu virtutis. Respondetur ita esse. Ratio est,
quia haec virtus semper habet connexionem
cum omnibus sui ordinis. Secundo, semper
amat Deum et proximum. Tandem minima
charitas semper facit bonum et amicum, et
servat omne preeceptum. Queeres secundo an
charitas tribuat esse aliis virtutibus, ita ut sit
forma illarum. Respondetur theologice ita
loquendum esse, primo, quia charitas refert
omnes actus virtutum in xdtimum finem, qui
in moralibus est quasi forma. Item valor et
meritum horum actuum pendet a charitate,
quamvis et sic etiam gratia dici possit forma
virtutum. Sed objicies : interdum aliee virtu-
tes referunt ceeteras in suum finem. Item re-
ligio et pcenitentia ssepe imperant actum cha-
ritatis, referendo ad finem. Respondetur per
accidens et quasi ex operantis -libertate posse
interdum inferiorem virtutem informare su-
periorem, non simpliciter, sed quoad aliquem
actum, et in ordine ad particularem finem.
Charitas vero per se, ac natura sua habet
istum moduminformandi, et preeterea relatio
ad ultimum finem, quee suprema est in genere
virtutis, ad illam solam spectat.
SECTIO II.
Utrwm charitas sit proprie virtus amicitice.
1. Conditiones amicitice quatuor ; de hac
Jiumana amicitia infra, sect. 6. — ■> Ratio dubi-
tandi est, quia conditiones amicitiee assigna-
tee ab Aristotele, 8 et 9 Ethicor., non conve-
niuntin charitatem. Prima est communicatio
mutua; at nos cum Deo communicare nequi-
mus, licet ipse possit nobiscum. Secunda est
saqualitas ; qui enim multum dissimiles sunt
in excellentia, non bene contrahunt amici-
tiam.Unde concludit Aristoteles,in 8 Ethicor.,
cap. 7, internos et Deum non esse amicitiam.
Tertia est singularitas ; at charitas omnia
complectitur. Quarta est , ut mutuus amor
non lateat ;latet autem nos an Deum charitate
amemus, vel ab eo amemur.
2. Prima conclusio, pro quavide lib. 7 de
Cfrat., c. 5, et in Relect. de libertate Dei, disp.
2, sect. 2, n. 16. — Dico primo : inter justos
et Deum est simpliciter amicitia, ut constat
ex multis testimoniis Scripturee, Judit. 8 :
Abraham Dei amicus\effectus est ; et Psal.
138 : Nimis honorati sunt amici tui, Deus ;
Cant. 5: Comedite amici; Sapient. 7 : Parti-
cipes facti sunt amicitia? Dei ;Isaiae 41 :Semen
Abrdhce amici mei; quo respexit Jacob. in sua
Canon., cap. 2: Abraham, inquiens, amicus
Dei appellatus est ; Lucse 12 : Dico autemvo-
bis amicis meis ; et Joann. 15 : Jam non dico
vos servos, sed amicos ; id est, quamvis natura
sitis servi, gratia autem, quse excellentior est,
facti estis amici. Dices : etiam dicuntur justi
filii Dei, et templa Spiritus Sancti, quee non
proprie sed metaphorice exponuntur. Respon-
detur singula verba Scripturee esse accipienda
iu ea proprietate quam patiuntur : sunt ergo
justi templa spiritualia, quia in eis Spiritus
Sanctus inhabitat; sunt vero filii per adoptio-
nem , amici per gratiam et benevolentiam
mutuam supernaturalem, quee vere et proprie
inter Deum et hominem intercedere potest;
et hoc ad propriam amicitiam suffic.it : unde
in Tridentino, sess. 8, cap. 1, justi siinpliciter
vocantur amici.
3. Triplex est amicitia. — Perfecta amicitia
suhdiviiitur. — Sed ut heec ratione conJlr^
652
DISPUT. III. DE HABITU CHARITATIS.
mentur, nonnulla notanda sunt. Primum est,
triplicem esse amicitiam : utilem, in qua ami-
cus amatur propter utilitatem amantis; dele-
ctabilem, propter voluptatem ; honestam, in
qua amicus per se et propter honestatem
amatur : et heec sola est perfecta, et simplici-
ter amicitia, quia hsec sola conjungit per ve-
ram benevolentiam. Alterum est ex Aristotele
supra, cap. 10, hoc posterius genus amicitise
duplex esse: unum est eequalitatis simpliciter,
quod est inter omnino aequales ; alterum est
exeellentise, quod est inter personas quidem
habentes communicationem et convenientiam
ad unum finem honestum, constitutas tamen
in diversa dignitate, inter quas non servatur
sequalitas simpliciter, sed proportionalis, quia
unusquisque tribuit alteri id amoris , honoris
et officii, quod unicuique pro conditione sua
convenit.
4. Proiatur conclusio primo. — His positis
probatnr conclusio; primo, intcr Deum et nos
infercedit mutua benevolentia, quod ex parte
Dei constat; amat enim nos ut benefaciat;
neque huic ainicitice repugnat quod velit Deus
omnia nostra bona referri in gloriam suam;
nam est etiam ultimus finis. Ex parte vero ho-
miuum , supra ostensum est quod possint
Deum ex charitate diligere. Secundo, hic mu<
tuus amor salis constat, non quidem certa et
infallibili scientia, dum sumus in hac vita, sed
probabiii existimatione, quod in omni amici-
tia sufficit ; id vero constat ex variis Scriptn-
rae testimoniis; nam Deus diligentes se diligit,
unde, quod Deum diligamus, effectus est di-
vini amoris. Tertio, communicatio ad amici-
tiam necessaria hic etiam non deficit; nam
licet inter nudam naturam hominis et divi-
nam non reperiatur, invenitur tamen suffi-
cienter inter homines, per gratiam elevatos ad
divinum ordinem, et Deum : sic enim sunt di-
vince consortes naturce, et accepti ad eumdem
ordinem beatitudinis, quae communicatio fa-
cit sequalitatem, si non simpliciter, saltem
excellentia* . Alio modo potest intelligi illa
communicatio pro mutua benoficiorum coila-
tione, et hsec non est ratio amicitia? ; alias non
esset honesta, sed utilis ; est tamen effectus
qui ex illa oritur ; amicorum enim omnia sunt
communia; hoc autem non deesse ex parle
Dei in hacdivina amicitia per se constat; ho-
mines autem, etsi non possint conferre bene-
ficia in Deum, tamen, quoad possunt, prai-
benthonorem etgloriam, et proximis benefa-
ciunt. Chiarto, amicitia efficit unum, et velut
ponit unam animam in duobus corporibus:
Qui autem adhceret Domino, unus spiritus est;
quare nihil obstat quod ad multos se extendat,
quia primario est ad unum, in quo et per
quem ceetera diliguntur. Quinto, licet vera
amicitia non sit propter utilitatem vel volupta-
tem, t.amen hos fructussecum affert ; primum,
propter eommunicationem; secundum, pro-
pter unionem; etinutroque excedit hsec ami-
citia: undeillud: Deliciw mecn esse cum filiis
fiominum, Tandem oportet ut vera amicitia
sit stabilis ; hsee autem de se ita stabilis est, ut
sit perpetua ; ex quibus omnibus fit hanc ami-
citiam non solum esse propriam, sed omnium
perfectissimam, quia, licet in aequalitate ali-
qnando deficiat, tamen in reliquis conditioni-
bus longe multumque superat. (Vide lib. 1 1 de
Grat.)
5. Secunda conclusio declarando patescit. —
Dico secundo : haec amicitia internos et Deum
ex parte hominis est ipsa charitas ; adverten-
dum est ex Aristotele supra, amicitiam per-
fici in mutuo amore; unde si unus amet, non
vero redametur, est quidem benevolentia, non
vero amicitia. Oportet etiam ut hic mutuus
amor non lateat ; nam si ignoretur, esto sit
concursus amorum, erit tamen per accidens ;
at vero amor amicitiae postulat ut sit alte-
riustanquam redamantis : jara igitur si ami-
citia inter nos et Deum significat totum inte-
grum vinculum, sic est quasi collectivum no-
men, charitatem Dei et nostram comprehen-
dens; si tamen significat id quod ex parte no-
stra nos prsestamus in hac amicitia, illud est
charitas, quia, ut Aristoteles dixit, lib. 8 Ethi-
corum, cap. 8: Amicitia magis est amari ,
qaam amare, charitate vero amamus '. Exquo
intelligitur hoc convenire charitati per se , ne-
que requirere longam consuetudinem, unde
etiam in parvulo habet eamdem rationem ;
quod si non possit in actum prodire, oritur ex
indispositione subjecti. Argumenta soluta sunt
ex dictis.
SECTIO III.
Utrum charitas sit una ct eadem in tia et in
patria ?
1. Prima conclusie. — An amoris actus
sint iidem in patria et in via. — Negant ali-
qui. — Primum argumentum. — Secundum.
— Tertium. — Quartum. — Dico primo ,
eumdem habitum charitatis, et specie et nu-
1 Yide etiam D. Thom. 2. 2, q. 27, art. 1.
SECT. III. AN CHARITAS SIT UNA
mero, qui habetur in via, conservari in pa-
tria. Est communis Theologorum, et videtur
expressa sententia Pauli, primae ad Corint.
13: Charitas nunquam excidit; quod intelli-
gendum necessario est de eadem charitate et
specie, et numero : alioquin etiam cognitio et
scientia non exciderent. Sed quseres an idem
sit in actibus amoris. Nonnulli Theologi id
negant, ut Scotus, in tertio , distinctione tri-
gesima prima , quaestione uniea ; Lychetus,
ibid. ; Capreolus, in primo, distinctione pri-
ma, queest. tertia, ad tertium Adami contra
quartam conclusionem ; Cajetanus , prima
part., q. 82, articul. 2. Contendunt enim
Deum clare visum et obscure diversas indu-
cere rationes formales diligibilis objecti. Pri-
mo, quia diversa cognitio Dei, naturalis vel
supernaturalis, intellectualis vel imaginaria,
parit actus amoris diversos. Secundo, in pro-
posito possunt assignari diversa objecta for-
malia ; nam , sicut in patria uno actu vide-
tur Deus, et tota ejus perfectio, ita adsequate
uno actu amatur propter omnem rationem
qua amabilis est, licet non totaliter ametur;
at in via, quia non concipitur Deus uno actu,
nisi sub ratione unius vel alterius attributi,
per singulos actus quasi inadsequate amatur.
Tertio, amor patriee est necessarius; viae au-
tem liber. Quarto , hi duo amores fuerunt
simul in anima Christi ; ergo distincti spe-
cie.
2. Prima conclusio affirmativa et commu-
nis. — Ad argumenta opposita. — Dico se-
cundo : charitas vise et patrise una est, non
solum quoad habitum, sed etiam quoad ac-
tum. Est communis Theologorum cum Ma-
gistro, in tertio , distinctione trigesima pri-
ma, et D. Thoma, prima seeundee, qusestione
sexagesima septima, articulo sexto, et favent
loca sacrse Seripturee, et Patrum, qui dicunt
charitatem eamdem manere in via et in pa-
tria; nam potius de actibus quam de habi-
tibus loquuntur, atque ita etiam accipien-
dus est Paulus citatus. Ratio est, quia amor,
ut sic, nullam imperfectionem essentialem
dicit ; ergo tantum differt in accidentali
perfectione, quod ita explicatur. Nam ratio
formalis objecti in via et in patria est ea-
dem , nempe divina bonitas supernaturalis ;
differunt vero hi amores in cognitione talis
objecti : ergo solum in conditione sine qua
non, et applicatione objecti amabilis. Nec est
simile dc amore sensitivo vel naturali, quia
illius differentia ab amore spirituali vel super-
naturali non sumitur tantum ex cognitione,
ET EADEM IN VIA ET LN PATRIA. 653
sed ex formali objecto diverso, quia semper
diversa ratio boni per has cognitiones appli-
catur, ut in prima secundse ostensum est, et
in tractatu de anima, agendo de distinctione
potentiarum per objecta. Deinde absentia, vel
preesentia objecti amabilis nihil retert ad
amorem, quia, ut ex prima secundse constat,
amor abstrahit a preesentia et absentia, et
tendit in objectum secundum se ; illee autem
differentiee pertinent ad desiderium et delec-
tationem ; unde desiderium, et spes inoludunt
essentialem imperfectionem, et non manent
in patria, amor autem permanet. Imo mihi
certe probabilissimum est de facto Beatissi-
mam Virginem in suo transitu actum divini
amoris non interrupisse, sed eumdem nume-
ro in patria, quamvis necessario , et majori
perfectione continuasse. Et ut ad argumenta
opposita respondeamus, imprimis illa diffe-
rentia, quae ex parte objecti sumebatur in se-
cundo argumento, vera non est ; nam in via
potest a nobis Deus amari unico actu , non
propter hoc vel illud attributum, sed simpli-
citer, quia est summum bonum infinite per-
fectum, et sufficiens ad beandum hominem ;
hic ergo amorejusdem omnino objecti forma-
lis est, atque adeo ejusdem speciei cum amore
patrise ; unde potius hinc manet probata
nostra conclusio. Quod si unus et idem habi-
tus potest habere actus specie diversos, tunc
est quando actus diverso modo participant ra-
tionem for malem objecti ; non autem sic est
in proposito, et tota differentia est in acciden-
talibus conditionibus, sicut tertio loco objicie-
batur in conditionibus liberis et necessariis,
quae eidem actui successive competere valent,
ut agendo de moralitate actuum humano-
rum notavimus. Quod vero objiciebatur de
Christo, suo loco exponitur '.
3. Objectio insurgit. — Ejus resolutio in-
choatur. — Sed dices : si ha:c vera essent, fie»
ret ut charitas vire posset pervenire ad tan-
tam perfectionem, quantam habet in patria.
Respondetur: duplex est perfectio charitatis,
una cssentialis, quae in eo consistit, ut totum
hominis affectum ponat in Deum , tanquam in
supernaturalem tinem ultimum , et conse-
quenter excludat omnem affectum peccati
mortalis, et in hoc charitas viae et patrise sunt
sequales ; imo omnis charitas viae etiam mi-
nima illam habet, ut dicitur primse Joannis
secundo et quarto. Alia est perfectio acci-
1 De Incarnat., disp. 17, sect. 4, § Nihilomi-
nus, et disp. 39, sect. 2, § Dico ergo.
654 DISPUT. III. DE HABITD CHARITATIS
dentalis, quse partim in intensione, partim in
vitandis peccatis sita est, et hac ratione solent
distingui tres gradus charitatis, incipientium,
proiicientium et perfectorum; et in hac per-
fectione non est necesse charitatem viee esse
eequalem charitati patriee, cum neque omnis
charitas viee in hoc sit sequalis : dubium au-
tem esse potest an summa charitas viee pos-
sit in hac perfectione eequari vel minimge cha-
ritati patrise, quod in sectione sequenti expe-
diemus.
SECTIO IV.
Utrum aliqua charitas via? possit esse wqualis
charitati patrice.
1. Difjicultatis ratio. — Sententia Cajctani
tribus respondendi modis contenta. — Rejici-
tur. — Ratio dubii est, quia prae.ter essentiam
maxima perfeetio formee est ejus intensio ;
sed charitas viee potest esse intensior chari-
tate patrice, vel in eodem, vel saltem in di-
versis subjectis ; nam hee charitates sunt
ejusdemrationis; at charitas vi@e potestmagis
ac magis intendi; in qualitatibus autem ejus-
dem rationis, si una semper augeatur, potest
pervenire ad alterius quantitatem , eamque
superare. Cajetanus igitur, ut huic difficultati
satisfaeiat, defendatque charitatem viee nun-
quam eequari charitati patriee, multa scripsit
in secunda secundee , queestione vigesima
quarta, articulo septimo, et inter alia affert
tres modos quibus charitas viee nunquam est
ita intensa , ut charitas patriee. Primus est,
quod in qualitatibus animee duplex est inten-
sio : una ex parte subjecti seu potentiee ma-
gis conantis, altera ex parte objecti melius
propositi, et hanc dicit esse diversee rationis
in charitate viee et patriee , et ideo nunquam
posse esse eequalem ; qui modus illi non pla-
cet, quia saltem sequitur in priori intensione
posse esse eequalitatem ; sed neque etiam ve-
rus est, quia revera istee non sunt duee in-
tensiones , sed explicant duas radices inten-
sioniSj ut patet exemplo Gajetani. Visio enim,
quee est intensior, quia visus magis conatur,
vei quia objectum propinquius est, ejusdem
rationis est, cum eiliciat eumdem effectum
formalem in visu ; et simile est in agentibus
naturalibus, quee intcrdum agunt intensius,
quia applicant majorem vim , intcrdum quia
passum minus resistit ; tamen intensio fortnee
semper eadem est; imo , si proprie loqua-
majori conatu potentiee, quia non posset esse
effectus perfectior, nisi causa magis inflnat ;
solum est differentia., quia hic major conatus
interdum adhibetur propter excellentiorem
virtutem activam, interdum propter commo-
dam objecti applicationem , aut minorem
passi resistentiam. Dices : interdum ratione
medii vel luminis actus videndi est ita per-
fectus et intensus, ut non possit potentia cum
minori lumine, quantumvis conetur , actum
ita intensum efficere. Respondeo in potentiis
cognoscitivis observanda esse duo : primum
est, eas non esse integram potentiam suorum
actuum, sed juvari ab objectis et speciebus ;
unde fit ut objectum ita adjuvet potentiam
aliquando producendo speciem imperfectam,
ut potentia cum specie minus perfecta nun-
quam possit tam intensum actum efficere ,
non propter intensionem diversee rationis ,
sed quia potentia non potest amplius conari,
quia non amplius juvatur. Secundum est, in
actibus aliud esse claritatem, aliud intensio-
nem, et claritas seepe sumitur ex medio ; et
ideo si illud sit imperfectum, actus non erit
tam clarus, quamvis sit tam intensus ; quee
tamen duo in actibus voluntatis non habent
locum, de quibus modo loquimur.
2. Secundus Cajetani modus. — Declaratur
primo. — Secunda conclusio. — Secundus mo-
dus Cajetani est, quia intensiones charitatis in
via et in patria sunt omnino diversee rationis,
et in patria est altioris ordinis; et ideo, quan-
tumvis intensio viee crescat, nunquam illucper-
venit. Assumptum dupliciter declarat, primo,
quia status viee et patriee sunt diversarum ra-
tionum : unus, naturalis charitati ; alter, quasi
supernaturalis ; unus quasi eetas puerilis, al-
ter virilis ; denique sunt via et terminus, quee
sunt diversarum rationum. Secundo, quia cha-
ritas patriee altiori et eminentiori modo conti-
net omnes perfectiones charitatis vice, et ex-
cludit omnes imperfectiones, et addit multas
perfectiones ; hoc autem est signum perfectio ■
nis alterius ordinis. Antecedens patet, quia in
patria est subjectum altiori modo dispositum,
et objeetum etiam altiori modo applicatuin.
3. Prima conclusio. — Dico primo : charitas
viee et patriee habent gradus intensionis ejus-
dem omnino rationis inter se. Probatur pii-
mo; nam vel loquimur de intensione, ut si-
guificat motum, vel aliquid productum inqua-
litate intensa ; hoc secundo modo^ iidem gra-
dus intensionis non solum speeie, sed etiam
numero, qui erant in via, manent in patria,
mur, nunquam haec major intensio est sine sive alii ibi addantur, sive non; antecedens
SECT. IV. AN ALIQUA CHARITAS
patet, quia manet idem numero habitns; er-
go et gradus intensionis ; nam hi gradus vel
non sunt nisi designatione mentis, vel si re
ipsa distinguuntur, sunt quasi partes entita-
tivse illius habitus ; ubi autem totum idem
numero manet, manent esedem numero partes.
Secundo, efleetus forrnahs charitatis vise etpa-
trise est idem, quia una forma non habet nisi
unum effectum formalem, cum ille non sit,
nisi adhsesio et informatio formse in subjecto;
ergo et intensio est omnino eadem, nam hsec
non distinguitur ab ipsa forma et eflectu ejus ;
quse ratio generaliter probat, nonnisi unicam
rationem intensionis posse intelligi in forma,
quse una est, et eidem subjecto tota inhseret.
Tertio, gratia, quse est in essentia anima?,
eamdem intensionem habet in via et patria,
cum illa (utpote distincta a charitate ex opi-
nione etiam Cajetani) non respiciatobjectum,
unde fingi possit illa duplex intensio; ergo
idem erit de charitate, quia gratise proportio-
natur. Tandem habitus charitatis prius natura
intelligitur in se perfectus in Beato, quam in-
telligatur in illo visio Dei ; ergo in illo secun-
dum se non est varietas intensionis; nam si
qua est, oritur ex visione; et eaedem rationes
procedunt de intensione actus. Quod si de in-
tensione, ut motus quidam est, loquamur,
hsec in patria nulla est, sed in via fit tota;
deinde si qua esset, illa esset proportionata
termino, atque adeo ejusdem rationis. Dixi in
conclusione inter se, hoc est, comparando gra-
dus in diverso statu vise et patrise, non autem
ipsos inter se in eodem statu. Sic enim verum
omnino putamus diversse rationis esse, ut in
Metaphys. explanatum est. (In Metaphysic.
disp. 5, sect. 8, n. 22, et disp. 46, sect. 1, a
n. 30.)
4. Secunda conclusio. — Dico secundo: cha-
ritas potest esse intensior in aliquo viatore
quam in aliquo comprehensore ; hoc satis de-
terminatur ratione dubitandi initio posita, et
idem suadent multa exempla evidentia ; in-
tensior enim est charitas in christiano sanctis-
simo, quam in eo qui sola gratia baptismali
videt Deum ; et idem est de sanclissima Vir-
gine : quam conclusionem de gratia quoque
suo loco probabilem statuimus. (Vid. 1. 9 de
Grat, c. 6, n. 46.)
Quid de actu charitatis. — Sed quseres
an procedat conclusio non solum de habitu,
sed etiam de actu. Respondetur deutroquein-
telligendam esse, quia viator potest elicere ac-
tumseque intensum habitui; et sane de Beata
Virgine id certissimum est, ut latius in suo
VLE POSSIT ESSE ^EQUALIS, ETC. 655
loco ' ; actus autem Beati non excedit latitu-
dinem habitus. Oppones: gaudium vise non
potest esse ita intensum, ac gaudium patrise ;
fundatur enim in spe ; spesautem, ratione obje-
ctiabsentis aliquantulum affligit, unde remittit
gaudium. Sed neganda est consequentia, quia
gaudium vise habet aliquod impedimentum
quod non habet amor. Secundo, nego antece-
dens loquendo de puro gaudio charitatis; illud
enim nec est de bono absenti, nec fundatur in
spe, quia est de bono quod re ipsa est in Deo ;
si vero sermo sit de gaudio ex spe, argumen-
tum non est ad propositum, quamvis fortasse
hoc etiam possit esse intensius, quod attinet
ad latitudinem graduum. Unde concluditur
falsum esse quod Cajetanus sibi assumebat,
vel miuimam charitatem patrise includere
omnem perfectionem, etiam summse charita-
tis vise, quia non includit omnem intensio-
nem, quse est maxima perfectio.
5. Tertia conclusio. — Dico tertio : probabi-
le est in uno et eodem subjecto chaiutatem
patrise non excedere in intensione summam
charitatem quam in via habuit, licet in hac
re nihil certi sit. Pendet enim ex duabus
qusestionibus, an merita mortificata revivis-
cant 2 ; si enim non reviviscunt, fiet utin patria
non habeat charitatem ita intensam, is qui te-
pide surrexit a peccato, et postmedum obiit ;
sed probabilius est reviviscere. Altera est, an
augmentum quod respondet actibus remissis,
detur statim; si enim non datur statim, acci-
dit multa merita non esse soluta in hac vita,
atque in termino vise vel initio patrise intendi
magis charitatem ; cseterum probabilius est
statim dari 3. His opinionibus, ut probabiliori-
bus positis, sequitur, charitatem in eodem non
esse intensiorem in patria, quam fuerit in via;
atque ita sentit Vega, 1. 15 in Trident., c. 15,
qui contrarium judicat erroneum; sed rigoro-
sus putatur, cum id pendeat ex opinionibus ;
quinimo , positis his quse diximus , et alia
opinione Theologica, quse dicit Deum prse-
miare ultra condignum, posset in proposito
dici Deum in via augere charitatem, juxta ri-
gorem meritorum; illud autem, quod datur
ultra meritum, quia est ex Dei liberalitate, so-
lum dari in ingressu patrise, neque aliter illud
fuisse promissum, et hoc posito semper erit in
eodem intensior charitas in patria, quam in
1 Tomo de Vita Christi, disp. 48, sect. 4.
2 Vide in Opusc. relectionem de hac re.
3 De hac re in dict. relect., sect. 3, et 1. 9
de-Grat., c. 3.
666
DISPUT. III. DE HABITU CHARITATIS.
via '. Cseterum, quia hoc etiam sine sufficienti
fundaniento dicitur , ideo probabilior est con-
clusio posita. Solum addendum est accidere
posse eharitatem vise esse in continuo aug-
mento intensionis usque ad terminum exterio-
rem viae et interiorem patrise, et tunc necesse
est eharitatem in illo instanti pervenire ad ali-
quem gradum intensionis, quem non habuit in
tota vita; tamen in illo instanti nihil divisibile
illi additum est, sed indivisibilis quidam ter-
minus, et ideo simpliciter non est major ; et
hcec omnia vera sunt, prsecipue de habitu.
Nam actus vise fere semper sunt remissiores,
licet non repugnet esse sequales.
6. Quarta conclusio. — Dico quarto : charitas
patrise excedit in statu quamcumque charita-
tem vise, qua ratione potest dici simpliciter
perfectior; sumitur ex modo loquendi sacra3
Scripturse, et Patrum; primee Corint. 43 : Cum
essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapie-
bam ut parvulus, cogitabam ut parvulus ; post-
quam autem faclus sum vir, evacuaii quce
erant parvuli. Ubi Apostolus metaphorica si-
militudine statum vise comparat pueritise, sta-
tum autem patrise confert setati perfectae, seu
virili, ut significet quantum in perfectione
unus alterum excedat. Unde ad Philipp. 3, de
seipso dicit : Non quod .acceperim, aut jam
perfectus sim, sequor autem si quomodo com-
prehendam. Et Augustinus, quia in libro de
Moribus Ecclesise, charitatem vise vocaverat
plenam, in 1. 1 Retract., c. 7, id emendat di-
cens : Melius diceretur sincera quam plena, ne
forte putaretur charitatem Dei non futuram
esse majorem, quando videbimus facie ad fa-
ciem. Et idem Augustinus, 1. 2 Contra adver-
sarium legis et Prophetse, c. 5, explicans illud
Matt. 1 1 : Qui autem minor est in regno ccelo-
rum, major est illo, de regno cceiesti, de quo
in fine dicturus est idem Christus : Venite, be-
ncdicti Patris mei, percipite regnum, subjun-
git : Et quia ibi sunt sancti Angeli, quilibet in
eis minor, major est utique quolibet sancto et
justo portante corpus quod corrumpitur, et ag-
gravat animam. Et Hieronymus, eadem verba
Christi ponderans, in capit. 11 Matth. : Nos,
inquit , simpliciter intclligamus quod omnis
sanctus, qui jam cum Deo est, major sit illo,
qui adhuc consistit in prwlio : quse quidem
expositio inter cseteras videtur accommoda-
tior. Ratione patet, nam charitas in patria
est in statu connaturali, hic vero peregrinatur
a Domino, 2 Corint. 5, quod ita intellige :
1 De hac opinione late 1. 12 dc Grat., c. 31.
gratia, quse fons est charitatis, forma qusedam
est supernaturalis, per quam divinam naturam
altiori modo participamus \ ; sicut ergo naturse
divinse connaturale est lumen, quo se perpetuo
videt, ex quo etiam per se oritur perpetuus
amor, et sicut animse rationali debetur natu-
rale lumen intellectus , ex quo oritur vis
amandi, ita gratise per se, et natura sua, ut
perfecta sit, debetur lumen quo videtur Deus ;
et eadem ratione, quasi connaturale est cha-
ritati esse conjunctam huic lumini, et ideo
quandiu ab illo sejungitur, est extra proprium
statum, idque ex quadam necessitate vel pri-
vilegio, ut daretur locus meritis. Secundo,
charitas in patria a nullo potest retardari ,
neque impediri quominus toto conatu feratur
in Deum ; secus est in via. Tertio, charitas ibi
omnia refert in eum quem summe diligit;
unde fit ut omnem inconsiderationem, et om-
nem vel levissimam incuriam excludat; secus
est in via. Quarto, si rationem amicitise spec-
tes, ibi habent omnes ejus conditiones altiori
gradu summam conjunctionem , eximiam
communicationem, etc. Status igitur, seu per-
fectiones qua? ex his omnibus consurgunt, vo-
cantur a D. Thoma, 2. 2, q. 24, art. 7, ad 3,
et 3 part., q. 1, a. 11, ad 3, quantitas alterius
rationis, quse non potest esse in charitate vioe,
quia haec omnia intime oriuntur ex visione.
7. Corollarium ex quo Cajetani axioma re-
fellitur. — Hinc colligitur differentia inter
dictas perfectiones et intensionem; nam in-
tensio convenit charitati secundum se^ cum
quacumque cognitione conjuncta sit; unde
hsec perfectio utrique statui communis est ;
alise vero perfectiones oriuntur prsecise ex
visione, unde falsum est illud axioma Caje-
tani, omnem perfectionem charitatis esse di-
versse rationis in via et in patria ; solum enim
procedit de perfectionibus quae prsecise oriun-
tur ex visione Dei. Dices : omnes perfectiones
numeratse sunt extrinsecse charitati, sola au-
tem intensio spectat ad ejus substantiam ;
ergo hsec prseponderat reliquis. Respondetur :
si metaphysice de perfectione entitativa lo-
quamur, ita est; attamcn, loquendo humano
modo prout charitas consideratur in ordine ad
bonum et convenientem usum suarum actio-
nuin, dicitur charitas perfectior simpliciter in
statu patrise. Objicies : potest esse charitas
vise tanta, ac aliis perfectionibus conjuncta, ut
confirmationi in gratia , proeservationi ab
1 De hac participatione late 1. G de Grat.,
c. 13, etl. 7, c. 2.
SECT. V. AN SIT ALIQITS HABITUS AMICITLE ACQUISII.-E ERGA DEUM, ETC.
omui peccato cum magnis auxiliis et excita-
tionibus , etc, ut, omnibus pensatis, etiam
humano modo possit perfectior existimari et
magis prudentersestimari, quam remissa cha-
ritas Beati. Durandus, in 1, distinct. 17,
quoast. 9, ad 1, indicat de potentia absoluta
non repugnare; quod si ita est, plaueita judi-
candum esset de charitate Virginis in via,
respectu pueri videntis Deum; tamen quiares
est de modo loquendi, loquendum est cum
omnibus ex fundamento illius principii, quod
quando perfectio est superioris ordinis, quau-
tumvis crescant alise inferioris ordmis, non
attingunt ad sequalitatem.
SECTIO V.
Utrum sit aliquis habitus amicitite acquisitce
erga Deum telproxirnum.
1. Prima conclusio, pro qua vide l. 1 de
Grat., c. 30. — Dubii cujusdam dilutio. —
Dico primo : per naturales actus dilectionis Dei
auctoris naturee potest homo acquirere habi-
tum ad similes actus inclinantem. Ratio est,
quia licet voluntas habeat naturalem inclina-
tionem ad amandum Deum plus quam se,
tamen habet inclinatioues alias, quee magnam
diffieultatem afferunt bono et facili usui illius
inclinationis prioris; habitus autem genera-
tur, ubicumque sunt hujusmodi inclinationes
quasi se invicem impedientes. Dices : quid si
illa difficultas essetjam superata per alias vir-
tutes? Respondetur, in statu naturae lapsge
nunquam ita perfici omnes virtutes et incli-
nationes, ut tollatur omnis difficultas ' ; in
statu vero naturae integrse, essent sublata om-
nia impedimenta, et ideo aliqui putant in eo
statu non fuisse necessarium hunc habitum;
sed dicendum potius est illani naturae inte-
gritatem inter alia petiisse concursum omnium
habituum, quorum homo natura sua est ca-
pax, et qui perficiunt omnes hominis bonas
inclinationes 2. Unde necessarius esset ha-
bitus iste, et ille partim superat illam difli-
cultatem.
2 Secunda conclusio. — Dico secundo hunc
habitum esse virtutem, et perfcctissimam in-
ter omnes, quas voluntas suis actibus aequi-
rit; imo si cum virtutibus naturalibus intel-
lectus comparetur, illas tam in genere entis
1 Yide 1. 9 de Grat., c. 7.
2 De hoc in trac.t. de Opere sex dier., 1.3,
cap. \\.
657
quam in genere virtutis superare, una excepta
sapientia, qnee in cognitione perfectissima
Dei naturali consistit, et in genere entis per-
fectior est. Tota hsec conclusio patet ex dictis
de charitate infusa, nam est eadem proportio
illius ad virtutes infusas, et hujns ad acquisi-
tas. Neque refert quod philosophi non memi-
nerint hujus virtutis; non enim satis intel-
lexerunt amorem Dei super omnia, vel con-
fuderunt hanc virtutem cum reiigione.
3. Tertia conclusio. — Dico tertio hanc
virtutem respectu Dei esse unam, et eadem
potuisse diligi proximum propter Deum. Ratio
est, quia objectum formale est unum, quod
per se primo applicatur Deo, et secundario
applicari potest proximo. Et patet etiam a si-
mili de habitu charitatis.
4. Qicarta conclusio. — Dico quarto : hic
habitus non habet proprie rationem amicitise
hominis ad Deum finem natura?. Ita loquuntur
communiter Theologi; censent enim sine cha-
r tate infusa nullam esse veram amicitiam
inter Deum et hominem, quod in hoc statu
per se constat; ubi enim deest charitas in-
fusa, adest peccatum mortale, quod repugnat
amicitiae1; at si loquamur de homine in puris
naturalibus, posset esse nonnullum dubinm,
quia esset inter Deum, et hominem mutuus
amor. Unde Aristoteles, 8 Ethic, cap. 12,
cognoscit amicitiam exeellentiae iuter nos et
Deum; tamen cap. 7, et 2 Magnorum moral.,
oam negaverat, et melius quidem ; quia in eo
statu non esset communicatio perfecta in or-
dine ad unum finem honestum; unde neque
esset eequalitas ad amicitiam sufficiens, nam
ita se generet tunc Deus proportionaliter
cum homine, sicut cum aliis rebus naturali-
bus, atque adeo non ut amicus, sed ut abso-
lute dominus.
5. Qtcinta conclusio. — Qucesliuncuhe re-
solutio. — Dico quinto : per actus naturalis
amoris honesti erga proximum, etiam acqui-
ritur habitus cnjusdam virtutis moralis incli-
nans ad similes actus ; patet supponendo uos
loqui de amore benevolentire unius hominis
ad alios, qui amor potest esse honestus, si
rectaratione reguletur, imo est fundamentum
totius justitiai et pacis. Denique ratio uatu-
ralis docet nt, quod mihi volo, idem velim
alteri ; nullus autem est qni non velit ab aliis
amari. Ad hajc, licet hi actus naturales siut ex
inclinatione naturae, tamen nou sunt omnino
faciles, quiaamor proprius soepe impedit valde
1 De hoc in 1. 1 de Grat., c 3, a n. 1 1.
42
G5S
DISPUT. III. DE HABITU CHARITATIS.
amorem proximi, et similiter alise passiones
maxime ex tali amore pullulautes; hine ergo
eoncluditurperhos actus generari liabitnm qui
preestet facilitatem, illumque esse virtutem,
cum generetur per actus honestos, et teneat
medium inter extrema. Confirmatur a contra-
rio, nam odium proximi generat habitum pra-
vum ; ergo expelletur per habitum contra-
rium. Unde etiam fit bunc habitum esse dis-
tinctum specialiter ab aliis, quia generatur
per actushabentes specialem honestatem. Sed
qua?res an hic habitus sit distinctus ab illo
habitu amoris Dei, quem posuimus. Respon-
detur breviter esse distinctum, ex fundamento
posito in disputatione 1, sectione.3, ubi quoad
boc diversam dedimus rationem inter amo-
rem naturalem et supernaturalem.
SECTIO VI.
Utrum amicitia liumana acquisita sit tirtus
specialis.
1. Prima sententia rejicitur. — iSecunda
sententia. — Tertia senlentia. — Fundamen-
tum. — Primum omnium rejicienda est illa sen-
tentia, qua? affirmat esse specialem habitum,
negat autem esse specialem virtutem. Nam
in objecto et actu hujus amicitiae est specialis
honestas et difficultas; et consequenter ipse
habitus est studiosusj et specialis virtutis ; at-
qur. ita sentiunt Gandavensis, Quodlibeto 10,
qusest. 12; Paludanus, in 3, dist. 27, qua?st.
1; Aureolus, apud Capreolum, quaest. un. ;
Eustratius, in libro 8 Ethic, cap. 1 ; Buridan.,
ibidem, qua?st. 3. Altera tamen sententia ne-
gat esse specialem virtutem, sed quasi quid
consequens omnes. Sic sensit Aristoteles, 8
Elhicor., cap. 1 ; Divus Thomas, 2. 2, qua?st.
23, art. 3, ad 1, et qua?st. 114, art. 1, ad 1 ;
qua?st. 2 de Virtutibus, art. 2, ad 8, et in 3,
dist. 27, qusest. 2, art. 2, ad 1 ; ubi Capreo-
lus, qua?st. un., art. 3, ad i eontra 1 concl.;
Cajetan., 2. 2, queest. 23, art. 3. Fundamen-
tum est, quia amicitia supponit houestatem,
in qua fundatur ; ergo supponit virtutes ; ergo
non est specialis virtus, sed quid consequens.
Qnod ita potest intelligi, nam unaquseque vir-
tus diligit proximum affectum simili virtute,
quia ibi invenit honestatcm suam; ergo oui-
nes virtutes sirnul suificienter amabunt proxi-
mum sub omni ratione honesta.
2. Prima conclusio bipartita. — Ad fuuda-
me/itum tertve sententke. — Dico primo : habi-
tus ille acquisitus, quoamatur proximus amo-
re naturali honesto, verehabet rationem ami-
citise humana?, et in hoc sensu ha?c amicitia
dici potcst specialis virtus. Prima pars proba-
tur, quia ille habitus pertinet ad amorem be-
nevolentia? inter sequales, inter quos est. suffi-
ciens communicatio, et in his consistit ratio
anreitiae; nam si quae alise rationes assignan-
tur, potius spectant ad perfectum statum ami-
citiee, quam ad escentiam illius habitus, qui
dicitur amicitia. Postcrior pars constat ex. di-
ctis : ostensum est enim hunc habitum esse
specialem, et habere propriam honestatem;
nec contra hoc procedunt rationes tertiae sen-
tentise; non enim hic habitus supponit omnes
virtutes acquisitas, sed est una earum, et prse-
cipua inter eas quse ad proximum referuntur.
Neque obstat quod quselibet virtus amet suam
honestatem ubi est, atque adeo proximum sub
ea ratione honesti, quia hoc non spectat ad
amicitia? motivum, sed ad specialem honesta-
tem cujusque virtutis; heec autem virtns amat
proximum per se, et simpliciter ratione suse
natnra?. Dices : hic habitus esse potest in eo
qui non redamatur; ergo non habet rationem
amicitiae. Respondetur imprimis moraliter ac-
cidere non posse, ut sia amanti non respon-
deat redamans, quia lnc amor se extendit ad
omnps homines, inter quos erunt multi reda-
mantes; et hoc sensu etiam mutuus amor hic
non latebit. Deinde respondetur, quamvis nul-
lus esset qui redamaret, sohnn inde fieri hunc
habitum, in uno tantum existentem, non esse
completam amicitiam, esse tamen inchoatam
ex parte uuius extremi ; quod satis est ad ra-
tionem virtutis, qua? est amicitia.
3. An idem sit JiaMtus amoris naturalis ad
omncs proximos. — Sed superest explicandum
an easpecialis amicitia, qua? contrahitur inter
duos, requirat speeialem habitum ; quod pen-
det ex alio dubio, an uno et eodem habitu
amemus omnes proximos, an vero multipli-
centur hi habitus juxta varias conjunctiones,
nimirum, ut unus sit inter patrem et filium;
alius inter conjuges; alius vero inter duos
ainicos, etc. Nam quod hcec omnia habitu ali-
quo fieri possint, illumque esse virtutem, ex-
perientia constat.
4. Secunda conclusio. — Dico secundo : eo-
dcm habitu acquisito amantur omneshomines
amore naturali et honesto. Probatur, quia in
omnibus est una prceeipua ratio amandi, qua?
est comrnunicatio iu rationali natura ; quod
vero huic adjungatur alia communieatio, non
variat rationem formalem hujus amoris, pra?-
cipue cum supra dictum sit, in benevolentia?
SECT. I. QIOD SIT OBJECTUM
amore conjunctionem non esse rationem
amandi, scd conditionem sine qua non. Con-
firmatur a simili de charitate infusa ; nam
hsec, una cum sit, ad omues tamtn proximos
se extendit. Secundo, naturale prceceptum di-
ligendi proximum unum est, comprehendens
omnes proximos ; ergo ejus observatio ad unam
virtutem spectat. Tandem virtus amoris dis-
tincta est a particularibus virtutibus, qua? re-
spiciunt peculiares obhgationes, ut a justitia,
pietate, etc; et est tanquam principium uni-
versale imperans omnibus illis; ergo erit una.
5. Tertia conclusio. — Unde probetur. — Dico
tertio illam virtutem, qua duo aniici inter se
specialiter amantur, non esse habitum distin-
ctum ab ipso habitu amandi proximum, sed •
eumdem magis applicatum, magis inclinan-
tem ad unum quam ad alios, non temere, sed
prudenter; nimirum qnia in eo reiucet major
honestas, ex qua cum hoc contraxit specialem
conjunctionem in ordine ad aliquem finem
honestum. Haec eonclusio sequitur ex superio-
ri, et a simili patet in charitate infusa, quse
interdum potest applicari magis ad unum
quam ad alium; quia vero hsec charitas. oidi-
nata est, ideo juxta speciales rationes honcs-
tatis et conjunctionis imperat specialia oliicia
circa hunc hominem amicum , quie circa
alium non imperat.
DISPUTATIO IV.
DE VIRTUTE MISERICORDLE.
De misericordia proxime post virtutem cha-
ritatis disserimus, tnm quia charitati est valde
affinis, tum etiam quia ab ea consecutione
quadam procedit ; eadem enim charitas, sicut
superius diximus, amicitia est Dei simul et
proximi ; ubi vero amicitia est, ibi morali
quadam consecutione miseriarum cornpassio,
easque sublevandi desiderium consurgit. De
misericordia D. Thomas 2. 2, q. 30, et ibi
Thomistee.
SECTIO I.
Quod sit objcctum materiale mistricordicp.
1. Misericordia quid significet. — Inmate-
riali objecto misericordice quatuor spcclari
possunt. — Misericordia, si consuieremus no-
minis impositionem, signifieat affectum quem-
dam, seu compassionem aliense miserioe ; ta-
rnen, considcrando id ad quod prsecipue si-
MATI^UIALE MISERSCORDI.E. GS9
gnificandum lmponitur, significat voluntatem
sublevandi, alienam miseriam, de qua distin-
ctione Theologi, 4-, distinct. 46 ; ibi Scotus,
Richardus, Durandus et alii, cum D. Thoma
2. 2 , quaest. 30, et 1 part., qua^st. 21, art. 3;
quocirca in objecto materiali misericordise ,
quatuor possunt spectari : pcrsona cujus misc-
ria sublevatur; miseria cui subvenitur; suble-
vatio i\'$&, narn licet hsec sit quasi actus exte-
rior misericordia^, tamen in virtutibus mora-
hbus ipsa actio exterior objective sumpta ha-
bet rationem objecti, respectu virtutis interio-
ris et actuum elicitorum. Quarto, spectari po-
test illa compassio quse est sensibilis passio,
nam pertinebit ad hanc virtutem ponere in
illa mediocritatem, et ex hac parte materia
hujus virtutis erit passio, sieut et aliaj virtutes
quse versantur circa passiones.
2 . Circa p imum . — Miseria quid ? — Circa
primum , qua?ri potest quas personas sublevet
ha3c virtus. Respondetur inclinare ad omnes
ad quas inclinat charitas, supposita miserise
capacitate. Prima pars constat, quia hsec vir-
tus vel est charitas, vel intime oritur ex cha-
ritate ; unde sicut per charitatcm diligimus
ornnem eum qui est capax amicitioe, ita per
misericordiam misereri possumus omnis ejus
qui est capax miserise. Per secundam parti-
cularn excluditur primo Deus, secundo Beati,
ut sic, quamvis secundum se illae personse Bea-
torum possint pertinere ad misericordiam.
Tertio. irrationales creatura^, in quibus pro-
prie non est miseria, qua?. nihil aliud est quam
malum aliquod simpliciter involuntarium vo-
luntati rationali. Objicies primo : Deus mise-
retur omnium rerum, etiam irrationalium.
Secundo, homines interdum commoventur, et
quidern secundum rationem, ex miseria alicu-
jus bruti. Illud tamen misereri Dei solum est
benefacere omnibus ; hic autem motus ratio-
nalis natnree per se non spectat ad aliquam
virtutem, nisi referatur vel ad Deum, vel ad
honum aliquod crcaturarum rationalium, vei
ad aliquod motivum extrinsecum virtutis.
3. An erga nos ac nostros sit misericordia ?
— D. Thomas negat. — Explicatur tamen.—
Excipit prseterea divus Thomas, secunda se-
cunda?, qucestione trigesima, articulo primo,
ad secundum, ipsummet qui misericordia mo-
vetur ; non enim vult pi opriam miseriam esse
materiam misericordiae, sed alienam. Rursus
excipit parentes et cognatos, nam hi sunt ve-
luti unum cum eo qui miseietur. Sed hoec in-
telligenda sunt de misericordia, ut attenditur
in illa qucedam perfectio ratione cujus alieua
060 DlSPUT. IV. DE VIRTUTE MISERlCORDL£.
raiseria tanquam propria reputatur, et etiam
qusedam diffieultas propter quam superandam
requiritur maxime heec virtus ; alioquin nulla
est ratio propter quam heec virtus ita sit ad al-
terum, ut non possit versari circa pareutes et
circa se, juxta iilud Eeclesiast. 30 : Miserere
animce tuce, quod verissime dictum esse testa-
tur Augustinus, in Enchiridio, cap. 26. Nam
subvenire propriis miseriis est honestum ;
ergo objectum virtutis ; ergo misericordiee ' .
Dices esse charitatis vel pietatis. Respondetur
quid simile dici posse de aliis proximis, ut vi-
debimus ; si est ergo aliud motivum circa
alios proximos, illud accommodari potestcirca
parentes et seipsum, ut sectione sequenti pa-
tebit. Et licet demus propter hos solos non
fuisse necessariam hanc virtutem, tamen illa
propter alios posita, ex quadam redundantia
se extendit ad omnes, in quibus ejus objectum
locum habet, quia licet non sit difficile tibi
ipsi misereri, esset tamen difficile recte et ra-
tiouabiliter misereri, non tantum defectum,
sed etiam excessum vitando.
4. Circa secundum propositum in num. 1.
— D. Tlwmas guo sensu dixit culpam non esse
miseriam. — Circa secundum, notandum est
primo omnem miseriam rationalis creaturee
pertinere ad materiam hujus virtutis ; est au-
tem miseria malum involuntarium : unde si
quis malum aliquod sub ratione boni volunta-
rie patiatur, nou est propriee misericordiae
materia. Uude Sanctus Thomas inquit cul-
pam, ut sic, non esse objectum misericordiae,
ueque habere ratiouem miseriee, quia non est
malum involuutarium, sed voluntarium; quod
iutelligitur formaliter quatenus voluntaria est,
nam alia ratione et ipsa eulpa, et hoc quod
est, esse voluntariam, est magna miseria, et
objectum summe miserabile, quatenus, scili-
cet, repugnat naturee rectitudini, et rationalis
voluntatis commodo et inclinationi. Inferes :
ergo hac ratione culpa, quatenus est divina
mjuria, poterit esse objectum misericordiee,
atque adeo versabitur circa Deum misericor-
dia. Neganda e.st illatio ; quia culpa nullo
modo est miscria Dei; nullum enim malum
intrinsecum affert Deo, nequc ei est siuipliciter
involuutaria, sed permissasaltem ; posset enim
impedire, si vellet. •
5. Circa tertium, eod num. \ positum. —
Quomodo mortuum sepetire ad misericordiam
spectat. — Circatertium, advertendum estsub-
1 Vide in toiu.
4 de l'o:u., disp. 15, sect. 1,
venire proximo, objective seu in esse appeti-
bilis esse proximam materiam misericordiee ;
quod si postea exerceatur, est actus exterior
misericordiee ; quod quidem opus subveniendi
proximo dieitur eleemosyna, et charitati ac
misericordiee tribuitur a D. Thoma 2. 2, quee-
stione 32, articulo2, et Augustino, vel quia
charitas et misericordia idem sunt, vel quia ita
conjunctee sunt, utfcre semper charitas impe-
ret actum, quem misericordia amat et exercet.
Interdum etiam tnbuitur a Patribus aliis vir-
tutibus, ut liberalitati et justitiee, sed impro-
prie et metaphorice. Secundo, advcrtendum
est hoc opus multa sub se continere, quee ad
duo capita revocantur, spiritualium et tempo-
ralium eleemosynarum, de quibus spirituales,
suo genere, perfectiores sunt, cum materia et
finis earum sit excellentior, et necessitas per
se loquendo majnr, circa quos actus in genere
solum est notaudum, respeciu habitus miseri-
cordiee, solum differre materialiter; nam omnes
iuducerepossunt idein objectum motivum. Ad-
vertendum item est inter illos quosdam pro-
xime exerceri per alias virtutes, ut oratio per
religionem, correctio vel eoiisilium per pru-
dentiam vel scientiam ; suut vero materia hu-
jus virtutis, ut induunt propriam ejus hone-
statem , quam infra explicabimus. Solum
superest exponamus quomcdo ad materiam
misericordiee spectet sepelire mortuum, cum
corpus mortuum non sit capax miseriee. Re-
spondetur ibi sine dubio reperiri sufficientem
miseriam proximi; nam, licet proximus cujus
corpus sepulturee traditur, revera non sit jam,
tamen ipse quodammodo manet in memoriis
hominum, et corpus illud ordinem habet ad
animam, cui gratum est illud obsequium,
quod per se etiam potest redundare in bonum
animee, propter orationes et suffragia quee in
locis sacris fiunt.
6. Circa quartum ibi propositum. — Quos
interiores actus liabeat misericordla. — Quem
vendicent prioritatis ordinem. — Probabilis re-
sponsio. — Circa quarlum, simul explicaudum
est et quomodo misericordia versetur etiam
circa illam passionem, et quos actus interiores
habeat, quia heec conjuncta sunt. Duo igitur
videntur prsecipue hujus virtutis actus, scili-
cct, illa compassio, quec cst displicentia mise-
riae alicujus. et voluutas subvenicndi ; et in-
telligi potest uterque et in appetitu sensitivo
per modum passionis, et in voluutate pcr mo-
dum actus simplicis, ut per se constat. Sed
queeres quis horum actuum sit prior et causa
allerius; ac tristitiam essc priorem probatur :
SECT. II. QUOD SIT OBJCCTUM FORMALE MOTIVUM MiSERICORDLE, ETC.
60 !
iiJeo enim conatur quis depellere miseriam
quam videt in fratre, quia displicet, et dolet
quod in eo sit. Tn contrarium vero est quia illa
displicentia est actus fngiendi malum ; omnis
autem actus appetitus, qui est fuga mali, sup-
ponit appetitum bonum, sicut recessus a ter-
mino a quo, supponit accessum ad terminum
ad quem. Utrumque fortasse est probabile :
unde si dicatur primum, dicendumconsequen-
ter est, eam tristitiam supponere aliquam
conjunctionem, vel per naturam, vel per affe-
ctum inter eum qui miseretnr et cui misere-
tur, neque oportebit alium actum elicitum ab
appetitu anteeedere istam displicentiam et
compassionem, nisi tortasse amorem.
7. Altera probabilior. — Nibilominns pro-
babilius est, per se et ex natura rei loquendo,
antecedere voluntatem aliquam, seu appeti-
tum, quod proximus careat miseria, si proprie
considerentur hi actus, ut morales sunt et stu-
diosi. Primo, quia illa tristitia babet, quod sit
moralis et bona, ab aliqua voluntate cui ad-
jungitur, nam ab illa habet ut sit voluntaria;
et in universum omnis tristitia et delectatio,
quia sunt velnti passioues qusedam, non per se
habent bonitatem vel maiitiam, sed ratione
actuum quibus conjunguntur. Secundo, quia
per se primo ad finem atque ad honestatem
misericordise non est necessaria illa .tristitia,
sed voluntas vel appetitus boni proximi. Ter-
tio, quia hoc bonum est honestum, et per se
appetibile, etsi nulla tristitia anteccdere intel-
ligatur, ut in Deo et Beatis patet. Quocirca ita
exponi potest ordo inter hos actus, ut, cognita
rniseria proximi, primum quis appetat et velit
commodum proximi, atque adeo ut careat illa
miseria ; quod si voluntas est efficax, et adest
facultas, sequetur statim voluntas, seu usus
sublevandi ; si vero facultas deest, saltem se-
quetur desiderium, et huic vohmtati conjun-
cta est illa tristitia, qui ordo ex dictis satis
patet, et ex generali doctrina de actibus vo-
bmtatis, in f. 2.
8. Corollarium primum ex dictis. — Secun-
dum. — Tertium. — Ex quibus intelligitur pri-
mum in Deo et Beatis misericordiam babcre
locum, non solum quoad effectum, sed etiam
quoad affectum et ratiouem formalem, ut S.
Thomas 2. 2, qusest. 30, art. 4, sentit, et spe-
cialiter de Deo, 1 p., qusest. 21, art. 1, qnam-
vis in eis non habeat locum tristitia ; nam
haic imperfectionem dicit; misericordia vero
nequaquam, licet impositio nominis sumpta
sit ab aliquo affectu qui in nobis est cum im-
perfectione ; et ita usurpatur ab Augustino, 9
de Civitate, c. 5; Damasceno, 2 Fidei, c. 14;
Aristotele, 2 Rhetor. ad Theodect., c. 8. Se-
cundo intelligitur, promateria de prseceptis in
disputatione sequenti, per se primo in hac
virtute esse necessariam voluntatem suble-
vandi, reliqua esse quasi concomitantia ; unde
in hunc actum cadit praeceptum , in reliquis
vero quatenus esse possunt necessarii ad hunc
actum. Tertio intelligitur quomodo illa passio
miserioe in nobis reducatur ad mediocritatem
per hanc virtutem; etenim misericordia per se
primo inclinat ad illam voluntatem honestara,
quam diximus ; cx consequenti vero modera-
tur illam passionem, nimirum, ut tanta sit et
talis, quanta et qualis necessaria est et con-
veniens ad prompte et delectabiliter exercen •
dam voluntatem illam honestam.
SECTIO IL
Quid sit objectum formale motivum misericor-
dice, et an sit virtus a charitate distincta.
i. Tria sufponuntur . — In prsecedenti se-
ctione, explicavimus objectum materiale et
actum misericordiae, propter eorum conjun-
ctionem ; hic exponemus simul objectum for-
male et habitum, quia conjuncta sunt; prius
vero nonnulla supponenda sunt : primum est,
objectum formale hujus virtutis esse aliquid
honestum ; sunt enim actus misericordiae, et
ejus materia, rationi eonsentanea, ac sub ho-
nesta ratione appeti possunt. Secundum est.
illis actibus generari habitum qui sit virtus
vera, quia actus illi sunt difficiles ac honesti
per se primo et ex objecto. Tertium est, hanc
virtutem prsecipue esse in voluntate, prirno,
quia de omni virtute ita censuimus 1.2; se-
cundo, quia prsecipue refertur ad alterum;
tertio quia voluntas non estsatis propensa ad
succurrendum aliorummiseriis. Non esttamen
negandum generari in nobis in appetitu sensi-
tivo aliquem habitum, quo disponatur ad coo-
perandum voluntati, atque adeo ad miseren-
dum ; atque id constat ex generali doctrina de
Virtutibus, in 4. 2; tum etiam quia hic proce-
dunt rationes factae de volunlate; solum est
differentia, quod in voluntate insuper reperiri
possit misericordia infusa.
2. Coincidere misericordiam cum charitate,
arguitur mxdiifliciter . — Ilis positis, supcrest
jam exponamus quod sit objectum formale
hujus virtutis , atque adeo quee sit heec virtus
in specie, quoci optime prsestabitur in eompa-
ratione ad eharitatem, ctenim videtur ab illa
66'2 DISPUT. IV. DE VIRT
non distingui. Primo, quia si spectes prima-
riutn finem vel actum hujus virlutis, ille est
subvenire miseria? ; hic autem actus est hene-
ficentia qua?dam ; henefacerc autem proprius
actus charitatis est ; nam intrinsece et imme-
diate oritur ex hene velle. Ftem charitas, qua?
inclinat ad benefaciendum, maxime inclinat
ad benefaciendum indigcnti. Rursus beneface-
re amico cum non indiget, est actus charitatis;
ergo multo magis cum indiget. Ad haec, deficere
in hoc actu subveniendi est plane deficere in
ipso amorc; ergo e contrario, etc. Tandem si ac-
tum tristitia? vel compassionis spectes, ille ne-
cessario revoeandus est ad amorem ; nam tris-
titia de malo oritur ex odio ipsius mali, et
odium px amore boni cjusdem suhjecti ; unde
et gaudium debono proximi est actus charita-
tis ; et e contrario tristitia dc bono proximi
immediale est contra charitatem.
3. Prima sententia idaffirmans. — Propter
ha?c esse potest prima sententia, qua? affirmat
misericordiam esse charitatem inadcequate
conceptarn, et applicatam ad proximum indi-
gentem, et inclinantem ad benefaciendum illi,
et ut sic vocari misericordiam. Ha?c sententia
potest tribui D. Thoma? 2. 2, q. 30, qui, nu-
merans misericordiam iuter effectus charitatis,
non est credendus voluisse numerare omnes
actus a charitate imperatos; oportuisset enim
ut numeraret omnes virtutes ; ergo intelligit
de actu ipso elicito ; et articulo seeundo ad
primum indicat in Deo idem esse amare et mi-
sereri.
■4. Vera sententia negans,cum D. Thomaet
allis. — Nihilominus contraria sententia est
communis : divi Thoma?, citata qua?stione tri-
gesima, articulo tertio et quarto, et qua?stio-
ne trigesima secunda, artieulo primo, ubi alii
Tbeologi. Probatur conclusio solvendo ratio-
nesfactas, et cxplicando simul motivum hu-
jus virtutis. Concludunt enim rationes facta1,
quasi materialiter posse charitateni sub suo
motivo efficere omnem externum actum ,
qnem facit misericordia, atquo adeo vcrsari
circa totam rnateriam ejus. Dices charitatem
posse aliquo modo dolerc de rniseria proximi,
non tamen subvenire nisi per misericordiam.
Contra, nam hoe gratis dicitur, et oppositum
concludunt rationes faetse, et patet ex vi et
cfEcacia eharitatis, qnae non verbo, sed opcre
diligit; non tamen concludunt dictaB rationes,
in assignata materia et actibus misericordise
solum inveniri motivum honestum charitatis.
Nam prajter illud potest reperiri aliud, quodad
misericordiam pertinet3 et per quod misericor-
UTE MISERICORDLE.
dia a charitate distinguatur ; motivum enim
charitatis est ratio amicitia?, etilludetiam de-
bet esse proximum motivum in beneficentia,
quae est immediate a charitate ; tamen, seclu-
sa amicitia? ratione, hoc ipsum, quod est sub-
venire rationali natura? indigenti, est per se
honestum, et consentaneum rationi ; et ablata
omni consideratione amicitise et amoris , talis
miseria per se movet hominem ad honestam
compassionem ; et hoc motivum potest per se
pertinere ad aliquam virtutem, et eam voca-
mus misericordiam. Et confirmatur, quia licet
charitas possit suo motivo formali prsestare ea
qua? ad alias virtutes pertinent , ut patet in
pcenitentia, religione, liberalitate, etc. , nihi-
lominus ponuntur hse virtutes propter specia-
lia motiva formalia ; ergo idem pariter cen-
sendnm erit in virtute misericordia? ; quod
tandem sic explicatur, nam charitas respicit
proximum ut bonnm , et, ut sic, communicat
cum eo bona ; at vero misericordia respicit
ut miserum, et quodammodo quasi indignum
benevolentia, in quo est specialis difficultas,
et maxima qucedam honestas in illa vin-
cenda.
SECTFO III.
Tn quo gradti perfectionis sit virtus miseri-
cord/ce.
\ . Misericordia est inferior xirtutilms TJieo-
logicis. — Misericordiaa cornmendationibus
ipsa? etiam sacrae Litteree redundant ; ex aliis
vero scriptoribus legi possunt, qnos citat Cli-
chtov. , in Damascen. , libro sccnndo Fidei
Orthod., capite decimo quarto. Hoc vero loco
solum compara'io facienda est cum Theolo-
gicis virtutibus ; n-am de reliquis hactenns non
est institutus sermo, quare neqnit cum illis
commode comparari. Si igitur comparetur
misericordia cum Theplogicis virtutibus, con-
stat ab eis superari in perfectione. Ita divus
Thomas, secunda secunda?, articulo quarto
qua^stionis 30. Primo, namTheologicisvirtuti-
bns immediate conjungimnr ultimo fmi. Se-
cnndo, earum objecta et actns sunt perfec-
tiora ; objectum enim est Deus, quem imme-
diate attingunt actus earum.
2. Oppordtur locus I). Tlwma'. — Cajetani
explicaio. — Rejicitur muttipliciter. — Sed
hanc veritatom, per se facilem, reddidit ob-
scuram Sanctns Thomas, articulo quarto ci-
tato, dicens misericordiam sccundum se esse
maximam virtutem ; et cum illo addito vide-
tur cam praeferre eharitati., quamvis in ordine
SEGT. III. IN QUO GRADU PERFEC
ad habentem, seu secundum nos, perfectior
sit charitas. In qua doctrina explicanda, in-
quit Cajetanus, considerare virtutem aliquam
secundum se, esse considerare perfectionem
ejus abstrabendo omnem habitudinem ad ob-
jectum et subjectum, et sic consideratam mi-
sericordiam esse perfectiorem charitate,quam-
vis in Deo dicatur melior, quia charitatem in-
cludit. Qute neque vere, neque consequenter
dicta sunt. Primum enim impossibile est con-
siderare perfeetionem virtutis prceciso ordine
ad objectum : hoc enim ablato, neque manet
species virtutis, neque ulla distinctio; nulla
ergo fieri potest comparatio. Item perfectio
virtutis ex actibus pensatur, actus vero in ali-
quo objecto versatur. Unde neque ipse Caje-
tanus potuit explicare perfectionem miseri-
cordia?,, nisi in ordine ad actus et objecta.
Deinde si misericordia prsecise sumpta, ne-
que in Deo neque in nobis est perfectior, ubi
obtinet illam excellentiam? Taudem quod
ultimo dicit, non defendit. D. Thomam, nam
eadem ratione in nobis misericordia erit per-
fectior charitate, quatenuseam includit.
3. Aliorum Thomistarum expos'tio. — 01-
jertioni satisfit. — Aliterigitur explicatur dicta
distinctio , misericordiam secundum se consi-
deratam, nihil aliud esse quam mlsericordiam
abstractam ab omni imperfectione quam ha-
bct ex creaturis, et ab omni perfectione ex-
trinseca, sed solum secundum illam quam
habet ex propria ratione formali ; et hoc sen-
su videtur velle divus Thomas misericordiam
esse meliorem charitate; quia misericordia
secundum se dicit virtutem ,sublevativam mi-
serise ; ergo misericordia summa in sua ra-
tione dicit virtutem sublevativam omnis mi-
serice ; ergo actum purum infinite perfectum
ac potentem. Quapropter hcec virtus dicitnr
maxime propria Dei, et opera misericordiee
dicuntur superare reliqua, Psal. 11-4. Dices ne-
que misericordiam Deiposse sublevare omnem
miseriam, quia non potest a creatura auferre
omnem impeifectionem.Respondetursimpliei-
ter posse auferre omnem miseriam, quce au-
ferri potest, et hoc satis est ut talis misericor-
dia requirat infinitam periectionem simpii-
citer.
4. Rejicitur proxima expositio, et ostenditur
mvltipliciter charitater^ simpliciter prcecdlere
m' sericordite . — Hsec sentcntia defenditur a
multis Thomistis, sed non placet. Unde censeo
charitatem, comparatam secundum se cum
misericordia, esse simpliciter meliorem, at-
que adeo in Deo comparando attributa eo
TIONIS SIT VIRTUS SIISERICORDI E 663
modo quo a nobis distiuguuntur, excellentius
attributum esse charitatem. Primo, quia est
fons misericordipe. Secundo, quia etiam ipsi
Deo melius est summo amore sibi conjungi,
quam aliorum misereri. Tertio, quia melius
est objectum charitatis, et ejus actus. Quarto,
quia id excellentise, quod videtur esse in mi-
sericordia, eminentiori modo est incbaritate;
nam sicut misericordia est sublevativa mise-
riae, ita charitas benefactiva ; unde charitas in
suo conceptu summe perfecta est, et infiui-
te communicativa omnis perfectionis ; quod
etiam requirit actum purum et infinitam po-
tentiam. Prseterea in hoc excellit charita^,
quia non solum ad externam communicatio-
nem, sed ad eam etiam quse intra Dinim est,
inclinat. Unde non solum communicat per-
fectionem finitam in infiuitum, sed etiam
perfectionem simpliciter infinitam per pro-
cessiones ad intra; nam, licet illse non sint a
voluntate libera, sunt tamen propensioni ip-
sius voluntatis consentaneee ; et ea quse est
per amorem, est a charitate, quamvis per mo-
dum naturae influente.
5. Quo sensuD. Tho-nas misericordiam prcc-
ferat charitati. — Ad divum igitur Thomam
respondetur, non simpliciter, sed secundum
quid pra?.tulisse misericordiam charitati, eas
secundum se considerando ; quia charitas
per se non dicit rationem superioris , sed
est inter sequales : at misericordia . quia
respicit miseriam , secundum se importat
quamdam excellentiam , prsecipue si intel-
ligatur perfecta, et poteus perficere actum
suum ; et quia hoc non requirit misericordia
secundum nos, ant prout in nobis est, ideo, ut
sic, nullo modo dicit superare charitatem. At-
que hinc etiam fit ut per se Deo conveniat,
aliis quasi per accidens ; et prcecipue id dici-
tur comparando misericordiam ad inteiitum
et punitionem, quia misereri oritur ab intrin-
seco ex visceribus Dei, punire vero ab extrin-
seco ex hominum meritis. Sed quseres an sal-
tem respectu fidei et spei misericordia secun-
dum se dici possit perfectior. Respondetur sine
dubio superare illa^s in hoc, quod in proprio
conceptu non includit imperfectionem , sed
perfectionem simpliciter; fides vero ei, spes,
propter modum tendendi in objectum, dicunt
imperfectionem , et non possunt esse in Deo
formaliter, in quo non solum a-misericordia,
sed etiam ajustitia et omnibus perfectionibus
simpliciter superantur; nihilominus tamen in
nobis perfectiores sunt fides et spes, quia illa
misericordias ratio coutracta est ad imperfec-
664
DISPUT. V. Dli PR.ECIiPTIS CHARITATIS.
tum statum, et aliunde illa? exeedunt in oh-
jeeti dignitate.
DISPUTATIO V.
DE PR.ECEPTIS CHARITATIS.
Nonnulla quse circa ha?c charitatis prae-
cepla late hic agitari poterant, ideo vel om-
nino hie omittimus, vel hreviter quidem at-
tingimus, quia communiasuut prseceptis alia-
rum virtutum fidei, spei et poenitentia?, de
quihus jam satis in propriis matenis. Caetera,
qua?. hujus loci sunt propria, eo ordine pro-
sequemur, ut in hac disputatione de iuternis
proeceptis, postea de peccatis contrariis } tan-
dem de exteriorihus pra?ceptis, contrariisque
peccatis disseramus.
SECTIO I.
Utrum sit prceceptum datum de diligendo Deo
snper omnia.
1 . Prima conclusio. — Dico primo : omni-
hus hominibus impositum est hoc preeceptum.
Constat Deuteron. sexto : Diliges Dominum
Devm tuum, ex toto cordetuo; Matthrei 10 et
22 : Hoc est primum, et maximum mandatum.
Diciturautem primum, non quod primum lo-
cum teneat in Decalogo, ut quidam volunt,
sed quia est pra?cipuum, et eminenter conti-
net reliqua. Unde proprie non continetur in-
ter preecepta Decalogi, sed supponitur tan-
quam omnium fundamentum, ut doeet divus
Thomas, prima secunda?, qua?stione 100, ar-
ticulo tertio, et secunda secunda?, qua?stio-
ne 44, artieulo primo ; Conradus, illo articulo
tertio ; etBurgens., Exodi 20, in addit. 1. Et
traditur in materia de legibus ', ac patet Deu-
teron. sexto, et Exod. 20. Ratio conclusionis
est, quia hujusmodi dilectio est medium ne-
cessarium ad salutem, ut patet ex materia de
Gratia : omnia autem talia media cadunt in
piseceptum. Scd contra, nam finis pra?cepti
non cadit in prseceptum; finis autem pra?-
cepti est charitas, I ad Timot. 1. Respoude-
tur illud esse verum de fine extrinseco, qui a
materia prsecepti distinguitur ; secus vero est
de eo prsecepto, cujus matcria est actus circa
ipsum finem'2.
2. Secunda conclusio tripartita. — Dico se-
1 Videlib. 9 de Leg., c. 4, num. 4.
1 Videatur auctor, 1. 2 de Leg., c. tOet H.
cundo : hoc pra?ceptum, ut spectat ad Deum
finem natura?, naturale est, et nt ad Deum fi-
nem gratiae , simpliciter supernatnrale, etsi
connaturalis sitipsi gratia?. Prior pars proba-
tur, quia jus naturale est de his bonis ad quse
homo natnra sua inclinatur, teste D. Thoma,
prima secunda?, qua?stione trigesima quarta;
sed ad huuc amorem homo natura sua incli-
natur, ut supra, disputatione prima, sectione
quinta, ostensum est; ergo. Secundo, homo
ex lege natura? tenetur diligere Deum, sicut
et honorare, et cognoscere ; ergo eadem lege
tenetur amare Deum aut supra se, aut seque,
aut infra se. Ha?c duo ultima dici nequeunt,
quia impossibile est actum inordinatum prae-
cipi lege natura? ; crgo tenetur diligere super
omnia.Tertio, lex natura? obligat ad amandum
honestum super omne aliud bonum, et pra?-
termittere omne commodum, ne contra ho-
nestum faciamus; ergo maxime cadit ha?c
obligatio in bonum maxime honestum, et
quod est fiuis totius honestatis. Ultimo, quia
alioquin stando in lege natura?, nullum esset
peccatum mortale, quod est error. Sequela
patet, quia ratio peccati mortalis in hoc maxi-
me consistit, qnod est contrarium dilectioni
super omnia.
3. Secundapars conclusionis est de fide, pro
quavide l. 2 de Grat., c. 6, et lib. 6, c. 8. —
Tertia pars ostenditur. — Secunda pars est
certa, et de fide, ex principiis positis in mate-
ria de Gratia, ubi ostendimus actus fidei, spei
et charitatis esse supernaturales, et prsecepta
quibus pra?cipiuntur, non posse pro viribus
natura? impleri, inter quos actus perfectissi-
mus est iste amor. In qua re erravit Cajeta-
nus, exponens, illa verba : Diliges Dominum
Deum tuum, non intelligi c!e dilectione qua?
est ex charitate; nam ibi est sermo de summo
mamlato, et perfectissimo amore, cui respon-
det vita a?terna. Itcm erravit Almaynus, trac-
tatu de Charitate, capite 9 , uhi dicit posse
servari hoc pra?ceptum naturaliter ; quod
etiam tribuitur aliis Theologis, in 3, distinct.
28, dicentibus Dccalogi pra?cepta esse natura-
lia quoad snbstantiam. Sed senteutia Almayni
erronea est; nam simpliciter dicendum e«t
hoc praceptum esse supernaturale, nec posse
servari sine gratia, ut tradunt omnes Theolo-
gi ' et divus Thomas, prima secunda?, qua?s-
tione 100, articulo secundo. An vero actus sit
supernaturalis quoad substantiam, in opinio-
' Vide lib.
pita .
i et 2 de Grat., per varia ca-
SECT. II. AD QUID OBLIGET HOC PRjECEPTUM.
605
ne est, quamvis longe probabilius sit esse su>
pernaturalem in substantia ' Ultima pars
clara est ; nam finis ultimus connaturalis
gratise est Deus clare visus ; unde supernatu-
ralis oognitio, et amor sunt veluti proprieta-
tes gratiae; ergo et prsecepta, quae de his acti-
bus dantur. Unde bac ratione pragceptnm hoc
obligavit in lege naturae. Videantur dicta in
simili de proecepto fidei, disp. 13.
SFCTIO II.
Ad quid olliget lioc prceceptum.
1 . Primum dubium , quid importet par-
ticula , super omnia . in prcecepto cJiarita-
tis. — Prsecipua difficultas est, quam obli-
gationem imponat illa particula super om-
nia, in qua duo sunt certa. Primum, prce-
cipi, illo verbo, ut objective diligamus Deum
magis quam alia, quia majora bona illi debe-
mus velle, scilicet, divinum esse, divinos ho-
nores. Secundo, prsecipi etiam ut appretiative
magis diligatur, id est, ut ultimus finis, et ita
firmiter, utparatus sit homo ex vi hujus amo-
ris ad faciendum omnia quee necessaria sunt
ad hunc finem obtinendum, et ad conservan-
dum ejus amorem, et negligenda omnia quee
rppugnant huic fini, quam vim habent verba
illa : Ex toto corde, etex tota anima tua. (Vide,
si placet, de particula super omnia, 1.1 de
Grat., c. 31, an. 2).
2. Non importat intensionem actus. — Dif-
ficultas tamen est, an teneamur ratione illius
particulse diligere summa intensione. Sed bre-
viter dico, hoc prsecepto non exigi a nobis cer-
tum aliquem intensionis terminum, seu gra-
dum, atque adeo non teneri nos ad hanc sum-
mam intensionem2. Primum, quia solum peti-
tur a nobis verus et absolutus amor Dei, ut ul-
timus finis gratise et naturae, in quem omnia
referamus; sed hic actus potest esse sine certa
intensione, prseter minimam, si forte actus et
habitus illam natura sua determinant3. Minor
patet, quia illa perfectio dilectionis Dei per-
tinet ad speciem et naturam talis actus, qui
salvatur in quamvis intensione. Secundo, si
requiratur certa intensio, peto in quo gradu :
nam prEeceptum debet esse clarum. Dices re-
1 Videlib. 2 de Grat., a c. 4.
2 Vide auctorem de Poenitent., disput. A,
sect. 4.
3 Determino qualitatum late in Metaphys.,
disp. 46, sect. 4.
quiri in summa. Sed contra; nam hic gradus
vel sumitur simpliciter summus, et hoc non,
tum quia nullus est talis gradus in charitate;
tum quia licet esset, non possumus illum ha-
bere ; alias oporteret ad servandum hoc prae-
ceptum tam intense amare Deum, quantum
amat anima Christi ; vel intelligitur respec-
tive, comparando intensionem hujus amoris
ad intensionem aliorum amorum, qui sunt in
homine ; sed neque hoc dicitur probabiliter,
quia talis obligatio, neque ex sacra Scriptura,
neque ex traditione, neque ex certa ratione
colligitur. Secimdo, quia vel hsec obligatio est
per se, vel per accidens, ratione periculi, ne,
si creatura ametur intensius, Deus vincatur
ab amore creaturae. Primum, non per se.
quia praecepta non obligant ad conamm po-
tentiae, neque ad istas comparationes, vel re-
spectus, proecipue cum fere non sit homini
intelligibile quem actum eliciat intensiorem.
Secundum accidere fortasse potest aliquando,
sicut tenetur homo vitare omnes occasiones
peccandi ; tamen hoc neque semper neque re-
gulariter accidit, quia , ut supra dixi , hic
amor de se est constantior et firmior; tum
quia alias deberet homo eadem ratione fre-
quentius exercere actus amoris Dei quam
creaturse, ne se exponeret illi periculo.
3. Confirmatur primo data resolutio. — Un-
de confirmatur, nam vel hajc major intensio
intelligitur in actu, vel in habitu; non pri-
mum, quia sicut possem nunc actu diligere
creaturam, et non Deum, ita possem elicere
actum amoris creaturse intensiorem sine pec-
cato ; neque oportet habere semper respectum
ad actus amoris Dei, qui prsecesserunt; nam
illud est onus gratis impositum, et intolera-
bile; alias necesse esset eum, qui intensiori
actu peccavit, intensiori etiam actu converti,
ut possit justificari; quod est impossibde.
Neque etiam secundum dici potest de ha-
bitu ; tum quia prseeepta non dantur per
se de habitibus, ut jam dicam; tum quia
habitus proportionantur actibus. Gonfirma-
1ur adhuc, nam ex opposita sententia sequun-
tur multa inoommorla ; semper enim ma-
ter dubitare posset an peccet mortahter di-
ligendo filium; sequitur item actum alias ho-
nestum propter solam intensionem fieri ma-
lum; et veniaie peccatum ex objecto, ex sola
intensione fieri mortale. Tertio, hoc praecep-
tum ad majorem intensionem obligaret unum
hominem quam alium, solum quia majori
affectu diligit res alias.
4. Extenditur eadem resolutio comparata
CG6 DISPUT.
ad charilalem proximi. — Addo ultimo : si
comparatio fiat inter actus charitatis, non so-
lum non est prseceptum, sed neque consilium
positive diligere intensius Deum quam proxi-
mum, ut patet ex dictis disputatione 1, sect.
4; nam charitas potest esse seque intensa res-
pectu Dei et proximi,et consilium est diligere
ex tota intensione charitatis, tam Deum quam
proximum; dico positive, nam negative con-
silium erit neminem intensius diligere, quam
Deum.
5. Secundum dubium, an modus charitatis
cadat sub preecepto. — Hinc expeditur illud
dubium, de quo Theologi, cum D. Tlioma 1.
2, qusestione 100, art. 10, an modus charita-
tis cadat sul) prseceptum. Hicmodus charitatis
intelligi potest vel respectu actus eliciti a cha-
ritate, vel quasi modifioati ab illa; hoc se-
cundo modo ', modus charitatis non cadit per
sein prsecentum, quia prseeepta obligant ad
substantiam actus in ordine ad fmes proxi-
mos; relatio vero in finem ultimum facta ab
operante per se non est nisi ad honestatem ,
neque cadit in prseceptum, ut in I. 2, in
materia de Bonitate et malitia humanorum
actuum, ostensum est, disp. 6, sect. 1. Alio au-
tem sensu varii modi intelligi possunt in actu
charitatis, qui ad duo capita revocantur : qui-
dam enim sunt modi essentiales, ut esse amo-
rem appretiative summum, et propter talem
bouitatem, etc. Et hujusmodi cadunt in prse-
ceptum, quia pertinent ad snbstantiam ejus;
alii vero sunt accidentales modi, ut duratio,
intensio, etc. Et hi non cadunt in prseceptum,
ut diximus.
6. Tertium dubium, an sit prceceptum de
haUtu charitatis. — Tertio, dubitari potest an
nou solnm obligemur hoc prsecepto ad actus
eliciendos, sed etiam ad comparandos habitus.
Affirmat Marsilius, in 2, qusestione 48; Palu-
danus, iu 3, distinct. 37, qusestione 2, articul.
2. Rospondetur tamen hic nvdlam posse esse
eoutroversiam; omnia euim prsecepta per se
primo dautur de actibus, quia solum dantur
de iis qnse sunt in uostra potestate; de habi-
tibus vero non dantur, nisi quatenus pendent
ex actibus nostris, vol consequuntur illos, ut
in simili diximus in materia de Fide, disp. 13,
sect. 5, num. 9.
7. Qnartum dubium, aii ex prcecepto dicto
exterior aliqua obligatio oriatur. — Ultimo, du-
1 De quo consule generalem doctrinam,
1. 2 de Lcg., c. 10 ct 1 1, et specialem; tom. 4
de poen., disp. 13, sect. 1, n. 15,
V. DE PR/ECI2I'TIS CIIARITATIS.
bitari potest an ex hoc prsecepto, qui per se
est de actu interiori, oriatur obligatio ad ali-
quem actum exteriorem erga Deum. Respon-
detur dupliciter posse intelligi hoc prseceptum
obligare ad actum externum : primo, remote
per modum operantis ; et hoc modo omnia
prsecepta dici possunt pertinere ad charitatem,
quiaomniasunt necessaria adservandam cha-
ritalem, et radicantur in ea, qua de causa di-
citur : Qiti non diligit me, sermones meos non
servat. Alio modo mtelligi potest proxime et
proprie, et hoc modo raro quidem, sed inter-
dum potest obligare hoc prseceptum ad actum
externum, quia sicut amicitia erga homines
requirit aliquando opera externa, ita et ami-
citia erga Deum, quando llla sunt ad ejus
honorem necessaria, ut sequenti sectione di-
cemus. Verum est vix posse assignari aliquem
actum externum, qui non possit sub aliqua
alia ratione immcdiate oriri ab alia virtute ;
nihilominus obligatio propria exercendi talem
actum oriri potest ex charitate.
SECTIO III.
Quando obliget hoc prceceptum.
1. Prima conclusio. — Rrfellitur ut erro-
nea. — Secunda sententia eiiam. — Tertia cx-
ploditnr ut diminuta. — In hoc prsecepto vir-
tute continetur aliquid negativum, ut non
habere Deum odio, et sic obligat semper et
pro semper. Difficultas vero est de affirmati-
vo, id est de eliciendo actu amoris. Quidam
igitur, in quibus est Capreolus, 2 , dist. 18,
qusest. unic, art. 3, ad 2 Scoti contra 4 con-
clus. ; Conrad., 1. 2, qusest. 100, art. 10, vo-
lunt obligare quandocumque obligat aliud
prseceptum, quia nullum aliud potest perfecte
adimpleri, nisi intercedat charitas ; verbi gra-
tia, si obligat prseceptum eleemosynse, obli-
gare eliam prseceptum charitatis ut imperet
eleemosynam ; quod si quis det eleemosynam
sine tali amore, eum trausgredi non quidem
prsecoptum eleemosynse, sed charitatis. Scd
errant, nullum enim est probabile fundamon-
tum hujus obligatiouis, cum ille actus non
sit necessarius ad sorvandum aliud praece-
ptum. Pnvterea ropugnant omnibus Thcolo-
gis. Alii affirmant diebus festis, ut Scot. , in
4, distinct. 27, quaestioue unica; Tabiena,
verbo Charitas, qutest. 20; Angelus, verbo
Fcria, num. 41; Gabriel, in 3, distinct. 37,
qusest. unic, art. 3; Almainus, qusest. unica.
Sed errant; etenim nulla ratio est quse prse-
SECT. III. QUArSDO OBLIGET IIOG PR.ECEPTUM.
667
scribat illud tempus, nequc lex divina positi-
va, cum dies festi sint determinati lege hu-
mana positiva, quee per se non determinat de
actibus interioribus, nisi quatenus sunt neces-
sarii ad exteriores; omniaautem quee exterius
perfieiuntur diebus festis, perfici possunt siue
hoc actu amoris Dei. Ita Div. Thomas 2. 2,
qusest. 100_, art. 4, ubi Cajetanus et alii ; So-
tus, lib. 2 de Justitia, queest. 4, art. 4; Na-
varr., in Sum., cap. 11 et 13. Praeterea alii
docent obligare in articulo mortis, in quo per
se loquendo videtur obligare; tamen totam
obligationern rejieere in illud tempus, plane
repugnat tanti prsecepti dignitati ; plus enim
requirit divince amicitiee ratio; tum quia di-
viua preecepta ssepius obligant; tum quia hic
arnor debet esse regula et prineipium neces-
sarium actionum ; ergo inordinatum est reji-
eere illuni in finem vitoe. (Consulatur auctor
disp. 15 de Pcen., sect. 6, a num. 3. )
2. Quarta senteniia cum< suis modificatio-
nilus. — Non placet. — 'Attritio sufficiens ut
adultus accedat ad hv.ptismum, de quo auctore,
disp. 28, de Sacr., sect. 2. — JJe te:npore mar-
tyrii idem auctor. dlsp. 29 de Sacram., sect.
2, parag. Potest tamen. — Tandem alii con-
cedunt obligare in primo instanti usus ratio-
his, postea vero in quibusdam eventibus. Pri-
mo, si baptismus sit ab adulto suscipiendus.
Sic Solus , libro primo de Natura et gratia,
capite 22, et libro 2 de Justitia, queest. 3,
art. 10. Secundo, si adeundum sit marty-
rium, vel aliud difficile, et egregium opus in-
choandum;sic Sotusibidem. Tertio, quando
aliquod insigne beneficium a Dco recipimus;
sic Sotus, eodem art. 10; etMedina, libro 1
Summee, c. 14. Quarto, cum conspicimus in-
juriam honori divino fieri, et possemus impe-
dire. Ita Sotus , citatis locis , et Navarr. ,
Summ., cap. 11, num. 1. Ceeterum hsec non
placet, et quidem primum illud de instanti
usus rationis satis rejectum est in 1. 2 '. Rur-
sus primus casus non est verus, etiam si is
qui accedit ad baptismum, antea non habue--
rit contritionem. Ratio est, nam qui accedit
ad baptismum solum tenetur ita se dispone-
re, ut digne recipiat; hoc autem preestabit si
attritionem habeat, ut satis constat ex mate-
ria de baptismo. Major constat ex generali le-
ge sacramentorum ; neque enim est hic, unde
aliam peculiarem obligationem fingamus ;
qnod enim ait Sotus, militem, eum primum
1 Tract. 5, disp. 2, sect. 8; et de Opere sex
dierum, 1. 3, c. 12, a num. 15.
militiae ascribitur, debere se et omnia sua re-
ferre in principem, parum urget ad tantam
obligationem inducendam ; satis enim est ha-
bere propositum sequendi militiam , et ea
pra;staudi ad quee boni milites tenentur, quod
prsestari potest sine hoc actu amoris. Ad
ha?c in martyrio nihil est certum, nam si quis
jam probabiliter sit in gratia, erit obligatio
communis etiam iis qui sunt in articulo
mortis, nisi per accidens aliquid aliud sit ma-
gis necessarium propter difficultatem operis,
ut jam dicam ; quod vero additur de opere
egregio inchoando, sine fundamento dicitur ;
satis enim erit orare, vel quid simile facere.
Tertius casus non est verus, quia post acce«
ptum benefieium satis erit gratias agere, ut
satisfaciat praecepto, et adhoc non statim obli-
gatur homo sub mortali. Ultimus casus neque
ipsi Soto videtur sufficiens, sed addit Navarr.
supra, num. 9, tunc obligare amorem Dei,
quando obligat amor proximi. Sed neque hoc
verum est, quia potest actus amoris proximi
exerceri siue actu amoris Dei.
3. Pra>notatio pro vera sententia. — Vrima
conclusio. — Obligatio igitur temporis pro quo
obligat prEeceptum affirmativum, assignari po-
test vel per se ratione honestatis vel necessi-
tatisipsius operis praecepti, vel propter aliud
ad quod interdum est necessarium, ut cum ho-
fflo obligatur ad orandum propter tentationem
occurrentem. Dico igitur primo: propter oc-
currentem extrinsecam necessitatem, duobus
modis obligari potest homo ad eliciendum ac-
tum amoris Dei super omnia ; primo, si neces-
se sit contritionem habere, ut in articulo mor-
tis, prsecipue si quis haberet conscientiam
peccati mortalis, et credo obligare etiam si sit
copia confessoris, propter gravi-simum nego-
tium, etpericulum salutis oeterna?., in quo ex-
cludendum est omne dubium, quoad fieri po-
test, ut in materia depcenitentiadicitur '. Se-
cundo, si necessarium sit ministrare ex officio,
vel recipere sacramentum, eum qui conscien-
tiam habet peccati mortalis, et non confitetur
vel quia non potest, vel quia non vult. Alii
addnnt tempus gravissimae tentationis, preeci-
pue si quis judicaret esse opportunissimum
remedium, et quasi necessarium medium, se
ad gratiam disponere, vel ad amorem Dei se
excitare ad vincendam tentationem; quod in-
terdum fortasse probabile est, raro tamen mo-
raliter accidit. Item erit si oecurant similes
actus, inquibus propter extrinsecam ratiouein,
\ Disp. 5, sect. 4, num. 19..
668
DISPCT. V. DE PR^ECEPTIS CHARITATIS.
necessarium sit uti divino amore, et compa-
rare Dei amicitiam, tanquam convenientem
dispositionem ad talem finem : tamen, quia
in liis casibus preeceptum amoris Dei non obli-
gat ratione sui, sed alterius, ejus omissio.non
est peccatum contra boc preeceptum, sed con-
tra illud ratione cnjus est necessarium.
4. Secunda conclusio. — Dico secundo : ali-
quando preeceptum boc per se obligat. Ratio
est, quia hoc praeceptum per se babet vim
obligandi ; ergo habet per se tempus neces-
sarium. Item amor Dei per se est necessarius
ad salutem. Ceeterum articulus temporis non
tam affirmative quam negative assignari po-
test: sicut in preecepto restitutionis dicitur
obligare ad noji multum differendam restitu-
tionem, lieet non possit assignari primum
inslans restitutionis , ita dico post usum ratio-
nis teneri hominem non multum differre ac-
tum amoris, preeeipue ut cognovit Deum esse
ultimum finem, et esse sic diligcndum ; hinc
sequitur, etiam post primum actum, teneri
hominem non prorsus cessare tota vita ab hoc
amore, sed aliquando illum iterare, propter
rationes factas contra tertiam sententiam ; est
enim consentaneum, ut Dei amor, propter
quem creatus est homo, et qui est ultimus fi-
nis actionum, non semel tantum ac iterum in
tota vita habeatur. Quare, qui per multos an-
nos non exercet hunc amorem, delinquit con-
tra hunc preeceptum ; quantum vero futnruni
sit hoc tempus, prudentiee relinquendum est.
(Similem queestionem disputat auctor de Prse-
cepto poenit., disp. 15, a sect. 4, et de Preece-
pto orationis, 1. 1 de Orat., c. ultimo.)
SECTIO IV.
Utrum delur prwceptum charitatis de proximi
dilectione.
1. Primaassertio. — Dico primo: tenemur
sub preecepto diligere proximum sicut nos
ip?os. Est de fide, Mattheei 22 : Diliges proxi-
mum tuum sicul teipsum ; nbi partieula illa, si-
cut, significat similitudinem, non omnimodam
eequalitatem, ut exponunt Hieronymus, D.
Thomas et reliqui Theologi ; nomine vero pro-
ximi quid intelligendum sit, jam supra expo-
suimus, disp. 1, sect. I, a num. 3.
2. Secunda. — Dico secundo: Preeceptum
hoc et naturale est et supernaturale, prout in
actum naturalem vel supernaturalem cadit.
Prior pars satis constat, et quia id dictat ratio
naturalis, et quia nihil est magis nccessarium
ad generis humani conservationem, pacem et
justitiam tutandam; et quia alioquiu nun-
quam contra proximum peccaremus, ut in si-
mili supra, sectione prima, numero secundo,
arguebamus de Deo. Posterior pars est contra
Cajetanum, qui, Deuteronom. 6, et Matth. 22
exponens, hoc preeceptum dicit solum iutelligi
de dilectione naturali, quia supernaturali di-
lectione nunquam tenemur diligere proxi-
mum ; consentit fere Navarr., c. 14, n. 8 et 9.
3. Errant prcedicti auctores. — Sed errant,
nam Patres et Theologi eeque nurnerant hoc
preeceptum inter ea quee ad charitatem infu-
sam spectant; et Christus, Matth. 22, utrum-
que eeque conjungit, nec est verisimile in uno
loqui de uno genere amoris, in alio de altero:
imo expresse subjungit: Secundum autem si-
rnile est huic ; et Joannis 15 : Hoc est prcece-
ptum meum, ut diligatis invicem; ergo divi-
num et supernaturale ; et deinde : Sicut et ego
dilexi vos ; ipse autem supernaturali amore
et in ordine ad supernaturalem beatitudinem
nosdilexit. Unde Paulus dixitdilectionem pro-
ximi esse observationem totius legis, quia est
necessario conjuncta cum charitate Dei. Qua-
propter Augustinus, 8 de Trinitate, cap. 7,
observat, licet necessarium sit duo preecepta
cbaritatis servare, Dei, et proximi, tamen soe-
pe in sacra Scriptura unum poni ut sufficiens,
quia non potest ab alio separari. Unde sumitur
ratio ; nam tenemur diligere ex charitate
Deum ; ergo eodem modo tenemur diligere
proximum propter Deum, quia tenemur dili-
gere proximos, ut consortes beatitudinis su-
pernaturalis, et consequenter illis preestare
beneficia necessaria non tantum ad naturee
bonum, sed etiam ad supernaturalem beati-
tudiuem.
4. Quando obliget pr&ceptum amoris erga
proximum. — Difficultas est quando obliget
hoc proeceptum. Breviter de utroque amore,
naturali et supernaturali , in genere dico ,
quod spectat ad exercitium internorum ac-
tuum, per se non obligari nos ad illum ac-
tum eliciendum, in illo sistendo, id est, pro-
pteramandum tantum, sicut diximus deamore
Dei. Ratio differentiae est, quia amor internus
ner se, non patet proximo, sicut patetDeo. Item
amor Dei per se est quidam cultus Deo debiius,
non vero sic est amor proximi. Hinc fit hunc
amorem internum solum cadere in preece-
ptum, vel quando necessarius est ad opus ex-
ternum, et beneficium proximo prcestandum,
vel ad vitandum odium ct offensioneni proxi-
mi, unde tunc obligabit, quando occurrerit
SECT. V. AN HOG PR.-ECEPTUM ETIAM AD IMMlCOS AMANDUM, ETC
669
necessitas misericordiaj, de qua supra, vel ne-
cessitas vitandi odium, periculum, etc. ; et
tunc tantum obligari adhuncactum, quantum
ad hos fines fuerit necessarium. Et huc spec-
tant multa quae de obligationibus charitatis in
proximos tradunt scribentes ', et infra disput.
9 occurrent. Unde ulterius fit ut regulariter
sufficiat amor naturalis, hic enim sufficit ad
opera quaa frequenter occurrunt ; ssepe tamen
oportebit hunc actum esse supernaturalem ,
quaudo vel opus est valde difficile et superna-
turale, vel est tam magna tentatio, aut pericu-
lum odii et vindictai, ut moraliter nonnisi su-
pernaturali amore vinci posse credatur.
SECTIO V.
Utrum hoc prceceptum etiam adinimicos aman-
dum et peccatores obliget.
Prima conclusio. — Hoc loco sermo est de
peccatoribus viatoribus, ut supra notavimus;
nomine autem inimicorum intelligentur ii a
quibus injuriam passi sumus, vel qui nos odio
prosequuntur.
1 . Dico primo : ex vi hujus proecepti tene-
mur non odisse peccatores, etiam inimicos. Est
de fide ; ratio vero est, quia isti sunt proxi-
mi ; at odium proximi est intrinsece malum ;
est enim odium rei bonae ct per se amabilis.
Est autem sermo de peccatoribus non formali-
ter, sed ut quidam bomines suut ; culpa enim
odio haberi potest. Sed contra : nam licitum
est interdum desiderare malum peccatoribus,
ut Psalmo 9 : Gontertantur peccatores in infer-
num; et 108: Constdue super eum peccatorem,
et diabolus stet a dextris ejus; cum judicatur,
exeat condemnatus, etc. ; ad Galat. 5: Utinam
abscindantur qul tos conturbant ; et similis lo-
cutio frequens est iu sacra Scriptura. Item
Cbristiani sine scrupulo desiderant mortem
inimicis Ecclesice ; hoc autem desiderium est
quoddam odium. Respondetur primo ad illa
Scripturae testiinonia, ut in illis sit sensus
non optantis, sed preedicentis ; secundo, ut sit
sensus optantis, si malum referatur ad cul-
pain, non ad personam, ita ut culpae destruc-
lio, non personee desideretur. Tertio, ut sit
sensus optantis malum ipsi personee, non ex
odio, sed ex aliquo honesto fine vel necessita-
tis, vel justae vuidictae divinae.
2. Secunda conclusio. — Ex quo dico ulte-
10,
Inter hos vide
13 et 14?.
Molin., tract. 3, disp. 9,
rius, interdum licere desiderare malum tem-
porale proximo propter bonum finem, id est,
propter ipsius commodum, vel ad vitandum
majus malum. Ratio est, quia malum poense
non est intrinsece malum, atque adeo neque
intrinsece charitati contrarium; et si sit in-
terdum necessarium ad bonum simpliciter ,
vel utilius, ut sic potius est bonum. Adde,
quia licet veile illum finem ; ergo et medium
consentaneum. Sed duo in his desideriis ser-
vanda sunt, alterum tantum licere ad justum
et honestum finem, et ideo tantum et tale ma-
lum licere desiderare , quantum ad talem fi-
nem necessarium est; quare per se nunquam
licet desiderare viatori pcenam seternam, quia
per se non est medium ad ullum bonum, li-
cet interdum liceat permittere illam. Gommu-
niter etiam in his desideriis intelligitur tacita
conditio, nempe, si alia via provideri non
potest bono proximorum. Aiterum est, ali-
quando licere desiderare aliquod malum pro-
ximo, quod non licet inferre; non enim quid-
quid licet mihi optare ut eveniat, licet mihi
facere, ut patet de proximi morte. Ratio est,
quia multa interdum licite fiuut ab alio, quee
a me non possunt licite fieri, cjuia careo jure
et potestate; desiderium ergo est ut unum-
quodque per legitimas causas fiat.
3. Tertia conclusio suadetur multipliciter.
— Dico tertio : ex hoc prsecepto teuernur po-
sitive amare peccatores, etiam inimicos. Gon-
stat Matth. 5 : Diligite inimicos vestros, quse
verba non tantum consilium sed prseceptuui
continent, ut exponunt ibi Patres, idemque
habetur ex doctrina Conciliorum Carthag. IV,
c. 93, et Agathens., c. 22. Ratio vero est, quia
inimicus est proximus et capax beatitudinis.
Deinde, quod tibi non vis, alteri ne facias ; at
omnes volumus amari, etiam ab his quos of-
fendimus. Adde quod vindictam sumere ab
inimicis propria auctoritate, est contra ratio-
nem naturalem ; ergo et appetitus viudietse,
cui contrarius est hic amor. Tandem hic amor
est maxime necessarius ad conservaudam jus-
titiam, et pacem inter homines, ad quem fi-
nem referuntur preecepta secundse tabulee.
A. Primicm corollarium : prceceptum dili-
gendi inimicos non solum est positivum divi-
num, sed etiam naturale. — Et hinc constat
prajceptum hoc non esse tantum positivnm
divinum, sed etiam naturale, tum etiam quia
lex Evangelica non addidit preecepta moralia
positiva, preeter ea quae sunt sacramentorum,
ex prima secundae , quaestion. 108. Unde et
philosophi hoc praiceptum agnoverunt. Dices
070
DISPIT. V. DE PR.ECEPTIS CHARITATIS.
inipossibile esse ratione naturali persuaderi
inimicum esse ex prsecepto diligendum, quia
nulla ratio boni, quse sit naturalis, apparet
in tali objecto. Deinde difficilius id est quam
ut possit per naturam perfici ; est enim heroi-
cee virtutis, ut ait Augustinus, serm. 6 et9in
Psalm. 118. Ad primum negandum est as-
sumptum ; ipsa enim liumana natura est suf-
ficiens ratio diligendi; deinde etiam Deus, ut
est auctor naturae. Ad secundum, posse homi-
nem per vires naturce servare hoc prseceptum
aliquo modo in ordine ad finem naturalem,
quamvis constanter servare hoc prseeeptum
vix aut nunquam sine speeiali auxilio fieri
possit; hoc lamen commune est cum aliis
praeceptis. (Vide 1. 10 deLegib., c. 21, n. 5,
et 1. 1 de Grat., prsesertim c. 26. )
5. Secundum corollarium : prcrceptum cli-
ligendi inimicos fuit etiam in lege veteri. —
Secundo , colligitur hoc prfeceptum fuisse
etiam in lege veteri ; prsecepta enim naturaha
sunt commuuia omni legi, ut probat late Au-
gustinus, sermon. 168 cle Tempore. Dices :
Christus vocat hoc prseeeptum suum, quasi
eousque nuuquam lmpositum, Mattheei quin-
to : Ego autem clico vobis: Diligite inimicos
restros, etc. Respondetur ita loqui, ut expli-
cet necessitatem et obligationem, qua ma-
xime tenebamur de hujus prsecepti observa-
tione. Item quia renovavit praeceptum jam
extinctum Sed contra: nam ipse refert fuisse
dictum in lege veteri : Oclio habebis mimicum.
Respondetur illud verbum non habuisse le-
gem veterem, sed fuisse falsam Pharisaeorum
additionem. Nam quia Levit., decimo nono
dicitur : Diliges amicum tuum sicut teipsum,
inde a contrario sensu falso inferebant ini-
micum esse odio habendum.
6. Quando et quomodo obliget praceptum
diligendi inimicos. — Sequitur exponamus
quando et quomodo obliget. Respondetur :
per se loquendo, solum obligamur ad aman-
dum inimicum, eo tempore et modo quo alios
homines. Unde non tenemur per se ad aman-
dum, vel exhibendum signa amicitise, nisi in
eo necessitatis articulo, quo circa alium ; nul-
la enim ratio cogit ad magis diligendum ini-
micum. Dico per se, nam per accidens potest
oriri major obligatio ad vitandum scandalum,
vel odii significationem. Ita divus Thomas 2.
2, q. 25, art. 8 et 9 ; Sylvest., verbo Charitas ;
Navar., cap. 24, num. 75.
7. Primum consectarium. — Qui colligunt
pritno, csse peccatum mortale cx gcnere a
communibus orationibus, aut beneficiis , aut
desideriis, auxiliis, aut signis henevolentise
inimicum excipere; quia moraliter talis exce-
ptio est signum odii , et excitat. alium ad
odium. Unde parit scandalum , et animarum
divisionem ; et est injuriosa, r.am excipitur
proximus tanquam iudignior aliis; et hoc
modo dicit Chrysostomus , homil. septuage-
sima prima ad Populum, et homil. sexta in
1 ad Timothseum, et libro de Gompunctione
cordis, esse nobis pra?ceptum benefieiis pro-
sequi, e.t orare pro inimicis. Dices : non te-
neor orare, vel facere omnibus beneficium ;
ergo possum excipere quem voluero. Res-
pondetur ex D. Thcma 2. 2, qusest. 83, art.
3 , interdum simpliciter non teneri nos ad
aliquid faciendum; si tamen facimus , tene-
mur debito ordine et modo facere; ut ssepe
non teneris orare, sed, si oras, teueris atteute
orare ; ita ergo in proposito.
8. Sccundum consectarium — Secundo in-
fertur, etiamsi non teneamur simpliciter sa-
lutare inimicum , teneri tamen ad resa-
lutandurn. Prioris ratio est , quia saluta-
tio est speciale signum benevolentias , quod
non teneor per se loquendo dare ; secus per
accidens, vel ratione scandali , vel si necessa-
rium judicaretur ad deponendum internum
odium, vel certe ad placandum inimicum,
et efficiendum ut ipse deponat odium ; nam
pro salute ejus interdum hoc facere tene-
mur. Vide Cajetanum, Matthaei quinto , ibi :
Esto consentiens adversario tiio. Secunda pars
sumitur ex divo Thoma, et Cajetano supra ;
Sylvestro, verbo Charitas , quoestione sexta.
Et ejus ratio est, quia moraliter, imo ex na-
tura rei illud cst signum odii, unde de se ge-
nerat scandalum, et odium in alio. Dices :
non teneor ex charitate resalutare omnem
salutantem, sicut nec respondere omni lo-
quenti. Respondetur etiam teneri ex quadam
urbanitate, quamvis, si omittam, soium erit
veniale, non enim est gravis laesio charitatis
per se ; tamen respectu inimici, quia hic ct
nunc, pensatis omnibus circumstantiis , illa
omissio est significativa odii , ideo ex genere
suo gravius est peccatum, et contra charita-
tem, quamvis in individuo seepe possit esse
vcniale , attenta conditione personarum et
circumstantiarum.
9. Tertium consectarium. — Tertio infertur
quando et quomodo teneatur remittere inju-
riam inimico; multa enim nomiue hujus re-
missionis intelliguntur : priinum , interioris
odii dcpositio , et hoc rnodo semper est in
proecepto hesc remissio, juxta illud Matth. 6 :
SECT. I. AN ODIUM DEI SIT
jSi non remiseritis, etc, de cordilms vestris.
Seenndo, intelligitur exterior manifestatio in-
terioris animi, qua eum, qui iujuriam iutu-
lit , in amicitiam recipiamus, et nos omne
odium deposuisse ostendimus, et hoc simpli-
citer et absolute non est prseceptum , nisi
quando id omittere moraliter esset sese os-
tendere et gerere ut inimicum. Ratio est,
quia non semper tenemur exhibere signa
amicitise. Unde collignnt auctores citati, et
indicat divus Thomas 2. 2, queest. 83, quan-
do, qui injuriam intidit, veniam petit, teneri
alterum ad exhibenda signa amicitiee, quse
sufficienter ostendant depositionem odii, quia
tunc in illis eircumstantiis ea omittere est mo-
rale signum odii ; item est scandalum, et pro-
vocare alterum ad perseverandum in inimi-
citia, quia putat se non invenire locum ve-
niee, ut colligi potest ex Mattli. et Luc, cap.
6. Quid autem in ea opportunitate faciendum
sit, prudentiae committitur.
10. Alia remissio. — Tertio , intelligitur
condonatio omnis satisfactionis , et hoc sim-
pliciter non est in prsecepto; nam potest
quis juste jus suum prosequi per legitimam
potestatem, ut habetur in nonnullis decretis,
et id confirmat omnium auctormn consensus,
et usus virorum proborum. Ratio est, quiaille
de se est actus consentaneus justitke, quod
maxime habetlocum, quando quis intendit ut
sibi restituantur bona externa, vel honor aut
fama, etc Sed cavendum est ne misceatur
odium: secundone nimium proximus prema-
tur, ita ut cum notabili detrimento suo coga-
tur vel minimo damno satisfacere; nam in-
terdum id poterit csse contra charitatem, ut
patet Matthad 13 et 18. Unde notat Sylvester
supra, si is qui intulit injuriam, satisfeeit
quoad potuit, contra charitatem esse illum
amplius urgere, ut faciat quod non poterit;
quod prseterea intelligendum est, nisi inten-
datur per se justa poena propter commissum
deiictum : quod etiam, si debito modo fiat,
justum esse potest, et interdum preeceptum,
ut in materia de justitia tractatur.
DISPUTATIO VI.
DE PECCATIS CONTRARIIS HIS PRiECEPTIS.
Antequam accedamus ad pneeepta quee ver-
santur circa actus exteriores, dicemus de mo-
dis quibus interius peccatur contra heec prse-
cepta, quse versantur in actibus internis;
contra quee duobus modis in genere peccari
PECCATUM OMNIUM MAXIMUM. 671
potest5< vel omittendo, et de hoc nihil occur-
rit dicendum ; supposita enim cognitione pree-
cepti affirmativi, et temporis, ac modi quo
obligat, omissio per se solum addit privatio-
nem ; alius modus est committendo, de quo
agendum erit.
SECTIO I.
Utrum odium Dei sit peccatum omnium
maximum.
\ . Odium guid sit. — Odium abominationis .
— Odium inimidtia?. — Odium, ut a nobis
explicari potest, est velle alteri malum, ut
malum sit illi; qui actus formaliter magis
est desiderium quodclam indicans formaliter
odium, quod in quadam aversione voluntatis
consistit; sicut enim amor est pondus, vel
vinculum cum re amata, ex quo sequitur de-
siderium boni illius, si sit amor benevolentiee,
vel desiderium quo appetimus illam rem no-
bis, si sit amor concupiscentiae , ita odium est
quidam actus quo aliquis voluntarie disjun-
gitur in affectu amandi; quod clupliciter con-
tingit, vel considerando alium ut habet ordi-
nem ad nos, et est nobis infestus; ex quo
sequitur ut desideremus illi malum illud, quod
snfficiens est ut illum a nobis separemus, et
hoc odium pertinet ad concupiscentiam, et
solet dici abominationis; aliquando contingit
voluntatem averti ab alio in se, et inde velle
illi omne malum simpliciter, et hoc est pro-
prium odium inimicitise, sed regulariter ducit
originem ex priori, juxta illud Sapient. 2 :
Circumveniamus justum, quoniam contrarius
est operibus nostris.
2. Objectio. — Solutio. — Dices : quomo-
do voluntas potest velle malum, sub ratio-
ne mali, etiam alteri? Dici posset odisse non
esse velle, sed nolle potius ; dico tamen etiam
odium includere positivam voluntatem, qua
appetimus alteri malum ; ut autem malum
alteri velimus, non oportet in iUo queerere
rationem boni, sed potius mali : nam sicut
amamus alicui bonum quia bonus est, vel
quia ipsum amare bonum est, ita volumus
alicui malum, quia malus aliquomodo est. Ex
quo recte dix.it D. Thomas 2. 2, qusest. 34,
art. 1 , odium Dei, si solum praecise conside-
retur id quod in Deo est, non esse possibile,
ideoque non posse haberi a vidente Deum,
quia in Deo secundum se nulla est ratio mali ;
tamen per relationem ad effectus potest sub
aliqua ratione mali appreheudi, scilicet puni-
m
DISPUT. VI. DE PECCATIS CONTRARIIS HIS PR.ECEPTIS.
toris, etc. Et sic potest odio haberi vel abomi-
nationis, si quis velit Deum carere potestate
puniendi, vel inimicitioe, si quis velit Deum
non esse. Addo ulterius, in odio necessarium
esse ut saltem ipsum odisse apprehendatur, ut
aliquo modo bonum odienti, quia in ipsomet
odio includitur positivus appetitus, qui opor-
tet ut sit sub aliqua ratione boni; et hinc fit
ut qui videt Deum, etsi videret aliquo tem-
pore sibi Deum aliquid mali facturum, tamen
non posse eum odio habere : quia quandiu
Deum vide.t, nec judicare potest eum dignum
aiiquo odio, neque sibi esse bonum, Deum su-
besse alicui malo; neque denique tunc esse
sibi bonum talem actum odii elicere.
3. Prima conclusio de fide. — Secunda
communis. — Dico primo : hoc odium pecca-
tum est ex genere suo mortale. Est de fide,
Numer. 10 : Dissipentur inimici tui et fugiant
qui oderunl te; et Deuterou. 32 : His qui ode-
runt me retribuam ; item Joannis, 15 : Ode-
runt me, et Patrem meum. Dico secundo : hoc
odium ex genere suo maximum est omnium
peccatorum. Est communis, primo, quia est
contra maximam virtutem, et prseceptum.
Secundo, alia peccata mortalia sunt, quia hoc
participant, ut constat ex 1. 2. Nam ratio pec-
cati mortalis consistit in aversione a Deo,
quod in aliis est indirecte ; in hoc autem di-
recte. Dico ex genere, quia in individuo, pro-
pter circumstautias, alia peccata possunt esse
graviora, et in ipso odio Dei potest unum esse
majus alio; odium enim inimicitiae simplici-
ter majus est odio abominationis tantum,
quamvis hoc odium semper includat virtute
aliud respectu Dei, quia nirilum vel minimum
malum potest esse in Deo, quin omnino des-
trueretur Deus.
4. Objectio. — Solutio. — Sed contra :
odium Dei oritur ex amoresui; ergo majus
peccatum erit ille amor, cum sit radix. Ad
hsec, hoc peccatum unain tantum habet mali-
tiam, scilicet, directa? aversionis; aliud duas,
aversionis et conversionis. Respondetur iu
moralibus ssepe effectum esse gravius pecca-
tum, quam causam ex qua oritur, per se con-
sideratam ; ut cum quis interficit ut furetur,
gravius peccatum est homicidium quarn fur-
tum ; dico autem per se, quia si consideretur
ut causa, induit malitiam effectus : sic eigo in
proposito, ille amor ex quo nasci potestodium
Dei, per se non est tam malum, sicut ipsum
odium, etsi ex libertate voluntatis inducat
ad pessimum effectum, cujus malitiam proindc
participat. Ad conlirmationem, primum hsec
malitia directse aversionis per se superat duas
alias simul sumptas. Deinde sicut in aliis pec-
catis est directe malitia conversiouis, et indi-
recte aversionis, ita, e contrario, in hoc est
directe malitia aversionis, indirecte vero con-
versionis, nempe illius boni commutabilis, ex
quo tale odium nascitur, et ideo tale peccatum
est omnium maximum ex genere suo.
SECT10 II.
Quale peccatum sit odium proximi.
1 . Prima conclusio. — Secunda. — Terlia.
— Quarta. — Dico primo : est peccatum mor-
tale suo genere; patet ex dictis disputatione
praecedenti. Dico secundo : hocpeccatum spe-
ciale est distinctum a carieris; tum quia oppo-
nitur singulari virtuti et prsecepto; tum quia
odium Dei est speciale peccatum : ergo et hoc.
Dico tertio : hoc peccatum genere suo est
maximum eorum quse sunt contra proximum.
Ita D. Thomas 2. 2, qurcst. 34-, articulo quarto,
et expositores ibi. Ratio esl, quia avertit om-
nino et directe voluntatem a proximo; unde
ita se habet ad ceetera peccata in proximum,
sicut odium Dei ad csetera peccata in Deum ;
quare utriusque esteadem ratio. Dico quarto:
nihilominus odium proximi non ponitur vi-
tium capitale : sic resolvit idem D. Thomas in
art. 5. Ratio est, quia capitaie vitium dicitur,
quod frequenter est radix aliorum ; non est
autem hujusmodi hoc odium, sed potius est
quasi extremum malum ex aliis ortum; sed
jam geneiato, multa ex eo procedunt : oritur
autem hoc vitium interdum ex ira, interdum
ex concupiscentia; sed prsecipue, ut advertit
divus Thomas 2. 2,v qusestione 34, articulo 6,
oritur ex invidia, quae maxime est affinis odio,
nam est tristitia de bono proximi; velle autem
malum et tristari de bono sunt valde con-
juncta. Dices, potius ex odio oriri invidiam;
nam tristitia de bono alieno supponit odium.
Respondetur invidiam, seu tristitiam illani
oriri ex odio illius mali, quo quis censet se
affici ex excellentia proximi, non tamen ex
odio ipsius proximi.
2 . Dubium primum : utrum odium proximi
sit prccceptum unius speciei. — Sed supersunt
nonnulla dubia explicanda. Friinum est, an
hoc odium sit peccatum unius speciei vel plu-
rium. Respondetur , quamvis consideratum
hoc per modum vitii habitualis possit dici
unum, crcdo tamen continere sub se multas
peccatorum spccies, idque duobus modis prin-
SECT. III. UTRUM ACCIDIA SIT SPECIALE VITIUM CONTRA CHARITATEM.
673
cipalibus, nimirum ex parte motivi, sub quo
proximus odio babetur , aut ex parte mali
quod illi volumus ; prior modus contingit,
quando proximus habetur odio vel per se ,
aliamve ob causam, quae inter me et ipsum
intercessit, vel quia est quid Dei ; et ha;c duo
odia videntur habere deformitates specie dis-
tinctas, licet secundum videatur magis esse
contra charitatem Dei , quamvis proprie sit
contrarium illi actui, quo amatur proximus
immediate proptor Deum, ac tale viietur es-
se odium quod deemones habent contra ho-
mines. Posteriori modo hsec odia differre
etiam possunt specifice ; nam, ut ait divus
Thomas, secunda. secundae, quaest. 30, art. 2,
voluntas distinguit pro ratione bonorum di-
versissima mala.
3. Contrarium Cajetani placiticm. — Refel-
litur. — Respondet Cajetanus oppositum sen-
tiens, illo articulo sexto , in responsione ad
ultimum, odium versari circa malum. ut sic,
et ideo esse unum ; velle autem mala in parti-
culari non esse odii, sedinjustitise, vel simi-
lis vitii. Sed contra. Nam amor non tantum
vult bonum in communi, secl descendit ad
particularia : oppositorum autem eadem est
ratio. Item velle proximo seternain mortem,
est summum odium, et tamen non spectat ad
aliquod vitium in particulari. Confirmatur
primo : nam velle proximo seternam mortem
aut temporalem pcr se videntur habere defor-
mitates diversee rationis : nam per se pri-
vant bonitate diversee rationis. Et confirmatur
secundo : nam afficere proximum injuria in
vita, vel in fama, sunt peccata specie diversa
contra justitiam, propter materise diversita-
tem ; ergo pari modo efficient diversitatem in
odio. Denique, quod ad mores spectat , non
dubito quin talis diversitas sit aperienda in
confessione. Sed contra, quia D. Thomas 2. 2,
queest. 34, art. 2, dicit omnia mala cadere
sub unum vitium odii , sicut omnes colores
sub una potentia. Respondetur primo inde
non haberi quod Cajetanus intendit, nam vi-
sus non tantum videt colorem sub communi
ratione, sed etiam sub ratione albi et nigri,
etc. ; ergo similiter. Deinde in hoc solum po-
test haberi , hoc vitium per modum habitus
esse unum, non vero in ratione actus.
4. DuMum secundum- quomodo distingua-
tur odium ab injustitia interiori, et ab appe-
titu tindictce. — Secundum dubium est, quo-
modo distinguatur hoc vitium ab injustitia in-
teriori, et ab appetitu vindictse. Respondetur
odium, ut sic, abstrahere ab omni actione in-
XII.
juriosa, quam respicit voluntas injusta : ver-
bi gratia, qui vult mortem proximi non a se
inferendam, sed absolute ut malum ejus, ha-
bet odium ; quando autem vult ipse inferre,
est injustitia, quse interdum imperari potest
ab alio, quam ab odio ipsius interficientis.
Rursus odium appetit malum proximi simpli-
cite, et sine ulla mensura ; at vero vindicta
respicit delictum et commensurationem cum
illo. Unde appetitus vindictee, ut sic, non est
intrinsece malus, si per debita media et legi-
timam potestatem intendatur, quare non ha-
bet malitiam, nisi in injustitiam velodiumde-
clinet, quod facile fit ; odium vero per se et
ex objecto hahet intrinsecam malitiam.
5. Dulium tertium : an odium habeat ac-
tum exteriorem. — Tertium dubium, an hoc
vitium habeat actum exteriorem? Responde-
tur illum habere, sicut habet amor ; frequen-
ter tamen habet illum conjunctum cum in-
justitia, quia actiones, quibus facimus malum
proximo, semper sunt injuriosse ; et si infe-
rantur ex odio , utramque malitiam partici-
pant ; et interdum potest separari ab injuria,
ut si quis ex odio scandalizet proximum, aut
consulat malum. Et juxta solutionem dubii
hujus, puniuntur interdum in jure actiones
exteriores ex odio procedentes. Uude cum D.
Thomas, quaistione 34, articulo quarto, indi-
cat odium versari in corde, non omnino ne -
gat actum exteriorem, sed explicat id quod
primarium est in hoc vitio.
SECTIO III.
Utrum accidia sit speciale vitiwm contra
charitatem.
1 . Accidia quid? — Prima conclusio. — Ac-
cidia, ut notat Damascenus, libro secundo,
capite decimo quarto , significat tristitiam, et
communiter sumitur in malam partem, unde
est tristitia de bono vero et honesto; et D.
Thomas 2. 2, qusestione trigesima quinta,
addit esse tristitiam de bono divino. Qua no-
minis significatione posita, dico primo acci-
diam esse peccatum contra charitatem, et
preeceptum ejus. Patet, quia oppositum gau-
dium de bono divino est actus charitatis ;
ergo.
2. Objectio. — Solutio. — Dices : sicut hoc
gaudium nou aliter prsecipitur quam prsece-
pto amoris, nec moraliter videtur habere ho-
nestatem distinctam, ita hoc peccatum non
erit distinctum ab odio. Propter hoc dico, hoc
43
674 DISPTJT. VI. DE PECCATIS
vitinm non esse tristitiam de bono intrinseco,
quod Deus in se habet, hsec enim revoeatur
ad odium ; sed de bono extrinseco honoris,
etc, et hoc non per se in malum Dei, quia
hoc etiam esset odium, sed ut preestandum
ab eo qui accidia afficitur, quatenus appre-
hendit hoc onerosum sibi. Ita Cajetanus, et
sumitur ex Divo Thoma supra, articulo 3, ad
secundum, ubi dicit accidiam esse de bono
spirituali proprio, propter laborem corporalem
adjunctum, quod in idem redit. Confirmatur,
nam gaudium charitatis delectatur nonsolum
de bono Dei in se, sed etiam de amicitia ho-
minis cum Deo, et de mutuis officiis quse ex
ea nascuntur; ergo tristitia de eadem ami-
citia, quatenus nos obligat ad obsequia Dei,
est contraria chantati et preecepto ejus; et heec
est accidia : id quod sentit D. Thomas, citata
qusest. 35, cum ait accidiam opponi illi gau-
dio charitatis, quod est de bonis divinis, quae
communicantur ipsi homini, quatenus one-
rosa apprehenduntur; et eodem modo intelli-
gendus qua?st. 36, art. 4.
3. Corollarium primum. — Corollarium se-
cundum. — Tertium. — Hinc constat hunc
actum esse prohibitum prsecepto negativo
charitatis incluso in affirmativo, quo prsecipi-
mur amare Deum, et velle retinere amicitiam
cum eo; intelligitur etiam accidiam non sumi
hic, prout regulariter signiticare potest quam-
dam remissionem in omnibus actibus orlam
ex quadam tristitia, quse ex difficultate appre-
hensa in quavis virtute oriri potest ; nam illa
non est speciale vitium, sed generale, quod
per omnia vagatur. Ultimo, intelligitur posse
etiam hujusmodi accidiam specialem versari
circa proximum , ut si quis doleret de amicitia
cum proximis propter obligationes quse inde
oriuntur, quamvis hic modus rarus sit ; et ideo
illius fortasse non meminit D. Thomas.
4. Secunda conclusio. — Dico secundo hoc
peccatum genere suo esse mortale; est D. Tho-
mse, qusestione 23, art. 3, et aliorum commu-
nis. Patet, quiadirecte repugnat amicitiseDei,
unde post Dei odium obtinet secundum locum.
Ssepe tamen est veniale, vel propter indelibe-
rationem, vel certe quia non pervenit ad tan-
tam malitiam, ut absolute fugiat affectu in-
teriori omnino spiritualem communicationem
cum Deo, sed sit leve tsedium sine periculo
transgrediendi grave prseceptum. Quid si ali-
quis haberet deliberatam accidiam non sim-
pliciler beneiicii Dei, aut boni spiritualis, sed
fortasse destatu perfectionis, ita tamen ut pa-
laLus esset implere quod promisit, et tantum
CONTRARIIS HIS PR/ECEPTIS.
sibi displiceret, ac doleret fecisse promissio-
nem ? Respondetur : non est peccatum mor-
tale per se, qnia cum illo actu durat voluntas
absoluta divinee amicitia?, et servandi omnia
prsecepta; est tamen ex objecto peccatnm ve-
niale et grave, et ssepe poterit esse mortale,
ratione adjuncti periculi.
5. Tertia conclusio. — Dico tertio : merito
hoc vitinm inter septem capitalia numeratur,
est enim radix multorum peccatorum; ita D.
Thomas supra, art. 4, et alii communiter.
Dices : imo non generatur, nisi post magnam
consuetudiuem peccandi. Respondetur id ve-
rum esse de accidia consummata et perfeeta;
tamen levis qusedam quasi inchoata accidia
facillime generatur ; et hoc satis est ad vitium
capitale, ut patet in vana gloria. Vide Grego-
rium, lib. 31 Moral., cap. 47, paulo post me-
dium, et Cassiau., lib. 40 Institut.
SECTIO IV.
Utrum invidia, wmulatio et nemesis sint titia
contraria dilectioni proximi.
1. Primus modus trisiitice , cemulatio. —
Tristitia de bono proximi varia et multiplex
est : alia orta ex odio, alia ex appetitu vindi-
ctse, alia ex eo quod bona proximi vel mihi vel
aliis nocent; et de harum honestate et turpi-
tudine satis patet ex dictis. Preeter hos modos,
invenitur triplex modus tristitise de bonis pro-
ximi. Primus est, quando quis tristatur de bo-
no alterius, quia ipse caret ilio, et heec est
eemulatio, ex Aristotele, secundo Rhetor., cap.
11. Et de hac dicendum est primo, non esse
intrinsece malam, quia ratio ejus non est
aliena commoditas, sed est proprie carentia.
Solum est advertendum hanc proprie habere
locum in bonis externis, quse minuuntur in
uno, cum augentur inalio; et ideo, sicut appe-
titus horum bonorum non est per se malus,
ita neque tristitia de eorum carentia; atque
adco neque hsec eemulatio, quamvis sine dubio
malam habeat speciem. In bonis autem spiri-
tualibus, quee omnibus possuntesse communia,
illa semulatio potest esse bona, quia est pree-
cipue de propria imperfectione ad aliorum
perfectionem comparata ; nam de ipsa perfe-
ctionenunquampotest esse bonatristitia. Vide
Hieronymum, ad Galat. 5; et Cajetanum, verbo
JEmulatio.
2. Secundus modus, nemesis. — D. TJwmas
oiegat. — Aliorum opi/rio affirmat. — Prima
ratio hujus opiuionis. — Secunda. — Judicium
SECT. IV. AN INVIDIA, iEMULATIO, ET
auctoris. — Secundo. potest esse tristitia de
bono alicujus, solum quia est indignus illo,
quam supra Aristoteles vocavit nemesim ; et
de hactristitia, controversum est an sit honesta
necne. Nam D. Thomas, quoest. 38, art. 2,
sentit esse prohibitam et malam : primo, quia
in Scriptura reprehenditur, Psalm. 36 : Noli
amulari in malignaniilus . Secundo, quia heec
temporalia bona , de quibus maxime potest
esse tristitia, sunt quasi nihil comparatione
eeternorum. Tertio, quia dantur ex Dei provi-
dentia, cui videtur derogare haec tristitia. In
contrarium vero est, quia Aristoteles, capite
illo 1 1 , libro secundo Rhetor. , vocat hanc tri-
stitiam justam, et rationi consonam. Et Caje-
tanus, in illo art. 2, ait se non videre in hoc
actu rationem peccati. Et favet D. Thomas,
queest. illa 36, art. 3, ad 2, et art. A. Ad heec,
consentaneum est rationi velle dignis justa
preemia ; ergo nolle indignis ; ergo tristari si
illa aecipiant; heec enim mutuo se consequun-
tur. Secimdo, quia quee D. Thomas adducit
non urgent; Scriptura enim non simplieiter
damnat hanc tristitiam, sed prohibetne occa-
sione ejus moveamur ad imitandum iniinicos,
juxta illud ejusdem Psalmi : Noli wmulari, ut
maligneris. Damnatur etiam heecindignatio, si
referatur ad divinam providcntiam, quod ta-
men non semper videtur verum. Nam sicut
fas est dolere de pcenis justorum, et in hoc non
fit injuria divinse providentiee, ita similiter in
proposito. Et ratio est, quia non semper tene-
mur conformari divinee providentiee in volito
materiali. Quo exemplo etiam apparet nihil
referre ut temporalia bona non sint magni
momenti, quiasaltem aliquid boni habent, si-
cut eorum contraria habent aliquid mali; qua
ratione licet tristari de illis, si accidant justis
hominibus. Et eadem ratione licet tristari de
prosperitate malorum, si sit injuriosa bonis et
justis. Circa hoc respondetur, in illo objecto
duo posse considerari, et materiale objectum,
scilicet indignum prosperari, et rationem do-
lendi de hoc objecto. Si materiale objectum
spectemus, non dubium est quin sub aliqua
ratione honesta possit de illo esse tristitia, ut
est illa ratio quam modo dicebamus, nempe si
inde sequitur detrimentum aliorum proximo-
rum. Item certum est circa idem objectum
posse versari tristitiam pravam ex motivo
extrinseco, ut ex odio. Difficultas vero est,. si
ratio talis tristitiee sit sola iudignitas proxinii.
3. Secunda conclusio circa secundum modum
trisiitice. — Dico secundo indignitatem proximi
non esse sufficientem ad dolendum de bono il-
NEMESIS SINT VITIA CONTRARIA, ETC. 675
lius. Primo, quia tristitia de aliquo bono non
potest esse per se honesta, nisi objectum illud
sit per se malum. Nam sicut nihil honeste ama-
tur propter se, nisi honestum, ita neque e
eontrario; sed indignum hominem hahere bo-
na temporalia, non est per se malum. Secundo,
quia non licet hujusmodi proximo velle ma-
lum, nec dolere de illius bono ; nam ejusdem
rationis haec sunt. Tertio, si aliqua ratio hone-
sti hic esse potest, maxime justitiee vindic. tivee
ratio, vel distributivee, ut Aristoteles insinuat.
Sed heec ratio derogaret providentiee Dei, nam
poneret in illo quamdam injustitiam, curn ta-
men Deus, in temporalium bonorum et malo-
rum distnbutione, non semper servet jnstitiee
distributivee rationem ; quia heec sunt infima
bona, quee seepe dantur in proemium alicujus
operis boni, si quid tale est in hujusmodi ho-
minibus, vel ut sint instrumenta motiva vir-
tutum, vel propter aliqna alia oceulta judicia
Dei; et similiter Deus in hac vita non punit
peccata, neque his bonis preemiat bona opera
justorum; ergo non est ulla honesta ratio ad
hujusmodi tristitiam. Dices : Quam malitiam
habet, et contra quam virtutem? Respondetur
participare malitiam odii proximi, et inter-
dum malitiam affectus nimii erga temporalia;
si tamen non perveniat ad absolutum odium
proximi, neque sit contra providentiam Dei,
raro erit peccatum mortale.
4. Tertius modus tristitue, invidia. — Ter-
tia tristitia potest esse de bono proximi, solo
hoc titulo, quod illius excellentia deprimit
meam ; et lirec est propria invidia, quse non
dolet de excellentia proximi, quia propter il-
lam ego aliquo bono caream, sed solum quia
obscurat meam perfectionem; et ideo dixerunt
Aristoteles, et divus Thomas secunda secundte,
quaestione trigesima sexta, articulo primo, ad
secundum, invidiam non esse inter multum
dispares, sed fundari in aequalitate quadam,
quia quando personee sunt diversorum gra-
duum, excellentia unius non apprehenditur,ut
deprimens excellentiam alterius ; quod facile
tamen accidit inter cequales. Et hinc etiam iit
invidiam oriri ex pusillanimitate conjuncta
cum superbia ; superbia enim efficit appetitum
iaordinatum excellentiee ; pusillanimitas vero
facit ut excelientia alterius apprehendatur ut
nimium excedens, vel quse habeatur in magna
eestimatione.
5. Tertia conclusio circa invidiam. — Et
de hac dico tertio esse peccatum genere suo
mortale et capitale, charitati proximi contra-
rium. Prima pars patet, quia illa tristitia non
676
DISPUT. VII. DE PIUECEPTO ELEEMOSYN^.
oritur ex aliqua ratione honesti, sed ex inordi-
nato appetitu excellentiae. Secunda etiam pars
patet, quia hoc est vitium valde humanum,
multorumque radix. Quseres an sit peccatum
unius speciei, vel plurium. Respondetur posse
esse plurium, sicut de odio dixi ; nam sine du-
bio multo alterius rationis est invidia^si sit de
spiritualibus bonis, quam si de temporalibus.
Tertia denique pars patet, quia ex genere suo
peccatum hoc est contrarium prsecepto cha-
ritatis, licet oriatur ex pusillanimitate. Ssepe
enim accidit unum vitium oriri ex vitio con-
trario uni virtuti, ettamen ipsum esse contra-
rium alteri virtuti ; deinde hoc peccatum facile
inducit ad directum odium proximi ; ergo inde
facile malitiam induet.
DISPUTATIO VII.
DE PRiECEPTO ELEEMOSYN.E.
Eleemosynre ethimon. — De eleemosyna qui
scripserunt. — Eleemosynse uomen a greeco
vocahulo, eXestv, ortum habuit, quod idem est
ac. misereri. Unde eleemosyiv-i (ut communiter
sumitur) est actus misericordiee, quo aliense
proximi necessitati subveuitur ; et recte qui-
dem, quamvis Augustinus, in Enchiridio, ca-
pite septuagesimo sexto, eleemosynam quoque
esse velit actum, quo suse ipsius necessitati
quis subvenit : Est enim (inquit) eleemosyna
opus misericordice : verissimeque dictum est:
Miserere animce tuce pilacens Deo, Ecclesiastici
capite tngesimo. De eleemosyna multa eaque
prseclara scnpsere Sancti Patres. Cyprianus
de Opere et eleemosyna; Basilius, Concionein
illud : Destruam Tiorrea mea, Lucoe 12, et Con-
cione ad divites; Nazianzenus, oratione de
Pauperum amore ; Ambrosius, libroprimo de
(Jfficiis. capite trigesimo ; Augustinus, in En-
chiridio, a capite 69; Chrysostomus, in libro
de Elecmosyna ; et alii quamplures, quos lu-
culeuter cougerit noster Canisius, in opere ca-
tecbistico de eleemosyna. Disputant etiam de
eleemosyna Theologi cum Magistro, in quarto,
distinctione decima quinta, decima sexta, et
quadragesima prima ; cum divo Thoma, sc-
cunda secundas, qusestione trigesima secunda;
Jurisperitij in Decretis, 45 distiuctiono, ca-
none Et qui, et canone Tria, et sequentibus,
et distinctione 86, canone Non satis, et se-
quentibus. Scripsitex recentioribus de eleemo-
syna Joannes Medina codicem unum. Et Na-
varrus, in canon. Quiescamus , distinctionc
quadragesima secunda ; et canon. Si agamus,
de Poenitentia, distinct. 1 ; et in Manuali, ca-
pite quarto ; Sotus, in Deliberatione de causa
pauperum, et alii. Nos per sequentes sectiones
de eleemosynce praecepto, quod proprium hujus
loci est, prosequemur.
SECTIO I.
>/An sit prwceptum eleemosynce, et quomodo
olliget?
i . Prima conclusio. — Dico primo : dare
eleemosynam est in prsecepto naturali et di-
vino^, quod ex genere suo sub mortali obligat.
Conclusio in genere est certa de fide, Matth.
25, ubi damnantur bomines ob hujus pra^cepti
transgressionem : Discedite iti ignem cetemum;
esurivi enim, et non dedistis mihi manducare,
etc; Eccles. 4 : Eleemosynam pauperis ne de-
fraudes ; et infra : Declina pauperi aurem
tuam et redde debitum tuum. Unde recte Am-
brosius, in lib. de Nabute, cap. 42 : Debi-
tum (inquit) reddis, non largiris indelitum ■
ideoque tibi dicit Scriptura : Declina pauperi
aurem tuam, et redde deb tum tuum. Et Na-
zianzenus, oratione de Pauperum amore, late
probat eleemosynam in pra^cepto esse, et in
fine addit : An tu benignitatem non necessa-
riam, sed tibi liberam esse putas ? ac non le-
gem, sed consilium ? Hoc quoque ipse magno-
pere vellem, et existimarem ; sed me sinistra
illa manus terret, et hcedi, et probra, quce in
sceleratos homines ab eo, a quo illic collocati
sunt, conjiciuntur, non quia aliud quiddam
ex iis quce interdicta sunt, admiserunt ,sed quia
Christum per pauperes minime curarunt. Et
BasiliuSj concion. in illud divitis : Destruam
horrea mea, Luc. 12 : Non putavit (inquit)
oportere superfluum in egenos distribuere ; nul-
lam prcecepti habuit rationem : Ne abstineas
benefacere inopi, eteleemosyna, et fides non de-
serant te, Tobiae A ; et frange esurienii pa-
nem tuum, Isaiee 58. Ratio denique hujus
pra3cepti sumitur ex 1 Joannis 3 : Qui habue-
rit substantiam hujus mundi, et viderit fra-
trem suum nccessitatem habcre, ct clauscrit
viscera sua ab eo , quomndo charitas Dei ma-
nct in <?o.?Est enim hoc prseceptum valde ne-
cessarium ad conservandam charitatem. Nam,
ut bcne Nazianzenus citatus, misericordiaerga
pauperes est prajcipua pars charitatis. Unde
constat etiam esse naturale, nam praeceptum
de dilectione proximi nalurale est.
2. Error hcereticorum circa cleemosynam
SECT. I. AN SIT PR^ECEPTUM ELEEMOSYN^E, ET QUANDO OBLIGET.
677
refellitur, — Sed, ut vitentur extrema, adver-
tendum est quosdam heereticos voluisse pree-
ceptum hoc adeo esse uecessarium, ut si illud
solum servetur, ad salutem sufficiat, nam (in-
quiunt) de illius transgressione et observa-
tione judicantur homines ; quem errorem ex
nonnullis locis Scripturee, ut Daniel quarto,
Tobiee 12, Ecclesiast. 3, Lucae 11, cum simi-
libus, et ex Patribus confirmant; sed illum
Angustinus refellit libro 21 de Civitat., cap.
22, et sufficit locus Pauli, prima ad Corinth.
i3 '. Si distribuero in cibos pauperum, etc,
charitatem autem non habuero, nihil sum.
Unde constat hoc preeceptum esse quidem ne-
cessarium, non tamen sufficere. Judicantur
autem homines ex iilo, vel quia ejus opera
sunt hominibus magis nota, vel quia sunt si-
gna charitatis, vel certe quia possent videri
hominibus heec opera minus necessaria, quam
opera justitiee, vel similia. Reliqua testimonia
intelliguntur de pcenis pecc&torum, quee inter-
dum in Scriptura vocantur peceata, secundo
Machab. 12. Et indicant pnmo observationem
hujus preecepti valere plurimum ad satisfa-
ciendum pro peccatis '. Secundo, intelligitur
ex eisdem testimoniis valere hoc opus ad im-
petrandum a Deo gratiam ad servanda alia
preecepta. quod interdum per se facit, inter-
dum per orationes eorum qui eleemosynam
recipiunt. Tertio, indicatur hoc opus, preeci-
pue si ex auxilio Dei procedat, mereri coram
Deo ut excitetur ad misericordiam, et pecca-
torum indulgentiam. Et in his modis expo-
nendi sunt Sancti, qui interdum etiam per
exaggerationem loquuntur, ad explicandam
vim hujus preecepti, ut videre licet in Augus-
tin., epistola 89.
3. Secundaconchisio. — Dicosecundo: pree-
ceptum eleemosynee obligat solum tempore
necessitatis proximi. Est communis Theologo-
rum, et certa. Primo, patet ex ratione preece-
pti affirmativi, cujus est non pro semper, sed
determinatis temporibus obligare. Secundo,
ex objecto hujus virtutis, quod est miseria et
indigentia ; at heec necessitas non semper oc-
currit ; ergo sine hac non potest obligare prse-
ceptum. Quod autem tunc obliget, patet, quia
preeceptum est beneficentia erga proximum,
et ad hanc non tenemur omni tempore; ergo
saltem necessitatis tempore tenebimur. Dices,
ergo tunc obligabunt duo preecepta, charitatis,
scilicet, et misericordiee, et extra illum articu-
lum neutrum obligabit ; ergo alterum est su-
1 Vide Bellar., libr. 4 de Pcenit., cap. 8.
perfiuum, aut certe quando illud homo omit-
tit, peccat duplici peccato. Hoc argumentum
inculcat iterum distinctionem misericordiee et
charitatis, quam propterea dixi ad moralia
non multum referre, quia revera pr» ceptum
unius non obligat, nisi quando preeceptum al-
terius ; non tamen propterea sunt superflna,
unum enimest generale, aliudquasi speciale;
sicut etiam erga Deum non obligat preeceptum
religionis, quin obliget preeceptum charitatis.
Et circa proximum similiter non obligat jus-
titia quin obliget charitas; propria tameu ma-
litia omissiouis illius censenda est contra mise-
ricordiam, quia illa specialiter obligat, chari-
tas vero generali ratione.
4. Sed hic advertendum est hanc necessita-
tem proximiessetriplicem. Primadiciturcom-
munis, qualis est in his pauperibus commuui-
bus. Secunda est gravis, ut quando homo ita
indiget, ut sine gravi detrimento honoris, aut
salutis, aut bonorum fortunee non possit sub-
venire sibi sine alterius auxilio. Tertia est ex-
trcma necessitas, quee communiter in hac ma-
teria censetur solum evidens periculum mor-
tis, vel etiam mutilationis membri, vel pericu-
lum incidendi in amentiam perpetuam ; nos
autem possumus distinguere hanc extremam
necessitatem, etiam in ahis bonis, ut fama et
honore. Nam aliquando est in periculo tola
fama etfortuna. In his omnibus necessitatibus
versari potest eleemosynee preeceptum, non ta-
men eeque; sed ad inte,lligendam obligatio-
nem comparandee sunt cum potestate illius qui
daturus est eleemosynam. Nam qui magis po-
test obligatur etiam in minori necessitate, et
sic proportionaliter.
5. Tertia conclusiode qua, prceter D. Thom.
2. 2, q. 32, art. 9, et in 4, d. 15, qucest. 2, art.
6, alii plures eo loco Magistri, item Summist(e,
verio Eleemosyna. — Quorumdam error reji-
citur. — Dico tertio preeceptum hoc se exten-
dere ad omnem proximum in necessitate con-
stitutum, sive propinquussit, sive alienus, sive
peccator, sive justus. Est <Je fide, Tobiee 4 : Noli
avertere faciem tuam ab ullo paupere; etsupra
vidimus preeceptum charitatis se extendere ad
inimicos; et expresse Proverbiorum 25: Si
esutierit inimicus tuus, ciba illum. Unde ex-
cluditur error Wiclephi, et aliorum heeretico-
rum apud Waldensem,libro secundo Doctrin.,
cap. 81, dicentium hoc preeceptum non obli-
gare erga infideles et homines impiissimos,
quem late improbant Augustinus, Chrysosto-
mus, Hieronymus, et alii Patres. Quod si Gre-
gorius ait, libro quinto, epistola vigesima no-
678 DISPUT. VII. DE PR.4EC
na, et refertur 86, cap. Fratrvm, non esse elar-
giendam eleemosynam peceatoribus, intelli-
gendum est formalitcr, hoc est, in ordine ad
fovenda illorum peccata. Unde Ambrosius, li-
bro primo Offic, cap. 30 : Si luxurioso ad lu-
xuriam, adultero ad adulterium largiendum
putes, non est heneficentia ista, ubi nulla est
lenevolentia.
6. Quarta conclusio. — Dico quarto : non
tenetur homo queerere quibus eleemosynam
faciat, sed satis est si praosentibus, vel iis qui
ad ejus notitiam pervenerint , subveniat. Ita
divus Thomas, Quodlibeto 8, articulo duode-
cimo ', etalii. Ratio est, quia non est expres-
sum preeceptum de hac re, neque ulla suffi-
ciens ratio cur ad hoc obligemur , cum tamen
onus sit gravissimum. Item quia ad pauperes
spectat necessitatem ostendere et petere.
Oportet tamen ut bona fide aliquis procedat,
neque occasiones fugiat subveniendi neccssi-
tatibus proximornm. Intelligitur vero conclu-
sio de personis omnino privatis. Nam qui ge-
runt reipublicee curam, interdum tenebuntur,
non tam hoc preecepto, quam justitiee et offi-
eii, quia illud necessarium est ad eonvenien-
tem reipublicse gubernationem, in qua multee
indigentise occurrunt, quibus aliter provideri
non potest.
7. Qucenam nccessitatis certitudo olliget ad
eleemosynam. — An teneatur quis subvenire
tofamtarice alterius indigentiw. — Adriani
responsio. — Temperatnr. — Quseres quanta
ceriitudine constarc debeat hsec necessitas.
Respondetur, si tantum habeatur ex dictis
aliorum, sufficere eam auctoritatem quee faciat
probabilem fidem. Si vero oculis videatur, li-
cet saepe soleat fingi, tamen quando id non
constat, preesnmendum est esse veram neces-
sitatem, quia et securius est, et in favorem
proximorum potius est declinandum. Unde
recte Augustinus, epistola 149 : In suscipien-
dis hvspitibus, melius cst interdum malos lios-
tes perpeli, quam fortasse per ignorautiam bo-
nos exdudere. Sed quid si appareat necessitas,
non tamen ex indigentia, sed ex voluntate
profecta ? Communis casus esse solet, si ava-
rus potius se mori perinittat, quam expendere
veht in medicos, vel in res necessarias sua
bona, an tcnealur quis illi providere. Ratio
dubii est, quia tunc non est necessitas, sed
prava voluntas. Adrianus, in 4, m materia de
Correct. fraterna,affirmat cum Glossa, in c. 1,
1 D. Tbomas videri etiam potest 2. % q. 33,
art. \, ad 4.
EPTO ELEEMOSYN^.
distinct. 43; addit tamen posse eum, qui ta-
lem eleemosynam faeit, recuperare quse de-
dit , si possit sine scandalo ; sed distinguen-
dum est , nam quando hujusmodi affectus
accidit ex vehementi quadam passioue ,
quse fere dementise comparari potest , tunc
procedit hsec sententia , sicut etiam teneor
subvenire ei qui ex ingenti tristitia se vult
interficere. Ratio est , quia licet admiscea-
tur prava voluntas, tamen humano modo est
vera necessitas. Secus vero esset si quis ex
pura malitia id faceret, ut infra agendo de
ordine eleemosynoe constabit.
8. Quinta conclusio. — Dico quinto : occur-
rente necessitate, non teneor omnino facere e-
leemosynam, nisi sitextrema. Hsee ultima pars
per se constat ; nam illa necessitas est , quee
maxime potest urgere. Intelligitur tamen, nisi
occurrant multae similes necessitates, et non
possim omnibus subvenire ; tunc enim datur
optio , servato ordine charitatis. Addendum
etiam, nisi evidenter sciam alium subventu-
rum, prius quam proximus periculum patia-
tur ; nam tunc non erat extrema necessitas
simpliciter respectu meee eleemosynse. Prior
pars probatur, quia quando necessitas non est
extrema , non ita urget quin possit quis suam
eleemosynam aliis servare,quod in communi-
bus necessitatibus facile est intelligere ; in
gravibus vero oportet prudentia uti , nisi pro-
ximus interim nimium patiatur ; item ne gra-
vior necessitas propter minus gravem omitta-
tur ; in quibus omnibus ordo prudentiee et
charitatis servandus est.
9. An prceccptum clemosynce obliget etiam
unumquem que circa se. — Dif/icultns expeditur.
— Quaeres an hoc preeceptum obliget tantum
circa alienas necessitates, an etiam circa pro-
prias. Respondetur maxime ad has obligare,
quia, ut supra diximus, etiam ipsemet homo
coutinetur in objecto charitatis et eleemosynee,
quia sibi est maxime conjunctus. Quare recte
Augustinus, iii Encbiridio, cap. 76 : Qui vult
(inquit) cleemosynam ordinate dare, a seipso de-
bet incipire , et eam sibi primo dare. Unde
obiter solvitur dubium aliud, an si alicui com-
mittantur pecuniee ad eleemosynas , possit ex
iliis suee verse neeessitati subvenire ; Sylvester
enim, et Angelus, verbo Elcemosyia, dicunt
non posse , argumento cujusdam legis, Si
mandavero, § Si iibi centum, ff. Mandati. Sed
certum mihi est posse facere, quod tenet Caje-
tanus 2. 2, queest. 32, art. 9, nam illa est vera
eleemosyna. Item ipsi concedunt posse dare
maxime propinquis, consanguineis et filiis ;
SECT. II. EX QUIBUS BONIS FACIENDA SIT ELEEMOSYNA, ETC.
679
cur ergo non sibi ? Item expletur voluntas do-
nantis, cum detur vere egenti, nisi contrarium
aperte explicet ; ergo. Inferes : ergo si alicui
in confessione imponant eleemosynam in pce-
nitentiam, satisfaciet subveniendo suae necessi-
tati. Neganda est consequentia; id enim est
contra intentionem imponentis, neque ille ac-
tus sibi subveniendi est pcenalis, qualis impo-
nitur in satisfactione. Unde si ipse ita indige-
ret, ut non posset commode dare eleemosy-
nam, excusaretur quidem; vere tamen poeni-
tentiam impositam non adimpleret, nec satis-
faceret ex opere operato.
SECTIO II.
Bx quibus bonis facienda sit eleemosyna , et a
quibus fieri debeat.
\ . Prima conclusio. — Dico primo : eleemo-
syna facienda est ex bonis propriis, quornm
aliquis est dominus, vel habet legitimam et
absolutam administrationem. Est certa , et
constat Proverb. 3 : Si vales, et ipse benefac ,
et honora Dominnm de tua substantia ; et Isaise
58 : Frange esurienti panem tuum. Idem tra-
dunt Patres. Ratio est, quia non licet alicui
dispensare aliena ; item per eleemosynam
transfertur dominium, ut ex sectione 5 inlelli-
getur ; ergo vel a domino, vel ex potestate do-
mini. Advertendum autem, pro sequenti con-
clusione , interdum non satis esse babere do-
minium, sed oportere etiam illud non habere
impeditum legibus humanis , a quibus , et
translatione dominiorum, maxime pendet re-
rum temporalium administratio.
2. Secunda conclusio. — De servis. — Hinc
statuitur secunda conclusio : personee aliis sub-
ditse, quse vel dominium non habent, vel non
habent rerum administrationem quarum sunt
domini , non possunt sua auctoritate eleemo-
synas facere, excepta extrema necessitate.
Pertinent autem ad hanc conclusionem qua-
tuor personarum genera, servi, religiosi, filii-
que familias, uxores, de quibus sigillatim di-
cendura est, ac probanda conclusio. Primum
servus, quidquid acquirit, domino acquirit,
ut tradunt jura, institut. Per quas personas,
§ Item nobis, 1. Idvestimentum, ff. de Peculio,
cap. Cum oliin, 2, de Privilegiis. Quod abso-
lute verum est, et in conscientia nullam elee-
mosynam possunt servi facere, nisi ex domi-
norum concessione, tacita vel expressa $ sed.
tamen opinor non esse hoc in rigore intelli-
gendum, quia servitus dc se odiosa est, et ideo
restringenda, alias esset intolerabilis et inhu-
mana , quare aliquarum rerum dominium
possunt habere servi, vel ex donatione domini,
vel ex donatione aliorum, consentiente domi-
no, vel certe si ea conditione donatum est, ut
domino non acquiratur, vel si aliquod justum
pactum inter dominum et servum intercedat,
aut denique juxta alias consuetudines domi-
norum et servorum , et de hoc possunt libere
eleemosynas facere , quia sunt domini. Idem
clarum est in eleemosynis quse non fiunt ex
pecuniis, sed ex actionibus humanis. Nam si
servus nihil deroget domino in omnibus quee
rationabiliter pnecipit , potest reliquas actio-
nes impendere in beneficium aliorum, quod
etiam observandum est in aliis generibus per-
sonarum.
3. De religiosis. — Religiosi alii subditi sunt,
alii superiores : neutri habent in particulari
dominium , tamen superiores habent rerum
administrationem. Hincj ergo colliguntur re-
gulse servandse. Prima : superiores possunt
facere aliquas eleemosynas, quarum quantitas
et modus, nisi alias prsescribatur, eorum pru-
dentise committitur. Secunda : subditi tamen
non possunt nisi ex superioris concessione ex-
pressa , vel probabiliter prsesumpta , divus
Thomas 2. 2, quaest. 32, artic. 8, ad primum.
Hsec autem prcesumptio, quando sit sufficiens,
ex circumstantiis et consuetudine sestimanda
est. Censent tamen auctores communiter ,
quando necessitas gravis est, et non potesl fa -
eile consensus superioris postulari , debere
praesumi. Ita Angelus, verbo Eleemosyna, cum
Glossa, in cap. Non dicatis, 12, qua?st. I, et
est valde probabilis conjectura, et consenta-
nea tali statui. Tertia : addunt omnes, quan-
do religiosus est in via, vel alia de causa degit
extra monasterium, posse aliquas eleemosynas
facere, convenientes suo statui ; tum quia pro
tunc illi est commissa administratio eorum
bonorum quae dispensat ; tum quia talis prse-
sumi debet superioris voluntas. Addit etiam
Navarr., cap. Non dicatis, num. 40, licere
etiam religioso aliquid ex his quee ad suum
ncgotium, vel iter, vel victum sibi datnr,
subtrahere sibi, et in eleemosynam dare, quod
est pie dictum, sed pro consuetudine religio-
num applicandum ; extra has regulas , nihil
potest dare etiam ex sibi dono datis, quia ho-
rum non ipse, sed religio dominium acquirit,
ut vulgare est. Vide Basilium, in Regulis bre-
vioribus, queest. 77, 87 el 100.
4. De filiisfamilias. — Tertio: de filiisfami-
lias, quoad bona paterna, quorum non habent
680
DISPUT. VII. DE PR^CEPTO ELEEMOSYN.-E.
dominium, certum est ex illis non posse elee-
mosynas facere sine patris consensu ; et idem
est de pupillis, qui per leges habent adminis-
trationem impeditam. Sed adaendum est hos
filios habere interdum quarumdum rerum do-
minium et usum, ut peculii castrensis, id est,
in militia, vel intuitu militiae comparatum,
vel quasi castrense, id est, comparatum offi-
cio liberali et publico, vel regia donatione.
Nam de his bonis possunt filiifamilias eleemosy-
nas facere; secus vero est de peculio profecti-
tio, id est, quod vel ex rebus paternis, cum
eis nimirum negotiando, vel ex donatione in-
tuitu patris facta, profectum est. Nam talis pe-
c.iiUi dominium est apud patrem ; etidem re-
solvendum de peculio adventitio, qnod, scili-
cet, acquiritur per donationem factam sine
intuitu patris, vel alio lnbore, et industria,
quam cum rebus paternis negotiando. Nam li-
cet tale dominiumsit apud filium, tamenusus-
f ructus est apr.d patrem, et ideo non potest fi-
lius de illo facere eleemosyuam. Addendum
tamen nst regulas datasin religiosis procedere
etiam in filiisfamilias, si suo modo accommo-
dentur.
5. De uxore. — Quarto, dicendum est de
uxore: quae, licet suae dotis habeat dominium,
non tamen administrationem, et ideo non po-
test de illa facere eleemosynam sine viri con-
sensu, cap. Quod Deo, 33, quaest. 5, quod
etiam intelligendum est juxta regulas datas
de religioso. Praeterea spectanda est consue-
tudo; nam quas eleemosynas laicae feminse
matrimonio minime junctse similis conditio-
nis solent facere, potest etiam uxor facere abs-
quelicentia mariti. Addunt Angelus et Sylves-
ter, etiamsi prohibeat , quiapraesumendum est
non ex animo prohibere, sed ut illam conti-
neat a largioribus eleemosynis. Item quia esset
quodammodo injuriosa talis prohibitio, quia
est coutra jus debitum uxori, quae non est
omnino serva. Sed nihilominus, si constaret
eam esse volur.tatem viri, tutius esset obe-
dire, ut Navar. docet, in Manuali, cap. 17,
num. 153, citansAntonium, quietiamaddunt,
ob urgentem necessitatem corporis, vel animae
propriae, vel mariti, vel fainiliae, posse ali-
quam eleemosynam facere ut obtineat reme-
dium a Dco. Ultimo, addendum est de bonis
paraphernalibus, quorum videlicet dominium,
c.tadininistratiolibera conceditur uxori, posse
illam facere elcemosynas, servato debito or-
dine; ita D. Thomas 2. 2, quaest. 32, artic. 8,
ad 2, et omnes communiter, qui idem censent
dequibusdam bonis quae uxor acquirit sua in-
dustria, non necessaria ad sustendanda onera
matrimonii, quod jure communi verum est ;
tamen in unoquoque regno servandum est il-
lius proprium, si exstet, de quo Navar., cap.
17, a num. 114, et alii, atque ita ex induc-
tione facta, probata relinquitur secunda con-
clusio.
6. Tertia concltcsio. — Tertia conclusio. Ex
bonis illicite acquisitis, et quae sunt obnoxia
restitutioni, non potest eleemosyna dari, nisi
vel in casu extremae necessitatis, vel si resti-
tutio esset inillo modo facienda. Ratio sumitur
ex dictis ; tum etiam quia hac bona restituen-
da magis computantur inter bona creditoris
quam debitoris, ut celebre est apud jurisperi-
tos. Itemita tenetur quispiam restituere, sicut
non furari. Sed non licet furari ad dandam
eleemosynam ; ergo neque illam dare ex obno-
xiis restitutioni. Dices : eodem argumento pro-
baretur non posse aliquem retinere quae resti-
tuere tenetur, propter instantem gravem neces-
sitatem, quia non potest ea furari. Unde secun-
do arguo a contrario : potest quisque non res-
tituere, ut sua^ gravi necessitati subveniat ; er-
go et ut proximi, quem certe debet sicut se-
ipsum diligere. Idem suadetur ex Patribus,
qui interdum volunt, ut eleemosyna erogetur
ex injuste acquisitis. Ad argumentum igitur
concedo sequelam non esse formalem, quia
naturalia praecepta simpliciter negativa, ut est
non furandi, strictius obligant, qnam ea quae
aliqnod affirmativum includunt, ut est prae-
ceptum restituendi; in prssenti tamen mate-
ria, id est seclusa illa necessitate, bona est se-
quela. Ad secundum, est differentia inter ne-
cessitatem propriam et alienam ; nam propria
facit actum restituendi moraliter impossibi-
lein, id est, valde difficilem ; non sic autem
aliena. Itetn quia obligatio subveniendi pro-
priae necessitati major est, ut intelligitur ex
disputatione prima, sectione qnarta. Denique
quia cum quispiam excusatur a restituendo
propter necessitatem propriam, non tam id est
ut subveniatur necessitati propriae, quam ne
iu ea constituatnr anferendo a se quod possi-
det; secus vero est de proximo, qui jam est in
necessitate, circa quam altcr solum se habet
negative. Patres autem non loquuntur de in-
juste acquisitis, sed ipsas divitias more evan-
gelico vocant iniquas, non quod semper ini-
que eornparata: sint, sed quia soepe ita compa-
rantur, et magno qnodam et iniquo labore;
neque loquuntur de eleemosyna, sed in genere
de bono usu divitiarum. Deinde intelligi pos-
suut de illis rebus quae comparatae sunt turpi
SECT. II. EX QUIBUS BONIS FACIENDA SIT ELEEMOSYNA, ETC.
681
causa, sed non injusta actione, vclinjusto pac-
to, ut bona meretricum, et similia; nam cum
harum rerum acquirant dominium, earum
potest fieri eleemosyna, ut doeet D. Thomas 2.
2, qusest. 32, art. 7; et Cajetan. ibid. ; Medi-
na, cod. de Eleemosyna, queest. 5, et alii com-
muniter.
7. Prima limitalio superioris conclusionis .
— Supersunt tamen assignandse nonnullse li-
mitationes conclusionis. Prima limitatio est,
alienee extremee necessitati tunc solum licere
snhvenire ex alienis, etiam surripiendo, quan-
do quis non habet proprium. Prima pars per
se patet. Posterioris ratio est, quia in illa ne-
cessitate omnia sunt communia quantum ad
usum; ergo licite surripiuntur, ut extreme
indigenti subveniatur. Addit divus Thoinas,
qusest. 32, artic. 7, ad 3, petendum esse prius
consensum domini ; tamen, si non det, eo in-
vito accipi posse. Verum si non petatur, non
credo peccari contra justitiam. quse ad resti-
tutionem obliget. Sed queeres an, si quis det
eleemosynam extreme indigenti , ex re per
furtum vel usuram comparata, teneatur postea
illam restituere, si aliunde acquisivit unde
possit. Respondetur, si revera dedit quando
ipse non poterat alias subvenire illi necessita-
ti, quod attinet ad conscientiam, manere libe-
rum. dummodo tunc sit eo animo ut solum
propter eleemosynam omittat restituere. Ratio
est, quia si tunc denuo furaretur cum proximo
erat succurrendum, ad nihil teneretur postea;
ergo neque si antea furatus est, quemadmo-
dum si redderet domino, et statim, si posset,
occulte acciperet.
8. Secunda limitatio. — Secunda limitatio
habet locum in his bonis quse restituenda
sunt, et incertum est cuinam sit facienda res-
titutio; heec enim danda sunt in eleemosynam,
cap. Cum tamen, de Usuris, 14, qusest. 5. Ra-
tio est, quia talis preesumitur voluntas domini,
cujus illi, qui restituunt, censentur esse quasi
dispensatores. Item ratione positivee legis ali-
quod jus in tali casu acquiritur pauperibus ;
illis ergo tribuenda sunt ea bona in eleemo-
synam.
9. An retineri possit eleemosyna facta ex
lonis injuste acceptis. — De quodam bonorum
genere resolutio. • — Sed adhuc manet dubium,
an, si eleemosyna fiat ex bonis restitutioni
obnoxiis, possit retineri. Respondetur hsec bo-
na duplicia esse. Alia, quorum dominium non
est apud dantem eleemosynam, ut sunt furta.
Alia, quorum est quidem vere dominus, tamen
alia ratione obligatur ad reddendum, ut si
mutuo acceperat. In priori genere bonorum,
queedam sunt eadem numero restituenda, ut
res immobiles, et quee in uno usu non corrum-
puntur, ut vestes, etc. Si ergo ex his fiat elee-
mosyna, nibil fit; atque accipiens statim te-
netur reddere vero domino, cum ipse non sit
dominus. Alise sunt quse sufficienter in eadem
specie restituuntur, ut pecunia ; quare, si qui
facit ex his eleemosynam, habet unde resti-
tuat, quamvis det eamdem rem numero, quam
sustulit furto, transfert dominium ei cui dat,
qui propterea manet securus, quia alter non
censetur dare aliena, sed propria, cum alias
habeat uude restituat. Et haec est sententia
communis, Gabr., in ht, distinct. 6, queest. A,
Major., distinct. 15, queest. 3. Si vero non ha-
bet alias unde restituat, nihil facit, et accipiens
tenetur reddere vero domino, quia fur tunc
dat aliena, et non sua, ut magis ex dicendis
patebit.
10. De altero genere resolutio. — Circa aliud
vero bonorum genus, quorum quis est domi-
nus, distinguendum est; nam vel qui dat elee-
mosynam fit impotens ad restituendum , vel
non : si non, factum tenet, quia dat sua, et
nulli facit injuriam, quia habet alias unde
restituat. Si vero fit impotens, vel ille qui re-
cipit, bona fide recipit, vel mala; si mala,
peccat recipiendo, et tenetur solvere debitum
alterius. Patet : nam ille qui sic dat, peccat
contra justitiam ; injuriam enim facit credi-
tori; sed qui recipit, cooperatur huic injusti-
tiee; ergo etiam peccat contra justitiam. Si
autem recipit bona fide, auctores quidam di-
cunt ad nihil teneri, quia neque ratione rei
accepta? ; accepit enim rem a vero domino,
quee non erat alteri obligata actione reali, sed
personali tantum, quse non transit cum re ip-
sa ; neque ratione acceptionis, quia non fuit
acceptio injusta, cum bona ficle acceperit. Di-
co tamen, si ille qui bona fide accipit, jam
bona fide consumpsit, et non factus est ditior,
ad nihil teneri ex ratione facta; si tamen non
consumpsit, vel antequam consumpsit, intel-
lexit obligationem alterius qui dedit, per se
loquendo, credo non posse illam retinere, sed
obligari ad solvendum debitum alterius. Ra-
tio est, quia tota illa datio et acceptio fuit in-
justa, et per accidens ille excusabitur ex iguo-
rantia ; et ideo hac ablata, retentio incipit es-
se injusta; unde solvitur illorum auctorum
argumentum : nam obligatio oritur ex acce-
ptione, quee per se injusta est, licet per acci-
dens in hoc excusetur. Dico autem per se; per
accidens namque interdum excusari posset,
68'2 DISPUT. VII. DE PR/ECEPTO ELEEMOSYN^E.
si sine magno gravamine, et exponendo se 6; Sotum , in Opuscnl
gravibns necessitatibus ncn posset reddere.
Addo ultimo, si is qui dedit eam eleemosy-
nam, postea alia via satisfecerit illi creditori,
vel quia creditor remittit , vel quia factns est
ditior, in eo casu, eum qni recepit, manere li-
berum, quia injustitia non fuerat contra do-
nantem, sed contra tertium creditorem, eui
est satisfactum, et ipse alias habuit rem illam
ex voluntate veri domini.
1 1 . Quarta conclusio. — Dico quarto : etiam-
si homo habeat dominium et administratio-
nem illorum bonorum, non tenetur ex eis fa-
cere eleemosynam, si sibi sint necessaria, ser-
vata tamen proportione et ratione necessi-
tatis proximi. Ratio est, qnia bona temporalia
sunt hujusmodi conditionis, ut non possint
donari alteri, nisi seipsum iis privet is qui
donat ; nemo autem tenetur privare se rebus
necessariis, ut aliis subveniat, cseteris pari-
bus, quia dilectio sui est prior dilectione al-
terius. Sed quia in particulari tota difficultas
consistit in recta comparatione facienda, ad-
vertendum est hsec bona aliquando esse ne-
cessaria ad conservationem proprise vitse, sub
qua includo familiam; interdum vero esse
solum necessaria ad statum et decentiam
quamdam; interdum esse superflua, id est,
neutri horum necessaria. Rur.-us is, qui fac-
turus est eleemosynam, potest esse privata
persona, vel paterfamilias, aut alius, qui ex
officio teneatur providere iis qui sunt sub ejus
cura. Rursus comparari potest hujusmodi ho-
mo ad alium existentem vel in extrema ne-
cessitate, vel in gravi, vel in communi. Item
'velad personam privatam, vel ad commune
bonum, seu personam ex qua commune bo-
num dependeat. Quid ergo in his comparatio-
nibus sit dicendum, sequentibus duabus sec-
tionibus exponam.
12. Quibus personis fieri debeat cleemosyna.
— Quserendum hic ultimo esset quibus per.co-
nis fieri debeat eleemosyna. Sed satis intelligi
potest ex supra dictis, tum in hac ipsa dispu-
tatione, sect. I, num. 5, tum disput. 4, sect.
1 ; est euim eleemosyna cujusdam miserise
sublevatio. Vide D. Thomam 2. 2, qusest. 32,
artic. 9, ct in 4, distinct. 15, queest. 2, art. 6;
Richard., art. 8, qusest. 7 et 8 ; Duraud.,
qusest. 2; Palud., qusest. 3, art. 6; Gabriel.,
disput. 16, qusest. 4, artic. 2, conclus. G et 8 ;
Alens., 4 part., qusest. 33, mcmbr. 2; Syl-
vest., verbo Eleemosyna, qusest. 2 et 3, ct
alios Summistas eodem verbo; Navar., super
cap. Quamobrem, de Poeuit., distinct. 1, num,
Deliberatio in causa
pauperum ; Medina , Cod. de Eleemosyna, ti-
tulo De Ms quibus danda est eleernosyna, cum
sequenti.
SECTIO III.
In qua necessitate teneatur homo eleemosynam
facere ex bonis omnino superfluis.
\ . Prima sententia. — Prima sententia tan-
tum obligat sub mortali ad dandum ex su-
perfluis in extrema necessitate ; ita Alens. ,
4 part., qusest. 34; Gerson., part. 2, alphab.
32, litt 0; Panor., in cap. Si vero, de Jure-
jurando; Turrecrem., in cap. Sicut M , dis-
tinct. 47; Gabriel., in 4, distinct. 16, qusest. 4,
conclus. 3 ; Joan. Medin., tractat. de Eleemo-
syna, qusest. 3, et alii. Ratio est, quiaquando
non est extrema necessitas, non est simplici-
ter necessitas; sed prseceptum affirmans obli-
gat tantum in necessitate simpliciter : ergo.
Confirmatur primo, quia non tenetur homo
magis subvenire alteri , quam sibi ; sed ex
prsecepto non tenetur subvenire sibi, nisi in
extrema necessitate, ita ut, licet permittat se
pati gravem necessitatem, ut thesaurizet hsec
bona superflua, non peccat mortaliter : er-
go, etc. Secundo, quia alioquin damnanda es-
set major divitum multitudo, qui ideo fere
augent divitias, quia de superfluis vix in ex-
trema , nedum minori necessitate largiun-
tur.
2. Secunda senientia. — Secunda sententia
est, teneri sub mortali ad danda hsec omnia
bona superfiha communibus pauperibus, vel
saltem ad faciendam eleemosynam ex illis ;
ita D. Thomas 2. 2, qusest. 66, artic. 7, et in
4, distinct. 15, qusest. 2, art. 1, qusestiunc. 4 ;
Palud., q. 3 ; Richard., art. 2, q. 2 ; Abulens.,
in cap. 6 Matth., q. 34 ; Lyran. et Carthus.,
super illud 1 Joan. 3 : Qui habuerit subslan-
tiam hujics mundi ; Cajetan. 2. 2 , qusest. 32,
art. 5, et in opusc. de Prsecepto eleemosynse,
num. 2, et alii. Fundamejita hujus sententise
primo sumuntur ex Scriptura, quse absolute
prsecipit divitibus eleemosynas faeere his pau-
peribus , qui non desunt in rcpublica, qui
non sunt, nisi qui communes necessitates pa-
tiuntur. Unde Deuter. decimo quinto, Eccles.
4, 1 Joan. 3, et Jacob. 5, dicitur absolute di-
vites congregantes, et non distribuentes, the-
saurizare sibi iram ; et 2 ad Corinth. 8: In
praaenli tempore testra abundantia illorum,
id est egentium, inopiam suppleat ; 1 Timot.
SECT. III. IN QUA NECESSITATE TENEATUR HOMO ELEEMOSYNAM, ETC.
683
ultim. : Prtzcipe divitilus facile triluere, etc.
Praeterea Patres hac in re loqnuntur rigoro-
sissime, nominatim Basil., hom. in illud Luc.
12: Destruam horrea, etc. ; Nissen.. orat. de
Pauperihus amandis ; Nazianz. , orat. ejusd.
argument. ; Ambros., serm. 81 ; Hieron. , in
regula Monach.; August., in Psalm. 147, et
serm. 219; Chrysostom., homil. 34 ad Popu-
lum. Summa eorum est, divites esse dispen-
satores constitutos a Deo bonorum eorum quse
sibi sunt superflua, et esse raptores et latro-
nes si non distribuant, etc. Nec faciunt men-
tionem alterius necessitatis , nisi ejus quae
communiter occurrit. Ratio denique cst, quia
heec bona ternporalia, si superflua sint, jure
naturae sunt indigentium; ergo non possunt
sine peccato retineri, si aliqui indigeant. An-
tecedens explicatur, et probatnr ex D. Thoma
2. 2, q. 66, art. 7, quia haec bona ex Dei in-
stitutione sunt communia : jure autem gen-
tium sunt divisa, quse divisio non potest esse
justa, et rationi consona, .nisi hac lege facta
intelligatur, ut quae propriis dominis fuerunt
supcrflua , aliis efficiantur communia ; nam
oppositum esset contra finem ipsarum rerum,
et hoc indicant Patres , cum vocant divites
dispensatores.
3. Tertia sententia. — Tertia sententia
est obligari homines ad dandum ex his bonis
etiam in gravi necessitate proximi , non au-
tem in communi ; ita Alens., sibi contrarius,
in 3 part., q. 65, ut refert Medina, codice de
Eleemosynn, q. 3; Antonin. , 2 part. , tit. 1,
cap. 2i, § Pro majori ; Armilla, verbo Elee-
onosyna, citans alios; Navar. , in Manuali, c.
44, num. 5; Adrian. , Quodlib. 1 , art. 2, litt.
G, et Quodlib. 12, art. 2, propos. 2, ubi citat
Palud., in 4, distinct. 15; Sotus, de Justitia,
lib. 5 , q. 8, art. 1. Ratio est , quia divites
sunt veri domini etiam superfluorum, in qua-
cumque quantitate ; supponimus enim justo
titulo ea bona possidere ; nec agimus de bo-
nis clericorum spirituali aliquo titulo compa-
ratis, de quibus controversia est, an sint eo-
rum bonorum domini (ut in materia de Be-
neficiis tractatur ) ; hinc fit divites per se nul-
lam facere injuriam retinendo hsec superflua,
vel in vanos usus prodigendo, nimirum quia
sunt domini. Ex quo obiter intelligitur pri-
mo , in illis Sanctorum dictis aliquam esse
exaggerationem, atque adeo intelligenda esse
secundum quamdam similitudinem, quatenus
tales domini possunt peccare mortaliter occa-
sione bonorum temporalium, sicut raptores
et fures, et interdum gravius. Unde secundo
intelligitur, seclusa indigentia proximorum,
nullam esse ohligationem conferendi aliis
haec bona. Atque ita tandem fieri, obligatio-
nem totam oriri ex necessitate aliorum. Un-
de jam sic concluditur : tota obligatio dandi
oritur ex necessitate proximi ; ergo talis erit
obligatio qualis necessitas ; ergo si semper
necessitas occurrens est levis, obligatio sem-
per est levis, atque adeo nunquam sub mor-
tali. Et e contrario sola necessitas gravis in-
ducet obligationem sub mortali. Confirmatur
primo, quia alias omissio eleemosynae, etiam
in singulis levibus necessitatibus , esset pcc-
catum mortale, quod est incredibile : sequela
patet, quia vel quaelibet, vel nulla est. Secun-
do, quia alias omnis prodigalitas esset pecca-
tum mortale. Tertio, quia non liceret diviti-
bus ad altiorem gradum ascendere conser-
vando divitias , imo neque sedificare sump-
tuose.
4. Prima conclusio. — Dico tamcn primo,
simpiiciter loquendo : divites habentes super-
flua obligantur aliquo modo ex praecepto mi-
sericordiae ad faciendum eleemosynam. Haec
conclusio , abstrahendo ab obligatione sub
mortali vel veniali, videtur omnino certa, et
sufficienter convincitur fundamentis secundse
sententiae, et ex aliis, quae statim dicemus.
Colligi tamen potest ex superius jam dictis,
hanc scilicet obligationem genere suo esse sub
mortali; ostendimus enim, charitatem et mi-
sericordiam ex genere suo ita obligare; in
particulari vero consideranda erit gravitas
materiae, ad discernendum qualis sit necessi-
tas.
5. Secunda conclusio. — Dico secundo : non
solum in extrema, sed etiam in gravi necessi-
tate obligat praeceptum hoc sub mortali, eum
qui habet superflua. Haec conclusio primo
probatur fundamentis secundae sententiae. De-
inde quia obligatio haec in Scriptura sacra ta-
lis significatur ut frequenter occurrat; signum
est ergo non agi tantum de extrema, sed
etiam, ut minimum, de gravi. Antecedens pa-
tet Matth. 25, uhi propter peccatum contra-
rium huic obligationi damnantur homines ;
damnantur autem per peccata quae frequenter
committuntur. Unde ibi non numerantur ne-
cessitates extremae, sed graves; et Matth. 18,
damnatur servus, quia non est misertus con-
servi sui in gravi necessitate; unde sumitur
argumentum : nam si urgere debitorem mor-
tale fuit etiam ei qui videbatur esse in neces-
sitate, quanto magis habenti superflua grave
erit non subvenire graviter indigenti ? Secun»
DISPUT. VII. DE PR.ECEPTO ELEEMOSYN.E.
do, hsec obligatio fundatur in proximi neces-
sitate ; ergo si necessitas est gravis, oritur
gravis obligatio. Tertio, quia si quis videat
domurn proximi comburi, aut famam graviter
lsedi, possitque impedire et non faciat, ex
communi consensu est peccatum mortale; er-
go mortale erit, si videat grave aliquid pati in
vita aut salute corporis, ob indigentiam, nec
succurrat.
6. Proiatur ultimo eadem conclusio, argu-
menta contrariw sententia? diluendo. — Ultimo
ostenditur conclusio respondendo ad argu-
me^nta contrarise sententise in num. 1 ; nega-
tur enim gravem necessitatem, moraliter et
humano modo loquendo, non esse simpliciter
necessitatem ; deinde quicquid sit de modo lo-
quendi, materia absque dubio est gravis, et
prseceptum alias ex genere suo obligat ad
mortale ; falso igitur concluditur obligare tan-
tum in necessitate extrema. Ad primam con-
firmationem negatur primo simililudo ; homo
enim potest cedere juri suo, et non proximi.
Secundo, in his quorum homo est dominus,
ut in fama et fortunis, potest interdum sine
mortali permittere se graviter lsedi, non vero
in iis quorum nou est doniinus, ut in vita et
membris, quando facile potest lsesionem vita-
re. Ex quo retorquetur argumentum ; nam
tenetur homo succurrere sibi in gravi necessi-
tate, saltem respectu bonorum quorum non
est dominus; sed nullorum bonorum proximi
ego sum dominus; ergo teneor illi subvenire,
si commode possum, quia teneor iilum sicut
me diligere. Ad secundam confirmationem ,
dico primo , si verum est quod in ea sumitur,
nos non condemnare divites illos, sed osten-
dere quomodo ipsi se condemnent; nam pro-
pterea fortasse dictum est, difficilius divitem
ingredi in regnum ccelorum , quam camelum
per foramen acus. Secuudo, dico non esse tam
frequens hoc peccatum, sicut arguendo mdi-
calur. Ex his vero colligo primam opinionem
practice esse omnino improbabilem, nec secu-
ram in conscientia, quia contraria fere evi-
dentcr demonstratur ex Scriptura, Patribus et
ratione. Et ipsa nullum habet fundamentum,
auctoresque ejus vix audent eam affirmare.
7. Tertia conclusio cxplicatur. — Est com-
munis, et suadetur. — Occasio. — Dico tertio :
qui simpliciter habet superfluum, teuetur sub
mortali facere eleemosynam, etiam in com-
munibus necessitatibus generis humani ; non
dico teneri in singulis actibus, neque tcneri
ad dandum omuia, sed absolute teneri; quod
hac negatione benc explicatur : si habeat pro-
positum formale, vel virtuale nunquamdandi
eleemosynam, nisi in gravibus neeessitatibus,
illud est peccatum mortale ex se, nisi fortasse
faciat id, quia certus est graves necessitates
occurrere. Conclusio est communis, quse, prse-
ter adducta pro secunda sententia in num. 2,
confirmatur. Nam ex prima conclusione, cer-
tum est divitem ita se habentem male agere
contra misericordiam et charitatem ; sed ma-
teria talis inordinationis est gravis ; ergo lsesio
misericordise est in materia gravi ; ergo pec-
catum mortale. Minorem probo, quia quam-
vis necessitates proximorum videantur leves,
tamen aggregatum omnium illarum, compa-
ratum ad genus humanum, vel ad rempubli-
cim, est valde gravis materia; ergo contem-
nere in genere humano totum illud aggrega-
tum miserisR, est lsesio charitatis et misericor-
dise in materia gravi ; sicut velle furari centum
aureos a multis hominibus , ab unoquoque
assem, est peccatum mortale, quia licet re-
spectu uniuscujusque sit materia levis, totum
tamen est grave.
8. Evasio impugnatur primo . — Impugnatur
secundo. — Dices multas materias leves com-
prehensas sub uno actu per modum unius
objecti, si non uniantur veluti per modum
unius ad componendam unam quantitatem,
non sufficere ad objectum peccati mortalis;
sicut velle quotidie dicere unum leve menda-
cium, ideo non est peccatum mortale, quia
illa inter se non uniuntur. In proposito au-
tem hse leves necessitates nou componunt
unam gravem, quia ex eis nulluin grave no-
cumentum alicui proximo sequitur; non ergo
est sufficiens ratio peccati mortalis; et ideo
non videtur simile illud de furto, quia ibi sin-
gulse materiseleves componunt unam gravem,
et illa simpliciter est acceptio injusta, per ac-
cideus veio est quod sit acceptio ab uno tan-
tum, vel a multis. Sed contra, nam tota hsec
doctrina demonstrat quod intendimus; licet
enim hse leves necessitates non faciant unam
gravem respectu unius, faciunt tamen res-
pectu totius reipublicse et commuuitatis ; mi-
scricordia autem magis inclinat ad bonum
commune, quam ad particulare. Secuudo, id
explicatur in uno et eodem proximo; nam si
videret dives aliquis proximum quotidie pati
necessitatem, quce in quolibet uno die consi-
derata non esset gravis, illam eo die contem-
nere, non esset mortale; tamen si toto anno
contemnat, sine dubio censenda est materia
gravis, et peccatum grave, quaudo illud ap-
prehenditur totum per modum unius objecti,
SECT. III. IN QUA NECESSITATE TENEATUR HOMO ELEEMOSYNAM, ETC.
685
quia gravitas necessitatis non solum pensanda
est quasi ex intensione, sed etiam veluti ex
extensione et perpetua quadam duratione, et
tamen illud objectum solum compositum est
ex multis levibus necessitatibus; ergo simili-
ter grave erit, si plures leves necessitates ve-
luti distributee per multos considerentur. Tan-
dem, qui sic se gerit, aliquo modo se exponit
periculo omittendi etiam eleemosynam in gra-
vibus necessitatibus , tum propter pravam
consuetudinem , tum quia non est facile levem
a gravi necessitate distinguere.
9. Sitne contraria opinio proiaiilis . — Sed
queeres an boc sit ita certum, ut contrarium
non sit practice probabile et securum. Non
audeo quiclem simpliciter dicere aliam opi-
nionem esse improbabilem, quia habet aucto-
res graves, et aliquas rationes non contem-
nendas ; attamen mihi videtur non admodum
secura, et probabilis. Sed ut aliquo modo mi-
tigemus hunc rigorem, advertendum est, ad
judicandum aliquem habere superflua, multa
esse consideranda. Item aliqua posse judicari
superflua in ordme ad gravem necessitatem,
quse moraliter non censebuntur talia in or-
dine ad communem, quia sicut diversa est
necessitas, ita et obligatio et facultas. Primo
ergo omnium considerandus est status clivitis,
et integra ejus decentia. Secundo, consideran-
di sunt eventus et necessitates quee moraliter
accidere possunt ac solent homini in tali statu
constituto, et personis omnibus quibus ex
officio providere tenetur. Tertio, si habeat fi-
lios et familiam, considerandum est posse et
debere filiis thesaurizare, et constituere eos
in statu, et interdum eiiam alias domesticas
personas. Denique hsec decentia status non
consistit in indivisibili, sed uabet latitudinem
moralem, quamvis tandem signari possit ter-
minus secundum moralem prudentiam. His
omnibus consideratis, bona ultra illum ter-
minum censenda sunt snperflua in ordine ad
gravem necessitatem. In ordine vero ad com-
munem, considerandum est ulterius an possit
homo ad aliquem superiorem gradum in re-
publica aspirare, ita ut revera sit idoneus ad
illum, et prudenter possit ad id contendere.
Nam si tunc ita statuat, non dicentur super-
flua, quee ad hunc transitum servat, ut bene
Gajetanus et Navar. l observarunt; nam hoc
est tali candidato conveniens, et quodammodo
in republica necessarium, et per se etiam ad
commune bonum confert ; quod semper in-
telligitur, nisi in actu occurrant graves neces-
sitas. Et similibus conatibus annumerantur
pia opera, ut est eedificatio templi, scholasti-
corum collegium, etc. Nam heec etiam sunt
necessaria reipublicse, et pertinent suo modo
ad statum, et ad pietatem etiam christia-
nam.
10. Quarta conclusio. — Argumenta posita
n. 3, pro hac conclusione valent, nec infirmant
tertiam conclusionem. — Dico quarto : qui
habet superflua simpliciter, et propositum ha-
bet faciendi eleemosynam , et ssepe facit ,
quamvis seepe omittat, et nonnulla etiam in
vanos usus expendat, dummodo gravesneces-
sitates non preetermittat, non peccat morta-
liter. Hanc conclusionem non negant auctores
secundee sententise, et videtur procedere ex
quadam humana eequitate ; et quidem non est
asserendum peccatum mortale, ubi sufficienti
ratione non convincitur. Deinde hoc prsecep-
tum est affirmans, et usus ejus pendet ex pru-
dentia, et quando non occurrit gravis neces-
sitas, umnes fatentur communes necessitates
per se singulas non obligare ad mortale; non
ergo tenetur hujusmodi dives dare huic vel
illi determinate. Ergo si bona fide proce-
dat, et eleemosynam faciat statui consenta-
neam, licet alias in multis deficiat, non erit
censendus peccare mortaliter. Accedit quod,
si omnes divites ita se gererent, moraliter
reipublicee et pauperibus sufficienter sub-
veniretur : ergo ille qui sic operatur, quod
in se est , sufficienter subvenit necessitati
reipublicee, et ad hoc valent argumenta ter-
tiee sententiee , quse tamen contra tertiam
conclusionem non urgent. Jam enim expo-
suimus quomodo materia hujus peccati sit
gravis ; item quando et quomodo liceat divi-
tias servare ad ascendendum ad gradum di-
gnitatis, vel muneris in republica, et ad alia
opera pia exequenda. Denique jam damus lo-
cum alicui prodigalitati veniali, quia heec su-
nerflua habent latitudinem, intra quam seepe
committitur prodigalitas venialis; preeterea
non obligamus in rigore ad dandum omnia
superflua, saltem sub mortali .
1 Cajet., 2. 2, q. 32, art. 5, ad fin, et q.
418, art. 4, ad fin.; Navar. , in Summa, c.
23, n. 74.
G86
DISPUT.
SECTIO IV.
Utrum teneamur aliquando facere eleemosynam
ex necessariis ad slatum, non tamen ad
vitam.
1. Aliorum sententia. — Primse et tertise
sententise auctorescitati in prseeedenti sectione
videntur omnino negare, quia requirunt illas
duas conditiones, ut hoc prseceptum obliget,
scilicet, habere superflua simpliciter, et ut sit
necessitas extrema, vel gravis; quibus nonni-
hil favet divus Thomas 2. 2, qusest. 32, art. 6;
tamen alii auctores communiter contrarium
tenent, licet non omnes inter se consentiant.
2. Prima conclusio. — Dicoprimo : si com-
mune bonum, seu respubhca sit in gravi ne-
cessitate totius boni communis, tenetur pri-
vata persona illi subvenire etiam ex necessa-
riis ad statum. Conclusio est communiter ab
omnibus recepta. Ratio autem est, quia, cse-
teris paribus, commune bonum est prseferen-
dum proprio in temporalibus. Item ostende-
mus infra debere hominem perdere vitam, si
necesse sit, pro tuenda vita reipublicse ; ergo a
pari tenetur subire gravem necessitatem, ut
subvemat gravi necessitati reipublicse. Deni-
que hujusmodi gravis necessitas republicse raro
erit sine extrema necessitate multorum parti-
cularium ; ostendemus autem debere hominem
ex his bonis subvenire extreinse necessitati al-
terius; ergo, etc. Ubi advertendum est gra-
vem necessitatem non dici, illam quae quasi
per accidens resultat in republica ex multis
necessitatibus communibus, ut dicebamus sec-
tioue prsecedenti, num. 8, sed gravem dici
quse per se exponit totam rempublicam, vel
commune bonum ejus, gravi periculo.
3. Secunda conclusio. — Dico secundo : si
proximus quilibet sit in extrema necessitate,
tenetur quilibet homo subvenire illi, etiam ex
necessariis ad statum. Probatur primo, quia
in ordine charitatis tenetur homo magis dili-
gere vitam proximi quam statum suum. Item
qui extreme indiget, habet jus naturale
utendi bonis alterius, etiam necessariis illi ad
statum, et potest illa accipere, nequc alter
potest prohibere siue injuria; ergo tenebitur
ipse etiam dare illi, et servare alteri illud jus,
prsecipue habita ratione charitatis.
4. Objectio prima. — Ad frimam ohjectio-
nem. — Ad secundam quid Vict. et Nav. res-
pondeant. — Non omnino satis/aciunt. — Sed
conlra inferes : ergo si aliquis uiiuetur inter-
TII. DE PILECEPTO ELEEMOSYN^.
fecturum seipsum, nisi dem centum aureos,
tenebor dare, ut vitam ejus tuear. Secundo, se-
quitur teneri divitem dare magnam peeunise
vim, etiam necessariam ad statum, alicui,
verbi gratia, ne occidat inimicum quem habet
subjectum, quod videtur onerosum. Tertio, si
esset infirmus morti proximus, nec posset sa-
nari nisi exquisita medicina magui valoris,
teneretur dives ex necessariis ad statum illi
providere, et similia. Ad primum communis
responsio est, illum non esse in extrema ne-
cessitate, sed in extrema malitia. Addo tamen,
quod dixi in prima sect., num. 7, si forte id
oriretur ex magna passione, et quantitas non
esset magna, atque adeo posset aliquis sine
gravi detrimento id facere, interdum teneri ;
tamen, moraliter et commuuiter loquendo,
raro occurrit hsec obligatio. Ad secundum,
Victoria, Relectione de Homicidio, Navar. et
alii dicunt conclusionem esse intelligendam
de necesitate quse provenit quasi ex ordine
naturali, non vero ex illa quse provenit ex
malitia hominum. Nam hsec potest occurrere
infinitis modis, et ssepe iniquissimis; unde si
illa esset attendenda, esset intolerabile onus,
et perturbatio contra rempublicam. Sed re-
vera licet hsec differentia non videatur negli-
genda, non tamen omnino satisfacit; nam
causa propter quam charitas, et misericordia
obligant, non est causa unde oritur necessi-
tas, sed est ipsa neeessitas ; ergo si hsec vere
adest, et aliunde est etiam sufficiens facultas,
erit etiam obligatio, undecunque orta sit ne-
cessitas. Quare crediderim, si pretium pro
tali vita necessarium esset moderatum, et non
nimis necessarium habenti, posse interdum
teneri ad illud dandum. Uude advertendum
est hsec temporalia boua, quamvis sint infe-
rioris ordinis, esse tamen instrumenta huma-
nse vitse et humanarum actionum, et inter-
dum posse magnam quantitatem divitiarum
prseferri vitse alicujus vulgans hominis, quia
etiam sunt necessarise communi bono, et con-
servare etiam proprium statum est moraliter
valde necessarium, et ideo non est obligandus
facile homo ut cadat a statu ; attamen ut eo
retento aliquam in eo patiatur necessitatem,
obligari potest. Et hoc modo limitanda est
conclusio, prsesertim in necessitatibus, quai
non a natura, sed ex hominum libertate pen-
dent ; et eodem modo respondeudum est ad
tertium, quamvis non displiceat quod Victo-
ria supra, et Soto, 4 de Justitia, quajst. 7,
art. \, ad 4, tradunt.
5. Tcrtia conclusio. — Dico tertio : inter-
SECT. V. AN CUM PR.ECEPTUM
dum potest quis obligari ut subveniat proximo
ex bonis aliquo modo necessariis ad statum,
proximo existenti, non in extrema, sed in gra-
vissima quadam necessitate. Haec suadetur ex
Scriptura, et Patribus, sectione preecedenti,
num. 2, indicatis. Preeterea Augustinus, in 1
epist. Joan., tract. 5 : A creditore angustiatur
frater tuus, vide si misereris, si habes mundi
facultates; f^rte dicis : daturus sum pecuniam
meam, ne iile angustiam patiatur? si hoc iibi
responderit cor tmcm, dilectio Patris non est
in te, etc. Ratione etiam probatur; nam fieri
potest ut, quamvis proximus non sit in ex-
trema necessitate vitee, sit tamen in extremo
periculo gravis infamiee, vel similis injuriee, et
illa est necessitas gravissima ; ergo, qui potest
non magna jactura divitiarum impedire illud
malum, tenetur, quamvis bona illa non sint
superflua omnino statui. Ratio enim cliaritatis
postulat ut preeferam tantum bonum proximi
meo incommodo non magno. Similis est casus
carceris, vel captivitatis perpetuee ; bona enim
his malis contraria sunt altioris ordinis quam
divitiee. Addo preeterea circa bona externa,
accidere posse ut proximus in omnibus et
maximis fortunis suis detrimentum patiatur,
si bic et nunc non subveniam de meis, sine
gravi jactura proprii status; tunc ergo etiam
ratio charitatis postulat ut illi dicto modo sub-
veniam; pitent consequentiee, quia moraliter
loquendo tuncpossum, et tempus est maximee
necessitatis ; ergo tunc obligat preeceptum
affirmativum. Quod etiam credibilius fiet, ad-
vertendo, licet obligatio misericordiee oriatur
ab ipsa natura, tamen ex conjuuctione cha-
ritatis majorem et altiorem fieri ; nam chari-
tas naturam perficit; unde rationabile est ut
ad majora signa et effectus benevolentiee in-
clinet et obliget. Quapropter Doctores sancti
obligationem hanc magis in charitate quam in
natura fundant. Accedit, quia non dicimus
teneri aliquem ad subveniendum proximo,
exponendo se eequali necessitati, imo neque
subeundo gravem simpliciter, sed solum cum
sine magna incommoditate potest, licet non
sit de rebus omnino superfluis, quod etiam
magis constabit et sequenti sectione.
6. Difficultas quadam ex doctrina diviTho-
moe. — Sed superest difficultas, quia divus
Thomas in omnibus videtur nobis adversari ;
articulo enim 6, queest. 32, aitesse laudabile,
de necessariis ad vitam subvenire publico
bono, et idem dicit statim de eleemosyna facta
ex necessariis ad statum, unde indicat illud
esse consilii, non preecepti ; et postea subdit
ELEEMOSYN.E OBLIGAT, ETC. 687
esse inordinatum tot dare eleemosynas, ut non
possit homo convenienter vivere secundum
statum, et solnm excipit extremam necessita-
tem privatee person.se, vel.gravissimam reipu-
blicse. Respondetur doctrinam D. Thomee esse
prorsus eamdem cum ea quam tradidimus, ut
evidenter patet ex eodem, in queest. 57, artic.
1, ad 4, et qusest. 118, artic. i, ad secundum.
Nimirum hoc loco obscurius est locutus, quia
multa voluit paucis complecti. Quapropter, in
citato articulo sexto, solum intendit docere
quid in hac materia sit bouum, quidve malum.
Unde laudahile ibi non significat consilium,
vel preeceptum, vel tantum in consilio, quod
D. Thomas reliquit definiendum de ordine
charitatis. In secundo autem dicto, quod sit
inordinatum tot dare eleemosynas, etc, loqui
videtur de homine quihabet familiam, et alias
obligationes. Quamvis etiam dici possit in
articulo quinto duo capita posuisse obliga-
tionis eleemosynse, scilicet, extremam neces-
sitatem, et superfluum simpliciter, quia mora-
liter, etattentahominum conditione, quodlibet
horum per se sufficit ad hanc obligationem
inducendam ; hoc ergo sensu dicit in queest.
32, ex solis necessariis ad statum per se non
oriri obligationem ; non tamen negat quin
aliunde ex magna necessitate proximi, attento
ordine charitatis, possit aliquando oriri. Alia
queestio hic supererat, an ex necessariis ad
vitam teneatur quis, vel certe possit honeste
facere eleemosynam ; sed in disputat. 9 me-
lius expedietur, agendo de ordine servaudo in
operibus misericordiae.
SECTIO v.
TJtrum, cum prwceptum eleemosynw ohligat,
necesse sit donare, vel satis sit mutuare.
1. Prima sententia, ejusque ratio. — Confir-
maturprimo. — Confirmatur secundo. — Pri-
ma sententia docet semper satis esse mutuare ;
ita habet Navarrus, inManuali, c. 17, num. 61,
etcap. 24, num. 5; Covar., regul. Peccalum,
part. 2, § 1, num. 3, secuti Adrianum, Quod-
lib. 1, artic. 2, et in A, in materia de Restit.,
queest. 33. Ratio eorum est, quia charitas so-
lum obligat ad subveniendum necessitati
proximi ; at satis sublevatur per mutuum.
Unde in Seriptura interdum heec obligatio per
mutuum explicatur, Luc. 6 : Benefacite et mu-
tuuvi dale; et Psal. 36, de justo dicitur : Tota
diemiseretur, etcommodat; idemque reperitur
Psalm, 111, Eccies. 29: Famerare prowimo tuo
688
DISPUT. VII. DE PR^ECEPTO ELEEMOSYIWE.
in tempore necessitatis illiws. Confirmatur pri-
mo. Nam si quis in extrema existens necessi-
tate accipiat alienum ut sibi subveniat, postea
veniens ad pinguiorem fortunam, tenetur resti-
tuere; ergo si alter subveniret. potest etiam
obligare ad restitutionem, quod mutuare est.
Antecedens est multorum Theologorum, Ri-
chardi, Durandi, Gabrielis, in 4, distinct. 15;
Medina, Cod. de Restitut., qusest. 3; etGlos.,
in reg. Peccatum? de Regul. juris, in 6 ; et vi-
detur colligi ex cap. Si quls, extra de furtis.
Confirmatur secundo ex Genes. 25, ubi Jacob
Esau extreme esurienti cibaria vendidit ; et
similiter Josepb, Genes. 41 et 42, oppressis
fame frumentum vendebat; et Tobias mu-
tuum dedit Gabelo, sub cbyrographo ; deni-
que facit lex Sigratuitamfi. Prcescriptis ver-
bis. Notandum pro decisione est, homines in-
terdum carere rebus necessariis omnino et
simpliciter, interdum tantum secundum quid,
quia licet hic careant, habent alibi ; vel si ca-
rent hoc genere bonorum, habent alia, vel
habent industriam qua facile possint compa-
rare, vel proximam spem comparandi.
2. Prima conclusio. — Dico primo: simpli-
citer asserere prseceptum eleemosynse nun-
quam obligare ad donandum, neque pium est,
neque practice probabile. Hsec conclusio satis
patet ex dictis in duabus sectionibus prsece-
dentibus ; nam ut non negemus mutuum in-
terdum esse posse opus misericordiee, tamen
regulariter Scriptura et Patres nomine elee-
mosynse intelligunt absolutam donationem,
ut colligitur ex Lucse 10, in parabola inci-
dentis in latrones, et cap. 11 : Date elee-
mosynam, etc, el cap. 14 : Cum facis convi-
vium, etc. Et hsec est omnium veterum Theo-
logorum opinio, in k, distinct. 15; et divi
Thom , citatis locis in preecedenti sect.; item
Soti, in 4, lib. de Justit., qusest. 7, art. 1 ;
Sarment. , in 2 part. Defens. , monito 4,
num. 5 et 6; Cordub., lib. 1, qusest. 26,
ad 7 ; Medin., de Eleemos., cap. 6, et de Re-
stitut., qusest. 3, cap. 1, et aliorum.
3. Sccunda conclusio. — Prolatur ratione
et exemplis. — Dico secundo : ei qui tantum
secundum quid indiget, satis subvenitur per
mutuum, vcl commodando, vol etiam vendi-
tione. Ita exprimunt plures ex citatis Docto-
ribus, ac fortasse hoc tautum intendunt alii
pro prima opinione allati. Ratio est, quia ille
talis non simpliciter indiget ; ergo neque ego
tcneor simpliciter ei dare; idem constatexem-
plis. Nam si quis Romse indiget, habet tameu
divitias alibi, satis est mutuare, vel credita
pecunia vendere. Rem si nunc caret actu, ha-
bet tamen certam spem, vel jus habendi in
futurum, non caret simpliciter, quia illud jus
et spes sestimabilia sunt pretio ; ergo satis, ut
credito ei detur, et non gratis. Prseterea, qui
necessitatem gravem in statu patienti subve-
nit, ut pristinum statum retineat et recupe-
ret, potest haud dubie se servare indemnem.
Denique idem est de artifice, atque de eo qui
viribus et conditione aptus est ad laborandum,
nisi postea certum sit indigere de csetero sua
tota arte et industria, ad subveniendum sibi,
et familise ; nam tunc jam simpliciter indiget,
et idem est de viro nobili, cujus statui repug-
nat et non decet laborare.
4. Tertia conclusio. — Dicotertio: quando
necessitati proximi sufficienter subvenitur per
usum rei qnse non statim consumitur, satis est
commodare. Explico assertionem. Est quis in
extremo periculo ut interficiatur ab hoste,
nisi equo utatur : omnino satisfit illi commo-
dando ; et ad hoc urget obligatio utriusque
partis; ratio est, quia ille indiget usu pro hoc
tempore, non autem dominio aut usu perpe-
tuo. Confirmatur, nam si ille invito domiuo
acciperet equum ad illum usum, illo fiiiito,
teneretur absque dubio restituere , nisi forte in
ipso actuali usu moreretur absque culpa acci-
pientis, quia tunc neque ratione acceptionis
(fuit enim justa), neque ratione rei acceptse,
quia non extat, restituere teneretur, atque
adeo soli domino periit.
5. Quarta conclusio. — Dico quarto : in ex-
trema necessitate, si subventio fiat per resipso
usu consumptibiles, fieri debet per absolutam
donationem. Est communis illorum auctorum,
et sequitur ex prima. Nam si preeceptum elee-
mosymse aliquando obligat ad liberam dona-
tionem, certe maxime in extrema necessitate
rerum usu consumptibilium, et prsecipue, si
fiat donatio ex rebus superfluis. Secundo, ita
teneor subvenire, sicut alter jure potest acci-
pere ; sed qui est in extrema necessitate, po-
test ita accipere et consumere, ut nihil tenea-
tur restituere ; ergo, et quod in hoc casu da-
tum domino est, atque ab accipiente consum-
ptum, nulli subjacct restitutioni. Major patet,
quia si non esset eadem obligatio unius ad dan-
dum, etfacultas alteriusad recipiendum, pos-
set oriri bellum justum ex utraque parte. Item
quia accipiens potest juste nolle se obligare ad
reddendum. Minor est communior sententia
Doctorum, quos citavimus, ac D. Thom. 2. 2,
qusest. 66, art. 7. Ratioque est, quoniam ille
postca non tenetur reddere, sive ratione acce-
SECT. V. AN CUM PR.42CEPTUM
ptionis, quia fuit justa, sive ratione rei acce-
ptee, cum non extet, et sine culpa consumpta
eit.Tertio, quando res non consumuntur usu,
tenetur quis reddere finito usu, atque si res
casu periit, non tenetur reddere quidquam ,
etiam pro illo usu, si vere nihil habebat quan-
do usus est; sed in rebus usu consumptibilibus
non valet plus res quam ejus usus; ergo in-
tentum. Tandem, quia vel per banc subveu-
tionem fit dominus rei ille qui accipit, et sic
tanquam dominus poterit illarn libere consu-
mere, vel non fit dominus, ut Navar. late con-
tendit, et ego iibenter concedo; quia in bis
etiam rebus usus distinguitur a dominio, et
quia non necessario conceditur plena facultas
utendi in omnem usum, sed solum usus deter-
minatus in propriam sustentationem ; nam
baec est sufficiens facultas. At binc concludi-
tur quod intendimus, quia, ut dicebam, res
quse sine culpa alicujus consuinitur, domino
consumitur; at accipiens consumit sine culpa
rem ; ergo domino perit ergo nihil postea te-
netur reddere.
6. Objectio dilaitur. — Rejlcitur limitatio
Medlnce circa conclusionem. — Hinc vero in
feres, non esse verum oportere fieri donatio-
nem absolutam, si non transiertur dominium.
Respondendum tamen per donationem abso-
lutam boc loco intelligi liberam concessionem
usus talis rei absque obligatione reddendi, si
usu consumatur, quee etiam concedi potest re-
ligioso, qui est incapax dominii. Instabis: qui
mutuo accipit rem, si illam consumit, postca
tenetur restituere, quamvis illi sit concessus
liber usus talis rei. Non est tamen simile, quia
ibi transfertur dominium in ipsum cum obli-
gatione reddendi; unde si consumitur, ipsi
tanquam domino consumitur, et obligatiored-
dendi manet orta ex priori contractu. At vero
in proposito, illa obligatio non potuit juste
imponi, quia ille qui extreme indigebat, ha-
bebat jus ad liberum usum talis rei ; quia ille
in extrema necessitate debet esse communis ;
non vero habebat jus ad dominium, siquidem
ilii non erat necessarium ; cum ergo manserit
apud dominum, ipsi profecto periit. Porro ad-
ductse rationes probant conclusionem, non
solum si eleemosyna fiat ex superfluis simpli •
citer, sed etiam ex aliis. Unde Medina sine
causa supra contrarium sentit, quando elee-
mosyna iit ex necessariis ad statum, qui non
consequenter loquitlir hac in parte.
7. Quinta conclusio bipartita. — Prolatur
prima pars. — Dico quinto : quando eleem©-
syna fit ex omnino superfluis, probabilius est
XII.
ELEEMOSYN/E OBLIGAT, ETC. 689
debere fieri per liberam concessionem, etiam
extra casum extremee necessitatis, quamvis
oppositum probabile sit. Prior pars cst con-
formior sacree Scripturee et Patribus, ipsique
charitati valde eonsentanea, ut consideranti in
sect. 4 memoratos constabit. Et probatur pri-
mo ex natura et institutione harum rerum
temporalium : ordinantur enim quasi natura
sua ad sublevandas hominum indigentias; er-
go ipsa ratio postulat ut, quando alicui sunt
omnmo superflua, et aliis desunt necessana,
liber us.us aliis concedatur. Secundo , quia
heec obligatio ex eodem preecepto oritur, quo
oritur obligatio ad dandum in extrema neces-
sitate; et articulus est necessitatis simpliciter;
suppono enim saltem esse necessitatem gra-
vem, vel alicujus privati, vel reipublicee ; ergo
obligat ad idem genus liberse concessionis.
Denique quando habeo superflua, charitatis
lege teneor ad subveniendum non est autem
uude habeam jus ad imponendum alteri obli-
gatiouem, ut reddat quod accipit, cum vere
non habeat, neque postea teneatur queerero
unde reddat, etc.
8. Secunda pars conclusionis suadetur. —
Ad primam, quatenus primam conclusionis par-
tem oppugnat. — Ad secundam. — Nihilomi-
nus secuuda pars conclusionis vera est, si quis
in praxi velit eam sequi; tum quia rationes
factee non ita urgent quin convenienter pos-
sint solvi ; tum etiam quia extra casum neces-
sitatis extremee non possum ego aceipere alie-
num; ergo probabile est alium non teneri ad
simpliciter dandum. Item in his necessitati-
bus potest quis non dare huic, sed reservare
alteri ; ergo etiam poterit satisfacere huic mu-
tuando. Hee tamen rationes non urgent nos.
Etenim si prior esset bona, probaret, neque ad
mutuandum teneri divitem, quia pauper non
potest accipere etiam mutuo, invito domiuo.
Negatur ergo illius rationis consequentia, nam
quia heec obiigatio oritur ex sola charitate,
tota cadit in divitem; jus vero non datur alte-
ri, nisi qando res ipsa ratione necessitatis ex-
tremee communes factee sunt. Ad secundam
respondetur, posse quempiam reservare alte-
ri, si moraliter intelligat occursuras alias gra-
ves necessitates; tamen per se et simplieiter
tenetur libere donare alicui patienti gravem
necessitatem. Quid si dives nollet dare nisi
mutuando et obligando ad reddendum? ten^-
biturne qui accipit, implere postea susceptam
obligationem ? Respondetur in casu hujus
conclusiouis teneri, quiadives non fecit injus-
titiam acceptanti, atque adco contractus fuit
4-4
690
justns; ergo induxit obligationem ; imo con-
tractum illum esse contra jus charitatis, non
satis constat; quare, etc. Unde merito Theo-
logi, in4, distinct. 15, tractantes anrestituere
teneatur qui aliquid accepit in necessitate
constitutus, de extrema fere id negant, quasi
in minori alia sit concedendum.
9. Sexta conclusio unde suadetur. — Dico
sexto : si quis extra casum extremse necessita-
tis subveniat, vel obligetur ad subveniendum,
non ex superfluis simpliciter, sed aliquo modo
ex necessariis ad statum, non obligatur ad
dandum, sed ad inutuandum, vel ad alium
modum similem. Hoc probant argumenta
ptimae opinionis, et dicta in praecedenti con-
clnsione; praeterea quia, ut patet ex preece-
denti conclusione, res est incerta ; ergo est ex-
plicanda suaviori modo. Item qui sic subvenit,
etiam indiget illis bonis; ergo non sine causa
potest se indemnem servare.
10. Adprimum argumentumin num. 1. —
Ad primam confirmationcm. — Ad secundam. —
Ad argumentum primse opinionis, dicito non
solum teneri divitem ad subveniendum, sed
ad subveniendum modo consentaneo charita-
ti, et secundum debitum usum rerum. Item
obligari ad non imponendum proximo obliga-
tionem reddendi sine rationabili causa, et sic
accipienda sunt loca ibi citata, vel certe pro-
cedunt potius de fcenore spirituali. Ad primam
confirmationem negatur assumptum; et caput
illud loquitur extra casum extremae necessita-
1is, ut exponit divus Thomas, artic. 7, ad pri-
mum, citata quaest. 66. Alia etiam quae addu-
cuntur, facile solvuutur. Esau enim atque M-
gyptii non erant in extrema necessitate, quia
habebant unde emerent; Joseph vero itnpone-
bat tributum ad bcnum reipublicse. Denique
factum Tobise non est ad rem, quia Gabelus
habebat unde redderet , ideoque chyrogra-
phum ab lllo accepit Tobias. Postremo lex quse
affertur procedit in foro extenori, aut certe
juxta secunilam, tertiam, vel ultimam conclu-
sionem.
SECTIO VI.
Utrum qui omiltit dare eleemosynam cum
tcnetur, obligelur ad resarcienda damna quce
inde evcniuut indtgeuti.
1. Qwestionis explicatio. — Aliorum opinio,
pro qua arguitur ex Cajetano et Turrccremata.
— Con/irn.atur primo. — Secundo. — Duo
sunt cunsideranda. Aliud , quantitas eiee-
DISPUT. VII. DE PRiECEPTO ELEEMOSYN.4E.
mosyn«e, et de hac omnes auctores fatentur,
eum qui omittit dare, transacta necessitate,
non obligari ad reddendam illam quantita-
tem, etiamsi necessitas fuerit extrema. Ratio
est, quia tota illa operatio erat misericordiee,
non justitiae ; loquimur enim de his qui sunt
veri domini, non de dispensatoribus ; nam hi
contra justitiam agunt usurpando, et obligan-
tur ad restituendum dominis, qui eis dispen-
sandam quantitatem commiserant. Secundum
est detrimentum quod secutum est proximo
indigenti, ex eo quod illi non est subventum.
Et de hoc aliqui censent, eum qui omisit elee-
mosynam, prsesertim in casu extremae neces-
sitatis, teneri ad restitutionem postea, si for-
tasse hac de causa proximus est mortuus, vel
damnum aliud notabile incurrit, quod videtur
indicare Cajetanus in Sttmma, verbo Restitu-
tio, cap. \, et potest sumi ex eodein cttm divo
Thoma 2. 2, quaest. 118, ubi dicit obligatio-
nem ad subveniendum in extrema necessitate,
oriri ex justitia legali; obligatio enim ex tali
justitia videtur indncere obligationem resti-
tuendi. Turrecremata etiam, in cap. Si fmne-
raveris, distinct. 86, dicit eam esse obligatio-
nem ex justitia, quamvis neget obligationem
restituendi; idem sentit Sarmento, de Red-
ditibus Eccles., 3 part. , capit. 4. Probatur ra-
tione ; nam ille qui omittit eleemosynam hu-
jusmodi, est cattsa moralis nocumenti proxi-
mi ; ergo tenetur de damno : antecedens patet,
quia tenetur evitare id; ergo si non fdcit, est
causa. Unde Innocentius, capit. Qnantce , de
Sententia excommunicationis, dicit esse parti-
cipem homicidii, qui tenetur vitare, ac potest
et non facit. Et idem sumi potest ex cap. Non
miserandie, 23, qusest. 7; et ex illo Ambrosii :
Si non pavisti, occid^sli, quod refertur capit.
Pasce, distinction. 86. Et confirmatur primo,
nam qui est in extrema necessitate, potest sibi
necessaria sumere, etiam per vim, quia tunc
bona sunt commuuia; ergo alter detinendo
injuriam illi facit. Confirmatur secundo, nam
potest a judice compelli ad dandam eleemosy-
nam, is qui dare potest commode; ergo inter-
cedit aliqua obhgatio justitiaa; ergo obligat
ad restituendum.
2. Vera sententia. — Ad primam confirma-
tionem. — Ad secundam con/irmationem. —
Nihilominus respondeo illum non teneri ad
restituendum aliquid ; ita Sot., 5 de Justit., q.
4, art. 3; Covarruv., 2 Variarum, c. 14, num.
5; Adrian., in 4 de Restitut., qiuest. 1;
Nuv.ir., cap. 24, uumer. 7, et dc Redditibus,
quasst. 2; sumitur ex Gloss., cap. Jtfon infe-
SECT. VI. AN QUI OMITTIT DARE
renda, 24, qusest. 3 ; et suadetur, nam tunc
solum obligatur quis ad resarcienda damna,
quando sequuntur ex actione injuriosa, scili-
cet contra justitiam commutativam. Et con-
firmatur, quia titulus restitutionis tantum est
duplex, injusta acceptio, et res accepta; ibi
autem neuter intervenit. Ad argumentum ex
Cajetano et Turreciemat., respondetur, sicut
ille qui subvenire omisit non obligatur ex
justitia commutativa, ita neque vere faeit
propriam injuriam, neque tenetur ad restitu-
tionem, vel reparationem illius damni ; et si
fortasse obligatur interdum ex justitia legali,
saltem respectu boni communis, at hujus jus-
titiae violatio, non obligat ad restitutionem, ut
suo loco dicetur !. Ad rationem dic, solum
probare mortem vel damnum proximi esse
voluntarium omittenti eleemosynam, non ta-
men esse effectum ab illo, quia ut ego sim
causa mortis proximi, non satis est velle illam,
sed oportet aliquo modo influere ; hic autem
non influit physice, ut per se constat, neque
moraliter, quia non facit injuriam. In capi-
tulis autem citatis, modus loquendi latior est
aliquanto, nam homicida dicitur, qui quovis
modo vult mortem proximi ; itaque solum in-
tenditur illud damnum proximi imputari al-
teri ad culpam, sed non ad injuriam. Ad pri-
mam confirmationem, dic nihil referre quod
in extrema necessitate bona sint communia,
nam ex vi illius juris solum quisque valet ea
primo occupare absque injuria alterius, id est,
nullam alteri vim faciendo. Ad secundam cou-
firmationem, ut quis possit obligari a judice,
satis esset obligatio justitise legalis, quaado
necessitas communis intercedit. Praeterea le-
ges et magistratus civiles non solum actus
justitise, sed etiam misericordia3, et tempe-
rantise imperare possunt, et ita nihil sequitur
contrarium nostrse resolutioni.
3. Dubium ds E cclesiasticorum eleemosynis.
— Restabat dubium, an saltem habentes eccle-
siastica bona teneantur ex justitia ad dandam
eleemosynam, atque adeo, siomittant, tenean-
tur ad restitutionem. Quod late disputant tum
Theologi , tum jurisperiti , et affirmant non
pauci. Hic tamen omissis aliis ad tractatio-
nem de redditibus, solum in genere dico, ex
his bonis, quorum ecclesiastici sunt domini,
teneri ex solo vinculo charitatis, majori ta-
men quam alii , tum quia debent esse Patres
pauperum, preecipue Episcopi, ex 1 ad Ti-
1 Vide in opusc. de Justit. Dei, sect. 4, in
fine.
ELEEMOSYNAM CUM TENETUR, ETC. 691
moth. 3, et ad Titum 1 : Oportet Fpiscopum
irrepreliensibilem esse, etc, hospitalem, beni-
gnum, etc. Et docet Tridentinum, sess. 23,
cap. 1, de Reformatione ; tum quia ratione
status debent esse aliis exemplo. Denique ,
quia facilius habent superflua; non enim ha-
bent quibus ex officio thesaurizent, et in fami-
lia et statu debent esse moderatiores, ut monet
idem Concilium Tridentinum sess. 25, capit. i,
de Reformatione. Si vero habent aliqua bona
ecclesiastica , quorum non sunt domim, sed
illis designata sunt ut distribuant in pauperes,
tenentur ex justitia dare, sub obligatione res-
tituendi ; an vero aliqua bona sint hujusmo-
di, dicetur in materia de Decimis '. Nostram
vero resolutionem tradunt Cajetanus, quaest.
87, art. 3, et 185, artie. 7; Soto, lib. 10 de
Justitia, quaest. 4. artic. 3 ; Covar., de Testa-
mentis, cap. 40, et lib. 2 Variarum, cap. 17,
num. 5 ; Navar. ef Sarmen., in tractatibus de
Redditibus ecclesiasticis, et alii recentiores .
4. Adtertendum diligenter. — Ultimo, est
in hac materia advertendum qua3 hactenus de
eleernosyna corporali dicta sunt , etsi videan-
tur peculiariter dici de illis operibus miseri-
cordise, quse fiunt per externas divitias, tamen
eodem modo, et per easdem leges applicanda
esse ad ea opera misericordise, qure consistunt
in actionibus humanis, ut sunt visitare infir-
mum, vel in carcere constitutum. Nam hse ac-
tiones sunt bona qusedam, quse tribuimus in-
digenti. Unde consideranda est in his necessi-
tas ex parte proximi, id est, an tui indigeat
illo tempore, et actione. Idem de advocato,
quando pauperis jus periclitatur, ne defectu
patrocinii a potentiore violetur.
DISPUTATIO VIII.
DE PR^CEPTO CORREGTIONIS FRATERN.E.
Priimim prcemissum . — Secundum. — Ter-
tium. — Ex dictis in praecedenti disputatione,
colligi satis potest opera spiritualia nnsericor-
diee non minns esse in prascepto , quam cor-
poraha; quia et sunt magis necessaria proxi-
mis, et facilius exhiberi possunt sine incom-
modo dantis, et materia est nobilior. Deinde
supponendum est hsec opera distingui in se-
ptem membra, de quorum primo, scilicet, de
remissione injuriarum, supra satis dictum est ,
cum de inimicorum dilectione ageremus, dis-
put. 5, sect. 5, et ad idem opus spectat patien-
2 Vide 1. \ de Divino cullu, cap. 11.
692 DISPUT. VIII. DE PR.£CEPTO
ter ferre aliorum molestias; nam hi duo actus
fere sunt ejusdem rationis, et hic seeundus
fere nunquam cadit in pra?ceptum, nisi quan-
do vel includit primum, vel necessarius est ad
vitandara proximi injuriam, aut aliam inordi-
nationem contra alteram virtutem. De alio
opere, quod est orare, dicendum est in matena
de religione ' . Quartum, de consolandis afflic-
tis, nihil habet proprium, prseter generaliter
dicta de eleemosyna corporali, nam, licetboc
opus ad animam pertineat, tamen prsecipue ad
corporis necessitatem spectat. Superest igitur
dicamus de fraterna correctioue , ad quod
etiam revocabimus duo, consilium dare, et
docere , in quibus generales regulse necessita-
tis proximi, et facultatis operantis servandse
sunt; sed quia applicatio earum in correctione
fraterna habet specialem difficultatem, ideo
de hoc specialiter agunt Theologi. Tertio, est
supponendum duplicem esse proximi correc-
tionem : alteram judicialem, quse fit via pu-
blica, et tendit non tam in ejus emendationem
qui corrigitur, quam in castigationem et pce-
nam ob commune bonum. Alteram cbaritati-
vam, cujus fmis est bonum et emendatio ejus
qui corrigitur, in qua possunt multi actus in-
tercedere, de quibus primo in genere, deinde
sigillatim dicemus.
SEGTIO I.
XJtrum hac fraierna correctio cadat in prai-
cepto.
4. Quorumdam error. — Pelagii error, de
quo ex professo tom. 1 de Gratia. — Etsi voca-
bula correptio et correctio in rigore distinctio-
nem habeant, quam attigit Augustinus, lib. 1
de Civit., cap. 9, quod correptio reprehensio-
nem solum, correctio autem emeudam simul
importet, Theologi tamen promiscue iis voci-
bus utuntur, quando de hoc actu charitatis
disputant. Fuit igilur error, hunc actum non
solum non esse prseceptum, sed esse otiosum,
quia sine gratia Dei frater non potest emen-
dari, etiamsi corrigatur; et si gratia adsit, li-
cet non corrigatur, emendabitur. Ad quem
errorem vitandum Pelagius, ut utilitatem cor-
rectionis tueretur, gratise neccssitatem nega-
vit; et ad docendam viam mediam scripsit
Augustinus libros de Correctione et gratia.
2. Prima conclusio. — Ad Imreticorum ar-
gumentum. — Dieo primo himc actum hones-
1 ilabetur lib. 1 de Oratione, cap. 16.
CORRECTIOMS FRATERN^.
tum esse, et misericordise et charitatis. Est de
fide, Proverb. 27 : Melior est manifesta corre-
ptio, quam amor alsconditus ; Eccles. 29: Me-
lius est a sapiente corripi, quam stultorum
adulatione decipi ; Eccles. 19: Qui odit corre-
ptionem , minuetur vita, etc. ; Psalm. 140:
Corripitt me justus in misericordia , etc. ;
Matth. 18 : Si peccaverit in te frater tuus ,
corripe illum , etc. ; Thessal. 3 : Nolite quasi
inimicum cestimare (hominem, scilicet, inobe-
dientem) , sed corripite ut fratrem. Deinde com-
munis est hac in re consensio Patrum, et om-
nium recte sentieutium; dum non solum in
actu signato (ut ita dicam) corripiendos esse
monent errantes, sed etiam dum in actu exer-
cito suis concionibus, exhortationibusque vitia
reprehendunt. Ultimo, ratione a priori osten-
ditur conclusio; nam hoc opus est medium
per se ordinatum ad bonum proximi, et de se
sublevat miseriam peccantis, impedit offensam
Dei, et tollit aliis proximis offendicula : ergo
perfectissime habet honestatem charitatis et
misericordise. Neque argumentum hseretico-
rum urget ; gratia enim non movet homines
ut lapides, sed modo accommodato humanae
naturaa ; unde correctio deservit, ut homo se
disponat ad gratiam, vel certe non ponat illi
obicem. Deinde cum homo fjeit quocl in se est,
corrigendo, Deus adjungit gratiam, si alter
non resistit. Sed advertendum (ut intelligatur
a qua virtute sit ista actio ) in illa concurrere
et voluntatem corripiendi, quse potest esse eli-
cita a misericordia, et imperata a charitate,
et actum intellectus per prudentiam dirigen-
tem exteriorem correctionem. Nam inhoc actu
non solum concurrit prudentia, ut antecedens
voluntatem, imperando ut velit corrigere, sed
etiam concurrit subsequendo , quia ipsamet
correctio debet prudenter fieri, si a virtute
est; et ideo, qui vult corrigere, necesse est
applicare prudentiam ad ipsum actum correc-
tionis, propter quod dixit Cajetanus, 2. 2,
quoest. 33, articul. i, hunc actum elici a pru-
dentia, et imperaii a misericordia, quod spec-
tat ad modum loqucndi. Nam res ipsa constat,
ad quam certe maxime spcctat, ut inhoc actu
circumstantise prudentiae, et spiritus lenitatis
observentur. Vide Basil. in id Psalm. 14 : Et
opprohrium non accepit, dicentem, debere esse
correctionem sine ulla ecrp obralione ; ct supra
dixcrat, benevolentiam, potius quam severita-
tem, cohortationem, quam commolionem, cha-
ritatem , quam potestatem, esse ostendendam.
Et eodem modo loquuntur Nazianzenus, in
orat. de Moderatione in disputationibus ha-
SECT. II. QU.ENAM SIT M
benda; Leo Papa, epist. 84 a<l Anastas. , cap.
4, et alii.
3. Secunda conclusio Umemlris. — Prooatur
primum membrum ex Scriptura. — Proialur
secundum. membrum. — Dico secundo datum
esse praeceptum de hoc aetu, tam divinum
quam naturale. Primum patet tum ex locis
Scripturse citatis, tum maxime ex Matth. 18,
1 ad Timoth. 5, initio, et 1 ad Thessalon. 5 :
Corripite inguietos, etc; idem aperte sentiuut
Patres, quoties peccati damnant, qui utilem
correptionem aliorum negligunt, nominatim
Chrysostomus, homil. 60 in Matth.; Hierony-
mus, in citatum Psalm. 140, Augustinus, ser-
mon. 16 de Verbis Domini; Gregorius, libr.
12 Regist., epistol. 31. Dices posse exponi
haec verba pro cousilio, quia non videtur esse
verbum prseceptivum. Propterea Soto, de Te-
gendo secreto, membr. 2, quaestione prima,
conclusione quarta, dicit non esse haereticum
negare hoc speciale praeceptum; fortasse intel-
ligit ex vi illius testimonii Matth. 18. Dico ta-
men simpliciter esse haereticum negare illud,
et fere haereticum negare contineri in citatis
locis Scripturae. Utrumque patet, primo ex
tunc citatis, tum quia Theologi ac jurisperiti
communiter agnoscunt hoc praeceptum. Item
verbum [corripe) praeceptivum est, et materia
gravis, et charitati necessaria, ut dicemus; et
Luc. 17, eodem tenore praecipitur correctio,
et injuriarum remissio; et ad Galat. 6 : Hu-
jusmodi construite, etc, subdit : Sic enim ad-
implelitis legem Christi. Tandem ago ratione,
confirmando ultimam partem conclusionis;
nam hoc non est aliud a preecepto eleemosy-
nae, sed una ex preecipuis partibus ejus; tene-
mur autem naturali etiam pra?cepto subvenire
proximo patienti necessitatem corporalem, ut
patet; multo magis ergo patienti spiritualem,
quod praestamus corripiendo; sic fere Chry-
sostomus, Homil. 13 ad Populum, argumen-
tatur. Aristoteles quoque, 9 Elhieorum, cap.
tertio. scribit pravum amicum corrigendum
esse, ac magis juvandum iii moribus quam in
pecuuiis, dissolvendamque amicitiam, si ne-
gligat correptionem. Oppones : proximus non
est in tanta neeessitate peccandi, utnon possit
ipse sibi subvenire, et bene utendo sua liber-
tate, et petendo anxilium a Deo. Potest qui-
dem proximus, absolute loquendo, hoc effice-
re; tamen intcrdum est difficile valde propter
vel consuetudinem, vel passionem, vel etiam
inadvt-Ttentiam. Denique sa;pe est evidens pe-
riculum morale, non usurum proximum ea
potestate, nisi aliunde ab extrinseco adjuve-
VTERIA HUJUS PR.-ECEPTI. 603
tur : quamvis enim hoc Deus faciat interius;
et angelus custos, tamen etiam unicuique
mandavit Deus de proximo suo. Vide Chrysos-
tomum, homil. 4-4 in 1 ad Corinth., et orat. 1
contra Judseos.
4. Tertia conclusio — Dico tertio : hoc prae-
cepium genere suo obligat ad mortale. Sequi-
tur ex initio praecedentis disputationis; naoi
praeceptum misericordiae, ut ibi dictum est,
ex genere suo ita obligat; hoc autem praecipit
unam ex praecipuis misericordise partibus :
ergo. Item gravius obligat quam praeceptura
eleemosynae corporalis, cum gravior miseria
sit carentia boni spiritualis quam corporalis ;
illud autem, ut etiam ostendimus, obligat sub
mortali ex genere suo : ergo, etc Contra, quia
fere nullus est qui corrigat, et tamen nullus
contitctur hoc peccatum ; neque confessores
interrogant de illo, quod signum est tale prae-
ceptum non extare. Respondetur potius timo-
ratos couscientia interdum se accusare de
transgressione hujus praecepti; et confessarii,
si necessarium judicent, debent interrogare;
tamen quia, ut vidimus, obligatio praecepti
non freqr.enter occurrit, et obscurior est, ita
et rarius contra illud peccatur, unde multi
fortasse excusantur.
SECTIO II.
Qucenam sit maieria hujus prwcepti.
1 . Prima conclusio. — Dico primo : omne
peccatum mortale proximi est de se materia
gravis, et sufficiens ut lioc praeceptum obliget.
Ita docent communiter auctores , et colligitur
ex illo Matth. 18 : Lucratus eris fratrcm tuum;
omne enim peccatum mortale tollit vitam spi-
ritualem proximi ; ergo de se sufficientem in-
ducit necessitatem ut lucremur illum. Sed ad-
vertendum est peccatum hoc posse esse com-
missum, et jamemendatum, ac sine oceasione
et periculo reincidendi; sic vero illud non esse
materiam hujus praecepti, quia jam proxicnus
non est in miseria, et hoc sensu intelligenda
est Glossa, in cap. Si peccaverit, dicens pecca-
tum praeteiitum non esse materiam correc-
tiouis, licet posset esse accusationis, quia illa
tendit ad emendationem , quae jam facta sup-
ponitur ; haec vero ad pcenam, quae locum ha-
bet etiam post emendatiouem. Alio modo po-
test peccatum esse commissum, sed non emen-
datum, et hoc potest esse materia correctionis,
cap. Cum ex injuncto, de Hsereticis. Ratio est,
quia tunc proximus subest miseriee , et maxi-
694 DISPUT. VIII. DE PR.^CEPTO
me si sit periculum reincidendi. Tertio, potest
esse peccatum nondum commissum, sed ta-
men in occasione committendi, et de hoc sta-
tim dicam.
2. Errores tres excluduntur. — Hinc ex-
cluduntur tres errores. Primus est, preeee-
ptum hoc obligare tantum in peccatis commis-
sis in propriam injuriam, propter illud ver-
bum Evangelii : Si peccaverit in te, id e?t,
contra te , ut multi Patres exponunt , ut Hie-
ronymus, et Chrysostomus illo loco; item Am-
brosius, in capit. M Lucoe; Hilarius., can. 18
in Matlb. ; sed hic error est contra mentem
Christi ; ponit enim praeceptum, non ut quis
amoveat a se propriam injuriam, sed ut lucre-
tur fratrem, qui finis locum habet in omni
peccato mortali. Itaque particula in te, expo-
nenda etiam est coram te, id est, cum scauda-
lo tuo ; ita plerique Patres, et omnes Theologi,
ut Augustinus, serm. 16 de Verbis Domini ;
D. Thomas, Quodlib. 11, art. 12; Liran., ci-
tato loco Matth., et alii. (Legatur Salmer.,
tom. 4 in Evangelia, p. 3, tract. 11.)
3. Alter error est, materiam hujus correc-
tionis esse peccatum ex ignorantia vel passio-
ne, non ex malitia : fundatur, quia cum hoc
sit voluntarium, non habet rationem miserise.
Sed improbatur, quia illa est maxima miseria,
ut disputat. 4, sect. 1 , num. 4, dixi, et major
Dei offensa, et semper intervenit sufficiens
ratio involuntarii propter aliquam saltem in-
considerationem ; et quia licct objectum sit
voluntarium, tamen et malitia, et multi effec-
tus peccati sunt involuntarii , ut alibi diceba-
mus.
4. Tertius est, peccata venialia esse mate-
riam hujus prsecepti, non mortalia ; indicat
Origenes, homilia sexta in Matth., quia pecca-
tum mortale non est peceatum fratris. Sed
hoc nihil valet, nam nomine fratris significa-
tur ibi omnis proximus, etiamsi sit in peccato
mortali, ut patet 2 Thessalonic. tertio : De-
nuntiamus tobis fratres in nomine Doinini
Jesu Christi, ut sublrahaiis vos ab omni fratre
am7julan(e inordinale, et non secundum tradi-
tionem quam acceperunt a nobis, etc.
5. Secunda conclusio. — Objectio. — Res-
ponsio Sylvest. et aliorum, quos citat et sequi-
tur Azor., tom. 2, /. 12, c. 14, q. 4. — Plana
respmsio. — Dico secundo peccatum vcniale
posse csse materiain corrcctionis, sed non in
qua hoc prajrcptum graviter obligat. Prior
pars facilis est, ct communis; secunda etiam
colligitur ex verbis Evangclii, quui supponunt
fratrem periisse , ut Augustinus ponderat ,
CORRECTIOMS FRATERNJE.
serm. 16 de Verbis Domini, ex illis verbis :
Lucratus eris ; et ex pcena : Sit tibi tanquam
ethnicus et publicanus. Ratio est, quia consu-
lere veniale peccatum non est mortale ; minus
autem est non corripere : item miseria illa
levis est. Objicies : peccatum veniale est ma-
jor miseria quam gravissimum damnum tem-
porale ; sed hoc teneor vitare, si possum, sub
mortali ; ergo et illud. Sed neganda est conse-
quentia, primo , quia alias teneretur etiam
quis suum veniale peccatum fugere sub mor -
tali, quod absurdumest, et implicationem con-
tinens. Secundo, quia sunt illa mala diverso-
rum ordinum, atque adeo minime compara-
bilia , ac prseceptum unicuique accommodan-
dum est, juxta illum gradum, quem habet
in suo ordine , ita enim postulat et recta
ratio, et necessitas preecepti. Addo denique
temporale damnum et magis involuntarium
esse, et difficilius expelli. Secundo objicies:
seepe veniale est dispositio moralis et proxima
ad mortale, ut jurare frequenter, et similia.
Ergo tunc saltem erit obligatio ad mortale,
quia proximus est in gravi periculo et neces-
sitate. Sylvester, verbo Correctio , q. 1, et
Turrecrem., cap. Sipeccaverit , et Sotosupra,
et alii ita concedunt. Dico tamen : qui sic ve-
nialiter peccat, aut advertit periculum suum,
et tunc jam peccat mortaliter , quia ut ait Sa-
piens : Qui amat pericalum, peribit in illo,
Eccles. 3 ; aut non advertit, ita ut excusetur a
mortali culpa, et tunc dari poterit obligatio
sub mortali admonendi illum ; sed illud non
tam est praeceptum corripiendi , quam con-
sulendi , vel ostendendi proximo id quod
ignorat.
6. Dubium , de quo in simili Sanch., I. 2,
disput. 38 , et Azor, tom. \, l. 12, c. 25, q. 4
et 5. — Et simili modo expeditur aliud du-
bium, an si opus fratris sit de se peccatum
mortale, ille autem excusetur a culpa pro-
pter ignorantiam invincibilem, tenear corri-
pere. Respondetur enim praeceptum spifitua-
Hs misericordiae proximi posse habere locum
in tali materia, ut sentit Antoniu., 2 part.,
tit. 9, §4 ; Sylvester, Correciio, dub. 10; An-
gebis, eodem verbo , num. 6; scd non esse
tam correctionis, qnam dandi consilii vel doc-
trinse. Hoc ultimnm patet, quia proximus ibi
non deliquit neque periit. Primum vero con-
stat, quia illa est qusedam proximi miseria,
<|uoe per misericordiamsnblevari potest et de-
bet. Urgebis : quamvis sit quoddam malum,
nou tamen constituit proximum in necessi-
tate , cum excusctur a peccato ; ergo non est
SSCT. III. QUANDO, ET QUIBUS CIRCUMSTANTIIS OBLIGET HOC PILECEPTUM.
695
malum quod obliget. Respoudetur primo, ip-
sam ignorantiam iu rebus necessariis ad ho-
neste vivendum, ut sunt, quae divino aut na-
turali jure sunt necessaria ad lionestam vi-
tam christianam , per se esse magnum ma-
lnm, maxime si sit de mediis necessariis ad
salutem, vel multum utilibus. Prseterea inter-
dum ratione ignorantiee subit proximus ma-
gnum damnum in bonis etiam corporis, vel
vita et honore. Unde non est dubium quin
possit hoc esse sufficiens materia charitatis et
misericordiee, pertinetque ad omnes qui doce-
re possunt, vel consulere, ut Patres eolligunt
ex parabola Matth. 25, de servo reprehenso,
qui unum talentum abscondit , intelligentes
de talento doctrinee et obligatione charitatis.
Quod preeceptnm strictius obligat eos , ad
quos veluti ratione status hoc munus spectat,
de quo D. Thomas 2. 2, queest. 188, art. 4 et
5 ; sed maxime ad eos qui tenentur ex officio
et justitia ; oportet tamen in hoc servare
circumstantias de quibus in sectione sequenti.
Sed queeres an veniale peccatum sit corrigen-
dum saltem sub obligatione ad veniale. Soto,
statim citandus, affirmat ex illo Joan. 13 : Et
vos debetis alter altsrius lavare pedes. Sancti
enim ibi intelligunt leviores defectus , juxta
illud : Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes
lavet. Ratio vero est, quia peccatum veniale
est deformitas qusedam proximi, et potest im-
pedire multa bona. Confirmatur ; nam simi-
liter in miseria corporali ejusdem proportio-
nis, si sine causa contemnerem miseriam fra-
tris, esset veniale. Respondetur argumenta
coneludere, posse interdum esse hanc obliga-
tionem, preecipue inter eos qui profitentur
altiorem statum , et inter quos veniala sint
graviora, atque afferant aliquod scandalum
vel indecentiam ; tamen regulariter non est
scrupulus habendus in hac re, et juxta hanc
resolutionem procedunt, qui simpliciter aiunt
preeceptum correctionis non extendi ad ve-
nialia, ut Adrianus, in queestione de Correc-
tione fraterna, § Quoad tertium ; Abulens.,
Matth. 18, queest. 82; Paludanus, 4, distinct.
19, queest. 3, art. 2 ; Gabriel, lection. 74 , in
Cano; Sylvest., Correctio, queest. 1. Adden-
dum est ultimo, cum Soto, de Tegendo secre-
to, memb. 2, quaest. 2, conclus. 3, et aliis re-
centioribus, heec intelligenda esse stando in-
tra limites charitatis, et misericordiee ; nam
si admisceatur obligatio justitiae , interdum
potest aliquis obligari ad corrigenda heec ve-
nialia peccata, ut accidere potest in superiore
religionis, qui ex officio et justitia tenetur cu-
rare, non solum ut subditi vitent mortalia,
sed etiam ut ad perfectionem tendant, atque
adeo ut vitent impedimenta ; quapropter , si
nimium se gerat preelatus negligenter, et ma-
xime si defectus sint generales communita-
tis, poterit esse obligatio sub mortali ad cor-
rigenda illa, quam obligationem aliqui exten-
dunt ad privatas personas ; sed non ita exis-
timo, nisi habeant in aliquibus actionibus vi-
cem preelati, observando nimirum aliorum de-
fectus , vel etiam interdum teneantnr illum
sui officii admonere ; de ceeteris enim plus-
quam verum est non teneri aliorum vitam
scrutari, ut docet D. Thomas, 2. 2, queest. 33,
art. 2, ad 4, ex Salomone et Augustino ; Ca-
jetan., in Summa, verbo Correctio fraterna ,
Sylvest., eodem verbo, num. 3, et alii.
SECTIO III.
Quando et cum quibus aliis circumstantiis olli-
get hoc prwceptum.
1. Prima conclusio. — Qmce delicti cognitio
requiratur ad fraternam correctionem. — Dico
primo : ante omnia, necesse est ut delictum
proximi sufficienter constet, ut insinuatur illo
verbo Evangelii, In te, id est, coram te, ut ex
citatis preecedenti sectione, num. 4 habetur.
Ratio est, quia alias esset temeraria, nec sine
injuria correptio. Queeres quee sit ista cogni-
tio. Adrianus supra, § Sed Juec opinio, respon-
det, esse probabilem conjecturam; heec enim
sufficit ad preeceptum eleemosynse corpora-
lis; Soto, de Secreto, memb. 2, queest. 2, con-
clus. 2, requirit certam cognitionem, quoe in-
telligitur de morali certitudine ; et regulariter
est verius, quia correctio de se est odiosa, et
affert verecundiam alteri; et nisi prudenter
fiat, est quoddam genus contumeliee, in quo
multum differt ab aliis eleemosyuis; et ita
ante Sotum senserunt Gerson, de Vita spiri-
tuali, tractat. 24; Astensis, in Summa, lib. 2,
tit. 6, cap. 4; et tandem Navar. , cap. 24,
num. 12; si tamen delictum appareret grave,
et magni periculi, vel cum esset spes emen-
dee, et nullus timor exacerbandi proximum,
habere posset locum sententia Adriani; quare
in individuo prudentia opus est.
2. Secunda conclusio. — Objectio solvitur
tripliciter. — Dico secundo : preeter notitiam
delicti, est necessaria spes fructus et emen-
dationis. Est contra Panormit., cap. Novit ,
de Judiciis, qui ait, etsi constet proximum
non fore emendandum, obligari ex preecepto,
69G DISPUT. VIII. DE PR.€CEPTO
quia hoo prseceptum tendit usque ad excom-
municationem; corrigcndus ergo prius erit,
ut juste excommunicetur. Est etiam contra
Adrian., qui vult, si uon sit timor detrimenti
proxinii, etiamsi non sit spes boni , obligare
prseceptum, quia cessante in individuo fine
legis, non cessat obligatio legis ; sed conclusio
est communis cum D. Thom. 2. 2, qusest. 33,
art. 6, et patet ex illo Proverb. 9 : Noli argue-
re derisorem, etc. Ratio est, quia talis actus
esset otiosus, unde non tantum negative, sed
etiam positive seu contrarie cessat obligatio
legis, et esset dare Sanctum canibus. Prsete-
rea, cessante intrinseco fine legis, cessat obli-
gatio; sed intrinsecus finis correctionis ibi ces-
sat; nam potius lsedo quam prosim. Dices :
Deus ssepe corripit hominem quem scit non
esse emendandum. Respondetur primo ipsum
esse universalem causam, ad quem spectat
influere sufficientia auxilia, et generalia non
cohibere. Secundo, semper Deum habere ali-
quem fructum, si non in emendatione pecca-
toris, faltem in ostensione suae voluntatis, at-
que etiam justificare causam suam. Tertio, si
consideretur praecise voluntas Dei corripientis
hominem, in illa, ut sic, non posse desperari
fructum ; quod vero illi adjungatur scientia,
nihil refert ad prudentiam, et honestatem il-
lius correptionis.
3. Nota primo circa hanc solutionem. —
Nota secundo. — Soto sup., qucest. 2. — In
hac tamen eonclusione, notandum primo non
esse existimandum nocumentum proximi tris-
titiam aliquam, vel etiam iram cum aliqua
culpa ; nam si tandem speretur emenda, cor-
ripi debet, quia heec per accidens sequuntur,
et propter majus bonum permitti possunt ;
prudenter tamen curandum est ne sequantur,
quantum fieri possit. Secundo, non oportet
ut hsec spes sit prorsus certa, quia hsec certi-
tudo vix haberi potest; satis est ergo probabi-
les spes, quod poterit prodesse et non obesse,
ut D. Thomas 2. 2, qusest. 33, art. 2, ad 3,
docet; et cum eo Soto, Adrianus etalii; et
consentit Augustinus, 1 de Civit., cap. 9, dum
illos damnat, qui metuunt leviter proximum
corripere, cum fortasse possent corripiendo
corrigere, et infra monet abstinendum non
esse a correptione, quia, inquit, semper incer-
tum est an toluntatem in melius sit mutatu-
rus, ubi pondero voces fortasse et incerlum.
Ratio est, quia charitas postulat ut in neces-
silate proximi id fiat, quod fortasse potest
illi prodesse, et non potest obesse. Unde non
est cur cesset obligatio prsecepti in tali casu.
C0RRECT10NIS FRATERN.£.
Item ad alias actiones humanas gravissimas
sufficit hsec spes, ut acl medicinam dandam,
ad bellum movendum, etc. Secus vero esset
si res esset dubia, et tam probabiliter timere-
tur damnum quam fructus; tunc euim vitan-
da esset correctio, quia in moralibus idem est
damnum facere, et exponere se illius pericu-
lo; quamvis, quando negotium versatur in-
ter spem et timorem, oporteat prudenter pen-
sare necessitatem et commodum , vel dam-
num, etc, atque si sit periculum mortis per-
petuse, sine formidine adhibenda est correctio
in quocumque dubio , sicut medicus corpora-
lis in re desperata potest experiri medieinam
dubiam , ut ex doctrina de conscientia satis
constat.
4. Nota tertio. — Tertio, ut ad Panormita-
num respondeamus , advertendum est non
oportere ut fructus statim speretur per corre-
ctionem meam, sed satis est ut speretur in
progressu. Unde si occurrit corrigendus ali-
quis, quem transacta hac occasione non vi2"
debo amplius, si non speretur quidem fructus,
statim cessat obligatio, quia jam non possum
progredi; tamen si persona corrigenda talis
est, ut possit quis progredi in correptione cum
illa, quamvis per primum et secundum actum
non speretur fructus, si tamen speratur vel
per ultimum , tentanda est correctio. Ita
D. Thomas, in 4, distinct. 49, qiieest. 2, art. 1/
et breviter 2. 2, quaest. 33, a. 2, ad 3; Adria-
nus, de Correctione, art. 3 ; et Soto supra ;
itcm Sylvest., verbo Correctio, num. 2; Na-
var., cap. 24, num. i3. Ratio est, quia alias
illi actus correctionis nunquam caderent in
preeceptum. Item, quia tnnc ille actus est mi-
sericordiae, et necessarius ad bonum proximi;
secus vero esset si ncc per excommunicatio-
nem speraretur fructus ; nam tunc cessandum
est, quia hoc loco excommunicatio non su-
mitur ut pcena, sed ut medicina, 1 ad Co-
rinth. 3.
5. Locus D. Thomce exponitur. — Cajetani
placitum explicatur. — Et juxta hsec expli-
candum est quod D. Thomas dicit, articulo il-
lo secundo, ad 3, aliquos timore aut verecun-
dia omittere correptioiiem sine peccato mor-
tali ; quia, licet fortasse sit aliquis defecttis,
tamen est fere naturalis et involuntarius , et
al) illo ita impcditur homo, ut sit inefficax ad
corripirndum, ct ita caret spe fructus ; et
quamvis hsec carentia spei proveniat ab ipso
homine, tamen quia vix est in hominis potes-
tate vincere illum timorem, aut cum illo fruc-
tuosc corripere, ideo excusatur saltem a mor-
SECT. III. QUANDO, ET QUIBUS CIRCUMSTANTIIS OBLIGET HOC PRaECEPTUM.
697
tali. Quod vero Cajetanus eo loco dicit, si quis
ex quadam tepiditate or.:ittat correctionem in
re gravi, leviter judicans se non posse conse-
qui finem, tantum vcnialiter peccare, quia
non habet { inquit ) animum contrarium prce-
cepto, sano modo intelligendum est. Non enim
omnis persuasio levis cum illo animo excusat
a transgressione gravis preecepti , ut si quis
ex levissimis causis sibi persuaderet non posse
restituere, aut jcjunare, etc. Nam illa igno-
rantia est culpabilis ; ergo oportet ut indicium
sit saltem probabile, quamvis ejus probabili-
tas interdum nascatur ex levi timore, quem
tamen, ut dixi, vix possit deponere talis timi-
dus.
6. Advertendum quarto. — Quarto , adden-
dum est in hac conclusione heec intelligi in
correptione privata, quee ad unius vel alte-
rius personse emendationem refertur; secus
vero, si esset facienda de peccato publico,
propter commune bonum ; nam tunc licet
non speraretur fructus unius peccatoris, non
esset omittenda correctio ; sic enim Christus,
Matth. 15, respondit : Sinite illos, aeci sunt,
etc. ; observandum est tamen an speretur
fructus saltem in aliis, quia si neque commu-
ne bonum speratur, tunc inutilis esset corre-
ctio, juxta Hieronymum, in illud Amos quin-
to : Illo tempore tacelit prudens. Ex quibus
omnibus tandem deducitur prseceptum hoc
non obligare, statim ac videtur vel auditur
peccatum alterius, sed expectandum essetem-
pus commodum, in quo possit fructus sperari,
juxta illud Proverb. 25 : Mala aurea, etc. ,
qui loquitur verlum. in tempore suo ■ et tradit
optime Augustinus, citatus in num. 3. Sed
difficullas superest , an oblata hac opportuni-
tate statim obliget.
7. Tertia conclusio. — Dico tertio : prseter
spem fructus, ut obliget hoc preeceptum, ne-
cesse est ut proximus indigeat mea corre-
ctione, quia videlicet probabiliter timeo, nisi
corrigamproximum, similia peccata commis-
surum, vel certe longo tempore, el cura gravi
damno suo in eo peccato permansurum. Pro-
bafur primo , quia est preeceptum affirmati-
vum misericordiee ; ergo non obligat nisi jux-
ta regulas similium preeceptorum ; ergo tan-
tum inarticulonecessitatis. Confirmatur, quia
non aliter obligat preereptum orandi pro pro-
ximo , ut alibi explicatur. Secundo , si scio
fratrem esse emendatum absque oecasione
reincidendi, non teneor corripere, quia non
eget ; ergo eadem ratione si nunc video pec-
casse, tamen probabiliter existimo suo tem^
pore acturum pcenitentiam , et ex hoc pec-
cato non sumpturum oecasionem peccandi,
non teneor illum corrigere.
8. Quarta conclusio, pro qua lene aitctor,
disp. 15 de Pcenit., sect. 5, a num. 30. — Dico
quarto : sit sit necessitas, et dicta opportuni-
tas cum his circumstantiis, pro statim obli-
gat hoc preeeeptum. Est communis sententia
ex generali principio de articulo obligationis
praecepti affirmativi, qui is maxime est, cum
necessitas et opportunitas illius exequendi
conveniunt. Nam dato articulo necessitatis ,
nihil aliud rationabiliter expectari potest ,
preecipue quia opportunitas fructuosee corre-
ctionis difficile invenitur, et ideo, cum proba-
biliter occurrit, et necessitas urget, non licet
eam prceterire. Ex quo fit posse interdum ho-
minem teneri ad corrigendum statim proxi-
mum, quamvis ipse non teneatur ad agen-
dam veram pcenitentiam statim; nam ipse
est dominus suse voluntatis, et potest semper
habere tempus opportunum ut pceniteat, et
si nunc non pcenitet, forte excusatur , quia
non advertit periculum in quo versatur el po-
test cedere suo juri. Alter autem non semper
habet eam opportunitatem, et non potest ce-
dere dicto bouo alterius, et ideo tenetur fra-
trem admonere.
9. Difficultas qucjedam proponitur. — Opi-
nio. — Aliorum sententia. — Judicium aucto-
ris. — Solum poterat dubitari, si quis certo
credat, differendo correctionem, fore ut pro-
ximus aliquo tempore duret in peccato, vel
iteret, postea tamen constantius et ferventius
resurgat, quam nunc faceret, si statim corri-
peretur, an possit differri correctio, etiamsi
nunc sit spes. Adrianus et Soto supra affir-
mant, quiahoc est utilius proximo. Item quia
Deus ita facit, juxta id Psalm. 15 : Multipli-
catce sunt infirmitates eorum, postea accelera-
terunt ; quomodo Augustinus, 1. de Corrept.,
oap. 1 , et alii, interpretantur illnd ad Rom.
8 : Diligentihus Deum omnia cooperantur in
lonum. Item medicus interdum permittit in-
gravescere morbum, ut consumat pravum hu-
morem. Nihilominus aliis hoc non placet,
qnia cum peccatum sit Dei injuria, et ma-
gnum malum proximi , non debet ad horam
permitti propter maj.is commodum, quia de
se non est medium ad tale commodum, sed
potius impedit illud, et ex illo bonum elicere
est propiium Dei, et ideo tali medio uti, Deo
videtur relinquendum , ut proprium ; sicut
etiarn Deus permittit unum peccatum, ut pce-
nam alterius, quod homo facere non potest,
698 DISPUT. VIII. DE PR.ECEPTO
Inter has duas sententias dicerem : si spero
me staiim posse emendare fratrem, ut mora-
liter vitetur omne periculum peccati mortalis,
in futurum non esse differendam correctio-
nem propter opportunitatem , et spem majo-
ris utilitatis, quod recte probat ratio ultimo
facta. Si tamen spero nunc fore emendan-
dum, tamen postea facile casurum, alias vero
differendo spero stabilius et constantius sur-
recturum, differendam censeo correctionem,
quia non permittitur peccatum propter majus
commodum, sed ob vitanda majora et plura
peccata. Et ex his patet quale peccatum sit
omissio hujus prsecepti, etquando incurratur,
et quomodo. An vero obligetur quis ad cor-
ripiendum cum proprio aliquo periculo et
damuo, ex regulis tradendis de ordine ser-
vando in eleemosynis, disputatione sequenti,
constabit.
SECTIO IV.
Quas personas obliget prceceptum fraternce cor-
rectionis.
\. Privna sententia. — Prima sententia est,
obligare tantum sacerdotes et praelatos. Ita
Glossa, c. Tam sacerdotes, 24, q. 3, exponens
verbum Fideles, id est, preelatos; imo in c.
Itaplane, 23, quaest. 4, verbo Personam, dicit
tantum obligare praelatos. Tribuitur etiam haec
sententia Innocentio, c. Nozit, de Judiciis; et
Angelo, verbo Denuntiatio ; sed immerito, ut
eos legenti constabit.
2. Secunda sententia. — Secunda sententia
dicit tantum obligare justos: favet Abulensis,
Matth. 7, quia Scriptura reprehendit peccato-
res qui audent alios corripere, Joan. 8: Qui
sine peccatoest restrum, primus in illam lapi-
dem mittat ; ad Rom. 2: In quo aliuni judi-
cas, teipsum condemnas ; et ad Galat. 6, dici-
tur : Vos qui spirituales eslis, hujusmodi in-
struite; et ad Rom. 15: Firmiores debemus
imbecillitates infirmorum sustinere.
3. Prima conclusio. — Prima sententia fal-
sa. — Dico primo, pra±eeptum hoc obligare
personas omnes idoneas ad corripiendum ,
etiamsi ex officio alias non teneantur. Ita D.
Thomas citato art. 3, cum Angustino, 1 de
Civit., c. 9 ; Chrysostom., hom. 3 ad Hebraeos ;
item Anacletus Papa, citato cap. Tam sacer-
dotes, dicit obligare oranes fideles, iutelligi-
turque ut est ppseceptum evangelicum; nam
ut est naturale, etiam infideles obligat. Ueni-
que sumitur ex Eccles. 7: Unicuique manda-
CORRECTIONIS FRATERN^E.
ut Deus de proximo suo, utique non minus in
spiritualibus, quam corporalibus necessitati-
bus. Prima ratio est, quia vis hujus prsecepti
fundatur in charitate et misericordia, non in
officio. Secundo, eleemosynae corporalis obli-
gatio ad omnes facultatem habentes se exten-
dit : ergo, etc. Quare contraria sententia Glos-
S83 prorsus est falsa, et improbabilis, nec tex-
tus quos citat, sunt ad rem, quia loquuntur de
judiciaria correctione, quse est propria preela-
torum .
4. Secunda conclusio. — Dico secundo : prse-
ceptum hoc magis obligat praelatos quam alios,
et proportionaliter magis patrem circa fiHum,
dominum erga servos: ita D. Thomas 2. 2, q.
33, a. 3, ad \, citans Augustinum, et sumitur
ex Gregorio Magno, c. Quamvis causa?, extra
de Regulis juris. Ratio est, primo, quia ipse
ordo charitatis ita postulat. Secundo, quiahse
personse sunt magis idonese,regulariter loquen-
do. Qna ratione etiam interdum seniores, vel
qui habentur in veneratione, strictius obligan-
tur ; et eodem modo D. Thomas, art. 5, cum Au-
gustino, super 1 Joan. 3, dicit interdum obli-
gare preeceptum hoc perfectos, cum non obli-
get imperfectos. Sed advertendum prselatossi-
mulobligari posse, et praecepto hoc misericor-
d'i83, et praecepto justitiae ratione officii. Inde
fit ut obligentur ad aiiquos actus, ad quos non
obligantur non praelati, ut ad inquirendum
sine infamia et prudenter pro ratione crimi-
num. Unde obligatio haec praelatorum dupli-
citer dici solet major, nempe intensive, quia
in singulis actibus est gravior; et extensive,
quia ad plures actus se extendit; sed primurn
augmentum est in ipso praecepto charitatis,
propter rationes dictas; secundum autem, ut
Cajetanus bene notavit, et sentit D. Thomas,
art. 2, ad 4, licet Soto supra contrarium te-
neat, praecise oritur ex justitia, quia praecise
oritur ex officio. Item quia charitas, quac com-
munis est, ad communes actus tantum obli-
gat, cujus signum est, quia nunquam obliga-
tio ad inquirendum et ad similes actus se-
paratur ab offieio, et obligatione justitiae, si-
cut etiam praelatus tenetur punire subdilum
ex ofiicio, non vero ex propria obligatione
charitatis. Dico autem propria, quia si consi-
deretur charita?, ut est generale principium
movens justitiam et alias virtutcs ad suos
actus, sic etiam se extenditad hunc actum.
5. Dubium aliud expeditur. — Melior res-
ponsio. — Ex quo obiter expeditur aliud du-
bium, an proeiatus omittens corrigere subdi-
tuui tunc cum ex justitia tenetur, committat
SECT. IV. QUAS PERSONAS
duo peccata, vel duas malitias, alteram contra
justitiam, alteram contra charitatem. Etvide-
tur solum contra justitiam committere, quia
tunc ille proprie non tenetur ad actum mise-
ricordia?, quia non tenetur ad actum libera-
lem, neque tenetur subvenire ex propriis, sed
quasi debitum restituere. Et boc metaphy-
sice defendi posset ; tamen magis moraliter
et practice dicitur, si consideretur generale
preeceptum charitatis, transgressionem illius
non addere novam malitiam ; si tamen con-
sideretur proprium preeceptum misericordiee
et justitiae, ibi esse duas malitias, alteram
contra justitiam, ut per se notum est, et
alteram contra misericordiam, quia revera
peccat contra particulare preecepturn ejus. Si-
cut si quis debitor haberet creditorem, cui ex
justitia hic et nunc teneretur restituere, et
prseterea in tali necessitate existentem , utei-
dem ex misericordia subvenire teneretur, et
tamen non subveniret, saltem restituendo, cer-
te peccaret contra justitiam, ut per se notum
est; et preeterea contra misericordiam, quia
revera peccat contra particulare preeceptum
ejus, quod simpliciter obligat ad subvenien-
dum, quacumque via id fiat ; et saltem non est
mihi dubium quin ille talis non satisfaceret,
in confessione dieendo se non restituisse, quan-
do tenebatur, sed debere explicate non sub-
venisse proximo in tali necessitate ; idem au-
tern est proportionaliter in proposito, quando
obligatioex officio est ad eum actum ad quem
obligaret charitas, etiamsi officium non ades-
set.
6. Tertla conclusio communis. — Primum
dubium circa conclusionem enodatur. — Ex~
ceptiones Cajetan. et Sylvest. expenduntur. —
Dico tertio : non solum justi, sed etiam pecca-
tores obligantur, per se loquendo, hoc pree-
cepto. Est conclusio communis cum D. Tho-
ma 2. 2, queest, 33, articulo 5; Richard., 4,
distinct. 19, articulo 2, queest. 2; Palud. ,
queest. 3, artic. 3 ; Gabriel., in Cano, lect. 1A;
Sylvest., Correctio, ad finem; Sot., de Secre-
to, memb. 2, queest. 3, conclusione 6, et alio-
rum. Unde juxta hanc conclusionem expli-
candus est articulus tertius cjusdem D. Tho-
mee , ubi dicit hoc preeceptum obligare eos
qui habent charitatem ; affirmavit enim hoe,
sed non negavit aliud. Ratio est, quia pree-
cepta misericordiee et charitatis omnes obli-
gant. Item, interdum peccator est aptus ad
corripiendum ; ergo positis aliis circumstan-
tiis obligabitur. An vero teneantur prius poe-
nitex^e quam corripere, dicendum per se non
OBLIGET HOC PR.£CEPTUM. 699
teneri, si peccatum sit occultum. Cajetanus
tamen excipit correptionem publicam , quee
fit a concionatore, in tertia parte, queestione
64, articulo sexto, et opusculo speciali de hac
re; et Sylvest., verbo Correptio, § 16, qui
etiam excipit correptionem preelati judicia-
lem; sed utrumque falsum est, secluso scan-
dalo ', quia illee actiones per se non sunt ta-
les, ut requirant in operante gratiam ; per ac-
cidens vero ratione scandali, si quis sit in
peccato publico, vel certe noto ei qui corri-
piendus est, vitanda est correptio ; interdum
tamen poterit aliquis ad hoc obligari.
7. Secundum diibium. — Quo pacto resol-
vatur a D. Tkoma, Richardo et Paludano, etc.
— Sed tunc occurrit aliud dubium, an, si ali-
quis ratione peccati proprii sit ineptus ad cor-
ripiendum, teneatur agere pcenitentiam , ut
fructuose possit corripere indigentem. Doctor
Sanctus, in quarto, distinctione 19, insinuat
teneri; Richardus, ibi, art. 2, queest. 2, ad
primum; Paludanus, queestione tertia; quos
etiam Soto supra adducit. Accedere videtur
Navarr., cap. 29, n. 12, quatenus ait pecca-
torem non excusari a preecepto correctionis,
cum possit divina gratia pcenitere. Funda-
mentum est, quia nemo debet excusari ab
obligatione preecepti propter peccatum pro-
prium, sicut etiam prodigalitas non excusat
a transgressione preecepti in eleemosyna cor-
porali. Contrarium tenet idem Soto, excipien-
do eos qui ex officio tenentur corripere, qui
tenentur pcenitere, quando alias idonei non
sunt ad corrigendum. Fundamentum est, quia
qui caret pecuniis, non tenetur illas queerere,
ut faciat eleemosynam, etiamsi prius peccas-
set illas prodigendo, neque qui est ignorans
tenetur addiscere, ut alios doceat. Censeo ta-
men, extra casum necessitatis extremee, hoc
secundurn esse verum;tamen, si proximus
sit in casu extremee necessitatis , et periculo
mortis perpetuee, prior sententia sequenda est,
quia in tali necessitate teneor queerere unde
subveniam proximo. Instabis, quia sufficien-
ter subvenio proponendo veritatem per scien-
tiam, et rationem quam babeo, etsi non ha-
beam gratiam ; quod si ille non amplectitur
correptionem , sibi imputet; nam in illo ar-
ticulo non deberet considerare vitam loquen-
tis, sed veritatem. Fateor quidem iilum etiam
peccare non admittendo correptionem, a quo-
cumque fiat; tamen quia illa est naturalis fra-
1 Concinit auctor, disp. 16 de Sacr._, sect. 3,.
parag. Ilinc vero.
700 DISPUT. VIII. DE PR.ECEPTO
gilitas, et conditio humana , et alias est peri-
culum gravissimum efc extremum, charitas
obligat ad miserendum , prsesertim quia quo-
dammodo conjungitur tune preeceptum non
scandalizandi, quatenus ille exemplo vitee suse
facit, ut proximus summe indigens correptio-
ne eam non complectatur, quod est quoddam
genus scandali; tenebitur ergo corrector se-
ipsum prius emendare , quatenus opus faerit
ad correptionem alteri extreme necessariam
fructuose impendendam, juxta illud Matth. 7 :
Ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc vi-
debis, etc.
SECTIO V.
Adquos corrigendos obliget hoc prccceptum.
1. Prima conclusio. — Tria genera perso-
narum considerare possumus : subditos , su-
periores et eequales. Dico primo, hoc preece-
ptum obligare ad corripiendas quaslibet ejus-
modi personas, si egeant eorreptione. Proba-
tur, quia preeceptum hoc respicit miseriam
spiritualemproximorum inuniversum; omnes
autem preedictee personse proximi sunt pro-
prie, et preeterea sunt capaces miseriee spiri-
tualis, sive peccati; ergo respectu omnium
illarum preeeeptum naturaliter obligat. Pecu-
liariter autem respectu superiorum (quod dif-
ficilius videri posset ) suadetur conclusio ,
quam etiam divus Thomas, qusestione illa 33,
articulo -4, docet; suadetur (inquam ) primo
ex usu Scripturee, Isaise primo : Audite prin-
cipes Sodomorum, percipite auribus legem Dei,
et ex aliis testimoniis non raro. Idem sumitur
tum exD. Augustino in regula, seuin epistola
109 ad monachas quasdam : Non solum ves-
tri, sed etiam pra>lati miseremini , qui inter
tos quanto in loco superiori, tanio in periculo
majori versalur : et in epistola decima nona,
capite secundo , ad finem , laudat Petrum ,
quod a Paulo sibi inferiore non dedignatus
est corripi : Atqtie ita, inquit, rarius ct sanc-
tius exemplum posteris prcebicit, quo non de-
dignarcntur, sicubi forte recti tramitem reli-
quissent, etiam a po.sterioribus corrigi, etc. ;
tum etiam ex Gregorio statim citando, et in
4 part. Pastoral., cap. 1, admonitione quinta;
ac tandem lib. 5 Moral., eap. 10. Ratio cst,
quia ad hunc actum correptionis non requiri-
tnr jnrisdictio, scd fnndatur in conjunelione
charitatis , quse caeteris paribus , debet esse
major ad superiores quam ad alios. Item ssepe
ipsi magis indigent, quia el in majoribus pe-
CORRECTIONIS FRATERN.E.
riculis versantur, et pauciores sunt qui au-
deantloqui; ergo non solum est haec obliga-
tio, sed major.
2. Objectio sohitur. — Objicies, nam seepe
Patres videntur reprehendere eorrectionem
subditorum erga preelatos ; et ratio est, quia
talis actio videtur esse contra reverentiam
pi oelatoium. Respondetur duo intendere Pa-
tres : primum, in hujusmodi actibus caven-
dam esse oinnem irreverentiam et audaciam,
atque adeo accedendum esse simplici et hu-
mili animo, admonendo potius quam repre-
hendendo. Unde Gregorius, ut habetur in cap.
SictU, 2, queest. 7 : Sicut laudabile est debi-
tam reverentiam exhibere pastoribus, sic rec-
titudirds et Dei timoris est, ut si qui sint in
eis qui indigeant correptione, nulla dissimula-
tione poslponatur, ne totum corpus morbus in-
radat, si languor non fnerit curatus in capite;
quam sententiam repetit Nicolaus I, in sua
epistola ad Michaelem imperatorem. Secundo
intendunt correptionem judicialem non perti-
neread subditos; imo etiani Anacletus et Fa-
bianus, uterque in epistola sua secunda; quse
habentur in tom. 1 Epistolarum Summorum
Pontificum, volunt subditorum accusationem
non facile esse admittendam in judicio contra
preelatos, quia est res valde suspecta, in quo
jam virtute multo ante damnarunt errorem
Wiclephi, dicentis preelatos peccando desine-
re esse preelatos, de quo suo loco agitur. (Lib.
3 de Legibus, c. 10, et 1. A, c. 9). — De mo-
do corripiendi Summum Pontificem videndus
auctor, contra Jacob., 1. A, c. 6, n. dl.
SECTI0 VI.
Utrum ordo correctionis fraternre cadat inprce-
ceptum .
1 . Notatio prima, pro decisione qu/r-stionis
circa locum Matth. 18. — Notatio secunda, ds
triplici via ddationis delicti. — Notatio tertia.
quotupliciter dicatur publicum vel occultum. —
Quinqne actus notandi sunt in hoc ordine, cx
Matth. 18 Primus cst admonitio secreta :
Corripe eum inter te, et ipsum solum. Secun-
dus, corrcptio coram uno, vcl duobus testibus
adhibtis. Tertius, dcnuntiatio : Dic Ecclesice.
Quaitus, correptio Pradati : SiEcclesiam non
audicrit. Quintus, coactio per cxcommunica-
tionem : Sit tibi tanquam Ethnicus. Qui om-
nes actus per sc singuli cadunt sine dubio in
preeceptum, quia eodem tenore omnes propo-
SECT. VI. AN ORDO CORRECTIONIS FRATERN.E OBLIGET.
701
nuntur, et omnes fundantur in charitate et
misericordia. Quare, licet determinatio, et
modus horum actuum, ut in Evangelio pro-
ponitur, aliquid contineat positivum, tamen
substantia etiam fundatur in ratione naturali,
quia obligatio charitatis et justitiee suo modo
naturalis esse potest. Secundo, quoniam prse-
cipua difficultas consistit inter admonitionem
et denuutiationem, sciendum est tres esse vias,
quibus delicta subditorum innotescunt supe-
rioribus, scilicet, Inquisitionis, accusalionis
et denuntiationis , ex c. Novit, de Judiciis. De-
nuntiatio autem duplex est : una evangelica,
quse fit superiori, ut patri; alia judicialis, quae
fit illi, ut ex judicio procedat, de quaruin dif-
ferentia, et de diflerentia hujus denuntiatio-
nis ab accusatione multa dici possent; sed
infra, q. 68, in materia de accusatione suum
habent locum. Nunc hsec diflerentia sufficiat,
quod denuntiatio judicialis tendat ad bonum
aiiorum, prcecipne commune, vel ipsius de-
nuntiantis; denuntiatio autem evangelica per
se primo tendit ad bonum denuntiati. Et in-
terdum, quod considerandum est, facile fit
transitus ab una ad alteram, vel una cum al-
tera miscetur. Tertio, advertendum ert deli-
ctum posse esse publicum vel occultum; sed
hoc multipliciter; quoddam enim est publi-
cum, quod dicitur a juristis publicitate facti,
quia ita percrebuit fama, ut nulla tergiversa-
tione celari possit. Alterum est publicum juri-
dice, quia per sententiam publicam est frater
condemnatus de illo crimine. Tertio, est pu-
blicum, quia a multis scitur, et in judicio
probari potest, tamen nou est notorium, et
hoc dicitur publicum in jure, sed occultum
respective. Aliud est occultum, uno tantum
sciente, preeter eum qui potest denuntiare.
Aliud est ita occultum, ut ab uno solum scia-
tur; nam si a solo delinquente scitur, non
pertinet ad prsesentem considerationem, et
idem est quando multi sunt complices ejus
delicti, et nullus alius scit.
2. Prima conclusio certa et communis. —
Dico primo : ordo fraternae correctionis assi-
gnatus loco citato Mattheei, simpliciter cadit
in prseceptum per se loquendo, ita ut non li-
ceat aggredi secundum actum, nisi preemisso
primo, quando ille non fuit efficax; et idem
est de secundo respectu tertii; tertius enim
respectu quarti est omnino necessarius. Con-
clusio est certa, et Theologorum omnium cum
D.Thoma 2. 2, q. 33, artic. 7 et 8, et constat
ex variis capitibus decreti citatis initio sec-
tiou. 4, etex Patribus, Augustino, serm. 16;
Hilario, Can. 19 in Matthseum; Gregorio, 4
Registri, epistola 36, in fine; et Chrysostomo,
homilia 62 in Matthaeum, cum Anselmo, Re-
migio, et aliis, qui eodem modo hoc praece-
ptum explicant. Probaturprimoex textuevan-
gelico, nam eodem modo prsecipitur ordo, quo
singuli actus recensentur; ergo sicut singuli
cadunt in prseceptum, quando occurrit neces-
sitas lllos exerceudi, ita etiam cadit ordo non
prsetermiUendi antecedentem, ut exerceatur
consequens. Ratio vero est, quia correptio,
quando procedit ad testium inductionem vel
denuntiationem, incipit lsedere proximum in
fama; charitatis autem ratio postulat ut, si
fieri potest, subveniamus proximo absque lse-
sione famae ; quod certe observatum est in illo
ordine a Christo Domino : ideo enim primo
admonetur delinquens secreto, ut, si fieri pos-
sit, nullus alins sciat; quando vero oportet ad-
hibere aliquem, prius adiiibetur testis, quam
denuntietur; propter eamdem causam prsela-
tus quoque tenetur preemittere admonitionem
ante excommunicationem, quia excommuni-
catio est acerbissima pcena; unde ratione
etiam officii tenetur prius tentare, si potest
corrigere subditum suavi medio, quse omnia
bene confirmat D. Thomas exemplo medieinee
corporalis; quare merito reprehenditur Ber-
nardinus quidam de Arevalo, negans hanc
conclusionem in suo tractatu de Correctione
fraterna. Sed observandum est hoc praeceptum
esse affirmativum, et ideo non semper obliga-
re, sed quando charitas et recta ratio illud
dictat. Unde si interdum occurrant circum-
stantiae, in quibus recta ratio dictet licere vel
expedire mutare hunc ordinem, tunc non obli-
gabit hoc preeceptum, ut notat D, Thomas,
Quodlibeto 1 i , art. 1 3, ad finem ; imo erit inu-
tile, et aliquando perniciosum talem ordinem
servare, ut etiam graves scriptores notarunt ' .
Difficultas ergo est, quando liceat mutare
hunc ordinem.
3. Secunda conclusio D. Thomcv et aliorum.
— Dico secundo : si delictum proximi sit pu-
blicum, publice statim corrigi potest sine se-
creta admonitione prsemissa : ita divus Tho-
mas et omnes Theologi in 4, distinct. 19, et
Canonistai agentes de correctione judic. ; patet
prima ad Timoth. 5: Peccantem coram omni-
lus argue, ut casteri timorem habeant ; quomo-
do intelligitur illud Levit. 10 : Publice corripe
fratrem tuum, etc. ; ideo, ut Augustinus no-
1 Salmer., t. 4 in Evangelio, p. 3, tract. 11 .
— Valent., t. 3, disp. 3, q. 10, punct. 3.
702 DISPUT. VIII. DE PR.ECEPTO
tat x, Christus addidit illam particulain in te,
ut significaret se loqui de occulto peccato. Ra-
tio est, quia hsec correptio publici peccati non
tam ad bonum ejus qui corripitur, quam alio-
rum refertur, ut Paulus indicavit, ut cteteri
timorem hdbeant; praesertim quia, si peccatnm
est publieum, jamproximus diffamatus est, ut
contra illum possit judicialiter procedi. Con-
firmatur a simili ex capitulo primo de Poeni-
tentiis et remissionibus, ubi publice peccanti-
bus publica pcenitentia injungenda dicitur.
Ex quo intelligitur ita debere esse publicam
correptionem, ut peccatum est publicum. Un-
de si non sit notorium priori modo ex assi-
gnatis in num. 1, non licet illum omnino pu-
blice corripere; si autem sit ita publicum, li-
cebit. Denique semper pro ratione scandali et
necessitatis adhibenda est correptio.
4. Quorumdam illatio ex conclusione. —
Temperatur. — Unde dicunt aliqui, quando
peccatum est notum duobus, verbi gratia,
non oportere servare illum primum actum,
sed statim posse adhiberi illos duos testes,
quod fortasse verum est, si necessitas instet
ad vitandum eorum scandalum; tamen, se-
clusa hac necessitate, consultius erit servare
ordinem Evangelii, quia licet tunc vere non
corripiatur proximus mutando ordinem, ta-
men quoddam genus contumelise et maximi
pudoris patitur, quando coram aliis repre-
henditur, et ideo melius erit singulis occulte
subvenire, etsub veniali saltem erit obligatio,
raro tamen sub mortali ; et eodem modo di-
cunt Paludanus, in 4, dist. 19, q. 4, et Adria-
nus, de Correptione fraterna, secunda parte,
queestione prima, in publicis peccatis, si pos-
set subveniri et proximo, et scandalo publico,
sine publica reprehensione, nimirum secrete
eorrigendo fratrem, et efficiendo ut ipse suo
bono exemplo tollat scandalum, ita esse ser-
vandum ; quod verum est, sed raro accidit.
5. Tertia conclusio D. Thomw et aliorum
Upariita. — Dico tertio : si peccatum vertitur
in damuum alterius, preecipueboni communis,
etiamsi occultum sit, potest, moraliter lo-
qucndo, statim denuntiari, omittendo duos
primos actus, nisi fortasse esset certa et fir-
ma spes per illos posse subveniri bono com-
muni suflicientcr. Ita divus Thomas, artic. 7,
et Cajetanus; Richardus, in 4, dist. 19, art. 3,
quaest. I ; Paludanus, qua:st. 4; Durandus, 4;
Adrianus, in 4, ante materiam de matrimonio,
1 Augustinus, serm. 16 de Verbis Domi-
ni.
CORRECTIONIS FRATERNiE
in posteriori parte, queest. de Correctione;
Castro, 2 de Justa hsereticorum punitione,
capite 23; Navarr. , in Manual.. cap. 25,
num. 33 ; Sotus, de Secreto tegen., memb. 1,
queest. 4 Ratio est, quia bonum commune est
prseferendum, et illi sufficienter providen-
dum, etiam cum aliqua infamia proximi, pree-
cipue quia ipse voluntarie loedit bouum com-
mune, et ideo licitum est quasi via defensio-
nis illud tueri, et cum damno ejus. Hujusmodi
peccata sunt proditio patriae, publica subor-
natio in officiis providendis, ut dentur indi-
gnis cum magno detrimento reipublicee; pec-
catum heeresis, quod ut cancer serpit, secnnda
ad Timoth. secundo, et similia. Addidi vero
ultimam partem conclusionis, cum D. Thoma
et ceeteris, in 4, dist. 19, ex illo fundamento,
quod charitas obligat ad subveniendum com-
muni bono cum minimo damno privati ; ergo
si potest illud defendi, et hoc vitari, utrum-
que faciendum est.
6. Objectio contra conclusionem. — Res-
ponsio una. — Inslantice ex verbis Pauli oc-
curritur. — Dices : ergo nulla est differentia
inter haec peccata, quse sunt contra commune
bonum, et reliqua ; patet, quia si in utrisque
est spes fructus, preemittendi sunt primi ac-
tus; si vero non est talis spes, in omnibus
possunt omitti. Neganda tamen est conse-
quentia, et prima differentia sit, nam cum
intercedit commune bonum, oportet ut spes
fiuctus sit certissima, et praesentanea, et suffi-
cienter providens, non solum in praesens, sed
etiam in futurum. Ita explicat Richardus, dis-
tinctione 18, articulo tertio, qusestione prima;
et ratio sumitur ex obligatione ad commune
bonum, et ejus prsestantia; in aliis vero suffi-
cit spes probabilis, imo satis est non habere
rationem ad desperandum. Hinc secundo fit,
in prioribus peccatis talem spem esse rarissi-
mam, et ideo moralem regulam esse, in illis
posse sumi initium a denuntiatione, preeeipue
quia qui in heec peccata incidunt, rarissime
corriguntur; quod prsecipue locuin habet in
peccato heere.^is, maxime quando intercedit
aperta contnmacia; nam qui sic peccat, j.im
non audit Ecclesiam, unde jam transgreditur
totum ordincm correptionis fraternce, de quo
Castro multa supra, et Simanc, in Tnstitut.,
lib. octavo; ct Cano, lib. duodecimo de Locis,
capit. decimo nono. Neque obstat illud ad
Titum 3 : Ilwreticum hominem p>st unam aut
alteram admonitionem devita; nam, ut qui-
dam volunt, iliud fuit tunc prajceptum Apos-
tolicum, ct expcdiens co tempore, quando
SECT. VI. AN ORDO CORREGTlONiS FIUTERN.E OBLIGET.
703
non erat adhuc stabilita fides. Nunc autem
potest aliud expedire, sicuti videmus in coha-
bitatione conjugis fidelis cum infideli, quee
nunc prohibetur, cum olim a Paulo permit-
teretur. Sed melius dicitur, si constet haere-
ticum esse vere heereticum et pertinacem,
jam illum esse semel et iterum admonitum a
tota Ecclesia, et ideo statim esse devitandum
et denuntiandum ; si autem non constet
illum ex pertinacia, sed tantum ex ignoran-
tia etiam culpabili errare, tunc posse admo-
neri, ut ait Chrysostomus , eo loco Pauli ;
quamvis revera ibi scrmo non sit, ut supra
exposuimus_, ad privatas personas, sed ad pree-
latos, neque de denuntiatione, sed de excom-
municatione, quam preecedit admonitio. Ter-
tio, notanda estalia differentia; nam cumde-
iictum proximi non est contra commune bo-
num, semper persistitur in ordine correctio-
nis fraterna? et denuntiationis evangelicee;
quando vero est contra commune bonum,
quasi transgreditur hunc ordinem, et pertran-
simus ad denuntiationem judicialem, vel sal-
tem miscemus illam, quia non emendationem
fratris, sed commune bonum per se intendi-
mus. Et ita tunc fit denuntiatio superiori ut
jndicij vei absolute simpliciter, ut ex modo
quo juste potuerit, siveut pater, sive ut judex
provideat bono communi, et denique animad-
vertat et vigilet. Et hinc etiam est quarto,
quod in prioribus delictis mere privatis de-
nuntiatio non debet fieri sine aliquo teste; ta-
men in iis quee sunt contra commune bonum,
interdum expedit admonere superiorem,
etiamsi nullus sciat preeter me, quia est valde
necessarium bono communi, ut superior seiat
et possit vigilare.
7. DuMum proponitur et resolvifur. — Sed
quid si peccatum proximi est in nocumentum
privatse personee, ut si alteri paratur mors?
Respondetur certum esse charitatem obligare
etiam ad subveniendum privato proximo,
quamvis non eeque ac bono communi, et ideo
hic magis providendum ut uni subveniatur
cum minimo detrimento alterius; tentanda
ergo est admonitio secreta, si est spcs, quia et
id facilius esse poterit, cum heec peccata non
semper proficiseantur ex magna corruptione
morum, et pro ratione periculi et damni, ma-
gis, vei minus certa spes sufficiet. Quod si
heec via non habet locum, et infainandus est
aliquando proximus, eomparanda sunt detri-
menta, et regulariter preeferendum jus inno-
centis, et illi favendum ; nam, ceeteris paribus,
imo cum aliqua ineequalitate defendere licet
innocentem, etiam cum damno aggressoris,
capit. Qui cum, de Furtis. Ratio est, quia, ut
disputatione sequenti, sectione A, num. 20,
dicemus, innocens pra?ferendus est in ordine
charitatis. Infamia vero alterius quam mini-
ma sit, maxime est curandum ; in aliquo
autem casu , quando magna esset ineequa
litas , ut si persona peccans esset eestima-
tione et dignitate, et ejus infamia esset il-
li gravissimum damnum , nocumentum au-
tem alterius esset parvi momenti, tunc dissi-
mulandum est; quod ex prudentia pendet.
Inferes : ergo si Petrus est homicida occultis-
simus, et tamen Paulus, propter suspi<"ionem
vel falsos testes, propter idem homicidium
morte damnandus est, tenebor, vel saltem li-
cebit mihi revelare homicidam, ut liberem
innocentem. Respondetur : si is homicida per
calumniam esset causa periculi alterius, erit
illatio concedeuda ; si vero in ea re Petrus est
innocens, sed aliunde ortus est falsus rumor,
eric neganda, qnia non est subveniendum
proximo cum tanto periculo vel damno alte-
rius, qui revera in illo secundo periculo est
innocens; unde neque ipse tenetur se pro-
dere : secus vero esset, si crimen esset proba-
bile in judicio, et aliquis vellet procedere via
accusationis; posset enim tunc procedere., ser-
vato ordine juris.
8. Quarta condusio. — Peccatum occultum
quid. — Dico quarto : quando peccatum fra-
tris est omnino occultum, et in nullius tertiee
personee detrimentum vergit, tunc ex pree-
cepto charitatis servandus est ordo, ut ante
denuntiationem preecedat secreta admonitio,
si sit spes fructus. Habetur ex Augustino, ca-
pite Si peccaverit, et cap. Accusatio , et cap.
Si quis, secunda, queest. 7. Ratio est, quia
tunc mutando ordinem sine causa infamatur
proximus. Item, quia ex prima couclusione
hic ordo est in preecepto. Dicitur autem in
proposito peccatuin occultum, illud quod non
est notorium, neque generat publicum scan-
dalum, quamvis ab aliquibus sciatur, imo
licet sit aliquis rumor. Ita exponunt auctores,
qui recte concludunt hanc obligationem ge-
nere suo esse ad mortale, ut habetur ex D.
Thoma 2. 2, qmest. 33, art. 7 ; Sylvestro, ver-
bo Correptio, § 5, et verbo Denuntiatio ; An-
gelo , eisdem verbis; Paludano, in -4, dist.
49, queest. 4; et Soto supra, queest. A, con-
clus. 3.
9. Objectio prima expeditur. — Sed contra
primo; nam Deuter. 5 dicitur : Qui audierit
tocem jurantis, nisi indicaverit, portabit ini-
704 DISPUT. VIII. DE PR^CEPTO
quitatem fratris. Respondetur ex Angnstino
ibi, et habetnr c. Hoc ut tidetnr, 2, 2, quaest.
5, Scripturam sacram non explicuisse cui in-
dicandum sit, quia nimirum illi est indican-
dum qui putest prodesse, et non obesse, et si
solus ille scit, illi soli, qui peccat, per correc-
tionem secretam indicandum est.
10. Objectio secunda. — Solutio. — Sed
contra secundo : nam Episcopi et Inquisitores
ssepe per edicta publica prcedpiunt sibi de-
nuntiari crimina, seu secreta, seu publica,
quse scepe non sunt contra commune bonum;
et quod hoc sit justum, patet ex usu, et quia
expedit communi bono ut talia peccata nou
maneant impunita. Respondetur in hoc obser-
vandum, posse hic simul conjungi viam in-
quisitionis, et si tales superiores juridice in-
terrogent, observandum an, scilicet, prasces-
serit publica infamia, vel suificiens rumor, ut
exponit D. Thomas, art. 7, ad 5 ; tunc enim
teneturquis denuntiare, et respoudere, et non
attendere ordinem correptionis fraternee, quia
non proceditur illa via, et superior utitur
jure suo in ordine ad commune bonum. So-
lum interdum posset explicari iutentio eorum.
Nam si delictum, quamvis aliquando fuerit
ita publicum, jam est omnino emendatum, et
non est periculum, moraliter haberi potest
tanquam non commissum, et credendum est
non esse eorum intentionem de hoc delicto
interrogare, nisi iilud expresse dicant : nam
si hoc faciant, obediendum esset, quia utun-
tur jure suo. Si vero delicta non sint talia, ut
via inquisitionis possint de illis interrogare
juridice, tunc credendum est eos procedere
secundum ordinem correctionis fraternse. Et
hic est servandus, ut divus Thomas, iu solu-
tione ad 5, explicat, neque aliud expedit, aut
necessarium est commuui bono, cui sufficit
ut publica delicta puniantur, et occulta cou-
venienti ordine charitatis cohibeantur. Neque
enim per se loquendo habent superiores jus
ad punienda peccata occulta.
11. Objectio tertia, de ordine correctionis
fraternw in religionibus. — De qua re quoad
nostram societatem auctor in 4 tom. de Reli-
gione. — Responsio trimembris. — Primum
memhrum de delicto de quo inqniritur. — Se-
cundum n/embrum, de delicto omnino occulto,
sedcontra commune bonum. — Sed contrater-
tio, nam in roligionibus non scrvatur hic ordo
correctionis fraternce, el (ut dicitur) in Con-
stitut. Dominican. habetur immediate esse de-
nuntianda delicta superiori; et idein habet
Bonaventura, in Exposit. regula? S. Francisci.
C0RRECTI0N1S FRATERNJl.
Respondetur, etiam in religionibus servandum
esse charitatis ordinem, tamen diverso modo,
pro diversitate status, et circumstantiarum
quee in ea occurrunt ; itaque servandee et ap-
plicandee suut regulse generales; nam vel de-
nuntiatio fit, superiore ipso sic interrogante,
vel quasi ex proprio officio denuntiandi, et
propria sponte. Si priori modo, observandum
est an in tali religione juxta institutum, et
consuetudinem ejus, via inquisitionis juridi-
ce servetur, et tunc observandus est eliam in
respondendo ordo judicum. Nam si juridi-
ce interrogel, respondendum est ad superio-
rem et ad ejus meiitem; si vero non juridi-
ce interroget, quia seilicet est occultum cri-
men, ratio charitatis habenda est, sicuti etiam
quando propria sponte fit denuntiatio, ettunc
applicanda estsecunda conclusio. Nam si de-
lictum est contra commune bonum religionis,
statim est denuntiandum. Ubi advertendum
est, ut peccatum aliquod religiosi judicetur
graviter perniciosum religioni, non oportere
ut sit crimen heeresis, vel proditio, etc, sed
satis est si ex illo grave scandalum oriatur
ipsis religiosis; et grave voco, non solum quod
ad mortalia peccata inclinat, sed quod in causa
est, ut multi remisse et cum frequentibus de-
fectibus vivant; nam hoc sine dubio pro ra-
tione status est grave damnum, multo magis
quam sit infamia unius religiosi circa suum
superiorem ; ac simile est si sit morale peri-
culum, ut ex tali peccato gravis oriatur infa-
mia corpori religionis, et similia.
12. Tertium membrum, de delicto privato.
— Tertio, si peccatum sit omnino privatum,
regulariter loquendo, etiam censeo licere illud
immediate dicere superiori, quia si leve est,
levis est etiam infamia, et magna est utilitas
ei qui denuntiatur. Item similis consuetudo
est valde consentanea, et fere necessaria huic
statui, ut possit proficere. Si vero est gravius
delictum, vix fieri potest ut non noceat multis
propter magnam familiaritatem, et commu-
nicationem inter religiosos ejusdem domus;
seepe etiam est grave periculum infamice to-
tius religionis, et deinde vix potestesse ratio-
nalis spes emendationis perfectae sine supe-
riore ; quia aut religiosus peccat ex nialitia et
consuetudine, et tunc per se patet dilficultas;
aut ex fragilitate, et tunc oportet tollere oc-
casiones : illis enim manentibus, non potest
existimari firma emcndatio ; illce autem tolli
vix possunt ubique superiore. Accedit, quod
cum religiosi profitentur religionem, vel tacite
vel exprcsse renuntiant aliquo modo juri quod
1
SECT. VI. AN ORDO CORRCCTIONIS FP.ATERN.E ORLIGET.
705
habere possunt ad hujusinodi famam et ordi-
nem. Tacite quidem, quia, hoc ipso quod pro-
fitentur perfectionem, et efficiuntur membra
corporis quod ad illam tendit, volunt secum
agi illis mediis, quse illi fini sunt magis con-
sentanea. Prseterea, quia sicut se totos et om-
nia sua dedicantreligioni,ita ipsa, potius quam
illi^ habet dominium famse eorum. Explicite
autem si fortasse in religionis instituto id ex-
presse contineatur, quod non est contra cha-
ritatem, quia licet inepte et sine causa infa-
mare se, aut permittere se infamari sit illici-
tum, tamen cedere alicui famse propter majus
spirituale bonum, et proprium, et communi-
tatis_, est valde rationi conseutaneum, prseci-
pue cum hujusmodi infamia fere nulla sit, ut
in proposito : et boc sensu habet verum sen-
tentia Richardi, in 4, distinctione 19, quees-
tione illa prima, dicentis in religionihus non
servari necessario huuc ordinem. Idem habet
Angelus, verbo Demntiatio, numero decimo,
et dicit esse communem, el est plane senten-
tia D. Thomse partim citafo art. 7, clarius
Quodlibeto 11, art. 13. Qiue tamen omnia re-
gulariter intelhgenda sunt ; non quia hoc prse-
ceptum non obliget omnes, etiam religiosos,
sed quia affirmativum est, et in eo statu raro
occurrunt omnes circumstantise cum quibus
obligat ad illum ordinem. Si tamen in aliquo
casu occurrerent, non est dubium quin obli-
garet, ut etiam D. Thomas ibi docet; et Basi-
lius, in Queestionibus longioribus, qusestione
46; et Augustinus, epist. 109. Ratio est, quia
chantas omnes et ubique obligat, et nullus
cedit juri charitatis ; quocirca notanda sunt
verba D. Thomse, in citato Quodlibet., in fine
corporis : Qjuia propter varias circumstantias
(inquit) nonpotest certa regula assignari, ideo
habendum pro regula est, quod in omnilus istis
servanda est charitas, et quod melius et magis
expedire videtur, et si hoc i/itendat, scilicet,
emendam fratris, et servct, quantum pAe&t,
lonum charitatis, tunc denuntiando non peccat.
13. Primum corollarium ex quarta asser-
tione. — Ex hac conclusione colligitur primo :
si primus actus correctionis non fuerit vel
non speratur utilis, non statim tentandam
esse denuntiationem, sed prius esse tentan-
dum secundum actum , et adhibendos testes,
si tamen sit spes. Hoc clare constat ex ratio-
nibus allatis. Unde ex rationibus una est ,
quod non potest quis legitime denuntiare ,
nisi posset aliquomodo probare, ut colligitur
ex Evangelio, et habetur cap, Inquisitionis ,
de Accusationibus. Ratio est, quia sine ulla
XII.
probatione prselatus non tenetur nec debet
fidem adhibere, atque adeo nec suo officio
fungi. In hoc tamen fere sufficit unus testis,
quia ipse denuntians admittitur tanquam alius
testis,, ut habetur in capitulo In omni nego-
tio, de Testibus, et colligitur ex Evangelio ibi :
TJnum vel duos testes. Ratio est , quia non
tendit hoc negotium ad vindictam, sed solum
ad commodum et emendationem.
14. Observatio prima circa adhihendos tes-
tes inter corrigendum. — Circa id, Durandi
et Altisiodor. opinio. — Verior opinio. — Duo
tamen observanda sunt. Primum, interdum
esse peccatum notum alteri uni, vel multis,
et tunc in corrigendo testis est adhibendus ex
his qui noverunt delictum , ut vitetur nova
infamia : interdum vero unus tantum delic-
tum novit, et tunc quidam voluerunt, si pri-
vata correctio non sufiicit, esse cessandum ,
neque esse adhibendos testes ; ita Altisiodor.,
lib. 3 Summse, tract. 25, cap. 2 ; Durand., in
4, dist. 19. Quia non potest infamari frater
in crimine omnino occulto, et quia talium
testium inductio esset inutilis, quia illi non
possunt postea coram prselato testificari, cum
ex solo corrigente delictum noverlnt. Con-
trana tamen sententia certa est, et commu-
nis , colligiturque ex illo verbo Evangelii :
Adhibe tecum, etc. Ratio est, quia hsec fama
proximi postponenda est bono animse ejus, ut
jam dicam, et quia non est inutilis talis in-
ductio : nam primum adhiberi possunt testes,
ut observent et videant peccatum alterius, ut
ex Evangelio colligitur. Nec hoc est ( ut in-
quit Augustinus ) obsenare fratrem , sed est
medium necessarium et commodum saluti
ejus adhibere ; deinde quando hoc fieri com-
mode non posset, adhibentur saltem ut testes
correctionis. Primo ut frater magis erubescat,
et si neget opus suum esse peccalum, testi-
bus convincatur, ut divus Thomas dioit, cita-
ta q. 33, art. 8, ad 3. Rem , ut is qui corri-
git, possit probare effecisse quod in se erat.
ltem, ut alter coram testibus cognoseat pec-
eatum, nam tunc esse poterunt testes in de-
nuntiatione ; sed in hoc cavendum est, ut, si
unus testis sufficiat , non adhibeantur duo,
propter eamdem rationem vel vitandse, vel
minuendee infamise.
15. Observatio altera ex D. Thoma. — Se-
cundo, observandum est , ex D. Thoma , ci-
tato art. 8, ad 4, eumtestem, quem adhibeo,
posse esse ipsum prselatum et superiorem,
non ut superior est , sed ut privata persona,
quia ipse potest existimari utilior ad effectum
45
ro6
DISPUT. IX. DE ORDINE ClRCA PERSONAS SERVaNDO IN PR.ECEPTO. ETC.
secretse admonitionis. Item qnia panci snnt
qni servant secretum, et de superiore id faci-
lius credi potest, nimirum non infamaturum
subditos apud alios. Sed in hoc est prudentia
servanda : nam in individuo fortasse magis
irritaretur proximus. In eo tamen casu , si
alter emendari nolit, superior procedere non
potest , nec superioris actum exercere, nisi
fortasse peccatum sit contra commune bo-
num ; tunc enim recurrit tertia conclusio po-
sita n. 5.
16. Secundum coroJlarium commune D.
Tliomce et aliovum. — Ultimo principaliter
colligitur in hoc genere delictorum, tunc de-
mum licere immediate denuntiare peccatum
fratris pra:lato, pnetermissis duobus prioribus
actibus, quando de eorum utilitate non est
spes. Ita D. Thomas et omnes. Ratio est, quia,
ut ex Evangelio constat, quando per priores
duos actus non consequimur effectum , de-
nuntiandum est ; ergo si illi creduntnr futuri
oliosi , prsetermitti possunt. Et confirmatur,
qmautroque modo infamatur aliqualiter pro-
ximus circa preelatum ; et illud postponitur
propter bonum animae in uno casu ; ergo in
altero. Sed contra. Non enim facienda sunt
mala propter bona ; scd infamare proximum
cst per se malum; ergo. Respondetur detra-
clionem quidem csse per se malam, tamen
manifestationem peccati proximi non esse
per se detractionem., nequeintrinsece malam;
unde licct ea uti tanquam medio necessario
ad majus bonum proximi, quam sit conser-
vatio famee ipsius apud superiorem; servatis
tamen debitis circumstantiis, ut dictum est.
17. Quwsliuncula. — Partem negativam se-
quitur Soto. — Afftrmat Richardus, et indicat
D. Tliomas. — Auctoris judicium. — Dubitari
autem potest, si speretur emendatio fratris per
priores actus, tamen per preelati emendatio-
nem spcretur cum multo majori fructu, an
tunc liccat statim denuntiare. Soto ncgat, quia
non possum mutare ordinem charitatis, nec
lapdere proximum in fama propter utilitatem,
scd proptersolam neccssitatem.Richardus,su-
pra, art. A, affirmat, et divusThomas, indict.
Quodlib., indicat, quia illud majus spirituale
bonum praiferendum est ; sicuti medicus cor-
poralis prudentcr utitur acerbiori mcdicina,
quamvis non sit valde nccessaria, si tamcn
csset valde utilis ; nam religiosi instituti est ad
pcrlectionem tcndere; sancteigitur potcsttalc
aliquod institutnm ob majorcm subditorum
spiritualeni profectum, cum illud suscipiunt,
al) eisexigore ut sint contenti, ut eorum defec-
tus, omissa fraterna monitione, ad prselatum
paterne deferantur. Itaque heec sententia se-
cunda fere semper in religionibus est sequen-
da. In aliis vero, qui magis sunt sui juris, et
magis pendent ex fama vel infamia, et minus
tenentur ad majorem et spiritualem fructum,
non est facile illa utendum , nisi in eo casu in
quo timeatur probabiliter de perseveranti
emendatione, vel certe ille major fructus sit
notabilis.
18. De daohus actibus ultimis ex propositis
initio qucestionis. — Circa duos actus ultimo^,
cui ad superiorcm spectant, solum est adver-
tendum, post factam denuntiationem, superio-
rem non posse juris ordine procedere, nec in-
terrosyare juridice, quia totum hoc forum est
secretum. Item nunquam potest a secundo ac-
tu incipere omisso primo, quia non potest ex-
communicare, nisi supposita contumacia; igi-
tur debet prins corripere, et si subditus emen-
datur, cessat ordo judieialis, nec potest pnnire
delictum ut judex, imponendo videlicet pce-
nam a jure statutam. Potest tamen aliquam
pcenitentiam arbitrariam injungere, ut putat
Sotus, de Tegendo secreto, memb. 2, qusest. A,
conclusione 7. Si vero non consequitur inten-
tum per primum actum, procedere potest ad
cxcommunicationem, si est spes; si vero non
sit, cessare debet , nisi velit tentare aliam
viam inquisitionis, vel denuntiationis, etc,
quando habet mcdia, quibus juridice id fieri
possit.
DISPUTATIO IX.
DE ORDINE CIRGA PERS0NAS SERVANDO ]N mM-
CEPTO CIIARITATIS ET MISERIC0RDLE.
Consecutio hujus disputationis ; recole ini-
tium sectionis &, disp. 1 . — De hac re disputat
divus Thomas variis in locis, ut 2. 2, quses-
tion. 26, et 31, articul. 3, et 32, articul. 9, et
Ak, articul. 6. Sed commodius in hoc uno ex-
pcdietur ; explicata cnim substantia horum
proeceptorum , facilius intelligetur ordo ; et
quia misericordia non habet locum erga Dcum,
et amor illi debitus essentialiter includit ordi-
neni quem jam exposuimus, disputat. 2, sec-
tion. 3,ostcndcndo Dcum essc supcromnia dili-
gendum, ideo solum comparabimus et diligcn-
tcm ad sc, et ad alios proximos, et ipsos pro-
ximos intcr se; et quia hic ordo positus est in
appretiationc, qui a nobis fere explicari non
potcst nisi per actus et bcncficia extcrna^ ideo
recte explicatur simul ordo in amore, et in
SECT. I. AN in spiritualibus teneatur homo magis sibi, etc.
707
bcneficentia seu misericordia , comparando
nimirum lios actus ad varias necessitates ho-
minum, tam in spiritualibus bonis quam in
temporalibus.
SECTIO I.
Utrum in bonis spiritualibus teneatur homo
magis siii prorAdere quam alteri.
1 . Ratio dubitandi pro alterutra parte. —
Ratio dubii est, quia interdum licet spiritua-
le bonum proximi praeferre bono proprio :
multi enim spiritualia etiam detrimenta pa-
tiuntur, ut aliis prOsint, et hoc ex charitate ;
veluti cum religiosus a vacando divinse con-
templatioui cessat, ut ignorantem instruat. fn
contrarium vero est, quia supra vidimtts, dis-
put. 1, seet. ht, num. 8, charitatem potius ad
sui dilectionem quam aliorum inclinare. Pro
resolutione , adverlendum spiritualia mala ,
vel detrimenta quoedam esse intrinsece contra-
ria charitati; mortalia quidem peccata simpli-
citer, venialia vero secundum quid. Aliud est
detrimentum magis accidentarium, sed quo-
dammodo etiam intrinsecum, ut charitatem
esse remissam, etc. Aliud denique est omnino
extrinsecum , ut est carere spirituali dilec-
tione , et dulcedine, retardari ab ingressu
beatitudinis.
2. Prima conclusio. — Dico primo : simpli-
citer tenetur homo se magis in spiritualibus
diligere, et propriis ejusmodi necessitatibus
sttbvenire, quam aliorum. Ita divus Thomas
2. 2, q. 26, art. 4- et 13; et alii, cum Magist.,
in 3, dist. 18 et 19. Ratio est, quia prreceptum
charitatis fundatnr in inclinatione charitatis;
sed charitas magis inclinat ad se, ut disp. 1,
in 4 et 5 sect. visum est; ergo maxime in
spiritualibus bonis. Nam hsec etiam sunt ma-
gis necessaria, et magis propria, et intrinseca
ipsi charitati. Secundo, in extrema necessitate
spirituali potius debet homo sibi subvenire
quam aliis ; ergo similiter in aliis ordinariis.
Antecedens patet, quia potius debet homo sibi
velle beatitudinem oeternam, quam aliis; item
quia potius debet velle se amare Deum, quam
ut ament alii, quia hoc continetur quasi in in-
trinseca et primaria inclinatione charitatis.
3. Objicitur primo contra conclusionem. —
Responsio. — Objicitur secundo. — Diluilur
ex D. Thoma. — Oppones primo : nam bonum
commune in eodem ordine prseferenclum est
privato, quia se habent ut totum et pars ; ergo
saltem bonum commune spirituale multorum
est magis diligendum quam proprium, atque
adeo similis necessitas prseferenda proprioe, ut
in simili casu patet in temporalibus. Neganda
tamen est consequentia propter duplicem dif-
ferentiam inter temporalia et spiritualia ; nam
in ternporalibusssepe est medium necessarium
ad tuendum bonum commune, pati malum
proprium ; in spiritualibus vero rninime, quia
si quis ordinate subveniat communi necessi-
tati, vel bono spirituali, hoc ipso se amat in
spiritualibus. Secundo, quia spirituale bonum
respicit Deum , et malum illi contrarium est
quodammodo contra Deum , atque adeo non
est committendum propter ullum bonum crea-
tttrse. Oppones secttndo : charitas magis dili-
git quod magis cedit in gloriam Dei; sed ma-
jor D3i gloria est ttt plttrcs homines sint beati,
vel etiam sanctiores sint qttam ego ipse : ergo
ete. Respondetur ex divo Thoma 2. 2, quoest.
26, art. 3, charitatem non magis diligere id
quod objective est major gloria, sed id quod
est qttasi effective major gloria ; id est, id ma-
gis amat qtto magis glorihcat Dcttm ipse
amans, non quicumque alius; item id magis
amat charitas, qttod Deus vult me magis ama-
re ; Detts atttem vttlt ^me magis amare meam
sanctitatem quam alienam, quantacttmqueilla
sit, et ego ita amando magis glorifieo Deum
qttam alio modo, quia hoc ipso ego magis amo
ipsttm ; quare, etc.
k. Objicitur tertio. — Responsio prima quoad
locum, Pauli, de quo erudite Cornelius a Lapide
et Benedictus Justinianus, io. — Oppones ter-
tio ex Pattlo, ad Roman. 9 : Optabam ego esse
anathema a Christo pro fratrihus oneis, ubi
Paulus desiderabat perpetuo carere beatittt-
dine eeterna propter bonum Judoeorum ; proe-
ferebat ergo spirituale bonum aliorum pro-
prio et maximo. Antecedens patet ex littera,
cttm communi explicatione Doctorum, Atha-
nasii, Theodoreti, Theophilacti, et maxime
Chrysostomi , homilia 2 et 3 de Laudibus
Pauli, et aliis in locis ; idemque tradunt alii
Patres : similis est loctts Exodi 32 : Dimitle
eis hanc noxam, aut dele me de lilro tuo, qucm
scripsisti, scilicet, preedestinationis ad vitam
oeternam, irt exponit Ambrosius, libro tertio,
de Spirittt Sancto, capite ttndecimo ; indicat
Basilitts in Queestionibus longioribus, quaes-
tione tertia ; et Gassian., collat. 17, capite vi-
gesimo scxto. Ad primum locum, respondetttr
primo non loqui Paulum de desiderio ex cha-
ritate, sed potius ex errore et ignorantia, non
quam tunc habebat, quando id scribebat, sed
qttam habtterat antequam Christum cognosce-
708
DISPUT. IX. DE ORDINE CIRCA PERSONAS SERVANDO IN PR,£CEPTO, ETC.
ret ; intendit enini eo loco eonfirmare se non
ex odio Judfeorum , sed ex amore, contra eo -
; rum duritiem preedicare, et lioc confirmat ju-
rans se valde dolere de eorum errore et statu
perdito ; et confirinat, quia similiter ex eodem
amore antequam illuminaretur , preedicabat
contra Christum, et volebat esse anathema ab
illo. Ita Ambrosius et Hieronymus, Glossa in-
terliuea. et ordinaria, Anseimus, Hugo Car-
din., D. Thomas 2. 2, qucest. 27, art. 8, ad
primum. Diccs : si Paulus loqueretur de tem-
pore suse infidelitatis, non esset cur tanta
exaggeratione loqueretur, nam id facile credi
posset : item non est verisimile ex amore Ju-
deeorum fuisse ante persecutum Christum.
Occurrendum tamen interponere Paulum ex-
aggerationem istam, ad persuadendum prse-
sentem affectum amoris erga Judeeos, et quan-
to dolore afficeretur propter eorum malum ;
preeteiitum vero tempus commemorat, nt ve-
risimilius faciat quod nunc jurat. Et confir-
mat hoc vis illius verbi optabam, et non, opto.
Falsum est etiam Paulum, cum persequebatur
Ecclesiam . id non fecisse ex amore suorum ;
nam Actor. 22, et ad Galat. 1, dicit se id fe-
cisse, ut aemulatorem legis et religionis suee.
5. Altera loci Pauli expositio. — Non satis-
facit. — Terlia expositio. — Non omnino pla-
cct. — Apud Ribadineiram , lib. 3 de Vita B.
Ignatii. — Secundo respondelur, admittendo
loqui de praesenti desiderio , illud anathema
non significare cart.ntiam beatitudinis, neque
aliquod spirituale malam, sed posse signifi-
care mortem corporalem, nt videre est in Pa-
gnino, et in Thesauro linguee sanctee, verbo
Aram ; et hoc loco exponit Hieronymus, q.
9 ad Algasiam , et idem tradimt alii Patres.
Solum obstat illa particula a Christo , ut no-
tavit Adamus eo loco, nam nisi detorquendo
litteram non potest conjungi cum morte cor-
porali. Tertio ergo admittamus desiderasse
Paulum carentiam beatitudinis , non perpe-
tuam tameif, sed ad tempus, quantum Judseo-
rum saluti esset neccssaria. Ita divus Thomas
2. 2., queest. 27, artic. 8, ad 1. Eamdem ex-
positionem habenl Magistcr et Bonaventura,
in 3 , distinction. 19; Lyranus , et Haymo
in Paulum; Arboreus, lib. \A, cap. 17 Theo-
sophiee. Solum vero obstat, quia ad id asse-
rendum, non erat necessaria tanta exaggera-
tio, nam erat res facilis, ut patet ex eodem
ad Philip. 1 : Coarctor autem e duobus, desi-
dcrium habens dissohi, et esse cum Christo ;
pcrmanere aulem in carne neccssarium propter
zos. Ahi quoque Sancti miuus perfecti illam
voluntatem habuerunt, ut legimus de sancto
Martino, qui apud Sulpitium, cum jam evo-
candus esset ad ccelestem gloriam, testabatur:
Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius,
non recuso laborem ; quod ipsum ad preesens
institutum perpendit Bernardus, in sermone
de Beati Martini laudibus. Neque absimile le-
gimus de B P. N. Ignatio.
6- Quarta expositio. — Responsio ejusdem
tertice objectionis quoad locum Exodi. — Ca-
preolus redarguttur. — Quarto ergo, demns
esse sermonem de carentia perpetuee beatitu-
dinis ; tamen si itaexponamus, non est putan-
dum hahuisse Paulum tale desiderium abso-
lutum, quia revera non fuisset bonum; hon
enim talis carentia erat medium ad salutem
aliorum. Item talis carentia non poterat esse
sine carentia charitatis ; ergo desiderare il-
lam esset hanc virtutem non desiderare, quod
est intrinsece malum Dices, posse unum ab
alio preescindi, quia de potentia absoluta pos-
suut separari. Contra, nam, saltem de facto,
non licebat id velle. Item de potentia abso-
luta potest Deus privare me charitate sine
peccato : ideone licet id desiderare ? Igitur
exponendum est sermonem fuisse per exagge-
rationem quamdam, ita ut sensussit, si opor-
teret, et esset necessarium, id optarem, ita ut
verbum optabam, non signifieet desiderium
preesens vel preeteritum, sed quasi potentiale,
seu quod posset haberi. Hic autem actus non
potest dici inordinatus, quia revera non est
affectus carendi beatitudine , sed modus lo-
quendi ad explicandam vim charitatis, et po-
test deservire ad excitandam illam ; consi-
derat enim homo gratiam et gloriam, ut sunt
bona propria, salutem vero proximorum, ut
ceditin quamdam majorem gloriam Dei, et sic
ait se optare carere his propriis bonis propter
majorem gloriam Dei; et ad hunc effectum si-
gnificandum utitur illo desiderio conditionato,
sicut Augustinus, ut vulgo celebratur, vellet
potius ( id quod est ) Deum ipsum quam se
Deum esse, non e contrario, si hoc possibile
fingeretur. Dices licere eodem modo hahere
liunc actum : Si esset major gloria Dei, pec-
catum committerem pro salute mundi. Nega-
tur tamen consequentia, quia talis actus di-
recte involvit injuriam in Deum, quia pecca-
tum majus malum est respectu Dei, quam
respectu peccatoris; unde ibi non compara-
tur malum proprium cum bono divino, sed
cum malo Dei. Eisdem fere modis potest ex-
poni alterum testimouium, quod multas etiam
patitur expositiones , quia illud verbum, d$
SECT. I. AN IN SPIRITUALIBUS TENEATUR HOMO MAGIS SIBI, ETC.
709
lihro, est valde aequivocum ; utcumque autcm
sit, illa fuit petitio ex magna confidentia, quse
oriebatur ex charitate ; unde non desideravit
Moyses deleri de libro illo, sed loquitur ad
Deum, sicut loqui solet amicus confidentissi-
mus : Vel lioc fac, tel inlerfice me ; ita Gre-
goriuSj 20 Moralium, c. 8 ; Hieronyrnus, ep.
ad Gaudentiam ; vel aliter : Fac hoc, aut dele
me de numero hujusmodi privatorum et prin-
cipnm, ut Gajetanus ibi ; vel dele me de tua
memoria , quod inter amicos dici solet , am-
plius ne recorderis mei, ut Euthym. , Ps. 68 j
el 79 exposuit. Atque ex hactenus traditis in-
telligi potest minus recte Capreol., in 3, d.
27, q. 1, art. 3, ad argumentum contra ter-
tiam conclusionem, putasse licere nobis velle
carere gratia, si id utile judicaretur ad bo-
num commune spirituale.
7. Secunda conclusio. — Objectio muWplki-
ter sohitur. — Dico secundo : secundum or-
dinem charitatis nullus tenetur, neque potest
subvenire aliis cum eo proprio spirituali de-
trimento, quod culpam includit. Est certa et
communis, apud D. Thomam 2. 2, q. 43, art.
7; Soto, 5 de Just., q. \, art. 6. Colligitur ex
Rom. 3 : Non sunt facienda mala, etc. ; et
Matth. 46 : Qvid prodest homini, si vnirersum
mundum lucretur, animm vero suce detrimen-
tum pitiatur. Ratio est, quia culpa includit
Dei offensam , quse vitanda est plusquam
omnia mala creaturarnm. Dices : fieri posset
ut aliena majora peecata vitentur minimo
quodam levi peccato proprio. Respondetur
quemque teneri absolute, ac sine ulio respectu
ad bona alia, vitare culpam. Deinde culpanon
est medium per se ordinatum ad tollendas
alias culpas, et si hoc interdum sequi per acci-
dens possit , neque reddit actum honestum,
ut ex 1. 2 liquet. Tandem implicat peccatum
esse eligendum ordine eharitatis quocumque
fine : nam si est peccatum, est contra rectam
rationem ; ergo non licet. Si autem est secun-
dum ordinem charitatis eligendum, ergo li-
cet. Fieri quidem interdum potest ut quod
alias non liceret, in casu talis necessitatis li-
ceat id vero solum potest evenire, quando
res non est intrinsece mala.
8. Corollarium ex pr&cedenti conclusione.
— Ex hac conclusione , sequitur contra So-
turn, libro 5 de Justitia, q. 1, artic. 6, ante
6 conclusionem , nemini licere propter aho-
riim salutem exponere se morali periculo
peccandi mortaliter, ex illa regula Ecclesiast.,
capit. 3: Qui amat perkulum, peribit in illo.
Nam in moralibus idem est committere , et
exponere se morali periculo committendi ;
quod maxime verum est, quando pericnlum
est in determinata materia , in qua aliquis
fragilem se expertus est. Si vero in confuso,
non potesi: certa regula tradi , sed pro ra-
tione necessitatis et periculi pensanda res
erit ; si vero sit ppriculum de veniali , non
est admodum scrupulose agendum, quamvis
semper oporteat cavere num, ratione peri-
culi cui aliquis hic et nunc se exponit, cen-
seatur peccare venialiter; nam hoc nunquam
■licet.
9. Terlia conclusio. — Dico tertio : illud
etiam spirituale dctrimentum, quod licet cul-
pam non includat, minuit tamen substaiitiam
ipsius charitatis, seu impedit potius augmen-
tum ejus et meritorum , non est secundum
ordinem charitatis eligibile propter aliorum
salutem. Probatur , quia tale detrimentum
non est per se ordinatum ad aliorum salutem,
nec per se est amabile. Secundo , charitas
maxirne inclinat ad sui perfectionem ; ergo
non inclinat ad id quod hanc perfectionem
impedit. Objicies : nam saepe tenetur quis ex
charitate non assumere statum religionis , ut
subveniat aliis, cum qua obligatione est ne-
cessario conjunctum illud detrimentum; sed
charitas magis inclinat ad id quod est prse-
ceptum , qu-im ad caetera , quia magis amat
conservationem suam, quam suum augmen-
tum : ergo, etc. Respondetur verum esse in-
terdum charitatem magis inchnare ad actus,
qui ex genere suo sunt minus perfecti, quan-
do sunt magis necessarii ; tamen hanc obli-
gationem per se non repugnare cum majori
augmento et perfectione charitatis ; quia
exercendo illos actus cum majori puritate,
intensione, et afiectu charitatis, potest quis-
piam magis mereri, si velit ; quod si quis id
non faciat , non ex impedimento prcecepti,
sed ex sua fragilitate nascetur. Itaque hoc
detrimentum permitti interdum potest, etiam-
si moraliter sit certum fore eventurum.
10. Qucrstiuncula. — Expeditur. — Sed quid,
si necessitas proximi non sit tanta, ut homo
ex preecepto obligetur ad subveniendum illi?
lieebitne permittere illud detrimentum pro-
pter bonum alterius? Respondendum, si quis
sic faciat, per se loquendo non peccare, quia
non obligamur ex prsecepto ad vitandum ejus-
modi detrimentum; tamen si verum sit esse
illud periculum proprii detrimenti, nunquam
credo esse in consilio, sed potius contrarium.
Ratio est, quia cum non sit prseceptum, ut
supponitur, cessat necessitas, et ita charitas
7!0
DISPUT. IX. DE ORDINE CIRCA PERSONAS SERVANDO 1N PR.ECEPTO, ETC.
sine illa subventioLe potest bene conservari;
snpposita autem conservatione., maxime incli-
nat ad sui augmentum. Confirmatur, nam si
illud esset consiliunij procederet ex ordine
charitatis ; ergo illud eligere esset optimus
cbaritatis actus; ergo illo actu maxime auge-
retur cbaritas ; ergo falsum erat ex illa actio-
ne minus avigendam forte cbaritatem. Quocir-
ea ad ferendum judicium, an homo vere se
exponat tali periculo, prudenter sunt omnes
actus et circumstantise considerandse ; et quan-
do quis vere ex intentione charitatis rnovetur,
nec eerto cognovit se exponere periculo, nibil
est timendum.
41. Quarta conclusio exemplis et ratione os-
tendiiur. — Dico quarto : illud detrimentum,
quod est mere extrinsecum et accidentale, in-
terdum eligi solet propter salutem aliorum.
Hsec iis sententiis, seu exemphs Sanctorum,
quce n. & etseq. attulimus, confirmatur. Acce-
dit, quia saepe hoc est medium necessarium,
vel certe necessario conjunctum cum tali me-
dio ad salutem aliorum, nec abas pugnat cum
ipsa charitate, neque cum ilbus augmento;
ergo interdum licite, imo laudabiliter eligi
potcst,
SECTIO II.
An homo debeat proximo potius in spiritualibus
subvenire quam sili in corporalibus .
\. Prima conclusio. — Ex dictis sectione
prsecedenti, constat debere bominem sibi po-
tius in spiritualibus subvenire, quam proximo
in eorporalibus; et ideo, omissa bac compara-
tione, sermo erit de aliis. Dico primo, simpli-
citer loquendo, teneri hominem magis diligere
proximum in spiritualibus, quam se in corpo-
ralibus : ita D. Thomas 2. 2, qusest. 26, art. 5,
et Tbeologi communiter in 3, dist. 27 aut 29;
vel etiam citato artic. 5. Ratio est, quia chari-
tas maxime inclinat ad id quod sccundum se
est maxime amabile; secundum rectam vero
rationem, magis amabilis est anima proximi
quam corpus proprium, in eaque magis glori-
ficari poterit Deus quam in corpore proprio,
et consortium cjus iu beatitudine est majus
bonurn quam sit gloria corporis, et aliunde ex
detrimento corporis nihil diminuitur spiritua-
le bonum animee; ergo hic ordo caditin ordi-
ne charitatis ; ergo sub prsecepto : nam ordo
actuum charitatis non minus est necessarius
quam singularis actus.
[ '2. Secunda conclusio. — Objicitur ex Augus-
tino. — Solvitur. — Dico secundo : ratione hu-
jus preecepti, tenetur homo subvenire proximo
existenti in extrema necessitate spirituali,
etiam cum evidenti periculo mortis. Ita divus
Thomas, art. illo 5, ad 3; Gabriel, lectione 74
in Canon.; Navarr., capite 24, num. 9. Proba-
tur ex Scriptura, i Joan. 3 : Nos debemus pro
fratribus animas ponere, quem loeum ad hoc
institutum ponderat Augustinus, lib. de Men-
dacio, c. 6, dicens : Temporalem vitam suam
pro wterna proximi non dubitabit Christianus
amittere; et Joannis 24 : Hoc est prceceptum
meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi zos ;
ita vero nos dilexit, ut vitam corporalem de-
derit pro vita spirituali nostrorum omnium.
Ratio est, quia hic ordo cadit sub prseceptum,
ut ostensum est ; ergo maxime in extrema ne-
cessitate. Oppones : nam Augustinus, tract. 6
in Joan., ait, perdere vitam pro fratribus, esse
perfectw charitalis, ad quam perfectionem pro-
ficit quis per alia opera charitatis ; ubi indicat
boc tantum esse consilium. Respondetur for-
tasse intelligi de perfectione essentiali cbari-
tatis, vel certe loqui de ea dispositione qua
quis paratus est subvenire proximo, non solum
in extrema, sed etiam in minori necessitate,
non obstante periculo vitee ; hoc eni-m tantum
in consilio est.
3. Bubium ex conclusione diluitur excmplo
triplici. — At inquies, quee potest hic esse
extrema necessitas; videtur enim nulla esse
posse, cum spiritualis vita pendeat ex vo-
luntate. Respondetur primo, in parvulo mo-
ribundo ante usum rationis, quem ego jure
possum baptizare^, non tamen possum sine
mortis periculo , ejusmodi necessitatem in-
veniri; quem casum negat Sotus , in relec-
tione de secreto, membro secundo, qusestione
secunda, post sextam conclusionem, sed nou
vidco qua ratione, quia nullus potest esse evi-
dentior casus conclusionis positce : unde Na-
varr. supra illum admittit. Dices, ut Sotus
etiam indicat, illam non esse extremam neces-
sitatem per se, sed per accidens, ex malitia
alicujus tyranni. Hoc tamen parum refert,
quia charitati impertinens est unde oriatur
necessitas, solumque refert an sit necessitas ;
quin potius illa neeessitas est per se ex natura
hominis et fragilitate, periculum autem per-
dcndi vitam propriam est per accidens ex ma-
litia tyranni. Secundo potest esse necessitas
hcec in adulto, ut si sciam existentem in pec-
cato tali fore interficiendum, ipso dormiente
vel nibil cogitante; tunc euim cum periculo
vitce corporalis illi subvenire teneor. Tertio,
SECT. II. AN HOMO DEBEAT PROXIMO POTTUS 1N SPIRITUALIBUS, ETC.
11
idera censeo, si aliquis sit in periculo ceternae
mortis, quod moraliter, si a me non juvetur,
difficillime vitare potest, licet alias simpliciter
possit ratione libertatis, et gratige quam Deas
non denegat. Ratio est, quia in re gravissima,
pro materice qualitate, hcec esfc extrema neces-
sitas; ut si videam hoininem, qui diu vixit in
consuetudine peccandi, mori sine sacramento
confessionis, debeo, si possum, illum audire,
quamvis simpliciter possit pcr conlritionem
salvari; et similes alii casus ejusmodi neces-
sitatis spiritualis adduci possunt. (Recensentur
nonnulli a Valent., t. 3, disp. -4, punct. 3, post
5 assert., ver. Sed illustrabitur.)
4. Tertia conclusio. — Prima cxceptio con-
chcsionis. — Secunda ezceplio, de qua vide auc-
torem in tom. de Pcenit., disput. 32, sect. I, et
latius disp. 44, scct. 3. — Dico tertio : extra
casum extrernoe necessitatis, nou obligat c-lia-
ritas per se ad subveniendum privsto proximo
cum periculo morali mortis corporis. Est com-
munis cum D. Thoma, pro priina conclusione
citato, in responsione ad 3; Navarr.', cap. 24^
num. 12, et aliorum. Ratio est, quia extra ca-
sum periculi extremas necessitatis spiritualis
non est maxima necessitas; ergo neque obli-
gamur ad perdendum summum corporale bo-
num, lit illi subveniamus. Et eadem ratione
non teneor subvenire curn periculo mortis, ei
qui sua sponte se exponit periculo damnatio-
nis; ut si aliquis peccando mortaliter velit me
occidere, possum me defendere, etiam alterum
interficiendo, licet sciam fore damnandum,
quia ille ipse non est in necessitate, sed in vo-
hmtaria malitia. Similiter si periculum proxi-
mi tantum esset peccandi mortaliter, habitu-
rus tamen esset postea tempus poenitentise,
non obligor cum periculo vitse subvenire, ut
vitet illud peccatum; quia absolute est volun-
tarium, et est damnum reparabile. Item etiam
spes proficiendi non semper est certa, quse ta-
men in hac materia maxime attendenda est,
ut quis obligetur ad se exponendum tali peri-
culo. Egi in conclusione de privatae personae
necessitate, quia si loquamur de bouo commu-
ni, probabile est sufficere gravem necessitatem
spiritualem et communem, ut homo teneatur
illi subvenire , etiam cum periculo vitse ,
quamvis alii etiam oppositum judicent. Ratio
est, quia moraliter non est necessitas talis in
communitate, quin respectu personarum pri-
vatarum sit extrema, ita ut revera in illis ha-
beat effectum. Item, quia in tali necessitate
fere est semper in gravi periculo religio chris-
tiana et honor ejus; ut si sciam hseresim proa-
dicandam esse in hoc populo ab hoereticis, te-
neor illis me opponere, etiam cum periculo,
et sic de aliis. Dixi etiam per se, seu vi solius
charitatis, nam si interveniat obligatio justi-
tice, et ex officio, ut in episcopo et parocho,
non solum in extrema, sed etiam in gravi obli-
gabit, ut D. Thomas citato artic. 5, docet, et
infra in eadem 2. 2, qucest. 185, artic. 5, et
tradunt alii scholastici communiter , atque
etiam Patres non raro. Ratio est, quia ratione
officii et stipendii ad hoc obligatur, et inter-
venit quasi pactum inter oves et pastores, ut
illae alant pastorem , hic vero subveniat illis,
quando maxime indigent; sicut etiam dux
maxime tenetur adesse exercitui in periculo
et conflictu, et magistratus scecularis tenetur
defendere civem innocentem in gravi necessi-
tate, cum suo pericuio, ratione officii.
5. Quarta assertio bimemfois. — Dico quar-
to : iii gravi necessitate proximi , obligat
charitas, etiam postposita aliqua necessitate
corporali propria, seu cum aliquo damno tem-
porali proprio. Extra casum vero talis neces-
sitalis , non est gravis obligatio. Utrumque
patet, quia gravis necessitas in rebus spiritua-
libus est gravis momenti ; ergo secundum
ordinem charitatis praeferenda est in proximo
alicui gravi damno temporali proprio. Opor-
tet autem ad talem obligationem comparare
gravitatem necessitatis spiritualis, cum gra-
vitate damni temporalis, quod certe non po-
test defmiri in universali, sed in particulari
prudenter judicandum est , servata rerum
proportione. Secunda pars probatur ex ilio
principio , quia praecepta affirmativa solum
obligant in articulo necessitatis. Esset autem
laudabile interdum id facere, quia bonum
spirituale proximi de se est majus quam tem-
porale proprium ; nnde illud preeferre erit
consentaneum charitati ; non tamen semper
quicquid est consentaneum charitati , est in
praicepto. Addo etiam hoc inteliigi ex vi so-
lius charitatis, nam si accedat obhgatio jus-
titia? , quce potest intercedere_, etiam quando
non est necessitas subditorum, est tamen ma-
gna utilitas ; nam ad hanc procurandam obli-
gat officium, etiam cum aliquo detrimento
corporali, quamvis nou vitce, sed inferioris
ordinis, quod totum in particulari per pru-
dentiam Donderandum est.
712
DISPUT. IX. DE ORDINE CIRGA PERSONAS SERVANDO IN PRjECEPTO, ETG.
SECTIO III.
TJtrum in temporalibus teneatur homo sibi po-
tius quam proximo subvenire.
i. Prima condusio communis cumD. TJmma
probatur multipliciter. — Qucestiuncula resolvi-
tur. — Dico primo: commnni bono tenetur ho-
mo in temporalibus potius quam sibi subve-
nire. Est communis cum D. Tlioma 2. 2, q. 26,
a. 4. Ratio est, quia commune bonum prsefe-
rendum est privato, cum sit universalius. Item
homo quivisprivatusest pars boni communis;
pars autem debet preeferre bonum totius
proprio bono ; tandem tenetur civis vitam
exponere evidenti periculo , ut defenclat civi-
tatem, vel principem, vel aliam similem per-
sonam, quando ab illa censetur pendere com-
mune bonum : quare, etc. QuEeres an ratione
hujus ordinis teneatur lromo, propter gravem
necessitatem reipublie.se, constituere se in ex-
tremo periculo, an rolum propter extrernam.
Respondetur vix posse in communi bono gra-
vem necessiiatem distingui ab extrema, sal-
tem multorum ; tamen si revera sit prcecise
gravis, et non extrema, non credo obligari
sub praecepto, quamvis sit opus consilii : et
ita intelligo Richardum in 4, distinct. deci-
ma quinta, art. 2, queest. 5; etSylvest., verbo
Eleemosyna, numero secundo, ubi videntur
contradicere conclusioni positee, cum dicant
exponere vitam pro bono communi non esse
prseceptum , sed consilium , quod non est
probabde, nisi extra casum extremse necessi-
tatis. Ratio est , quia non est oequalis necessi-
tas, et alias jus ad tuendam vitam propriam
est maxime connaturale.
2. Secundd^conclusio ostenditur. — Dico se-
cnndo : in quacumque corporali necessitate
potest horno licite sibi potius subvenire quam
alteri privato. Haec conclusio clara est ex illo :
Diliges proximum tuum sicut teipsum ; non
ergo tenetur diligere plus quam se proxi-
mum. Solum notandum est hoc procedere in
eodem genere bonorum , et necessitatum ;
secus vero est si varientur, uti si proximus
sit in necessitate vitre, ego vero in minori ne-
cessitate. Si vero comparentur rrecessitates
inaqualcs, vel bona inoequalia, servandce sunt
regulcc supra datce in materia de Eleemosy-
na, disput. 7, sect. 3 et 4.
3. Conclusio tertia. — Dico tertio : non tc-
netur homo iu neecssitateeliam extrema vita;,
sibi sempor potius subverrire quam proximo
alicui, verbi gratia, amico. Sententia est com-
munis, Soti, lib. 5de Just., qua?st. 1 ; Vietor.,
Relect. de Homicid., a num. 24, et aliornm,
cum divo Thom. 2. 2, qusest. 26, art. 4 ad 2 ;
et apud Magist., 3, distinct. 29. Item Cordub.,
1. 1, queest. 38, ad 4. Gonfrrmatur autern tum
ex veteribus philosophis, qui non raro ita do-
cent; ut videre est apud Ciceronem in Laslio;
et in Partitionibus, apud ValeriumMaximum,
lib. 4, cap. 7, ubi plura congerit exempla eo-
rum, qui vitam pro amicorum incolumitate,
ponere non dubrtarunt ; tum etiam ex Patri-
bus, Ambrosio , tertio Officiorum, cap. 22 ;
Lactantio, lib. 3, c. 18; Augustino, 4 Confes.,
cap. 6, et in lib. de Amicitia, capit. 2; et Hie-
ronymo in capit. 7 Micheeae. Ratio est, quia
licet homo nunquam possit se occidere, non
tamen semper, et omni medio, et ratione te-
netur servare vitam, etiam postponendo vi-
tam proximi, proecipue amici, vel patris, etc.
Quod de patre vix negabit quisquam ; sed fere
eadem est ratio de amico fideli, cui nulla est
comparatio, et quem possum honeste aestima-
re sicut meipsum. Unde Proverb. 12 : Qui ne-
gligit damnum propter amicum,justus est ; et
sequenti conclusione magis id constabit. Hinc
vero.
4. Quarta conclusio. — In quibus terminis
sit indubitata. — Dico quarto : potest quis si-
ne peccato mortali in necessitate etiam ex-
trema se postponere, ut simili necessitati cu-
jusvis alterius proximi etiam extranci subve*
niat. Advertendum pro conclusione est, nos
loqui considerata propria sola ratione chari-
tatis; nam secus est si intercedat obligatio al-
terius virtutis, ut justitise, vel pietatis, ut si
s.t paterfamilias, qui ex officio tenetur pro-
videre, et se conservare pro frliis ct familia ;
tenetur enim potius vitam suam conservare,
quam homrnis privati, quia non potest cede-
re juri srro. Praeterea stando in obligatione
charitatis, conclusio indubrtata est, quando
pcriculum et nccessitas est bonorum fortunee,
quorum homo est dominus, quia hffic bona
potest quis contemnere propter borrum frnem,
prsecipue si non sequatur delrimentum irr bo-
nis altioris ordinis.
5. In difficilioribus terminis eliam proba-
tur. — Difficultas ergo est pnecipue irr vita
conservanda, cujns homo norr est dominus, ct
de hoc probatur conclusio ; quia potest lrorno
se exponere periculo moraliter probabili cor-
poralis mortis, ut subveniat proximo; ergo
licitum erit rllam velle, cum irr moralibus pro
eodem reputentur periculum et res ipsa. Se-
SECT. III. AN IN TEMPORALIBUS TENEATUft. HOMO SIBI POTIUS, ETG
713
cundo, possnm licite perdere membrum cor-
poris, ne proximus occidatur; ergo et vitam.
Patet consequentia, quia sicut non sum do-
minus vitee, ila neque membrorum corporis,
et quia mutilatio in membro principali quasi
sequiparatur morti ; unde non tenetur homo
illam pati ut vilam servet. Tertio, ut preece-
denti conclusione ostendimus , non teneor
semper et ubique conscrvare vitam, sed pro-
pter bonum finem possum eam amittere ; at-
qui servare vitam proximi, etiam sequalis ex-
tranei, est bonestus finis, et ibi intercedit bo-
nestas fortitudinis et charitatis ; ergo , etc.
Unde confirmatur, nam charitas est amicitia
ad omnes homines perfectior, quam sit omnis
amicitia humana ; sed in latitudine amicitiee
humanee licet pati mortem ne amicus patia-
tur, ut superiori conclusione diximus ; ergo
etiam propter conjunctionem charitatis. Tan-
dem vel in conservatione vilee attenditur bo-
num proprium, et tali bono, ut sic, potest
unusquisque cedere ; vel bonum reipublicee,
vel Dei, cujus est vita, et in hoc etiam vita
proximi est eequale bonum; ergo in casu quem
tractamus, non pervertitur ordo charitatis.
Hinc infert Victoria non teneri aliquem occi-
dere alium ut se defendat , sed posse permit-
tere ut se occidat, quod alii etiam Theologi
probarunt. ( In his est Molina tract. 3 de Just.,
disp. 44, concl. 3).
6. Conclusionem non admittunt Durandus
et Paludanus. — Eorum fundamentum. —
Confirmatur secundo. — Ad prwdictum fun-
damentum inepta responsio. — Contra conclu-
sionem hanc tenet Durandus in 4, distinet.
17, q. 6 ; et Paludanus, q. 1, art. 6, et melius
distinct. 15, q. 3, n. 13, ubi divus Thomas,
queest. 2, art. 1, dicit esse contra ordinem
charitatis dare alteri extreme indigenti , id
quo ego etiam extreme indigeo ; idem indi-
cat 2. 2, queest. 32, art. 6 et 9, queest. 61,
art. 7, atque nonnulli ex recentioribus ' ; tra-
dideratque Augustinus, in libro de Mendacio,
c. 6. Ratio est, quia ex ordine eharitatis, cee-
teris paribus, magis inclinatur homo ad sui
dilectionem quam alterius, et quia est sibi
magis conjunctus, et quia inclinatio et lex
eharitalis est consentanea naturee recte insti-
tutee; secundum rectam autem rationem ,
amicahilia ad alterum oriuntur ex amicabili-
ius ad se, ut scripsit Aristoteles, 9 Ethic,
cap. k, initio. Confirmatur primo, quia magis
1 Inter hos censetur Valent., t. 3, disp. 3,
q. 4, punct. 3, post tertiam assertionem.
est unicuique demandata cura tuendee vitae
propriee quam alienee. Secunclo, quia tunc
moraliter aliquis se occideret, quia se privaret
medio necessario ad vitam conservandam. Ad
rationem hanc pro Durando et Paludano al-
latam, qnidam respondent, in illo casu non
tantum preeferre aliquem vitam alterius vitee
proprise, sed simul etiam exercere officium
virtntis : nam exercet actum misericordise et
fortitudinis ; sed hsec solutio petit principium,
nam de hoc est queestio, an sit illud officium
virtutis. Item quia sibi etiam subvenire est
officium charitatis.
7. Vera responsio. — Ad primam confirma-
tionem. — Ad secundam confirmationem. —
Dicendum est ergo, ceeteris paribus, non esse
dubium quin secundum ordinem charitalis
sit melius subvenire sibi, quam aliis. Unde
si hac eequalitate existente, sine alia ratione,
quis permitteret suam extremam necessitatem
propter alienam, fortasse minus bene faceret,
et forsan peccaret, non tamen, ut credo ,
mortaliter, quia ordo charitatis, quando non
est magnus excessus, potest preetermitti sine
moitali, et censetur res levis , et solum hoc
sibi voiuit Augustinus illo c. 6; et divus Tho-
mas, iu locis citatis. Si tamen non est eequa-
litas, et est aliqua ratio honesta ad preeferen-
dam vitam proximi, ut major aliqua utihtas,
vel certe ratio gratitudinis, ac intimee amici-
tiee, nullum erit peccatum, et interdum for-
tasse erit opus virtutis excellentioris. Unde ad
primam confirmationem , respondeo preece-
ptum charitatis obligare etiam ad conservan-
dam vitam propriam, et proximi; ad compa-
rationem autem illam non obligat sub mor-
tali; et cum sit affirmativum, etiam non pro
semper obligat. Ad secundam negatur seque-
la, quia non satis est posse conservare vitam,
sed oportet etiam teneri, ut censeatur se occi-
dere, qui medium necessarium omittit. Ubi
advertendum est cavendum esse, ne interce-
dat positiva actio, qua aliquis cooperetur di-
recte suee morti, ut revera censeretur morali-
ter cooperari, illamque velle, qui absque ma-
jori bono, sed tantum ad tuendam vitam
eequalis vel inferioris personee, extra pericu-
lum vitee positus, certissimee morti se dederet.
Exemplum vulgare est de duobus naufragis,
quorum alter posset tabulam accipere, in qua
vitam tueretur; lic.ite enim alteri tabulam re-
linqueret. Non ita vero si jam ipse tabulee in-
sedisset, quia eo pacto non solum sibi non
prospiceret, sed directe se projiceret in mare,
ac adeo positive cooperaretur sure neci; quod
714
DISPUT. IX. DE ORDINE CIRCA PERSONAS SERVANDO IN PR^CEPTO, ETC.
non satis animadvertunt aliqui nostroe con-
clusioni adheerentes , dum in allato exem-
plo utrumque casum sequiparant, cum longe
aliud sit utrumque pariter periclitari, aut al-
tfTum tantum, altero jam beneficio tabulse in
tuto sufficienter posito. Unde exemplum aliud
etiam vulgare de pane inter duos extreme illo
indigentes, priori tantum casui de naufragis,
non posteriori sequiparatur, ut consideranti
patebit, cum in tali casu neuter eorum sit ad-
huc extra periculum, sed ambo, ut supponi-
tui\, extreme famescunt.
SECTIO IV.
Quomodo inter proximos sit s&nandus ordo
charitatis.
4. Qjiatuor supposiliones. — Differunt de
lioc puncto D. Thomas 2. 2, q. 26, et Theologi
ahi in 3, distinctione 29. Pro quo suppono
primum, comparationem fieri inter privatas
personas, nam de bono comniuni jam diximus
esse prseferendum proprio, et consequenter
etiam bono cujusvis proximi privati. Secun-
do, suppono duas esse in proximis conside-
randas conditiones, quse ad hunc ordinem
snectant, scilicet , sanctitas et conjunctio,
nam charitas primario inclinat ad sanctiores,
ut Deo coujunctos, ratione secundi inclinat
ad conjunctos ; sibi diligenti. Suppono tertio
hanc conjunctionem cum diligente esse va-
riam. Alia est conjunctio naturalis, sub qua
comprehendo omuem illam quse est consan-
guinitatis, et ad illam reducitur. Alia est hu-
mana, sub qua ineiudo omnem eam quse fun-
datur in humaua aliqua societate, vel amici-
tia, aut patria. Tertia est spiritualis, in qua
distingui solent prsecipue duo gradus. Primus
est inter patrem et filium spiritualem : dici-
tur autem spiritualis pater, vel qui alium in
Christo genuit per baptismum, vel prsedica-
tionem ; aut qui ex officio est pastor animoe.
Alius gradus est inter fratres, qui interccdit
inter homiues fideles rationes fidei, et specia-
lius intcr eos qui eodem religiouis vinculo
suut coujuncti. Quarto, suppono accidere ali-
quando duos proximos sese mutuo excedere
in his coujunetionibus, vel in gencre, vel in
gradu. Item interdum in uno sunt multoe ra-
tioncs diligendi, in alio una sequivalens ; in-
tcrdum etiam eoujunctio est major, sed ne-
cessitas minor. Quo lit ut ad inlelligendam
obligationem ordinis, non una aut altera tan-
tuin conditio, sed oinucs, quse occurrunt, sint
pensandee, et ideo vix potest generalis regula
tradi, quse in individuo sit semper servanda ;
quas ergo trademus, intelligendse sunt ex suo
genere et cseteris paribus.
2. Prima conclusio communis, ejusque ratio.
— Dico primo prseceptum charitatis et mise-
ricordise obligare ad servandum ordinem in
dilectione, seu in subventione proximorum.
Est communis cum D. Thom. 2. 2, qusest. 44,
art. 8; et apud Magist., 3, dist. 27 et 29, eam-
que docent Patres, dum illud Cantie. 2 : Or-
dinavit in ms charitatem, c.ommuniter expo-
nunt de hoc charitatis ordine, aiuntque non
solum esse convenientem, sed etiam debitum.
Videri possunt Augustinus, 15 de Civitat.,
c. 22 ; Origenes, homilia 2 ex duabus in Cant.
Nissen., hom. 4; Theodoret., Gloss. , et divus
Thom. in eumdem locum. Ratio est, quia hic
o.do est eonsentaneus inclinationi charitatis;
ergo cadit sub prseceptum. Unde intelligitur
hanc obligationem genere suo gravem esse,
quia nascitur ex gravissimo prsecepto, et quia
materia semper est gravis, et valde necessaiia
adbonam conservationem hominum. Dico au-
tem genere suo, quia interdum potest esse ve-
niale ex levitate materioe ; in quo est notan-
dum levitatem materise non esse pensandam
ex detrimento, vel ex quantitate eleemosyno?,
verbi gratia, quse uni adimitur ut detur al-
teri, sed etiam ex excessu in conjunctione,
ratione ordinis; nam si differentia inter duos
sit minima trangressio ordinis, erit venialis,
quamvis fortasse ea de causa alius proximus
grave damnum patiatur, quia licet illud ui se
sit grave, non tamen comparatum cum alio,
et deinde, quia ratio culpoe ibi oritur ex in-
versione ordinis , et illa transgressio ordiuis
exigua est.
3. Conclusionem quidam olim non admitte-
bant. — Contra eamdem opponiticr. — Diluitttr.
— Contra hanc conclusiouem tenuerunt ali-
qui ex antiquis, ut in 3 sent., dist. 29, refert
Magister, et post illum divus Thomas 2. 2,
quoest. 26, in corpori; dicebant enim debere
nos omnes proximos in affectu oeque diligcre,
quamvis in effectu non oporteat omnibus
a^que benefacere, sed neque loquebantur con-
sequenter, ncque cum fundamento. Argucs
tamen , nam si diligam proximum quantum
debeam, etiamsi alterum diligam plus quam
debeo, nulli eorum facio injuiiam, nec alicui
alteri; ergo pervertere ordinem non est ma-
lum. Argumentum est divi Thomse 2. 2,
qusestione 44, artic. 8, in quo multum labo-
ratCajetanus. Verum hoc argumentum proce-
SECT. IV. QUOMODO INTER PROXIMOS SERVANDUS SIT ORDO CIIARITATIS.
715
dit de intensivo, aut etiam objectivo amore,
non de appretiatione, de qua loquimur, nam
implicat me diligere aliquem quantum debeo,
et diligere alium appretiative, qui non est ita
diligibilis secundum se, atque adeo pecca-
minose, pervertendo scilicet cbaritatis ordi-
nem. Hoc patet ex efFectu in ipsa misericor-
dia^ quee non obligat ad bunc ordinem, nisi
supposita obligatione subveniendi multis, si-
quidem ordo nonnisi inter multos visitur; et
cum non possum omnibus subvenire , sed al-
teri solum, tunc sane non possum diligere,
quantum debeo, alterum illorum, qui magis
est diligibilis, nisi prseferendo eum alteri ; et
ita in eo casu argumentum implicat contra-
dictionem in antecedente ; quamvis extra
illum casum possit quis majora beneficia fa-
cere ei quem minus tenetur diligere, quia ille
excessus non tam pertinet ad appretiationem
quam ad objectivum amorem.
•4. Secunda conclusio. — Dico secundo : cee-
teris paribus, tenemur preeferre eos qui nobis
sunt conjuncti, bis qui sunt alieni. Katio su-
mitur ex priori conclusione. Nam inter bos
reperitur ratio ordinis ; idem sumitur ex 1
Timotb. 5 : Si quis suorum, et maxime do-
mesticorum curam non habet, est infiddi de-
terior ; Augustinus, i de Doctrina Christiaua,
c. 28 : His potissimum consulendum, qui stric-
tius tibi junguntur . Sed advertendum est boc
intelligi in eodem gencre bonorum, vel ne-
cessitatum, nimirum comparando spirituale
ad spirituale ; si enim mutetur comparatio,
magis teneor subvenire spirituali necessitati
gravi exteri homiuis , quam corporali gravi
alicujus conjuncti, ut patet ex dictis ; ac simi-
liler agendo de utraque extrema.
5. Tertia conclusio per se aperta. — Pri-
mum dubium circa Mnc conclusionem. — Pars
posterior probatur a quibusdam tripliciter. —
Dico tertio : inter conjunctos eodem ordine
conjunctionis, illi preeferendi sunt qui sunt
magis conjuncti, ut inter consanguineos, pa-
ter, inter amicos, fidelior et antiquior. Con-
clusio per se quidem patet , sed dubiis se-
quentibus fiet illustrior. Primum est, an in
eodem genere debeat bomo potius subvenire
patri an filio. Divus Thomas, secunda secun-
dee, qusest. 26, art. 9, non respondet simpli-
citer, sed dicit ex parte objecti magis diligen-
dum esse patrem, quia est filii principium ;
ex parte vero subjecti, magis esse filium dili-
gendum. Et ex ratione diviThomee, videtur
boc secundum simpliciter affirmandurn; nam
filius est mogis conjunctus, cum sit quasi pars
patris. Item amor filii est diuturnior et anti-
quior. Item cura providendi magis convenit
patri respectu filii, quam e contra. Et banc
partem sequi videntur Bonaventura et Ga-
briel, loco citato apud Magistrum ; et Altisiod.,
lib. 3 Sum., tract. 3, c. 5; Buridan., 8 Etbi-
corum, q. 16, et lib. 9, q. 3.
6. Pars prior magis probatur quadruplici
ratione. — Exponitur D. TJwmas pro contra'
ria parte adductus in num. 5. — Contraria
sententia est simpliciter verior, quam babet
Magister in tertio, distinctione illa 29, divus
Tbomas, et alii ibi. Ratio est primo, quia be-
neficia a patre accepta sunt maxima. Secun-
do, amor ad patrem est similis amori Dei,
amor ad filium est similis amori sui ipsius.
Unde in Decalogo, post preeeepta spectantia
ad Deum, ponitur pra?ceptum circa pareutes.
Tertio, gravior impietas est interticere pa-
trem quam filium. Quarto, quia quoad con-
junctionem etiam est queedam ineequalitas :
nam si filius est veluti pars patris, pater est
ut totum respectu filii; ergo inclinatio patris
ad totum est major, et sicut bonum totius
preefertur bono partis, ita bonum patris bono
filii. Neque divus Thomas, in citato artic. 9,
contrarium sentit, ut observanti patebit. No-
tandum tamen est in boc, et multis articulis
bujus quEest. 16, divum Tbomam non solum
explicare quid bomo agere teneatur , sed
etiam quid facilius agat. Nam seepe bsec duo
non conjunguntur; sic ergo ait filium magis
debere amare patrem, quia excellentia objecti
est simpliciter major, tamen ex aliis circum-
stantiis facilius patrem amare filium. Ex quo
aliqui inferunt, ut refert divus Tbomas, in 3,
distinctioue 29, qusest. unica, artic. 7, incli-
nationem naturse bominum magis inclinare
ad filium quam ad patrem ; cbaritatem vero
corrigere bunc defectum naturalem. Et for-
tasse ex appetitu sensitivo id potest procede-
re, quia bic appetitus fertur magis ad id quod
est sensibilius , magisque apparet sensibus
preesens, et delectabile. Tamen loquendo de
suprema voluntatis inclinatione non est ita ;
nam heec semper est major ad id quod est
magis bonestum et rationi consentaneum ; et
ordo positus, non solum fidei, sed rationi na-
turali consentaneus est. Ex quibus patet res-
ponsio ad fundamentum prioris sententiae.
7. Ad tertiam confirmationem in eodem ,
n. 5. — Ad ultimam vero confirmationem,
respondetur extra casum necessitatis teneri
bominem ex officio magis provideie filio
quam patri; tamen urgente necessitate prae-
716
DISPUT. IX. DE ORDINE CIRCA PERSONAS SERVANDO IN PR.ECEPTO, ETC.
ferendum esse patrein ob rationes dictas, et
quia providereinnecessariis est maxima quse-
dam pars honoris patri debiti, ut notat Hie-
ronymus, Mattli. 15. Qua?res de qua necessi-
tate sit lioc intelligendum. Respondetur pri-
mo in extrema semper id esse verum. Secun-
do, si filius sit jam emancipatus, et extra tu-
telam patris, esse quoque verum in quacum-
que sequali necessitate, quia jam quodammo-
do complevit munus suum thesaurizando fi-
lio, qua ablata, in caeteris pater estsuperior;
tamen si filius est sub cura patris, extra ex-
tremam necessitatem , cseteris paribus, illi
subveniendum esse ratione dictee obligationis
ex officio, et quia quicquid tunc pater acqui-
rit, acquirit filio.
8. Secundum dubium circa eamdem conclu-
sionem utrimque discutitur et resolvitur. —
Secundum dubium est, in hoc ordine quis sit
proeferendus pater an mater. Mater quidem
certius coguoscitur, magis amat filios, plus
patitur in eorum educatione, et edueatione ipsa
familiarius tractatur et diuturnius. E contra,
pater est praecipua causa generationis, et ad
eum magis spectat providentia et cura filio-
rum, et suis laboribus illos alit, unde major
honor et reverentia illi debetur. Quare, omni-
bus pensatis, pater est preeferendus. Ita D.
Thomas, art. 4 0, Magister supra ; fortasse ta-
men hic ordo non obligat ad mortale.
9. Tertium dubium expeditur. — Tertium
est, an in hoc ordine prseferendus sit nostcr
benefactor, an beneficiatus, hoc est, eujus su-
mus benefactores. Respondetur cum div. Tho-
ma, art. 12, in corp., et ad secundum, preefe-
rendum esse bcnefactorem. Ratioest, quia ille
amor est magis debitns, et similior nostro
amori erga Deum. Addit tamen amorem erga
eum qui suscipit beneficium, esse majorem et
excellentiorem, quia in illo quasi seipsum ho-
mo respicit, et suum bonum, et quia nobilius
est dare quam accipere, juxta Paulum, Aclor.
20 ; nam illud est amieitise honesta?, hoc quo-
dammodo coneupiseentiae ; propter quod bene-
facerejucundius est quam beneficium accipere.
At enim licct sit facilins chligere beneficiatum,
non inde tamcn infertur major obhgatio illum
diligendi.
10. Quarta conclusio bipartita. — Dico
quarto : inter eos qui diverso conjnnctionis
gcnere conjuncti sunt, in rebus pertincntibus,
et propriis singularum conjunctionum, prajfe-
rendi sunt illa conjunctione conjuncti; tamen
simplicitcr illi sunt praiferendi in aliis bonis,
quorum conjunutio cstmajor. Prior pars sumi-
tur ex divo Thoma, qucest. 26, art. 8. Et sen-
sus ejus est, ex unaquaque conjunctione oriri
peculiarem obligationem ad qusedam officia,
ut inter cives ad res civiles, inter milites ad
res militares; namin unaquaque conjunctione
hujusmodi, preeferendi suut illi in his officiis
qui hoc modo sunt conjuncti. Ratio est, qina
omnis amicitia fundatur in conjunctione ali-
qua, et communicatione ; ergo in bonis et rebus
ad aliquam conjunctionem pertmentibus prse-
ferendi sunt conjuncti. Exempla etiam dicta
facile id manifestant. Posterior pars in genere
patet ex dictis, quia sicut simpliciter adsim-
pliclter, ita magis ad magis, et quia in eodcm
genere conjunctionis prseferuntur magis con-
juncti ; ergo etiam in diverso. Sed obscurum
est exponere quai conjunctio alteri preeferenda
sit, quod planum faciam aliquot dubiis.
11. Prima duMtatio circa prcecedentem con-
clusionem. — Vera resolutio quoad necessitates
corporales cum D. Thoma. — Item quoad spi-
rituales, qiwe colligitur etiam ex D. Thoma. —
Primuin igitur est an conjunctio naturalis sit
prseferenda spirituali. Prius vero comparemus
in eodem gradu, id est, an pater naturalis
patri spirituali, filius filio, frater fratri. Et
omissis opinionibus, mihi videtur naturalem
conjunctionem esse prseferendam, atque adeo
in extrema necessitate potius providendum
esse patri carnali quam spirituali, et quidem
in his quse sunt necessaria ad conservationem
naturce. Conclusio est D. Thoma?, art. 8, et
consentiunt omnes, quia in hoc genere con-
junctio naturalis est major, et quoad hoc ob-
servatio hujus ordinis ad mortale obligat. Et
idem est de comparatione filiorum, atque
etiam de fratribus, licet non cum tanta obliga-
tione. De rebus autem spiritualibus res est ma-
gis dubia, sed colligitur ex D. Thoma, art. 7.
Ratio est, quia hsec naturalis conjunctio ,
quamvis in ordine videatur inferior spirituali,
tamen in suo genere est maxima. Deinde est
antiquissima et immutabilis, quia ab intrinseco
provenit; spiritualis vero est valde extrinseca,
facileque mutatur ; deinde beneficium a patre
susceptum regulariter est majus, scilic?t, vita,
qua? est fundamentum bonorum omnium, et
cducatio usquead usum rationis. Tandem quia
naturalis obligatio, quae est ad subveniendum
parentibus, non solum est in bonis corporis, sed
maxime in bonis anima?. Unde ha?c oflicia nnn
sunt extra latitudinem illius conjunctionisj
ergo non potest superari hcec obligatio natura-
lis ab alia positiva, et quasi imposita ab homi-
nibus.
SECT. IV. QUOMODO INTER PROXIMOS
12. Fxceptio Cajetani, nisi extra casum
extremw necessitatis intdligatur, multis modis
excluditur. — Atque hinc constat idem dicen-
dum esse de comparatione facta ad filios,
carnalem et spiritualem , licet Cajetanus illo
articulo 8 oppositum sentiat. Fundatur, quia
pater tenetur providere filio spirituali ex jus-
titia, naturali vero tantum ex charitate ; et
videtur D. Thomas ibi ad secundum idem do-
cere, citans Ambrosium, 1 Officior., c. 7. Res-
poudetur loqui sanctum Doctorem extra casum
extrema? necessitatis ; tunc enim major est ha-
benda cura filii spiritualis ratione officii, sicut
dicebamus etiam in primo dubio praecedentis
corulusionis; secus vero estin extrema neces-
sitate, in qua omnia quodammodo efficiuntur
communia. Et ideo cessat obligatio justitiee,
ut patet comparando in ea necessitate patrem
cum creditore, cui ex justitia aliquid debeo;
item obligatio pietatis major interdum est
quam justitise, et nonnunquam etiam chari-
tatis, ut patet de obligatione subveniendi sibi-
ipsi. Et confirmatur, nam debet servari pro-
portio; ergo si filius maxime obligatur ad
patrem naturalem , ita etiam e contrario pater
ad filium. Item quia providere filio in bonis
animae non est extra obligationem paterni
muneris ; et aliaa rationes facile afferri appli-
cariquepossunt.
13. Temperatur proxima doctrina. — Addo
tamen, quando spiritualis conjunctio est valde
perfecta, non esse peccatum saltem mortale
illam praeferre conjunctioni naturali, quia re-
vera excessus et ordo est valde dubius, et
utrinque sunt rationes. Hinc patet, si compa-
remus has conjunctiones in gradibus diversis
(in quo vix potest dici aliquid generaliter cer-
tum), tamen regulariter quemdam superio-
rem gradum unius conjunctionis posse prse-
ferri gradui conjunctionis alterius. Tandem
colligitur ex dictis, conjunctionem consangui-
nitatis ex suo genere esse majorem aliis con-
junctionibus humanis, quia est magis intrin-
seca, immobilior, etantiquior, etin majoribus
beneficiis fundata.
14. Secunda dubitatio circa eamdem con-
clusionem, et rationes pro prima parte nega-
tiva. — Rationes pro parte affirmativa. —
Sed hinc oritur secundum dubium, an conjun-
ctio amicitise interdum possit esse tanta, ut
possit preeferri naturali, etiam paternse. Prima
sententia negat, posse id unquam hcere ; ita
D. Thonias, q. 26, art. 9, et q. 31, art. 3, ad
3; et cum Magistro. in tertio, distinct. 19,
art. 1, favet Aristoteles, 8 Ethicorum, cap. 8,
SERVANDUS SIT ORDO CHARITATIS. 717
et lib. 9, cap. 2. Ratio est, quia nullum hu-
manum beneficium comparari potest cum vita
a parentibus donata. Dices : fieri potest ut
moraliter eadem vita ab alio amico donata sit,
qui se mortis periculo exposuit, ut mc a simili
periculo liberaret. Sed contra, quia pater est
causa per se mese vitae, alter vero per acci-
dens. Secundo, pater dedit initium primum
vivendi, alter perseverantiam, quod est faci-
lius. Unde fit tertio ut a patre habeam quasi
vitam immortalem, in anima saltem, ab altero
vero solum liberer a morte corporis. Tandem
pater non solum dedit vitam, sed etiam edu-
cavit, instruxit, etc. Et confirmatur ex incli-
natione naturee, quse ad patrem est maxima.
Secunda sententia dicit interdum non solum
licere, sed etiam esse in praecepto mutare
hunc ordinem , prseferre, scilicet, vitam ali-
cujus vitse patris. Patet primo in dicto casu,
si aliquis suo periculo et labore me liberavit a
morte corporis, ac pra?terea contulit multa
beneficia, et maximum amorem. Ita sensisse
quemdam Gerardum refert Buridanus, 9 Ethi-
corum, q. 3.
15. Iiesolutio per tria pronuntiata. — Tria
iu hoc dubio breviter pronuntio : primum,
genere suo, et absolute loquendo, patrem esse
praeferendum ommbus aliis ; loquimur vero
de privatis personis, non de communi bono.
Patet ex fundamento, et auctoribus primse
sententiae. Secundum, nunquam obligari me
ad subveniendum alteri in extrema necessita-
te, prsetermittendo patrem in simili positum,
quia jus paternum est summum in humanis
juribus. Unde infero, si pater vellet injuste
occidere innocentem , non teneri me defen-
dere innocentem, si non possum alias quam
patrem necando; imo regularite-r nec fratrem
aut amicum, quia licet tenear defendere, non
tamen cum tanta jactura. Quod idem suo modo
est, si jactura etiam esset in pecuniis. Quin
etiam Almaynus in 3, d. 29, q. I, putatnemi-
ncm obligari ad interficiendum aliquem pro
tuenda vita alterius privatae personge, quod
certe, intra legem charitatis stando, est pro-
babile, quia hominis interfectio est actio valde
repuguans inclinationi naturae : unde non vi-
detur ordo charitatis cum tanto rigore obliga-
re. Tertium pronuntiatum, in aliquo casu
posse filium prseferri patri in extrema neces-
sitate. Et primo, si pater aggrediatur inno-
centem filium, possum licite defendere illum,
etiam interficieudo patrem, si aliter non pos-
sum, quia pater abutitur jure suo, neque tunc
est in necessitate, sed in deordmatissima vo-
718
DISPUT. IX. DE ORDINE ClRCA PERSONAS SERYANDO IN PR^ECEPTO, ETC.
lnntate. Secundo, fortasse etiam amicitia cum
aliqno posset esse tanta, et beneficia adeo
egregia mihi collata, ut possem eum prceferre
patri sine peceato, maxime si pater, postquam
dedit vitain, vel nulla, vel pauca alia bene-
ficia contulerit, vel si male fiuYctus est officio
cum filio. Ita censuit probabile Victoria, in
Manuscript. ad qusest. 26 D. Thoina?, in se-
cunda secundae. Ratio est, quia in omnibus
virtutibus, licet una sit suo genere major
altera, in individuo actus inferioris potest esse
interdum melior quam superioris. Idem ergo
potest accidere in pietate comparata cum ami-
citia, cum Ecclesiast. 6 dicatur : Amico fideli
niJiii est comparabile ; et Proverbiorum 18,
prffifertur fratri; et Ambrosius, lib. 3 de Offi-
ciis, e. 16, ait in rebus Jmmanis nihil esse pul-
cJirius amicitia. Idem etiam constat si com-
paremus amicum cum filio.
16. Tertia duUtaiio resohitur communiter
cum D. Thoma. — Tertium dubium est, com-
parando parentem cum conjuge, quis proefe-
rendus sit. Divus Thomas 2. 2, queest. 26,
art. 11, simpliciter dicit prreferendum esre
parentem, quamvis scepe conjux soleat diligi
intensius : et ita sentiunt omnes communiter,
propter summam obligationem quam quisque
habet ad parentes. Sed videtur obstare illud
Genes., 2 cap. : Quamobrem relinquet homo
patrem sv.um et matrem suam, et adJiarebit
uxori suce, quod preeceptum probavit Christus,
Matth. 19. Quapropter Lipoma, Genes. 2,
oppositum indicat, dum citat Rupertum dicen-
tem , conjunctionem conjugis esse omnium
maximam et fortissimam: et Hugonem, privi-
legium dilectionis fuisse ad uxorem transla-
tum. Gitare quoque poterat Procopium, eo
loco Genes. : Cum secundum nwptias genus
Immanum consislere oporteat, recte et neces-
sario uxor antefertur parentibus ; et libr. 3
Esdree, cap. & dicitur : Homo diligct uxorem
suam macjis quam patrem et matrem. Verum
neque hber canonicus est, neque dicitur in eo
quid fieri debeat, sed quid frequentius fiat.
Unde prior opinio est probabilior simpliciter
propter dicta in prcecedcnti dubio. Et sensus
loci Gcnesis est, quoad habitationcm quidem
et mutuam societatcm, relinquendum esse pa-
trem, etc. Ita exponunt Rupertus et divus
Thomas, art. 11, ad primum, et lectione 10
ad Ephes. 5 ; eodemquc modo accipiendus
Procopins.
17. Ultima dubitalio expeditur a Cajetano.
— Sed qiuerit Cajetanus, in articulo 12, an
conjux sit preefcrendus filio; cui rcspondet
simpliciter esse praeferendum. Ratio ejus est,
quia est nobilius objectum; est enim comprin-
cipium generationis, filius tantum effectus.
Sed magis urget proCajetan., quod vinculum
matrimonii inducat magnam quamdam obli-
gationem ; nam ex duobus facit quasi unum.
Arbitror tamen in his omnibus tam parvam
insequalitatem esse in ordine diligendorum,
ut vix unquam sit obligatio ad mortale. Ad-
dit Cajetanus, ex parte diligentis magis diligi
soepe filium, propter majorem conjunctionem ;
sed experientia videtur docere oppositum;
nam regulariter magis curat et amat conjux
bonum alterius conjugis, quam fdii ; et revera
conjunctio vel non est minor, et fortasse rha-
jor, ideoque et amor est antiquior, et familia-
ritas.
18. Quinta conclusio D. TJiomai et aliorum,
in 2. 2, q. 26, art. 7. — Dico quinto princi-
paliter: inter non conjunctos, per seloquendo,
pra^ferendi sunt meliores, justi peccatoribus.
Ita D. Thomas citanchis, et omnes alii com-
muniter de his comparationibus tractantes;
nam ratione majoris sanctitatis homines sunt
Deo similiores et conjunctiores; sunt etiam
objecta nobiliora, et magis proportionata cha-
ritati; ergo, etc. Contrarium tamen sentit
monachus quidam apud Almayn., tract. 1
Moral., cap. 8, ad finem, dicens in extrema
necessitate potius subveniendum esse existenti
in peccato quam justo, quia est in majori
periculo, unde et magis indiget. Sed per se
loquendo, ut ibidem Almayn. addit, non ita
est; interdum tamen, si esset certum hunc
justum fortasse salvandum, si moriatur;
alium vero inpeccato existentem esse condem-
nandum; si autem supervivat aliquam esse
spem salutis, erit fortasse consultius illi pro-
videre, p^secipue si hic et nunc jam minus
sui compos non possit moraliter ad Deum con-
verti. Si enim possit, certe non erit in necessi-
tate spirituali.
19. Qucpsliuncula circa prcecedentem conclu-
sionem. — Quidprimo dicat D. TJiomas. — Quid
dicat secv.ndo. — Propria formalis rcsolutio. —
JEst juxta ipsum D. TJiomam. — Dubium ta-
men est, si comparemus sanctiorcs alienos cum
conjunctioribus minus sanctis, quinam siut
pra-ferendi. Divus Tbomas hanc comparatio-
ncm facit in illo articulo 7, tam in ordine ob-
jcctivi amoris, quam intcnsivi vcl appretiativi,
aitque objective meliorcs esse magis diligcn-
dos, quia habent in se majus bonum. Quod
ego intelligo dc amore absoluto secundum
pra^sentcm justitiam; nam si loquamur de de-
SECT. IV. QUOMODO UNTER PROXIMOS
siderio in ordine ad futurum tempus, et futu-
ram justitiam, aliud est sentiendum, ut statim
explicabimus. Dicit preeterea conjunctiores in-
tensius amari quam sanctiores, ubi non tam
explicat obligationem, quam id quod de facto
accidit, et facilius fit. Absolute ergo loquendo
de obligatione quse, ut ssene dixi, cadit in ap-
pretiationem tantum , simpliciter dicendum
est eonjunctiores esse prceferendos, non solum
in corporalibus, sed etiam in spiritualibus ne-
cessitatibus. et bonis. Prima pars de corpora-
libus bonis est certa sine controvei"sia, quia
isti sunt in magis propinqua conjunctione ad
diligentem, et quasi ejusdem ordinis. Secunda
vero probatur ex supra dictis : nam ita se ba-
bent sanctiores, sicut illi qui sunt spiritualiter
conjuncti. Secundo, quia licet alius sit sanc-
tior, possum, ac debeo magis desiderare et
procurare ut mcus pater perveniat ad illam
sanctitatem, quam ut ille sanctior in ea sanc-
titate duret, ut indicat divus Thomas, art. 7.
Atqui hoc est illum magis in spiritualibus di-
ligere. Tertio, quia charitas perficit naturam :
sed natura, etiam honesta inclinatione, magis
inclinat in propinquos quam in meliores; er-
go, etc. Atque ita sentit divus Thomas, queest.
32, art. 9, ad 2.
20. Contrarium opinatur Gfalriel, et alii re-
latl a Bonaventura, art. 1, q. 5. — Ejus funda-
mentum, et confirmatur decisio auctoris. — Con-
trarium vero tenet Gabr. in 3, distinct. 29,
art. 2, conclus. 7 ; et Magister ibi, ac divus
Thomas et Bonaventura dubii videntur; favet
Ambrosius, 1 de Officiis, cap. 30 : Si omnibus
debetur misericordia , tamen justo amplius.
Idemque interdum usurpant alii Patres. Ratio
est, quia sanctiores sunt conjunctiores Deo, et
objecta nobiliora. Gonfirmatur, nam magis
diliguntur a Deo ; ergo et a nobis magis sunt
diligendi. Respondetur per se loquendo prio-
rem sententiam esse veram, atque adeo in casu
extremee necessitatis spiritualis potius subve-
niendum patri etiam peccatori, quam alicui
justo extraneo, quia revera est major obligatio.
Tamen fortasse in casu aliquo tantus posset
esse excessus sanctitatis, tanta corruptio alte-
rius conjuncti, et tam parva spes fructus et
emendee, ut posset merito prceferri sanctior,
et in hoc casu loquitur Prosper, libr. 3 de Vita
contemplativa, cap. 15; et Ambrosius aliique
Patres intelligendi sunt, ceeteris paribus.
21. Notationes circa fundamentum Gabrielis.
— Satisfit jam dicto fundamento . — Ratio ve-
ro facta a Gabriele petit ut explicemus difficul-
tatem quamdam, communcm iis omnibus quee
SERVANDUS SIT 0RD0 CHARITATIS. 7!9
in hac queestione diximus : cum charitas per
se primo tendat in Deum, quid est quod ordo
charitatis in dilectione proximorum magis
pendet ex conjunctione cum diligente, quam
ex conjunctione ad Deum, vel inparticipatione
divinee bonitatis? In quo advertendum est
primo, variis modis amari proximum propter
Deum ex charitate, ut supra dixi; sed unus,
ex quo maxime pendet ordo, est quia aman-
di sunt proximi, quantum et quomodo vult
Deus ut amentur. Unde illi magis diligendi
sunt in hoc ordine, quos Deus vult magis a
nobis diligi. Unde secundo est considerandum,
qnoniam gratia naturam perficit, illa, quee se-
cundum rectam rationem naturalem sunt ma-
gis diligibilia, simpliciter et secundum ordi-
nem charitatis esse magis diligenda. Nonloqui-
mur autem de ratione naturali omnimoda,
sed ut per fidem elevata. Hinc tertio adverten-
dum, quod licet ratio diligendi sit Deus, tamen
conjunctio ad diligentem est quasi mensura
et regula ad cognoscendas personas, quibus et
amari et procurari magis debent a nobis bona
etiam supernaturalia. Unde, licet majus super-
naturale secundum se sit magis diligibile,
tamen persona mihi magis conjuncta magis est
a me diligenda quam extranea, etiamsi hcec
habeat actu illud bonum, illa vero sit tantum
capax ejus, cum spe tamen obtinendi illud;
nam si de conjunctioribus nulla esset spes,
preeferendi sine dubio essent sanctiores; sed
in via nunquam deficit hsec spes. Ad rationem
ergo respondetur, sanctiores secundum pra>
sentem statum esse objecta digniora, et ideo
quodam amore complacentiee posse magis
amari; nihilominus propinquioribus carenti-
bus illo bono, posse nos illud practice magis
desiderare etprocurare, et quoad hoc non pen-
det major amor ex perfectione ohjecti secun-
dum praesentem statum, secl ex conjunctione,
et aliis circumstantiis, ut diximus.
22. Ad confirmationem pro Gabrisle. — EX'
ponitur doctrina qiicedam D. Tlwmce cui alii
consentiunt. — Unde ad confirmationem, res-
pondetur Deum interdum velle, me magis di-
ligere aliquem, quem ipse minus diligit, ut
patet in dilectione mei. Et preeterea, licet se-
cundum preesentem justitiam extraneus justus
magis diligatur a Deo, tamen secundum futu-
ram ignoratur, et ideo in ordine ad illam pos-
sum, et debeo diligere magis propinquum. At-
que hinc intelligitur solutio quaedam divi Tho-
mse, secunda secundse, qua^st. 26, artic. 13;
dicit enim hunc ordinem charitatis manere in
patria; mutari tamen quoad hoc, quod ibi
720
DISPUT. X. DE SCANDALO.
simpliciter magis diliguntur sanctiores, quam
illi qui fuerunt conjunctiores in via. Ratio est,
quia tunc cessabit provisio in via necessaria,
et subjectio, ratione cujus cbaritas in via in-
clinabat ad diligendum magis conjunctiores ;
quod etiam explicatur ex dictis. Nam si in via
nulla esset spes de spirituali profectu propin-
quorum, simpliciter essent meliores praBferen-
di, ut dictum est ; sed jam ibi cessat omnis
spes, et cbaritas est in termino; ergo. Confir-
matur, quia etiam tunc vinculum cbaritatis
est summe perfectum, et prorsus immobile;
et cum divo Tboma in boc sentiunt Albertus,
in 3, distinct.-29, ubi Gabriel, dubio 1; Alen-
sis, 3 part., q. 31, art. 2.
23. Contra sentit Durandus. — Adprimum.
— Ad secundum. — Ad tertium. — Durandus
vero, in tertio, distinct. 31, q. 6, contradieit,
sed sine probatione. Pro quo arguitur in hunc
modum : una virtus unum babet ordinemj est
autem eadem cbaritas vise et patrise; ergo
nulla est in proposito differentia. Secundo,
quia obligatio ad iratrem manet in patria,
quia non destruit, sed perficit naturam. Tan-
dem ibi etiam diligit aliquis seipsum magis
quam sanctiores, ut fatetur divus Tbomas;
ergo et sibi conjunctos. Ad primum responde-
tur, variato statu, posse variari ordinem in
eadem virtute, quia variantur circumstantise,
et consequenter bonestas et dictamen rationis,
atque adeo inclinatio virtutis, quce tamen mu-
tatio non est formalis proprie, sed materialis,
et ex mutatione in ipsis objectis nascitur. Un-
de ad secundum dico illam obligationem vinci
in eo statu a summa conjunctione charitatis,
quse non est contraria naturse, sed superat
illam, saltem quando est in statu summe per-
fecto. Ad ultimum, neganda est consequentia,
nam dilectio sui immediate conjungitur cum
dilectione Dei , non vero dilectio aliorum,
etiamsi coujuncti sint. Unde comparando pro-
xirnos inter se, illi diliguntur magis qui sunt
Deo conjunctiores; comparando vero illos cum
diligente, non ille magis diligitur qui est Deo
eonjunctior, sed ille cujus amor magis iuse-
parabiiiter conjungitur cum Dei amore, et hic
est amor sui ipsius. A qua tamen regula exci-
pitur solus Cbristus Dominus, qui licet proxi-
mus sit, quia est homo, tamcn, quia non cst
purus proximus, sed Deus homo, ideo magis
debet diligi quam cceteri; nam Christus sim-
pliciter diligcndns cst aequc ac Deus ; Christus
vero, ut homo (id est, vita homiuis in Deo),
rninus quidem diligendus est quam ipsc Deus
secundum sc , tamen magis quam nos ipsi j — Duplex est scaudalum : activum et passi-
quia etiam illa vita et illud bonum est infmitse
excellentise et dignitatis, ratione unionis. Item
quia jure redemptionis est quasi universale
bonum, cui debet homo quidquid est, et a quo
suo modo pendet, de qua re in materia de In-
carnatione.
DISPUTATIO X.
DE SCANDAL0.
Prseceptum misericordia? affirmativum est,
quod directe obligat ad benefaciendum proxi-
mo , consequenter vero ad non lsedenchim j
unde contra illud dupliciter peccari potest :
vel omittendo, de quo nihil est quod dicamus ;
explicata enim obligatione hujus prsecepti, et
tempore , et circumstantiis quibus obligat,
constat satis quomodo et quando peccetur
omittendo. Alio modo peccatur per commissio-
nem, iuferendo malum proximo, qui modus
eget explicatione. Secundo, est notanda diffe-
rentia mter misericordiam spiritualem et tem-
poralem, nam contra corporale bonum vix
peccatur per commissionem, quin peccatum
transeat in injustitiam ; obligatio enim non
nocendi proximo, prsecipue invito, non solum
ad misericordiam, sed ad justitiam spectat j
non repugnat tamen hoc modo interdum
peccari contra misericordiam et charitatcm,
ut si quis irrationabiliter constituat proxi-
mum etiaiu volentem in magna miseria; de
quo modo peccandi divus Thomas nihil di-
xit, quia rarus est, et es dictis de prtecepto mi-
sericordise, et ex dicendis de scandaio, facile
patere potest. Circa spirituale bonum proximi
ssepe peccatur contra misericordiam sine in-
justitia, quia spirituale damnum nulli infer-
tur, nisi volentb, et ideo sine injuria, non ta-
men sine lsesione charitatis, et hoc genuspcc-
cati, scandalum dictum est a Theclogis, quod
grfficum nomen est, offendiculum veloffensio-
nem signitieans. De quo bene Divus Hierony-
mus, in caput decimum quintum Matth., ad
illa verba : Phariscei, audito hoc verlo, scanda-
lizati sunt.
SECTIO I.
Utrum scandalum sit peccatum ex suo genere
mortale.
1 . Scandali divisio. — Scandalum apud vul-
gus. — De scandalo activo agitur, et definitur.
SECT. I. UTRUM SCANDALUM SIT PECCATUM EX SUO GENERE MORTALE.
721
vnm. Activum est offendiculum quod fratri
ponitur, ut spiritualiter cadat; passivum est
ipsa ruina proximi. Quod facile ex corporali-
bus explicari potest cum Davide, Psal. 139:
Iuiqui cogitaverunt swpplantare gressus meos ;
absconderunt superbi laqueum mihi, et funes
extenderunt in laqueum, juxla iter sandalum
posuerunt milii; et similiallusioue sive meta-
pliora usus est Isai., c. 8, etrepetunt PauJusad
Roman. 9, et Petrus 1 epist., c. 2, dum Chris-
tum lapidem offensionis et petram scandali in-
credulis esse pronuntiat. Passivum scandalum
nihd ad nos spectat, quia ut notat D. Tliomas
2. 2, queest. 43, art. 3, non est speciale pec-
catum habens prop/iam malitiam contra cha-
ritatem, sed potest fundiper omnia vitia; ubi
est advertendum vulgo solere putari, et clici
hoc scandalum passivum, non tam ruinam
spiritualem, quse cousistit in peccato, quam
veluti admirationem, etrumorem qui excitatur
in proximis ex peccato altehus; sed nunquam
illud habet propriam rationem scandali, nisi
aliquam malitiam includat/ quae originem ali-
quo modo ducat ab illo qui dedit scandalurn,
\\t coliigitur ex Hieronyino, Matthsei 18, et divo
Thoma 2. 2, queest. 33, art. 1. Omisso ergo
scandalo passivo, sermo est de activo, quod
definit D. Thomas, q. 43, art. 1 : Opus minus
rectum prcebens proximo occasionem ruince ;
quam definitionem et ipse bene declarat, et in
sequentibus exponemus latius. Solum nunc
est consideranda illa particula prwbens, nam
interdum aliquis sumit ex meo opere occasio-
nem peccandi, quam ego non preebeo, quod
scandalum dici solet pure passivum, estque
peccatum tantum in sumente, non vero in eo
a quo sumitur; oportet igitur ut occasio pec-
candi sit vere et moraliter a me data.
2. Prima conclusio de fide. — Secunda
conclusio communis probatur dupliciter. —
Horum nonnulli afjferuntur a Benedict. Justi-
niano, vers. 11 et 12. — Dico primo scanda-
lum esse peccatum. Est certa de fide ; scepe
enim in Scriptura illud reprehenditur, Matth.
8 : Qui scandalizaverit umcm de pusillis, etc,
ibidem copiose ; et Roman. 14, malum est ho-
mini, quiper ofjfendiculum manducat, et simi-
lia in eodem capite, et 1 Cor. 8, per totum.
Ratio est, quia qui sic scandalizat est causa
spiritualis mali proximi. Dico secundo : hoc
peccatum est peculiaris speciei habens mali-
tiam charitati eontrariam. Est communis, pri-
mo, quia in Scriptura, ut jam allegavi, et Pa-
tribus etiam, ut in Basitio, regula 64 ex bre-
vionbus, Chrysostomo, homil. 21 in 1 ad
XII.
Corinth., ubi inter alia : Est quovis vulnere
gravius scandalkare, scu offensionem a/fcrre,
et aliis, ad capit. 8 primee ad Corinth., vitium
hoc reprehenditur, ut habens propriam mali-
tiam. Secundo, inferre voluntarie proximo
spirituale damnum est charitati contrarium ;
sed heec est specialis malitise ratio; ergo. Nec
vero ea excusatur, eo quod proximus volun-
tarie damnum illud patiatur. Nam licet hoc
satis sit ad toliendam injustitiam, non tamen
ad vitandam leesionem charitatis. Et confir-
matur, quia non subvenire proximo in spiri-
tuali necessitate, est peccatumspecialecontra
chantatem, ut disp. 8 dictum est; ergo multo
magis erit, inclinare illum positive ad peccan-
dum. Contirmatur secundo ex corporalibus;
nam si essem in causa, ut Petrus seipsum oc-
cideret, etiam voluutarie, grave peceatum fo-
ret contra charitatem et misericordiam per
modum commissionis; ergo a fortiori si cau-
sa essem spiritualis mortis, sive peccati, quan-
tumvis ipsi voluntarii. Propter quod D. Tho-
mas, citato art. 3, recte dixit hoc genus pec-
cati esse contra preeceptum correctionis fra-
ternoe per modum commissionis.
3. Objicitur primo contra conclusionem . —
Respondetur. — Sed contra, quia nulluni est
speciale vitium liabituale, a quo eliciatur
peccatum scandali ; nam per actus omnmm
vitiorum possumus scandalizare proximum ;
ergo non est malitia specialis. D. Thomas, in 4,
d. 38, q. 2, art, 2, respondet vitium hoc in
ratione habitus non esse speciale, sed nihilo-
minus ex intentione peccantis posse habere
peccatum specialem malitiam; sed de hacspe-
ciali intentione, an sit necessaria, dicetur
sectione sequenti. Ad argumentum vero re-
spondendum, ad speciale peccatum imperti-
nens esse quod actus peccandi ab uno vel
multis vitiis ehciatur; nam commune fere est
omnibus peccatis, quse sunt unius speciei in
esse peccati, ratione materialium actuumposse
elici a diversis habitibus, et e contrario seepe
contingit ut peccata diversarum specierum,
ratione actuum materialium eliciantur abuno
habitu. Exemplum primi sit, cum quis honores
affectet ac divitias ex invidia proximi; affe.
ctus enim illi a diversis habitibus eliciuntur,
cum tamen uua specie malitia contra proximi
charitatem vitientur; exemplum secundi, s:
quis divitias appetat, nunc ut vindictam suoat
nunc ut feminam pelliceat ; illi namque affe-
ctus ab eodem elicmntur habitu, et tamen
malitias induunt longe diversas.Ratio est, quia
tales actus sumunt suam speciem positivam
46
722
MSPUT. X. DE SCANDALO.
et realem a directivo motivo, malitiam autem
non semper inde sumimt, sed ex intrinseca
deformitate conjuncta materise in qua versan-
tur actus. Quicquid ergo sit de antecedente,
negatur consequentia, prseterquam quod in-
terdum accidere possit ut hoc peccatum profi-
ciscatur ab habitu immediate charitati vel mi-
sericordise contrario, utjam patcbit.
4. Tertia cencluno probatur ex locis pro
prima allaiis, et ratione. — Dico tertio : pecca-
tum hoc genere sno est mortale. Est certa ex
citatis locis pro conclusionibus prsecedentibus.
Ratio est, quia ex genere suo est contrarium
charitati. Item quia in eodem genere peccan-
di, commissio est gravior omissione; atqui, ut
ostendimus, omissio misericordise genere suo
est mortale; ergo a fortiori commissio scandali
erit mortalis. Dixi ex genere, quia ex levitate
materise potest esse veniale. Advertendum au-
tem est primo, materiam hujus peccati esse
posse ruinam gravem, seu peccatum mortale
proximi, et heec semper est gravis materia,
sicut dictum est de correctione fraterna; esse
quoque posse materiam veniale peccatum pro-
ximi, et haec semper est levis materia, quia
si in ipso proximo peccatum est veniale, etiam
in alio per se non erit mortale. Item quia
damnum proximi per se est leve; ergo qui
illud infert, leviter peccat1. An tamen hsec
materia interclum possit esse gravis, resolven-
dum est sicut in simili dubio de correctione
fraterna. Nam quando non corrigere proxi-
mum de veniali esset mortale, tunc a fortiori
inducere ilhvm per scandalum esset mortale;
in aliis vero casibus nunquam est gravis ma-
teria, propter rationes factas hic, et supra in
dicta materia de correctione, clisputat. 8, sec-
tion. 2. Dixi autem per se; nam per accidcns,
si illud scandalum vel inductio oriretur ex
gravi odio, vel fieret cum gravi injuria, vel
per vim, tunc posset esse peccatum mortale,
non prsecise ratione scandali. Advertendum
secundo posse ad materiam hujus peccati re-
duci, impedire proximum, ne quod perfectioris
et majoris boni est, operetur; tunc enim pro-
prie quidem non est scandalum, cum ibi non
interveniat ruina proximi, quse proprie est
scandalum passivum ; tamen in eo actu potest
esse aliqua malitia contra charitatem_, quse
sine dubio ad hoc vitium revocatur, et gravis
non est prsecisc considerata, tameu ex inten-
tione, si intercedat fraus et dolus, aut aliqua
1 Concinit auctor in 1. 3 de Juram., c. 14,
n. 5.
vis cum gravi damno spirituali proximi, pote-
rit esse peccatum mortale. Ultimo est adver-
tendum, alio etiam modo posse esse peccatum
hoc veniale ex inadvertentia, scilicet, occasio-
nis quse datur proximo peccandi; quse ut ex-
cuset a mortali, opnrtet ut procedat ex levi
negligentia, et ignorantia fere invincibili, ex-
cusanteque a perfecto voluntario ; et tunc, li-
cet peccatum, quod est scandalum activum,
alias ex genere suo sit mortale, tamen malitia
quse illi additur propter scandalum, erit ve-
nialis tantuin, quia quoad eam, primum non
est perfecte voluntarium. In quo vero gradu
malitise sit, dicetur meKus sectione sequenti.
SEGTIO II.
Qiiod genus voluntarii requiratur ad contra-
hendam malitiam scandali.
1. Notalur triplex modus inducendi alterum
ad peccatum. — Tribus modis intelligi potest
unum adducere aliquem ad peccandum; pri-
mo, hac intentione directe ut spiritualiter
moriatur, sicut facit daemon. Secundo directe
etiam inducendo ad opus, non ut ruat, sed
propter utilitatem, vel oblectationem aliquam
meam. Tertio indirecte tantum, aliquid coram
alio faciendo, unde ille excitatur ad peccan-
dum.
2. Prima conclusio circa primum modum in-
ducendi, in qua conveniunt omnes post D. Thom.
— Dico primo : qui primo modo inducit ad
peccandum incurrit malitiam scandali. Hocfa-
tentur omnes post D. Thomam, quia illud est
scandalum maximum quod esse potest. Unde
colligitur, si quis illo modo inducat ad furtum,
verbi gratia, et incurrere malitiam furti, quia
est causa ejus, et prseterea scandali contra
charitatem. Sed contra, nam potius videtur
illa malitia ad odium oertinere. Respondetur
primo id non semper oriri ex odio proximi,
nam potest oriri ex ira, vel odio Dei. Et se-
cundo, ex his oriri quidem posse imperative,
tamen ex proprio objecto et materia suam ha-
bere malitiam in charitate proximi.
3. iSecunda conclusio circa secundum modum
inducendi. — Dico secundo : qui secnndo modo
inducit ad actum peccati, licet id faciat pro-
pter utilitatem, vel aliud simile, incurrit spe-
cialem malitiam scandali; sumitur assertio ex
divo Thoma 2. 2, q. 13, articul. \, ad 4, et est
Adriani in 4. in matcria de Confessione, quoest.
A; jNIajoris, in 4, d. 38, q. ult., § 3; principa-
liter Antouini, 2 p., tit. 7, § A, c. 4; Navarr.,
SECT. II. QUOD VOLUNTARIUM REQUIRATUR AD MALITIAM SCANDALI
723
in capit. Consideret, de Poenit., dist. 5, § Ani~
madvertere, n. 5 et seqq.; Alens., 2 p., q. u\t.,
membr. 2, in fine; Sylvest. et aliorum, verbo
Scandalum ; Petri Soto, lect. 9, de Confessio-
ne, in fine. Probatur primo ex definitione
scandali, quse tota ibi habet locum. Secundo,
quia Scriptura reprebendit scandalum, ut fre-
quenter est in bominibus; non reperitur autem
frequenter primo modo, sed secundo ; ergo.
Tertio, ad contrahendam malitiam aliquam,
non oportet illam intendere, sed satis est id
voluntarie efficere, cui illa malitia est con-
juncta, ut patet in furto. Dices forsan id esse
verum, quando malitia oritur ex speciali cir-
cumstantia, non vero si ex generali. Qua ra-
tione proprium nocumentum spirituale non
addit peccato specialem malitiam, nisi specia-
liter intcndatur. At vero circumstantia hsec,
qua? est spirituale damnum prqximi, per se
includitur in omni peccato contra proximum.
Respondetur falsum csse hoc ultimum, nam
spirituale damnum proximi per se uon inclu-
ditur in omnibus peccatis contra proximum,
neque in omnibus peccatis furti, verbi gratia,
vel similibus, quibus scandalizatur proximus.
Et coufirmatur primo, nam ssepe una malitia
talispeccatiest contra justitiam,utsi inducam
ad furtum; et tamen malitia scandali est con-
tra charitatem. Et confirmatur secundo, nam
hsec circumstantia aggravat peccatum, et non
tantum intra eamdem speciem^ ut patet ex
tertio argumento faeto, et quia sine dubio est
aperienda in confessione. Ultimo, quia si unus
proximus induceret alium ad vivendum libe-
re, non determinando vitium aliquod, illud
csset peccatum scandali sine ulla dubitatione;
et non in aliqua specie determinati vitif, pree-
terquam contra charitatem ; quare, etc.
A. Contra conclusionem sentit Cajetanus et
alii. — Hujus fundamentum. — Confirmatur. —
Solvitur fundamentum Cajetani, truct. 3, disp.
1, sect. 8. — Disp. 5., sect. 2. — Ad confirm.atio-
nem. — Oppositum sentit Gajetanus queest. illa
43, art. 3, et favet illi D. Thomas ibi; et Al-
bert., in A, distinct. 17, art. -48; Durand.,
38, q. 3; Angelu^, in Summa, verbo Scanda-
lum; sed hi sicut et divus Thomas obscure
loquuntur, et eamdem expositionem admit-
tunt quam ille, ut videbimus numero sequen-
ti, nam eisdem fere verbis loquuntur. Ratio
autem est, quia nocumentum proximi, si non
sit per se intentum, non dat speciem ; sicut e
contrario dare consilium bonum proximo non
habet specialem bonitatem charitatis, nisi per
se intendatur. Confirmatur, nam alias, qui
induceret alium ad peccandum, dupliciter
peccaret, contra charitatem et justitiam ; quoil
si concedatur, sequitur illum gravius peccare
quam homicidam, quia ille occidit animam,
bic tantum corpus. Respondetur fundamen-
tum esse falsum ; ostensum est enim in prima
secundse peccatum aggravari etiam ex nova
specie, ex nocumento prseviso. cum obligatio-
ne vitandi illud, etiamsi non sit per se inten-
tum; et est evidens, quia in moralibus volun-
tarium directum et indirectum ad eamdem
speciem pertinent; neque est eadem ratio de
bonitate, ut etiam illo tractatu ostendi, quia
cum in perfectione consistat, requirit perfec-
tam causam ; malitia vero committitur ex
quoeumque defectu. Ad confirmationem ne-
gatur sequela, quia homicida est causa efficax
mortis corporalis, scandalosus vero inefficax.
Deinde spirituale damnum est reparabile ;
mors vero corporis est irreparabile damnum.
Addo tamen scandalum hoc suo genere gra-
vius esse quam homicidium, quia proximius
et directe magis opponitur proximo. et per se
est contra bona altioris ordiuis ; quare si dam-
num spirituale esset a^terna mors, vel esset
quodammodo per vim et injuriam^ et prseci-
pue si esset cum illa formali intentione, de
qua in prima conclusione, posset heec malilia
superare pravitatem homicidii.
5. Tertia condusio communis contra Caje-
tanum et Durandum , et alios. — Exponitur D.
Thomas. — Dico tertio : quando aliquis tertio
modo, hoc est, indirecte, inducit alium ad
peecandum per actionem malam, vel haben-
tem speciem mali , etiam incurrit specia-
lem malitiam scandali. Oppositum tenet Ca-
jetanus hic, et in Summa verbo Scandalum;
Armilla, ibidem ; Durandus, in 4, distinctione
38, q. 3; Paludanus, qusest. 6, articulo 2,
conclus. 2, et alii qui dicunt, quando opus
quo inducitur proximus ad peccandum, vere
non est malum, sed apparet, tunc posse con-
trahere malitiam scandali ; si vero sit malum,
non contrahere malitiam scandali prseter eam
quam in se habet. Sed conclusio est commu-
nior : tenet Sylvester, verbo Scandalum, q.
2, § 3; Angel., eodem verbo, qui citat mul-
tos. Et est clara sententia D. Thomai, hic,
art. 3, ad 2, ubi obiter coUigitur, in corpore
non doceri contrarium secundaj conclusionis;
sed vel loqui iate de intentione, ut patet in
exemplo furtf, quo utitur, vel certe loqui
stricte de specie primaria actus. Nam D. Tho-
mas circumstantias aggravantes, quamvis
aggravent in alia specie, non solet vocare
1U
DISPUT. X. DE SCANDALO.
proprie dantes speciem, nisi accidentariam
speciem addendo, nt patet ex prima secundae,
qusest. 18, artieulo 3.
6. Probatur jam conchisio. — Probaturer-
go conclusio primum , quia Scriptura et Pa-
tres non minus reprehendunt sic operantes
tanquam scandalosos, quam consulentes, vel
inducentes directe. Secundo, in boc opere re-
perkur voluntarium indirectum; sed boc satis
est ad contrabendam dictam malitiam . ut
dictum est. Tertio ad bominem, nam si actio
non re, sed specie tantum mala contrabit
malitiam scandali per boc voluntarium indi-
rectum, ergo multo magis actio revera mala.
Patet consequentia , quia respectu utriusque
proximi est circumstantia eodem modo vo-
luutaria, et quod in actione supponatur alia
malitia, est impertinens, quia non propterea
actus fit incapax novee malitiee.
~7. Evasio adversariorum. — Improlaiur
primo. — Improlatur secundo. — Dices mali-
tiam illam quam contrahit actus specie ma-
lus ex ruina alterius, non esse specialissimam
illam malitiam scandali contrariam charita-
ti, sed pertinere ad aliud genus malitiae, ad
quod proximus inducitur. Sed imprimis boc
nihil refert ad utendum illa distinctione, quia
sicut actus in apparentia tantum malus con-
trabit ex ruina proximi, cujus est causa,il-
lam maiitiam, ita actus de se malus contra-
het augmentum mahtiae similis; nam si cir-
cumstantia illa potest actum de indifferenti
facere malum, a fortiori poterit de eodem ma-
lo facere pejorem in eoiem genere malitia^.
Deinde falso negatur in hoc genere istorum
actuum esse propriam speciiicam mabtiam
contrariam charitati ; nam ille, qui sic ope-
ratur , est causa moralis ruinae proximi. Et
illa est circumstantia voluntaria; ergo. Neque
intelligi potest id quod Cajetanus ait, aliquid
posse esse causam scandali, et non esse scan-
dalosum ; nam baec duo convertuntur in mo-
ralibus, ut patet in cseteris vitiis.
8. Arguitur contra conclusionem primo. —
Confirmatur yrimo. — Confirmatur secundo.
— Sed contra conclusionem oppones , nam
sequilur eum, qui exemplo suo inducit alium
ad furandum , peccare contra justitiam res-
pectn illius tei tise personae, a qua ille alius in-
ductus furatur. Consequens est durissimum,
imo et falsuin ; ergo, etc. Sequela patet, quia
ille est causa morabs damni alterius proximi
et furti ; crgo est fur Falsitas consequcntis
patet, nam tencretur ille restituere quicquid
alius suo exernpio motus furatus est. Coniir-
matur : nam sequitur eum qui petit mutuum
sub usuris ab usurario, peccare contra justi-
tiam , quia est causa actus injusti. Conse-
quens est falsum ; nam injustitia est ad alte-
rum; hic autem , si qua est injustitia , est
contra seipsum petentem mutuum. Secundo
sequitur eum qui pr&ebet scandalum per ac-
tionem non malam , sed babentem speciem
mali, contrahere duas ma^itias : unam scan-
dali contra charitatem ; aliam illius speciei
peccati, ad quam proximus inducitur. Conse-
quens est contra divum Thomam hic, et su-
mitur ex Paulo, primo ad Corinth. 8 et 12,
ubi manducantem scandalose sacrificata ido-
lis, non reprehendit ut idololatram , sed ut
scandalosum. Sequela autem patet, quia ille
est causa ialis mabtiae ; ergo incurret illam.
9. Primus modus respondendi ad id quod
hwc argumenta postulant. — Heec argumenta
non tam impugnant nostram assertionem de
malitia scandali, quam inquirunt an semper
conjungatur illi alia illius speciei, in qua
proximus peccat. Dupliciter ergo responderi
potest: primo negative, et consequenter ne-
gando omnes sequelas. Et advertendum ex 1.
2, q. 0, tunc aliquem diei causam moralem
alicujus peccati, quando potest teneturque il-
lud vitare, et non facit ' . Unde eo modo erit
causa, quo tenetur ; intelligi autem potest me
teneri ad vitandum opus, ne proximus ad pec-
candum inducatur, ex obligatione charitatis,
non justitise, vel alterius similis virtutis ; quia
charitas est universalior et excellentior vir-
tus, unde magis obligat et in pluribus casi-
bus ; et ideo ille in eo casu censetur esse
causa moralis ruinae proximi, ut est contra
charitatem, non vero ut est contra alias vir-
tutes ; neque est simile de illo qui per con-
silium directe inducit, nam hoc aperte est
contra obligationem cujusvis virtutis : habe
enim adjunctam voluntatem contrariam di-
recte illi virtuti.
40. Sccundus modus respondendi. — Ad
argumentum in num. 8 responsio in forma.
— Ad primam confirmationcm et secundam.
— Secundo modo possumus respoudere affir-
mative , et admittere omnes sequelas, quia
non facile intelligitur aliquem esse causam
moralem aliqua ratione actus, verbi gratia,
intemperantioe in proximo, et non contrabere
inde malitiam intemperautiac. Ettuncad pri-
mum , concessa prima sequela, negatur, mo-
raliter loquendo, teneri illum ad restitutio-
1 Vide iu tract. de Voluntaiio, d. 1, s. 5.
SECT. III. QU^E ALI.E CONDITIONES
nem. Primo, quia non potest moraliter con-
stare, alterum in eo exemplo fuisse efficaciter
motum ad furandum. Secundo, quia non qui-
libet modus contraheiidi malitiam injustitise
indueit obligationem restitutionis, sed oportet
actum illum per se habere malitiam ex trans-
gressione justitise, ut jam exponam. Et idem
dico ad primam confirmationem. Ad secun-
dam, concedo ibi esse duas malitias. Est ta-
men advertendum dupliciter contra aliquam
virtutem peccari. Uno modo, per se primo,
quia directe agitur contra objectum ejus, vel
circumstantias illi ex se debitas, et hoc rnodo
actio solum mala in apparentia nullam vir-
tutem offendit. Alio modo peccari potest tan-
tum ex consequenti connexione virtutum ;
nam, ut dictum est 1 . 2, quia actus virtutum
sunt undique boni, quando hic et nunc actus
alicujus virtutis potest esse contrarius alteri
virtuti ( quamvis in suo objecto, vel circums-
tantiis quasi intrinsecis nonhabeat defectum),
non potest prudenter fieri,atque adeo neque
est actus virtutis simpliciter, et ideo participat
malitiam contrariam utrique virtuti, sed al-
teram per se, alteram quasi per accidens, et
consequenter. Sic etiam propria malitia scan-
dali fere semper fundatur in alia malitia ; ta-
men ex consequenti, et per accidens, semper
habet aliquo modo illam conjunctam ex de-
fectu circumstantise debitee, saltem propter
aliam virtutem, propter quam non lajdendam
prudenter cessandum esset ab opere hic et
nunc habente speciem mali, quamvis ex se
esset alias honestum.
SECTIO III.
Quce alice condiiiones requirantur ad peccan-
dum indirecte peccato scandali.
1. Prima conclusio bipartita. — De priori
rnodo scandali posito sectione praecedenti ,
num. 1, quod, scilicet, directissima intentione
committitur , nihil est quod dicamus ; per
se enim patet ; nam semper ille modus est
malus, quia est intrinsece contra prseceptum
naturale negativum, et fere idem de secundo
modo censendum. Tamen quia in illo est ali-
quid etiam indirecti, ut explicetur exactius,
dico primo : petere a proximo, vel consulere
opus quod nulla ratione potest ipse sine pec-
cato preestare , est intrinsece malum malitia
scandali ; petere autem quod licite quidem
fieri potest , moraliter tamen scio non sine
peccato fore preestandum, interdum licet, in-
REQUIRANTUR 1N INDIRECTO, ETC.
725
terdum non licet. Prima pars constat, quia
illud, moraliter loquendo , est directe indu-
cere ad malum ; neque enim fieri potest ha^c
inductio movendo ad malitiam ipsam, sed so-
lum movendo ad actum, a quo non soparatur
malitia. Secunda etiam pars est certa et eoin-
munis, ex Augustiuo, epist. 154, et D. Tho-
ma, qusestion. 78, artic. 4; exemplisque pa-
tet; nam hcet interdum juramentum petere
ab idololatra, quem scio per idola juraturum ;
similiter licet petere mutuura ab eo quem scio
petiturum usuras. Ratio est , quia ego utor
jure meo petendo quod justum est , quo non
semper teneor me privare ; unde malitia tuuc
permissa est a me, non causata.
2. Quoad paratum ad peccandum legatur
auctor, lib. 3 de Juram. , c. 13, et disput. 18,
de Sacrament. , sect. 1. — Instantia. — Di-
luitur. — Replica non obstat , de qua idm
auctor, de Pcen., disp. 22, sect. 1 , n. 18, qui
liuic loco non repugnat, cum ili loquatur de
actualiter parato, ubi nulla intercedit induc-
tio. — Sed circa hoc sunt aliqua observanda,
ut vitetur malitia scandali. Primum est , an
ille sit paratus ad peccandum, necne? Si para-
tus est, a multis communiter sine distinctione
dicitur licere ab illo petere ; sed ego eredo
esse addendum : Si sit aliqua rationabilis
causa petendi, alioquin sine causa prseberem
proximo occasionem peccandi ; nunquam enim
aliquis est ita paratus, uthic etnunc sit in ac-
tuali voluntate peccandi , sed solum in habi-
tuali, quce prsecise sumpta non est peccatum.
Quocirca si ego non peterem et excitarem
sic dispositum, hic et nunc revera non com-
mitteret hoc peccatum ; ergo contra charita-
tem est sine rationabili causa id facere. Obli-
gat enim misericordia ad vitanda singula pec-
cata proximi, etiam paratissimi ; imo magis
hujus, quia est in majori miseria, quod plane
sentit D. Thomas, illa qusest. 78, art. 4, illis
verbis : Propter aliquod lonum , quale est
suljectio proprice necessilatis , tel aliena? ; et
idem significat ad secundum. Dices : ille est
in voluntate promptus , et quamvis ego non
petam, moraliter alius petet; vel certe ille
habet desiderium ut ab illo petatur, ut patet
in usurario avaro. Respondetur ha3c esse per
accidens et incerta, et fortasse interdum te-
mere judicari ; per se (autem charitas postu-
lat ut ego vitem omne peccatum proximi,
quando facile possum. Secl contra : ergo qui
invitat mulierem expositam ad peccandum,
peccat speciali peccato scandali. Respondetur
concedendo illationem ; maxime quia tunc
726 DISPUT. X. DE SCANDALO.
procedit prima pars conclusionis, nara petit te, propter
rem, qnam illa non potest prsestare sine pec-
cato ; quod autem sponte et lacile sit consen-
sura, nou excusat peecatum.
3. Quoacl non paratum ad peccandum. —
Quod si non est paratus ad pecoandum ille,
a quo peiimus, tunc distinguitur ab omnibus ;
nam vel ego habeo speciale jus justitiae ad il-
lud opus, ut fidelis habet jus petendi Sacra-
mentum a parocho; vel nullum habet tale
jus : si primo modo, communiter etiam dici
soletsine distinctione, licitumessepetere, quia
cuihbet licet uti jure suo. Sed eodem modo,
quo praeteritum dictum, limitandum censeo,
nimirum considerandum esse ut bona aliqua
causa intercedat, ut, scilicet, spiritualis utili-
tas vel temporalis alicujus momenti, ita ut
secundum ordinem charitatis non tenear ego
privare me meo jnre et utilitate, ne permit-
tam proximum cadere. Nam si alias id quod
pelo non est nunc mihi ita uecessarium, vel
valde utile, aut alia via possim facile illud
obtinere, vel excusare, certe ratio et ordo
charitatis postulat ut non petam, etiamsi illa
duo conjungantur, me habere jus et alterum
esse paratum. Quando vero neque habeo spe-
ciale jus, neque alter est paratus, dici etiam
solet simpliciter non licere petere, quia esset
moraliter inducere ad malum, prsebendo oc-
casionem peccandi illi qui revera nullam ha-
bet voluntatem. Sed imprimis raro accidit ut
aliquis non sit paratus ad peccandum, et ta-
men quod ego sim moraliter certus, illum non
factuium, sine peccato, id quod sine peccato
facere posset, si ab alio petatur. Deinde quam-
vishoc probabiliter teneatur, non credo intrin-
sece malumesse; nam peto rem licitam, et,
ut suppono, mihi necessariam; vel eam peto
ex aliqua valde rationabili causa; ergo non
est cur moraliter censear inducere alterum ad
malnm.
4. Auctoris judicium cU pctentibus aliquid a
paralo, tel non parato ad peccandum. — Dilui-
tur objectio de suadente adminus, paratumad
majus malum — Quapropter in his omnibus
pra?cipue attendenda est causa petendi, et re-
gnlaudnm ex ordine cbaritatis an debeam il-
lam pra'ferre periculo proximi, necne. Et in
his dictis easibus solam hanc diflcrentiam
invenio, qnia ab hue parato ex leviori et fa-
ciliori causa peti potest, propter cjus disposi-
tionem, et quia iere nihil ea ratione pcccat ;
a non parato vero gravior causa requiritnr
ad petendum; ct similiter iu habente jus mi-
nor requirenda est causa, qnam in non haben-
specialem titulum iuris. Sed obji-
cies : si quis sit in voluntate occidendi inimi-
cum, licet inducere eum ad destruendum do-
mum inimici, verbi gratia, dummodo non
occidat. Respondetur hoc non esse inducere ad
malum, sed revocare a majori malo, permit-
tendo minus malum ; quia vitari non potest
utrumque ; unde sensus illius inductionis est
conditionatus : Quandoquidem vis malum fa-
cere, potius fac hocquam illud.
5. Secunda conclusio. — Objectio ex kReg.
5. — Solvitur. — Dico secundo: opus malum,
vel habens mali speciem, quod de se inducti-
vum est ad peccandum, vitandum est; alias in-
curritur malitia scandali, nisi ex circumstan-
tiis hic et nunc moraliter constet, illud nul-
lum damnum allaturum proximo. Hsec ulti-
ma pars, sive exceptio per se patet, quia opus,
alio ex capite malum, non contrahit malitiam
scandali quia potest inducere proximum, sed
quia moraliter inducit. Quare si hic et nunc
prseveniatur et vitetur iste effectus, ita ut
moraliter non timeatur, non incurritur illa
malitia. Conclusio vero est certa. Nam illud
est vere scandalum activum, ut patet ex defi-
nitione ejus; moraliter enim inducit hominem
ad malum ; quod vero non oporteat esse vere
malum, sed satis sit apparere, patet ex illo I
ad Corinth. 3 : Ab omni specie mali abstinete
vcs, propter quod dicitur 1 Corint. 12 : Omnia
miJii licent, sed non omnia expediunt. Unde
est illud : Si frater scandalizatur, non man-
ducabo carnes in wlernum. Ratio est, quia te-
nemur recte operari nofi solum coram Deo,
sed etiam coram hominibus. Secundo, quia
cum opus habet speeiem mali, inducitur pro-
ximus ad malum opus, non solum sua malitia,
sed etiam ex vi mei operis, et ex quadam fra-
gilitate. Sed objicies factum Eliseei, 4 Reg. 5,
qui permisit ut Naaman flecteret genua co-
ram idolo, qui actus saltem habebat mali spe-
ciem, et non sine scandalo. Respondetur ex
circumstantiis facile potuisse vitari ibi omne
scandalum. Prinmm, quia Naatnan se publice
profltebatur cultorem unius veri Dei, cui, ut
creditur, templum exa>dificavit, qua de causa
terram adduxit ex Hierusalem. Deinde ex
ipso opere constabatipsum non idolo, sed regi
pru^stare debitum obsequium, de quo diximus
in materia de fide ( Disp. 14, sect. 4. — Vid.
etiam lib. 6, contra Jacob., c. 9 ).
C. Consectarium ex conclusione. — Contra
illud militare tidetur factwm Judith. — Res-
ponsio D. Thomtv non placet. — Auctoris res-
ponsio muliiplcx. — Et ex hac conclusione a
SECT. III. QUM ALL45 CONDITIONES
fortiori infertur iibn licere opus aliquod etiam
omnino indifferens facere animo inducendi
alterum ad maluin, quia lioc non solum esset
scandalum indirectum, sed participaret etiam
malitiam scandali directi. In quo tamen vide-
tur difficile factum Judilh, cap. 8. Nam se
ornavit animo inducendi Holofernem ad li-
bidinem. Unde cap. 9, orat : Capialur laqueo
oculorum suorum, etc. Respondet divus Tho-
mas 2. 2, queest. 110, articnlo 3, ad tertium,
in illo facto non excusari Judith ab alio
genere peccati, nempe mendacio; unde di-
cit laudatam fuisse non propter malitiam,
sed propter affectum quem habuit ad salu-
tem populi; similiter ergo posset quis di-
cere de malitia scandali, quod quidem illa
preebuerit Holoferni, laudatam vero fuisse ob
dictum affectum solummodo. Sed mihi hoc
non plaeet, propter ea verba cap. 10 : Cui
etiam Dominus contulit splendorem , quia om-
nis ista compositio non ex libidine, sed ex vir-
tute pendebat, et plane toium illud opus in
tota historia Deo tribuitur, et instinctui Spi-
ritus Sancti. Dico igitur non illam peccasse
peccato scandali, nam imprimis bona inten-
tione procedebat, opus etiam non erat perse
malum. Deinde non intendebat alium excitare
ad inbonestam libidinem, sed simpliciter ad
amorem et familiaritatem, quam honeste lia-
bere poterant, saltem inducendo etiam ad
matrimouium, ut sentit Lyran., in cap. 9 Ju-
dith, quo mediante posset populum suum
liberare, sicut fecit Esther. Addo etiam cum
Abulens., Jud. 16, queest. 41, a Spiritu Sancto
fuisse edoctam, ut id faceret eo modo ct in-
tentione, qua licite posset fieri. Certum est
autem potuisse fieri aliquo modo licito, quia
non erat malum per se, et scandalum non
erat directum, sed poterat esse tantum indi-
rectum, non tamen causatum, sed permissum,
quia propter urgentem majorem necessitatem
excusabatur ab obligatione vitandi illud. Vide
etiam Carthusianum in eum locum.
7. Difficultas proponitur. — Resolutionis
ratio. — Sed superest difficultas, an opus
quod neque in re, neque in specie malum est,
si rationabiliter et prudenter pensetur, debeat
interdum vitari propter scandalum, atque
adeo an tale opus possit esse scandalum pusil-
lorum, an potius dicendum sit phariseeorum :
videtur enim hoc posterius dicendum, quod
non obscure colligitur ex illo Matth. 1 5 : Si-
nite illos, cceci sunt. Propterea etiam Chriscus
dicitur lapis offensionis , et petra scandali ,
Isa. 8; et Luc. 2, dicitur : Positus in ruinam
REQUIRANTUR 1N 1ND1RECT0, ETC. 727
multorum, ubi particula, in, non dicit finem,
sed futurum eventum. Ratio denique est,
quia si opus est undique bonum re et specie,
nullo modo videtur dari scandalum, sed ab
alio accipi.
8. Terlia conclusio communis cumD. Tho-
mw, art. 7. — Dico tamen tertio : quamvis
hoc opus, de quo proxime, per se non habeat
rationem scandali., tamen per accidens potest
interdum habere malitiam scandali activi ;
unde nonnunquam vitandum est, ut vitetur
passivum, seu ruina proximi. Conclusio est
communis. Probatur et explicatur, quia in
genere ordo cbaritatis potest interdum obli-
gare ad omittendum aliquod opus propter
bonum proximi;nam si cura de bono proxi-
mi potest obligare ad bonum faciendum, cur
non etiam aliquando ad intermittendum ? pree-
sertim quia nullo bono spirituali propterea
privatur homo; tum quia ista omissio preeci-
pue est necessaria in actu exteriori; in inte-
riori autem desiderio potest retinere fructum
et meritum ; tum etiam quia hoc ipsum quod
est privare se merito iilius operis propter bo=
num proximi, erit majus meritum quam ip-
sum opus. Unde in operibus consilii res est
clara.
9. Exceptio quorundam ao hac conclusione
exponitur. — Ad oljecta in n. 7. — De operi-
bus tamen quse sunt sub prsecepto, dici solet
non esse omittenda propter tale scandalum
vitandum, quod tamen intelligo durante obli-
gatione preecepti, nam transgredi prapxeptum
propter bonum alterius, nullo modo iicet, ut
supra diximus, et hoc modo loquitur Inno-
centius III, capit. Cum ex injuncto, de Novi
operis nuntiatione ; Gregorius , homilia se-
ptima in Ezechielem ; sic etiam intelligitur
dictum commune: Utilius scandalum nasci
permittiticr , quam veritas relinquatur , capit.
tertio , de Regulis juris , scilicet , dicendo
mendacium; nam tacendo vel occultando ve-
ritatem, interdum relinqui potest et debet ;
eademque ratione accidere potest ut opus, quod
aiias hic et nunc, si non timeretur scandalum
proximij esset prseceptum, interveniente illo
timore moraliter probabili, careat illa obliga-
tione, ut multis casibus ex jurecollectis osten-
dit Felin.j c. 2 de Preescript., sub initium.
Quod in preeceptis positivis facilius potest ac-
cidere, quia non obligant cum tanto rigore,
et quia prasceptuni de curanda vita spirituali
proxi.mi est naturale et divinum : at in natu-
ralibus preeceptis negativis nunquam habet lo-
cunx, quia heec semperetprosemper obligant^
7-28
et opera illis coutraria sunt intrinsece mala ;
in aflirmativis vero habere potest locum, ut
dixi, quia non obligant pro semper, sed cum
debitis circumstantiis. Sed tunc oportet in in-
dividuo prudenter judicare quid magis pree-
ponderet, an ruina proximi vitanda, an opus
illud omittendum. Considerandum etiam est
quam grave sit illud praeceptum, quanta ne-
cessitas vel utilitas ejus, et omnibus conside-
ratis ferendum judicium; ita enim diximus
in-1. 2, tract. 3, disp. 12, sect. 5, n. 3, cum
D. Thoma, q. 96, art. 6, et Covarr., reg. Pec-
catum, 1 p., ii. 4, faciendum esse, quandocum-
que res occurrant addiversapreeceptaspectan-
tes, quse temen simul fieri nequeunt, et colli-
gitur cap. Duo mala, dist. 13. Ex quibus in-
telligitur, cum dicitur phariseeorum scanda-
lum non csse vitandum omittendo spiritualia
bona, intelligendum esse vel regulariter, vel
certe in re nunquam esse omittendum, tamen
necessarium esse interdum omittere bonum
opus exterius.
10. Ex djctrina proxime dota varii casus
expediuntvr. — Primus casus, de quo auctor,
iomo tertio de Sacramentis, disputatione ul-
tima, sect. uliima. — Secundus casus. — Rec-
tius quam Natarrus et Cajetanus , Sylv. et
Anton. in yrcesenti casu sentiuni. — Tertius
casus. — Atque hinc etiam sumuntur regulae
ad dissolvendos casus varios. Primus sit, an
teneatur mulier omittere sacrum ad vitandum
scandalum. Respondetur enim interdum pos_
se hoc licere, imo et esse necessarium; raro
tamen accidere hanc obligationem : in par-
ticulari vero circumstantiae sunt pensandee.
Secundus est, an teneatur mulier non se or-
nare propter vitandum scandalum. Dicendum
est enim, si ornatus sit moderatus et decens,
per se non teneri, quia de se actus non est
malus, neque habet rationem scandali acti-
vi, magis quam ipsa naturalis pulchritudo,
et quia esset grave onus obligare ad hoc ; ta-
men si esset ornatus superfluus et maximus,
vel si de se esset quasi provocativus ad ma-
lum, erit obligatio. Navar. tainen, in Sum-
ma, c. 13, n. 23, et Cajetanus 2. 2, q. 169,
art. 1, tantum volunt esse sub veniali. Sed ex
suo genere ego credo obligare ad mortale
cum Sylvestro. verbo Ornatus, etverbo Scan-
dalum , et Antonin., 2 p., tit. 7, c. 4, quia
est exsuogenere oocasio gravis rninse. Tertius
est, an teneatur quis prcetermittere tempo-
ralia bona ad vitandum scandaluin. Ilespou-
detur cum D. Thoma, art. 8, Sylvestro, et
ajetano, verbo Scandalum, in his quorum
DISPUT. X. DE SCANDALO.
homo est dominus, posse illa preetermittere ;
teneri autem solum juxta regulas positas de
ordine charitatis ; in his autem quorum non
est dominus, sed curator, vel dispensator, ut
est Episcopus, verbi gratia, in bonis Ecclesife,
communiter tenetur quis non omittere suam
curam, nec perdere bona temporalia propter
scandalum aliorum, preecipue si damnum tem-
poralesit grave. Interdum tamen licet ; unde
fit excusari apraecepto Pontificem qui simulat
vel connivet, quando princeps seecularis usur-
pat bona temporalia Ecclesiee, si absque majo-
ri scandalo vel damno non potest id impedire.
Quartus est, an interdum debeat quis potius
fame perire, quam uti cibo aliis scaudaloso;
dico enim interdum posse hoc licere, quia, ut
supra dixi, non est hoc se occidere, sed solum
non se conservare; raro tamen aut nunquam
cadit in obligationem, nisi interveniat neces-
sitas honoris fidei, et confitendi illam, vel ali-
qua necessitas proximi, propter quam ex re-
gulis charitatis sit vita exponenda ultimo pe-
riculo, ut palam sumiturex 1 Cor. 8, in fine.
Vide Victoriain, relectione de temperantia,
n. 10; Gerson., in tract. de Temperant. ; Majo-
rem, in 4, dist. 38; Richard., q. 4; Adrian.,
Quodl. 1, q. 2, qui ita sentiunt; sicque intelli-
gendus est D. Thomas, illo art. 8, ad 4.
SECTIO IV.
Quando sit peccatum scandali vendere vel dare
alteri rem qua male est usurus.
1. Prima sententia Antonini et Medina?
dura. — Secunda sententia C«jctani siibobscu-
ra d'stinguit. — Prima sententia dicit, si prae-
sciatur malus usus alterius, semper esse ma-
lum, et peccatum scandali. Ra Antonin., 2p.,
tit. 1, cap. 23; Medina, Cod. de Restitutione,
qusest. 30. Sed est dura sententia. Secunda
ergo sententia Cajetani 2. 2, qurest. 10, art. 4,
distinguit. Nam vel res sunt natura deputatse
ad malum usum, et tunc semper est malum,
vel sunt indifferentes , ego tamen intelligo al-
terum malitia sua esse usurum, et tunc dicit
non esse scandalum. Sed est obscura distiuc-
tio, quia nullse res videntur destinatse ad ma-
lum usum : si enim de naturalibus rebus lo-
quamur, omnis creatura Uei bona est ; si vero
de arte factis, nullum est etiam, quod non
possit acoommodari ad bonum usum, vel sal-
tem indifferentem, ut patet in idolo, et pane
azymo, quce sunt exempla Cajetani ; nam ido-
lum potest deservire ad ornatum vel memo-
SECT. IV. QUANDO SIT PECCATUM SCANDALl VENDERE, ETC.
729
riam antiquitatis, vel ad exprimendam artem,
ut videmus etiam usu venire; similiter in
pane azymo faeilius inveuitur bonus usus.
Preeterea in singulis assertionibus est difficul-
tas ; nam si ego scio aliquem ernere idolum ad
bonum usum, non est malum vendere ; e con-
tra vero si sciam idololatram velle incensum
ad idololatriam, poterit esse scandalum ven-
dere, cum tamen illa res sit maxime indif-
ferens.
2. Enucleatur distinctio aliter. — Pro dis-
cernenda re scandalosa attenditur finis in
quem datur. ■ — Secundo scientia dantis. — Ut
ergo res kaec intelligatur amplius, explicanda
est divisio. Sunt enim res queedam vel natu-
rales, vel arte factee, quibus liomines vel ex
consuetudine, vel propter legem probiben-
tem, raro aut nunquam boc loco et tempore
bene illis utuntur, ut veneno, verbi gratia,
quod aliquando est talis generis, ut non de-
serviat nisi ad nocendum. In arte factis f acilio-
rasunt exempla, in quibus primoattendendus
est primarius finis propter quem inventa sunt,
et retinentur in bac regione et tempore, nam
ex illo 6ne judicandus est, qualis sit usus mo-
ralistalis rei. Similiter exlege positiva potest
esse malus usus aliquarum rerum, ut per se
constat. Aliee vero sunt res quibus bomines
communiter utuntur bene, quamvis aliqui
male, inquibus etiam individuis actibus con-
siderandee sunt eireumstantiee particulares.
Aliee denique sunt res ad utrumlibet indiffe-
rentes, ex quibus tamen queedam magis in
bonum usum quam in malnm veniunt. Se-
cundo, attendenda est scientia venditoris vel
donantis; fieri enim potest ut existimet certo
vel probabiliter alterum male usurum, vel
bene, vel certe neutrum sciat.
3. Prima conclusio communis. — De Qabrie-
lis et Narar. sententla, judlcium auctoris. —
Tt"m cautela. — Dico primo, vendere res in-
differentes, aut quee de facili babent bonum
usum, si venditor nibil sciat de intentione em-
ptoris, non est scandalum, nec malnm, per se
loquendo, etiamsi in multis eveniat ut male
illis rebus utantur. Conclusio est communis,
D. Thomee 2. 2, q. 78, art. 4, et 169, art. 2 ;
Sylvest., verbo hifidelitas , et verb. Ars ; Na-
varr., cap. 23, n. 90, c. 17, n. 195, c. 19, n.
16, c. 21, n. 26, qui alios adducit. Ratio est,
quia venditor non intendit peccatum alterius,
nec facit opus, ex quo per se sequatur, nec
quod illud excitet, et alias ignorat, alterumid
velle ad malum usum; unde tenetur preesu-
raere velle ad bonum; nam, ut est regula ju-
ris, in dubiis unusquisque pra-sumitur bonus.
Confirmatur exemplis, quee facile occurrent
ex dictis in num. preeeed., et passim apud
scribentes. Unde infert Cajetanus illam ulti-
mam partem conclusionis, scilicet, boc esse
licitum, etiamsi constet communiter plures
bomines male uti illis rebus, si in individuo
bic et nunc de hocbomine hoc non constet;
quod intelligo, quandiu res vere manet intra
latitudinem indifferentiae. Quod ideo dico,
quia si usus talis rei per se esset probibitus,
per accidens vero posset esse licitum ex ali-
qua causa, ut usus carnium in qnadragesima,
etc, nondeberet judicari omnino licitum in-
differenter vendere tales res, totum negotium
remittendo ad conscientias mentium. Ex quo
Gabriel, in 4, d. 16, q. 3, art. 3, dub. 6, di-
cit, peccare eos mortaliter, qui parati sunt
omnes admittere adccenam in die jej unii, nulla
admonitione preemissa. Quod Navarr., c. 21,
num. 36, probat; sed in hoc non %st admo-
dum scrupulose agendum, ut notavit bene Ca-
jetan., q. -47, art. quarto, quia nullus tenetur
conscientiam alterius aut privilegium exami-
nare, et, ut dicebam, in publico omnis pree-
sumitur bonus. Cavendum solum est ne ipsa
faeilitas det aliis occasionem peccandi. Item,
in bis actionibus quee per se probibitee sunt,
et tamen ex accidenti possunt esse licitee,
minora indicia vel suspiciones sufficere, ut
teneatur quis non dare materiam malee opera-
tionis.
4. Secunda conclusio. — Dico secundo, res
hujusmodi indifferentes vendere vel donare,
quando preescitur alterum male illis usurum,
quamvis intrinsece malum non sit, tamen si
qui<5 facile sine magno incommodo possit non
dare alteri homini materiam peccati, scanda-
lum committit, si id faciat. Conclusio commu-
nis est, Sylvest., verbo Infidelitas , quasst. 4,
verbo Ars, queest. tertia ; Antonini, 2 p., ti-
tulo primo, cap. 9; Adriani, Quodlib. 3, dub.
2, sumiturque ex auctoribus citatis. Ratio
vero est, quia unusquisque tenetur ex chari-
tate vitare peccatum proximi, si facile potest.
Unde si tale peccatum est contra alios proxi-
mos, major erit obligatio vitandi talem ma-
teriam, et respectu illius tertii poterit esse
obligatio non tautum ex cbaritate, sed etiam
ex justitia, quee obligat non dare alicui instru-
mentum ad inferendam injuriam alteri, quia
hoc est moraliter cooperari injuriis.
5. Corollarium de vendentibus arma ad bel-
landum. — Ex quo resolvitur illa queestio, an
liceat vendere arma injuste bellantibus. Nam
730 DISPUT. X. DE
si constet de injustitia, nullo modo licet ; si
vero causa sit dubia, resolvenda est queestio
ex regulis datis de conscientia, in 1. 2, quae
iterum applicabuntur infra in materia de
bello. Oppones primo : si alter est iii volun-
tate peccandi, non evitatur peccatum ex eo
quod non dem materiam, seu instrumentum
peccandi, unde ibi non intervenit scandalum,
quia ruina fratris jam datur. Respondetur
primum fieri posse ut ille non conceperit eam
voluntatem ; offerendo autem vel donando,
illam ego excitem, atque ita scandalum ge-
nerem. Secundo, militare etiam contra chari-
1atem offerre proximo materiam, seu instru-
mentum quo exequatur malam voluntatem ;
nam ipsamet executio est queedam fratris exe-
quentis ruiua, eaque malitia amplius durat
et augetur. Oppones secundo, quia quamvis
non dem aut vendam, alius vendet. Respon-
detur id nihil referre, sicut peccat servus exe-
quens injustum mandatum domini, qnantum-
libet sciat alium facturum , si ipse exequi
nolit. Ratio est, quia ipsa actio est mala, et
non tollitur ab ea deformitas, propterea quod
multi sunt parati ad similes actiones. Argues
tertio : ergo peccat ille qui domum suam locat
meretrici, quoniam certus est velle ad malum
usum. Item peccabit famulus qui in die jeju-
nii ministrat cibum dornino, cum certus sit
violandum esse jejunium. In hujus generis
casibus valde laborant auctores, quia videntur
sequi evidenter, cum tamen eos admittere vi-
deatur durum : breviter dico ideo dixisse me
in conclusione, hoc non esse intrinsece ma-
lum; item addidisse : Si facile potest, et sine
magno gravamine. Unde in proposito, si quis
sine ullo incommodo potest domum suam lo-
cari alteri, concedo male facere, sine ulla ne-
cessitate vel utilitate locando cum preescien-
tia mali usus; et idem estin similibus actioni-
bus. Si tamen non occurrerunt alii qui loca-
rent, vel difficile possent inveniri, non tene-
retur quis privare se suo jure, quia revera
non intcndit peccatum alterius, nec per se
excitat aut prcebet materiam pcccati, sed so-
lum non impedit eo tempore quo moraliter
non censelur posse, atque adeo non teneri.
Eadera fere regula servanda est in posteriori
casu de famulo, licet ibi sit major ratio dubi-
tandi, quia videtur cooperatio positiva mini-
strare cibos. Respondct autem Gajetanus to-
tarn illam cooperationem de se esse ad actum
indifferentem vel bonum, vel polius in eo
evcntu famnlus aut locator proprie non coo-
peratur active, sed facit aliquid de se indiffe-
SGASNDALO.
rens, quo alius postea male utitur. Denique in
his quoque considerandae sunt circumstantiee
partieulares, ut monuimus. (V. Sanc, 1. 1 De-
cal.,c. 7. )
6. Tertia conclusio bipartita, et communis.
— Dico tertio : quando res sunt tales, ut ex
institutione sua, vel ex usu aut lege sint pro-
hibitee, vel destinatee ad malum finem iii hoc
tempore et loco, ita ut moraliter semper pro-
babiliter timeatur pravus usus, non licet eas
tradere alteri, nisi in particulari constet ces-
sare periculum pravi usus. Conclusio quoad
utramque partem est communis, et prior pa-
tet, quia heec tradere, est moraliter preebere
occasionem peccati; est ergo, moraliter lo-
quendo, scandalum etiam cooperationis : patet
etiam exemplis, in eo qui materiam preebet
ad sacrificandnm idolo, etc. Posterior vero in-
cle constat, quia hujusmodi actio uon est ma-
la, nisi prout moraliter et in re habet inaii-
tiam et deformitatem adjunctam; si autem
constet alterum nolle rem ad pravum usum,
tollitur jam deformitas ; ergo cum tali scientia
jam non erit malum vendere hujusmodi rem;
sed oportet advertere non satis esse nescire
malum usum determinate , sed necesse est
moraliter censere res ad eum finem non or-
dinari ab accipiente, ad quem, juxta conclu-
sionem, communiter et quasi ex primaria in-
stitutione referuntur.
7. Qucestiuncula. — Resolulio. — Queeres :
quid si res ipsa, prout a me fit, possit habere
bonum usum, verbi gratia, ut remigatio con-
tra Christianos, eedificatio templi, quod per se
potest referri ad cultum veri Dei, tamen hic
et nunc scis referri ad idolum, et alias cogit
metus mortis ad adjuvandum, ferendum la-
teres,etc ? Eritnehocintrinsece malum ? Vide-
tur enim non esse, quia quod ibi facio per se
non est malum. Respondetur, in his caven-
dum omnino esse positivam cooperationem ,
quia heec intrinsece mala est, cum sit contra
prceceptum negativum. Et hac de causa iu illo
exemplo, ut Cajetanus recte dixil, non licet,
quia illud est moraliter cooperari; quaudo
autcm non est coopcratio positiva, sed solum
non impedis, vel aliquid facis per se indiffe-
rens, non erit intrinsece malum ; pro ratione
crgo circumstantiarum (servato semper ordi-
ne charitatis ) quandone sit cooperari, aut
qtiando sit tautum non impedire, in singulis
materiis considerandum prudenter est. ( Vide
auctoremdeCensnr., disp. 21, scct. 2, n. 60).
8. Q/uesliones alice ex D. Thoma cxponun-
tur. — TJltima gucestio : an dans scandalim
SECT. I. AN PAX SIT 1N PR.-ECEPTO, CUI REPUGNAT DiSCORDIA, ETC.
731
damnificanti, teneatur de damno. — Alias quses-
tiones quas D. Thomas, citata queest. 43, trac-
tat, ait. 5 et 6, in quibus personis posset in-
veniri scandaluni, omitto, quia faciles sunt.
Quod enim inquit, activum scaudalum ad im-
perfectos pertinere, non ad perfectos, passi-
vum etiam similiter, regulariter intelligen-
dum est, quia virtus perfecta efficit ut neque
homo facile moveatur ad ruinam exemplo
aliorum, neque alios moveat. Non tamen re-
pnguat interdum cadere in viros perfectos ra-
tionem scandali , sicul possunt etiam ruere
per suggestionem daemonis, quod tamen fa-
cilius accidit in venialibus , quam in mortali-
bus peccatis. Alia queestio esse posset, an te-
neatur quis restituere damnum cujus forma-
liter causa fuit per scandalum. Dicendurn
enim est non teneri, nisi interveniat injusti-
tia, quia sola illa obligat ad restitutionem, ut
constat infra, queest. 62. Unde etiam fit ut
non teneatur ad restitutionem damni confes-
sarius qui culpabiliter non obligat pceniten-
tem ad restituendum ; quia ih eo solum pec-
cat contra religionem. Lege Sot., 4 de Justi-
tia, quoest. 6, art. 3, conclus. 2 et sequent. ;
Sylvestrum, verbo Restitutio, 3, part. 1. Con*
trarium tenet Scot., in 4, distinct. 15, queest.
3; Richard., qusest. 2, art. 5; Adrian., in
inateria de restitutione ; sed nullurn habent
probabile fundamentum. (Videauctorem, de
Pcen., disp. 12, sect. 6, n. 8. )
DISPUTATIO XI.
LE PILECEPTO AD PACEM PERTINENTE.
Inter effectus charitatis numeravit divus
Thomas pacem, et ideo agit de contrariis pa-
ci, 2. 2 , a queest. 37 ad 42; tamen multa,
quae dicuntur, magis ad materiam de justitia
spectabant, qiria vix laeditur pax, nisi per in-
juriam ; sed quoniam materia est gravis, trac-
tabitur hoc loco.
SECTIO UNICA.
Utrum pax sit in prcpcepto cui repugnat dis-
cordia et contentio.
1 . Prima conclusio. — Respondetur simplici ■
ter pacem esse in preecepto : hoc enim iutrin-
sece sequitur ex amore, ad quem spectat animos
conjungere, ut constat ad Rom. 12, et 2 Cor.
13 : Pacem habete, et Deus pacis, etc. Sed ad-
vertendum est in pace duo considerari : unum
est positivum, quod consistit in consensione
voluntatum primario, consequenter etiam ju-
diciorum, actionum et sermouum. Aliud est
negativum, scilicet, non facere aliquid quod
dissolvat istam consensionem. Illud prius re-
vera spectat ad amorem, quatenus sub amore
omnem bonum desiderium et benevolentiam
comprehendimus; unde ad hoc non videtur
necessarium speciale praeceptum, preeter com-
mune dilectionis. Posterius privativum potest
esse multiplex : nam in hoc consistit, ut homo
se abstineat ab omni actione quee possit dis-
solvere istampacem; ethuic proposito opponi-
tur dissensio voluntatum, et quicquid ab ea
procedat, quee generali nomine potest dici dis-
cordia.
2. Secunda conclusio. — Explicatur, etpro-
latur conclusio ex duplici modo discordice. —
De qua dico secundo hanc discordiam irra-
tionabilem esse quidem malam, et interdum
contrariam charitati, interdum vero aliis vir-
tutibus; loquimur autem de irrationabili,
quia nonnunquam fieri potest ut hsec dissen-
sio sit quasi materialis, et nihil derogans cha-
ritati. Explico et probo omnia : consistit enim
heec discordia ut ego velim contraiium ejus
quod proximus vult, quod fieri potest, vel
quia unusquisque rationabiliter movetur, ut
ad volendum jus suum, neque infert in eo al-
teri injuriam, neque per se vult ineommodum
ejus, et hoc modo potest discordia nullum
esse peccatum, si unusquisque vere per se in-
tendat honestum, sine intentione inferendi
malum alteri.
3. Alio modo potest quis volunlate sua dis-
cordare a voluntate alterius, quando tenetur
consentire, et tunc discordia est mala ; tamen
sicut obligatio illa potest oriri ex variis virtu-
tibus, ita heec malitia potest ad diversa vitia
pertinere. Tenetur enim subditus ex lege obe-
dientiae voluntatem suam conformare cum vo-
luntate superioris. Unde si discordet, peccat;
tamen illa discordia immediate est contra
obedientiam. Similiter interdum tenetur de-
bitor ex justitia concordare voluntatem suam
cum voluntate creditoris, et tunc discordia
contraria erit contra justitiam; ita D. Thomas
2. 2, qmest. 74; etSoto, in quinto de Justitia,
quaest. Tl. Contra charitatem autem erit spe-
cialiter, quando illa obligatio orta fuerit ex
solo vinculo charitatis, ut si proximus velit
aliquod bonum obtinere sibi necessarium aut
valde utile, ego autern sine causa rationabrli
velim impedire. Nam etsi nullam inferam in-
juriam, ex se videtur hoc amicitise valde de-
rogare, et regulariter talis discordia oritur aut
732
DISPUT. XI. DE PR.ECEPTO AD PACEM ATTINENTE.
horum viiio-
ex odio, aut ex iuvidia; quare
rurn malitiam participat.
A. Ex suo genere est mortale, juxta divum
Thomam. — Aliquando excusatur. — Pro-
pterea dixit divus Thomas, queest. trigesima
septima, genere suo esse peccatum mortale ;
et regulariter, si quis ita discordaret a volun-
tate proximi in re quse ad illius bonum spec-
tat, solum hnc intendens, ut ille non obtineat
tantum aut tale bonum, vere ex genere suo
habet gravem inordinationem de se sufficien-
tem ad dissolvendas amicitias ; unde merito
ponitur contraria charitati. Posset tamen ex-
cusari a peccato saltem mortali, si quis dis-
cordaret hoc modo a voluntate alterius, non
intendendo detrimentum ejus, sed consulen-
do suoe utilitati, vel voluptati ; nam licet esset
causa fortasse contra rationem, tamen si pro-
pterea proximus non constitueretur in aliqua
necessitate, non esset ibi speciale peccatum
contra charitatem, sed esset actio juxta quali-
tatem, et modum intentionis; nam immedia-
tum objectum tantum indifferens est, quo-
niam, sicut non teneor subvenire neque be-
nefacere proximo, ita neque consentire volun-
tati illius, aut non discordare, nisi quando
inde constitueretur ipse in aliqua necessitate.
Ex quibus multi casus possunt elici de consu-
lente testatorein, ne eum relinquat hoeredem
quem volebat, licet sine fraude et dolo ; de
rogante electorem ne illi conferat beneficium
cui volebat; et similes, in quibus si injuria
separetur, et odium, et invidia, raro aut nun-
quam est peccatum mortale, et same nullum,
si rationabili fiat causa.
5. Tertia conclusio. — Injudiciis quoasque
et quaHter sit vel non sit mala contentio. —
Dico tertio : contentio quse ex discordia nas-
citur, est etiam mala pro qualitate malitise
ipsius discordia^. Advertendum est generaliter
posse dici contentionem, omnem contrarieta-
tem ortam ex discordia, quasi idem sit con-
tendere, quod in contraria tendere. Tamen
specialiter accommodatum est hoc nomen ad
significandam contrarictatem in judiciis, vel
eontiarietatem in verbis, quas eatenus mala
sunt, quatenns ex vobmtatibus malis oriun-
tur. De dissensione ergo in judiciis, primo
advertendum est non csse intrinsece malam,
(juia, cum hominibus ncni seepe sit perspecta
veritas, possunt ex rationibus probabilibns in
contraria ferri judicia. Secundo erit hscc con-
tentio mala, si sit in his rebus quas aliquis
credere tenetur, et tunc malitia ejus ad ha?re-
sim praecipue spectat ; praterea potcst esse
mala, quando temere et sine sufficienti ra-
tione judicatur, et tunchsec malitia ex objeeto
in speculativis rebus est contra virtutem stu-
diositatis ; in practicis vero est contra pruden-
tiam, et potest esse contra justitiam vel aliam
virtutem, si contra illam aliquid oriatur. Con-
tra charitatem vero videtur esse speciaiis ma-
litia, quando aliquis directe et quasi ex in-
tentione vult aliud opinari vel judicare, ut
alteri contradicat; nam sine dubio hoc ex
objecto suo est irrationabile, et maxime con-
trarium illi conjunctioni quam charitas pos-
tulat; raro tamen hoc erit peccatum mortale,
nisi ab extrinseco et ex accidenti, quia per se
non est gravis lsesio charitatis. Secus vero
esset si quis ea ratione se exponat periculo
docendi res falsas. Nam inde posset contrahi
gravis malitia.
6. Quid de contentione in terlo. — Expo-
nitnrD. Thomas , dicens hanccontentionemesse
de se mortale. — Ultimo advertendum circa
intentionem in verbis, imprimis per se non
esse malam, si gratia disputationis sumatur, et
modus servetur, de quo nonnulla dixi in ma-
teria de fide ; et videri possunt Basil., libro
de Spiritu Sancto, initio ; Nazianz., lib. 1
Theolog.; etAugustin., ep. 83, etin Enchirid.,
cap. 57 et 58. Secundo, si haec contentio fiat
serio, et animo docendi contrarium ejus quod
alter dicit; si etiam fiat honesto ex joco, ani-
mo suo loco et tempore ve^itatem aperiendi,
per se non est mala. Tertio, si quis impugnat
exterius veritatem cognitam, illa est formalis-
simc contentio, et primario est contra verita-
tem, tamen simul etiam est contra charita-
tem. Et D. Thomas, qua^st. 38, dicit esse
peccatum mortale ex genere. Verum, si con-
sideretur solum repugnantia quam hoc habet
cum charitate, nimirum illa disjunctio ani-
mornm quam potest per se efficere contentio,
raro erit peccatum mortale, quia non fre-
quenter lsedit graviter charitatem; tamen quia
ex se potest dissolvere amicitiam, et semper
videtur habere aliquam admixtam rationem
injurise, ideo intcrdum esse poterit peccatum
mortale.
7. Qua>stiancnla de contentione non spec-
tante ad fidem, et mores. — Cajelanus var. —
Resolutio , de qua Sanch., 1. 1. DecaL, c. 9,
n. 16, cum aliis. — Qnserit tamen Cajetanus
an hoc ctiam habeat locum in rebus pure spc-
culativis, quse ncquc ad fidem, neque ad mo-
res spcctant, et videtur affirmare, quamvis in
Summa, verb. Contentio, oppositum sentiatj
sed de hoc plura diximus in 1. 2, agentes de
SECT. I. AN SCHISMA SIT SPECIALE
conscientia. Nunc breviter dico non esse grave
peccatum, nisi fiat cum aliqua gravi injuria
proximi; erit autem talis injuria, si quis ea
ratione voluntarie doceat ea quee scit esse fal-
sa, idque frequenter, et in rebus gravibus;
nam heec est injuriosa deceptio, et magnum
incommodum proximorum. Unde tandem in-
telligitur quid dicendum sit, quando hsec con-
tentio non procedit ex illa intentione formali,
sed vel ex quadam terneritate, vel ex gravi
neglig^ntia, ut cum quis siue sufficienti in-
quisitione ac studio contrarium intendit in
rebus gravibus; nam boc poterit esse pecca-
tum ejusdem rationis cum illa intentione for-
mali pro ratione ignorantiee et negligentise,
solumque differt tanquam directe et indirecte
voluntarium.
DISPUTATIO XII.
DE SCHISMATE.
Divus Tbomas 2. 2, q. 37 et 38, explicuit
dissensionem et leesionem pacis, quee consistit
injudiciis, et voluntatibus, et verbis; nunc
cum eodem, in queest..39, explicandum est
quomodo leedatur pax et conjunctio animo-
rum per exteriora facta. Et quoniam paxcon-
sistat in conjunctione et unione, sciendum est
duplicem externam conjunctionem posse inter
homines considerari. Alia est spiritualis, quee
si perfecta sit, pertinet ad ordinem superna-
turalem ; alia est quasi temporalis et mere na-
turalis ; prior esse debet inter membra Eccle-
siee, heec posterior inter omnes homines; illi
oppouitur schisma, huic bellum, sub quo se-
ditionem et rixam comprehendimus; de qui-
bus tantum dicendum superest.
( Hac de re egit etiam Auctor contra Jaco-
bum, Anglice Regem, lib. 1, cap. 21, ettomo
quinto in 3 parlem, disp. 21, sectione 2, a
num. 42 ; disp. 23, sect. 3, a num. 4 ; disput.
43, sect. 2, num. 7; Sanch., lib. 2 in Decalo-
gum, cap. 36, qui plures adducit; Joannes Jo-
vinianus integrum de schismate edidit Opu-
sculum ; novissime Farinacius, in tractatu de
Haeresi, queestione 187. )
SECTIO I.
Utram schisma sit speciale peccatum contra
charitatem.
1. Notatio prima, de schismatis nomine. —
Notatio secunda, de conjunctione quam scliis-
PECCATUM CONTRA CHARITATEM. 733
ona dissohit. — Schisma , ut notavit Isidor.,
SEtymologiarum, c. 3, divisionem significat, a
greeco verbo ayifa orlum habens ; unde no-
men hoc generale est, potestque in bonam vel
in malam partem sumi. Unde Joan. 9 : Schis-
ma factum est inter eos ; tamen appropriatum
est ad significandum peccatum illorum qui
Ecclesiam, quse unica esse debet, scindere co-
nantur, de quo est in Decretalibus titulus de
schismaticis extra; et in 0, et 24, qusest. 1.
Secundo, ut propria hujus vitii ratio expona-
tur, supponendum est ex materia de fide,
disput. nona, Christi Ecclesiam esse unicam
lantum et visibilem, atque adeo ad sui per-
fectionem requirere non interiorem tanium,
sed exteriorem etiam conjunctionem membro-
rum inter se, et cum suo capite visibili, et Vi-
cario Cbristi in terris, quoe conjunctio exterior
sine dubio fit per opera obedientise, religio-
nis, et similia. Hsec igitur Ecclesia, quamvis
revera non possit recipere divisionem in duas,
ut recte docet Pelagius Papa , in cap. 1 , et
Cyprianus, cap. Loquitur Dominus, 24, quaest.
1, po.?sunt tamen Ecclesiee membra se ab illa
dividere, et hoc est facere schisma.
2. Schisma dujalici modo contingit. —
Schisma hoc potest in Papam cadere. — Ac-
cidere vero potest schisma non lantum per
hseresim, sed etiam sine illa, ut quando ali-
quis fidem retinendo non vult in suis actioni-
bus et modo religionis unitatem Ecclesiee te-
nere; et hoc dupliciter, primo separando se a
capite Ecclesise, ut dicitur in cap. Non vos,
23, qusest. 5, ubi Glossa ait schisma esse non
habere caput Romanum Pontificem, non qui-
dem negando Romanum Pontificem esse ca-
put Ecclesise, nam jam hoc esset schisma
conjunctum haeresi, sed vel temere negando
hunc in particulari, vel ita se gerendo cum
illo, ac si caput non esset, ut si quis vellet si-
ne ejus auctoritate Concilium generale con-
gregare, aut Antipapam eligere; et hic est
usitatior modus. Secundus modus est, si ita
se separet quis a reliquo corpore Ecclesiee, ut
nolit cum illo communicare in sacramento-
rum participatione, cujus rei exemplum ha-
bemus ex Epiphanio, in secta Meletii, quse
est 68; ille enim dissentiens a Petro Alexan-
drino, suo patriarcha, se ab illo in omnibus
sacrificiis separavit, et de schismate notatus
est, cum tamen inter eos nulla dissensio in
fidei doctrina intercederet, ut Epiphanius tes-
tatur. Et hoc secundo modo posset Papa esse
schismaticus, si noilet tenere cum toto Eccle-
siee corpore unionem et conjunctionem quam
73 \ DISPUT. XII.
debet, ut si tentaret totam Ecclesiam excom-
inunicare, aut si vellet omnes ecclesiasticas
ceeremonias apostolica traditione firmatas
evertere, quod notavit Cajetanus, 2. 2, q. 39 ;
et Turrecrem. latius, 1. A, c. 11. An vero
schismatici non hseretici dicendi sint membra
Ecclesioe, suo loco dictum est. (Vide aucto-
rem, tr. de Fide, disp. 9, sect. J,an. 13. )
3. Arguitur pro parte negativa primo. —
Contra D. Thomce responsionem instatur. —
Arguitur sccundo. — Replicatur contra res-
ponsum Cajetani. — Jam igitur sic explicato
schismate,- constat per se esse quid malum,
et a Deo prohibitum ; superest exponamus,
quam malitiam habeat, et an specialem contra
charitatem. Ratio dubitandi est, quia hocpec-
catum, si sit per dissensionem a capite, fit
per inobedientiam ; si pcr divisionem a cor-
pore, fit vel per injuriam, vel per superstitio-
sum cultum religionis; ergo hsec malitia sern-
per erit contra obedientiam, vel alias virtutes,
non specialiter contra charitatem. Nec satis-
facit quod D. Thomas respondet, schisma non
esse quamcumque inobedientiam, sed cum
contumacia ; nam hoc non variat in eadem
malitia, sed fortasse auget in eadem speie, ut
patet in eo qui formaliter non vult obedire.
Item quia in excommunicato est inobedien-
tia cum contumacia, et tamen non est schis-
maticus. Augetur secundo difficultas , quia
potest quis non esse charitate conjunctus cum
aliis Ecclesise membris, et non esse schisma-
tieus; ergo schisma non opponitur conjunc-
tioni quam efficit charitas ; ergo non est pec-
catum speciale oppositum charitati. Respon-
det Cajetanus esse effeetum charitatis illam
conjunctionem; tamen posse esse informem
aliquando; sed hoc habet locum in effectu im-
perato a charitate, ut est, verbi gratia, elee-
mosyna, in qua Cajetanus ponit exemplum,
non vero in elicilo ; ergo hic effectus non est
elicitus, nec formalis charitatis, sed alterius
virtutis ; atque adeo schisma immediate ori-
tnr contra illam, et non contra charitatem.
Advertendum est dupliciter posse aliquem fa-
cere schisma. Uno modo directe intendcndo
divisionem Ecclesiae ; secundo , solum quasi
indirecte, intendendo, verbi gratia, domina-
tum, potestatem, et similia.
4. Prima conclusio de schismate directe in-
tento. — Dico primo : si schisma sit per se
dirccte intentum, est peccatum specialitcr
charitati contrarium. Ita divus Tliomas, quoest.
39, art. 1 , et sumitur ex Paulo, ad Ephcsics
quarto : Supportantes invicem ex charitate,
DE SCHISMATE.
solliciti servare unitatem spirilus in vinculo
pacis, etc, et 1 Cor. 12 : Non sit schisma in
corpore, etc, et ad Coloss. 2 : Inflatus sensus
caruis sucb, et non tenens caput, ex quo totum
corpus, pcr nexus et conjunctiones sudminis-
tratum, et constructum,, crescit in augmenlum
Dei; et ex Augustino, libro de Fide et sym-
boio , capite decimo : Schismatici , inquit,
discissionibus iniquis a fraterna charitate
dissiliunt, etc Ratio est, nam tale peccatum
est directe contra honestatem charitatis. Nam
licet illa vohmtas possit ex variis motivis
procedere, ut ex invidia, vel odio, tamen
hoc est remote et extrinseee; proxime ve-
ro et intrinsece habet malitiam contrariam
fini et effectui charitatis; quod ita confir-
mo et explico, nam unitas Ecclesise revera
est quid supernaturale, non tantum ad cre-
dendum, sed etiam ad amandum, et efficaci-
ter, quod in me est, faciendum; unde velle
perfecte, et efficaciter tenere perfectam Eccle-
sise unitatem, et esse cum ea conjunctum, ut
membrum cum corpore suo, actus est super-
naturalis, si fit ut oportet, et charitatis ; unde
ad Ephes. 4- tribuitur Spiritui Sancto : Solli-
citi servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
ubi Glossa .• Id est, unitatem ecclesiasticam,
quam causat Spirltus Sanctus. Unde Paulus
subdit : Unum corpus, unus spiritus ; et idem
colligitur ex 1 ad Corinth. 12. Yerum est si-
milem voluntatem posse alia ratione pertinere
ad alias virtutes, ut velle tenere unitatem fi-
dei cum omnibus Ecclesise membris, ad (idem
spectat ; velle esse conjunctum cum Summo
Pontifice, tanquam subditum cum superiore,
est virtutis obedientiae ; velle autem absolute et
simpliciter servare ecclesiasticam pacem, et
spiritualem membrorum conjunctionem, est
intrinsece munus charitatis : quia virtutis
amieitiee est velle conservare communicatio-
nem et conjunctionem debitam cutn amicis ;
charitas autcm est amicitia spiritualis Ex quo
tandem fit charitatem ipsam per se obligare
ad eam voluntatem et conjunctionem, quia
non solum est bona, sed maxime necessaria,
cujus contrarium maxima incommoda affert
Ecclesioe ; ergo velle, praecipue directe, tollere
ab Ecclesia istam conjunctionem et uuitatem,
est directe contra charitatem.
5. Schisma, vel in afectu tantum, vel etiam
in effectu. — Sed advertendum est ulterius,
dupliciter posse aliquem velle hanc ipsam di-
visionem, vel quasi affective, tantum illam
dcsiderando, vel effectivc, reipsa exc<]uendo.
Hoc sccundum sine dubio est quod constituit
SECT. I. AN SCHISMA SIT SPECIALl
proprie schismaticum ; tamcn de priori modo,
Cajetanus supra vult non pertinere ad schis-
ma, sed ad odium vel invidiam, quia ille non
est schismatieus. Sed , quod ad rem attinet,
malitia illorum actuum ejusdem est speciei,
quia in omnibus est eadem deformitas, licet
in modo appetendi sit diversitas. Sicut, in
universum , in omni voluntate simplici in
intentione et electione respectu ejusdem, est
malitia ejusdem vitii, licet diversimode par-
ticipata. Quod vero spectat ad modum lo-
quendi, verum est non dici schismaticum,
nisi qui actu se separat ab Ecclesia, quia liEec
denominatio magis sumitur ab actu consum-
mato exterius. Sicut non dicitur homicida ,
nisi qui actu interficit.
6. Ad argumentum primum in n. 4. — Ad
secundum. — Ohjiciuntur Amhrosius, et Au-
gustinus, et Sylvester. — Expticantur. — |Et
quoad hanc conclusionem facile patet solu-
tio ad difficiiltatem positam, narn, ut demus
hanc separationem ab Ecclesia non fieri sine
mixtione alterius vitii, ut hseresis, superstitio-
nis, vel injuriee, tamen, sicut Aristotcdes dixit,
5 Ethic, c. 2 : Qui furakir ut mcechetur, wa-
gis est mcechus quam fur, ita in proposito, qui
tale vitium committit propter efficiendum
schisma , magis est schismaticus , quamvis
utramque malitiam contrahat. Ad secunrlum,
facile dicitur quod, quamvis existens in pec-
cato mortali possit retinere conjunctionem
membri cum Ecclesia, liinc tamen non fit illud
non esse sub preeceptum charitatis; neque
etiam fit quod velle talem effectum voluntate
absoluta et perfecta, non sit charitatis, quam-
vis similem actum imperfectum possit habere
peccator ex auxilio Dei. Objici tamen potest,
quod Ambrosius ait, cap. Advocavi, 24, quses-
tione \, schisma esse contrarium fidei, unde
negat in schismaticis esse fidem ; idem Au-
gustinus, 2 contra Crescon., capite 4. Unde
Sylvest.,in Summa, verbo Schisma, dicit esse
speciem hseresis. Sed hsec sano modo intelli-
genda sunt. Videntur enim omnes loqui de
schismate in famosiori significatu, vel ut fre-
quentius accidit, quod videtur yoluisse indi-
care Augustinus, heeresim, scilicet, fere sem-
per initium sumere ab aliquo schismate vel
dissensione ; paulatim vero, si dissensio cres-
cat et duret, perveuire ad hreresim.
7. Quod schisma indirecte iniettum nul-
lum sit, arguitur exD. Thoma. — Confirmatur
primo. — Confirmatur sccundo. — Superest ex-
plicandum an htec malitia contrahatur ex illo
alio secundo modo, per indirectam volunta-
PECCATUM CONTRA CHARITATEM. 735
tem. Nam D. Thomas, quaest. illa 39, art. 1,
in corp., et ad 1, videtur negare. Etconfirma-
tur, quia aiias omne peccatum contra proxi-
mum haberet specialem malitiam charitati
contrariam. Nam omne tale peccatum de se
dissolvit amicitiam. Item fieret ut qui pertur-
baret unitatem reipublicae, vel cujusvis com-
munitatis, excitando tumultus, vel qui discor-
dias seminaret, committeret peccatum schis-
matis, quia iilud etiam esset oppositum chari-
tati; quod tamen non videtur dicendum.
8. Secunda conclusio adstruens schisma in-
directum. — Cajetanus assentit. — Hos re-
fert et sequitur Sanchez supra, num. 5. —
Nihilominus dico secundo : ad contrahendam
propriam malitiam schismatis, non oportet
directe intendere divisionem ab Ecclesia ,
sed satis est velle id per quod separetur quis
ab Ecclesia, vel efficit divisionem in illa ,
sive id sit directe preevidendo, sive culpabili-
ter ignorandp. Ita sentit Cajetanus hic, in
Summa, verbo Schisma, et alii non pauci.
Colligiturque ex communi modo loquendi
Patrum et canonum. Vocant enim schismati-
cos, omnes qui dicto modo dividunt Ecclesiam,
quamvisnon directe intendant, quod raro ac-
cidit. Et ratione patet a simih ex dictis de
scandalo, disputation. 10, section. 2; nam ad
committendam aliquam malitiam in morali-
bus, sufficit voluntarium indirectum, prseci-
pue quando circumstantia aut effectus secutus
non est quid generale omnibus peccatis, sed
speciale quid, ut est in proposito. Ex quo fit,
haereticuuij praeter malitiam hseresis, incur-
rere malitiam schismatis, propter speciaie de-
trimentum quod infert Ecclesiae, contra chari-
tatem illi debitam. Et idem est de aliis, qui
per quodcumque vitium efficiunt schisma. Ex
quo ulterius intelligitur, cum schisma com-
muniter hoc secundo modo potius quam primo
committatur, hanc malitiam frequentius esse
veluti circumstantiam alterius vitii , quam
peccatum per se distinctum. Quamvis, quia
ipsa gravissima est, magis denominet actum
et peccatorem, quam alia malitia qua^ ex ob-
jecto per se intento sumitur.
9. Ad D. Thomam in n. 7. — Ad primam
conclusionem. — Ad secundam. — Nec contra-
rium hujus conclusionis voluit D. Thomas;
intelligendus est enim vel generaliter de in-
tentione formali aut virtuali, vel certe loqui-
tur de primaria, et quasi per se specie peccati,
ut dixi in scandalo. Neque est simile de aliis
peccatis contra proximum, quia hasc circum-
stantia schismatis non est communis omnibus
1
tico
73(3 DISPUT. XII. DE SCHISMATE.
peccatis in proximum. Sed queeres (quod in Turrecr., lib
secunda confirmatione tangebatur) an tale pec-
catum sit semper contra unitatem universalis
Ecelesiee, an vero possit esse contra unitatem
specialem, verbi gratia, privatae congregatio-
nis et religionis. Respondetur, dividere corpus,
in quo debet esse specialis aliqua conjunctio,
temere et irrationabiliter., sine dubio esse ma-
lum, et contra cbaritatem specialiter, quia
cbaritas inclinat et obligat ad talem pacem
et spiritualem unitatem servandam. Unde si
quis directe tale damnum intenderet in proxi-
mis, sine dubio peccaret specialiter contra cha-
ritatem ; idem ergo est si indirecte id faciat,
juxta dicta. Heec autem malitia nonnisi ad
scbisma revocari potest, et consonat Pauli d
ad Corintb. 1 : Et non sint in vobis scldsmata.
Ubi D. Tbomas ait schismata proprie esse,
quando vel ob diversam fklei confes;ionem,
vel ob diversas sententias de agendis, homines
unius collegii in diversas separantur partes;
tamen hoc peccatum est diminutum in ratione
schismatis; nam quia spiritualis conjunctio
totius Ecclesiee est primaria, ad quam omnes
aliae referuntur, ideoschisma, proprie dictum,
est tantura quando aliquis facit divisionem
universalem ab Ecclesia ; et de hoc loquuntur
jura, cum de schismatefaeiuntmentionem.
40. Tertia conclusio triparlita. — Dicoter-
tio : heec malitia ex s\io genere mortalis est,
et gravissima , minor tamen quam malitia
heeresis. Prior pars per se nota est ex dictis,
eamque explicat D. Thomas 2. 2, q. 39, art.
2. Secundam ita explicat D. Thomas ihid., ad
tertium, hanc malitiam esse gravissimam om-
nium, quee sunt erga proximum, ratione gra-
vissimi damni, quod infert Ecclesiee in maxi-
mis bonis. Preeterea hoc verificatur maxime,
quando fit intentione directa; sic enim inclu-
dit odium, quod, ut supra dixi, disputatione
sexta, sect. 2, n. 4, secundum se est maxi-
mum eorum quee sunt contra proximum.
Ultima pars intelligitur etiam ex genere, et
prcecise distinguendo et comparando malitias.
Nam malitia heeresis ex suo genere est contra
Deum directe, schisma vero contra pruxi-
mum ; alioquin si comparemus peccatum
hooresis, ut includit etiam malitiam schisma-
tis, manifestum est esse majus, sicut totum
est majus sua partc; omnia vero intelliguntur
ex genere, nam ex circumstantiis scepe schis-
ma potest superare hoeresim, quia potest af-
ferre majora damna; quapropler hSBC peccata
soepe sequiparantur a Palribus, et multa ha-
bentur in Decretis, 24, qucest. 2. Videri potest
h, c. 5 et 6; Castro, de Justa
punit., lib. 1, cap. 2; Joan. Jovinianus, in
nupero Opusculo de schisniate, c. 3.
4 1 . Grassante scMsmate, quid agendum. —
Quid vero faciendum sit tempore schismalis,
agit late Turrecr., in c. \A. Et nonnihil Caje-
tanus hic, et in Summa, verbo Schisma. Sed
breviter dico, si sit aliquis certus Papa de quo
prudenter dubitari non possit, illi est adhee-
rendum, et qui aliis favent, sunt schismatici.
Si vero Papa sit duhius, ita ut non possit pru-
denter cognosci, nulli est adheerendum, quia
revera nullus eorum habet jus verum in Ec-
clesia acquisitum. Quapropter si contrarium
fiat, schisma fovetur, et hac etiam ex parte
peccari potest hoc peccato. Addendum vero
est, plebcm satisfacere sequendo suos pasto-
res, et doctores Catholicos, quando aliter non
potest eis constare veritas.
SECTIO II.
Quw sint pcence scMsmaticorum.
Prima conclusio. — Dico primo, schisma-
esse ipso facto excommunicatos, saltem
in Bulla Ccenee, quamvis de jure communi res
non sit adeo clara; nam in cap. De Liguribus,
23, queest. 9, solum dicitur esse excommuni-
candos; sed in cap. Licet, extra, de electione,
excommunicantur ipso jure schismatici, spe-
cialiter in electione Pontificis. Et in cap. pri-
mo, extra, de Schismaticis, fertur etiam ex-
communicatio jure ; sed videtur loqui de
schismaticis heereticis ; tamen in cap. Nulli,
distinct. 19, videtur fieri generaliter excom-
municatio contra omnes. In cap. etiam Ln no-
mine Dvmini, 23 distinct., additur depositionis
pcena, scilicet imponenda ; non enim incurri-
tur ipso jure.
2. Secunda conclusio. — Dico secundo : pu-
niri possunt schismatici omnibus fere pcenis
heereticorum, atque adeo reges privariregnis,
etc. Tamen de facto nullam pcenam incnrrunt
ante condemnationem ; neque principi schis-
matici, si haeretici non sint, privantur sua ju-
risdictione, donec condemnentur, quia nulla
est talis pcena lata contra ipsos; nam omnia
jura continentia has pcenas loquuntur de hee-
reticis; et heec est communis sententia, etsi
Panorm. et alii, in cap. Cum non ab homine, de
Judiciis, scuserint contrarium.
3. Dico tertio : schismatici ita sunt privati
spintuali potestate sicut heeretici ; unde po-
testate ordinis non privantur, et stando in
SECT. I. AN BELLUM SIT 1NTRINSECE MALUM.
jure divino, neque potestate jurisdictionis, aut intrinsece malum et
beneficiis ecclesiasticis, ut a fortiori patet de
pcenis heereticorum ; tamen ipso jure, dejure
positivo, privautur dignitatibus, beneficiis,
atque adeo bonis ecclesiasticis, in dicto cap.
Nulli, distinct. 19; et boc modo dicitGlossa,
cap. 1 deScbismat.: Ecclesiam, quce habet E 'pis-
copum haireticum aut schismaticum, vacare in~
telligitur ; quod dictum Turrecremata, libro
2, cap. 102, extendit ad Summum Pontificem;
sed quicquid sitde Papaheeretico,de quo alias
dixi ', tamen de pure scbismatico id omnino
est falsum, quia extra casum haeresis uullus
unquam dixit , ipso jure divino Papam pri-
vari sua dignitate; imo et in casu heeresis
illud falsum est; jure autem humano privari
non potest extra eum casum, ut ipsemet late
docet, libro 2, cap. 93, et in materia de fide
ostenditur; quare, certum sit Papam nullam
ex dictis pcenis incurrere, quia neque ipse se
potest excommunieare, neque Ecclesia potest
illum punire, quamvis jure defensionis possit
illius conatibus resistere, ut late Turrecr.,
cap. 102; et Cajetan., de auctoritate Papge;
et Cano, cap. 22; et Castro, lib. 2 de Puni-
tione heereticor., cap. 2.
DISPUTATIO XIII.
DE BELLO.
Bellum absolute clictum duplex. — Pugna
exterior, quee exteriori paci repugnat, tunc
proprie beilum dicitur, quando est inter duos
principes, vel duas respublicas; quando vero
est inter principem et suam rempublicam, vel
inter cives et rempublieam, dicitur seditio ;
quando inter privatas personas, vocatur rixa,
vel duellum ; iuter quee materialis magis
quam formalis differentia esse videtur, atque
de his omnibus dicemus, de'quibus D. Tbo-
mas 2. 2, q. 40, 41 et 42, et alii infra refe-
rendi.
SECTIO I.
TJtrum bellum sit intrinsece malum.
1. Primus error, de quo etsequenti Bellar.,
de Laicis, l. 3, c. 14, et 16; Molina, de Just.,
disp. 99. — Secundus error. — Contra hos
etiam hcereticos citantur alii a Cenedo, collect.
59, prim. part. — Piima ba?resis affirmat esse
1 Vid. in tract. de Fide, disp. 10, sect 6.
Xli.
737
contra charitatem, bel-
lare. Ita tribuit Manich«is Augustiuus, 22,
capite 74, quos secutus est Wicleph, teste
Waldense, de Sacrarnentalibus, titul. ultim.,
capit. penultim. Secundus error, bellum pe-
culiariter esse pi ohibitum Christiaiiis, et prse-
cipue contra Christianos ; ita refert Echius,
in Enchiridio, capit. 22 ; et idcm alii haeretici
nostri temporis contendunt, distinguendo ta-
men duplex bellum, defensivum et aggressi-
vum, quae membra num. 6 exponemus : se-
quentes conclusiones rem explicabunt.
2. Prima conclusio negativa de fide. — Ob-
jectio prima ex 1 Paral. , 28. — Objectio secunda
exMatt. 26; Isa. 2, etil. — Tertia, e Concilio
Nic&no, Leone Papa. — Quarta, ex ratione.
— Confirmatur. — Prima sit : bellum simpli-
citer nec est intrinsece malum, nec Christia-
nis prohibitum. Est defide, atque expressa in
Scriptura ; in veteri namque Testamento lau-
dantur bella facta a sanctissimis viris, Genes.
'1 4 : Benedictus Abraham, et henedictus Deus,
quo protegente, hostes in manibus tuis sunt.
Idem legitur de Moyse, Josue, Samsune, Ge-
deone, Davide, Macbabasis, et aliis, quibus
ssepe jusserat Deus inferre bellum hostibus
Hebrsecrum ; et Paulus, ad Hebrseos 11, dieit
Sanctos in fide vicisse regna; idem confirma-
tur aliis testimoniis Patrum, apud Gratian.,
23, q. 1 et 2 ; item Ambros., lib. de Off., per
varia capita. Objicies vero primo Dominum
dixisse Davidi : Non cedificabis mihi templum,
quia vir sanguinum es ; secundo, quia Chri-
stusPetro dixit, Joan. 18 :Mitte gladium tuum
in vaginam. etc; Isaiae 2 : Confiabunt gladios
in vomeres, et non exerceluntur ultra ad prte-
lium, et cap. 1 1 :Non nocebunt, et non occident
in monte sancto; loquitur autem Propheta de
tempore adventus Messiae, quo maxime, quid
licitum sit aut non sit, exploratum esset futu-
rum. Tertio, in Concilio Niceeno, capit. 11 ,
imponitur psena Christianis , qui post acce-
ptam fidem militife sese adscribunt ; et Leo
Papa, ep. 92, ait prohibitum esse bellum
Christiauis post solemnem pcenitentiam.Quar-
to, bellum moraliter affert secum infinita pec-
cata : illud autem opus per se censetur ma-
lum et prohibitum, quod moraliter semper
habet conjunctas indebitas circumstantias, et
damna proximorum. Ad hoec, bellum est cou-
tra pacem, et dilectionem inimicorum, et in-
juriarum remissionem.
3. Ad primam objectionem. — Ad secun-
dam. — Ad tertiam. — Ad quartam objectio-
nem. — Ad confirmaiionem. — Respondetur
47
738 DISPUT. XIII. ET
ad primum, icl dici propter injustum homi-
cidium Uriee ; item, propter majorem templi
reverentiam. Ad 2 dices Christum Dominum
loqui de illo, qui auctoritate privata vult di-
gladiari., et preecipue contra principis volun-
tatem. Verba autem Isaise, preecipue in c. \\,
referri solent ad statum gloriae. Secundo di-
citur fuisse significatam pacem futuram in
adventu Messise, ut exponit ibi Hieron., et
Euseb., 1. 1 de Demonstr., c. \, et aliiPatres.
Vel certe significatur ab Isaia spirituale bel-
lum Apostolorum, et preedicatorum Evange-
lii, qui non materiali gladio , sed spirituali,
mundum vicerunt : ita Justin., Apolog. 2 pro
Cbristianis, et alii. Item Concilium Nieeenum
specialiter loquitur de iis Christianis , qui si-
gnum infidelium militum, quod deposuerant,
iterum assumebant. Et Leo Papa, ut Glossa
explicat, c. Si qui, et c. Contrarium, de Pceni-
tentia_, dist. 5, de his agit, qui post publicam
pcenitentiam injunctam revertebantur ab bel-
lum_, ante illam expletam. Dico etiam. initio
Ecclesise expedire potuisse prohibere iis, qui
convertebantur ad fidem , ne statim ad mi-
litiam irent cum infidelibus, et sub infideli-
bus ducibiih. Ad rationern_, respondet Augus-
tinus, 19 de Civit., capit. ult., bene probare,
bellurn., quoad fieri possit, esse vitandum, et
solum in necessitate extrema , quando nul-
lum aliud medium superest, tentandum ; non
vero esse prorsus malum, quia quod ex eo se-
quantur mala per accidens est, et majora se-
querentur, si nunquam liceret. Unde ad con-
firmationcm^ negatur bellum esse contrarium
honestae paci , sed iniquce ; est enirn potius
medium ad veram et tutam pacem obtinen-
dam. Similiter non est contra inimicorum di-
lectionem ; nam qui honeste bellum gerit,
non odit personas^ sed opera, quee juste pu-
nit; et idem est de remissione injuriarum,
prsecipue quia hsec non est omnino in prsece-
pto, nam vindicta, via legitima, potest inter-
dum peti absque injuria.
4. Secunda conclusio lipartita. — Dico se-
cundo : bellum defensivum non solum est li-
citum, sed interdum etiam prceceptum. Prior
pars scquitur ex prima conclusione, quam
etiam citati Doctores admittunt, et habet lo-
cum non solum in publicis rnagistratibus, sed
etiam in privatis personis ; nam vim vi re-
pcllcre ornnia jura permittunt, cap. Si vero,
extra, de seutentia excomrnunicationis. Ratio
est, quia jus propricc defensionis cst naturale
et necessarium. Uude facile ostenditur pars
secuudu : nam propria defensio interdum essc
ULTIMA DE BELLO.
potest in prsecepto, saltem ex ordine charita-
tis, ut dictum est disputatione 9 ; item de-
fensio reipublicse, prsecipue si ex officio in-
cumbat. Vide Ambrosium, 1 dc Ofi% c. 7. Op-
pones , nam ad Romanos 12 dicitur : Non
vos defendentes , charissimi ; cui eonsonat, il-
lud Matth. 5 : Si quis te percusserit in dex-
teram onaxillam, prwbe et alteram. Responde-
tur in priori loco sermonem esse de vindicta,
unde alia lectio habet : Non vos vindicantes ;
et grsecum verbum exSotovwsc, utrumque si-
gnificat; patet tamen sensus ex sequentibus :
Scriptum est enim : Mihi vindicta, etc. Idem
est sensus secundi testimonii, si de preecepto
intelligatur ; quamvis etiam possit intelligi,
ut Augustinus, tomo quarto, libro de Menda-
cio, c. 45, et alibi exponit, de animi prsepa-
ratione, utique quando id fuerit necessarium;
nam alias tantum est consilium.
5. Tertia conclusio probatur. — Dico tertio :
bellum etiam aggressivum non est per se
malum, sed potest esse honestum et necessa-
rium. Constat ex testimoniis Scripturee supe-
rius allatis, quse indifferenter loquuntur. Idem
constat ex usu Ecclesise, a Patribus et Ponti-
ficibus ssepius approbato, prout omnia late
congerit Roffensis, art. 4, contra Lutherum.
Viderique potest Turrecr., 23, queestione \,
num. 1 et 2, et rnulta alia videri possunt 23,
queest. 8, a c. 7. Ratio est , quia tale bellum
seepe est reipublicse necessarium ad propul-
sandas injurias, et coercendos hostes , neque
aliter possent respublicee in pace conservari.
Est ergo hoc jure naturee liciturn, atque adeo
etiam lege evangelica, quse in nulla re dero-
gat juri naturali, neque habet nova preecepta
divina_, preeterquam fidei et sacramentorum.
Quod vero Lutherus aiebat, non licere resis-
tere castigationi Dei , ridiculum est : Deus
enim non vult heec mala, sed permittit, unde
non prohibet quin juste possint propulsari.
6. Quid bellum defensivum, quid aggressi-
vum. — Notatio. — Superest exponamus quod
bellum sit aggressivum, quod vero defensi-
vum : interdum enim in apparentia videri po-
tcst aggressio, quee tantum est defensio. Nam
si hostes, verbi gratia, occupent domos, vel
res aliorum, alii vero eos invaserint, non ag-
gressio est, sed defensio. Quomodo lcges civi-
les dicentes, si quis velit me expellerc a pos-
sessione, liccre vim vi repellere, etiam in con-
scientia veree sunt, ut in leg. 1, Cod. Unde vi,
et lege 1 et 3, ff. de Vi, et vi armata. Quia illa
non est aggressio, sed defensio, quam etiarn
licet aggredi propria auctoritate; atque ex-
SECT. II. APUD QUEM SIT LEGITIMA POTESTAS INDICENDI BELLUM.
739
tenduntur heecjura ad eum qui, cum essetab-
sens, dejectus est a possessione quam vocant
naturalem, revertensque impeditur ne illam
reeuperet. Decernunt quippe spoliatum posse
armis rem aggredi, etiam propria auctoritate,
quia illa non est vere aggressio, sed defensio
possessionis civilis ; babetur in cap. Solum,
extra, de Restitutione spoliatorum. Quocirca
notandum est, an injuria sit in fieri moraliter,
an facta jam sit et per bellum satisfactio in-
tendatur. Quando se babet boc secundo modo,
bellum est aggressivum : primo modo habet
rationem defensionis, dummodo fiat cum mo-
deramine inculpatoe ttttelee. Existimatur au-
tem injuria esse in fieri, quando vel revera
ipsa actio injuriosa est in fieri, physice e.tiam
loquendo, ut quando homo non est omnino
dejectus a possessionis stiee jtire; vel dejectus
quidem est, tamen in continenti, id est, sine
notabili mora, procurat se tueri ac restitue-
re. Cujus ratio est, quia quando aliquis est
moraliter in actuali resistentia, et eonatur,
quoad potest, suum jus tueri, non censetnr
simpliciter passus injuriam, nec dejectus a sua
possessione. Ita exponuut communiter Docto-
res, Sylv., vcrbo Bellum, 2; Bartol. et Juristee,
in dicta lege 3, § Cum igitur, ff. de Vi, et vi
armata.
7. Conclusio quinta. — Dico quarto : utbel-
lum honeste fiat, nonnullee conditiones sunt
observandse , quee ad tria capita revocantur.
Primum, ut sit a legitima potestate. Secundum,
ut justa causa, et titulus. Tertium, ut sei vetur
debitus modus, et eequalitas in illius initio,
prosecutione, et victoria, quee omnia patebuut
ex sequentibus sectionibus. Ratio vero conclu-
sionis generalis est, quia licet bellum per se
non sit malum, tamen propter multa incom-
moda quee secum affert , ex iis negotiis est
quee seepe male tiunt. Et ideo etiam multis in-
diget circumstantiis ut honestetur. (De quo
Bellar. , de Laicis, 1. 3, cap. 15; Moliu., disp.
40 et sequent.)
SECTIO II.
Apud quem sit legitima potestas indicendi
iellum.
1 . Prima conclusio. — Queestio cst de bello
aggressivo : nam potestas se defendendi ab in-
justo invasore penes omnes datur. Dico priuio :
supremus princeps qui superiorem in tempo-
ralibus non habet, vel respubbca qtiee similem
jurisdictionem apud se retinuit, habet jure na-
turse potcstatem legitimam indicendi bellum.
Ita D. Thomas 2. 2, quaest. 40, art. \, proba-
turque ab omnibus. Vide Covarr., regula Pec-
catum, 2 part., § 9, pleraque jura, et Doctores
etiarn Theologos adducit. Ratio est, primo ,
quia hoc bellum, ut ostendimus, interdum li-
cet jure naturee; ergo oportet potestatem illud
indicendi esse apud aliquem : ergo maxime
apud habentem supremam potestatem ; nam
ad eum maxime spectat tueri rempublicam,
imperarequc inferioribus principibus. Secun-
do, quia potestas indicendi bellum est queedam
potestas jurisdictionis, cujus actus pertinet ad
justitiam vindicativam, quas maxime necessa-
ria est in republica ad coercendum malefacto-
res; unde sicut supremus princeps potest pu-
nire sibi subditos quando aliis nocent, ita
potest se vindicare de alio principe^ vel repu-
blica, quee ratione delicti ei subditur ; hsec
autem vindicta non potest peti ab alio judice,
quia princeps, de quo loquimur, non habet
superiorem in temporalibus; ergo si alter non
sit paratus ad satisfaciendum, compelli potest
per bellum. Dixi in conchisioue, vel respuilica,
ut comprehenderem omnem modum regimi-
nis : in omnibus enim est eadem ratio. Solum
est advertendum in monarchico regimine,
postquam respublica transtulit suam potesta-
tem in unum aliquem, non posse citra volun-
tatem illius bellum indicere, quia jam non est
suprema. Nisi forte princeps esset ita negligens
in vindicanda et defendenda republica, ut ea
de causa, publica et gravissima incommoda pa-
teretur ; tunc enim posset tota respublica se
vindicare, et privare ea auctoritate principem,
quia semper censetur apud se retinere eam
potestatem, si princcps officio suo desit.
2. Secunda conclutio. — Prima limitatio
conclusionis ex Victoria. — Secunda limitatio.
— Non placet simpliciter. — Dico secundo :
princeps. et respubiica imperfecta, et quicum-
que superiorem babet in temporalibus, non
potest juste bellum indicere sine sui superioris
auctoritate. Ratio est, quia hujtismodi prin-
ceps potest petere jus a superiore suo; ergo
non habet jtis indicendi bellum, quia quoad
hoc se habet ut privata persona; ea enim de
causa, privati indicere belltim non possunt.
Secundo, quia talis belli indictio est contra jus
supremi principis, cui bsec facultas preecipue
commissa est, quia sine illa non posset paci-
fice et convenienter gubernare. Heec vero li-
mitat Victoria supra, et indicat etiam Cajeta-
nus, et alii : primo, nisi antiquissima consue-
tttdine aliud esset observatum. Quod verum
740 DISPUT. XIII. ET
fortasse est, quando bellum est indictum contra
non subditos ipsi regi : si namque esset contra
membrum aliud ejusdem regni , videretur
sane talis consuetudo contra legem naturalem ;
nam quando est tribunal et potestas superior
utrique parti, contra jus naturee est quasi auc-
toritate propria per vim jus suum petere. Item
in privatis personis boc sine dubio contra jus
naturee militat : at vero tunc illa duo membra
ejusdem reipublira!, quamvis sint principalio-
ra, attamen habent se ut privatee personee.
Secundo limitat Victoria eamdem conclusio-
nem, nisi rex supremus sit negligens in vindi-
canda injuria, nam tunc posset inferior prin-
ceps se vindicare. Quod tamen non placet,
praecipue inter membra ejusdem reipublicse :
nam privata persona, quando non potest jus
suum obtinere publico judicio, licet occulte et
sine scandalo possit sese indemnem servare,
non tamen per vim et bellum, et multo minus
vindicare se potest, quando per judicem non
potest. Nam vindicatio propria, auctoritate
privata, intrinsece mala est, atque eo colore
facile excitarentur tumultus et bella in repu-
blica; scd jus vindictee, quod babet pars rei-
publicee, vel privata persona, tantum est im-
perfectum, et in illo habent heec incommoda
majorem locum; ergo non est illi danda heec
licentia, nisi solum intra limites justee defen-
sionis.
3. Prima nolatio. — Secunda notatio. —
Tertia notaiio. — Sed vero addendum primo
sufficere interdnm in his voluntatem interpre-
tativam principis, quando negotium instat,
neque statim potest iieri recursus, ac preecipue
si belhim suscipiatur coutra alienos, et maxime
si alias sint declarati hostes priucipis. Addo
secundo, si interdum bujusmodi inimici ca-
piantur intra terminos alicujus reipubhcee im-
perfectee, non solum tunc licere contra illos
justam defensionem, sed etiam aggressionem,
vindictam et punitionem, quiaratione criminis
commissi iii proprio territorio efficiuntur sub-
diti. Tandem addendum est plura licere uni
civitati vel reipublicee in ordine ad propriam
defeusionem , quam uni privata* personee ,
quia bonum illud est commune et excellentius,
et potestas etiam ejus est suo modo publica et
communis; non mirum ergo si plura ei li-
ceant.
■4. Qucestiuncula in tjratiam primce et se-
cundce conclusionis. — Supremce jurisdictionis
sigrmm. — Queeres quse sit respublica perfecta,
quisve sit supremus princeps. Respondetur
primum omnes reges hac in parte esse supre-
ULTIMA DE BELLO.
mos. Ita Innocentius III, cap. Per veneralilem,
Qui filii sint legitimi. Multi etiam duces han
vendicant supremam potestatem. Quare fal-
luntur Canonistarum nonnulli dicentes, solum
imperium esse hoc modo supremum. Itaque
hoc pendet ex modo jurisdictionis cujuscumque
principis aut reipublicee, et signum supremee
jurisdictionis est, quando apud talem princi-
pem, rempublicamve, est tribunal, in quo fer-
minantur omnes causee illius principatus, ne-
que appellatur ad aliud tribunal superius.
Quando vero locus est appellationi, est signum
imperfecti principatus, cum appellatio actus
sit inferioris ad superiorem. Unde adverten-
dum est primo, non omnes respublicas subdi-
tas eidem regi, esse imperfectas secundum se,
nam contingit illam conjunctionem factam
esse per accidens, quod indieat diversitas le-
gum et tributorum, etc. Et quamvis heec diffe-
rentia non multum referat ad potestatem de
qua modo agimus, quee jam est in rege, refert
tamen multum ad potestatem, quam talis res-
publica potest habere contra suum regem, si
in tyrannidem declinet. Nam si est perfecta,
habet potestatem contra suum regem, etiamsi
ipse habeat alia regna; secus vero si sit imper-
fecta, et pars ejusdem regni, nam tunc nihii
potest sine consensu totius ; quee omnia, cum
in lege naturaii fundata sint, communia sunt
Christianis et infidelibus.
5. Ut christiani principes subdamtur Papce.
— Sed pro christiaiiis principibus est secundo
notandum , Summum Pontificem , quamvis
non habeat directam poteslatem in tempora-
libus extra suum domininm, habere tamen
indirectam, ox c. Venerdbilem, de Electione,
et capit. Novit, de Judiciis. Hoc ergo titulo
habet jus avocandi sibi causam belli, et po-
testatem ferendi senteiitiam, cui partes tenen-
tur obedire , nisi manifestam faciat injusti-
tiam ; nam id certe necessarium est ad bo-
num spirituale Ecclesiee, et ad infinita prope
mala devitanda ; quapropter Soto, ad Rom.
12, dixit raro inter principes christianos esse
behum justum, quia aliam viam expeditamha-
bere possunt ad terminaudas causas commu-
nes. Sed nihilomiuus interdum Pontifex non
interponit auctoritatem, ne fortassesequantur
majora mala ; tunc vero principes supremi
non tenentur facultatcm a Pontifke extorque-
rc, sed quandiu non prohibentur, possunt jus
suum prosequi; oportct tamen cavere, ne ipsi
in causa sint ut Pontifex non audcat se inter-
ponere ; nam tuiic non excusabuntur a cul-
pa. (Vide in Defensione fidei, lib. 3, c. 22).
SECT. III. AN INDICERE, ET EXEQUI
6. Tertia conclusio, ejusque ratio. — Dico
tertio : bellum quod, juxta prsecedentem con-
clusionem, sine legitima auctoritate indicitur,
non solum est contra charitatem , sed etiam
contra justitiam, etiamsi adsit legitima causa.
Ratio est, quia actus ille tunc fit sine juris-
dictione legitima ; est ergo illegitimus. Et
hinc provenit ut ex tali bello oriatur obliga-
tio restituendi omnia damna. Verum quidem
est quod, si quis per hujusmodi bellum recu-
peret tantum res suas, non teneatur restituere
illas ; tenebitur tamen ad damna omnia et
expensas aliorum. Ratio est, quia in his fecit
inaequalitatem, civm esset causa injusta om-
nium illorum ; in accipiendo autem res suas,
proprie non fecit injuriam , nisi fortasse in
modo, ex quo tamen prsecise sumpto non ori-
tur obligatio restituendi. Unde etiarn infertur
quod Sylvester, verbo Bellum, primo, quoest.
40, notavit, eum, qui sine hac auctoritate bel-
lum facit, etsi alias habeat, legitimum titu-
lum , incurrere pcenas injuste bellantium ,
atque adeo , si incendiarius sit, incurrere ex-
communicationem latam contra incendiarios.
7. Duhiuni subortum resolcitur. — Sed quse-
ri potest an, si rex christianus, ant prin-
ceps soli Pontifici subjectus, contra Pontificis
ipsius prohibitionem, faciat nihilominus tale
bellum justum , peccet contra justitiam, an
solum contra obedientiam, nam hinc pendet
judicium de obligatione restitueDdi. Respon-
deo : quandiu Pontifex non ita prohibet, ut
causam ad se revocet, et se judicem consti-
tuat , princeps non peccat contra justitiam
prosequendo jus suum, sive in eo bello non
prohibendo male faciat Pontifex, sive non fa-
ciat. Ratio est, quia tunc nihilominus retinet
suam jurisdictionem et potestatem. Si tamen
Papa sua auctoritate et potestate juste impe-
diatbellum, ut contrarium bono spirituali Ec-
ciesiae, ac proinde adimat principi jus omne
bellandi, prout potest, in tali casu peccabit
contra justitiam princeps, ac tenebitur ad re-
stituendum. Ratio est, quia jam tunc in ea
causa non habet titulum quo juste possit al-
teri principi inferre darnna per bellum ; quae
igitur tunc intulerit, contra justitiam etiam
commutativam inferet, atque adeo ex justitia
erunt resarcienda. Nec refert quod per indi-
xectam potestatem Pontifex dictum principem
privet bellandi jure, dummodo ex vera cau-
sa communis boni, ut supponimus, illum pri-
vet.
BELLUM LICEAT ETIAM CLERICtS.
SECTIO III.
741
Utrum indicere et exequi iellum liceat etiam
clericis.
\ . Eccponitur qucestio. — Quoniam contingit
supremarn potestatem in temporalibus repe-
riri in principibus ecclesiasticis, oportet expo-
nere an supradictum jus commune sit illis ; et
simul etiamexplicabimus quodquaerit D.Tho-
mas secunda secundae, quaestione quadragesi-
ma, articulo secundo, anliceatclericis etepi-
scopis pugnare ; et quasstio est de bello ag-
gressivo, non de defensivo. Nam hoc, sicuti
naturse jure conceditur, ita positivo nulli pro-
hibetur, sive defensio sit propriae vitae, sive
propriorum bonorum, sive sit alterius, et
maxime patris, et boni communis. Habet au-
tem dicta qusestio locum in jure positivo divi-
no atquehumano; nam injure naturali nulli
est per se prohibitum militare, aut indicere
bellum, nisi fortasse ei qui impotens est ad
militandum, ut dicuntur moraliter esse femi-
nse ; sed tamen etiam in illis non estsimpli-
citer prohibitum, et indicere sine dubio pos-
sunt, si essent supremi principes. Igitur solum
dicendum est de positivo jure , quod tantum
habet locum in personis ecclesiasticis.
2. JPrima conclusio certa et communis. —
Confirmatio, dequaintom. deCensur., disput.
47, sect. 1, an. 5. — Dico primo : Praelati Ec-
clesiae, Episcopi, si qui sunt supremi in tem-
poralibus, possunt licite, et sine metu etiam
irregularitatis, indicere bellum, suppositis aliis
conditionibus. Conclusio estcerta, et commu-
nis. Ratio est, quia hoc jus pertinet ad illarn
supremam potestatem, quse integri et perfec-
ta est in hujusmodi principibus, et talis actus
non est iliis prohibitus, ut patet ex multis de-
cretis, 23, quEestione octava. Rursus ipsi di-
recte non persuadent homicidium aut mutila-
tionem, sedactum fortitudinis. Et confirmatur,
nam simili de causa licet his principibus con-
stituere judices, qui juste judicent in causis
criminalibus. Addit vero Sylvester, verbo Bel-
lum, 3, numero secundo, hoc jus posse conve-
nire Episcopis ex vi spiritualis potestatis, in-
directe tamen, quod necessarium sitadbonum
spirituale. Quod de Suinmo Pontifice facile
creditur, de aliis non supremis dominis tem-
poralibus solum titulo defensionis ; namad ag-
grediendum non sunt ipsi supremi in spiritua-
libus, et facile possunt ad supremum caput
habere recursum.
7-42
DISPUT. XIII. ET ULTIMA DE BELLO.
3. Secunda conclusio bipartita. — Dicosecun-
do : etsi jure divino non sit prohibitum cle-
ricis per se exequi bellum,, ecclesiasticotamen
jure prohibitum est. Priorpars probatur, quia
nullum extat tale preeceptum divinum, neque
ex Scriptura, neque ex traditione habetur ,
nec omnino in sacerdotali munere includi-
tur, aut iiitrinsece continet repugnantiam cum
recta ratione. Confirmatur a simili, quia non
est jure divino prohibitum clerico esse judi-
cem in causa sanguinis. Posterior certa est, ha-
beturque ex capit. Clericus, distinctione quin-
quagesima, ubi Nicolaus Papa id prohibet sub
poena suspensionis, et 23, queest. 4, habentur
multi cauonesde hac re. Rationes et congruen-
tise quare hoc sit preeceptum, faeiles sunt. Le-
ge D. Thomam 2. 2, qusest. 40, art. 2.
4. Consectarium ex conclusione. — Ex prima
conclusionis parte, sequitur Summum Ponti-
ficem posse dispensare in dicto prsecepto, quia
humanumest; cujus contrarium sensit Gra-
tian., 23, queest. 8. in principio, sed sine ullo
fundamento. Patet etiam ex multis juris ca-
pitibus, et solet afferri casus magnee neces-
sitatis, si is pertineat ad commune bonum
Ecclesise; nam tunc etiam clerici possunt jure
naturali obligari ad hujusmodibellum. Verum
quidem est tale bellum potius pertinere tunc
ad defensionem, nam in aggressivo bello mo-
raliter non adest tanta necessitas. Lege Cajeta-
num, citato loeo, D. Thom., Covarr., relectio-
ne in Clementinam Si furiosus, parte 2, § 3,
num. 2.
5. Tertia conclusio. — Sylvester refellitur. —
Dico tertio : preeeeptum hoc sub mortali obli-
gat eos qui in sacris sunt constituti. Primo,
quia materia est gravissima, et sub gravissi-
mis poenis ac censuris prohibetur. Quod vero
obliget constitutos in sacris etiam subdiacona-
tus, sententia communis est D. Thomae, art.
illo 2; Cajet., ibidem; Sylvcst., verb. Bellum,
3 p., q. 2; Anton., 3 p., tit. 28, c. 2, § 6; Co-
varr. citati, et aliorum, in cap. Petitio, de Ho-
micidio. Est ratio facilis, quia proxime jam ac-
cedunt ad sacrum ministerium, et ad illud
obligantur. De aliis veroexistentibus in mino-
ribus, quia imperfecte participant statum cle-
ricalem, probabile est velnullomodo obligari,
preesertim si jam omnino reuuntiarunt statui,
vel certe ad summum obligari sub veniali.
Ita Soto, 5 de Justitia, q. 1, art. 4; Covarr.,
in Clement. Si furiusus, part. 2,§ 3, num. 2;
nisi forte habeant beneficium eeelesiasticum;
quia tunc jam sunt ex officio ministri Eccle-
sisc, ct tenentur, ut multi credunt, aspirarc
ad altiores ordines, velsaltem non ponere im-
pedimentum illis, dura in officio suo manere
volunt , ideoque graviter obligantur ' . Sed
oportet advertere hoc peccatum clericorum
prsecise non esse contra justitiam, sed contra
religionem vel obedientiam; et ideo si alise con-
ditiones justi belli adsint, nihil tenentur res-
tituere, quamvis contrarium sentiat Sylvester,
verbo Bellum, 3, q. 4, quia Princeps (inquit)
sicut non potuit dare clerico auctoritatem bel-
landi, ita nec prwdandi ; sed hoc non urget,
quia licct non potuerit dare facultatem licite
bellandi, tamen darepotuit potestatem bellan-
disineinjuria, dum per Pontificem suo jure
non privatur. ut in fine superioris sectionis
dictum est, et hoc satis est ut non teneantur
restituere ; sicut patet in clerico occidente
alium tanquam ministro justitiae; nam tunc
non peccat contra justitiam, nec tenetur res-
titnere.
6. An clerici oellantes fiant irregulares, de
guo auctor , de Censur. , disp. 47.. sect. 6. —
Sed quid de irregularitate ? Respondetur, si
bellum sit injustum, et in eo aliquis occiditur
aut mutilatur, omnes milites fieri irregulares,
sive sint sacerdotes, sive non, sive per se in-
terficiant, sive per alios. Ra Sylvester, verbo
Bellum, tertio, quoestione teitia, ubi citat non-
nulla jura quaj certe me non satis convincunt.
Tamen quia res est dubia, pars haec est secu-
nor, ea ratione, quia sic bellantes censentur
cooperari illi homicidio, quia injuste morali-
ter omnes influunt, sive proxime, sive remo-
te. Si vero bellum sit justum, distinguendum
ulterius est. Nam si clericus peceat militando,
et per se occidit alium, manet irregularis, quia
manifeste est voluntarius homicida : si vero
ipse non occidat, quamvis occidant alii, non
manet irregularis, ut indicatur incap. Petitio,
extra,de Homicidio, et c. Pra?sentium, et cap.
Continentia, de Clerico percussore.Fundamen-
tum est, quia cum bellum per se sit justum,
et damna per accidens sequantur, non nnpu-
tantur jam alicui moraliter; solumergo ei, qui
physice ea facit, imputari possunt. Si tamen
clericus licite militans per se occidat, vel mu-
tilet aliquem, idque faciat ex necessitate iue-
vitabili defendendi vitam propriam, non eva-
dit irrcgularis. Extra hunc vero casum Caje-
tanus, secunda secundee, quaesLione quadragc-
sima, art. 2, censet sempcr fieri irregularem.
Idcm docet Navarr., cap. 27, uum. 213. Ratio
1 De hac obligatione ascendendi ad ordi-
ncs, late Sancius, lib. 7 Matrim., disp. 45.
SECT. IV. QUIS SIT JUSTUS TITULUS
eorum est, quia solum iu jure excipitur casus
propriae defeusionis, in Clementina Si furio-
sus, de Homicidio. Et confirmatur, nam in
capite illo Petltio, de Homicidio, in quodam
bello justo defensionis proprii. oppidi, respon-
det Pontifex consultius esse ut clerici in illo
bello se abstineant ab altaris ministerio, et ita
simpliciter bunc textum adducit D. Tliomas
2. 2, qtiaest. 64, articul. 7, ad 3. Verum est id
responderi potuisse, quia fortasse illi clerici
excesserant limites propriee defensionis. Unde
alii censent, nec improbabiliter, quemcumque
licite pugnantem non manere irregularem,
etiamsi clericus sit et. occidat. Alii id limitant,
quando fit in defensionem boni communis,
quod non solum sequiparatur, sed prsefertur
etiam proprise vitee, ac poterit interdum obli-
gare ad pugnam. Tunc porro mibi fere certum
est non contrabi irregularitatem ', atque ita
sentit Sylvester, verbo Bellum, 3, quaest. 2,
tum quia non est rationi consentaneum, dam-
num reportari ex actione, ad quam ex cbari-
tate obligamur simpliciter; tum etiam quia
hac ratione dixit Cajetanus 2. 2, qttsest. 33,
art. 7, non fieri irregularem, qui accusat in
casu criminali, cum tenetur. Si vero bellum
sit licitum, non tamen sub obligatione, res
est valde dubia, eo quod tunc non urgeat ine-
vitabilis necessitas; securius ergo est dispen-
sationem obtinere in eo casu. Advertendum
est autem, si interdum liceat clerico pugnare
propriis manibus ex dispensatione Pontificis,
illum non contrabere irregularitatem. Nam
qui dispensat in principah, dispensare cense-
tur in concomitante.
7. Objectio dicplex. — Ad objectiones, de qui-
lus in tom. illo de Censur., disp. 47, sect. 6,
num. 8. — Sed coutra : nam sequitur non licere
clericis interesse bello, et animare milites ad
pugnam, vel si id faciant, contrabere irregu-
laritatem; idemque videtur sequi de clericis
dantibus consilium aliis, ut eant ad bellum.
Respondetur boc posterius nullam habere dif-
ficultatem, quia nec per se mahim est, nec
prohibitum, imo consuetum in Ecclesia, ut
patet, 23, q. 2 ; non enim consulitur homici-
dium, sed actus fortituclinis et justitise; sicut
consilium judici recte damus ut juste judicet.
Aliud autem prius Sylvester, verbo Bellum,
3. qttaest. 2, sentit licere solum in bello defen-
sivo, et adhuc in ilio irregularitatem incurri,
si in actuali conflictu clericus excitet milites,
cum Hostiens., cap. Cum in dubiis, de Poenis.
1 Vide in tom. de Censur., disp. 46, sect. 3.
BELLI, STANDO IN RATIONE NATURALL 743
Sed imprimis dicendum neque illud per se
malum esse, neque in jure prohiberi, consue-
tudinemque docere contrarhtm. Convenit ta-
men id non praestare sine licentia Episcopi,
vel superioris. Quod indicatur in cap. Si quis
Episcofus, et capit. Quo ausu, 23, qttsest. 8.
Similiter credo verius ibi non contrahi irregu-
laritatem, nisi directe intendat et excitet ad
homicidium clerictts. Quod si tantum exhor-
tetur ad fortiter agendttm, nttlla est irregula-
ritas, quia neque in jure exprimitttr, neque
ipse cooperatur moraliter homicidio, ac deni-
que qttia eadem ratio est de consulendo. Ita
Navar., cap. 27, num. 216; et Covarr., supra.
Tandem quseri posset quisnam dispensare va-
leat in hac irregularitate, de quo vide Syl-
vestr. , supra, et Cajetanum, verbo Irregula-
ritas. Dico breviter solttm Summttm Pontifi-
cem dispensare posse, nisi res esset occulta,
qtta5 expresse indulgetur Episcopis in Triden-
tino, sess. 24, cap. 5 Rcform. Qui tamen ca-
sus raro accidit in materia belli, de qua trac-
tamus (De hac dispensatione in tomo de Cen-
sur., disp. 41, sect. 2).
SECTIO IV.
Quis sit justus titulus belli, stando in ratione
naturali.
Fuit error Gentilium, qui putarunt regno-
rum jura esse posita in armis, licereqtte bella
indicere solum ad nomen ac divitias compa-
randas; quod etiam in ratione naturali est
absurdissimum (De hac quaestione sequenti
late Molina, de Just., disputat. 102, 104, 105,
106).
1 . Prima conclusio. — Prima ratio. — Dico
ergo primo : nullttm potest esse justum bel-
lum, nisi subsit causa legitima et necessaria.
Est conclusio certa et evidens. Rursus, causa
haec justa et sttfficiens, est gravis injuria illa-
ta, quae alia ratione vindicari aut reparari ne-
quit. Ita docent Theologi omnes, sumiturque
ex capit. Dominus, 23, qttaest. 2, multaque
congerit Covarr. supra. Ratio est prima, qttia
ideo bellum licet, ttt respublica possit se in-
demnem tueri, alias contra bonum generis
humani vergit, propter caedes, ac damna for-
tunarttm, etc; ergo si ea cattsa cesset, cessabit
qttoque belli jttstitia. Secttndo : in bello spo-
liantur homines propriis bonis, libertate et
vita; at haec facere sine justa causa est prorsus
iniquum, alioquin possent homines sine causa
se mutuo interficere. Tertio, bellum, de qtto
744 DIS1!UT
agimus, prsecipue aggressivum est,
inducitur contra non subditos; unde necesse
est ut intercedat eorum eulpa, ratione cujus
effieiantur subditi; alioquin quo titulo essont
digni pcena, aut subessent aliense jurisdictioni?
Tandcm si illi tituli, seu fines ad quos genti-
litas respiciebat (ambitio, videlicet, cupiditas,
atque etiam inanis gloria, et ferociee ostensio),
essent liciti et sufficientes, unaquseque respu-
blica posset ad illos aspirare ; ergo esset bellum
ex utraque parte justum per se, et sine igno-
rantia; quod est absurdissimum; duo enim
contraria jura non possunt esse justa.
2. Notatio prima. — Sunt vero ad rem ma-
gis explioandam nonnulla notanda : primo,
non quamcumque causam esse sufficientem
ad bellum, sed gravem, et damnis belli pro-
portionatam. Contra rationem enim esset ob
levem iujuriam gravissima inferre damna. Ad
haec judex non potest qusevis delicta punire,
secl qua3 militant contra communem pacem,
bonumque reipublicae. In quo tamen conside-
randum est, non raro apparere injuriam le-
vem, quse revera gravis est, si omnia specten-
tur, vel si similes aliee permittantur, quoniam
paulatim inde evenire possunt magna incom-
moda. Sic occupare vel minimum oppidum,
verbi gratia, aliquando gravis injuria erit, vel
excursiones facere , etc. , preecipue quando
prineeps, qui injuriam fecerat, admonitus con-
temnit.
3. Notatio secunda. — Secundo advertendum
estvaria esse injuriarum genera pro justi belli
causa, quse ad tria capita revocantur. Unum,
si princeps res alterius occupet ac nolit resti-
tuere. Alterum, si neget communia jura gen-
tium sine rationabili causa, ut transitum via-
rum, commune comrnercium, etc. Tertium,
gravislcesio in fama, vel honore. Addendum-
que sufficerebujusmodialiquam injuriam fieri
vel contra ipsum principem, vel contra sibi
subditos. Nam princops custos est reipublicse
et subditorum ; sufticere pra^terea fieri contra
euin, qui protectioni prinoipis se commisit, at-
que adeo contra fsederatos, siveamicos, utvi-
dere est Genos. 14, in Abrabamo, 1 Reg. 28,
in Davide. Namque amicus cst aller ipse, no-
no Etbioorum, c. 4 et 9. Hoc vero intelligen-
dum, dummodo amicus jus habeat ad tale bel-
lum, adsitque ejus voluntasexplicita vel impli-
cifa. Ratio est, quia injuria alteri facta non con-
fert mihi jus ad vindicandum illum, nisi cum
ipsese potestjuste viudicare, idque de factoin-
tendit ; hoc autem posito, auxilium mcum coo-
peratio est actioni bonre et justae. At vero se-
XIII. ET ULTIMA DE BELLO.
et ssepe clusa tali voluntate, quivis alius non potest se
intromittere, cum is qui fecit injuriam, non
cuicnmque sit factus subditus, sed tantum
offenso. Unde, quod quidam aiunt, supremos
reges habere potestatem ad vindicandas inju-
rias totius orbis, est omnino falsum, et con-
fundit omnem ordinem, et distinctionem juris-
dictionum : talis enim potestas, neque a Deo
data est, neque ex ratione colligitur.
4. Notatio 3. — Tertio advertendum, circa
injuriam illatam duoposse contendi. Primum
est, ut restituantur personoe offensae damna
illata ; hac vero de causa nulla est difficultas,
posse licite indici bellum ; si enim ratione in-
juriee licet, maxime propter hunc fincm, ut
quisque se conservet indemnem, de quo ha-
bentur multa exempla inScriptura, Genes. 14,
cum similibus. Alterum est, ut qui offenderit,
debita pcena puniatur, in quo sua est difficul-
tas.
5. Secunda conclusio communis. — Declara-
tur, etprobatur, primo ex Scriptura,Num. 25,
et 2 Reg. 10 et 11. — Secundo ex ratione. —
Dico ergo secundo : justa etiam causa belli est
ut qui injuriam intulit juste puniatur, si re-
cuset absque bello justam satisfactionem prse-
bere. Est communis, in qua et in preecedenti
est observanda illa conditio, ut non sit alter
paratus restituere vel satisfacere; nam si pa-
ratus essot, injusta redderetur aggressio belli,
ut in sequentibus dicemus. Probatur jam con-
clusio primo ex Scriptura, Nura. 25, et 2 Reg.
10 et 11, quibus inlocis exDei jussu pura pu-
nitio injuriarum executioni data est. Ratio
est, quia sicut intra eamdem rempublicam,
ut pax servetur, necessaria est legitima po-
testas ad puniendum delicta, ita in orbe, ut
diversoe respublicai pacate vivant, necessaria
est potestas puniendi injurias unius contra
aliam. Haec autom potestas non est in aliquo
superiore, quia nullum habent, ut ponimus;
ergo necesse est, ut sitin supremo principe rei-
publicre lsesae, cui alius subdatur ratione de-
licti. Unde hujusmodi bellum introductum est
loco justi judicii vindicativi.
6. Objectio prima ex Rom. 12 soltitur. —
Objectio secunda. — Ejus confirmatio. — Con-
firmatur secundo. — Sed contra objicitur pri-
mo, quia hoc militare videtur contra illud
Romin. 12 : Non malum pro malo redrfentes,
non vos vindicantes, ctc. RespondetUr, illud
intelligi de piivata auctoritate, et animo in-
ferendi alteri malum per se ; attamen si fiat
potestate legitima et publica, atque animo
continendi hostes in otlicio, et reducendi quod
SECT. IV. QUIS SIT JUSTUS TITULUS
inordinatum erat acl ilebitum ordinem, non
solum non est prohibitum, sed necessarium.
Unde c. 13 subditur : Non sine causa gladium
portat, minister Dei est ad vindictam malefa-
ctorum. Objicitur secundo : nam sequitur in
eadem causa eumdem esse auctorem et judi-
eenr, quod est contra jus naturse : sequela patet,
quoniam idem princeps offensus aggrediendo
sumit officium judicis. Et confirmatur, tum
quiahac ratione negaturprivatispersonis pro-
pria vindicta;.moraliter enirn justitiae termi-
nos excederent : idem vero periculum est in
principe se vindicante; tum quia pari ratione, si
privata persona non possit per judicem se vin-
dicare, posset jam usurpare jus, et sua auc-
toritate id praestare, cum non alio fundamen-
to id concedatur principi, quam quia non est
modus alius justse vindictse.
7. Diluitur. — Adprimam confirmationem.
— Ad secundam qnorumdam responsio expen-
ditur. — Planaresponsio. — Respondeturnon
posse negari, quin in hoc negotio eadem per-
sona quodammodo subeat munus auctoris et
judicis, sicut etiam in Deo conspicimus, cui
potestas publica similis est; causa vero alia
non est, quam quia actus hic justitiac vindica-
tivae fuit necessarius humano generi, et natu-
raliter atque humano modo non potuit via
ulla dari convenientior, prsesertim quia ex-
pectanda est ante bellum contumacia per-
sonae offendentis, satisfacere nolentis; nam
tunc sibi imputet si ei subditur quem offendit.
Neque est simile de persona privata , primo,
quia cum privato regatur consilio, facile pote-
rit vindictse modum excedere ; at potestas pu-
blica publico ducitur consilio, idqueauscultari
tenetur, sicque facilius potest vitare incommo-
da proprii affectus. Secundo, quia vindicativa
potestas per se non ad privatum, sedad com-
mune bonum refertur ; et ideo non privatse
personae, sed publica? commissa est ; quare si
hsec vindicare nequeat aut nolit, illa damnum
patienter tolerabit. Et per hoec patet respon-
sio ad primam confirmationem. Ad secun-
dam, quidam dixerunt in eo casu licerepriva-
tae personse occulte se vindicare, et in codice
titulus habetur : Quando liceat sine judice se
vindicare ; sed intelligendum hoc venit, quan-
turn ad damnorum restituticnem ; quoad de-
licti vero punitionem est intolerabilis error ;
actus quippe vindicativae justitioe jurisdictio-
nis est, quam privata persona non habet, ne-
que peralterius delictum comparat, alioquin
non oporteret uti publica potestate jurisdic-
tionis; vel certe cum potestas jurisdictionis
BELLi, STANDO IN RATIONE NATURALL 7 iS
dimanetab ipsis hominibus, potuissentsinguli
non transferre talem potestatem in magistra-
tum, sed eam sibi conservare ; quod est aperte
contra jus naturse, et contra bonam guber-
nationem generis humani. Negatur ergo se-
quela, nam leges attendunt ea quae sunt per
se; at privatae personse, per se loquendo,
habent expeditam vindictam delictorum pro-
pter publicam potestatem ; quod vero inter-
dum non possint, per accidens evenit, atque
ideo necessario tolerandum, ut diximus. At
vero necessitas inter duas respublicas supre-
mas per se est ; et ita sunt exponendse quee-
dam Glossae civiles, quas supra Covarr. addu-
cit. De quo etiam Victoria in relectione de
Potestate civili, a numero sexto ; Soto, 4 de
Justitia, qusest. &, art. 1.
8. Tertia conclusio manifesta. — DuMitm
subortum. — Quid quando ex lello sequitur
damnum Ecclesice. — Quid quando sequitur
contra hostilem partem. — Quid quando sequi-
tur ipsi bellum inferenti. — Dico tertio: qui
sine causa justa bellum aggreditur, non solum
contra charitatem, sed etiam contra justitiam
peccat; unde tenetur omnia damna restitue-
re. Gonclusio est manifesta. Solum quaeri pos-
set an detur interdum causa belli excusans ab
injustitia, non vero a peccato contra charita-
tem. Respondendumque raro hoc accidere,
non tamen quidquam repugnare; sicut enim
inter privatos contingit, ut alter ab altero rem
sibi debitam accipiat, proindeque non sit con-
tra justitiam, contra charitatem vero aliquan-
do, nimirum si ea de causa debitor incurrat
gravissima damna, et res illa creditori non sit
valde necessaria , ita posset accidere inter
principes et respublicas. In quo tamen adver-
tendum, in hujusmodi bello posse considerari
primo damnum reipublicae contra quam bel-
latur; secundo illius quae bellum infert; ter-
tic denique damnum fortasse totius Ecclesiee.
In hoc tertio eventu, facile id, quod diximus,
inveniri potest. Nam licet rexChristianus pos-
sit alio justo titulo bellum indicere, nihilomi-
nus poterit peccare contra charitatem Ecclesiae
debitam, tale jus prosequendo; ut si inde vi-
deat hostes fidei lieri potentieres, etc. ; in eo
ergo casu, licet sit peccatum bellare, non ta-
men insurgit restituendi obligatio, quoniam
ille alius justus titulus illum deobligat. Quan-
do vero damnum est primi generis, tunc non
multurn obligat, quia prava voluntas reipu-
blicae injuriam inferentis fuit causa illius ; si
tamen in casu aliquo non posset illa respubli-
ca, vel satisfacere, vel restituere sine magnis
746 DISPUT. XIII. ET
iucommodis, neque esset uecessaria satisfactio
alteri principi, illam urgendo faceret plane
contra charitatem. In secundo tandem casu,
si princeps cum majori damno et periculo suae
reipublicae infert bellum alteri, etiam ex justa
causa, peccabit non solum contra charitatem,
sed etiam contra justitiam debitam propriae
reipublicae. Ratio est, quia princeps tenetur
ex justitia magis providere communi bono suae
reipublicoe,, quamproprio; alias tyrannus eva-
det. Sic judex suspendens reum morte di-
gnum, sed valde necessarium reipublicae, con-
tra debitum sui muneris feceret, atquo adeo
contra justitiam. Sic medicus contra justitiam
ex officio debitum peccaret, dando medici-
nam, quae prsesenti aegritudini mederetur, sed
majores postea inferret.
9-. Temperatur proxima decisio. — Sed in
hoc considerandum est, si rex unus plura re-
gna sub se contineat, seepe posse cum alterius
detrimento bellare pro altero ; quia licet re-
gna distincta sint, ut tamen sunt sub uno ca-
pite, mutuo se possunt ac debent juvare, cum
defensio unius cedit in commodum alterius,
servaturque aequalitas, siquidem alterum alte-
rius auxiliosuo tempore indigere possit; prae-
terquam quod per se magnum bonum cujus-
cumque regni est, potentiorem principem ba-
bere, ac denique major fortasse pax obveniet
tali regno, vel alia commoda, aliaque facile
excogitari valent; multa igitur consideranda
sunt, ut obligetur princeps ad relinquendum
jus bellandi, ne regnum ejus damnum patia-
tur.
10. Matum Cajetani. — Quousque verum
habeat. — Est autem advertendum , ex hoc
principio intulisse Cajetanum 2. 2, qucest. 96,
art. 4, ut bellum sit justum, debere princi-
pem tautam in se cognoscere potestatem, ut
moraliter certus sit de victoria : primo, quo-
niam alias exponit se manifesto periculo ma-
jora damna inferendi suee reipublicse, quam
commodum ; sicut (inquit) male aget judex
qui aggrediatur capturam rei absque satelli-
tum numero, quo certus sit non posse supera-
ri. Secundo, qui bellum aggreditur, rationem
subit agentis, agens autem potentius esse de-
bet ad superandum passum. Sed haec condi-
tio ncn videtur inibi simpliciter necessaria;
primo, quia humano modo est fere impossi-
bilis. Secundo , quia seepe interest ad com-
munc bonum rcipnblicoe non expectare tan-
tam ccrtitudinem, scd tentare potius, etiam
cum aliquo dubio , an coerceri bostes possint.
Tertio, quoniam alias nunquam liccret regi
ULTIMA DE BELLO.
minus potenti indicere bellum contra poten-
tiorem, quia illam certitudinem, quam Caje-
tanus requirit, assequi non potest. Quapro-
pter dicendum est, teneri quidem principem
ad procurandam maximam certitudinem ,
quam possit, victoriae; debere item conferre
spem viclorise cum periculo damnorum, at-
que si omnibus pensatis spes preevaleat. Si
vero nequit tantam certitudinem assequi ,
oportet saltem ut habeat probabiliorem spem,
aut aeque dubiam, juxta necessitatem reipu-
blicse et boni communis. Quod si minor sit
probabilitas de spe , et bellum sit aggressi-
vum, fere semper est vitandum ; si defehsi-
vum, tentandum ; quia hoc necessitatis, illud
est voluntatis : quaj omnia ex principiis de
conscientia et justitia satis constant.
SECTIO V.
Utrum principes christiani habeant aliquem
justum titulum lelli prceter eum, quem ratio
naturalis dictat.
1. Prima sententia affirmans. — Primus ti-
tulus, qui afferri posset, impugnalur ab aiocto-
re , in tract. de Fide , disp. 18. — Secundus
etiam titulus reprobatur. — Prima sententia
affirmat, quam Hostiensis , Panormitanus, et
alii Canonista? defendunt, in cap. Super his,
de Voto, et Alvarus Pelagius, lib. \, de Planc-
tu Ecclesiee, cap. 37; Gabriel, in 4, distinct.
45, quaest. 4, et alii, quos refert Covarr, re -
gula Peccatum , § 40. At non eodem modo
auctores hi loquuntur, assignant enim varios
titulos. Primus est solius infidelitatis , quia
scilicet nolunt veram religionem admittere.
Sed hic est falsus titulus, de quo in materia
de fide. Secundus est, ut Deus ab injuriis vin-
dicetur, quae contra ipsum fiuut per peccata
contra naturam, et per idololatriam; et quoad
ultimum, id tenet Castro, lib. 2 de Justa hae-
reticorum punitione, cap. 14. Sed falsa etiam
sententia est, et primum quoque si de vin-
dicta proprie loquamur. Deus enim non dedit
omnibus hominibus potestatem vindicandi
suas ipsius iujurias, quia ipse faoile id potest,
si velit, nec expedicbat generi humano : se-
quereturenim inde turbatio maxima. Eadem-
que ratio est de defensione, quia hac via potius
rnultiplicarentur divina? injuriae, quam vita-
rentur. Deinde, hoc ipso titulo possent etiam
christiani principes inter se bella movere ,
cum mVilti etiam sint Deo injurii. Item cum
hic titulus non possit sufficienter ostendi, juste
SECT. V. AN PRINCIPES CHIUSTIANI
possent invasi se defendere. Unde fieret bel-
lnm utrinqne justum.
2. Objectio ex Levit. 18, quo pacto solvatur
ab August. , Epiplian., Cassian. — Aliorum
solutio probatur. — Oppones , nam populo
Israel licuit bcllum boc titulo contra idolola-
tras, ut patet Levit. 18. Respondeo varios as-
signari titulos illius belli; Augustinus, ser-
mone 115 de Tempore, Epiphanius, hseresi
66, et Cassian., collat. 5, cap. 24, volunt ter-
ram illam pertiuuisse jure hsereditario ad Is-
raelem, qui ex Sem descendebat, cui Noe par-
tem illam dederat in beereditatem, quam per
vim frater Cbam occupaverat. Hunc titulum
nec probo uec improbo, quia neutrius partis
ratio suppetit. Alii dicunt titulum fuisse Dei
donationem, qui plane verus est; addit vero
Augustinus, qusest. 20, in Josue , licet justus
esset titulus, quia tamen non poterat demons-
trari, semper fuisse queesitos alios magis con-
stantes et apertos ; nimirum, quia vel bostes
denegabant transitum per communes vias, vel
aggressores erant, ac bellum incboabant. Dici
etiam potest eos non solum fuisse idololatras,
sed bomicidas , nam sacrificabant parvulos
innocentes, quare eos titulo defensionis inno-
centium licuisse debellare.
3. Enucleatur magis prxdictus titulus , de
quo in disp. 18 de Fide, sect. 4. — Adverten-
dum vero circa hunc titulum , a nonnullis
quodammodo admitti , si forte aliqua respu-
blica coleret unum Deum, principis autem ne-
quitia ad idololatriam inelinaret. Tunc enim
licet movere bellum contra principem. Quod
verum est, si per vim princeps ipse cogeret
subditos ad idololatriam ; secus autem non
esset sufficienscausabelli, nisi tota respublica
peteret auxilium contra suum principem ;
quia ubi coactio non intervenit, locum non
babet defensio. Et confirmatur primo, quia
eadem ratione semper liceret indicere tale
bellum propter tuendos innocuos parvulos ;
secundo , liceret similiter inter Christianos
principes propria auctoritate suscipi. Denique,
quacumque ratione titulus hic habere locum
possit, non proprius Christianorum est, sed
communis cum iis infidelibus, qui unum tan-
tum Deum colerent, sicque possent jure de-
fendere , quicumque vellent eumdem Deum
colere , ab aliisque cogerentur ad idolola-
triam.
4. Tertius titulus absolute improbatur. —
Tertius titulus est dominii supremi in tempo-
ralibus; astruunt nimirum dicti auctores, in-
fideles, aut veros domjnos non esse rerum
IIABEANT ALIQUEM JUSTUM, ETC. 747
quas possident, aut imperatorem christianum,
aut certe Summum Pontificem habere direc-
tum dominium temporale totius orbis; sed
hsec omnia sunt vana et conficta, ut in mate-
ria de dominio et de legibus tractatur ' . Dein-
de, esto in re talis titulus existeret, attamen
neque infidelibus sufficienter ostendi posset,
neque possent cogi ad credendum subsistere
tale dominium; ergo neque cogi ad obedien-
dum. Tandem eo titulo jam posset Papa vel
imperator agere bellum contra omnes prin-
cipes christianos. Quocirca animadvertendum,
quamvis Pontifex indirecte habeat potestatem
supremam in temporalibus, eam tamen, per
se loquendo , semper supponere potestatem di-
rectam in spiritualibus, ideoque illam potes-
tatem indirectam, per se loquendo, non posse
extendi ad infideles, in quos directa potestas
in spiritualibus non datur in ipso Pontifice.
Dico autem per se, quia per accidens contin-
gere aliud potest, utstatim dicam.
5, Quartus titulus expenditur. — Quartus
titulus affertur, quod infideles barbari sint et
inepti, ut se convenienter regant. Ordo autem
naturee postulat ut prudentiores gubernent
hujusmodi homines, quod docuit Aristoteles,
primo Politicorum, cap. 1, ubi, cap. 5, docet
bellum natura justum esse, quod contra ho-
mines suscipitur, qui ad parendum nati sunt,
neque parere volunt. Atque hunc titulum
probavit Major, in 2, distinct. 44, quaest. 3;
et late Sepulveda, lib. 7, cap. 2. At enim hic
titulus primum non potest esse generalis,
nam evidens est multos esse infideles inge-
niosiores fidelibus, et aptiores ad res politi-
cas. Secundo, ut hic titulus habeat locum,
non satis est existimare aliquam nationem es-
se ingenio inferiorem, sed esse ita inopem, ut
regulariter potius ferarum more quam bomi-
num vivat, quales dicuntur ii qui, cum nul-
lam habeant humanam politiam , nudi pror-
sus incedunt, carnibus vescuntur humanis,
etc. Et si qui tales sunt, debellari poterunt,
non ut interficiantur , sed ut humano modo
instituantur, et juste regantur. Raro tamen
aut nunquam admittendus est talis titulus,
nisi ubi intercedunt occisiones hominum in-
nocentum, et similes injurise : quare potius
titulus hic revocatur ab bellum defensivum,
quam aggressivum. Tandem Aristoteles supra
tunc solum ait licere hoc bellum, quando dicti
homines, qui regendi debellantur, tam distant
1 Vide lib. 2 de Legib., c. 7, et in Defen-
sione fidei, lib. 3 , c. J, 4 et 5.
748 DISPUT. XIII. ET
ab aliis, quam a corpore animus. Ex quo ni-
hilominus intelligitur, hunc titulum, si quis
est, non esse proprium Christianorum , sed
eamdem pertinere ad omnem regern, qui ve-
lit servare legem naturse, ex qua praacise con-
siderata hic titulus oritur.
6. Vera qucestionis resolutio per tres con-
clusiones. — Prima conclusio. — Dicendum est
ergo nullum esse titulum belli ita proprium
christianorum principum , qui non habeat
fundamentum aliquod, vel certe proportio-
nem cum lege naturali, atque adeo qui suo
modo non etiam conveniat principibus infide-
libus; quod ut explicem, dico primo : christia-
nus princeps non potest indicere bellum, nisi
vel ratione injurise, vel ob defensioneminno-
centum. Probatnr sufficienter ex eo, quia ex-
clusi sunt omnes falsi tituli. Et rationes faetae
hoc probant, nam lex gratioe non destruit le-
gem naturae, sed illam perficit.
7. Secunda conclusio. — Dico secundo : de-
fensio innocentum peculiari modo potest ha-
bere locum in principibus fidelibus, et idem
est suo modo in injuriarum vindicta. Nam si
respublica subdita infideli principi velit sus-
cipere legem Christi, et rex infidelis prohibeat,
habent christiani principes jas defendendi illos
innocentes. Quod si talis respublica vellet re-
cipere legem infidelium, Mahometicam, verbi
gratia, ac princeps nollet, non haberet infide-
lis princeps Turca simile jus contra illum re-
gem. Ratio est, quia impedire legem Gliristi
est revera gravis injuria, et damnum : prohi-
bere vero aliam legem, nnlla est. Item si au-
dire velint, ratione possunt convinci hoc esse
credibilius et credendum ; juste igitur eis hac
in parte succurritur. Similia exempia sunt,
quae ad primam partem conclusionis spectaut,
si praedicatores Evangelii injuriis afficiantur,
vel certe aliquid agant infideles principes in
detrimentum fidelium; nam heec est injuria
Ecclesite, ad qaam expellendam et vindican-
dam jus suum habet, quod aliqua ex parte
supernaturale est, nimirum, facultas Dei ad
praedicandum Evangelium, atque hoc modo
cerlum est non spectarc hoc jus ad infideles:
quse omuia satis patent ex materia fidei, disp.
18, sect. 1.
8. Tertia conclusio. — Dico tertio, hap.com-
nia ita habere fundamentum in ratione natu-
rali, ut, proportione scrvata, possint quodam-
modo ad infideles applicari. Explicatur : nam
si velit aliqua rcspublica colere unum Dcum,
et servare naturoc legem, vcl audire prsedica-
torcs qui hoc doccaut, ct a suo principe pcr
ULTIMA DE BELLO.
vim impediatur, orietur inde alteri principi
justus tituius belli, etiamsi non sit fidelis, sed
sola ratione naturali ducatur, quia illa erit
justa defensio innocentum. Simili modo, si
aliqua respublica coleret unum Deum, et ser-
varet leges naturoe , alia vero idoiolatriam
exerceret, ac contra rationem naluralem vive-
ret, haberet ilia jus ad mittendum qui hauc
docerent, et erroribus liberarent. Quod si per
vim impediretur, jure posset bellum prose-
qui, quia id jus est valde consentaneum natu-
rge; tum etiam quiaibiadmisceretur innocen-
tum defensio, cum morahter loquendo, non
siut defuturi, qui velint edoceri veritatem na-
turalem necessariam ad bonum honestum, a
qua voluntate inique impedirentur ; tum deui-
que propter rationes aliasadductasin materia
dc fide, disp. illa 18, quse, servata proportio-
ne, hic procedunt.
SECTIO Vi.
Qua certitudine constare debeat de justa causa
belli, ut illud justum sit.
Distinguenda sunt tria genera persona-
rum, scilicet, supremus rex et princeps ; pri-
marii homines et duces ; communesque mili-
tes; et supponendum in omnibus requiri cer-
titudinem practicam, quse explicatur hoc ju-
dicio: Mihilicitum est bellare. Dubium totum
vertitur de certitudine specuiativa, quue ita
explicatur: Hcec causa bellijusta est in se;
vel : Hcec res, quam prcetendo per belhmi, mea
est.
1. Prima conclusio bipartita. — Suadetnr
pars prior. — Dico primo : supremus rex tene-
tur ad diligentem cansae et justitise examina-
tionem, qua facta,' operare debet juxta scien-
tiam indecomparatam. Fundamentum prioris
partis est, quia negotium belli est gravissi-
mum ; ratio autem postulat, ut in quovis ne-
gotio adhibeatur consultatio, et diligentia
quaiitati ejus accommodata. Item, ut judex
sententiam ferat in privato negotio, debet di-
ligentem adhibere examinationem ; ergo pro-
portionaliter in publica belli causa. Tandem
quia aiias temeritate principum facile turba-
rentur omnia. Itaque iu priori hac assertionis
parte nulla est difficuitas.
2. Explicatur posterior. — Quid quando al-
tera pars est probabilior. — Posterior vero ita
explicatur : ponamus cnim titulum belli esse,
quod rex hic conlendat hanc urbem ad se per-
tinere, vel jure hajreditario sibi obvenire de
SECT. VI. QUA CERTITUDINE CONSTARE
imo; jam si facta diligentia illud certo constat,
aperta est assertio. Quando vero res est pro
utraque parte probabilis, tunc se debet rex
gerere ut justus judex; quare si sententia sibi
favens invenitur probabilior, potest etiam
juste prosequi jus suum, quia, ut verum exis-
timo, in sententiis ferendis sequenda est sem-
per probabilior pars, quia ille est actus justi-
tiee distributivee, in qua dignior est preeferen-
dus. Est autem dignior, cui probabilius jus
favet, de quo latius iufra. Eadem vero ratione
si pars contraria babeat pro se sententiam
probabiliorem, nullo modo poterit ille prin-
ceps movere bellum.
3. Quid quando cequaliter dubitatur, et alte-
ra pars possidet. — Sidenique, facta diligentia,
invenitur eequa probabilitas pro utraque par-
te, vel certe eequale dubium, undecumque
aliud oriatur, tunc si alter possidet, preefe-
rendus est; quia in judicio etiam ille preefer-
tur, eum majus jus habeat; quapropter, qui
non possidet, movere bellum nequit contra
possidentem ; qui vero possidet, tutus est, ac
se defendere juste valet. Quamvis Adrianus,
in4, materia de Restitutione, et Quodlib. 2, ar-
tic. 2, contrarium sentiat iu hoc ultimo ; nam
ille (inquit) dubitat, an retineat alienum, non
est ergo tutus. Sotus etiam, in 4, de Justitia,
qusest. 5, argumento ultimo, dicit, eum qui
dubitat, teneri ad dividendum cum altero,
vel satisfaciendum alteri pro ratione dubii,
quod esset verum, si a principio incepisset
possidere cum dubia fide, nam talis possessio
non confert jus; si vero a principio erat pos-
sessor bona± fidei, et postea ortum est du-
bium, et diligentiam fecit ad inquirendam
veritatem, non tamen potuit assequi, secure
potesttotumretinere; quiadubium manet pu-
re speculativum, et talis possessio confert sim-
pliciter jus ad rem totam, quod in genere la-
tius ostenclimus in materia de conscientia, in
tractatu 3, disputatione 12, sectione 5 et 6 ;
et in specie docet Covarr., regula Pos-sessor,
parte 2, §7; et Yictoria, dicta relectione. Et
idem Sotus, relectione de Secreto, memb. 3,
queest. 2. Advertit tamen Victoria teneri hu-
jusmodi possessorem, cum oritur dubium, di-
ligenter inquirere veritatem, et ad hoc cogi
posse ab alio, etiam per bellum, si alias nol-
let, quia revera id postulat ratio justitiee et
recti judicii.
4. Quid quando neutra possidet. — Aliud
membrum est, si nullus possideat, et dubium
vel probabilitas sint eequalia. Gommunior
sententia esse videtur, unumquemque habere
DEBEAT DE JUSTA CAUSA BELLt , ETC. 749
jus ad primo occupandum : unde fieret justum
bellum ex utraque parte, quod non refert, cum
interponitur ignorantia. Ratio vero affertur,
quia in simili casu judex posset adjudicare
rem suo arbitratu, cui vellet partium htigan-
tium. Ego vero mihi suadere nequeo id licere
judici in tali casu, in quo certe judex est tan-
tum distributor rei, in quam ipse jus non ha-
bet. Ergo si jura partium semper sunt pror-
sus eequalia, non est cur possit ipse totam al-
teri attribuere ; tenetur ergo dividere, vel, si
res dividi utiliter non possit, oportebit ratione
aliqua utrique parti satisfacere. Ergo ad hoc
ipsum tenebuntur principes iu casu belli, nam
aut inter se rem divident, aut sortem mittent,
vel aliqua alia ratione negotium component.
Quod si unus tentaret rem totam occupare,
aliumque excludere, hoc ipso injuriam alteri
faceret, quam posset juste repellere, et eo ti-
tulo justi belli rem totam occupare.
5. In dubio de justo bello, teneri principem
committere judicium bono viro, probabilius. —
Sed queeres an in hujusmodi casibus tenean-
tur supremi principes arbitrio bonorum viro-
rum judicium relinquere. Est autem qiuestio,
stando in lege naturali tantum, ut omittamus
Papee auctoritatem, de X[ua jam diximus. Cen-
seo vero probabilem valde esse partem quee
affirmat : etenim tenentur ii, quoad possunt,
vitare bellum honestis mediis. Si ergo nullum
periculum injustitiee timeatur, illud plane est
optimum medium ; erit ergo amplectendum.
Confirmatur, nam impossibile est auctorem
naturse in eo discrimine reliquisse res huma-
nas, quee frequentius conjecturis potius quam
certa ratione reguntur, ut omnes lites inter
principes supremos et respublicas, nonnisi per
bellum terminari debeant; est enim id contra
prudentiam ac bonum commuue generis hu-
mani ; ergo contra justitiam. Preeterquam
quod jam regulariter ii haberent majusjus,
qui potentiores essent, atque adeo ex armis
esset metiendum, quod barbarum et absur-
dum satis apparet.
6. Notatio prima circa datam resolutionem.
— Notatio secunda. — Sed in hoc observan-
dumprimo erit, nonteneri supremum priuci-
pem stare judicio eorum, quos ipse non con-
stituit ad judicandum ; oporteret ergo ut
utriusque partis consensu arbitri eligerentur ;
quod quidem medium, quia raro amplectun-
tur, iJeo solet esse rarissimum. Nam seepis-
sime alter princeps suspectos habet judices
externos. Deinde advertendum, posse supre-
mum prineipeni, si bona fide procedat, expen-
750 DISPUT. XIII ET
dere jns suura per prudentes et doctos viros :
quorum judicium (si per illud sibi constat de
jure suo) sequi potest, sicque non tenebitur
stare aliorum judicio. Ratio est, quia ita est
de hocjure judicandum, sicutde justalite; in
justoautemjudicio duo intenduntur.Unumest
examen causa?, et cognitio juris utriusque
partis, cui negotionecessarianon est juridictio,
sed scientia potius et prudentia; quia, cum
non intendatur per bellum, sed bello suppo-
natur, non est cur arbitris sit committendum.
Alterum est executio juris jam patefacti ; ad
boc vero jurisdictio postulatur, quam per se
habet supremus princeps, quando alias sibi
constat satis de jure ; tunc ergo non est cur
expectare teneatur alterius arbitrium, quam-
vis debeat justa pacta acceptare, si offeran-
tur.
7. Secunda conclusio bipartita pro ducihis.
— Dico secundo : duces, et alii principes re-
gni, quoties ad consilium vocantnr, ut judi-
cium ferant de bello inchoando, tenentur ve-
ritatem diligenter inquirere; non vocati au-
tem, non magis obligantur quam alii com-
munes milites. Prior pars liquet, quia vocati
tenentur ex justitia justum consilmm dare,
alias illis imputabitur, si qua fuerit injustitia
in bello. Posterior probatur, quia non vocati
jam se gerunt in hoc negotio, ut privati mi-
lites^ tantumque moventur,non vero moveut;
per accidensque est quod sint nobiles aut di-
vites. Acldit tamen Victoria supra, ex cbari-
tate teneri hos justitiam belli inquirere, ut
admoneant quando oportuerit. Verum si obli-
gatio est ex sola charitate, habebit locum so-
lummodo tempore necessitatis. Unde alias,
per se loquendo, non tenebuntur.
8. Tertia conclusio pro communibus militi-
hus. — Dico tertio : communes milites subditi
principum nullam diligentiam adhibere te-
jientur, sed vocati ad bellum ire possunt,
dummodo illis non constet esse injustum. Pro-
batur, tura quia quando iis militibus non con-
stat de injustitia belli, consilium commune
principis et regni satis illis est ad cundum ;
tum etiam quia subditi, in dubio (speculativo,
scilicet), tenentur obedire superiori, capite
Quid culpatur, 23, q. 1, ex Augustino, 22
contra Faustum, capit. 75; idque optima ra-
tionc. Nam in dubiis tutior pars est eligenda ;
cnm autcm princeps possideat jus suum, tu-
tius est illi obedire. Contirmatur assertio :
nam ministerjudicispotest exequi sententiam
nullo prsemisso examine, dummodo non con-
stet esse injuslam Atque hoec est communis
ULTIMA DE BELLO.
sententia, Cajetani, in Summa, verbo Bellum;
Sot., in k, de Justitia, quoest. 7, art. 2 ; Vic-
tor. supra; Sylvest., verbo Bellum, \, q. 9.
(Vide in simili de executore,, tom. de Censur.,
disp. 3, sect. 45, n. 9.)
9. Limitat Sylvester concliisionem . — Item
aliter Adrianus, vel potius negat. — Satisfit
Adriano. — Satisfit Sylvestro. — Videtur ta-
men Sylvester hoc limitare : nam si dubitent
(inquit) tenentur inquirere, ut expellant du-
bium ; quod si non potuerint, tunc licebit mi-
litare. Adrianus vero, in Quodlib. 2, omnino
negat licere cum his dubiis ire ad bellum,
tum quia nunquam licet operari cum dubia
conscientia; tum quia jam milites illi elige-
rent partem minus tutam, cum se exponerent
periculo injuste occidendi et preedandi ; non
eundo autern, solumpeccarentnon obedicndo:
justitia autem rigorosius obligat quam obe-
dientia. Sed occurrendum, dubium hoc non
practicumesse, sed speculativum,ideoque noh
reddere conscientiam dubiam ; sed neque pars
esset tutior non obedire ; nam ex simili ino-
bedientia ordinarie sequeretur non posse
principes defendere jura sua, quod grande es-
set ac commune incommodum. Quod vero at-
tinet ad limitationem Sylvestri, advertendum,
dubium aut posse esse pure negativum, quia,
videlicet, milites omnino ignorant in eo nego-
tio rationem justitiae vel injustitise, ac tunc
nihil tenentur inquirere, sed sufficienter niti
valent auctoritate sui principis ; aut est du-
bium positivum, ortum ex rationibus pro
utraque parte occurrentibus, et quidcm si ra-
tiones ostendentes bellum esse injustum, tales
essent, quibus ipsi nescirent satisfacere, tene-
rentur tunc aliquo modo inquirere veritatem,
quamvis nec hoc onus erit tacile imponen-
dum, nisi rationes illse valde suspectam red-
derent justitiam belli; nam tunc jam vide-
rentur milites declinare in quoddam judicium
morale, quod bellura sit injustum ; alioquin
vero si rationes habent probabiles pro justitia
belli, licite possunt se illis conformare.
10. Demilitlbus stipendiariis non subditis
communior senientia. — Fundamenlum dicta?
sententiw. — Confirmatur primo ex regulaju-
ris, et Ambrosio. — Confirmatur secundo. —
Major ditlicultas est de militibus non subditis,
qui vocantur stipendiarii. Communis sententia
esse videtur, teneri hos ad examinandara jus-
titiam belli, antequam dcnt nomina. Ita scn-
tit Sylvester supra, qui etiam defmit, eos cuni
dubio non posse licite ire ad bellnm ; et fere
idcra sentit Cajetanus, in Summa, verbo Bel-
SECT. VI. QUA CERTITUDINE CONSTARE
lum ;\imitat tamen : Nisi M accipiant stipen-
dium etiam tempore pacis, olstrictique sint ad
eundum quoties vocantur ; tales enim possnnt
se gerere ut subditi, quia revera subditi sunt
ratione stipendii. Fundamentum ost, quia in
eo casu tutius est non militare non subditum,
cum non militando nulli periculo se exponat,
militando autem se exponit iis omnibus quse
numeravit Adrianus, in dubiis autem tutior
pars sit eligenda. Confirmatur, primo ex regu-
la juris 19, in 6, et 38, in ff., qua dicitur, non
esse sine culpa, qui rebus, quse ad ipsum non
spectant, se immiscet cum periculo alterius.
Unde Ambrosius, lib. 3 Officiorum, cap. nono,
et habetur in 14, quaestione 5, cap. Denique,
generaliter dicit neminem debere cum discri-
mine alterius alterum juvare. Confirmatur se-
cundo, quia ob hanc rationem, in simili du-
bio, docent jura, conjugem qui dubitat, posse
debitum reddere, sed non petere, et ob eam-
dem rursus dici potest, cognatos et amicos
principes non posse se invicem juvare, nisi
probe examinata causa.
4 1 . Arguitur primo contra eamdem senten-
tiam. — Nihilominus contra hanc sententiam
occurrunt hae difficultates. Primum, quiajam
oporteret singulos milites stipendiarios exa-
minare causam belli ; hoc autem est contra
omnem consuetudinem, et humano modo im-
possibile; quia, ut supra dicebam, neque om-
nibus potest reddi ratio, neque omnes sunt il-
lius capaces. Secundo, quia etiam milites sub-
diti non possent ire ad bellum dubium sine
examine causse, nisi quando stricte preecipe-
rentur, ita ut non eundo inobedientes fierent,
siquidem tunc solum excusat illos obedientia :
quandiu vero non imponeretur praeceptum,
tutius non militarent. Consequens autem est
contra omnem morem, aliaque ^obligatio per-
niciosa esset reipublicse. Tertio, si stipendiarii
perpetui ante tempus belli potuerunt se obli-
gare ad militandum, etiam in casu dubio,
transferendo suam conscientiam in conscien-
tiam principis, cur non poterunt id facere,
qui accipiunt stipendium in belli initio? Nam
morahter ejusdem rationis est exercere ac-
tum, et obligare se ad exercendum. Et con-
firmatur, quia, sicut non licet ire ad bellum
injustum, ita nec obligare se ad militandum
in bello illo; neque etiam ad militandum
indifferenter in omni bello, sive justo, sive
injusto; et hoc ideo, quia militare in injusto
bello est injustum; ergo, a contrario, si licet
se obligare in bello dubio, iniqua non est
talis obligatio; ergosine ulla preeeedenti obli-
DEBEAT DE JUSTA CAUSA BELLI, ETC. 751
gatione licebit propter stipendium hic et nunc
id facere; neque vero multum referre vide-
tur quod jam antea censebatur quispiam sub-
ditus ratione stipendii. Namqueidem dici po-
terit, si contractus fiat cum jam instat bel-
lum, cum tunc etiam milites se obligant ad
obediendum in omnibus, in quibus licite pos-
sunt, et quod haec obligatio antecesserit , vel
quod nunc fiat, nihil interest ad justitiam.
Quarto, in simili dubio, licet quibuslibet ven-
dere arma his principibus atque militibus;
in quo tamen idem periculum vertitur, ne
cedat, scilicet, in injuriam innocentum , si
fortere ipsa bellum est injustum. Antecedens
commune est. Consequentia probatur, quia
uterque concursus est valde moralis ad ac-
tum belli, et licet militesquodammodo imme-
diate videantur concurrere, attamen ordinarie
magis nocere possunt, qui prsebent arma.
Quinto, licitum estcuilibet servire mercatori
propter stipendium, animo cooperandi con-
tractibus illius, de quibus illi non constat esse
injustos, neque tenetur illos examinare ; ergo
similiter censendum erit in prsesenti casu.
Ultimo ratio communis his eventis est eadem,
quia in omnibus primo ac per se, qui non est
subditus, se subdit alteri propter stipendium,
in quo nulli irrogat injuriam, neque per se
loquendo se exponit periculo alicujus mali, et
alias utitur jure suo vendendo res suas, aut
suam operam,quocerte non tenetur se privare
in suum damnum. Atque de his militibus ac-
cedit specialis ratio : pro se quippe habent
auctoritatem principis et totius reipubliese,
quas inducit magnam probabilitatem. Unde,
omnibus perpensis, minime videntur tunc eli-
gere partem minus tutam.
12. Auctoris decisio bipartita. — Quoad du-
bium negativum. — Quoad duMum positivum. —
Hsec argumcnta plane convincunt, neque in
re ipsa ullam differentiam invenio inter sub-
dilos atque non subditos. Et ita Victoria su-
pra, in suarelectione, a num. 24, indifferenter
loquitur de militibus. Sed quiares est moralis,
ut secuiius procedatur, statuo, si dubium sit
pure negativum, probabilius posse hos ire ad
bellum, nullo examine facto, totoque in prin-
cipem, cui subduntur, onere rejecto; quem
tamen suppono esse bonae apud omnes existi-
mationis, atque hoc aperte docet Victoria, et
consentiunt alii Thomistse: si vero dubium sit
positivum, et rationes sint utrinque probabi-
les, credo fore obligandos ad inquirendam
veritatem ; quam si non possint assequi, sequi
debebunt quod probabilius erit, ac juvare il-
752 DISPUT. XIII. ET
lum qui jus babet probabilius ; quia cum
dubiuin sit in facto, et de damno proximi,
vel defensioneinuocentis, sequendum est quod
probabilius apparuerit, juxta regulas clatas de
conscientia, sect. 6 citata. Ad hoc autem sa-
tis erit militibus, si ipsi consulant viros pru-
dentes et timoratos, an possint simpliciter ire
ad tale belluin, nScne. Quod si dicti milites
unum corpus politicum conficiunt, habentque
sua capita, satisfacient profecto inferiores, si
per suum quisque caput, aut principem, exa-
minent justitiam belli, eorumque sequantur
judicium. Quod si tandem pro utraque parte
habeant rationes aeque probabiles, tunc gerere
se possunt, ac si dubium esset mere ncgativum,
quia tunc utrobique est sequalitas, et preepon-
derat auctoritas principis, quod etiam clare
insinuavit Sylvester, verbo Bellum, 4. Et de
hac qusestione hsec sufficiant.
SECTIO VII.
Quis sit debitus modus gerendi bellwm.
\. Notationes pro resolutione. — Quadru-
plex comparatio proponitur. — Distiuguenda
sunt tria tempora: initium belli, prosecutio
belli ante partam victoriain, et tempus post
victoriam partam. Distinguenda etiam sunt
illa tria genera personarum : princeps supre-
mus, duces medii, infimi milites, qui omnes
possunt comparari, primo ad hostes, quid ni-
mirum possint cum illis juste agere. Secundo,
intcr se, quid rex debeat ageiecum militibus.
Tertio, quid milites cumregibus. Quarto, quid
cum eseteris, verbi gratia, hospitibus, apud
quos in itineribus diversantur. Hic potissi-
mum agimus de primo; tamen breviter circa
alios aliquid dicemus.
2. De quarta comparatione. — De tertia com-
paratione. — Circa quartum igitur breviter
possumus dicere, quod Joannes Baptista, Luc.
3, docuit : Neminem conculiatis, et contenti es-
tote stipendiis vestris. Unde hi omnes nihil
possunt ab hospitibus accipcre, praeter id quod
a rege constitutum est; alias peccant contra
justitiam,, ct tenentur restituere; atque idem
est si faciaut alia damna per domos, agros,
etc. ; duces vero et principes tenentur ex offi-
cio luec omnni, quoad possunt;, impedire, alias
totum onus restitutionis, post milites, ad illos
pertinet. Circa tertium eaput, sicut reges te-
nentur stipendia dare militibus, ita ipsi tenen-
tur, quidquid sui muneris est, prsestare. Unde
ex justitia tenentur ad actum fortiludinis, at-
ULTIMA DE BELLO.
que adeo ad non fugiendum, nec deserendum
locum suum, aut arcem, de qua re habentur
multse ieges, fi. De re mililari. Et videndus
est Cajetanus, in Opusculo de hac re, quod est
4, qusest. penultim., qui obligat duces arcium
nullo metu mortis aut famis eas tradere, quia
tale contrahunt pactum cum principe, inde-
querecipiunt stipendium, ex quo obligatio ex
justitianascitur. Denique comparando interse
privatos milites, prseter communes leges jus-
titise, specialiter tenentur parta victoria ser-
vare justam distributionem in partitione prse-
dse. Quse autem illa sit, non potest a nobis de-
finiri ; sed in unoquoque regno servandum est
vel quod reges statuunt, vel quod duces, vel
certe quod fuerit in more et consuetudine. De
primo igitur capite dicendum restat solum-
modo.
3. De prima comparatione. — Prima con-
clusio bimembris et communis. — Dico primo:
ante bellum inchoatum tenetur princeps pro-
ponere justam causam belli reipublicse con-
trariae, ac petere restitutionem condignam,
quam si altera offerat, tenetur acceptare, et a
bello desistere : quod si non faciat, bellum erit
injustum ; si alter vero neget satisfactionem,
tunc poterit juste bellum inchoare. Tota con-
clusio est eominunis, et ultima pars est clara ;
quia, supposita pertinacia alterius principis,
seu reipublicse, aliisque conditionibus, nihil
est quod spectetur. Prior sumitur ex Augusti-
no, cap. Noli, 23, qusest. I, et cap. Dominus,
qusest. 2 ; et consentiunt omnes Doctores : Ma-
jor, in A, q. 20; Driedo, lib. 2 de Libertate
Christiana, cap. 6; Cajet., v evbo Bellum ; Syl-
vester, ibid., qusest. 4, conclus. 2. Videturque
recte colligi ex illo loco Deuteron. 20: Si
quando accesseris ad expugnandam, etc. Ratio
est, quia alius belli -modus esset injustus, et
inde fieretcausa ipsa injusta. Nam ubi offer-
tur plena et sufficiens satisfactio voluntaria,
non est locus violentise, prsesertim quia ratio
dictat, ut vindicativa justitia fiat cum minimo
damno communi, servata tamen cequalitate.
Prseterca princeps non habet vim coactivam
iu alium principem , nisi quando is injuste
agit, atque adeo quando non vult satisfacere.
&. Limitat Cajetanus conclusionem. — Ex-
penditur limitatio. — At vcro Cajetanus, limi-
tat hanc conclusionem , scilicet, dummodo
hsec satisfactio oiferatur ante aetualem con-
gressum l)elli : nam post inchoatum bellum
non tenetur is, qui debellat, eam acceptare,
quia in bello est veluti judcx, quo jam cepto,
iit domiuus causse, jusque acquisivit proce-
SECT. VII. QUIS SIT DEBITUS MODUS GERENDl BELLUM.
753
deudi usque ad finem, unde sibi imputet de-
bellatus, quod non debito tempore obtulerit
satisfactionem. Sed inquiro quid intelligatCa-
jetanus per actualem congressionem lelli. Si
pugnam actualem ultimam qua totum bellum
est jam terminandum, non est dubium , si
jam res sit inchoata, et victoria incipiat decli-
nare ad eam partem, a qua juste beilatur, non
teneri tunc acceptare satisfactionem, preeter
victoriam integram , quia bsec jam moraliter
non videtur distare, imo vix potest moraliter
in eo articulo tractari de pace. Si vero per
actualem congressum, intelligat bellum iliud
in quo aliquoties pugiiatum est, non video
quo firmo fundamento asseratur, magis esse
tunc dominum causee, quam aute bellum in-
choatum, quia idern jus antea babebat ad in-
cboandum bellum, quod nunc babet ad prose-
quendum. Solum interest quod injuria crevit,
et consequenter crevit jus ad majorem satis-
factionem. Prsei.erea ratioues factaB eeque pro-
cedunt in utroque ex dictis eveutis, quia sicut
initium, ita continuatio beili debet esse neces-
sitatis. Ad hree , quia similiter sequuutur
damna coutra bonum commune, quai ^vitari
debeut salvo integro jnre proprio, quod qui-
dem est salvurn, quando offertur satisfactio,
quia nibil magis peti potest post partam victo-
riarn, ut dicemus. Denique jus belli est odio-
sum, et pcena ejus gravissima; ergo restrin-
genda est, quoad fieri potest.
5. Resohitur simpliciter coutra limitaiio-
nem Cajetani, explicaturque magis. — Itaque
coutrarium videtur simpliciter verius : solum
est addendum, in integra satisfactione conti-
neri primum, ut restituantur res omnes quaj
injuste detinebantur. Secuudo, ut omnes ex-
pensae quae propter injuriam alterius sunt fac-
tai, reparentui\ Unde si bellum fuit semel
incboatum, poterunt juste peti omnes expensai
eo usquefactai.Tertio, postulari potest ahquid
in pceuam pro injuria illata, quia non solum
in bello babetur ratio commutativa? justitise,
sed etiam vindicativae ; denique potest peti
juste quidquid in futurum necessarium vide-
bitur ad conservandam pacem, atque etiam
tuendam, quia bic est fmis prsecipuus beili,
pacem statuere in futurum. Prasterea adden-
dum, cum bcec conditio belli ex justitia oria-
tur, si contra illam fiat belium, oriri ex ilio
obligationem restituendi.
6. Secunda comlusio. > — Dico secundo :
post incboatum beilum, toto tempore ante
partam victoriam, justum est interre hostibus
omuia dauiua. quce vel ad satisfactionem, vel
Xii.
ad comparandam victoriam r.ecessaria vide-
buntur, dummodo non contineant intrinsecarn
injuriam innocentum intrinsece malam, de
qua infra, conclus. 6. Ratio est, quia si finis
licet, et media necessaria licent; et hinc ba-
betur fere in hoc toto discursu, seu tempore
belli nibii fieri contra hostes, quod injustitiam
coutineat, prseter innocentum mortes; nam
reliijua omniadamna judicautur ordinarie ne-
cessaria ad fmem belli.
7. Tertia conclusio communis, et certa. —
Observatio prima. — Limitatur non male a
Sylvest. et Victor. — Observatio secunda. —
Tertia obseroatio duplicis corollarii ex conclu-
sione. — Quarta obsertatio, qua patescunt va-
riajuracirca lianc conclusionem. — Dico tertio :
post partam victoriam, licitum est principi ea
damna inferre reipublieoe victa;, quae suffi-
ciant ad justam vindictam, et satisfactionem,
et restitutionem omnium damuorum. Con-
clusio est commuuis, et certa, tum quia hic
est fmis belli, tum quia in justo judicio hoc
ipsum licct. Observaudum tamen, in hac sa-
tisfactione computanda esse omnia damua,
quse talis respublica in discursu belli passa
est, id est, mortes hominum, ineeudia, etc.
Non displicet tamen primo quod Sylvester,
verbo Bdlum, 1, q. 9, et Victoria, in dicta
relectione, num. 20, addunt, bona mobiiia
capta a militibus in discursu belli non esse
computanda a principe in partem restitutio-
nis; nam jus gentium communi consuetudine
introducturn ita habet. Et ratio est, quia cum
milites exponant vitam tot ac tantis pericuiis,
aiiquid est illis concedendum, atque idem est
de eorum principe. Secundo, est tam in hac,
quam in praecedenti conclusione observan-
dum, non licere militibus propria auctoritate,
vel post, vel etiam ante partam vietoriam ca-
pere, quia non per se habent uilam potesta-
tem, sed solum a principe, tanquam ejus mi-
nistro ; et ideo absque iliius vel expressa, vel
prsesumpta auctoritate , nihil possunt juste
accipere. Tertio, ex hac conclusione habetur,
si omnia proecedentia damna nou videantur
sufficientia pro delicti gravitate, posse etiam
juste post omnino fiuitum bellum aliqtios oc-
cidi hostes nocentes, quamvis magna homi-
num multitudo non esset sine urgentissima
causa interficienda ; interdum quoque licere
potest ad terrorem aliorum, ut habetur etiam
ex Deuter. 20 : Cum iradiderit Dominus Deus
tuns civitatem in manu tua , percuties omne,
quod in ea est, gmeris masculini, in ore glad i,
absque mtdieribus ei infantibus, etc. Unue con-
4b
1M
DISPUT. XIII. ET ULTIMA DE BELLO.
sequenter habetur, ut multo magis possint
debellati nocentes iu captivitatem redigi, et
res eorum universse occupari. Quarto adver-
tendum, juxta hauc conclusionem intelli-
genda esse jura civilia, quse prouuntiant jure
gentium introductum esse, omnia bona hos-
tium, tam mobilia quam immobilia, fieri vi-
ctorum. Ita habetur in lege Hostes, et inlege
Si quis in bello, ff. de Captivis, et lege Si
quis pro redemptione, Cod. de Donationibus,
et cap. Jus genlium, et cap. Jus militare,
dist. 1 ; idem docet Ambrosius, libro primo de
Abrahain, cap. 3, et divus Thomas,,libro 3 de
Regimine principum; ac plura refert Covarr.,
regula Peccatum, part. 2, § 13, similesque
leges videntur tradi Deut. 11 et 20, ut ibi
Abulens. advertit, q. 3; sed haec omnia sunt
accipienda juxta regulam datam , servata
a^quaiitate justitioe, et habilo respectu pacis
futurae, utinfra docebimus. Nam in bello ser-
vanda est cequalitas, quse in justo judicio ; in
hoc autem puuiri nequit reus omni pcena,
nec privari omuihus bonis siue mensura, sed
pro qualitate delicti.
8. Primum dubium, de lonis quce non erant
hostium,. — Dcciditur primo de immoMUbus.
— Deciditur secundo cle mobilibus, stando in
jure naturw. — Occurrit vero dubium ; nam
contingit inter bona hostium reperiri plura,
quorum lpsi non sunt domiui; an ergo possint
occupari, si necessaria sint ad satisfactionem ?
Respondendum, si bona sint immobilia, non
esse dubium quin non possint retinere, qiua
ii, a quibus acceperunt, non erant domini;
ergo neque ipsi victores acquirunt dominium;
ergo tenentur dare veris dominis, et ita habe-
tur in lege Si caplivus, § Expulsus hostibus,
ff. de Captivis, et leg. Pomponius, ff. de Ac-
quirendo rerum dominio. De rebus autem mo-
bilibus, civiles leges videntur definire contra-
rium, ut Covarr. supra late disputat. Verum,
secludendo positivum jus, si res tales sint per
furtum acceptse, ita ut earum dominium non
sit apud eos, in quorum potestate reperiun-
tur, sed apud priores dominos, ratio supra
facta convincit iliis esse restituendas, quamvis
possint milites victores justam mercedem sui
laboris postulare et exigere a veris dominis.
Vel princeps victor exiget, si forte ipse jam
satisfecit militibus, et hoc quidem est jus na-
turale.
9. Deinde attento jure pcsitivo. — Fotue-
rimt tamen jura, in favorem bellantium con-
tra hostes reipublicu', militibus ipsis coneederc
dominium talium rerum, quas apud hostcs
invenerunt, qui jam pacifice illas possidebant,
et consequenter potuerunt privare priores do-
minos suis dominiis propter bonum reipu-
blicse, cui ssepe potest hoc expedire, maxime
in reDus mobilibus, quarum difficile est co-
gnoscere veros dominos, cum tamen expediat
alias dominia esse certa, et hoc maxime pro-
cedit quando res illse deveniunt ad subditos,
ut Covarruvias refert factum esse in legibus
Hispaniae ; nam geiacraliter res esset creditu
difficilior, cum leges unius regni non possint
obligare alios, neque privare non subditos suis
dominiis. Unde leges civiles ex hac parte vi-
dentur processisse exinjusto modo, quo ttmc
bella gerebantur. Nam credebant Romani,
bella quae gerebant contra hostes reipublicse,
justa esse ex utraque parte ; eteuim quasi ex
tacito pacto volebant mutuo pugnare, ut qui
vinceret, dominus evaderet. Inde ergo puta-
bant omnia bona hostium fieri capientium,
undecumque illa haberent, ut patet in lege 5,
§ In pace, ff. de Captivis ; quapropter exis-
timabant non esse restituenda ea bona prio-
ribus dominis, quia jam hostes illi cum acce-
perant, vere facti fuerant domini. Et pro-
pterea etiam e contrario leges negant hocjus
piratis et latronibus, ut patet ex lege Postli-
minium, ff. de Captivis. Au vero, illo suppo-
sito, id essettutumin conscientia, explicabitur
melius infra in numero vigesimo secundo.
10. Secundum dubium, quinam hostili ex
parte sint obnoxii. — Sed superest dubium
aliud, an seque liceat hujusmodi danma in-
ferre omnibus hominibus, qui inter hostes
connumerantur? Ut respondeam, notandum
est quosdam dici nocentes, alios innocentes :
innocentes sunt quasi naturali jure pueri,
muliercs, et quicumque non valent arma su-
mere; jure gentium legati ; jure positivo inter
Christianos religiosi, sacerdotes, etc, in cap.
Noviiims, de Treuga et pace; et in c.ap. Tlli
qui, 23, q. 4; Cajetanus vero, verbo Bellum,
putat hoc esse derogatum consuetudine, cui
staudum est. Nocentes reputantur reliqui om-
nes : nam qui possunt arma sumere, prassu-
rnuntur in humano judicio ac si vere sumant.
Ex utroque autem gcnere coustat respublica
contraria, et ideo omnes hi censentur hostes,
lege Ilosles, ff. de Captivis. In quo differunt
ab his peregriui et hospites ; nam isti non
sunt partes reipublicee, et ideo non nume-
rantur inter hostes, nisi siut socii belli : boc
posilo.
11. Quarta Conclusio. — Dico quarto: si ad
restitutionem et satisfactionem sufficiant dam-
SECT. VII. QUIS SIT DEBITUS MODUS GERSNDI BELLUM.
755
na nocentibus illata, non possunt juste ad in-
noccntes extendi. Hoc per se notum est ex
dictis, quia non potest major satisfactio quatn
justa exigi. Solum posset quaeri, utrum mili-
tes victores teneantur semper linnc ordinem
servare , Ut potius de nocentibus et bonis
eorum vindictam sumant, quam de innocen-
tibus. Respondetur breviter, caeteris paribus,
et in eodem genere bonorum, teneri. Nam id
manifeste postulat ratio aequitatis, quod ex
sequentibus magis constabit.
12. Quinta conclusio ejusque ratio. — Ex-
poniiur dictum Syhestri. — Dico quinto : si
necessarium sit ad plenam satisfactionem, li-
cet privare innocentes suis bonis, etiam iiber-
tate. Ratio est, quia illi sunt partes unius rei-
publicae iniquse; propter delictum autem to-
tius potest pars puniri, quae per se non con-
currit ad delictum. Confirmatur primo, nam
boc titulo efficiuntur servi a Ghristianis par-
vuli Sarraeenorum. Secundo, quia interdum
punitur filius propter delictum patris, ut in
tractat. de Fide, disp. 22, sect. 5, et disp. 2i,
sect. 3, a num. 3, dictum est deli83resi. Pro-
pterea in regula 23, de Regulis juris, in sexto,
dicitur, neminem puniri nisi tel ob causam
justam, vel ob culpam. Ex quo intelligitur fal-
sum esse quod Sylvester, verbo Bellum, pri-
mo, quaestione decima, sentit, parta victoria,
restituenda esse bona innocentibus ; nisi intel-
ligat, quando illa videntur excedere quanti-
tatem debita? satisfactionis. Nam tunc, si ali-
qua sunt restituenda, ratio postulat, ut suma-
tur initium ab innocentibus; si vero non exce-
dant dictam quantitatem, sicut auferre illa
licuit, ita etiam retinere, ut notavit Victoria.
43. Observatio prima. — Girca lioc tamen,
inter Christiauos advertenda sunt nonnulla.
Primo, jure gentium inter illos introductum
esse, ut capti bello non efficiantur mancipia,
quamvis possint juste detineri donecpunian-
tur, vel justo pretio redimantur, quod confir-
matur lege Regia, 1, titulo.29, parte secunda.
Quia vero hoc privilegium introductum est in
favorem fideiium, non semper extenditur ad
apostatas. Quare si bellum geratur coritra cos
baptizatos, qui prorsus apostatarunt a fide, ut
sunthi qui ad pagauismum transeunt, possunt
fieri mancipia, et ita habet consuetudo : quia
cum ipsi omnino negent Christum, non est
quod fruantur privilegio Christianorum ; m
haereticis vero usus obtinuit ut gaudeant illo
privilcgio, quia saltem aliquo modo Christum
fatentur. Nam cum introductum sit consuetu-
dine, eadem consuetudine explicatur. Quod
vero Govarr., regula Peccatum,$9, num. 4,
ex Innocentio et aliis habet, quaudo bellum
est contra subditos apostatas, non posse iilos
fipri mancipia, quia non est (iuquit) proprie
bellum, sed quasi executio ordinarice jurisclic-
tionis, non videtur verum, et in bello Graua-
tensi videmus contrarium factum fuisse, om-
nibus viris doctissimis, et timoratis approban-
tibus; docetque Ayala, lib. 1, cap. 2, nura. 15.
Ratio est, quia illi sunt subliti; ergo possunt
juste puniri, Item, si licet contra extraneos,
in quos est minor jurisdictio, cur non iri sub-
ditos? Denique falso dicitur illud non esse bel-
lum, quia quando subditi sunt rebelles, ordi-
narium medium est bello illos iterum subju-
gare.
14. Observalio secunda. — Additamentum
Syhest. quousque berUm. — Secundo est ad-
vertendum, inter Christianos etiam introduc-
tum esse, ut bona ecclesiastica et personae im-
munes sint, tum ob reverentiam, tum quia
illa videtur quasi respublica spiritualis dis-
tmcta a temporali, quae exempta est a juris-
dictione temporali. Addit praeterea Sylvester,
verbo Bellum, in fine, omnia bona, quorum-
cumque sint, si in bicclesia reponantur, gau-
dere hoc privilegio, qnia loca sacra non pos-
sunt expugnari. Sed hoc ultimum verum est
per.se loquendo. Unde si in illis locishomines
se recipiant, solum ut se tueantur, gaudere
debent immunitate ecclesiastica; si tamen hos-
tes uterentur Ecclesia, tanquam arce, vel cas-
tro ad defensionem, posset expugnari et com-
buri, quamvis sequantur aliqua incominoda,
quia haec sunt per accidens. De alus autem
bonis temporalibus nihil est certi, sed servan-
da es! in hoc consuetudo.
15. Sexta conclusio bipartiti. — Dico sex-
to : innocentes nulla ratione possunt per se
occidi, etiamsi alias leipublicae poena non
censeretur condigua ; per accidens autem
possunt . quando necessarium est ad victo-
riam consequendam. Ratio hujus conciusionis
est, quia occidere innocentem est intrinsece
malum. Dices id esse verum auctoritate pri-
vata, et sine justa causa, hic autem esse pu-
blicam et causam justam : negandum taraen,
quando id non est necessarium ad victoriam,
ut loquimur, ac discerni queunt iunocentes.
Confirmatur conclusio ex differentia, iuler
vitam et alia bona ; nam alia cadiirit sub hu-
manum dominium, et in illis habet majus jus
respublica tota, quam singulae persona^, ideo-
que illis bonis possunt privari propter culpam
totius. At vita non cadit sub humanura domi-
756 DISPUT. XIII. ET
nium, unde nullns potestilla privari, nisi prop-
ter culpam propriain ; qua certe de causa nun-
quom occiditur filius propter peccatum patris,
Denteron. 24 , et Exod. 23 : Innocentem non
occidas. Confirmatur, quia si innocentes pos-
sent se defendere, juste id facerent; ergo in-
juste invaduntur. Tandem confirmatur ex fac-
to Ambrosii ; graviter enim excommunicavit
Theodosium, propter similes innocentum cse-
des. Habeturcap. Apud Thessalonicam, 11, q.
5. Quseres vero qui sint innocentes quoad
hunc effectum. Respondeo non tantum esse
supra enunieratos, sed etiam illos, qui pos-
sunt arma capere , si alias de illis constet
non fuisse paiiicipes criminis, neque belli in-
justi, quia naturale jus postulat ut nullus per
se occidatur, quem revera constat non esse
in culpa. Quid si neutrum constet , sed tan-
tum sit illa prEesumptio, quod potuerint arma
capere? Sed de hoc statim dicam.
•16. Arguitur contra conclusionem ex Scri-
pftcra. — Ad duo priora loca. — Ad terfum
locum. — Ad quartum quid respondeat divus
Tkomas. — Communitr sensus illius loci. —
Ahulensis ratio pro illa facultate, Deut. 20,
refellilur. — Accommodatior responsio quoad
pHmam parlem prcedictw facullatis. — Quid
quoad partem alteram. — Arguitur tamen in
huiic modum : Josue6, et I Regum 15, popu-
lus Dei jussus est interficere omnes hostes,
etiam parvulos ; et Judicum 20, filii Israel
occiderunt ex tribu Benjamiu , quotquot po-
luerunt sine discrimine, etiam citra victo-
riam Et Deuteronom. vigesimo, capta civi-
tate, datur facultas occidendi cunctos hostes,
etiam parvulos ac mulieres. Ad duo priora
testimonia dicito , solum Deum potuisse id
pra;cipere , atque adeo fuisse speciale judi-
cium Dei ad terrorem illarnm gentium , et
propter earum iniquitatem , ut colligitur ex
Deuteion. 9. In tertio loco, male fecerunt Is-
rae.litai , de quo vide Abulens. ibi , q. 37. In
quarto, Tliomas 1.2, q. 105, art. 3, ad 4, ex-
ponit datam essc facultatem occidendi oinnes
qui noluerunt conscntire paci ; unde videtur
existimare iicentiam illam solum fuisse ex-
tensam ad nocentes. Tamen cxpositores com-
muniter videntur sentire extendi etiam ad
oinnes viros adultos, qui possent arma cape-
re, ijnia omncs h prsBSumuntur iiocentes, et
ideo licite occiduntiir, nisi contrarium con-
stet. Abulensis addit aliam causain , quia
iorte hobtes illi iteium moverent belluin con-
tra liei populum ; sed ha-c ratio per se soia
non sutiicit : unde ipse Abuleusis , citata q.
ULTIMA DE BELLO.
37, illam confutat , quia propter peccatum
futurum nemo potest puniri, si alias non sit
dignus morte ; maxime quia praesumptio illa
per se non videtur sufficiens ad interficiendos
homines, cum in judicio preecipue criminali
probationes debeant esse sufficientes , et po-
tius, qui non probatur nocens, innocens pra;-
sumatur. Denique, moraliter loquendo , evi-
dens est in tota multitudine inveniri, qui nec
consenserint bello, nec sint cooperati, sed
potius consilium dederint de pace acceptan-
da : non possunt ergo indifferenter occidi om-
nes. Quse rationes convincunt post partam
jam victoriam non licere interlicere, nisi quos
constat esse nocentes ; et ad citatam legem,
dici potest fuisse positivam, specialique vo-
luntate Dei datam. De posteriori vero parte
illiusmet legis , vel dicatur id factum fnisse
tempore actuahs congressus, atque in eo casu
quo civitas rebellis juste traditur ferro et san-
guini ( ut dicunt). Nam hoc interdum licet
sive ob nimiam criminis gravitatem, sive ad
emendationem aliorum ; quia vero tunc vix
possunt distingui innocentes a nocentibns,
nisi per sexum vel eetatem , ideo quoad reli-
quos generaliter datur illa facultas, quandiu
durat actualis pugna : secus vero erit illa
finita et parta victoria.
17. Ratio posterioris partis conclusionis . —
Ultima etiam pars conclusionis est communis,
et patet in quibusdam mediis necessariis ad
victoriam, cum quibus tamen necessario est
conjuncta innocentum mors, ut sunt incendia
civitatum, eversiones arcium , etc. Nam qui
habet jus ad linem belli, per se loquendo, ha^
bet jus ad hsec media : mors autem iunocen-
tum non est lunc per se iutenta, sed per ac-
cidens sequitur, et ideo non censetur volun-
taria, sed permissa ab illo, qui utilur jure suo
tempore necessitatis. Et conhrmatur ; nam
alia ratione impossibile esset perhcere bellum.
Item mulier' habens in utero hlium potest uti
medicina necessaria ad \itam suam , etiamsi
sciat inde consequendam niortem filii. Ex
quibus rationibus colbgitur extra articulum
necessitatis hoc non licere.
18. Arguitur contra prcedictam pait'm. —
Sed arguitur primo : nam iu eo casu positive
vere quis cooperatur morti innocentis; ergc
non potest excusari a peccato. Secundo, tam
intrinsece nialuui est occidere innoceutem,
sicut se ipsum : sed occidere se lioc moilo
etiam pcr accidcns, est malum, veluti si mi-
lites diruerent arcem et murum, cum eviden-
ter scirent se esse simui oppiimendos. Cujus
SECT. VIF. OUIS SIT DEBITUS M0DU5 GEP.ENDI BELLUM.
737
signnm est, quia Samson, qui hoc fecit, a Pa-
tribus, Augustino, I cle Civitate, cap. 21 et
26, Beruardo, libro de Prseeepto et dispeus.,
divo Thoma 2. 2, qusest. 64, a num. 5, ad 5,
solum excusatur, quod instiuctu Spiritus
Sancli fecerit. Tertio, quia non sunt facienda
mala ut veniant bona. Quarto, Matth. decimo
tertio, prohibentur eradicari zizania , ne si-
mul eradicetur triticum. Qainto, illi innocen-
tes juste se defenderent, si possent; ergo in-
justa est contra illos aggressio. Sexto, retor-
quetur argumeutum, quia non licet matri uti
medicina qua certo novit interfectam iri pro-
lem, maxime post anima? rationalis infusio-
nem, quod videtur habere communior sen-
tentia, Antonin., 3 part., tit. 6, c. 2 ; Sylvest.,
verbo Medicus, qusest. £ ; Navarr. , c. 25, n.
62. Ratio vero est, quia si non possum subve-
nire uni , nisi alterum lasdam , melius est
neutrum juvare, cap. Dmique, 14, q. 4.
19. Ad primum. — Ad semndum. — Ad ter-
tium. — Ad quartum. — Ad quintum. — Ad
sextum. — Respondetur ad primum : si phy-
sice res consideretur, victor non occidit, quia
non est causa per se, sed per accidens ; mo-
raliter autem etiam ei non imputatur homici-
dium, quia utitur jure suo, neque tenetur vi-
tare damna proximiqure inde sequuntur, cum
tanto detrimento. Ad secundum, nego id esse
intrinsece malum, propter eamdem rationem,
quod ille revera non se occidat, sed permittat
mortem ; quod an tunc liceat , attendendum
est ex ordine charitatis, nimirum, an ibi in-
tercedat tam commune bonum , ut pro il!o
tuendo debeat se exponere tanto periculo ;
atque non desunt qui putent hac via posse
excusari factum Samsonis ; de quo tamen non
videtur omnino militare ea ratio, quia si hu-
mano modo res coosideraretur, non videba-
tur tam grande bonum vindicta de inimicis,
ut propter illa Samson licite se occideret
etiam per accidens. Ad tertium. mala mora-
lia non esse facienda ut eveniant bona, mala
autem pcenee fieri posse, quamvis in prassenti
casu permittantur potius sequi quam effician-
tur. Ad quartum, imprimis uego illam fuisse
legitimam necessitatem, deerat etiam potes-
tas ; neque praeterea expediens erat ad finem
patrisfamilias. Ad quintnm, quidam respon-
dent, per accidens posse tunc esse bellum jus-
tum ex utraque parte ; sed hoc nou videtur
posse accidere seclusa ignorantia. Unde dico
illos innocentes posse quidem se defendere
pura defensione, id est, impediendo ne civi-
tas, verbi gratia, comburatur, aut arx dirua-
tur, etc, quia hoc solum est vitam tueri, quod
licite possunt facere, non tamen posse se de-
fendere quasi aggredienlo, id est, puguando
contra juste pugnantes; quia revera non pa-
tiuntur ab illis injuriam : possent tamen in-
nocentes illi pngnare contra eos, qui in causa
sunt talis belli, nam ab illis vere patiuntur
injuriam. Ad ultimum, sententia illa intelli-
genda est, vel quando talis medicina uon est
simplieiter necessaria ad vitam matris, sed
fortasse tantum ad firmiorem salutem, quia
tunc vita prolis esset prseferenda; quod vide-
tur docere Ambrosius, 3 de Officiis, c. 9. Item
intelligenda de applicatione medicinoe animo
interficiendi fcetum ; alioquin vero, si neces-
sitas subsistat, bonoque animo fiat, sine du-
bio licet, quod praeter dicta patet, quia si
mors matris permittatur, regulariter tam ipsa
qnam filius morietur ; ergo melius es>, si fieri
potest, servare vitam matris , permittendo
mortem filii, quam utrinsque necem permit-
tere. Nonnullum vero dubium esset, si com-
paretur vita corporalis matris cum vita spiri-
tuali prolis, qnia fortasse posset baptizari : sed
in hoc servandae sunt regulce de ordine cha-
ritatis, de quibus supra.
20. Septima conclusio communis. — Dico
septimo : prseter omnia damna neeessaria ad
satisfactionem supra enumerata, potest prin-
ceps, qui justam victoriam est assecutus, to-
turn id facere in bonis hostium, salva vita,
quod nccessarium est ad tranquillam pacem
in futurum conservandam. Unde si necesse
sit, hoc titulo potest occupare civitates, pro-
vincias, etc. Ita docent omnes ; et ratio sumi-
tur ex ipso fine honesti belli; nam propter
hoc maxime licet bellum, ut sit quasi via ad
honestam pacem. Confirmatur , nam intra
eamdem rempublicam ita puniuntur male
facta, prout necesse est communi paci, et ideo
savpe jubetur quispiam exulare, vel similem
aliam poenam subire, etc. Ex quo exemplo
intelligitur, si aliquid hujusmodi fiat, quod
simul possit subire rationem pcenee, utroque
titulo efficiendum esse, nec licere damna hos-
tium sine causa multiplicare.
21 . Ultima conclusio bipartita. — Dico ul-
timo : si omnia haec, quae cavimus, in bello
serventur , simulque adsint geuerales aliee
conditiones justitiae, bellum non erit injus-
tum, poterit tamen aliquam habere malitiam
contrariam charitati, vel alteri virtuti. Prior
pars satis constat ex dictis : secundse partis
aliqua exempla in sect. 4, a n. 8, sunt posita,
in quibus bellum suscipitur contra charita-
'58
DISPUT. XIII. ET ULTIMA DE BELLO.
tem , licet non eontia justitiam. Aliud erit
exemplunn, si serventur conditiones positse,
attamen ex odio procedatur.
22. Primum dubium circa hanc conclusio-
nem. — Corarr. affirmat. — Resohitio aucto-
ris. — Ad hanc porro conclusionem spectant
nououlla dubia enodanda. Primum est , si
bellum voluntarie fiat ex utraque parte, sine
tamen causa, au censendum sit coutra cbari-
tatein, vel contra justitiam tale bellum , et
consequenter an ex illo oriatur obligatio res-
titueudi. Covarr., regula Peccatum, parte 2,
§2l,indicatesse contrajnstitiam: aiteuim bo-
na captain tali belloesse restituenda,quia bel-
lum iniquum nullumdat jus.Gceterum, quam_
vis non sit dubium, illud bellum respectu Dei
esse suo modo contra justitiam, proptcr ho-
micidia, quae fiunt vel fieri possunt, attamen
respectu ipsorum iuter se bellantium non vi-
detur incidere injuria, quia scienti et volenti
minime irrogatur ; utrique autem voluntarie
utrinque pugnant; nam suppono, quasi ex
pacto et condicto pugnare. Secundo, hoc ipso
quod ita conveniunt, quasi cedunt juri suo, et
paciscuntur ut pars vincens victse partis bona
accipiat; atque hoc posito fcedere coram Deo
quidem iniquo, qui vincunt, efficiuntur veri do-
mini talium bonorum, cum ex voluntate domi-
norum illababeant; ergo. Tertio. qnia propter
has causas ad restituenda saltem dumna illata
non obligautur; ergo possunt etiam ex bonis
hostium sibi satisfacere, ut minimum, quoad
expensas in bello factas. Tandem in duello
privato, ex utraque parte voluntario, non ori-
tur obligatio restituendi, neque actio injusti-
tise, propter mutuum voluntarium ; ergo. At-
que bee ration<'S videntur coneludere, nullam
saltem ex eo bello obligalioncm consurgere
restituendi illa damna; quoad alia vero bona
res est dnbia. Nibilominus ^ars beec valde pro-
babilisest, sicut per ludum, licet alias ini-
quum, si tamen inter ludentes non continea-
tur injustilia, transferri potest dominium sine
obligatioue restituendi : idem cernitur in
adulterio, quando pro illo pretium donatur,
etc. Non negamus vero contrarise parti suam
esse probabilitatem, nedum secui itatem.
23. Secundum dulrium ex D. Thoma. — Se-
cundum dubium, apud divum Thomam 2. 2,
qnaest. 40. art. 3 : an liceat uti insidiis in
hcllo, cui breviter cum ipso respondendum,
licere, occultando prudenter consilium, non
lamen mentiendo ; de qua re , videnda sunt
dicla in materia de occultatione fidei, disput.
14, sect. 4. Ex quo a fortiori resolvitur du-
bium aliud, an liceat in bello fidem frangere
pactam cum hostibus. Dicendum enim per
se non licere, cum apertam contineat injus-
titiam. Unde si aliqua damna ea ratione
hostibus inferrentur, essent plane resarcien-
da. Iutellige tamen , dummodo promissio a
principio facta fuerit, quasi ex pacto mutuo
et bonesto, ita ut obligaverit ; oportet etiam
ut duret, et permaneat in sua firmitate et vi ;
nam si pars altera fidem fortasse violavit, al-
tera prorsus sua fide liberatur , nam eequitas
juris postulat ut subintelligatur ea conditio ;
idemque dicendum, si mutatio accidisset in
rebus , ita ut non possent servari promissa
sine gravi damno ; nam tunc debet moneri
pars altera, non posse sibi servari promissa,
qua declaratione facta , libera manet; quod
tamen raro erit permittendum '.
24. Tertium dubium ex eodem D. TJioma, de
quo latius auctor, lib. 2 de Diebus festis, c. 28,
a num. 7. — Tertium est, an bellum in die-
bus festis sit licitum , ex D. Thoma, art. 4.
Respondetur vero licere, si necessitas urgeat.
Addit Cajetanus, si audiatur missa, non esse
mortale , etiamsi absque necessitate fiat ,
quamvis censeri possit veniale propter impro-
portiouem quamdam, maxime si citra incom-
modum differri posset. Sylvester , verbo Bel-
lum, 1, extendit hoc ad tempus Quadragesi-
mse, ex capite Si nulla, 23, q. 8, et c. unico,
extra, deTreuga et pace; sed hoc in consuetu-
dine positum non est , ut Glossa ibi adver-
tit.
25. Quartum dubium. resoliUur exemplis. —
Item ratione. — Quartum : an peccet princeps
christianus vocando infideles principes in au-
xilium, vel e contra illis preestando auxilium
in bello alias justo. Occurrendumque, per se
nullum hic dari peccatum, quia contra nul-
lam facit virtutem ; et suppetunt exempla in
Scriptura, primo Regum 28, in Davide, et in
Maehabeeis, lib. 1 , c. 8 et 11. Prseterea, licet
in bello uti auxilio ferarum ; cur ergo non
infidelium ? Et a contrai io licet vendere ar-
ma iufidelibus ad bella justa ; ergo et auxi-
lium ferre. Interdum tamen poterit boc mili-
tare contra charitatem, vel propter scanda-
lutn pnblicum , vel propter periculum fide-
lium, vel etiam proptcr diffidentiam de divino
auxilio, de qno legitur exemplum 2 lib. Para-
lip., c. 1G, ubi rex Asa graviter reprchendi-
tur ac punitur, quod humanum alterius impii
regis auxilium qusesierit, ex auxilii divini
' Vide 1. G Defensionis fidei, c. 9.
SECT. VIII. AN SEDITIO
diffidentia. Legc Abulensem 1 Reguin 28,
q. 17.
SECTIO VIII.
Utrum seditio sit intrinsece mala.
\ . Seditio quid. — Prima conclusio. — Se-
ditio dicitur bellum commune intra eamdein
rempublicarn, quod geri potest vel inter duas
partes ejus, vel inter principem et rempubli-
cam. Dico primo : seditio inter duas partes
reipublicse semper est mala ex parte aggres-
soris; ex parte vero defendentis ee justa est.
Hoc secundum per se est notum. Primum
ostenditur, quia nulla cernitur ibi legitima
auctoritas ad indicendum bellum ; ha^c enim
residet in supremo principe, ut vidimus see-
tione secunda. Dices: interdum poterit prin-
ceps eam auctoritatcm concedere, si magna
necessitas publica urgeat. At tunc jam non
censetur aggredi pars reipublicse , sed prin-
ceps ipse, sicque nulla erit seditio de qua lo-
quimur. Sed quid si illa reipubliese pars sit
vere offensa ab alia , neque possit per prin-
cipem jus suum obtinere? Respondeo non
posse plus efficere, quam possit persona pri-
vata, ut ex superioribus constare facile po-
test.
2. Secunda conclusio de qua in l. 6 Defen-
sionis fidei, c. 4. — Dico secundo: bellum rei-
publicse contra principem, etiamsi sit aggres-
sivum, non est intrinsece malum; babere ta-
men debet conditiones justi alias belli, ut ho-
nestetur. Conclusio solum habet locum, quan-
do princeps est tyrannus ; quod duobus modis
contingit, ut Cajetanus notat 2. 2, quaest. 64,
articulo primo, ad tertium. Primo, si tyran-
nus sit quoad dominium etpotestatem; secun-
do, solum quoad regimen. Quando priori mo-
do accidittyrannls, tota respublica, et quod-
libet ejus membrum jus habet contra illum :
unde quilibet potest se ac rempublicam a ty-
rannide vendicare. Ratio est, quia tyrannus
ille aggressor est, et inique bellum movet
contrarempublicam/etsingula memhra; unde
omnibus competit jus defensionis. Ita Cajeta-
nus eo loco; sumique potest ex Divo Thoma,
in secundo, distinctione quadragesimaquarta,
qusest. 2, art. 2. De posteriori tyranno idem
docuit Joann. Hus, imo de omni iniquo su-
periore, quod damnatum est in Concilio Con-
stant., session. 8 et 15. Unde certa veritas est,
contra hujusmodi tyrannum nullam privatam
personam, aut potestatem imperfectam, posse
SIT INTRIiNSECE MALA. 759
juste movere bellum aggressivum, atque illud
esset proprie seditio. Probatur, quoniam ille,
ut supponitur, verus est dominus ; inferiores
autem jus non habent indicendi bellum, sed
defendendi se tantum, quod nou habet locum
in hoc tyranno. Namque ille non semper sin-
gulis facit injuriam, atque si invadenmtur, id
solum possent efficere quod ad suam defen-
sionem sufficeret. At vero tota respublica pos-
set bello insurgere contra ejusmodi tyrannum,
neque tunc excitaretur propria seditio(hoc
siquidem nomen in malam partem sumi con-
suevit). Ratio est, quia tunc tota respublica
superior est rege ; nam cum ipsa dederit illi
potestatem, ea conditione dedisse censetur, ut
politice, non tyrannice regeret, alias ab ipsa
posse deponi. Est tamen observandum, ut ille
vere et manifeste tyrannice agat, concurrant-
que aliae conditiones ad honestatem belli po-
sitas. Lege Divum Thomam, 1 de Regimine
principum, c. 6.
3. Tertia conclusio. — Dico tertio : bellum
reipublicee contra regem neutro modo tyrau-
num, est propriissime seditio, et intrinsece
malum. Est certa, et inde constat, quod deest
tunc et causa justaet potestas. Ex quo etiam
e contrario constat, bellum principis contra
rempublicam sibi subditam, ex parte potesta-
tis posse esse justum, si adsint aliae condi-
tiones; si vero desint, iujustum omnino esse.
SECTIO ULTIMA.
Utrum frivatum bellum seu duellum sit intrin-
sece malum.
1. Prima conclusio. — Hujuscemodi priva-
tum certamen, quod graece mnnomachia dici-
tur, dupliciter committi potest, vel quasi re-
pente et casu, et de illo hoc modo spectato
agere pertinet ad materiam de homicidio; vel
potest fieri ex partium con\ entione et consen-
su, atque si sic fiat cum quibusdam conditio-
nibus publicis, vocatur duellum ; si vero pri-
vatim, vocatur diffidatio, vel singulare certa-
men, vulgo desafio. Dico primo : si desit causa
justa, seraper duellum est malum : hsec asser-
tio patens est, cum hoc quoddam sitbellum,
ac possit etiam in illo mors hominis interce-
dere. Rursus duellumfieri potest ad ostenden -
das vires et animositatem, vel ad comparan-
dum nomen, quod interdum solet in bello fie-
ri inter milites : sub qua etiam ratione malum
est, quia illi temere se exponunt, et periculo
mortis, et interfectionis alterius. Et confirma-
760 DISPUT. X!II ET
tur, nambellicum exercitium mortale pecca-
tnm est, si sit cum evidenti periculo mortis ;
qm' enim in eo moriuntur, privantur sepultu-
ra ecclesiastica, extra, de Torneameiitis, c. 1;
ergo, etc. ; idemque ex eadem ratione senlien-
dum de duello, qnod fit ad manifesiandam
veritateai, vel purgandum sese ab aliquo cri-
mine, tit docet . Cajetanns 2. 2, qucest. 95, art.
8, et habetur c. 1, extra, de Purgatione vnl-
gari, et cap. MonomncMam, seeunda, q. 5,
ubi Turrecremata, et Henrieus, Quodlibeto 9,
q. 32. Ratio est, quia non est revera medium
ad veritatem et innocentiam ostendendam,
quandoquidem aliquando innocens in duello
oceiditur; nec ratio snfficiens ad occidendum
alium intercedit: ergo neque ad aggredien-
dnm. Praeterea in eo agitur contra propriam
cbaritatem ; nam si provocans sit innocens,
exponit se perieulo mortis ; si vero nocens,
multo mai}is peccat, volens se purgare super-
stitioso modo. Denique Dem ipse in eo tenta-
tur, cum per medium indebitum ab eo auxi-
linm speretur. (Vide auctorem, 1. 1 de Irreli-
giositate, c. 3, n. 8.)
2. Secunda conclusio. — Dico secundo :
omne privatum duellum, id est, qnod aliquo
modo non continet omnes conditiones justi
belli, est intrinsece malum. Est communis
Summistarum, verbo Duellum ; et quidem de
provocante ad duellum, sine ulla limitatione
aut distinctione admittitur, ac probatur, quia
occidere hominem privata auctoritate est in-
trinsece malura, prseterquam in propriam sui
suarumque rerum necessariam defensionem ;
sed qui provocat ad privatum duellum, sua
propriaauctoritate privata aggreditur adocci-
dendum; ergo, etc. Secundo, idem probatur
de acceptante; nam ille vnlt re ipsa a^grodi ad
occidendum alterum provocantem. Confirma-
tnr, quia tale duclhim generaliter damnatur
jure, in lege prima, Codice de Gladiatoribus,
e.t inTridentino,sess.25, deReformatione, im-
ponitur poena excommunicationis, etalia? plu-
rimse pugnantibus, dantibns cnnsilium, spec-
tatoribus, etc. Et in Bulla quadam Pii IV, re-
servatur ca excommunicatio Pontifici, prseter-
quam in persona imperatoris e.t regis. Et licet
ha-c jura videantur solum loqui de duello pu-
blico, tamen Gregorius XIII extendit id ipsum
ad privata certamina singularia, quamvis non
reservet excornmnuicationcm.
3. Quoriondam limitatio conclusionis \ — Eo-
rum fandamentum . — Rtjicitur. — Ad pundx-
m.enlum, adcersariorvm. — Advertendum vero
limitasse quosdam hanc condusionem in ac-
ULTIMA DE BELLO.
ceptante, si id faciat defendendi honoris gra-
tia, quod alias maneret infamis, si piovocatus
non acceptaret. Et suade!ur a simili : nam vir
nobilis, quem alter aggreditur, nontenetur fu-
gere, sed licite expectare potest, ac se defen-
dendo provocantem occidere, idque solum
propter tuendum honorem convenientem suo
statui; ergo similiter, etc. Et hoc indicat Na-
varr., in Summa, c. 15, in finc, quamvis c. H,
n. 39, aliud sentiat. Sed contrarium est omnino
verum, ut patet ex juribus citatis, prfecipue
ex bulla Pii IV, in qua notanda sunt illa verba:
Ex guacumque causa, etiam a legibus non im-
proiata, quoxis prcetextw admitlere, etc. Ratio a
posteriori natnralis est, quia judicio cujus-
cumque prudentis, contra rectam rationem
uterque illorum tunc eligit alium percutere.
Addo insnper illam non esse veram infamiam,
quamvis imperitum vulgus ita judicet. Ratio
veroa priori liquet, quia illa non est defensio,
sed aggressio ; namque defensio solum habet
loc.um ubi vis vi repellitur ; ibi autem nulia. in-
tercedit vis, in quo differt hic casus ab illo si-
mi)i qui adducebatur. Ibi enim vir nobilis pa-
titur actu vim, et cogitur ad agendum aliquid
quod sibi alias non licet; hic vero nulla est
vis. Item ibi provocatur homo ad puram de-
fensionem ; hic vero etiam ad aggressionem,
quam honesta ratione negare potest. Ita Caje-
tanus supra, circasolutionem ad 3, etin Sum-
ma, verbo Duellum, ubi Armilla, n. 1 ; Sotus,
1. 5 de Justitia, q. 1, art. 8, vers. Qtcod si hinc ;
Abulens., i Reg., c. 17, q. ult.
4. Secunda limitatio. — SuUimitat Cajeta-
nus. — Arguitur a prwdictis auctoribus pro
sua limitatione. — Secundo, limitatur conclu-
sio in eo casu, quo innocens injuste aceusatus
et damnatus, vel certe condemnandus ad mor<
tem, provocaretur ab accusatore ad duellum,
si vellet certam mortem, quam per judicem
'csset subiturus, commutare in periculum
duelli. Num tuuc accep!are duellum videtur
justa defensio. Ita tenet Lyranus, 1 Regum, 17 ;
e.t. Navarr., c. 11, n. 39, et, c. 15. n. 9, et Ca-
jetanus, 2. 2, q 95, art. 8, et verbo Duellum.
Addit tamen dummodo non propria, sed prin-
cipis auctoritate fiat. Et probatur limitatio,
quia ill(! talis accusator aggreditur iunocentcrn
gladio judicis : ergo licet innoc.enti se defen-
dere ; cigo et medium ad defcnsionem assu-
mere, quod non est aliud in proposito casu,
quam duellum. Confirmatur, quia, ut in supc-
rioribus diximus, materialis aggressio inter-
dutn est formalis defensio ; hoc ipsum ergo erit
ccnsendum in pro[iosito.
SECT. IX. AN PmVATUM BELLUM, SfV
5. Rejicitur limitatio primo secludendo auc-
toriiatem principis. — Heec vero exceptio rai-
hi non probatur, quam etiam repellit Syl-
vest. , verb. Duellum , et Abulens. snpra;
Anton., 3 part., titulo A, § 3, cum aliis ibi
allegatis. Indieatque Soto, Sde Justitia, quaest.
1, art. 8. Atque si secludamus auctoritatem
principis. suadetur, quia idrevera non defen-
sio est, sed aggressio, cum defeusio solum ha-
beat locum ubi ab actuali aggressore infertur
vis; illcautem accusator revera non infert vim,
quia non cogit ad pugnam, sed invitat, et so-
lum proprie aggreditur calumniando; calum-
nia autem non propulsatur vi, sed veritatis
inanifestatione'.Quodsihaec possibilis non est,
nequaquam licet transgredi ad media inordi-
nata, quse vere non sunt media, sed patienter
ferenda est mors, non secus ac si innocens
probaretur nocens per Ldsos testes. Confirma-
tur, nam si duelli acceptatio tunchaberet locum
dcfensionis, certe etiam provocatio, si aliud
medium non succurreret; nam etiam hoc es-
set vi ropellere vim, quee infertur gladio judi-
cis; liceret ergo provocare ad tale duellum,
quod tamet ipsimet auctores citati negant. Se-
quetur uiterius licere accusato, occulte, si pos-
set, occidere accusatorem, si inde speraret fore
ut liberaretur a morte. Patet sequela; nam in
defensione justa licitum est preevenire. Sequi-
tur preeterea licere tibi acceptare tale duellum,
ne forte per judicem quispiam te privet fama,
vel omnibus fortunis; non enim solum in de-
fensione vitee, sed etiam in defensione exter-
norum bonorum licet alium occidere. Negat
Cajetanus sequelam, quia, inquit, defensio
armata solum licet, quanclo alius me armis
invadit; in causa autem criminali, etsi alius
non suis armis, attamen gladio judicis aggre-
ditur ; in civili vero non ita, sed sententia so-
lum injusta. Verum hoc nihil refert; nam in
primis illa differentia ad rem moralem valde
materialis est, quee proinde nihil coufert ad
honestatem. Unde alii2, etsi quidem minus
probabiliter, magis tamen consequenter, eam-
dem utrobique rationem agnoscentes, asserunt
licitum esse sive acceptare, sive offerre duel-
lum, quando innoceus condemnandus esset,
etiam ad gravem famee aut fortunarum jactu-
ram. Deinde Cajetanus etiam falsum assumit;
1 Concinit Salon. 2. 2, c. 64, art. 3, contro-
vers. 3.
2 In his est Molina, de Justitia commutativa,
disp. 17, num. 7; Sanc, cum aliis, quos alle-
eat, 1. 2 Decal. c. 39, num, 8.
E DUELLUM SIT INTRINSECE MALUM. 701
nam si quis sine armis rem meam vellet furari,
nec sine armis valerem injuriam propulsare,
per arma plane id liceret; ergo similiter ja-
cturam illam famee aut bonorum, armorum
defensione avertere, oblatum a calurnniatore
ducllum acceptando. Quod vero aliqui negant,
hoc etiam simile esse, quia, videlicet, propter
bona externa non licet cuipiam se mortis peri-
culo exponere, falso ex tali fundamento ne-
gant. Enimvero, ut dictum est in numero ter-
tio, non tenetur vir nobilis fugam capere,
quamvis expectando invasorem, ad tuendum
honorem suo statui congruentem, exponat se
mortis periculo.
6. Secundo et principaliter rejicitur limita-
tio. — Ultimo, non potest reus sic falso accu-
satus occidere suum accusatorem ; ergo neque
licet idem tentare per duellum. Patet conse-
quentia; quod enim non licet facere, non licet
aggredi. Antecedens etiam liquet, tum ex di-
ctis, tum etiam exemplo. Quia si Petrus, verbi
gratia, sciret Paulum dedisse alteri pecunias,
ut is Petrum occideret, non liceret Petro Pau-
lum sua auctoritate occidere, quamvis inteili-
geret se non alia via mortem ab illo tertio
evasurum ; idque non aliam ob causam, quam
quod Paulus per se vim non inferat ; ergo nec
poterit similiter falso apud judicem accusatus,
suum interimere accusatorem. Et confirmatur
tandem, quia dubium non est quin, si contra-
ria opinio admitteretur, plurimee inde oriren-
tur injustee ceedes in magnam reipublicee per-
niciem; facile quippesibiquisquepersuaderet,
injuste se in judicio accusari, nec aliud stipe-
resse remedium ad vitam, honorem aut bona
tuenda, quam si accusatorem occidat. Fieret
etiam utsiquis, ex ignorantia invincibili, bona
quidem fide, sed tamen falso, quempiam ac-
cusasset, possetaccusatus, ad vitam aut famam
tuendam, innocentem illurn occidere ; nam hic
etiam innocens accusator non minus gladio
judicis alium invadit, quam si ex malitia ac-
cusasset, cum de facto hic etiam sit vitam al-
teri aut famam per falsam accusationem abla-
turus. Quo fit ut, licet speculative loquendo
contraria opinio videatur fortasse probabilis,
nulla tamen ratione sit in praxi admittenda.
7. Rejicitur vlterius prout a Cajetano su-
Uimitatur. — Ultima tandem instantia labe-
faclatur , et vendicatur generaliter secunda
conclusio. — Quod vero Cajetanus ait, licere
acceptare duellum, saltem ex licentia princi-
pis, non videtur satis consideratum : nam
princeps non potest juste dare talem faculta-
tem ; quia vel secundum allegata et probata,
762 DISPUT. XIII. ET
ei constat hominem accusatum esse innoeen-
tem, vel nocentern, vel neutrum. Si primum,
tenetur illum absolvere, neque potest peri-
culo dnelli bonesta ratione illum committere.
Si tertium, idem plane est asserendum, quia
jura et ratio justitiae postulant ut, accusatore
non probante, reus absolvatur : et in dubiis
favendum est reo. Si vero dicatnr secundum,
tenetur jndex, secundum ordinarium jus,
illum condemnare. Quod sidicatur supremum
principem ex plenitudine potestatis posse ab-
solvere etiam convictum, maxime si privatim
sciat illum esse innocentem, comtra; nam si
potest absolvere, honesta ratio postulat, ut
omnino absolvat, et non exponat periculo
duelli; prseterea, quia ex parte accusatoris
committitur injustitia; nam licet possit prin-
ceps absolvere innocentem, probatum nocen-
tem, non tamen ullo modo potest punire no-
centem, si non convincitur nocens : et accu-
sator ipse, quamvis revera sit calumniator,
non tamen de hoc est convictus in judicio,
atque si veniat puniendus, justa certe poena,
non duello punietur. Dices, eam non esse poe-
nam neque injuriam, quia, ut supponimns,
voluntarie petitur vel acceptatur duellnm.
Respondeo verum esse, hac quilem ratione,
non fieri injuriam huic privato,fieri nihilomi-
nus reipublicae, et bonse gubernationi, quan ■
doquidem contra ordinem juris exponitur
quispiam periculo mortis sine sufficienti causa
publica. Quod si tandem quis contendat posse
in aliquo casu, ad majora mala vitanda,
principem hoc permittere, ut de facto permit-
tuiitur meretrices, nullo tamen modo potest
conferre jus et potestatem ut id juste fiat, li-
cet non peccaverit permittendo; quia nullum
habet jus ille innocens aut accusatus, ut per
se et sua auctoritate alterum occidat, vel ag-
grediatur; ergo neque potest princeps indul-
gere illis hanc potestatem. Patet consequen-
tio, quianon potest princepsconcedere alicui,
ut sine peccato alterum occidat, nisi prius
jnridice sit convictus et damnatus, quod in
propositoeasu non ita est. Quocirca conclusio
posita generaliter procedit absquc ulla limi-
tatione.
8. Tertia conclusio communis bipartita. —
Dico tertib: privata pugna, id est, quse inter
duos fit vel inter paucos, si auctoritate publica
fiat, non est intrinscce mala, sed si alioquin
habeat justas belli conditiones, honestari po-
tcst; nam potius eo ip cventu rationem belli
habct, saltein partialis, quam duelli. Ha>c
conclusio communis est. Ejusque prior pars
ULTIMA DE BELLO.
ostenditur primo, nam occisio auctoritate pu-
blica, et ex justa causa, non est intrinsece
mala ; ergo nec medium aggredi ad eam ne-
cessarium (cujusmodiesse potest pugna de qua
loquimur) malum erit. Confirmatur, quoniam
bellum inter multos, cum superius dedaratis
conditionibus, potest esse justum ; ergo et in-
ter paucos. Sola enim differentia multitudi-
nis personarum non variat honestatem, sive
justitiam. Secundo, damnatus poena capitis
licite valet ex principis facultate, si necessaria
sit, a quolibet privato necari. et tunc ille non
peccabit occidendo, cum id faciat ut minister
justitiee ; ergoidem licebitin proposito eventu.
9. Suadetur secunda pars. — Primus modus
jtistificandi hoc duellum. — Secundus modus.
— Jam posterior conclusionis pars suadetur,
primum , ex usu nominis duellum ; quippe
communiter significat pugnam omnino pri-
vatam, id est, ex nuda auctoritate causaque
privata commissam; tale vero duellum intrin-
sece malumest; at pugna de qua loquimur,
etsi videatur privata, quia inter paucos, re
autem vera publica censetnr, quia auctoritate
publica, et ob causam publicam suscipitur ;
non ergo habet intrinsecam malitiam duelli,
sed veram rationem belli. Unde, ut licite fiat,
justi belli conditiones sortiri debet, quod duo-
bus fiet modis. Primo, quando totum belli
negotium revocatur ad pugnam inter paucos,
de quo, an sit honestum, nullus dubitat,
dummodo prseter justitiam belli id observet
princeps, ut victoriam non trahat ad statum
magis dubium, quam per bellum haberet;
adeo ut velit Cajetanus non licere principi
revocare bellum ad paucorum pugnam, nisi
certus sit fore ut in bello communi vinca-
tur. Verum regula posita gencralior est, ac ve-
rior; nam, quando spes victoriae non minuitur
nec minus certa evadit ex reductione belli ad
duellum, nulli fit incommodum aut injuria,
et alias vitantur csedes plurimai ; ergo res ho-
nesta et justa erit. Quoniam vero hoec commo-
da reductio raro accidit, prudentia uti opor-
tet in ea admittenda ; quam si forte princeps
indebite actemerc admittat, non peccabit qui-
dem contra jnstitiam rcipublieaj hostium, si
alias ipse agit justum bellum; peccabit tamen
et contra jus debitum suoe reipublicai, cui ex
officio tenetur caute providere et consulere, et
contra eos subditos, quos exponit pcriculo
duelli sine rationabili causa. Secundo modo
potest negotium hoc esse justum, non quia
totutn bellumin illo quasivirtute contineatur,
sed quia pars est bclli, quod, juste susceptum
SECT. IX. AN PMVATUM BELLUM, SIVE DUELLUM SIT INTRINSECE MALUM.
763
et inchoaturn, illo fortasse modo cxpedit pe-
ragi ad victoriam consequendam, quatenus
ea reductione priventur hostes fortioribus qui-
busdam militibus, vel remittant animos, et e
contrario, proprii milites magis animentur,
ob similesque alias causas quae possint occur-
rere. Itadocuit Navarr., c. 15, in fine. Ratio
autem est, quia tunc subest legitima causa et
potestas. Item, si totum bellum licet, etiam
pars ejus licebit ; hsec autem pugna est quasi
pars qusedam et necessaria, vel utilis, utsup-
ponimus ad finem totius belli; quare, ete. Quse
ratio probat tam esse licitum hoc offerre,
quam acceptare; quia siillud in se licet, etiam
procurare licebit ab habente potestatem. Con-
trarium tamen hujus posterioris modividetur
tenere Cajetanus, verbo Duelhm, quem Navarr.
interpretatur, ut intelligat quandosine justitia
et sine causa fit ad paucos belli reductio.
10. Objectio contra conclusionem. — Ad
primam. — Ad secundam. — Ad tertiam. —
Nunc contra conclusionem arguitur primo.
Quia qui inducit tale duellum, si juste agit
bellum, consequenter invitat alterum, et pro-
vocat ad id, quod non potest sine peccato ac-
ceptare; ergo inducendo peccat. Secundo,
exponit innocentes periculo mortis, quod per
se videtur malum. Tertio, astringitur ad non
defendendos suos, si vincantur ab adversariis,
aut sintin Cvidentissimo periculo; hoc autem
videtur militare eontra jus naturae, quo tene-
mur defendere innocentes. Ad primum, di-
cendum est illum prinnpem non provocare ad
malum, sed ad minns malum ; namque di-
recte petit jus suum, quod, quia peccat alter,
potest ad vitandum maximum bellum petere,
ut commutetur in minus malum, quale est
pngna periculumque paucorum. Ad secun-
dum, dices, pro communi bono id fieri inter-
dum posse. Nam etiam in integro bello multo
plures innocentes exponuntur periculo mor-
tis. In individuo tamen cavendum est, ne sine
magna causa fiat, et quoad fieri potest, peri-
culum minuatur. Ad tertium, sicut defendere
innocentem, non est praeceptum quod pro
semper obliget, sed tunc cum commode fieri
potest, ita e contrario, obligare se ad non de-
fendeudum innocentem in casu aliquo, non
est intrinsece malum ; sed tunc licere potest,
quando cum iis fit circumstantiis, ut pruden-
ter censeatur quispiam non posse illum de-
fendere, quia videlicet non sine magno et
communi incommodo defendet ; ita vero est
in proposito argumenti eventu.
Tractari hoc loco posset de poenis, tam
duelli quam illud foventium, de quibus in
materia de censuris commodius '. Atqui hic
totius tractatus de charitate fiuis esto, ad lau-
dem Dei, Virginisque Matris.
1 Vide auctorem, tomo de Censur., disput.
3, sect. 7, a n. 11, etdisp. 31, sect. 4, n. 48.
LAUS DEO.
BWBBgff^Bim^iJj*.. j^isfpjia^yfl^
UmUiA*UiJ+mi„V.ui=--***Bi^.-ilF>jM'} .^. jiHjjii
INDEX LOCORUM SACRvE SCRIPTURiE
QU.E IN HOC VOLUMINE EXPLICANTUR.
EX GENESI.
Cap. I. Quamobrem relinquel homo patrem, etc, e£
adhcerebit uxori, Iraclat. 3, disput. 9, section. 3,
num. 16.
• EX LEVITICO.
Cap. IX. knima quce negaverit depositum fidei suce
commi&sim, reddel, tractat. 1, disput. 1, section. 1,
num. 3.
EX LIB. NUMER.
Cap. XI. Cumque requievissel in eis Spiritus, prophe-
tarunt, nec ultra cessaverunt, traclat. 1, disput. 8,
section. 6, num. 8.
Cap. XXIII. Non est Deus ut homo, ut mentiatur, nec
ut filius hominis, ut muletur, traclat. 1, disput. 3,
section. 5, num. 6 et 10.
Cap. XXXII. Dimitie eis hanc noxam, aut dele me de
libro quem scripsisii, tractat. 3, dispul. 9, sect. 1,
num. 6.
EX DEUTERON.
Cap. V. Qui audierit aulem jurantis. nisi indicaverit,
porlabit iniquitatem fratris, tractat. 3, disput. 8,
seclion. 6, num 9.
EX LIB. II REGUM.
Cap. VII. Vade, el omne quod est in tuo corde fac,
quia Dominus tecum est, traclat. 1, disput. 8, scc-
tion. 4. num. 5
EX LIB. IV REGUM.
Cap. V. Quando ingredietur Dominus meus in tem-
plum Demrnon ut adoret, et ilh innitenle super ma-
num meam si adoravero, etc , traclal. 1, disput. 14,
seclion. 4, num. 8.
Cap: X. Quia sludiose egisli quod reclum erat, et pla-
cebal in oculis meis, ibid., num. 9.
EX PARALIPOMENON.
Cap. XXVIII. Non cediftcahis mihi templum, quia vir
sanguinum es, tractal. 3, dispul. ullima, seclion. 1,
num. 3.
EX PSALMIS.
Cap. II. Beges eos in virga fcrrea, tract. 1, disp. "26,
secl. 3, Diim. 21.
Cap. IX. Convertautur pecculores in infernum, tract.
3,- disp. 5, sect. 5, nuii). l.
Cap. XVHl. ln omnem lerrarn exivit sonus eorum, et
in ftnes orbis tcrrce verha eorum, tract. 1, disp. 17,
sect. 1, mim. 12 el 13.
Cap. XVIII. In sole posuil tabernaculum suum, tract.
1, disp. 9, scct. 8, num. 3.
Cap XVIII. Timnr Domini sanclus permanei in secu-
lum seculi, tract 2, disp 1, scct. 4, a uum. 18.
Cap. LXIV. Lingua mea calamus scribce velociter scri-
bentis. Iract. 1, disp. 3, sect. 11, num. 11, ct disp.
5, sect. 3, num. 4 ; cl disp. 8, sect. 3, num. 10.
EX PROVERB.
Cap. VI. Homo' apostata vir inutilis, tract. I, disp.
16, secl. 5, num. 4.
Cap. XXVI. Cum prophetia defuerit, dissipabilur po-
pulus, tract. 1, disp. 8, sect. 3, num. 5.
EX ECCLESIASTICO.
Cap XIX. Qui cito credit, levis est carde, tract. 1,
disp. 3, sect. 1. num. 8.
Cap. XXVII. Qui revelel arcana, fidem perdidit, Iract.
1, disp. 1, sect. 1, num. 3.
Cap. XXVIII. El morluum prophetavit corpus ejus,
Iract. 1, disp. 8, sect. 3, niim. 7.
Cap. LXIX. Ossa ipsius visitata sunt, et post mortem
prophetaverunt, ibid.
EX ISAIA.
Cap. I. Principes tui infideles, tract. 1, disp. 16 in
proemio.
Cap. II. Comtabunt gladios suos in vomeres, et non
exercebuntur uttra ad prcelium, tract. 3, disp. ull.,
sect. 1, uum. 3.
Cap. XI Non nocebunt, et non occident in monte
sancto, ibidem.
EX JEREMIA.
Cap. XXXI. Dabo legem meam in visceribus eorum, el
in cordibus eorum scribam eam, tract. 1. disp. 4,
scl. 1, num. 6.
EX EZECHIELE.
Cap. I. Vbi erat impelus spvritus, illuc gradiebaniur ,
tract. 1, disp. 5, sect. 3, num. 4.
EX DANIELE.
Cap. VI. Impleatur visio et prophetia, tract. 1, disp.
8, scct. 3, num. 2.
EX AMOS.
Cap. III. Non sum Propheta. tract. 1, disp. 8, scct. 6,
num. 6.
EX TESTAMENTO NOVO.
EX MATTH.EO.
Cap. V. S/ quis te percusserit in dcxteram maxillam,
prcebe et alleram, iract. 3, disp. ultima, scclion 1,
num. 4.
Cap. X. Cum autcm pcrsequenlur vos in una civitale,
fugite in aliam, tractat. 1, disput. 12, scction. 3,
num. 11.
INDEX LOCORUM SACR.E SCRIPTUR4".
Cap. XI. Qui minor est in rcgno ccelorum, major est
illo, tract. 3, disp. 3, scct. 4, nuni. 6.
Cap. XI. Prophetce etlex usque ud Joannem, tract. 1,
disp. 8, secl. 3, nnm. 5.
Cap. XIV. Modicce ftdei, quure dubitasti? IracL. l,disp.
1, sect. 1, num. 5 et 8.
Cap. XVI. Caro el sanguis non revelabittibi, tract. 1,
disp. 13, sect. 1, niun. 3.
Cap. XVI. Tu es Petrus, tracl. 1, disp. 10, section. 1
a num. 12.
Cap. XVI. Super hanc pelram wdificabo Ecclesiam
meam, tract. 1, disp. 5. sect. 8, num. 1, et disp. 10,
sect. 1, a num. 12.
Cap. XVI. Ubi sunl duo vel tres congregati in nomine
meo, elc, tract. 1, disp. 5, sccl. 7, num. 6.
Cap XVIH. Si peccaveriiin te frater luus, etc, tract.
1, disp. 20, sect. 4, num. 14; et tract. 3, disp. 8,
sect. 2, num. 2.
Cap. XXII. Hoc est primum et maximum mandulum,
tract. 3, disp. 5, sect. 1, num. 1.
Cap. XXIV. Cwium el terra trunsibunt, verba aulem
mea non transibunt, tract. 1, dispul. 3, section. 5,
num 6.
Cap. XXV. Ne forle eradicantes zizania, eradicelis si-
mul et triticum, traciat. 1, dispul. 23, seclion. 1,
num. 8.
Cap. XXVJ. Milte gladium tuum in vaginam, Lracl. 1,
disp. 20, sect. 3, num. 28.
76S
tract. 1, disp. 2, sect. 1, num. 1; et disp. 6, sect. 1,
num. 4; ct diep. 12, sect. 5, num. 14.
Cap. XXI. Pasce agnos meos, pusce oves meas, Iract.
1, disp. 5, section. 8, num. 1; et disp.10, sect. 1,
a num. 19.
EX EPISTOLA AD ROMANOS.
EX MARCO.
Cap. ultimo. Qui non credideril, condemnubitur ,
tract. 1, disp. 14, sect. 4, num. 21.
EX LUCA.
Cap. II. Positus in ruinas mullorum, tract. 3, disp. 10,
sect. 3, num. 7.
Cap. XIII. Compede eos intrare, tract. 1, disp. 18,
scct. 3, num. 12.
Cap. XVII. Si habueritis fidem, etc, tracl. 1, disp. 1,
sect. 1, num. 5ct 8.
Cap. XXII. Ego rogaoi pro le, Pelre, ut von deftciat
[ides lua, ctc, tracL. 1, disp. 9, sect. 3, num. 8.
EX JOANNE.
Cap. I. Super quem videritis Spiritum desandenlem ct
maneniem, \ract. 1, uisp. 8, sect. 6, num. 8.
Cap. III. Qui credit ejus testimonio, significavitquia'
Deus verax est. tract. 1, disp. 3, sect. 6, nuni. 1.
Cap. IV. Ncque in monte hoc, neque in Eierosolymis
adorabitis Patrem, tractat. 1, dispul. 9, section. 8,
num. 7.
Cap. V. Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi,
ille enim de me scripsit, tracl. 1, disp. 4, sect 4,
num. 4.
Cap. VI. Nemo potesl venire ad me, nisi Pater meus
traxeril eum, tract. 1, disp. 6, sect. 5 num. 1.
Cap. X. Eril unum ovile et unus paslor , tract. 1,
disp. 9, secl. 6, num. 3.
Cap. X. Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus
est, el non potest solvi Scriptura, tract. 1, disp. 5,
secl. 3, num. 6.
Cap. XII. Et crediderunt in eum, elc, tracl. 1. disp.
2, sect. 5, num. 12.
Cap. XV. Si non venissem, el locutus eis fuissem, pec-
catum non huberent, tract. 1, dispul. 16, seclion. 2,
num. 2.
Cap. XVII. Ilcec esl vita wterna, ul cognoscant te solum
Deum verum, et quem misisli Jesum Christum,
Cap. I. Justilia Dei revelutur in eo de fide in fidem,
iract. 1, disp. 1, sect. l,num. 9 ; et disp. 12, sect.
2, num. 6.
Cap 1. Qui cum cognovissent D.mm, non sicut Deum
glorificaverunt, ead. secL. 2, num. 13.
Cap. II. Genles qua? legem non habent, naturaliler qua?
iegis sunt faciunt, eod. num. 13.
Cap. III. Numquid incredutitas eorum ftdem Dei eva-
Luabit, tract. 1. disp. 1, sect. 1, num. 3.
Cap. 111. Est aulem Dcus verax, omnis autem homo
mendax, Lract. 1, disp. 3, sect. 5, num. 6.
Cap. IV. In spem contra spem credidit, tract. 1, disp.
1, sect. 1, num. 7; et tract. 2, dispul. 1, sect. 2,
num. 2.
Cap. VI. Gralia Dei vila oelerna, lract. 1, disp. 12,
sect 4, num. 14.
Cap. IX. Optabam unuthema esse pro fralribus meis,
tract. 3, disp. 9, sect. 1, a num. 4.
Cap. X. Quomodo audient sine pr&dicante! quomodo
vero prwdicabunl nisi millantur? tract. 1, disp. 4,
sect. 2, num. 5.
Cap. X. Et quidem in omnem terram exivit sonus
eorum, el in fines orbis tcrra?, elc, Lract. 1, disp. 17,
secl 1, num. 12 eL 13.
Cap. XII. Eabentes autem donaliones secundum gra-
liam, quw dala est nobis, di/fcrenles, sice prophe-
tiam se^undum rationem fidei , Lract. 1, disp. 8, secL.
3, num. 4.
Cap. XII. Non vos defendentes charissimi, tracl. 3,
disp. ult.,secl. 1, num. 4.
Cap. XIV. Omne quod non est ex fide, peccatum est,
tract. 1, disp. 17, secl. 3, num. 6 ; et disp. 20, sect.
1, num. 3.
EX EPISTOLA PRIMA AD CORINTH.
Cap. IV. Vultis in virga veniam ad vos, tractat. 1,
disp. 20.
Cap. V. De iis qui foris sunt, nihil ad nos, traciat. 1,
disp. 18, seci. 3, nmri. 5.
Cap. X. Omnia ingloriam Dei facite, tract. 1, disp. 17,
scct. 3, num. 10.
Cap. XI. Omnis vir orans, et prophelans, tract. 1,
disp. 8, soct. 3, num. 6.
Cap. XII. Alii quidem per spiritum dalur sermo sa-
pieniiai, alii sermo scientia?, elc, tract. 1, disp. 8,
sect. 2. lale a num. 1.
Cap. XIII. Cum essem purvutusjoquebar ul parvulus,
postquam autem factus sum vir, evacuavi quai erant
purvuii, tract. 3, disp. 3, sect. 4, num. 6
Cap. XII!. Videmus nunc per speculum in cenigmate,
tracl. 1, disp. 3, sect. 7, num. 2.
Cap. XIV. Vulo vos toqui linguis,magis autemprophe-
lare, iract. 1, disp. 8, sect. 3, num. 4.
Cap. XIV. Qui frophetat, Ecclesiam wdifkat, \h\d,
EX EPISTOLA SECUNDA AD CORINTH.
Cap. VI. Nolite jugum ducere cum infidelibus, tracl. 1,
disp. 18, secl. 5, nuni. 13
Cap. X. Arma mililice noslicenon carnalia sunt, sed
pQlenlia Deo, tracl. 1, disp. 20, sect. 3, num. 27.
766
INDEX LOCORUM SACR.-E SCRIPTUR.£.
EX EPISTOLA AD GALATAS.
Cap. II. Creditum est mihi Evangelium prceputii, si-
cul et Pelro circumcisionis, tracl. 1, disp. 10, scct.
1, num. 21.
Cap. V. Utinamabscindatur, qui vos con turbant, [racl
3, disp. 5, sect. 5, num. 1.
EX EPISTOLA AD EPHES.
Cap. II. Supermdificati super fundamentum Apostolo-
rum e; Prophetarum, tract. 1, dispul. 9, seclion. 1.
num. 3.
Cap. IV. Ad consummalionem Sanctorum, donec oc-
curramus omnes in virum perfectum, ibid., sect. 8,
num. 5.
Cap. V. Non habentem maadam neque rugam, ut sit
sancta et immaculala, ibid., sect. 1, num. 12.
EX EPISTOLA PRIMA AD THESSALONIC.
Cap. V. Prophetias nolite spernere, tract. 1, disp. 8,
sect. 3, num. 4.
Cap. V. Omnia probale, quod bonum est tenete, tract.
1, disp. 20, secl. 2, num. 30.
EX EPISTOLA SECUNDA AD THESSALON.
Cap. II. Cum accepisseiis a nobis verbum auditusfidei,
accepisiis illud, non ut verbum hominum, sed ut
vere est verbum Dei, tract. 1, disp. 3, sect. 12,
num. 12.
EX EPISTOLA PRIMA AD TIMOTH.
Cap. I. Amillenles bonam conscieniiam , circa fidem
naufragaverunt, iractal. 1, dispulat 7, seclion. 3,
num. 4.
Cap. 111. Qui bene administraverit , gradum bonum
sibi acquiret, et fiduciam m fide, tract. 1, disp. 1,
sect. 1, num. 6.
Cap. V. Habentes damnationem, quia fidem etiam irri-
tam fecerunt, ibid., num. 3.
EX EPISTOLA SECUNDA AD TIMOTH.
Cap. II. Yerbum Dei non est aUigatum, tract. 1, disp.
18, sect. 1, num 2.
Cap. II. In magna domo non solum sunt vasa aurea el
argenlea, sed el lignea et fictiiia, tract. 1, disp. 9,
sect. 1, num. 22.
EX EPISTOLA AD TITUM.
Cap. I. Infidelibus nihil estmundum. tract. 1, disp. 17,
sect. 3, num. 7.
Cap. III. Hairelicum hominem post unam et secundam
correptionem devita, tract. 1, disp. 20, sect. 1, num.
13; et disp. 21, sect. 1, num. 7; el tract. 3, disp.
8, sect, 6, num. 6.
EX EPISTOLA AD HEBR.^OS.
Cap. VI. Vt per duas res immobiles, quibus impossi-
bilc est mentiri Deum, firmissimum solatium habea-
mus, tract. l,.disp. 3, sect. 5, num. 6, 8 el 9.
Cap. XI. Est autem fides sperandarum substaniia re-
rum, tract. 1, disp. 1, secl. 2, num. 6.
Cap. XI. Argumenlum non apparentium , tract. 1,
disp. 1, sect. 1, num. 2 ; et disp. 3. sect. 9, num. 18,
et disp. 6, sect. 2, per tot.
Cap. XI. Sine fide impossibile estplacere Deo, tract. 1,
disp. 17, sect. 3, num. 7.
Cap. XI. Credere oportet accedenlem ad Deum, quia
est, tracl. 1, disp. 3, sect. 6, num. 8; et sect. 9,
num. 5.
EX EPISTOLA JA«:OBI APOSTOLI.
Cap. I. Postuletauteminfi.de nihil h&sitans, tract. 1,
disp. 1, sect. 1, num. 5 et 8.
Cap. II. D&mones credunl, et contremiscunt, tract. 1.
disp. 6, sect. 6, num. 10.
EX EPISTOLA PRIMA PETRI.
Cap. V. Resislile fortes in fide, tract. 1, disp. 1, scct.
1, num. 8.
EX EPISTOLA PRIMA JOANNIS.
Cap. II. Ex nobis prodierunt, sed non eranl exnobis,
tract. 1. disp. 9, scct. 1, num. 7 et 24.
Cap. II. Unctio docebit vos de omnibus, tract. 1, disp.
4, sect. 1, num. 7.
Cap. IV. Timor non est charilate, tract. 2, disp. 1,
sect. 4, num. 15.
Cap. Charitatis foras mittit timorem, tract. 1, disp. 6,
sect. 10, num. 6 ; et tract. 2, disp. 1, sect 4, num.
15 et seqq.
EX APOCALYPSI.
Cap. XIII. Agnus occisus ab origine mundi, Iracl. 1,
disp. 2, sect. 6, num. 4.
QUtE in hog volumine continentur.
ABBAS.
Abbales, an saltem ex consueiudine et Pontificis con-
cessione sint ad Concilium generale convocandi,
tract. 1, disput. 11, section. 1, num. 18.
Non cognovit evidenler, sed per solam fidem, Deum
esse qui sacrilicandum tilium praecepil, tract. 1,
disp. 3, seet. 8, num, 11.
De absolutione ab hseresi et excommunicatione, vide
H.ERES1S, et EXCOMMUNICATIO.
1. Accidia quid , Iract. 3, disp. 6, sect. 3, num. 1.
Est peccatum contra charitalem, ibid.
Est uistitia de bono Dei extrinseco, ut a nobis prse-
siando, num. 2.
2. Accidia specialis polest etiam versari circa proxi-
mum, num. 3.
Est peccatum ex suo genere morlale, posl odium
Dei, maximum, num. 4.
3. Accidia circa statum perfectionis, an sit mortale,
ibid.
4. Accidia inler septem capitalia vitia merito nume-
ralur, num 5
1. Actus omnes, lamintelleclusquam voluntatis, uni-
cum habent respeclum ad objeclum formale et ma-
tcriaie, tract. 1, disp. 6, sectjl, num. 6
2. Aclus interni quoniodo cadere possint sub Eccle-
sise pr«ceptum, tract. 1, disp. 3. sect. 4, num. 14.
3. Actus fidei, vide fidei actus.
4. Aclus spci, vide spes.
5. Aclus charilatis, vide charitatis actus.
1. In Adamo incepit Ecclesia produci, tract. 1, disp. 9.
sect. 2, num. 3.
2. Adamus nunquam fidem amisit, ibid.
1 Non est intrinsece mala, tract. 3, disp. 6, sect. 4,
num. 1.
2. ^Emulatio in bonis spiritualibus potest esse bona,
ibid.
Affectus fidei, vide voluntas credendi.
ALIENATIO.
Alienare bona sua valide el licile, an possil hsere-
ticus ante sentenliam declaratoriain, vide verbo
BONA .
AMICUS, AMICITIA.
1. Amici an inimici dilcctio magis meritoria, tract. 3,
dis. 2, sect. 3, num, 6.
2. Pro amico mori an liceat, vide charitatis ordo,
num. 10.
3. Amicitia quoluplex, tract. 3, disp. 3, sect. 2,
num. 3.
Divina ab humana in quo differat, tracl. 3, dispnt.
1, sect. 1, num. 4.
4. Amieilia inter juslos et Deum vera intercedit ,
tract. 3, disp. 3, secl 2, a num. 2.
5. Arniciiia hominisad Deum est ipsa charitas, ibid.,
num. 5.
6. Amicitia acquisila hominis ad Dcum ut auctorem
naturae, nec de 1'aeto datur, nec in statu ptira? natu-
rsedareiur, disp. 3, sect. 5, num. 4.
7. Amicitia humana est virtus specialis inter csete-
ras morales acquisilas, sect. 2, num. 2.
Non tamen distincta ab ea per quam honeste ama-
tur proximus amore naturali, ibid., num. 5.
amor, amare.
1. Amor Dei supernaturalis et naluralis non negan-
dus, tract. 3, disp. 1, sccl. 2, num. 4.
2. AmHbilius alio potest tripliciler quidpiam esse :
objective, appreiiative, intensive, disp. 1, sect. 4,
a num. 1.
3. Amor appretiativus quomodo dignoscalur, ibid.,
num. 4.
4. Esse amabile primario conferlur a gratia, a chari-
late secundalio, tracl. 3, disp. 2, seel. 1, num. 2.
5. Ainor Dei et proximi an procedant ab eodem ha-
bilu charitalis, disp. 1, sect. 3, a num. 5.
An sinl aclus ejusdem speciei, vel esse possint,
disp. 2, sect. 2, num. 7, vide charitas, et proximus.
6 Per actus amoris Dei auctoris nalurae acquiritur
habilus naluralis, tract. 3, disp 3, sect. 5, num. 1.
An sit ille habitus virtutis, el quam perfeelae, ibid.,
niun. 2.
7. lllo eodem habituqui respectu Dei una virtus est,
potest amari proximus propter Deum , ibid. ,
num. 3.
. Per actus naturales amoris honesti erga proxi-
mum, Hcqniritui habilus cujusdam viriulis natura-
lis, ibid., num. 5.
Est distinctus ab habilu amoris i)ei, ul auctor est
nalurae, ibldem.
9. Amore naturau amanltir omnes homines per eum-
dein habilum naiuralem, tracl. 3, disp. 3, sect. 6,
num. 4.
10. Amor Dei super omnia, in quo consistat , tract.
3, disp. 1, sect. 4 a nuin. 10; et disp. 5, sect. 2, a,
num. 1.
Vide charitas.
768 INDEX
11. Amari polest Deus ut summum bonum in com-
modum ipsius amantis, amore honeslo el superna-
turali, qui nonsit charitatis, tract. 2, clisp. 1, sect. 3,
num. 4.
12. Hoc amore non referimus Deum ad nos ut ad
iinem, neque est proprie loquendo usus Dei, ibid ,
num. 7.
13. Amor benevoleniiae erga seipsum potest esse su-
pernaturalis, quamvis naturalem supponat, ibid.,
num 8.
Vide spes, a num 7.
APOSTASIA, APOSTATA.
1. Apostasia quid, tract. 1, disp. 16. sect. 5, num 1.
In triplex mcmbrum parlitur, num. 2.
2. Au apostasiam contra iidem, reuqiritur recessus
a fide jam suscepta, ibid., num 3.
Eliam a lotali iide Christi. communior senlenlia,
ibid.
3. Aposiasia proprie rcperitur etiam in haeretico de-
iiciente, quamvis non sit ejusdem intcgrilatis ex
parte maieriae cum judaismo aut paganismo, ibid.,
num. 5 ei 6.
4. Aposlatae per anloncmasiam sunt, quiatide Chris-
li usqucquaque recedunl. eodem num. 6.
5. Aposlasia non est specics intidelitatis, sed cir-
cumstantia aggravans quamcumque specicm, a
num. 8.
6. Aposlasia? circumsiantia scmper in cenfessione
apcrienda csl, num. 10.
7. Apostasia in fideli baplizalo est circumstanua mu-
taus spcciem etiam physice, non ilem in catechu-
meno, eodem num. 10.
8. Aposlaiarum pcense, vide P^ena ujereticorum.
APOSTOLUS, APOSTOLICUS.
1. Aposloli habucrunt potcstalem spintualem in to-
tum orbein, tract. 1, disp. 10, sect. 1, num. 1.
2. AposLoIi quinam vere ac proprie fuerinl, ibid.,
lium. 2.
Omnes potestalem jurisdictionis irnmediate a Chris-
to acceperunt, num. 3.
3. Apostolis non ita prorsus succedunl Episcopi, ul
l*apa Petro, num. 4.
4. Apostoli caelerfan a 1'etro aut potius a Chrislo im-
mcdialc fuerint in Episcoposconsecrati , a num. 7.
Quando ct quo in ioco fueriut a Chrislo ordinali,
num. 9.
5. Creleris Apostolis in jurisdictione in universum or-
bem Pelrus superior, ibid., a num. 12.
Solus habuit poicsiatcm ordinariam sibi et succes-
soribus, ibidem.
6 Aposloli cyeieri qttomodo in jurisdictione pares,
ibid., num.ll.
7. Aposioli qui supervixerunt Pelro, fuerintne sub-
diii Bomano 1'ontifici qui Pclro succcssil, ibid.,
luim. 28.
8. Aposloli an tidem amiserinl in triduo Passionis,
disp. 9, sect. 5, a inim. 6.
9. Aposlolos fidcm prie oinnibus explicilain habuissc,
quam cerlum, iracl. 1, disp.2, secl. 6, num. 13.
10. Apostolicam esse Ecclesiam Chrisli ipsa lides do-
c.el, iract. i, disp. 9, sccl. 7, nuin. 6.
Uride dicalur aposlolua, ibid.
Arma an liccat vcndrrc injuslc bcllanlibus, tracl. 3,
disp, 10, sccl 4, num. 5.
RERUM.
ARTICULUS FiDEI.
1. Articulus fidei quid addat supra p''opositionem de
iide, tract. 1, disp. 2, sect. 5, num. 10.
2. Arlioulorum fidei numerus quis, ibid.
3. Arliculi fidei an omncs, et quomodo sint in iege
graticE ex praecepto explicite credendi , disp. 13 ,
sect. 4, num. 5 el sequent.
ARTICULUS MORTIS.
1. In arliculo mortis quilibet sacerdos potest quem-
libet a quolibet peccato et ccnsura, etiam hseresis,
absolvere, tract. 1, disp. 21, sect. 4, num. 22.
2. ArLicuius mortis, et pericuium morale ejus quoad
hoc idem sunl, num. 23.
3. In articulo morlis ut possit quis ab hasresi absolvi
perqucmlibet saccrdoiem , debeL esse neccssitas,
non solum ex parie peenilenLis, sed etiam exjiarle
confessoris, ibid., num 24.
4. AbsoluLio ab haaresi in arliculo mortis relinquil obli-
galionem comparendi personalilcrcoram Pontilice,
si confessus periculum evadat, num. 25.
Si per sc comparere nequeat, non ienelur per alium
adire, ibidem.
5. Facuilas absolvendi in articulo mortis an exlen-
datur ad cos qui censentur perpetuo impediri, ne
per sc possinl anle Papam comparere, ibid., nu-
mer 26.
6. In arliculo mortis tenelur quis aclum charitalis
Dei elicere, si conscienLiam habeat peccati mortahs.
Idque ctiamsi sit co^ia confessoris, tract. 3, disp. 5,
seci. 2, num 3.
ASSENSUS.
VidC FlDEl ACTUS et CONCLUSIO.
AUDITUS.
Ad audilum iide.i an etquomodo compelli possinl in-
tideles non apostalse, subditi aut non subdili, vide
infidelis, a n. 7.
B
BAPTISMUS.
1. Baptizari an pcssint iufidelium iilii invilis parcn-
tibus, iract. 'S, disp. 18, sect. 5, num 11 ei 15, rc-
nussive. —
2. Dapilismus con requirilur ad hseresim fori interni,
tract. 1, disp. 9, sect. 3, num 4; ncc si delur, ne-
ccssc esL ul siL validus, num. 7.
3. Baplismus validus, pcr se loquendo, requirilur ad
hasrcsim fori exlemi, num. 8; per accidens polest
non requiri, num. 9.
1. ln Bealis non manct intelleclualis habilus fidei pcr
luincn gloriae, sed per solam suspensionem in-
fluxus debilam ralionc slatus, ibid., nuni. 5.
2. Beali de faclo nullos exercenl tidei actus, tracl 1,
disp. 6, secl. 9, num. 7.
3. Ncc possunt dc polcntia ordinaria, disp. 3 scct. 9,
nuin. 20.
4. Bcali de polcnlia absoUita ;iossunl haberc aclus fi-
dei divinae, etiamde his quse in verbo videni.ibid.,
nuin. 22 et 23; et disp. 6, sect. 9, num. 7.
5. ln Beatis maneL linior lilialis, eiiam quoad acium,
iracl. 2, disp. 1, seci. 4, num. 18.
6. beati quos timoris aclus eliciant, ibid., num. 19
et 20.
INDEX
7. In Beatis manere poluit, quamvis non maneat, ti-
moreliam servilis, secl honestus, Iract. 2, disp. 1,
sect k, num. 20.
8. In Bealis manet spes quoad habitum, ead. disp. 1,
secl. 8, num. 5.
9. Beati quos spei actus elicere possint, n. 5. 6 et 7.
10. In Beatis manet poenilentia quoad substantiam
habitus, eod. num. 7.
11. Beali magis amant, ex charitale sanctiores in pa-
iria, quam minus sanctos , qui famen in via sibi
fucrant conjunctiores, tract. 3, disp. 9, sect. 4, nnm.
22 el23.
12. Bcatus quisque sese ipsum plus amat quam caele-
ros, uno excepto Christo Domino, eod. num. 23.
1. Bellumabsolutemulliplex,tract. 3,disp. 13,inprse-
ludio,
2. Bellum esse intrinsece malum , et peculiariter
Christianis prohibitum, quorumdam error, ibid.,
sect. 1, num. 1 ; refellitur, num.2 et 3.
3. Bellum defensivum non solum est licitum, sed in-
lerdum etiam prseccplum, ibid., num. 4.
4. Bellum aggressivum potest esse honeslum et ne-
cessarium, num. 5.
5. Bellum defensivum et aggressivum, quid, etin quo
differant, num. 6.
6. Bellum ut honeste fiat, quae conditiones servandse,
eadem secl. 1, num. 7.
7. Bellum jure naturse legitime potest indici a prin-
cipe, vel republica quse superiorem non habet in
lemporaiibus, cadem disp. 13, sect. 2, num, 1.
Secus dicendum de principe, vel republica iinper-
fecta, num. 2.
Quid si anliquissima consuetudine aliud servetur,
aut rex supremus sil negligens in vindicanda inju-
ria, ibidem.
8. Ad bellum indiccndum sufiicit intcrdum volunias
supremi principis interpretativa, ibiJ., num. 3.
Quid si capiantur inimici in lerriloriis alicujus rci-
publicae imperfeclae, ibid.
9. Ad bellum indicendum quis censendus supremus
princcps, et qua? respublica perfecia, num. 4.
10. Bellum sine legitima aucloritate indicens peccat
etiam conlra justiliam, quamvis adsil justa causa,
ead. sect. 2, num. 6.
Tenetur ad restituendum cum expensis, quidquid
ullra res suas recuperat, et pcenas injuste bellan-
tium incurril, ibid.
11. Bcx chrislianus bellum indiccns in causa jusla,
sed tamenconlraPontiiicis prohibitioncm, an pec-
cet contra juslitiam, vel solum contra obedientiam,
num. 7.
12. Bellum defensivum nulla lcge clericis interdici-
tur; nec bellum aggressivum jure naturali, tract.
3. disp. 13, sect. 3, num 1.
13. Bcllum aggressivum licile indicere possunt , si
qui sunt Episcopi lemporaliter supremi ; nec irre-
gularitalem incurrent, posilis aliis belli conditioni-
bus, ibid., nnm 2.
14. Bellum per se excqui clericis solo ecclesiaslico
jure prohibetur, num. 3.
ln quo polest Papa dispensare, num. 4.
15. Praeceplum non bellandi obbgat sub morlali cle-
ricos in saeris constilutos, num. 5.
Quid de existentibus in minoribus, ibid.
Clerici be.lantes non peccant pra^cise contra jus-
titiain, sed contra religionem vel obedienliam,ibid.
xu.
BERUM. 769
16. In bello injusto in quo aliquis occidilur aut mu-
tilaiur, omnes milites irrcgularitalem incurrunl,
sive sacerdolcs sinl, sive non. num. 6.
Quid si bellum sil justum, ibid.
17. Ponlifex dispcnsans cum clerico ad bellum, an
dispensel in nreguiaritate, eod. num. 6.
18. Clerici in bello exhortantes ad praelium, aut con-
siliantcs ut quis ad bcllum eat, an irregulares sint,
num. 7.
19. lnbellanlium clericorum irrcgularilatesolusPon-
tifex dispensare potest, nisi res sit occulta^ eod.
num. 7.
20. Bellum aggressivum nequit esse justum, nisisub-
sit gravis injuria, quaealia raiione vindican autrepa-
rari non polest, tract. 3, disp. 13, sect. 4, a num. 1.
21 Bello juslo triplex injuria causam dat, num. 3.
22. Belli justa causa esse poiest , ut injuriam infe-
rens juste punialur ob solam vindictam, si recuset
absque bello satisfacere, num. 5, 6 et 7.
23. Bellum aggrediens sine jusia causa, non solum
comra chantalem, sed eliam conira juslitiam pec-
cal, ibid., num. 8.
24. Bellum an aliquando illicilum sine injuslitia, et
obligatione restiiuendi, num. 8 et 9.
25. Bellum eliam juslum ut licite ineatur, quanta
praerequiratur viciorieespes, num. 10.
26. Bellum intidelibus nequit indici ob solum infide-
liiatis titulum, iract. 3, disp. 13, sect. 5, num. 1.
Nec ob solam vincliclam peccatorum quse in Deum
commilluntur, cliamsi sint contra naturam, num.
1, 2 et 3.
IVec titulo dominii. quasi Papa vel imperator sil
minus lotius orbis, num. 4.
Quid si intideles sintadeo barbari et inepli, ul sese
convenienter regere non possint, num. 5.
27. Bclli justi nullus est lilulus ita proprius Chris-
tianorum, ut suo modo non conveniai principi-
bus intidelibus, lbid., num 6, 7 et 8.
28. Bcllum, vide ikfidelis ei predicatio.
29. Ad ineundum bellum tenemr prineeps causam
prius diligenter cxaminare, ead. disp. i3, seci 6,
num. 1.
Quid quando alleraparseslprobabilior, aut quamlo
aeiualiter dubilaiur utrinque, et altera pars pos-
sidet, uum. 2 et 3.
Quid si neutra possidcal, num. 4.
30. In dubio de juslilia belli, an tenealur princeps ju-
dicium prudenii viro commiuere, num. 5 cl 6.
31. Ad bellum si vocentur duces , aut alii regni
principes, ad quantam leneantur jusiaa causa? ccr
iitudinem, num. 7.
Quidde communi milite subdito, num. 8 et 9.
Quid de slipendiario non subdito, ibid., a num. 10.
32. Ante bellum inchoatum tenelur princeps propo-
nere justam belli causam, et a republica comraria
condignam petere restilulionem , ead. disp 13 ,
sect. 7, num. 3.
Si offeralur restitulio, tenetur ~a''cceplare, et a bello
desistere, ibid.
Quid si oftcratur posl bcllum inchoalum, n. 4 el 5.
33. Post bellum inchoalum, loto tempore ante par-
tam victoriam , quse damna possint hostibus in-
ferri, ibid., num. 6.
Quaa post parlam victoriam, num. 7.
Bona aliena immobilia inter bona hoslium reperta,
an postinl occu*ian, num. 8.
Quid de bonis niobilibus attenlo jure naiuiai. ibid.
Quid slando injure posilivo, num. 0.
49
770 1NDEX
34. Belli damnis qui censeantur obnoxii ex partehos-
tili, ibid., a num. 10.
Yide INNOCENTES.
35. ln bellis Chistainorum, victi a victoribus non cap-
tivanlur in mancipia, nisi sini apostaise, num. 13.
36. ln bello quam habcant immunilalem bona, loca
et personai ecclosiasiicse, ibid., num. 14.
37. In belio post partam vicloriam, quae damna pos-
sunl victis hoslibus inferri, num. 20.
38. Beilum polest aliquaudo esse contra charitatem,
quamvis non sit contra justiliam, num. 21.
Quid si tiai voluntarie ex utraque parte, lamen
sine justa causa, num. 22.
39. ln beilo, an liceat uti insidiis vel pactam (idem
violare, ead. scct. 7, num. 23.
40. tiellare an liceat in die festo, num. 24.
41. ln bello an possit princeps christianus in auxi-
lium convocare principes intideles, aut illisinbello
justo auxiliari, num. 25.
42. Belium reipublicse contra principem, vide seditio
43. Bellum privatum, vide duellum.
BENEFACTOR, BENEFICENTIA.
1. Benefaclor an beneticiatus sit magis ex chariiale
diligendus, traet. 3, disp. 9., secl. 4, num. 9.
2. Benefaclor insignis,an aiiquando prseferendus pa-
iri, ibid., num. 15.
3. Bencliceniia est actusexierior a cnaritate eiiciius,
tract. 3, disp. 2, sect. 1, num. 7.
An dari possit circa Deum, ibid.
BENEFiCA ECCLESIASTICA
1. Beneliciis ecclesiasticis privanlurhserctici^nondi-
viuo jure, scd ecclesiastico, tract. 1, disp. 21, sect.
5, num. 16.
2. Ad dimittendum beneficium non tenelur hserefi-
cus ante latam sententiam, num. 19.
Et secreto resipiscens potest tuto illud retinere
absque nova collatione, ibid.
3. Keneficii jus intirmatur, ac veluti confiscalur in
hajretico, ante sentenliam lalam, num. 20.
4. Novi beneficii collalio facla haeretico, eliam per
accidens occullo, ipso jure nulla est, num. 20.
5. Beneticiis anfe obleniis non privatur suspectus
etiam vehemenler de haresi, tracL.l, disp. 24, sect.
2, num. 5.
Per suspicioncm autem facti vehemenlem fit in-
habilis ad nova recipienda, num. 6.
6. Beneticiis quomodo priventur tilii hsereiicorum
aul faulorum, vide filii h.ereticorum, nu.n. 4.
RERUM.
4. Bona illa an auferenda, nihil omnino dando, vel-
relinquendo possessori, num. 8 et 9.
An recuperentur a fisco cum quolibet augmento
in eis faclo, num. 10.
5. Bonorum fructus an recuperenlur a fisco , si
exslant, secl. 4, num. 11.
Quid de fruciibus consumptis bona vel mala fide,
num. 12 el 13.
6. Bona omnia hseretici sive mobilia, sive immobilia,
contiscantur, disp. 22, sect. 5, num. 1.
Requiriiur tamen ut tempore delicii, vel saltem ante
senlentiam judicis, proprium in ea jus habuerit,
num. 2.
7. Bona omnia quae transferri possunt ad extraneos,
cadunt sub fiscum, ibid., num. 3.
Non sic quse ad hseredes extraneos non transferun-
lur, num. 4.
Quid si transferri possint in sola vila haeretici, ibia.
8. Bona hseretici aliqua licet in pcenam auferanlur,
non tamen proprie conliscantur, et qua? illa sint,
ibid., num. 6.
9. Bona haerelici non sunt confiscanda in damnum
alicujus lerlii, sallem per se, num. 7.
Quid si terlius sit uxor, num. 8.
Quid si filius aut paler, num. 9.
10. Bona caslrensiatilii non confiscantur propter ha3-
resim pafernam , sed propter suam propriam ,
num. 9.
Quid de bonis adventiLiis, seu profeciitiis, ibid.
11. Bona hseretico sub conditione donaia, an confis-
canda sint, num. 10.
Quiddebonis illi in lestamenlo relictis, qua3 pos-
terimen commissum deferuntur, nu-in. 11.
Quid de bonis cmphileulicis aut feudalibus, lbid.
12. Bona primogeniluree aut majoratus an confis-
canda ob haeresim ultimi possessoris, ead. sect.
5, num. 12.
13. Bona regia anctqualiier propter haeresim con-
fiscari dicanlur, ead. disp. 22, sect. 6, num. 2, 3
et 9.
14. Bonorum dominium aut usus, an et quando prop-
tcr hcercsim transeal ad fiscum, vide dominium et
confiscatio.
16. Bona superflua quasnam censendasintslantegravi
vel communi proximi nccessitale, tract. 4, disp. 7,
sect. 3, num. 9.
16. Ex quibus bonis sitfacienda eleemosyna, cad.
disp 7, sect. 2, per tolam.
17. Bona ccclcsiasfica quam habcanl in bello immu-
nilatem, tract. 3, disp. 13, sect. 7, num. 14.
BONA, SED FACULTATES TEMPORALES.
1. Bonorum alienationes ab haretico factpe anle sen-
tcnliam judicis non sunt invalidae, tracl. 1, disp.
22, sccl. 4, nuiiK 2 et 3.
Imo ncquc illieitee, si absque fraude fiant, num. 4.
2. Bonorum alienalio facla ab hairelico polesl a lisco
posl senlenliamlalam reiraclari et annullari, quo-
euinque lcinpoie facla sif post crimcn coinmissum,
ibid., num. 5.
Idque ctiamsi bona (idc emplor. verbi gratia, con-
tralial, num. 6.
An etiam quando alienalio facta est proximc anie
lempus dclicu, ei ul pra^sumilar dolo malo ad evi-
landam poanam, ibid.
3. Quid si bonoium possessor jam ad prsescriptio-
ncm pervenerit, num. 7.
4. Virlufc Imlloe spccialis aut jubilyei, an absolvi quis
posset a peccato hrercsis par accidens occulio ,
iract. 1, disp. 21, sccf. 4, num. 20 et 21.
2. In Bulla Cueiny Domini qui haireficorum libri, ct
quomodo, aut sub qua ccnsura iirobibeanlur, vidc
liber, a nuin. 2.
CANONICUS.
Canonicus liber, aut scriptor, vidc scriptuiu.
CANONI/ATIO.
1. In canonizatione Sanctorum crrarc non poiost
1'onlifcx, tract. 1, disp. 5, sect. 8, nuni. 8.
INDEX
CATECHUMENUS.
1. Catechumeni fideles an sinl vera membra ticcle-
sise, iract. i, disp. 9, secl. 1, a num. 17.
2. Calcchumenus anle bapiismum polest esse hsere-
ticus, disp. 16, sect. 4, num. 9.
3. Aposlasia in catechumeno non est circumstanlia
mutans speciem, ibid., sect. 5, num. 6.
4 Caiechumenus hserelicus non subditur pcenis ec-
clesiaslicis, tract. 1, disp. 19, sect. 5, num. 8 el 9.
CATHOLICA.
1. Calholicam propriissime esse Ecclesiam Chrisli,
de fide est, tract. 1, disp. 9, secl. 7, num. 5.
2. Calholica quot de causis dicalur Ecclesia, ibid.
3 Catholica fides et theologica quid sint, et in quo
diffcranl, tract. 1, disp. 3, sect. 10, num. 3 et 4.
1. Caplivis inler Turcas non licct remigare conlra
Chnstianos, tract. 3, disp. 10, sect. 4,num. 9.
CARDINALES.
1. Ad Cardinales de jure ordinario pertinet ferre
suffragia in Concilio gencrali, tract. i, disp. 11,
sect. 1, num. 17.
2. R numero Cardinalium an necessario sif Papa eli-
gendus, tract. 1, aisp. 10, secl. 4, num. 19.
3. JNon aCardinalibus,sedageneraliEpiscoporumCon-
cilio lerenda esset senteniia declaratona cnminis
in Papam, si forle fieret haereficus, oad. disp. 10,
sect. 6. num. 7.
4. In Cardinalem haereLicum an inquirere, aut pro-
cedere possint inquisitores, iracl. 1, disp. 21, sect.
6, num. 25.
CHARITATIS OBJECTUM.
1. Charitatis objectum materiale primum et praeci-
puum est Deus, tract. 3, disp 1. scct. 1, num. 1.
Minus praeeipuum proximus, nurn. 2, vide froximus.
2. Ad chariiatis objeclum quomodo specfent b^na su-
pernaturalia, num. 7.
Quoniodo aliae res naturales et inanimalae, num 8.
3. Charilalis objeclum maleriale quod et quoiuplex,
ibid., num 9.
4. Charitatis objectum formaleDcussub ralione sum-
mi boni supernaLuralis, ac per se amabilis, ead.
disp. 1, sect. 2, per totam.
5. Chariialis objecfum^formale adaequatum est sola
Dei bonitas increafa, et qaomodo, secl. 3, num. 8,
vide proximus.
6. lnter objecta charitaiis an aliquis ordo, vide cha-
KITATIS ORDO.
CHARITATIS ACTUS.
1. Amare Deum propler seipsum, e^t aclus a tlia-
ritate elicifus, tiacl. 3, disp. 2, secl. \, num. 1.
2. Aclus charilatis erga Deum non est necessario
amor Dei super ornnia, ibid., num. 2.
3. A charitale eliam elicilur desiderium boni divini,
num. 3.
Nccnon gaudium de bonis Dei propter ipsum, n 4.
Imo et odium, fuga el lristilia circa malum divino
bono contrarium, num. 5.
4. Chariialis hos aclus exercel proporiionalifer circa
seipsum et circa proximum, ibid., num. 6
5. Praeter dictos nullum alium inienorem actum ha-
bet chariias, eod. num. 6.
Habet lamcn cxieriorein aclum beneficcnliae, n. 7.
RERUM. 771
6. Actus quo dili^itur proximus immediate propter
bonitatem crealam in eo inhaerejilem, specic dis-
tinguilur ab actu amoris Dei, trael. 3, disp. 2, seet.
2, num. 4.
An etiam quo diligitur proximus propter bonilaiem
increalam. num. 5 et 6
7. Omnis aclus charitatis adeo est bonus et honeslus,
ut nec ex indcbiia circumslantia possii viiiari,
sect. 3, num. l.
Est ex nalura sua supernaluralis, num. 2.
8. Inler charitafis aclus quis sit ordo perfectionis, ibid.,
a num. 3.
9. Charitalis actus an possil esse inlensior in viaiore
aliquo, quam in atio comprehensore, tract. 3, disp.
3, secl. 4, num. 5
10. Idem numero actus elicitus in via an possif in
patria continuari, ead. disp. 3, sect. 3, num 1,
2 et 3.
CHARITATIS HABITUS.
1. Chariiatem esse qualilalem et habitum crealum
contra Magislrum stafuifur, tract. 3, disp. 3, secl. 1,
num. 1.
2. Esl virlus supernaluralis volrmtati infusa, num. 2.
3. An aliquis habilus charitatis suo modo in appetilu
sensitivo reperialur, ibid.
4. Charitas esl virlus omnium quae in hac vila infun-
duntur, per ectissima, num. 3 .
Idque etiam in esse entis seu naturae, num. 4.
Est lumine gloriae mferior, ibid.
5. Charitas non solum est simper in statu virluiis,
sed forma etiam virtutum, num. 5.
6. Chanratis habilus est propria virtus amicilias ho-
minis ad Deum, ead. disp. 3, secl. 2, num, 5.
7. Idem habitus charitatis et specie et numero, qui
habetur in via, conservaiur in patria, sect. 3,
num. 1.
An ldem de actu dicendum, num. 1, 2 el 3.
8. ChariLas vise et patriae habent gradus ejusdem in-
lensionis inicrsionis inter se. secl. 4, num. 3.
9. Charitafis habitus potest esse inlensior ni al:quo
v atore qua in alio eomprchensore, num. 4.
10. Charitas palrlse an excedai in intensione summam
quam quishabuil in via, ibid., num. 5
11. Charilas palriae excedii in slatu quamcumque cha-
rilaiem viae, atdiue adeo cst simplicitcr perfeclior,
ibid., num. 6 et 7.
12. Charilas est simpiiciler perfectior quam miseri-
cordia, tracl. 3, disp. 4, secl, 3, num. 4.
(Juo sensu D. Thomas misericordiam praeferai cha-
rilali, num. 5.
13. Charitas quomodo j.ellat, minuat, vel. perficiat
timorem, iract. 2, disp. 1, sect. 4, a num 15.
CHARITATIS PR.ECEPTUM.
1. Charitafis praeceptum omnibus imponitur, tract 3,
disp. 5, sect. 1, num. l.
Non continefur proprie inter praecepla Decalogi,
ibid.
2. Charitatis preeceptum, ut sjiecfal. ad Deum finem
naturalem, naturale est; ut ad beum tincm grafiae,
simpliciter supernalurale, num. 2 ct 3.
Est lamcn connaturale ipsigraliso, ibid.
3. ln praeceptocharitatis quid importel jiarticula (su-
per omnia), sect. 2, num. 1.
4. Modus charifafis, an cadatsub praeccpium, num. 5.
An habitus charilaiis, num, 6.
5. Ex praecepfo charitalis an ex^erior aliqua obliga-
lio orialur, num. 7.
772 INDEX
6. Prsecepium charilatis obligat pro semper ne Deus
odio habeaiur, ead. disp. 5, sect. 3, num. 1.
Quando obliget ad aclum amoris Dei, variseopinio-
nes, num. 1 el 2.
Vera resolulio, num. 3 et 4.
7. Praeceptum dediligendo proximodari, de fide est,
scct. 4, num. 1.
Naluralc est, vel supernalurale, prout in aclum na-
turalem vcl superuaiuraiem cadit, num. 2 et 3.
Quando obliget, num. 4.
8. Ex praecepto chantatis tenemur non odisse pecca-
tores, eiiam inimicos, sect. 5, num. 1.
Imo etiam illos posilive diligerc, num. 3.
9. Prseceplum diligendi inimicos non solum est po-
sitivum etdivir.um, sed etiam naturale, num. 4.
In lege veteri servandum erat, num. 5.
10. Praceplum diligendi inimicos , quando et quo-
modo obliget, ibid., a num. 6.
11. In charhalis praeceplo quis ordo servandus, vide
Charitatis ordo.
charitatis ordo.
1. Inter objecla charitalis amabilia est aliquis ordo,
tract. 3, disp. 1, sect. k, nam. 6.
lsque eliam inler ipsa objccla secundaria, num. 7.
2. Chanias post Deum maxime inclinat ad ipsum dili-
genlem, num. 8.
lnlcr cseieros ad illum magis qui secundum rectam
raiionem csl amabiiis, nuni. 9.
3. Charitas non necessario lertur magis intense in
ununi objecium, quam in alio, nisi forte quando
ipsa iniensio ad appreliaiionem revocan polest,
num. 10, et seqq.
4. Charitaiis ordo consistit in majori appretiatione
objeclorum, num. 13.
5. Hic ordo quoad secundaria objccla est consenta-
neus naturali voluntatis inclinationi , sect. 5 ,
nuni. 1.
Quoad inclinationem ad amandum Deum est quidem
supra naluram volunlalis, non tamen illi repu-
gnans, num 3.
6. Ex charitatis prseccpto tenetur quis se magis in
spiritualibus diligere, et sibi in his magis subve-
nire, Iracl. 3, disp. 9, sect. 1, num. 2 et seqq.
7. Hunc ordinem Paulus non inverlit dicens : Opta-
bam analhema esse, eic, ibid., a num. 4.
JNec Moyses dicens : Dcle me de libro. elc. ., ibid ,
num. 6.
8. Nemo polest, nedum tenelur subvenire aliis cum
proprio spinluali detrimenlo, quod culpam inclu
dat, ibid., num. 7.
Nec eliam cum morali pcriculo ejus, num. 8.
9. Nec cum detrimcnto, quod licet culpam non in-
cludat, impcdit tamcn augmentum charilalis et
nieriti, nuin. 9.
Quid de cessando ab ingrcssu religionis, ui aliis
subveniatur, ibid.
Quid si necessitas proximi nonsitlanta, ut quis ex
prsecepio obiigetur ad subveniendum, licebilne
permittere illud detrimenluin proplcr allcrius bo-
iiuni, nuin. 10.
io. Detrimenlum spiriluale merc cxtrinsecuni, qualis
dilatio beaiiludinis, poicst eligi ad salulem aliorum,
cadem seci. 1, num. li.
li. Ti nciur quisque ad diligcndum magis proximum
in spiritualibus.quam seipsum m corporalibus, ca-
dcm disp. 9, sect. 2, num. 1.
12. Teneiur quisque subvenire exlremse nccessiLaii
RERUM.
spirituali proximi,etiamcumevidcntipericuIo mor-
lis propriae, num. 2.
Quse censealur exlrema necessitas spiritualis, n. 3.
13. Exlra casum extremge necessilatis non obligat
charitas ad subveniendum privalo proximo cum
periculo propriae viiae, ibid., num. 4.
Ad subveniendum bono communi, probabile est
suflicere necessilatem gravem, ibid.
14. Charilasobligat eliam cum danino aliquo tcmiio-
rali adsublevandam gravem nccessitatem spiritua-
lem proximi, num. 5.
Exira casum talis necessitatis non est gravis obli-
galio, ibid.
15 Communi bono in cxtrema necessilale tenetur
quisque potius in temporalibus, quam sibi subve-
nire, ead. disp. 9, sect. 3, num. 1.
Non autem in necessilaie gravi. ibid.
16. In quacuinque corporali necessiiaie sequali polest
quisque sibi polius quam alteri privato subvenire,
num. 2.
Quid si necessitas sit inaequalis, ibid.
17. In necessiiale etiam extrema viiae non tenelur
etiam quis ex chariiale sibi polius quam amico pro-
ximo subvenire, ead. sect. 3, num. 3.
Imo nec potius sibi quam proximo non amico, n. 4
ct sequenl.
Secus si intercedat obligalio juslitiae aul pietatis, ad
conservandam propriam vitam.ibid.
18. Non licet cooperari positive ad propriam mortem
ob quemvis alium liberandum, num. 7.
17. Varii conjunctionis gradus speclantcs ad ordi-
nem charitalis, tract. 3, disp. 9, sect. 4, num. 1.
20. CharUalis praeceptum obiigal graviter ad ser-
vandum ordinem in dileclione proximorum, ibid ,
num. 2, 3.
2! . Cseleris paribus, pisefcrendi sunt conjuncti alienis,
num. 4.
Ex conjunctis magis conjuncti. num. 5.
22. Patrr an in tilio dilectione prseferendus , ibid.,
num. 6 et 7.
An malri, num. 8.
An benefactor beneficiato, num. 9.
23. Conjuncli in cerlo aliquo conjunclionis gradu,
praeferendi sunt non junctis in eodem genere, quu-
ad res ad illucl genus conjunclionis perlinentes,
ibid., num. 10.
Quoad alia bona illi simpliciier pra5''erendi, quo-
rum conjunctio est major,- ibid.
24. Conjunelio consanguinilatisanet quomodoquoad
dileclionem tit prseferenda conjunctioni spirituali,
ead. secl. 4, num. 11 et 12.
25. Si spirilualis conjunclio sii valde perfecla, non
eril saltem mortalc illam praeferre carnali, nuni. 13.
2S. Paier absoluic loqucndo prseferendus omnibus
aliis personis privalis, iium. 15.
Non tcnclur quis defcndere innocenlem occidendo
palrem, ibid.
27. Potesl aliquando filius prseferri patri, exisienti in
siiuili neccssilate extrcma, ibid.
An accidendo alium quempiam, ibid.
An etiam egregius amicus aut bcnefaclor, ibid.
28. Paier conjugi praeferendus, ead. secl. 4, num. 17.
29. Inier palrem et mairem, inler uxorem et tilios,
inier pareniein et conjugcni, ordo diligendi sine
moriali invertitur, ibid.
30. lnier non conjiincios per se Ioquendo prsefcrendi
suiil meliores el jusli peccaioribns, ibid., nuiii. is.
31. Conjuncliores nobis pnefereiidi sunt sanclioribus
INDEX
alienis, lam in nccessilalibus corporalibus quam in
spirilualibus, num. 19 et scqq.
32. Major sanctilas quomodo sit regula qua consli-
(uatur ordo charitalis in via, aut patria, num. 22
et 23.
33. Beati praeler seipsos magis amant alios bealiores;
at Chrislum Dominum magls quam seipsos ,
num. 23.
CEBTITUDO.
1. Fidei actus est simpliciler cerlus, tract. 1, disp. 6,
sect. 5, num. 6 et 7
2. Cerliiudinem fidei minorem esse quam scicntiEe,
perperam docuit Durandus, ibid., a num. 9.
3. Certitudo secundnm se, et quoad nos, quomodo
in lide sane intelligenda, num. 12.
4. Cerliludo fidei per se non pendet ex primis prin-
cipiis naluraliter nolis, ibid., num. 13.
CHBISTIANUS.
1. Christianum se negans,per se loquendo,fidem ne-
gat, tract. 1, disp. 14, sect. 1, num. 9.
Aliquando autem nec contra fidem , ncc conlra
aliam virlulem peccat, saltem morlaliler, num. 10.
2. Chrisliani, nisi sint aposlalse , nequeunt in bellis
Christianorum in mancipia caplivari, tract. 3,
disp. 13; sect. 7, num. 13.
clericus. •
1. Ad quanLam fidei nolitiam tenealur, Iracl. 1, disp.
13, sect. 4, num. 16.
2. Clcricus ad beneficium promolus , quam incurrat
pcenam fidei professionem omitlens, tract. 1, disp.
14, sect. 6, num. 2.
3. Clerici an possint indicere et exequi bellum, vide
bellum, Iaie a num. 13, usque ad 19.
i. Coactio ad fidem audiendam vel suspicicndam,
vide infidelis, a num. 7.
COMMUNICATIO.
1. Communicalio fidelium cum infidclibus triplex,
tract. 1, disp. 18, sect. 6, num. 1.
An omnis sit prohibita, vel prohiberi possit, vide
infidelis, a num. 22.
2. Complices hserelicorum, an eorum pcenis affician-
tur, et quinam isti sint,, tract. 1, disp. 24, seci. 1,
per tolam.
3. Complicesan denuntiandi, vide denuntiatio, num.
6 et 7.
4. Diminulus in confessionc complicis hseretici, an
pcena morlis afficiendus, tract. 1, disp. 23, secl.
2, num. 6.
1. Concilia cogendi ratio a Christo manavit, tract 1,
disp. li. in prselud., n. 1.
2. Concilia congregandi varia necessilas, ibid., n. 2.
3. Concilia generaha haclenus habita recensentur,
n. 3.
4. Concilia danda esse ex multitudine paslorum Ec-
clesise conficitur, tract. 1, disp. 5, secl. 7, n. 2.
5. Concilii nomen unde diclum, ibid.
Conciliorum triplex genus, ibid., n. 2.
6. Concilia particularia, tam dicecesana, quam pro-
vincialia aut nationalia crrare possunt in fide, n. 3.
Habenl tamen magnam aucloritalcm, cl quanlam,
ibid.
RERUM. 773
7. Concilii generalis Iegilimi quot cl qnae sinl coirH-
tiones, ibid., n. 4.
8. Ad Concilium gencrale non omnia Ecelesife mcm-
bra convocanda, Iract. 1, disp. 11, scct. 1. n. 6.
9. Ad Concilium generale nullus Iaicus necessario
convocandus ut suffragium fcrat, a n 7.
10 Ad Concilia gcneralia soli Episcopi per se et ne-
cessario convocandi, ul in ilhs sint judices, n. 12.
11. 1'olcst Ponlifex digniiatcm ferendi suffragia in
Concilio aliis praeler Episcopos communicare, ibid.
16.
12 Probabilius est id nunc ad Cardinales de jure or-
dinario perlincre, n. 17.
Necnon el ad Generalcs religionum ex consuelu-
dine, et concessione Pontificis, n. 18.
Quid de Abbalibus, Episcopis annularibus ct laicis,
eodem n. 18.
13. Ad Concilium generale per se accessorium est,
ut convocalio ger.cralis sit, quoad ficri poiest, om-
nium Episcoporum, tract. 1. disp. 11, secl. 2, n. 2
el 3.
Non lamen ut omnes, imo nec major eorum pars
de faclo conveniat, n. 4.
14. Ad Concilium generale requiritur preesentia Pa-
pas, vel per se, vel per suos legatos, ibid., n. s.
Qualis et quola Episcoporum pars necessario de-
beat convenire n. 6 et 7.
15. Concilia qusedam generalia secundum quid, qusa
fuerint, el quam habcanl aucloriiatem, n. 8.
16. Poteslas cogendi Concilium gencrale in uno ali-
quo principe Ecclesise debel residere, cad. disp. 11,
sect. 3, n. 2.
Non in imperalore aut aliquo principe sseculari,
n. 3, sed in Romano Pontifice, a n. 4.
17. In Concilio generali^ solus Romanus Pontifex, aut
per se, aut per suos legalos debet prpesidere. n. 9.
18. Definitiones et leges a f.onciiio generali facla?,
debenl a Summo Pontifice confirmari, ibid., n. 1.
19. Concilium generale cui prseest Ponlifex, est infal-
libilis regula fidei, tract. 1, disp. 5, sect. 7, num. 6
ct 7.
Iiem et quod confirmat, quamvis non prsefuerit nisi
pcr legatos, n. 9.
20. Concilium generale , sequendo inslructionem
qnam habet a Papa per Icgalos de rcbus in particu-
lari definiendis, errare non polesl, n 10.
El slatim ex tunc illa dcfinilio est de fide, nulla
spectala confirmalione, ibid.
21. Quid quando Pontifex solum adest in Concilio per
legatos sine inslructione particulari, el Concilium
cum legatis aliquid definit, n. 11.
22 Concilium generale definiens, vel contra inslruc-
lioncm Pontilicis, eliam consenticntibus legalis,
vel illis disseniientibus. etsi instructionem non ha-
buerint, errare polest, eod. n. 11.
1. Conclusio Thcologica ex una prsemissa de fide, et
alia naluraliler evidcnle, non est de fide. irac.t. 1.
disp. 3, scct. 11, n 7; et disp. 6, sect. 3, n. 10 et
sect. 4, n. 7.
Nec eliam supernaturalis in entilate, ead. sect. 11,
n. 8.
2. Conclusio Thcologica est diversse ralionis in Ca-
tholico ac in hserelico, ibid., n. 9.
Imo in haeretico non est scientia, ibid.
3. Conclusio Theologica quse prius virlule tantum
conlincbalur in rebus revelalis. postquam ab E«-
77-i INDEX RERUM.
clesia definilur, csl formaliler et immcdiate de fide,
CONTRACTUS.
ibid., n. 10, et disp. 6, sect. 4, n. 6.
4. Conclusio ex medio scientifico, el alio de fide, vide
Fidei actus, n. 11.
Confessio fidei, vide fidei externa confessio.
CONFISCATIO ET FISCUS.
1. Confiseatio ct fiscus quid, e! quotuplex, tract. 1,
disp 22, sect., num. 1.
2. Conliscatio omnium bonorum in utroqucjure im-
ponitur in poenam ob delictum haeresis, ibid., n. 2.
3. Contiscatio laia ex ipso jure. et incurritur anle
omnem sententiam, etiam criminis doclaraloriam,
a n. 4.
4. Confiscatio incurritur ob haeresim eiiam per acci-
dens occultam, num. 7.
Et in illo momento quo externa haeresis manifesta-
tio consummatur, num. 8.
5. Confiscalio fac.ia pro co momenlo quo delictum
commillitur, an in eodem finialur, vel bona etiam
tutura confiscentur, laie a num.
6. Conliscalio bonorum ad minimum durat quandiu
haeresis saltem animo non retraclatur, num. 14.
7. Confiscaiio bonorum anle haeresim acquisitorum
per pcenitentiam de haeresi non auferlur, eodem
num. 14.
Quid, si quis post primam hasresim resipiscat, et
poslea rcincidat, ibid
8. Probabilius esl contiscalionem durare usque ad
tempus Iaiae sentenliae, et bona omnia eousque ac-
quisila esse publicanda, sallem in foro Ecclesiae,
num. 15.
Quid de foro eonscientiae, ibid.
9 Cui fisco cedant riseretici bona, Ecclesiae, an regis,
cad. sect. 1, num. 16.
10. Fiscus nequit bona haereiico auferre ante senlen-
tiam iaiam, ead. disp. 22, soct. 2, num. 1 ct 7.
Nec haerelicus tenelur ea tisco tradere, num. 3 et
seqq.
11. Bonorum confiscatorum dominium ulileest penes
haereticum, antequam sil declaratus, dominium di-
rectum pcnes fiscum, sect. 3, n. 6.
12. Anle judiciii executionem non tenetur reus bona
eliam fisco adjudioala ei offerre, sed tanlum execu-
tioni non obstare, ibid.,num. 7.
Poiesique de illis, quod necessarium fuerit ad vitse
siatus susieniafionem, licite consumere aut expen-
derc, sect. 4, num. 1.
An ciiam illa sub contraclu aut graluito alienare,
vide Bona. a num. 1.
13. Fiscus an recuperel cum augmcnlo et fruclibus
bona ab haerclico alienata ante sententiam, vide
Bona, nuin. 4.
14. Confiscatio bonorum ob haeresim an ad supremos
principes exlendalur, vide Princeps, num. 6.
CONTENTIO.
1. Contentio qitae ex discordia orilur mala cst pro
qualiiate disoordiae, tract. 3, disp. 11, sect. l, n. 5.
2. Conienlio in judi<-,iis quousque sit vel non sil mala,
ibid.
Quid dc conlentionc in vcrbis, num. 6.
Qnid de conlcnlioncnon specianle ad fidcmet mo-
rcs, num. 7.
CONTINCENS.
1. Conlingcnles verilalcs quomodo cadanl sub lidcni
divinam, iract. 1, disp. 2, secl. 3, num. 4.
1. Conlracius ab haeretico faclus ante scntentiam la-
fam quousque valeal, vide verbo Bona h^eretici.
a num. 1.
1 Fuit justus eiiam ante fidem explicitam Christi, ei
aDivoPetro revelalam, tract. 3, disp. 12, sect. 4,
num. 4 el num. 23.
CORRECTIO FRATERNA.
1. Correctio proximi alia judicialis, alia charitativa,
tracl. 3, disp. 8, in Praelud.
2. Corrcciio ct corrcptio in quo differant, sect. 1,
mnr. 1.
3. Correctionem fraternam otiosam esse, aniiquus
error, ibid.
4. Correclionem fraternam esse aclum misericord!ae
et charilatis honeslum, fide constat, num. 2.
Item esse praeceptam, tam divino jure quam natu-
rali, num. 3.
5. Correcfionis fraternae praeeeptum ex suo genere
obligat sub morlali, num. 4.
6. Omne peccatum morlale proximi est de se male-
ria ^ravis et sufficiens ut obliget hoc praeceptum,
eadem disp. 8, sect. 2, num. 1.
Nisi jam delur emenda sine periculo reincidentiae,
ibid.
Refelluntur errores contrarii, a num. 2.
7. Correciionis fratcrnae materia potest esse pecca-
tum vcniale, sed non quse graviter obliget, ibid.,
num. 5.
Quid circa hoc de superioribus religionum, ibid.
8. Quid si ex veniali peccato proximi oriatur motale
periculum incidendi in mortale, eod. num. 5.
Quid si opus fralris sit mortale, qttod tamen ob
ignorantiam invincibiiem excuselur, num. 6.
9. Correplionis praeceptum ul obliget, an et quae de-
licti notilia praerequiratur, ead. disp. 8, sect. 3,
num 1.
An spes fruclus et emendae, num. 2.
10. Correclio non ideo omillenda, quod emendandus
tristiiiam inde concipiat, vel etiam iram cum ali-
quali culpa, num. 3.
11. Ad correctionem suHicit, si spes imendae sit pro-
babilis, secus si dubia sit, ibid.
Ncc requiritur ul slatim scquatur fructus, num. 4.
12. A corripiendo quomodo quis ob timorem excu-
selur, num. 5.
13. Quid si correptio sit de peccato publico propler
commune bonum.licet non spcrelur fruclus in uno
poccante, ibid., num. 6.
14. Correclionis praeceptum ut obliget, praeter spem
fruclus. requiritur ut proximus mea indigeat cor-
rcptionc, num. 7.
15. Correclionis praeceplum quando et cum quibus
circumslaniiis obligel, num. 8.
16. Correptio an possit differri, cum cerlo credere-
iitr fore ui corripiendus consianiius postea rcsur-
geret quam nunc faccret, si slatim corripcrelur,
num. 9,
17. An leneatur quis ad corripie.idum proximum
cum periculo et damno proprio, ibid.
18. Corrcplionis prseceplum obligat pcrsonas omncs
ad corripiendum idoneas, quainvis alias ex oflicio
non obligenfur, ead. disp. 8, scct. 4, num. 3.
Magis lamcn obligai Pnelatos quam alios, ct pro-
INDEX
porlionaliter magis patrem crga filios, dominum
erga servos, mim. 4.
19. Praelatus non corripiens, cum lenetur. uno an
duplici peccato peccet, ibid., num. 5.
20. Correctionis praecepto obligantur etiam peccato-
res, num. 6.
An teneantur prius pcenitere quam corripere,
inid.
21. Tenebiturne ad pcenitendum qui ralione proprii
peccati ineptus est ad corripiendum extreme indi-
gentem, n. 7.
22. Correctionis praeceplum obligat ad corripiendos
subditos, aequales imo et superiores, ead. disp. 8,
sect. 5, num. 1, 2.
23. Correclionis ordo assignatus Matlh. 18, simplici-
ter caditsub praeceptum perse loquendo, tract. 3,
disp. 8, sect. 6, n. 2.
Aliquando tamen non obligat, ibid.
24. Delictum proximi publicum sine praevia monitio-
ne corripi potest, n. 3.
Quid si delictum duobus tantum ac denuntianti
notum sit, n. 4.
25. Delictum etiam occullum vergens in damnum
boni communis potest immediate denuntiari, nisi
sit firma spes consullum iri bono communi per se-
creiam admonitionem, n. 5.
26. Quid quoad hoc inter peccata contrana bono
communi, et alia intersit, n. 6.
27. Quid si delictum occultum sit in damnum alle-
rius personae privatae, n. 7.
28. Quando peccatum omnino occultum in nullius
tertii nocumentum vergit, denunliationem prsce-
dere debet secrela monitio, si adsit spes emend^e,
ead. sect. 6, n. 8
29. Quid si Episeopi vel inquisitores praecipiant haec
peecata sibi denunliari, n 10.
30. Correctionis fratcrnae ordo quousque in religioni-
bus servandus, ibid., n. 11 el seqq.
Quid si Praelatus interroget, ibid.
31. Primus correclionis actus si non speretur utilis,
non stalim lentanda est denuntiatio, sed prius ad-
hibendi testes, si tamen sit spes, n. 13.
32. Si unus tantum novil deliclum, an adhibendi
plures testes, n. 14.
An adhiberi possit Praelalus ut testis, qua privata
persona, n. 15.
33. Denuntiatio potest fieri immediate Praelato quo-
lies in prioribus actibus nulla est spes fructus,
n. 16.
34. Elsi speretur aliqualis emendafratris per priores
aclus, tamen per Praelati admonitionem speretur
cum muito majori fructu, potest quis in religioni-
bus immediate denunliare, n. 17.
An etiam inter laicos, ibid.
35. Quomodo se gerere debeat Praelatus cui fil imme-
diata delatio, ibid., n. 18.
P.ERUM. 775
contineant diversos fidei aclus, tract. 1, disp. 6,
sect. 3, num. 2.
6. Crcdere in Deum sitne revera aclus intellectus,
an potius voluntatis, ibid., n. 3.
7. Credere in Deum an possit peccator, ibid., n. 4.
8. Credere, vide f;dei actus.
9. Credendi volunlas, vide voluntas credendi.
CREDIBIUTAS.
1. Credibile objectum aliquod dupliciter dici potest,
tract. 1, disp. 3, sect. 2, n. 7; et disp. 4, secl. 2,
n. 8.
2. Deturne primum credibile a quo caetera depen-
deant, tract. 1, disp. 2, sect. 4, a n. 5.
3. Credibilia evidenter sunt christianae fidei myste-
ria, tract. 1, disp. 4, seel. 3, n. 1 et seqq.
4. Hujus credibilitatis fundamenla latissime expli-
cantur, ibid.
5. Evidenter credibilior est fides christiana aliis sec-
tis. Imo hae prae illa sunt incredibilcs, ead. disp. 4,
sect. 4, num. 1.
Probatur quoad paganismum, n. 2 et 3.
Quoad judaismum, num. 4, 5 et 6.
Quoad hasresim, late a n. 7.
6. Credibilitalis hujus evidentia non est mere hu-
mana, sed superior et perfectior, secl. 5, n. 2.
7. Credibilitatis evidentia non impedit actum fidei li-
berum in doctis et sapientibus, ibid., n 6.
8. Sine evidentia credibilitalis nnllus perfectum fidei
christianae assensum praebet, n. 8.
9. Evidcnlia credibilitatis non aeque postulanda a sa-
pientibus ac idiotis. In his per internam Dei voca-
lionem nonnunquam compleiur, n. 9.
10. Judicium evidens de credibilitate non esl elicilive
a lumine fidei, sed velut disposilive ex parte sub-
jecli, ead. disp. 3, sect. 6, a n. 2.
11. Judicium credibililalis antecedens volunlatem
credendi, naturale est in sua substantia, tract. 1,
disp. 6, sect. 8, n. 12.
Ad illud tamen debet aecedere supernaturalis illus-
tratio interna, ad excitandam voluntalem credendi
christiane, n. 13 et 14.
D
D.EMON, DAMNATCS.
1. In daemone aut homine damnato non datur fides
supernaturalis, etiam informis, tract. 1, disp. 6,
sect 9, num. 9.
Datur tamen fides coacta, n. 10.
2 Daemones an et quomodo capaces Prophetiae, tract.
1, disp. 8, sect. 7, n. 3.
3. In daemone nulla est spes, aut supernaturalis, aut
acquisita, tract. 1, disp. 1, secl. 8, n. 3.
4. Damnatum se fore cuipiam an possil a Deo reve-
Jari, tract. 2, disp. 2, sect. 2, n. 6.
CREDENDA, CREDENTES, CREDERE.
1. Credenda ex necessitate medii, vide Fidei necessi-
tas.
2. Credenda ex necessitate prsecepti, vide Fidki pr^e-
ceptum.
3. Vox (credentes) quid imporlet. tracl. 1, disp. 24,
sect. 1, n. 1 et 3.
1. Defensor haeretici quis censendus, et quas pcenas
incurrat, tract 1, disp. 24, secl. 1, n. 5, 7 et seqq.
denuntiatio.
1. Denuntiatio alia evangelica, alia judicialis, tract. 1,
disp. 20, sect. 4, n. 2 et tract. 3, disp. 8, sect. 6,
n. 1.
4. Credere in Deum vel in Ecclesiam, quem sensum 2. Denuntiatio ab accusalione in quo differat, ead.
habeat, tract. 1, disp. 2, sect. 5, n. 12 et 13. sect. 4, n. 3.
5. Credere Deo, credere Deum, credcre in Deum, an 3. Denuntialio judicialis quae, eod. num. 3.
77 6 INDEX
. DcriunMalio jud cia lis de haeresi licila est el rigo-
rose obligatoria, quando haercsis esl publica, nura.
4 ei 5.
Imo eiiamsi solus denunlians eam noverit, num. 7
el scq.
5. Denuntialioni hseresis non prseponenda secrela
admonitio, ibid., a num. 11, et tract. 3, disp. 8,
sect. 6, num. 5 et 6.
6. Emendalum de haeresi non esse denuntiandum,
probabile , slando m jure naturse . ead. scct. 4,
num. 13.
Ex jurc lamen positivo dc facto est denuntiandus,
ibid.
7. Hserctici, aul eorum complices, per confessioncm
eogniti, nullatenus denuniiandi, eod. num. 16.
Exlra hunc casum nullum aliudsecrelum est exci-
piondum.quanlumvisjuramen'ofirmalum.num. 17.
8. Denuniiarc se non lenetur haerelicus, nisi juridice
interrogauis, num. 18.
Imo nec sure hseretis complices, num. 19
9. Hsereticos quoscumque alios eliam conjunctissi-
mos lenemr quisque judicibusdenunliare.num.SO.
10. Denuniiare pairem hsereticum vel filius tcnetur,
num. 21.
Ipse lamen indemnis fit a pcenis in filios hsereli-
corum redundantibus, num. 21.
11. An aliqui ob exeepiionem juris eximantur, ul non
possint apud inquisilorcs denuntiari, quamvis in
hseresim cadant, ead. sect. 6, a num. 23.
Quid de principibus laicis, num. 24.
Quid de Episcopis ct Patriarchis, num. 25.
Quid de officialibns Pontificis, num.26.
Quid landem de religiosis, num. 27.
12. Non denuntinas de haeresi quam novit, quas poe-
nas incurrat, ibid., num. 23.
13. Denunlialio aliorum delictorum ab haeresi an, et
quando fieri possit sine prsevia admonitione delin-
quenlis, vidc correctio fraterna, anum. 23.
DESIDERIUM.
1. Desiderium non semper est actus ro ipsa a spe
distinclus, tract. 2, disp. 1, sect. 3, a nunf. 10. .
2. Desiderinm beatitudinis perfeclum ortum cx
amore concupiscentise Dei ad viriulem spei perti-
net, ibid., num. 13.
3. Desiderii et nomen ct ratio Iatius patetquam spei,
num. 12.
DESPERATIO.
1. Desperatioest aclus voluniatis direcle spei conira-
rius, Iract. 2, disp. 2, sect. 2, num. 1.
2. Despcralio sine hreresi dari pofesl, ibid.,num. 2.
3. Est per se mala, et praecepto spei prohibita, ibid.,
num. 3.
4. Est peccalnm ex gencre mortale, num. 4.
Gravius ceeteris conlra virlules morales , minus
grave quam odium Dei, ibid.
5. Dospcralio au gravius peccalum quam infidelilas,
tracl. 1, disp. 16, sect. 2, num. 3; et tracl. 2, rlisp. 2,
SCCl. 2, num 5.
6. Dcspcrarc an quis licitc possit rcvelata sibi sua
reprobaiione, cad. disp. 2, seci. 2, num. 8.
REP,L'M.
3. Dens magis bonum cuique, quam quisquc sibi,
iract. 3. disp. 1. sect. 4, num. 4.
4. Deus ut donum proprium quomodo possit a quo-
piam odio haberi, iract. 2, disp. 2, sect. 2, num.3.
5 Deus an el quomodo sit objeclum fidei, vide fi-
DEI OBJECTUM.
DISCORDIA.
1. Discordiairralionabilisinterdum contrariatur cha-
ritaii, inlerdum alleri virtuti, tract. 3, disp. 11,
secl. 1, num 2, et 3.
2. Discordia ex suo genere est peccatum mortale,
aliquando a morlali excusatur, ibid.
3. Contentio quae cx discordia oritur mala est pro
qualilale discordia, num. 5.
Vide ETIAM CONTENTIO.
DISCURSUS.
1. Discursus potest antecedere ad fidem remote, et
ut causa per accidens, tract. 1, disp. 6, sect. 4,
num. 1.
Non autem ul causa per se, et proxima, a num. 4.
Yide conclusio.
DISPUTATIO.
1. Disjmlatio de fide alia matcrialis, formalis allera,
el quid ulraque, tract. 1, disp. 20, sect. 1, n. 1.
2. Dispuiaiio maierialis de se licita est, et quid ad
hoc requiratur, ihid.
3. Dispulalio ex dubio orla inlrinsece mala est, n. 2.
4. Disputare cum hserelicis pro fide luenda laudabile,
ibid., a n. 5.
Ut Iiceat mulise circumslantire observandse, a n. 8.
5. Disputatio hsec cum hsereticis aliquando obligato-
ria saepe etiam prohibita, n. 16.
6. Disputare contra hsereticos laicis inlerdictum, ead.
sect. 1, n. 9.
An eliam laicis religiosis, n. 10.
Quid de laico alioquin docto, n. 11.
1. Dives quando et quomodo teneatur ad eleemosi-
nam, vide eleemostna.
DOGMATISTA.
1. Dogmatisise hseretici an recipiendi, etsi vere con-
verianiur, tract. 1, disp. 23, sect. 2, an. 9.
2 Dogmaiista non est, qui unum, vel alterum pcr-
vertit, n. 11.
3. Dogmalisla presse sumptus quis dicatur, ibid.
4. Dogmalislis, si vere eos poenileal. non deneganda
absolulio et eucharistia antemorlcm. ibid., n. 12.
1. Dominium bonorum amitti per hseresim ipso faclo
qui vclint, Iract. 1, disp. 22, secl. 3, n. 1.
Qui nogenl amilli usquead dcclarationem criminis,
n. 12."
2. Dominium dircctum transit ad fiscum, cum pri-
mum consummatur hasrcsis extcma, n. 6.
3. Dominium utile, nonnisi per judicis exccutioncm
posl declaraiam sentcnliam, n. 7.
Vide vcrbo confiscatio, ct vcrbo bona.
1. In Deo triplexveritas : in essendo,in cognoscendo,
in dicendo, tracl. 1, disp. 5, sccl. 4, num 1.
2. Deus an possit vel de po cntia mentiri, vide men-
DACIUM.
1. Donum linguarum, vide Gratia gratis data.
2. Doniim limoris, vide Timor.
3. Dona Spiritus Sancli in quo difforant a sermone
scientise el sanienlise, vidc Gratia gratis data.
INDEX RERUM.
777
DUBIUM DUB1TANS.
1. Dubilalio de rebus fidei nunquam esl sinc aliquo
errore posiiivo, iract. l,disp. 16, sect. 1, n. 9; et
disp. 19, scct. 5, n. 12 et 15.
2. Onmis dubilatio deliberata et pcrtinax in materia
fidei esl haeresis, ead. sect. 4, n. 10 et seqq.
3. Dubilans miles de justitia belli ad quid teneatur,
tract. 3, disp. 13, sect. 6, late a n 8.
DUELLUM.
!. Duellum quid, tract. 3, disp. 13, sect. ult., n. 1.
2. Duellum ad ostendendas vires, ad comparandum
nomen, ad eruendam veritatem semper illicitum,
ibid.
3. Duellum omne privatum intrinsece malum, late a
num. 2.
4. Ad duellum provocatus ncquitacceptare, etsi idco
censeatur ignavus, n. 3.
Poterit tamen resistere usque ad invadentis inter-
necionem, ibid.
5. Duellum nequit acceptari etiamsi injuste condem-
nandus ad mortem provoceiur ab accusatore, n. 5
el 6, idque etiam de principis licentia, n. 7.
6. Duellum princeps pcrmitlere interdum potest :
nunquam consulere, aut potestalem dare, ut licile
fial, ibid.
6. Duellum initum auctoritale publica possilne con-
ditionibus justi belli honestari, n. 8.
7. In duellum totum bellum resolvere aliquando li-
cet, n. 9.
8. Duellum quando intcr milites utriusque factionis
liceat, ibid.
9. Duelli pocnaequae, ibid., remissive.
DUX.
I. Duces vocati ad quam teneanlur de justitia belli
cerliludinem, vide Rellum, n. 31.
E
ECCLESI.E.
1. Eeclesiae Etymon el significatio, tract. 1, disp. 9,
sect. 1, n. 1.
2. Ecclesiam Dei veram in mundo esse omnino cer-
lum, ibid., n. 2.
Quid haec Ecclesia sil, num. 3.
3. Ecclesiae membra non sunt personae extra viam
positae, n. 4.
4. Ecclesiae membra sunt smnes ac soli homines via-
tores fidem habentes, n. 5.
5. Circa membra Ecclesiae constituenda errores varii
hserelicorum refelluntur, lale a n 8.
Item opiniones contrariae Catholicorum, latissime,
a num. 13.
6. Ecclesia produci ccepit in Adamo, et productaEva,
Ecclcsia proprie extitil, ead. disp. 9, scct. 2, n. 3.
~ . Ecclcsia in solis primis parentibus exlitit eliam
post lapsum, ct ante generalionem Caini et Abelis,
ibid.
8. Ecclesia, prout nunc est, fuil a Christo Domino
mstiluta, ibid., n. 6.
9. Nova Ecclesia quo lempore post natum Christum
inceperit, ibid.
10. Eoclesiaa suo initio usque ad adventum Christi
interrupta duravit, ead. disp. 9, sect. 3, n. 1 et
seqq.
II. Ecclesia,, ut a Christo inslituta, nunquam defecjt,
nec aeternum deficict, ibid., a n. 4,
12. Ecclosia Christi ct nunc est, et scmper fuit in
mundo unica, scct. 4, n. 1.
13. Ecclesise anle advenlum Christi nunquam plures
simul, n. 3.
14. Ecclesia Christi semper eadem numeroest, n. 5.
15. In Ecclesia Christi ordo hierarchicus et membro-
rum distinctio, ead. disp. 9, sect. 5, n. 3.
16. Ecclesiae vani gradus et potestates in ordine sa-
cerdotum, n. 5
Varii gradus extra ordinem sacerdotum, n. 6.
17. Universalis Ecclesiae regimen ad unam supremam
potestatem perlinet, ead. disp. 9, sect. 6, a n. 2.
18. Ecclesiae suprema polestas monarchica est in uno
hominc residens, a n. 7.
Contrarii haerelicorum errores refellunlur latissime,
a n. 9, vide verbo Papa.
19. Ecclesiam esse sanctam de fide est, ead. disp. 9,
sect. 7, n. 1.
20. Ecelesia unde dicalur sancta, n. 2.
In-Ecclesia an oporleat semper esse justos, n. 4.
21. Ecclesiam esse Calholicam et Apostolicam ipsa
tidcs docct, ead. sect. 7, n. 5 et 6.
22. Ecclesia Christi vera esl simpliciter visibilis per
externa signa, ead. disp. 9, sect. 8, a n. 3.
Semper visibilis pcrseverat, n 5.
Contraria haerelicorum fundamcnta solvuntur, n.6
et 7.
23. Qusenam hominum congregatio sit vera Christi
Ecclesia, evidenter credibile est, ead. disp. 9, sect.
9, n. 3.
24 Ecclesiam hanc numero, quae sub Romanis Pon-
lificibus perseverat, esse veram Chrisli Ecclesiam,
et evidenler credibile est. et posilis aliquibus fidei
principiis, evidenler verum, ibid., late a n. 4.
Imo et ipsa fide credendum, a n. 13.
25 Hanc numero Ecclesiam esse veram Chrisli Ec-
clesiam, quando revelatum, ibid., n. 14.
26. Ecclesiam totam posse in fidedeficere, qui haere-
lici somniarint, tract. 1, disp. 5, sect. 6, n. 2.
27. Ecclesia universalis seu Romana non polest a
fide per haeresim deficere, ibid., n. 1.
Imo nec per ignorantiam invincibilem, n. 5 et6.
28. Ecclesia tota nec speculative potest errarc, etiam
in his quae tantum ut pia et probabilia credit,
n. 8.
29. Ecclcsia tola simul sumpla est infallibilis fidei
regula in credendo, non autem, ut sic, sufficiens
regula in docendo, ibid., n. 9.
30. Ecclesiae divisio in visibilem ct invisibilem ab hae-
relicis ficta, refellitur eadem, sect. 6, n. 7; et disp.
9, sect. 8, per totam.
31. Ecclesiae Dei tria prascipua lempora, tract. 1,
disp. 2, secl. 6, n. 1.
32. In Ecclesia semper fuit fides explicita, ibid.,
n. 4.
Communiler lamen anle legem gratiae fuit in solis
Ecclesiae primoribus, n. 5.
33. In Ecclesia Christi, divinarum rerum sapientia
non sempcr eo major, quo illa Christo vicinior,
n. 14.
34. Ecclesiae regula quomodo spectot ad objectum
formale fidei, fract. 1, disp. 3, sect. 10, n. 8.
35. In Ecclesiae auctorilatem resolvi fidem.quosensu
admittendum, ibid., n. 10.
36. Ecclesiae quae et quanta potestas ad praedicandum
ubique Evangelium, vide verbo prjsdicatio fidei.
37. Ecclcsia an et quomodo possit compellere ad fi-
dem audicndam et recipiendam, yide infidelis,
778 INDEX
38. Eeelesiae poleslas ad punicndos haereticos, etiam
pccnis temporalibus., vide pqena hjereticorum.
ecclesiasticus.
1. Ecclesiastici ad quam fidei nolitiam teneantur cx
praecepto, tract. 1, disp. 13, sect. 4, num. 5.
Haec obligatio an sit in omnibus aequalis, num 6
et 7.
2. Ecclesiastici quomodo adeleemosynam leneanlur,
tract. 3, disp. 7, sect. 6,num. 3.
3. Ecclesiaslici, aut eorum bona, vel etiam ecclesias-
tica loca, quam habeant in bello immunitatem ,
tract. 3, disp. 13,sect. 7, num. 14
4. Ecclesiastici an possinlbellare, videBELLUM, an.12.
5. Ecclesiasticus ad beneficium promotus quam in-
currat pcenam tidei professionem omittens, tract. 1,
disp. 14, sect. 7, num. 2.
1. Editio Vulgata infallibilem habet auctorilatalem,
ut sit regula fidei, tract. 1, disp. 5, sect. 1, num. 10.
Yide scriptora.
ELEEMOSYNA.
1. Eleemosyna quid sit, et quid significet, tract. 3,
disp. 7, in Praeludio.
2. Elecmosynae dare tonemur ex praeceplo tum natu-
rali, tum divino obliganle sub mortali, scct. 1,
num. 1.
3. Solam eleemosynam ad salutem requiri et suffi-
cere, haereticorum error, num. 3.
4. Elecmosynae praeceptum obligat solo lempore ne-
cessitatis proximi, num. 4.
5. Eleemosynae omissio cur potius praecepto miseri-
cordiae, quam charilatis adverselur, ibid.
6. Eleemosyna praeceptum extenditur ad omnem pro-
ximum, etiam alienum et peccatorem, num. 5.
7. Non lenenturpersonae privatae quaerere quibus fa-
cianl eleemosynas, sed soium occasiones succur-
rendi non subterfugere, num. 6.
8. Ad eleemosynam quae necessiiatis ceriitudo obli-
get, num. 7.
An teneamur succurrere etiam voluntariae allerius
indigentiae, ibid.
9. Ad elcemosynam omnino tenemur in omni el sola
exlrema proximi necessilate, ibid., num. 8.
10. Elecinosyna obligat eiiam unumquemque, erga
se, num. 9.
11. Ad eleemosynas si cuipiam pecuniae committan-
tur, polest ex illis suae etiam neccssitali subvenire,
ibid.
Quid si imponalur in confessione, ut quis elee-
mosynam eroget, eod. num. 9.
12. Eleemosyna facicnda est ex bonis proprris, quo-
rum quis est dominus, vel absolutus adminislra-
tor, cad. disp. 7, secl. 2, num. 10,
13. Eleemosyuam quae personae laccre possint, ibid.,
num. 2,
Quid de servis, ibid.
14. Quid de religiosis, ac filiisfamilias, num. 3 ct 4.
Quid de uxore, num. 5.
15. Elcemosyna cx bonis illicile acquisitis, cl obno-
xiis reslilulioni.an ctquando fieii possil, a nuiii. G.
16. In extrema proximi nccessiiale, licet subvenirc
ex bonis alienis, cliam ea furando, si non suppc-
tanl propria, num. 7.
An tencantiir poslea resliluerc, si possit, ibid.
17. Elecmosyna facta cx bonis rcslilulioni obnoxiis,
an [iossil retincri, num. 9 ct 10.
RERUM.
18. Eleemosynam nullus tenctur facereexbonis sibi
necessariis, caeteris paribus, num. 11.
19. Eleemosyna quibus sit facienda, num. 12.
20. Ad faciendam eleemosynam ex bonis superfluis
tenentur divites praecepto misericordiae, ead. disp.
7. sect. 3, num. 4.
Idque sub mortali non solum in extrema, sedetiam
in gravi necessitale proximi, num. 5 et 6.
21. Habens simpliciler superfluum tenetur sub mor-
lali facereabsolute eleemosynam,eliam in commu-
nibus necessitatibus, ibid., num. 7.
Nec contrarium est admodum securum aut proba-
bile, num. 9.
Quaenam censeant:r superflua , stanle gravi- aut
communi aliorum necessitate, ibid.
22. Habens simpliciler superflua, cum proposito fa-
ciendi eleemosynam, quamvis ea saepe omiuat, et
nonnulla etiam in vanos usus expendat.non peccat
morlaliter, nisi graves necessitates praetermittat,
ibid , num. 10.
23. Tenetur quilibet adeleemosynam, exbonis etiam
necessariis ad stalum, in gravi necessitate boni
communis, ead. disp. 7, sect. 4, num. 2.
Item in necessitate exlrema proximi, num. 3 ot 4.
Quid si extrema necessilas sit voluntaria, ibid.
24. llcm tenetur in nocessitale non exlrema, sed
gravissima, si absque magno incommodo potest,
num. 5.
Quid in hoc sentiat D. Thomas, num. 6.
25. Simpliciter asserere eleemosynae praeceptum nun-
quam obligare ad donandum, neque pium esl,
neque practice probabile, ead. disp. 7, sect. 5, n. 2.
26. Ei qui tantum secundum quid indiget, satis sub-
venitur, mutuando, vel commodando eleemosy-
nam, aut etiam vendendo, ibid., num. 3.
37. Sufficil commodare, quando subvenitur per usum
rei quae usu non consumilur, num 4.
28. In exiremanecessitate, perres ipsousu consump-
tibiles fieridebet per absolulam donalioncm, n. 5.
Idque nonsolum si eleemosyna fiat ex simpliciter,
superfluis, sed eliam ex aliis, num. 6.
27. Quid si eleemosyna fiat cx omnino superfluis
et exlra casum necessitatis, num. 7 et 8.
Quid si ex necessariis aliquo modo ad statum ,
num. 9.
30. Qui ornisit dare eleemosynam in necessitate etiam
cxtrema, ea transacia non lenetur reddere quanli-
lalem quam omisit, ead. disp. 7, sect. 6, num. 1.
Imo nec adreslituendum delrimenlum quod Ibrle
inde subsecutum est indigenli, num. 2.
Quid de habitentibus bona ecclesiasiica, rnim 3.
31. Eleemosynte praeceptum non solum ad externa
bona croganda, scd ciiam ad actiones humanas
misericordiae obligat, num. 4.
EMPUITEUSIS.
1. Emphiteusis an confhceiur ob crimen haercsis ,
Iract. 1, disp. 22, sect. 5, num. 11.
EPISCOPUS.
1. Episcoporum omnium collectio absque Summo
1'otililiee, an possit in (idc crrare, tract. 1, disp. 3,
secl. 6, num. 10.
2. Episcoporum vcra succcssio inlcr haerclicos de
facto non datur, tract. 1, disp. 9, num. 10.
3. Episcopi non ila prorsus succcdunt caclcris Apos-
tolis, ut Papa 1'ciro, iraci. l, disp. 10, sect. l,
num. 4,
INDEX
4. In Episcopis major scicntia mysleriorum fidei cl
morum sub praecepto requirilur, tract. 1, disp. 13,
secl. 6, num. 7.
5. Soli Episcopi ad Concilia generalia sunt pcr se
vocandi, ut in iis sinl judices, Iracl. 1, disp. 11,
sect. 1, num. 12.
6. Episcopi omnes ad Concilium generale an vocan-
di, tract. 1, disp. 11, sect. 2, a num. 2.
Quid de Episcopis annularibus, sect. 1, num. 18.
7. Episcopis daiaest in Concilio Tridenlino poleslas
ad absolvendum in foro conscienliae ab haeresi oc-
culia, ejiibque censura, tract. 1 , disp. 21, sect. 4,
num. 4.
8. Episcopiex vi Tridentini non aslringuntur, ultol-
lant censuram hseresis in solo sacramentali foro,
num. 5.
Sed tantum ut absolulio non valeat pro foro exler-
no, num. 6.
9. Episcopi non possunt aliis commillcre hanc po-
lestalcm absolvendi ab haeresi, num. 8.
10. Poleslalem hanc Episcopis in Tridentino con-
cessam, per Bullam Coenae revocari, alii aiunt, alii
neganl, a num. 10.
Vera resoluiio. num. 13.
11. Episcopus hoereticus debitoritu ordinans verum
cfficit sncerdotem , traci. 1, disp. 21, secl. 5,
num. 9.
Sic autem ordinatus usum ordfni snon recipit;sed
manct suspensus, num. 10.
12. Episcopus tenetur subvenire ovibus, non solum
in exlrema, sed etiam in gravi necessitate consti-
lutis, eliam cum periculo propriaa vilse, tracl. 3,
disp. 9, sect. 2, num. 4.
Et cum damno aliquo temporalium bonorum, sub-
venire necessitatibus ordinariis spirilualibus ,
num, 5
13 . Episcopi an possint bellum indicere aut exequi,
vide bellum, a num. 12.
14. In Episcopum haerelicum an inquirere aut pro-
ccdere possint lnquisitorcs, tract. 1, disp. 21, sect.
6, num. 25.
ERRARE, ERROR
1. Errare apud Auguslinum, quid, tract. 1, disp. 16,
sect. 2, num. 11.
Quid error proprie dictus, ibid.
2. Error positivus contra fidem possilne esse invin-
cibilis in homine fideli, vide peccatum.
3. Erronea propositio quid sit, et quomodo ab hae-
resi differal, vide propositio.
EUCHARISTIA.
1 A sola Eucharistia arcebantur anliquitus haeretici,
idque etiam in morlis arliculo, quamvis resipisce-
renl, tract. 1, disp. 2, sect. 4, num. 3.
2. De Eucharisiia quid ex vi praecepti fidei cognos-
cendum, tract. 1, disp. 13, sect. 4, n. 12.
1. Evidenlia naturalis primae veritatis nec requirilur,
nec sufficil ad objeclum formale fidei, tract. 1,
disp. 3, sect. 6, a n. 4.
2. Dari potest evidenlia, tam supernaturalis quam
naturalis, quod Deus sit revelans, quin ipse clare
videalur, ibid., sect. 8, a n. 2.
3. Evidentia divini testimonii non est per se neces-
saria ad iidem divinam, ibid., n. 5.
4. Evidcnlia supernaluralis divini tesiimonii non est
per se necessaria in loto corpore Ecclesiae, nec in
RERUM, 779
illis quibus fit immediala a Deo revelatio, n. 7
et 8.
5. Evidenliam testificantis Dei, an aliqui de facto ha-
buerint, a n. 10.
6. Evidens cognitio revclantis Dei non potest per se
formaliler fundare assensum fidei, cad. tract. 8, a
n. 19.
Evidentia Dei revelantis an saltem concomitantcr
stare possit cum assensu fidei, ibid., n. 26.
7. Evidentia supernaturalis Dei revelantisnequit essfi
sine evidentia rei revelatae, ead. sect. 8, n. 23.
8. Evidcntia rei testificatse an et quomodo stare pos-
sit cum fide, vide fidei actus, a n. 3.
9. Evidentia credibililaiis fldei, vide credibilitas, a
n. 3.
EXCOMMUNICATI , EXCOMMUNICATIO.
1. Excommunicati an sint membra Ecclesiae, tract. 1,
disp. 9, sect. 1, a n, 13.
2. Excommunicationem non incurrunt hseretici jure
divino, tracf. 1, disp. 21, sect. 1, num. 4 et 5.
Sed ecclesiastico, idque ipso facto, num. 6 et ".
3 Excommunicationem hanc non incurril haerelicus
menialis et per se occultus, ead. disp. 21, sect. 2,
n. 4 et S.
4. Excommunicationi incurrendae sufficit haeresis ex-
terna, quamvis per accidens occultissima, a n. 8.
5. Excommunicatus hsereticus , nondum tamen de-
nuntiatus, non est necessario vitandus, sect. 3,
n. 2.
Nec est per se loquendo prohibitum ab eo sacra-
menta sumere, n. 5.
6. Excommunicatus haerelicus , ut sit vilandus, luf-
ficit sententia declaratoria criminis, quamvis forle
non declaretur censura, n. 6 et 8.
7. Hseresis per se non reservatur, sed mediaexcom-
municatione annexa, sect. 4, n. 2.
8. Excommunicalio Iata in haereticos in Bulla Coenae,
quomodo reservala, ibid., num. 3.
An et quomodo absolvi possit ab Episcopis, Inqui-
sitoribus. vide episcopus, inquisitor.
Quomodo in arliculo mortis, aut virtule jabilaai,
Vide ARTICULUS MORTIS, JUBIL^EUM.
9. Excommunicatio lata in fautores haerelicorum,
Vlde FAUTOR H-ERETICOBUM.
Explicita vel implicita fides, vide fides explicita.
F
1. Facienti quod in se est Deum non denegare gra-
tiam, quo pacio intelligendum, tract. 1, disp.. 17,
sect. 1, num. 11.
2. Facienlem quod in se est per vires nalurae, Deus
absque alio miraculo supernaluraliter illuminat,
tract. 1, disp. 12, secf. 2, n. 15.
An slalim vel post aliquam temporis moram, n. 16.
Femina, vide Scandalum, n. 13.
Falsitas, vide Mendacium.
Famulus, vide Servus.
FAUTOR HiERETICORUM.
1. Faulores haereticorum qui sint, tract. 1, disp. 24,
sect. 1, n 6.
2. In fautore hsereticorum quae favendi intentio re-
quiratur, ibid., n. 7, 8 et 9.
3. Fautores poenis haerelicorum punit Ecclesia, non
tamen omnes, nec eodem modo, n. 10.
4. Fautor haeretici, si ipse sit simul haareticus, du-
plicein incnrrit cxcommunicationem, n. 11,
780
5. Faufor haeretici sibi cogniti, non lamcn denuntia i,
excommunicalur, ibid.
Poiest absolvi virtute clausulae generalis conceden-
tiscasus Bultae Coense, ibid.
6. Favens haerelico, etiam ut haereticus est, ex nogli-
gentia aut ignorantia, eliam graviler culpabili,
censuram non incurrit. ead. sect. 1, n. 12.
7. Faulor haeretici non veri, sedpraesumpti praesum-
ptione juris, an excommunicatus, n. 13.
Ouid si ejus favor nihil operetur, n. 14.
8. Fautores haereiicorum an alias poenas praeter ex-
communiealionem incurranl, el quas, n. 15.
9. Faulorum filii, vide Filius, n. 7 et 9.
1. Fidci varia significala, tract. 1, disp. 1, sect. 1,
n. 1.
2. Fides significat interdum perfectionem volunlatis,
inlerdum inteilectus, ibid., n. 2.
3. Fidei ad voluntalem relatae varia significata, n. 3
et 4.
An et quomodo importet fiduciam, a n. 5.
4. Fidei, prout refertur ad intellectum, varia eliam
significala, n. 9 et 10.
Praeeipuum est cognitio obscura fundata in testi-
monio dicenlis, n. lOetll.
5. Fidei in divinam et humanam partitio, eodem
n. 11.
6. Fidei partilio in historicam promissionum el mi-
raculorum, qualis, Iract. 1. disp. 2_, sect. 3, n. 2 et
3; et disp. 6, sect. 3, n. 5.
7. Fides calholica el Theologica, quid sinl, et in quo
differant. tract. 1, disp. 3, sect. 10, n. 3 et 4.
8. Fidei divisio in mediatam et immedialam refelli-
tur, tract. 1, disp. 6, sect. 3, n. 10; et sect. 4, n. 5
et7.
9. Fides miraculorum, vide miraculum.
10. Fides gratia gralis data, in quo consislat. tract. 1,
disp. 8, sect, 2, a n. 3.
Vide Gratia gratis data, n. 4.
11. Fides divina praerequirit humanam, non ut prin-
cipium in quo per se nitalur, sed ut condilionem
ordinarie necessariam, tract. 1, disp. 3, sect. 12,
n. 13.
12. Fides divina ab humana in quo differat, disp. 2,
sect. 1, n. 8; et disp. 6, secl. 4, n. 8.
13. Fidei vcra definitio proponitur et explicalur ,
tract. 1, disp. 6, sect. 1, a num. 5.
An recie definiatur sperandarum subslamia re-
rum, elc, disp. 6, sect, 2, per tolam.
14. Fides divina an stare possit cum evidcntia, vide
evidf.ntia el fidfj actus.
15. Fidei an possit subesse falsum, vidc mendacium.
16. Fidei proposilio, vide propositio fidei.
17. Fides formala el informis, quid sint. el in qno
differanl, tract. 1, disp. 7, sccl. 3, num. 5 et 6.
An ciiam informis sit fiindamcntum justitiae, ct
simpliciler virtus, num. 7.
18 Fides cxplicila quid sit, ct quotuplex, Iract. 1,
disp. 2, sect. 6, num. 2; eldisp. 12, secl. 3, num 1.
19. Explicila fides sempcr fuit in Ecclcsia, cadcm
disp. 2, sccl. 6, n. 4.
Idque eo magis cxplicila, quo slalus Ecclesiie fuit
Chnslo vicinior, num. 12.
Quid dc hominibus intra eiimdem sfatum, ibid.
Quid dc primoribus Ecclesia; in unoquoque slatu,
num. 13.
INDEX RERUM.
20. Fides explicatior in primoribus Ecclesiae semper
necessaria, iracl. 1, disp. 13, sect. 3, num. 7.
21. Quarum rerum fides cxplicita fuerit necessaria
ante et post advenlum Christi, vide fidei necessitas.
FIDEI D1VIN4! OBJECTUM MATERIALE.
1. In objecto fidei tria distinguenda, tract. 1, disp. 2,
in praeludio.
2. Objectum fidei a subjeclo in quo differat, ibid.
3. Deum esse fidei christianae objeclum, de fide est,
ead. disp. 2, sect. 1, num. 1.
Esse subjectum atlributionis, fere etiam de fide est,
num. 2.
4. Fidei objeclum principale est Deus sub absoluia
ratione Dcilaiis et essentiae suae, non sub ratione
salvatoris, aut glorificaloris, ibid , a num. 5.
5. Inter objecla fidei Deus maxime necessario el in-
separabililer numeralur, num. 8.
6. Inter objecta fidei alia eiiam praeler Deum enume-
randa, ead. disp. 2, sect. 2, num. 1.
7. Objeclum adaequalum et directum tidei est quod-
libet ens revelabile a Deo obsrmre, ibid., a num. 2.
8. Deus dici potcst objedum adaequalum fidei, partim
in rcclo, partim in obliquo.ibid , num. 5.
9. Possibile est revelari objecium, quod aclu non
referatur ad objectum fidei et auclorilatem super-
naluralem, num. 7
10. Objectum immedialum fidei est aliquid com-
plexum sub una ralione credibilitatis, ead. disp. 2,
sect. 3, num. 1, 2 et 3.
11. Inter objecla fidei, alia sunt necessaria, alia con-
tingentia, num. 4.
Alia naluralia, alia supra naturam, num. 5, et disp.
17, sect. 2, num. 1.
12. Objecla fidei in esse rei, quem habeant ordinem
prioritalis, tracf. 1, disp. 2, sect. 4, num. 2 et 3.
13. Objecia aliqua sunt aliis priora, etiam in esse
credibilis. et quaenam sint illae, ibid., num. 5 et seq.
14. Ex objeclis prioribus in essc credibilis, nullum
esl alio prius in esse credibilis, quamvis sil in esse
rei, ibid.. num. 14.
15. Objecla fidei quoad substanliam nunquam creve-
runt aut decreverunt, ead. disp. 2, sect. 6, num. 3.
16. Objecla fidei explicitae sunt credila a primotibus
fantum Ecclesiae ante legem gratiae, ibid. num. 4
et 5.
17. Ob.jecla fidei creverunt succcssu temporis quoad
explicilam fidem, num. 6.
Hujus incrementi duae regulaeexpendunlur, an. 17.
Vide propositio de fide
FIDEI OBJECTUM FORMALE.
1. Objeclum formale fidei. aliud in esse rei, aliud
in esse cognoscibilis, iract. 1, disp, 3, in praeludio.
2. Objeclum formale in esse cognoscibilis, in qnod
fides resolvilur, esse humanam ralionem, qui hae-
rclici vclint, sect, 1, num. 1.
Refellunlur late, a num. 3.
3. Objcctum el fundamenlum fidei Chrislianae est
Deus ipse, quem fidc crcdimus, ibid., a num. 6.
4. Dcus, uf rcvclans, cst objcctum formalc fidei, cad.
disp. 3, scct. 3, a num. 3.
5. Deus, ut revelans, estcompletum fidci objcclum,
sect. 3, a num. 5.
Nec lumcn fidei aut aclualc auxilium Dci csl, vel
parlialiter fidei objeclum, ibid., num. 15.
6. Objeclum formalecredcndi in harctico, non idcm
quod in Calholico, lbid., num. 15,
INDEX
7. Deus sub ratione primse verilatis in cognoscendo
simul et dicendo, est adsequate formale objeclum
fidei, tract. 1. disp. 2, sect. 4, num. 7. .
Non autem sub ralione dominii, num. 3.
Aut sub absoluta rafione Oeitafis, num. 8.
8. In objeclo formali fidei an possit vel de potenlia
absoluta reperiri falsitas, vide Mendacium.
9. Ad objectum formale fidei.nec requirilur, nec suf-
ficit naturalisevidenlia primse veritatis ; sed requi-
ritur fides ejusdern veritatis, sect. 5, late a num. 4.
10. De inlrinseca ratione objecti formalis est inevi-
dentia divinee revelalionis, sect 7, num. 3 et 4.
11. De ralione formali objecti tidei ifbn est, utaliun-
de non sit naturali lumine evidenter cognitum,
ead. disp. 3, sect. 9, late a num. 7.
Quid de evidenli cognitione supernaturali, n. 19.
Quid de visione beaia vel sensitiva, a num. 20.
Vide eliam Fidei actus:
12. Ad objectum formale fidei, an sufficiat revelaiio
divina privato homini facta, vide reyelatio., num.
4 el 5.
13. Ad objectum formale fidei, an suffiatiet reve-
latio virtualis et mediala , aut revelalio divina aut
credita per tidem humanam, aut falsa, sed existi-
mata ut vera, vide revelatio, a num. 9.
14. Proposilio conlinens objeclum formale fidei non
resolvitur in aliud principium a se disfinclum, sed
se ipsa creuilur, ead. disp. 3, sect 12, num. 12.
15. Ecclesise propositio seu regula non spectat ad
objeclum formale fidei, et ad quid conducat, ead.
disp. 3, sect. 10, num. 8.
FIDEI SUBJECTUM.
1. Subjectum capax tidei actualis et habitualis, est
tam homo, quam Angelus, eliam primus, traet. 1,
disp. 6, secl. 9, nunr 2.
2. Omnes viatores sunt per se capaces fidei, num. 3.
Eliam animsein purgaforio existentes, num. 4.
3. Beati in palria possunt de potentia absolula ha-
bere actum fidei divinse, tam de non visis quam de
his, quse etiam in verbo vident, num. 7
De facto, nullum exercent actum tidei, ibid.
4. ln damnalis non polest de lege ordinaria dari ac-
tus aliquis tidei supernaturalis, ibid., num. 9.
Datur lamen de faclo actus fidei coactae, num. 10.
5. Vide verbo fides, num. 2, 3 et 4.
Et verbo fidei actus, num. 1.
Ef verbo fidei habitus, a num. 11.
FIDEI ACTUS, SEU ASSENSUS.
1. Actus tidei infusse ab intelleclu elicilur, non a vo-
luntale, tract. 1, disp. 6, sect. 1; anum. 2.
2. Actus tidei verse definilio proponitur, et explicalur,
ibid., anum. 5,
3. Aclus fidei an recle definiatur sperandarum sub-
slanlia rerum, etc, ead. disp. 6, sect. 2, per totam.
4. Actus fidei divisio in internum el externum qualis,
secl. 3, num. 1.
Qualis in acfum credendi Deo, Deum, et in Deum.
ibid., a n. 2.
Qualis in univcrsalem et parlicularem, num. 6.
In explicilam et implicitam, num. 8.
ln mediatam et immed/alam, num. 9 et 10.
5. Fidei actum mediatum ab habiiu fidei elicifum
nullum dari ostendilur, contra Banhes, eod. n. 10.
6. Omnes fidei aclus esse ejusdem speciei quoad
subslanliam, ibid., num. 11.
7. Assensus,, quo quis evidenter judicat Deum csse
RERUM. 781
qui revelat, non est aclus fidei, tract. 1, disp. 3,
sect. 8, num. 8.
8. Actus fidei non polest per se formaliter fundari in
evidenli cognitione divinse revelationis, ibid., a
rium. 19.
An saltem possinl concomitanter se habere, num.
26 et 27.
9. Fidei actus cum habitu scientise stare polest, et e
contra. tracl. 1, disp. 3, sect. 9, num. 4 et 5.
Necnon et habilus fidei cum habitu scienlige, n. 6.
10. Fidei actus slare polest cum actu naturaliler evi-
dente et scientifico de eodem objecto, ibid. , late a
num. 7.
11. Quando medium demonstrativum et auctorilas
divina simul concurrunt, non producilur solus ac-
lus scicnlise, ead. sect.-9, num. 8.
Nec aclus qui simul habeat formaliler evidentiam
scienliae, et fidei cerliludinem, a num. 10.
Nec denique unus aelus qui fidem et scientiam
eminenter contineat, lale a num. 13.
Sed duo actus distincti : unus fidei, alter scientise,
num. 16.
12. Actus fidei cum habilu supernaturaliter evidenle
et abstractivo siare polest, et e conira, num. 19.
Imo et actus fidei cum acluali cognitione infusa et
abslracliva de potentia Dei absolula, non de ordi-
naria, ibidem.
13. Actus tidei cum visione infuiliva Dei de polentia
ordinaria slare nequit, num. 20.
Potest tamen de potentia absolula, num. 22 ef 23.
14. Aclus fidei cum visione sensifiva ejusdem objecti
quomodo repugnal, num. 24.
Vide eliam verbo Fidei objectum formale, n. 11.
15. Ad actum fidei concurrere potest discursus re-
moie, et ut causa per accidens, ead disp. 6, sect. 4,
num. 1.
16. Necessario dandus est aliquis actus fidei qui non
siL ex discursu, sed per modum simplicis assensus,
ibid., num. 4.
Imo omnis actus fidei ila est simplex ut per se non
fundetur in discursu, num. 5 ef 6.
17. Fidei aclus ab assensu theologico in quo differat,
ibid., n. 10, vide etiain conclusio.
18. Assensus fidei est substanfialiler supernaturalis,
eadem disp. 6, sect. 5, num. 1.
Semper vcrus et infallibilis, num. 2.
An saltem possit concurrere ad falsum, per paralo-
gismum male inferendo, num. 4.
19. Aclus fidei est formaliler inevidens et obscurus,
ibid., n. 5; simpliciler tamen certus, vide certitudo.
20. In aclu fidei duplex est ratio virtutis, intellectua-
lis ct. moralis, disp. 6, sect. 6, num. 1.
21. Aclus fidei non est elicilive a volunlafe, eod n. 1.
Est tamen liber, et quoad speciticationem, et quoad
exercitium, num. 5.
Ilem volunlarius per denominalionem ab aclu vo-
lunlalis posilive movenlis intefleclum, num. 6 et 7.
22. Acfus fidei est moraliter honeslus et laudabilis,
ead. disp. 6, sect. 7, num. 8 et 9.
Nec ullo pravo line aut circumstanlia potesl vitiari,
n. 12: potest lamen compari alium actum natura-
lem pravum ex indebito fine, num. 13.
23. Acius fidei de se est meritorius, ibid., num. 14.
24. Primus fidei actus est meritorius de congruo,
etiam quando tempore aufecedit gratiam et chari-
latem, num. 15.
Quid de merito dc condigno, quando primus actus
fitab hominejam jusLihcalo, num. 16.
782
1NDEX
Quid quando elicitur ab homine extra gratiam,
num. 17.
25. Fidei actus in quibus personis reperiatur, vide
FlDEl SUBJECTUM.
26. Actus fidei nullos habeL effectus physicos per se,
et proprie loqucndo, ead, disp. 6, sect. 10, num. 3.
Quos habeat effectus morales, num. 5.
27. Aelualis fidei necessitas, vide Fidei necessitas et
FlDEI PR.ECEPTUM.
FIDEI HABITUS.
1. Fidei habitum per se infusum dari non solum in
parvulis, sed etiam in adullis, ipsa tide conslal,
tract. 1, disp. 7, sect. 1, num. 1 et 2.
2. Fidei habitus in intelleclu subjectatur, num. 3.
Qufenam ejus sinL causse, qui effecLus, ibid.
Intendi per se polest, non remilli, ibid.
3. Fidei habitus est una simplex qualilas, a lumine
tidei sola ralione distincta, ibid., a num. 4.
4. Fidei habitus, ut prsecise spcclat ad intelleclum,
est virtus intelleciualis, et una ex Theologis., num.
8, 9 et 10.
Ad alias virlutes quomodo imperfeclione et gene-
ratione comparalur, eod. num. 10.
5. Ad habiiualem lidem etiam informem necessa-
rius esl specialis habitus voluntalis, ead. disp. 7,
sect. 2, num. 3.
Vide volpntas credendi, iuim 7 ef 8.
6. Fidei habitus non deperdilur in hac vila nisi per
peccatum, sect. 3. num. 1.
Non amifti per quodlibet peccatum mortale, etiam
tide constat, num. 3.
7. Fidei habiLus non solum conscrvari, sed eiiam
generari poiest sine charitale, num, 4.
8. Fidei habifus pcr quamlibet hseresim morlalcm
deperdilur, Lract. 4, a num. 1.
9. Fidei habilus non expcllitur physice per hscresim ,
a num. 5.
Sed moraliter, idque lum derneriioiie, tum dispo-
siiive.num. 8.
10. Unde proveniaL lacililas credendi in hserclico post
destruclum lidei habitum , num. 10.
11. Fidei habitus in animis in purgatorio perseveraf,
ead. disp 7, sect 5, num. 1.
INon in damnalis, num. 3.
12. Habilus inleltectualis in Bealis non perseverat;
matiet lamen pia affeclio, eod. num. 3.
13. Habitus fidci in beatis non expeilitur physice per
lumcn glorite, sed per solam suspensionem divini
iniluxus debilam rationc slatus, num. 5.
14. Fidei habiius in nullo unquam subjccto est pcr-
petuus, num. 6.
15. Fidei habiius non eorrumpitur per errores in-
vinciblcs contra iidcm, disp. 17, secl.-2, niim. 4.
16. Habiius piie aflcctionis vide voluntas credendi, a
num. 6.
FlDEl CREDIBILITAS, Vidc CREDIBLITAS.
Fidei regul.e, vide regula fidei.
FlDEI CERTITUDO, VidC CERTITUDO.
Fidei pia affectio, vide voluntas ckldendi.
FIDEI NECESSITAS.
1. Fidcs est simplicilermedium nccessarium ad salu-
lem, tracl. 1, disp. 12, sect. 1, num. 2.
2. Fides sola habiuialis inlanlibus, aclualis in adullis
necessaria esi, num. 4 cl 5.
3. Sinc iidc posscl quis dc potentia absoluia salutrm
conscqui, ibid., num. 3.
RERUM
4. Fides ad salutem necessaria, et ex objecto formali
supernaluralis, ibid., a num. 6.
5. Sine aciuali side in re nullus adultus potestjusli-
ficari, ead. disp. 12, sect 2, a num. 5.
Nec sufficit illam habere in voto, ibid., a num. 10.
6. Fides explicila Dei semper fuit medium adjuslifi-
cationem et gloriam necessarium, sect. 3, num. 2.
Imo et divinse exisfentias^ seu quod Deus exislal ,
num. 4.
7. Quorum attribuiorum fides explicita fueril semper
necessaria, num. 7.
8. Credere expliciie aliquid supernalurale de Dco
fuit scmper necessarium, num. 8.
9. Fides explicita Trinitatis non fuit semper ne-
cessaria, nnm. 10.
Fuit autem Dci remunerantis et justiticantis ,
I num. 11.
Item fides Christi medialoris, num. 12.
Haec fides Christi, an debuit esseexplicita, vel suffi- s
ciebat implcila, late a num. 13.
10. An cl qualis tides de immortalilale animae, de
peccato originali, ac necessitate gratise fuerit ne-
cessaria anle adventum Chrisli, ibidem, num. 19.
II Sine fide Christi expliciia re ipsa obtenta potest
quisetiam in lege nova justiiicari, iract. 1, disp. 12,
secf. 4, a num. 11.
Imo nec ilia per se loquendo et ex vi institutionis
est necessaria ad aBternam salutem, num. 14.
12. Fides explicita Chrisii vel in re, vel in volo sus-
cepta, est medium neccssarium in statu legis no-
vse, ad primam ef ultimam salutemconsequendam, ,
ibid., a nnm. 18.
13. Fides explicila Trinilatis in lege graLise quomodo
medium necessarium ad saluiem, ibid., num. 25.
14. Fidci aclum exercendi duplex necessitas, iract. 1,
disp. 13, seci. 5, n. 5.
FIDEI 1NTERS.E PR.ECEPTUM.
1. Exislere prseccptum dc fidc internseexereendaos-
tenditur, tract. 1, disp. 13, secl 1, n. 2.
2. Prseceptum hoc sccundum substantiam esL juris
divini, n. 3.
Necnon connaturale gratise et siatui viaforis, n. 5.
Imo et in ipsa ratione mere naturali sallem remole
fundalur, a n. 6.
3. Praceptum fidei internum duplicem habel obliga-
tionem negativam.cl duplicem posilivam, ibid.
4. Prseceptum negativum eliam omnem ad aclu iidei
excludit formidinem, n. 7.
5. Praeceplum posiiivum quam inducalobligalioncm,
n. 8,
6. Praeceplum audiendi et inquirendi de iide, cum
supernale sit, quomodo in ratione naturali funde-
lur, n. 8.
7. Pra:ceptum hoc lidci violans quomodo non dupli-
citer peccot, n. 13.
8. Pracccplum crcdcndi cst specialc ct pcr sc ad ip- ,
sam lidcm perlincns, ead. disp. 13, secl. 2, n. 3
cl seq.
9. Prceceptum hoc speciale lidei cliam ad matcriam
moralem exlenditur, ibid., n. 6.
10. Pitcceplum credcndi Deum esse, in omni semper
slatu exlitif, scct. 3, n. 2.
11. Qupenam alia fucruntdc nccessilatc pra3cepli crc-
ilcnda in lege nalurre ct scripta, latc a n. 3.
12. Qua3 eranLex praiBepLo credenda in lege naturae, '
sunt eiiam in Iege gratiae, ead. disp. 13, scct 4,
n. 1.
INDEX
Imo in lege gratise magis explicata fides prascipilur
quam in aliis, n. 4.
13. Ex prseceplo tencntur fldeles in lcge gralise cre-
dere explicite omnia fere in Symbolo Apostolorum
contenta, ibid., n. 5.
Quinam arliculi sinl et quomodo explicite creden-
di, late a n. 6.
14. Ex pracepto tenemur et scire et credere prsece-
pta Decalogi, ibid., n. 11.
Necnon ct sacramenta baptismi, pcenilentise et eu-
charistiee, n. 12.
15. Praeceplum addiscendi Orationem Dominicam
obligal sub veniali tanlum, ibid.
16. Prseceptum credendi fide explicila in lege nova,
an divinum vel ecclesiasiicum, ibid., n. 13.
17. Praeceptum fidei posilivum obiigat tideles ad ac-
tum tidei eliciendum in principio usus ralionis;
infideles autem quamprimum habent fidem suffi-
cienler proposilam, disp. 13, sccl. 5, n. 6.
An eliam post illud lempus, et quando, ibid.
19. Preeceptum addiscendi obligat ad scienda memo-
riter ea tidei mysteria quse sunt in prcecepto, ibid.,
n. 8.
Quid de memoria verborum Symboli. n. 9.
19. Prseceptum addiscendi fidem non obligat imine-
diate ad scientiam habitualem, ibid.
20. Pra3ceplum fidei negativum semper et pro omni
tenipore obligat, ead. scct. 5, n. 1.
Ejus obligatio esl de se sequalis in omnibus perso-
nis, ead. disp. 13, sect. 6, n. 1,
Item obligatio credendi positive post sufiicienlem
fidei proposiLionem, ibid.
21. Prseceptum addiscendi explicite res fidei non
seque omnes obligat, ead. sect. 6, n. 3.
22. Ad quam fidei notitiam teneantur fideles laici,
n. 4
Ad quam ecclesiastici, n. 5.
23. Obligalio sciendi mysleria fidei an sequalis in quo-
vis ecclesiaslico, n. 6 el 7.
24. Prseceplum fidei inlernse quando aut quomodo
violetur, vide verbo peccatum contra fidem.
FIDEI EXTERN.E PR-ECEPTUM.
FIDEI EXTERNA CONFESSIO.
1. Fidem in tormentis negare licitum esse, error Ele-
zeilarum, tract. 1, disp. 14, sect. 1, n. 1.
2. Ob nulia tormpnta aut mala pcenae liciium esse fi-
dem negare, asserlio eatholica iate probalur, a
n. 12.
3. Fidem negare, quam habeat maliliam, n. 6.
Est contra prreceptum fidei quoad secundarium ejus
aclum, n. 7.
Potest tamen esse contra alias virtules a fide, ibid.
4. Prseceplum negalivum fidei exterioris quibus mo-
dis violari possit, vide negatio fidei.
5. Dari prseceptum posilivum de confitenda fide est
omnino certum, ead. disp. 14, sect. 2, n. 1.
6. Prseceptum de coniessione maleriali tidei pro quo
lempore obliget, ibid., num. 3.
Pro quo obliget praeceptum de confessione formali,
a num. 4, speciatim in num. 7.
7. Fidem occultare aliquando est prohibilum, ali-
quando non; nonnunquam etiam est necessarium,
ead. disp 14, secl. 3, n. 2.
8. An quolies de fide interrogamur, teneamur eam
palani profiteri, ibid., a num. 3.
Ouid si iir.errogemur a persona privala vcl rege cx-
Iraneo, num. 6.
RERUM. 783
Quid si a rege proprio, sed tamen privatim, ibideni.
9. Ne fidem profiteri compellamur, liceatne fugere
persequentes, vide fuga.
10. Fidem occultare per acliones exlernas falsse reli-
gionis licitum aliquando esse , perperam docuit
Adrianus, tract. 1, disp. 14, secl. 4, num. 3.
Opposilum communius et omnino verius . late a
num. 4.
11. Quid de Naaman ingrediente cum rege in tem-
plum Remnon adoraturo idolum, ibid., num. 8.
Quid de Jehu simulanle sacrificium Raal, ul sacer-
dotes interficeret, num. 9.
12. Fidem occuitare an et quando liceat, utendo ves-
tibus aut rebus infidelium propriis, vide vestis.
13. Conira solam externam fidei contessionem pcc-
cans omissive, an et qualem pcenam incurrat, tract.
1, disp. 14, sect. 6, n. 2.
Quid de negante fidem positive solum exterius sine
inierna infideliiate, num. 4 et 5.
fidei prjEDicatio, vide pr^edicatio.
1. Fidelis an possit ignorare invincibiliter mysleria
fidei, tract. 1, disp. 15, sect. 1, num. 10.
2. An etiam errare positive, contra fidem non pec-
cando, secl. 2, num. 5 et 6.
3. Fidelium peccata quomodo graviora pcccalis infi-
delium, tract. 1, disp. 16, sect. 2, num. 8.
4. Fideli an liceat uti vcslibus intidelium, vide vestis.
5. Fidelis, vide Christianus.
filius, filii hjsreticorum.
1. Filius an patri in dilectione praeferendus, vide
charitatis ordo, num. 22, 27 et 29.
2. Filiusfamilias qualiter possit facere eleemosynam,
tract. 3, disp. 7, sect. 2, num. 4.
3. Filii eliam calholici plectunlur pcena confiscationis
bonorum palris ob paternam hseresim, ct cur,
tract. 1, disp. 22, sect. 1, num. 3; et sect. 5, n 7.
4. Filiorum bona castrensia non contiscantur ob hse-
resim paternam, sed ob propriam, ead. sect. 5,
num. 9.
- Quid de bonis filii advcntitiis et profectiliis, ibid.
5. Filii haereticoruni innocenles non incurrunl cen-
suras quas incurrunt palres, disp. 24, sect. 3, n. 2.
Nec pcenam mortis aut alias corporales, ibid.
6. Filii hsercticorum non possunt puniri in bonis
temporalibus quae erant propria tempore delicli,
aulin iisquse posl hseresim paiernam acquisierunt,
eod. num. 2.
7. Haereticorum vel faulorum filii et nepotcs, in solo
secundo gradu per lineam masculinam sunl irre-
gulares, ibid. 3.
ltem incapaces pensionis aut beneficii ecclesiastici
ipso jure, num. 4.
Quid de beneficiis antea obtenlis, num. 5.
8. Filii haerelicorum ex quo tempore hanc irregula-
ritatem et incapacitalem incurrant, eod. num. 5.
9. Filii hsereticorum vel fautorum, etc, reddunlur
eliam inhabilcs ad omnia officia publica, eliam
sascularia, et quomodO;, num. 6.
10. Filiis hsereticorum nulla alia pcena privativa a
jure imponilur, ibid.
11. Filii intidelium baptizati ab eorum potcstate libe-
ranlur, Iract. 1, disp. 18, seet. 5, num. 15.
An possinl ad hunc finem baptizari invilis parcn-
libus, ibid, remissive.
784
INDEX
fiscus vide C0NFISCATI0.
FUGA, FUGERE.
1. Fugere in persecutione per se loquendo licitum
esse, de fide est, iract. 1, disp. 14, sect. 3, num. 9.
2. Fugere persequentes ob fidem aliquando non prae-
cipitur, scd tamen Iicet, num. 11.
3. Fuga in tempore persccutionis pastoribus esl ali-
quando prohibila, num. 12.
Nonnunquam eliam non pastoribus, ibid.
4. In carcere ob fidem detenlo an liceal inde fugere,
ibid., num. 11.
GRATIA.
Gratia illuminationis an statim conferalur facienti
quod in se est, tract. 1, disp. 12, sect. 2, n. 15 et 16.
GRATIA GRATIS DATA.
4. Locus Pauli, 1 Corinth. 12, de gratiis gratis dalis
exponitur, tract. 1, disp. 8, sect. 2, a num. 1.
2. Graiia gratis dala sitne habitus, an actus. ibid.,
num. 11.
3. Graliae gralis dalae quorsum necessarise, si plurima
earum munera naturae viribus exerceri possunt,
num. 12.
4. Fides gratia gratis data in quo consistat, ead. sec-
tion 2, a n. 2; non esl idem cum actu fidei catho-
licae, num. 5.
Quomodo differat a donis Spiritus Sancli, ibid.
Quomodo ab inlerprelatione sermonum et dono
lmguarum, num. 6.
5. Sermo fidei, sapienlise et scientiae quid sinl, et
quomodo differant a donis Spiritus Sancti, ibid.,
num. 4 et 5.
Quomodo a dono linguarum ei intcrpretatione ser-
monum, num. 6.
6. Donum linguarum in quo consislat, num. 7 el 8.
Ad illud spcclal scribere, num. 8.
Non aulcm eleganlia dictionis, aul omnium lingua-
rum notitia, ibid.
7. lnterpretatio sermonum bifariam explicatur, n. 9
et 10, vide verbo prophetia.
H.
Habitus infidelium gcstare an liceat, vide vcrbo vestis.
II.ERES1ARCHA.
1. Hseresiarcha, etsi vere convertalur, an recipiendus
vel brachio saeculari tradendus, tract. 1, disp. 23,
sect. 2, a num. 9.
2. Haeresiarcha presse quis dicalur, num. 11.
Quis doy;malista, ibid.
1. Haereticus quis diccndus, tract. 1, disp. 19, sect. 5,
num. 13.
2. llaerelicus potest quis essc, quin sil aposlata, ibid.,
1 et 2.
3. Haerclicus essc potest calcchumenus non bapliza-
lus, tract. 1, disp. 16, scct. 4, num. 9 ct disp. 19,
sect. 5, num. 4.
Non potcst lamen ab Ecclcsia puniri, ead. sect. 5,
num. 5 cl G.
4. Hacreticus an sit, qui assentitur proposilioni vcrae
putans eam ab Ecclesia damnalam. disp 19, sect. 3,
num. 24 ; ct secl. 4, num. 17.
RERUM.
5. Hsereticus an sit, qui morali periculo hseresis se
exponit, ead. sect. 4, num. 18.
An qui recle scnliens alios inducit ad haeresim ,
ibid.
6. Hsereticus fidem non resolvit in divinum tesiimo-
nium ; atque adeo non habet eamdem rationem
formalem quam catholicus, Iract. 1, disp. 3, scct. 3,
num. 15.
7. In haeretico assensus theologicus non est scienti-
ficus. aut ejusdem rationis, ac in catholico, ibid.,
sect. 11, num. 9.
8. Haereticus mentalis et per se occultus quis, tract. 1,
disput. 21, sect. 2, num. 1.
Quis item publicus per se aul per accidens, ibidem,
vide verbo excommunicatio, a num. 2.
9. Haereticum se fingens in solo actu externo poenas
haerelicorum non incurrit, tract. 1, disp. 14_,sect. 6,
num. 4; et disp. 21, secl. 2, num. 1.
10. HEerelici antiquitus a solaEucharislia arcebanlur,
eod. disp. 21, sect. 4, num. 3.
11 Haerelici quas pcenas nunc incurrant, vide pqena
H.ERETICORUM, CONFISCATIO, et EXCOMMUNICATIO.
12. Cum haereticis communicare est ipso jure divino
prohibitum, tract. 1, disp. 21, sect. 1, num. 4.
Haec prohibitio interdum est a fide, interdum vero
a charitate, ibid.
13. Contra haereiicos scribere laudabile, tract. 1,
disp. 20, sect. 1, num. 13.
14. Cum haereticis de fide dispulare, an et quibus
liceat, vidc disputatio.
15. Haereticorum libros an recte prohibeat Ecclesia,
et sub qua censura, vide liber.
14. Haeretici licile coguniur ab Ecclesia ut resipiscant,
disp. 20, secl. 3, num. 9.
Vide POENA HjER.ETICORUM, a n. 6.
15. Haereticorum fautores, defensores, receptatorcs
qui sint, et quibus pcenis afficianlur, disp. 24, secl.
1, per totam.
16. Haerelicortim filii, vide filii h-erkticorum.
17. Hserclicorum denunlialio, vide denuntiatio.
18. Haerciicus dogmalista, vide dogmatista.
19. Haeretici non sunt membra Ecclesiae, tract. 1,
disp. 9, sect. 1, n. 5 et 21.
20. In haeretico uon remanet habitus fidei superna-
turalis, tract. 1, disp. 7, sect. 4, a n. 2.
21. In haerctico unde proveniaL facililas credendi ea
quae antea tide infusa crediderat, ibid., n. 10.
22. In haeretico non esl spes, tract. 2, dtsp. 1, sect. 8,
n. 3.
23. Haerelicorum seclse prse lide calholica quam in-
credibiles, tract. 1, disp. 4, sect. 4, n. 7.
24. Haereiici antiquilatein suorum dogmalum ul falso
obtendanl, ibid., n. 9.
25. Haereticae doclrinae vitia recenscnlur, ibid. lalc a
n. 12.
26. Haerelica proposilio, vidc propositio damnabilis.
1 Hseresis Ethymon quod, tract. 1, disp. 19, secl. 1,
n. 1.
2. Haeresis pro elcctionc tam verse quam falsae doc-
irina^ usurpalur, ibid.
3. Haercsis ex usu Ecclesise pro eleclione doctrinaj
malse in maieria sacra accipilur, n. 2.
4. Nominc hseresis fidcs calholica signiticari non po
tcst, n. 3.
5. Haercsis duplex descriplio cxaminatur, n. 5.
INDEX
6. Haeresis germana definitio proponitur, ead. disp.
19, sect. 5, n. 13.
7. Haeresis circa solam propositionem in rigore hae-
rcticam vcrsalur, sect. 2, a n. 22.
Vide PROPOSITIO damnabilis.
8. Ad hacresim requiri voluntarium, communis, el
vera senlenlia, disp. 19, sect. 3, n. 1.
Sufficere voluntarium indirectum qui velinl, a n. 3.
Qui, neque sufficere directum, nisi juncla diuturna
contumacia,, n. 7.
Media senlenlia communis et vera, n. 8 et 22.
9. Ad haeresim requiritur in voluntate contumacia,
el qualis, ibid., a n. 9.
In inlellectu nolitia propositionis Ecclesiae, et qua-
lis, n. 12.
10. Haeresis cum aliqua ignorantia esse potest, non
lamen ex ignoranlia, n. 15.
11. Ab haeresi non exciisat ignoranlia concomitans,
esto sit involuntaria, n. 16.
Excusal antecedens., quamvis nec usquequaque an-
tecedat, n. 17.
Excusat denique affeclata, modo non sit concomi-
tans, n. 18.
12. Ab hseresi quo sensu commodo non excusare di-
catur ignorantiaarliculorum tidei, n. 10.
13. Ignorantia excusans ab haeresi an sufficienter tol-
latur per admonilionem el inslructionem Episcopi,
vel Inquisitoris, ead. sect. 3, n. 2).
14. Haeresis peccalum eliam in instanli consumma-
lur, ibid., n. 23.
A peccalo ex ignoranlia conlra fidem specie distin-
guitur, n. 24.
15. Haeresis esl intensive gravior, quam judaismus,
aut paganismus, tract. 1, disp. 16, sect. 4, n 14.
Paganismus gravior extensive, ibid.
16. Haeresis ex parle subjecti nec habitualem fidem
infusam, nec actualem necessario praesupponit,
ibid., n. 5, 6 et 9; et disp. 19, sect. 5, n. 1 et 2.
17. Ad haeresim requiritur ul sil in homine Christia-
no, ead. sect. 5. n. 3.
Non autem ut sit in baplizato., n. 3 et 4.
18. Hceresis in non baptizato non est ab Ecclesia pu-
nibilis, n. 5 et 6.
19. Ad haeresim in foro interno non requirilur bap-
lismus validus, ibid., n. 7.
An ad hseresim in foro externo, n. 8 el 9.
20. Ad haeresim requiritur ut error non sit in tota fi-
dei materia, ead. disp. 19, sect. 5, n. 10.
21. Ad haaresim in foro Dei suflicit perlinax resisten-
tia, etiam privatae revelationi divinae sufficienter
propositse, ibid., n. 11.
An ad haeresim in foro Ecclesiae, n. 12.
22. Propria haeresis in aliquo erroneo judicio intel-
lectus consummatur, ead. disp. 19, sect. 4, n. 2.
Imo extenditur etiam ad exteriora signa in quibus
alio modo consummatur, n. 3.
23. Haeresis alia menlalis, alia exlerna, n. 5.
Pure externa vera haeresis non est, n 6.
24. Haeresim incurri ex verbis inordinale prolatis,
quid apud Hieronymum, n. 7.
25. Deiiberatum dubium in fide cum pertinacia hse-
resis est, a n. 10
Non sic opinari praecisivc de rebus fidei, disp. 16,
sect. 1 , n. 8 ; et disp. 19, sect. 4, n. 16.
26 Haeresis est assenliri proposilioni etiam verse, si
putetur ab Ecclesia damnata, disp. 19, sect. 3,
n. 24; ef scct. 4, n. 17.
27. Haeresis clenunlialio, vide de.nuntiatio.
XII.
RERUM. 785
28. Haeresis crimen in solo actu externo non est. re-
servatum Papae, aut juri communi, tract. 1, disp.
14, sect. 6, n. 5 ; ef disp. 21, sect. 2, n. 1.
29. Hseresis exlerius exprimitur, aut dictis, aut faclis,
ead. sect. 2, n. 2.
30. Quando censeatur haeresis sufficienter expressa,
ut censura ipso facto incurralur, ibid., late a n. 9,
31. Haeresis culpam soli Deo reservatam esse hsere-
tice docuit Novatianus, disp. 21, sect. 4, n. 1.
32. Hseresis de jure communi per se non reservatur,
sed media reservatione annexae censurae, ibid.,
n. 2.
33. Haercsis purc mentalis reservatio possibilis esl
sed parum laudabilis, ibid.
34. Hseresim occullam an possint Episcopi absolvere,
vide episcopus.
35. An Inquisilores in foro sacramentalielquomodo,
vide INQUISITOR.
36. Ab haeresi occulta peraccidensabsolvi non posse
virtute Bullae, aut jubilaei, disp. 21, sect. 4. n. 21.
37. Ab haeresi, an et quomodo absolvi quis posset in
articulo mortis, vide articulus mortis.
38. Haeresis poena, vide poena h^reticorum.
39. Haeresis radicaliter opponitur spei, tract. 2, disp.
1, sect. 8, n. 1 et 3.
I
1. Jehu an licite finxerit se sacrificare cum sacerdo-
libus Baal, tract. 1, disp. 14, sect. 4, n. 9.
1. Igne comburendi haeretici, tract. 1, disp. 23, sect.
2, n. 4.
IGNORANTIA.
1. lgnoranlia , etiam positiva , invincibilis , circa
Deum potest slare cum fide infusa de eodem, tract.
1, disp. 12, secl. 3, n. 3.
2. Ignorantia articulorum fidei esl peccatum grave
et ex suo genere mortale, tract. 1, disp. 15, sect. \,
n 3, aliquando veniale, ibid.
3. Ignorantia mysleriorum tidei an per se peccalum,
vel potius peccafi effectus, ibid., n. 5.
4. Ignorantia mysteriorum fidei in quo subjectosit, et
in qua carentia formaliler consislat, ibid.
5. An tandiu quis peccat quandiu culpabililer igno-
rat, n. 6.
6 Peccata ignorantiae an tot, quot fidei arliculi igno-
rali, ead. sect. 1, n. 7.
7. Ignorantia iidei quomodo ab infidelilate differat,
n. 8.
8. Ignorantia negativa mysleriorum fidei potest esse
ifj homine tideli invincibilis, n. 10.
An etiam ignorantia pravae disposilionis, vide pbc-
catum
9. Ignorantia praecepli supernaturalis fidei in mate-
ria naturali aliquando esl invincibilis, disp. 17,
sect. 2, a n. 3.
Ilem ignorantia praecepti naturalis in eadcm mate-
ria, a n. 6.
10. Quorum praeceptorum fidei ignorantia invincibilis
dari possit, aul non possil in homine infideli, ibid.,
n. 7.
11. Ignorantia an et qualis excuset ab haeresi, vide
H.ERESIS, n. 10.
INFAMIA.
1. Infamiam facti contrahunt lilii haereticorum, tract.
1, disp. 24, sect. 3, n. 1.
50
786 INDEX RERUM
Non infamiam juris, n. 7.
2. In'amia ipsius haeretici, vide poena b^reticorum,
n. 12.
1NFANS.
1. Infans inter hsereticos, vel infideles enutritus, vide
infidelis, n. 5; vide etiam baptismus, n. 1.
24. Infidelitas negativa etiam in mysteriis fidei natu-
raliter notis aliquando vacat culpa, ead. disp. 17,
sect. 2, n. 3.
25. Ob solum infidelilalis titulum an possit bellum
indici, vide bellum, n. 26.
INFIDELITAS.
1. Infidelitatem esse peccatum de fide est, tract. 1,
disp. 16, sect. 1, n. 1.
2. Infidelitas in quo differal ab alio peccalo commis-
sionis contra fidem in homine fideli, ibid., n. 2.
3. Infidelitas negativa quae sit, n. 3, quse privativa,
n. 4.
4. Infidelitalis peccatum et commissionis et omissio-
nis esse potest, n. 6.
5. Infidelitas privativa ad peccatum omissionis per
se primo spectat, n. 7.
6. Infidelitas contraria quomodo ad peccatum com-
missionis speclat, n. 8 et 9.
7. Omnis propria intidelitas post sufficienlem fidei
auditum est commissionis, eod. n. 8.
8. Infidelitas privativa specie differt ab infidelilale
contraria, n. 10.
9. Infidelilatis peccatum est ex gravissimis unum,
tract. 1, disp. 16, sect. 2, n. 2.
Imo omnium maximum quoad nocumenlum, ibid.
Omnium difficillime curatur, ibid.
10. Infidelitas in ratione pecoati est odio Dei minor,
n. 3.
An gravior desperalione, ibid., et tract. 2, disp. 2,
sect. 2, n. 5.
11. Infidelitatis peccatum est ex suo genere gravius
omnibus peccatis conlra virtutes morales, ead.
disp. 16, sect. 2, n. 4.
12 Inlidelitas quoad falsitatem est subjective in in-
lellectu, quoad malitiam in volunlate, ead. disp.
16. sect. 3, n. 1.
13. Infidelitatis malitia objectiva est in inlellectu :
moralis in sola voluntate formaliter residet, deno-
minalive autem in intellectu, ibid., a n 4.
14. Infidelitas aciualis et proprie dicta nunquam est
in sola voluniale, ibid., n. 7.
Est lamen incompleta, disp. 19, sect. 4, in fine.
15. Infidelilas habitualis aliquando est insolavolun-
tate cum actuali, imo et habituali fide inintellectu,
disp. 16, sect. 3, n. 8-
16. Infidelitas apposite in judaismum, paganismum,
et hseresim partilur, tract. 1, disp. 16, sect. 4, a
n. 3.
17. Dicta infidelitalis divisio non est rigorosi generis
in species essentialiter distinctas, n. 8 el 9, estta-
men sufficiens el adaequata, a n. 3.
18. Praedictae infidelitales an omnes simul in codem
homine reperiri possint, n. 13.
19. Quaenam ex dictis intidelitalibus sit gravior,
n. 14.
20. Inlidelitatis species, quamvis in rigore nont sint
diversae, sunt tamen aperiendae in confessione, ib.
21. Infidclitatis spccics an sil apostasia, vide aposta-
sia, a n. 5.
22. Infidelilalem ncgativam inculpabilcm habenlqui
de iide nihil audierunl, tracl. 1, disp. 17, scct. 1,
n 2.
I m o et aliqnando ii qui licel aliquid audierunl, non
lamcn sufficienter, a n. 9.
23. Inlidelilas ul culpa carcat qnanla adhibenda dili-
i;cntia, n. 10.
1. Infidelium peccata quomodo Ieviora peccatis fide-
lium, tract. 1, disp. 16, sect. 2, n. 8.
2. Infidelium omnem actionem humanam esse pecca-
minosam qui velint, disp. 17, sect. 3, n. 1.
Contrarium omnino certum tam de cognoscentibus
aliqualiter Deum quam de omnino ignorantibus,
late a n. 2.
3. Intidelesan aliquando inculpabiliterignorentmys-
teria fidei, vide infidf.litas, a n. 22.
4. Infideles quam adhibere debeant diligentiam ad
veram fidem consequendam, disp. 17, sect. 1, n. 10]
5. Inter infideles a baptismo enutritus, errans invin-
cibiliter contra tidem, habitum non deperdit, sect.
2, n. 2.
6. Infidelitim vestibus uti an liceat Christiano, ad
fidem occultandam, vidc vestis.
7. Infideles subdili possunt directe cogi a principi-
bus Christianis ad fidei praedicationem audiendam,
disp. 18, secl. 2, n. 3.
Idque non semel tantum, n. 5.
8. Infideles non subditi nullo modo possunt cogi ut
fidem audiant, n. 6.
Quid si rex, aut principcs infideles praedicationem
impediant, ibid., n. 8.
9. Infideles non subditoscogeread fidei receptionem,
etiam postquam est sufficienter proposita, intrin-
sece malum, disp. 18, sect. 3, n. 5.
Imo et fideles subditos coactione directa, ibid.,
n. 7.
10. Infideles subdili possunt cogi indirecte ad susci-
piendam fidem sufficienter propositam, n. 8.
Quibus circumslantiis haec coactio indirecla fieri
debeal, n. 9 et 10.
11. Infideles non subdili neque indirecte possunt
compelli ad fidem per inflictionem gravaminis;
bene tamen per privationem commodilalum, aut
beneficii gratuiti, n. 11.
12. Infideles non subdili non possunt per se lo-
quendo cogi ad deserendos errores etiam rationi
nalurali contrarios, disp. 18, sect. 4, n. 3.
Possunt autem per accidens, n. 4.
13. Infideles subdiii possunt a christiano principe
cogi adunius veri Dei cultum profilendum, ibid ,
n. 7.
Imo et a rege eliam ethnico si is unius Dci cogni-
tionem habeat, n. 8.
14. Infidcles ad unius Dei cullum compellere, potes-
tatis est publicse non [irivatae, eod. n. 8.
15. lnfideles subditi compellendi sunt perse loquendo
ad defercndos errores contrarios ralioni naturali,
n. 9.
Non autem contrarios fidci, n. 10.
16. Infidolcs principes non possunt pcr se direcle
ab Ecclesia privari jurisdictione in subditos fide-
les, disp. 18, sect. 5 , a n. 3.
Possunt tamen indirecte, n. 6.
Idquc etiam ob solum morale perictilum nocu-
menti, aut injuriae infcrcndae, n. 8.
Hfcc potcslas deponcndi , quomodo rcsidat in
Pontificc. aul rcge clirisiiano, n. 9.
17. Intidcles doniini alias non subdili Lcclcsi* non
INDEX
possunt directe privari dominio in servos chris-
tianos, ibid., n. 10.
Possunt indirecte, n. 11.
Idem de potestate patrisfamilias in famulos fide-
les, ibid.
18. Intideles filii an possint , invitis parentibus ,
bapiizari, ibid., remissive.
19. Infideles judices seu gubernatores qui sub rege
chrisliano vivunt, possunt etiam direcle privari
potestate in Chrislianos, ead. secl. 5, n. 12.
Item et infideles domini potestate herili in chris-
lianos servos, n. 14.
20. Ab infidelium servilute quo jure eximantur servi
fideles, eod. n. 14.
21. A lamulatu infidelium, qui Ecclesise, aut chris-
liano principi subdunlur , Christiani liberantur,
ibid., n. 15.
Iiem filii baptizati a potestate parentum infide-
lium, ibid.
22. Cum infidelibus in crimine communicare cst ipso
jure naturali prohibilum, eadem disp. 18, sect, 6,
n. 2.
23. Cum infidelibus omnis species et suspicio , et
multo magis ipsa coopcratio ad inlidelitalem vi-
tanda esl, ibid.
24. Cum infidelibus communicare in divinis operi-
bus nostrse religionis est aliquando jurc divino et
naturali prohibitum. n. 3.
Aliquando non ita, ibid.
25. Communicatio civilis cum infidelibus per se non
est mala nec jure divino prohibita, nisi quando,
vcl periculum, vel scandalum inferai, n. 4.
26. Civilem communicalionem cum infidelibus po-
tesl Ecclesia prohiberc, ibid , n. 5.
Imo de facto prohibuit familiaritalem cum Judseis,
n. 6, vide jcd.eus.
27. An haec prohibilio ad omnes infideles extenda-
tur, n. 10, vide bellum, n. 26 el 27
et verbo, Prsedieaiio, a n. 5.
1. Inimici an amici dilectio magis meritoria, tract.
3, disp. 2, secl. 3, n 6.
2. Inimicos non odisse ex prsecepto charitatis obli-
gamur, tract. 3, disp. 5, scct. 5, n. 1.
lmo et illos positive diligere, n. 3.
3. Praeceptum de diligendo inimico esl divinum el
naturale, n. 4.
Atque obligans in legeveteri, n. 5.
4. Inimicis desiderare malumqualiter liceat, ibidem,
n. 2.
5. Inimicos diligere tenemur per se loquendo eo
tempore et modo, quo alios non inimicos. n. 6.
6. Inimicum a communibus orationibus, beneficiis,
desideriis, auxiliis, aut benevolentise signis exci-
pere, est peccatum ex genere moriale, n. 7.
7. Inimicum simplicitcr salutare non tenemur , le-
nemur autem resalutare, n. 8.
8. Inimico injuriam remittere tcncor per depositio-
nem interioris odii, n. 9.
An etiam per exlernam manifestationem, ibid.
An per condonalionem omnis satisfactionis, n. 10.
1. Innocens et nocens in bello quis, iract. 3, disp.
13, sect. 7, n. 10 et 15.
2. Damna innocentibus illata in bcllo si ad restilu-
RERUM. 787
lionem sufficiant , nequeunt jusle ad innocentes
extendi, n. 11.
Secus si non sufficiant, n. 12.
3. Innocentes nulla ratione possunt per se occidi,
ibid., a n. 15.
Possunt per accidens, si sit necessarium ad victo-
riam, a n. 17.
4. Innocenlem nullus tenclur defendere occidendo
palrem suum, tract. 3, disp. 9, sect. 4, n. 15.
An occidendo alium quempiam, ibid.
INQUISITOR.
1. Inquisilores secreto audire et absolvere possnnt
haerelicos occultos, sponte delictum conlitentes,
tracl. 1, disp. 21, sect. 4, n. 16.
2. Imo el recepla abjuratione et convenienti impo-
sila pcenitenlia eos ad confessorem remittere,, ut
ab eos absolvantur, ibid.
3. Inquisitores lunc non absolvunt per aliam juris-
dictionem ab ea quam habent in foro externo et
judiciali, ibid., 17.
4. Illa absolutio ab Inquisitoribus facla valet etiam
pro foro exierno el judiciali, n. 18.
5. In dicla confessione saltem cum uno Inquisilore
adesse debet nolarius, et praemittenda est abjura-
tio juridice ante absolutionem, ibidem.
6. Quando haec confcssio non ex animo fit Inquisi-
tori, ncque absolutio est valida, nec cessat reser-
vatio, n. 16.
Si tamen poslea ex animo absolvi velit pcenitens,
poteril Inquisiior sine noiarii prsesenlia absolulio-
nem secrelo iterare, ibid.
7. Ad Inquisitores libri hsereticorum deferendi sunl,
non propria auctoritate comburendi, tract. 1, dis-
put. 20, sect. 2, n. 23.
8. Inquisitores nequeunt dare licentiam ad legendos,
vel relinendos hsereticorum libros in Bulla Cceme
contentos.
Imo ncque ipsi eos legere, aut relinere sine spe-
ciali Pontificis facullate, ibid., n. 26 el 27.
9. lnquisilores quousque inquirere, aut procedere
possunt conlra principem saecularem haerelicuin,
tract. 1, disp. 21, sect. 6, n. 24.
An conlra Episcopum haarelicum, n. 25.
An contra olliciales Pontificis, n. 26.
An contra religiosos, n. 27.
Invidia quid, tract. 3, disp. 6, sect. 4, n. 4.
Est peccatum ex genere mortale ct capitale, cha-
rilati contrarium, n. 5,
Non unius speciei infimae, ibid.
1RREGULAR1TAS.
Irregularilas, vide pqena h.ereticorum, n. 11, et filii
h^ireticorum, n. 7 et 8.
1. Yirlute jubileei posse quempiam absolvi ab haere-
sis crimine occulto per accidens mulli probabililer
affirmant, tracl 1, disp. 21, sect 4, n. 20.
Yerior sententia negat, n. 21.
2. Yirlutc jubilsei polest quis absolvi ab excommuni-
caiione lala in fautores haercticorum, tracl. 1, disp.
24, sccl. 1, n. 11.
788
INDEX RERUM.
JUDAISMUS, JUDiEUS.
1. Judseorum proprius error convincilur, Iract. 1,
disp. 4, sect. 4, n. 4 et 5.
2. Judseis cur et quibus limitalionibus permillatur
uti suis rilibus in terris Ghrislianorum, tracl. 1,
disp. 18, sect. 4, n. 10 et 11.
8. Familiaritatem cum Judaeis de facto Ecclesia pro-
hibuit, eadem disp. 18, sect. 6, n. 6.
Speciatim cum ipsis cohabitare, convivari, azyma
manducare, n. 7.
Necnon illos in infirmitate advocare, in balneis co-
mitari, aul eorum infantes enutrire, n. 8.
Denique ipsos hseredes, aut legalarios instituere,
n. 8.
4. Vide etiam verbo infidelis, a n. 22.
5. Judaismus, vide infidelitas, a n. 16
1. Judex ecclesiaslicus tripliciter potest procedere
conlra hsereticos et alios delinquentes, tract. 1,
disp. 20, sect. 4, n. 1, vide denuntiatio.
1. Judicium credibilitatis, vide credibilitas.
2. Judicium prsevium ad primam volunlatem cre-
dendi est naturale in sua substantia, tract. 1, disp.
6, sect. 8, n. 12.
Ad illud accedere debet supernaturalis illustraiio
interna, n. 13.
Non quidem ad tbrmandum illud judicium, sed ad
adjuvandum. ut excitet volunlatem credendi chris-
tiane, n. 14.
JUDITH .
Judith quomodo non peccaverit peccato scandali
erga Holofernem,, tract. 3, disp. 10, sect. 3, n. 6.
JURAMENTUM.
1. Juramentum in Deo nullam s: peraddit auclori-
tatem simplici ejus dicto, tract. 1, disp, 3, sect. 5,
n. 6.
JURISDICTIO.
1. Jurisdictionis polestste non solum ecclesiaslieae
in utroque toro , sed eliam civilis el temporalis
privantur hseretici, tract. 1, disp. 21, sect. 5, n. 12.
2. .lurisdietione ecclesiastica privatur hsereticus per
Ecclesiam solo jure cxcommunicationis, ibidem,
n. 15.
3. Hsereticus occultus per accidens, privatur jurisdic-
tione quoad se, ipso jure, non autem quoad alios,
nisi posl declarationem, ibid.
4. Jurisdiclio suprema penes quos sil, iract. 3, disp.
ullima, sect. 2, n. 4.
LAICUS.
1. Laici adquam fidci notitiam teneantur ex prsecep-
lo, tract. l, disput. 13, soct. 6, n. 7.
2. Laieis disputatio contra haereticos interdicla, tract.
1, disp. 20, sect. 1, n. 9 et 10.
3. Quid cle laico alioquin docto, n. 11.
3. Laicorum cum hseroticis disjmtanlium quanta sit
enlpa, et qualis ccnsura, ibid., n. 12.
Libcr Canonicus, vidc scriptura.
LIBRI H IRETICORUM.
1. Ad libros tuiTelicorum et prohibcndos et combu-
rendos est in Ecclesia poteslas, iract. 1, disp. 20,
sect. 2, n. 4.
2. Libri hsereticorum, maxime in Bulla Coense, sub
speciali censura prohibentur, ibid., n 8.
An eiiam pars libri, n. 9.
Quid, quando liber in plures tomos partiatur, ibid.
3. Prohibentur libri hsereticorum manuscripli, n. 10.
Quid de brevi Scriptura, ut concione, epistola, etc.
ibid.
4. Liber hseretici non damnati in Bulla Coenae pro-
hibetur, n. 11 ;
Non autem infidelis non baplizati, ibid.
5. Quid de libris Grsecorum schismaticorum, ibid.
n. 12.
Quid de libris parlim auctoris calholici , parlim
hseretici, n. 13,
6. Quid de libro auctoris quidem catholici in qup
lamen haeresis forsan reperitur, n. 14.
7. In Bulla Ccense non omnes hsereticorum libri pro-
hibeniur, ead. sect. 2, n. 15.
Sed qui vel continent hseresim, vel doctrinam de
religione tractant, n. 15 et 16. .
8 Libri hseretici qualis et quanla lectio in Bulla
Ccense sub censura prohibeatur, ibid., n. 18 et 20.
9. Librum hserelicum censetur legere qui legenlem
audit, ibid., n. 19.
10. Librum hsereticum etiam nunquam legendum,
apud le, vel alium, vel etiam ut illum impugnes
retinere, in Bulla Ccense prohibetur, n. 21.
11. An parvilas libri retenti, vel mora in relinendo
excuset a morlali, num. 22.
12. Librum hsereticum propria auctoritate comburere
an sufficial,aut tradendus sit polius Inquisitoribus
ul comburatiir, n. 23.
13. Librum hserelicum imprimere eadem Bulla Coe-
nse interdicitur, et qui censentur imprimentes,
n. 24.
14. Hcm hbrum hsereticum seu jrablice, seu priva-
lim, quovis qusesito colore defendere, n. 25.
Quas personas dicta clausula vel censura compre-
hendat, ibid., a n. 26.
15. Ad libros in Bulla Coense comprebensos Papa
dare polest facultatem, n. 27.
Quomodo intelligenda hsec facultas, si cui delur,
n. 28.
16. Censura hsec in Bulla Ccense lata qualiter soli
Ponlitici reservetur, ibid., n. 29.
17. Libri anliquorum, in quibus fortasse esl aliqua
hseresis, non prohibentur, ibid., n. 30.
M
MAHOMETANUM.
1. Mahomctana secla prse fide catholica est omnino
incrcdibilis, tracl. 1, disp. 4, secl. 4, n 2.
MAJORATUS.
1. Majoratus bona an confiscando ob hseresim ultimi
possossoris, iract. 1, disp. 22, sect. 5, n. 12.
Maria virgo, vide virgo Maria.
1- MarUres, junctis martyrii ijisorum circumslantiis,
quanlam fidei christiante conferantcredibilitalem,
Iract. l, dis|i. 4, sect. 3, n. 6.
2. Suoseiiam Marlyres ul multae haercscs obtendant,
ibid.
INDEX RERUM.
780
3. Catholicorum marlyrum pcculiares circumsianliae
expcnduntur, ibid.
MATER.
1. Maler an possit uti medicina qua sciat inlerticien-
dam prolem, tract. 3, disp. 13, sect. 7, n. 18 et 19.
2. Matcr, vide charitatis ordo, n. 22 et 29.
MEDIUM.
1. Media inlerna ad salutem necessaria in quo diffe-
rant ab externis, tract. 1, disp. 12, sect. 2, n. 11.
2. Media necessaria ad salulem , vide fidei necessi-
tas.
3. Mcdii necessitas, vide necessitas medii.
4 Medium scienlificum et medium de fide an unum
actum aliquando eliciant, vide fidei actus, n. 11.
MENDACIUM.
1 Mendacium aliud materiale, aliud formale, tract. 1,
disp. 3, sect. 5, n. 1.
2. Mendacem ssepe fuisse Deum, error Priscillianis-
tarum, n. 2.
3. Mentiri posse Deum de potentia absoluta qui Ca-
tholici dixerint, n. 3.
4. Mentiri non posse Deum vcl de potentia absoluta,
fide constat, ibid., a num. 6.
5. Deum non solum affirmandp, sed nec promilten-
do mentiri pcsse, fides docet, n. 10 et 11.
6 Mendacium est intrinsece malum, nec ullo bono
tine cohonestari poiest, n. 8.
MERCES, MERETRIX.
1. Mercedis tcmporalis intuilu an liceat exercere
opera virtutis, vide opus.
2. Meretricibus domum locare an liceat, vide scan-
dalum. n. 15.
MILES.
1. Milites subdili et stipendiarii ad quantam tenean-
lur "certitudinem de juslilia belli tract. 3, disp.
13, sect. 6, an. 8.
2. Miliies nihil possunt ab hospilibus capere, quod
non sit a rege constituium, sect. 7, n. 2.
3. Milites nequeunt propria auctoritate quidpiam
capere ab hostibus, vel ante, vel eliam post par-
tam victoriam, ibid., n. 7.
4. Milites tenentur ad aclum forlitudinis, et ad non
fugiendum, ead. seci. 7, n. 2.
Et parla victoria ad juslam prsedse distributio-
nem, ibid.
5. Mililia, ilitare, vide bellum.
miraculum.
1. Miraculum quid, tract. 1, disp. 4, sect. 3, n. 8.
2. Veri miraculi indicia quatuor, ibidem, n. 9
3. An el qufe miracula per malos homines Deus ali-
quando operetur, n. 10.
4. Miracula ab hsereticis conficta, tract. 1. disp. 4,
sect 4, n. 15.
5. In omni miraculoso opere debet intercedere cre-
dulitas de omnipotentia Dei et veritate promissio-
nem ejus, tractat. 1, disp. 8. sect. 1, n. 4.
Et fiducia in voluntate de opere patrando, ibid.
6. An etiam ut cerlo quis credat si tale miraculum
effecturum, n. 5.
7. Fides ad patrandum miraculum requisita est quoad
substantiam actus catholicse fidei, et solum acci-
dentaliter diversa, ibid., n. 6 et seqq.
8. Fides miraculorum quoad substanliam est in nos~
tra polestate, ibid., n. 8.
miseria.
1. Miseria quid sit, tract 3, disp. 4. sect. 1, n. 2.
2. Quse miseria sit objectum formale misericor-
dise, ibid., n. 2.
misericordia.
1. Misericordia quid significet, tract. 3, d. 4; sect. 1,
n. 1.
2. Misericordia circa quas personas versetur, n. 2.
3. An erga nos et nostros sit misericordia, n. 4.
4. Qualis miscria sil materia niisericordise, ibid.
5. Subvenire proximo inesse appetibilis, est proxima
materia misericordipe, n. 5.
6. Ad misericordiam quomodo spectet mortuos se-
pelire, ibid.
7. Actus misericordise inlerni duo : compassio et
volunlas sublevandi, n. 6.
Uter prior, n. 6 et 7.
8. Misericordia etiam in Deo et in Beatis reperitur,
n. 8.
9. Misericordia praeeipue residet in voluntate, ead.
disp. 4, sect. 2, n. 1.
10 Misericordia est virtus speciabs a chariiate dis-
tincta, ibid., n. 4.
Quodnam ejus objectum formale, ibid.
11. Misericordiae charitas simpliciter praecellit, ead.
disp. 4, sect. 3, n. 4.
An etiam fides et spes, n. 5.
12. Misericordia charitati quo sensu praeferat D. Tho*
mas, eod. n. 5
13. Misericordise opera quomodo praecipiantur .
tract. 3, disp. 8, in Prseludio, vide eleemosyna, et
CORRECTIO FRATERNA.
MONARCHIA.
1. Monarchicum debere esse Ecclesiae regimen lale
oslenditur, tract. 1, disp. 9, sect. 6, a n. 7.
Conlraria htereticorum fundamenta solvunlur lalis-
sine, a n. 9, vide Ecclesia, et Papa.
1. Mortis poena, an et qualiter pleclendi haerelici ,
vide poena HjEreticorum.
2. Mori pro altero proximo an liceat, vide charitatis
ordo.
3. Morlis articulus, vide articulus mortis.
Mulier, vide scandalum, n. 13.
N
NAAMAN.
1. Naaman Syrus , an peccaverit ingrediendo tem-
plum cum rege adoraturo idolum.tract. 1, disp. 14,
sect.4 , n. 8, et tract. 3, disput. 10, sect. 3, n. 5.
NECESSITAS.
1. Necessitas medii el praecepti , in quo differant,
tractat. 1, disput. 12, in praeludio, a n. 2.
2. Necessitas medii non semper suppletur voto, ibid. ,
n. 5.
3. Quse sint credenda necessitate medii, vide fidei
NECESSITAS.
Quse necessitate praecepti, vide fidei pr^eceptum.
4. Necessilas extrema vel gravis, quando sit pcr
eleemosynam sublevanda, vide eleemosyna.
790 INDEX
5. Necessilas spiritualis in proximo quandocensenda
sit extrema, ut obligelur quis subvenire, etiam cum
evidenii periculo mortis, traclat. 3, disp. 9, sect. 2,
11. 3.
Quid de necessitate gravi, vide charitatis ordo.
NEGATI0 FIDEI.
1. Negare fidem in tormentis licitum esse , error
Elesaitarum, tract. 1, dispulat. 14, sect. 1, n. 1.
2. Negare fidem esse intrinsece malum, ipsa tides
docet, a n. 2.
3. Negatio tidei habct malitiam mcndacii, n. 6.
Est per se conlra virtntem tidei.qnoad secunda-
rium ejus aclum, n. 7.
4. Negatio fidei alia explicita, alia impiicita, n. 8.
Explicita vel verbis fil, vel etiam factis, ibidem.
5. Negatio fidei per verba, aliquando fit negaiive,
nonnunquam vero affirmative, n. 9 et 11.
6. Negat fidem, qui negat se esse Christianum, n. 9.
Aliquando non negai, n. 10.
7. Negans se esse papistam, aut pontificium inter
haereticos, peccat .contra fidem, n. 11.
Non sic negans se esse clericum vel religiosum,
quamvis defactosit, ibidem.
8. Negans fidem in solo actu exteriori, nec hferetico-
rum, nec Aposlalarum pcenas incurrit, eadem sect.
1, n. 4.
Imo nullam censuram ipso facto incurrit, n. 5.
Nec tale crimen est Papse autjuri communi reser-
vatum, ibid.
NEMESIS.
1. Nemesis quid sit, ei an honesta, tract. 3, disp. 6,
secl. 4, n. 2 et 3.
0
OBJECTUM.
1. Objeclum formale cujusque poteniiee duplex : in
esse rei, et in esse cognoscibihs, traclat. I, disput.
3, in preeludio.
2. Objectum fidei, vide fidei objectum.
3. Objectum spei, vide spes.
4. Objectum charitatis, vide charitas.
1. Occultum delictum quot modis dicatur, tract. 3,
disp. 8, sect. 6, n. 1.
2. Occultum peccatum quid, ibidem, n. 8.
An et quando possit denunliari pralalo immediate,
Vide CORRECTIO FRATERNA.
3. Occullare fidem, vide fidei externa confessio.
1. Odium quid sil, traclat. 3, disp. 6, sect. 1. n. 1.
Quid odium inimicitiee aut abominalionis , n. 1
el 2.
2. Odium Dei est gravius peccalum infidelilate ,
traciat. 1, dispulat. 16, sect. 2, n. 3.
3. Odium Dei est peccatum cx suo genere morlale,
traclat. 3, disputat. 6, sect. 1, n. 3
Imo peccalorum omnium maximum, ibidem.
4 . Deus quomodo possil odio haberi, etiam ut bonum
noslrum csl, traclat. 2, dispulal. 2, scct. 2, n. 3.
5. Odium Dci, etiam ul eontrarium amori concupis-
centise, est gravius peccatum inlidelilatc, lbidem,
n. 5.
6. Odium proximi est peccalum cx genere morlale,
et dislinctum a caMcris, tracial. 3, disput. 6, sect.
2, n. 4.
RERUM.
Esl peccalum genere suo, maximum corum quae
fiunt in proximum, ibidem.
7. Odium proximi cur non sit vilium capiiale, eodem
n.l.
Quibus exvitiis oriatur, ibidem.
8. Odium proximi, an semper sit ejusdem spcciei,
ibid., n. 2 et 3.
Quomodo differat ab injustitia interiori et appetitu
vindiclae, n. 4.
9. Odium proximi habct aclum exteriorem , fre-
quenlius lamen cum injuslitia conju:;ctum, n. 5.
1. Omissio a commissione distinguilur polius ex aciu
volilo, quam ex aclu volendi, tract. 1, disp. 15,
sect. 2, n. 1.
2. Omissionis peccatum, vide peccatum, a n. 4.
OIPINIO.
Opinari in rebus fidei actu non exclusive, sed prseci-
sive opinativo, hseresis non esl, tract. 1, disp. 16,
sect. i, n. 8 ; el disp. 19, sect. 4, n. 6.
1. Opera omnia infidelium esse peccata, qui velint,
tract. 1, disp. 16, sect. 3, n. 1.
Opposilum omnino certum, a n. 2.
2. Opus aliquod, ut sil honestum, sufficit quod ob-
jeclum formale sit honestum, et in finem exlrinse-
cum pravum non referalur, ibid., n. 4 et 10.
3. Opera omnia in Deum dirigere, an et quomodo a
Paulo prsecipiatur, eod. n. 10.
4. Operari propter retribuiionem , prsecipue asler-
nam, per se bonum est et honestum, tract. 2, disp.
1, sect. 5, n. 1.
Idque etiamsi retributio non solum sit occasio ope-
randi, sed eiiam finis proximus, n. 2.
An eliam si opera sint alioquin praecepla, n. 3.
5. Operari hoc modo propter relribulionem perline
ad spem, vel imperantem, vel elicientem, n. 4.
6. Opera bona virtutis exercere propter mercedem
temporalem, an et qualiter liceat, n. 6.
7. Opus perfeclius potest ad finem minus perfectum
ordinari, ibid.
8. Operari proptcr mercedem temporalem, quando
perlineat ad virtulem spei, eod. n. 6.
9. Opera misericordise quomodo cadant sub preecep-
lum. tract. 3, disp. 8, in prseludio.
Vide eleemosyna, cl correctio fraterna.
10. Quse opera sint omitienda, ne malilia scandali
contrahatur, vide scandalum, a n. 8.
1. Ordinis potesialem quoad suam substanliam non
auferri propter haeresim, et fide conslat, et ratione,
tracl. 1, disp. 21, sect. 5, n. 9.
2. Ordinis usus quousquc propter haeresim aufera-
tur, n. 10.
Quid de conficiendis sacramcnlalibus, n. 11.
3. Ordo charitalis., vide charitatis ordo.
paganismus.
1. Paganismi duplcx veluii species, tract. 1, disp. 4,
sect. 4, n. 2 ct 3.
2. Utraque pr?e fidc christiana plane incrcdibilis
ibid.
INrDEX
3. Paganismus, vide infidelitas.
PAPA, ROMANUS PONTIFEX.
i. Primus Papa et universalis Ecclesise pastor fuit
divus Petrus, tract. 1, disp. 10, sect. 1, per totam.
2. Summi Pontificjs munus a Petro ad aliquem ejus
successorem manavit, ibid., sect. 2, n.2.
3. Pontificatum Petri in RomanisEpiscopis propagari
lalissime ostenditur, ihid., a n. 3.
4 Romani Pontificis primatum varia signa peculia-
riter confirmanl, a n. 15, ad 25.
5. Romanus Pontifex non injuste usurpavit, sed per
legitimam Pelri successionem hunc primatum obli-
nuit, ibid., a n. 27.
6. Papalis dignitas non ab hominibus, sed ab ipso
Christo immediate inslilula est, tract. 1, disp. 5,
sect. 8, n. 1 ; et disp. 10, sect. 3, n. 7.
7. Papalis dignitas cum episcopalu Romano con-
jnncia fuit ex Pelri jussu et institutione, ead. sect.
3, n. 8.
8. Papatus conjunclio cum Romana Sede, non perti-
net ad primariam hujus Sedis instilutionem, nec
fuit a Chiisto ante ascensionem ordinata, ibid.,
n. 10.
9. Papatum conjunxit Petrus cum Romana Sede, ex
pnecepto et voluntate Chrisli Domini, eod. n. 10.
10. Papatus non potest ab aliis Petri successoribus a
Romana Sede sejungi, aut' aliorsum transferri,
n. 10 et 11.
11. Papse solus Christus immediate confert dignita-
lem et poteslalem, ead. disp. 10, sect. 4, n. 3.
12. Papam eligendi et designandi polestas homini-
bus concessa, n. 3 et 4.
13. Modus eligendi Pontificem non fuit a Christo Do-
minopreescriptus, sed ab Ecclesia commissus, n. 6,
et seq.
14. Populi Romani aut imperatoris consensus in elec-
tione Pontificis, quorsum spectabat, n. 9.
Nunc non atlendilur hujusmodi consensus, n. 10.
15. Ad Summum Ponlilicem prsecipue spectat prae-
scribere modum eligendi Papam, n. 11 elseq.
Neque Concilium in sede vacante potest modum ab
eo prsescriptum immulare, n. 13.
16. Papa an possit sibi nominare successorem, ead.
sect. 4, n. 14.
17. Si nihil a Pontifice siatuatur circa electionem, et
sedes vacet, eleclio Papae ad omnes Ecclesise Epis-
copos perlinet, ibid., n. 11 el 17.
18. Papa electus an necessario debeat esse ex numero
Cardinalium, n. 19.
19. Pontificem hunc numero esse verum Pontificem,
non posse tidei teneri qui sentiant, tract. 1, disp.
10, sect. 5, n. 2.
20. Pontificem hunc numero esse verum pontificem,
postquam est ab Ecclesia universaliler receplus,
fide divina credilur, eod. n. 2 et seq. , et disp. 5,
sect. 8, n. 12.
21. Pontilicem hunc numero esse verum Ponlificem,
quando fuerit revelaium, aut quando obligemur ad
id credendum, ead. disp. 10, sect. 5, n. 6.
22. Negans hunc Pontilicem ab Ecclesia receptum
esse verum Pontificem, an habendus pro hseretico,
ibid., n. 9.
23. Pontilex potest voluntarie papatui renunliare,
ead. disp. 10, sect. 3, n. 1.
24. Papa in nullo casu, etiam hseresis, privalur sua
dignitale et potestate, absque hominum judicio et
sentcntia, ibid., a n. 3.
RERUM. 79 (
25. Papa si forle fiat hsercticus et incorrigibilis, et
legitime lalis declaralus, staiim desinit esse papa,
n. 6.
26. Sententia criminis declaraloria in Papam haereti-
cum, non a Cardinalibus, sed a generali Episcopo-
rum Concilio ferenda esset, n. 7.
Tale Concilium quomodo possit legitime congre-
gari, aut in Papam se superiorem ferre sententiam,
itaid. , n. 8, 9 et 10.
27. Quid si Papa semel hsereticus fuit, postea vero
emendatus, n. 11.
Quid si Papa innocens probaretur haereticus, n. 12.
Quid si tantum exlerius sit ruereticus, n. 13.
28. Credibilius omnino est Deum nunquam permit-
tere ut Papa fiat heereticus, ibid., n. 11 et 12.
29. Papa, extra casum haeresis, etiamsi iniquissimus
sit, nequit sua dignitate privari, a n. 14.
30. Papa si in perpetuam incidat amenliam, ipso jure
divino privatur dignitate, ead. disp. 10, secl. 6,
n. 17 el 18.
31. Papa quamvis mullis aliis incommodis, prseter
amentiam, impediatur ne possit Ecclesiam com-
mode gubernare, non potest propterea dignitate
privari, ibid.
An saltem teneatur ipse renuntiare, eod. n. 18.
32. Papadubius. de cujus vera electione constare ne-
quil polesl, ab Ecclesia deponi, ibid., n. 19.
33. Verus Papa, sed soli Deo notus, si ab Ecclesia
deponatur, etiam coram Deo deponitur, ibid.
34. Papa an possit esse schismaticus, tract. 3, disp.
12, sect. 1, n. 2.
35. Pontifici qui Petro successit, an fuerint subjecli
Apostoli lunc viventes, tract. 1, disp. 10, sect. 1.
n. 28.
36. Papa definiens ex Cathedra sine Concilio, est re-
gula tidei infallibilis, tract. 1, disp. 5, sect. 8, a
n. 4.
37. Papa errare non polest in prseceplis, seu rebus
moralibus quas traditet approbat pro universa Ec-
clesia, ibid., a n. 7.
Nec etiam in canonizatione Sanctorum, n. 8.
Nec approbalione religionum, quoad earum sub-
stantiam, n. 9.
38. Papa quam debeat adhibere diligeniiam ad defi-
niendum aliquid de fide, non congregato Concilio
generali, lbid., n. 11.
Quid si Papa sine prsemissa diligentia detiniat, ib.
39. In Papa residet supremum jus mitlendi praedica-
tores ad conversionem infidelium, tract. 1, disp.
18, sect. 1, n. 6.
Item jus tutandi prsedicalores ab hostibus, etiam
per bellum, n. 7.
40. Papa polesl hoc jus comnmnicare regibus Chris-
tianis, et regna infidelium eis distnlmere, ut fidei
prsedicalores illuc mittanl, eosque tueantur, n. 7.
1. Parochus tenetur eliam cum vitge periculo ovibus
in necessilate gravi spiriluali constituiis subvenire,
tract. 3, disp. 9, sect. 2, n. 4.
Et cum aliquo damno temporali subvenire neces-
siiatibus communibus, ibid., n. 5.
PATER, PATRONATUS.
1. An praeferendus in dilectione matri, filio, nxori,
aut cuivis insigni benefactori, vide charitatis ordo,
n. 22, 26 et seq.
792 INDEX
2. Jus palronatus non confiscalur cum bonis haere-
lici, sed extinguilur in favorem Ecclesiae, tract. 1,
disp. 22, sect. 5, n. 6.
1. Pax in habilu el in actu, quid, tract. 3, disp. 2,
sect. 1, n. 6.
2. Pax simplicilcr est in prseceplo, tracl. 3, disp. 11,
sect 1, n. 1, vide discordia et contentio
PECCATOR, PECCATUM.
1. Pecca'ores fideles sunt vere membra Ecclesiae,
tract. 1, disp. 9, sect. 1, a n. 9.
2. Peccala fidelium quomodo graviora quam infide-
lium, tract. l,disp. 16, sect. 2, n. 8.
3. Peccatum contra fidem internam duplex, tract. 1,
disp. 15, in prael.
4. Omilterc internum fidei actum , aliquando est
grave peccatum, eadem disputal., sect. 1, n. 1.
5. Hoc peccatum omissionis fidei est spcciale, et ex
suo genere mortale, n. 2.
6. Peccato omissionis fidei nulla pcena est. imposila,
ibidem.
7. Cum peccato commissionis contra fidem slare po-
test fides in homine fideli, tract. 1, disp. 15, sect.
•2, n. 3.
8. Sine ullo peccalo potest interdum fidelis errare
positivc circa verilates fidei, n. 5.
An circa veri alem suificienter proposilam, aut
semel fide divina creditam, n. 6.
9. Vlde HJJKESIS, 1NFIDELITAS, 1GN0RANTIA, et NEGATIO
FIDEI.
PENSIO.
1. Pensiones ecclesiasiicpe qualiler propler haeresim
conliscandae, tracl. 1, disp. 22, secl. 5, n. 6: vide
FILII H.ERETICORUM, n. 7.
PERSECUTIO.
1. Persecutionis tempore an liceat fugerc, vide verbo
FUGA.
PERTINACIA.
1. Perlinacia ad haeresim rcquisila, qualis esse de-
beat,iracl 1, disp. 19, sect. 3, a n. 9.
1. Petrus Apostolus fidem internam nunquam per-
didit, tract. 1, disp. 9, scct. 3, n. 8
2. Petrus in jurisdiclione in universum orbem fuit
caetcris Apostolis superior, ibidem, a n. 12.
3. Petri variae praerogativae recensentur, n. 22.
4. Petrus quomodo dicatur a Paulo reprehensus, ad
Galat. 2, ad secl. 1, n. 27.
5. Divus Pclrus usque ad morlem, Romea fixil se-
dcm, scct. 2, n. 27.
6. Petrus, vidc papa, a n. 1.
PIA AFFECTIO.
1. Vide VOLUNTAS CREDENDI.
POENA H^ERETICORUM.
1. Pamas haerelicorum non incurrit, qui solo actu cx-
lerno tidem negal, tract. 1, disp. 14, sect. 6, n. 4,
et disp. 21. secl. 2, n. 1.
2. Pcena nulla imposita est pcccalo omissionis fidci
inlcrnae, tract. 1, disp. 15, n 2.
3. Pumas haereticorum an incurral, qui asscnticns
propositioni verae ex conscientia erronca, eam pu-
tat al) Ecclcsia damnatam, tract. 1, disp. 19, sccf.
4, n. 17.
RERUM.
4. Pcenas haerelicorum ecclesiasticas non incurrit
calechumenus haereticus, tract. 1, disp. 19, sect. 5,
n. 8 et 9.
5. Hsereticos nullis ecclesiasticis pcenis subjici, er-
rores varii, tract. 1, disp. 20, sect. 3, a n. 1.
6. Punire et coercerc haereticos et apostatas, licitum
est et sanctum, ibidem, a n. 6.
7. Ad puniendos et coercendos haereticos est in Ec-
clesia polestas, a n. 10.
Idque eliam pcenis lemporalibus, ibidem, a n. 13.
8. Potestatem puniendi haereticos, saltem pcena lem-
porali, esse primario penes saecuiares principes,
quorumdam error, ibid., n. 19.
9. Hyec potestas jure divino est in pastoribus Eccle-
siae , praeserlim in Pontifice; secundario aulem
spectat ad principes catholicos, juxta Ecclesiae de-
terminationem, late a n 21.
10. Pcenam excommunicationis an ipso facto in\-
curranl haeretici, et quo jure, vide excommunicatio.
ll.Per haercsim, eiiam per accidens occuliam, sta-
tim ipsojure incurritur irregularilas, tract. 1, disp.
21, sect. 5, n. 1.
Idque tam quoad inhabililatem assumendi ordi-
nes, quam eliam ministrandi in ordinejam sus-
ceplo, ibidem, n. 1 et 2.
12. Pcenam infamiae incurrunt haeretici, lam jure ca-
nonico quam civili, ibidem, n. 3.
Idque eiiam ipso facto, ante declaratam senien-
tiam, n. 4.
Saltem quoad effeclusjuns, quamvis substantia in-
famiae non slalim incurratur, n. 5.
13. Quid de poena privationis ordinis.et jurisdictionis,
vide ordo et jurisdictio.
Quid de privalione beneficiorum, vide bkneficium.
Quid de bonorum confiscatione, vide confiscatio.
14. Pcena temporalis haereticorum quadruplex, tract.
1, disp. 23, in praeludio.
15. Pcena mortis non posse affiei haereticos ab Eccle-
sia, error Donatistarum, disp. 23, sect. 1, n. 1.
Contrariaasserlio Calholica late probatur, a n. 2.
16. Potestas afficiendi haerelicos poena mortis, quo-
modo ad utrumque suorum spectet, eaden-: sect. 1,
n. 7.
17. Pcena mortis imposita est haereticis jure positivo,
sect. 2, n. 1
18. Pcena mortis irremissibiliter puniendi sunt hae-
retici perlinaces, n. 3.
Item impcenitentes etramsi exterius sc Catholicos
profiteantur, si de haeresi fuerinl convicti, n. 5.
ltem diminuti in con('essione criminis, vel compli-
cis. ibid., n. 6, necnon reiapsi, eliamsi vere poeni-
lenles se sufficienler oslendant, n. 7 et 8.
Quid de dogmalizanlibus el haeresiarchis, a n. 9.
Quid de non relapsis et verc pcenitenlibus, n. 13.
19. In quibus casibus non afficiatur haerelicns poena
morlis, ibid., a n. 14.
20. Quo genere morlis plectanlur haerelici, scct. 4,
n. 4, quid dc ahis pocnis corporalibus haerelicorum
citra mortcm, n. 17.
21. Poenas h rreticorutn an incurrant corum fautores,
defcnsorcs, receplatores, credentes, disp. 24, sccl.
4, pcr lotam, vide fautores.
22. Pcenas haereticorum an incurranlde haeresi sus-
pccti, vidc suspectus.
pr.edestinatus.
1. Praedcstinali, nec omnes, nec soli sunt membra
Ecclesi.e, Iract. 1, disp. 9, sect. 1, a n 6,
INDEX RERUM.
793
PR.ED1CATI0 FIDEI, PR.EDICATOR.
1. Jus etpotestas ad prsedicandum, quid sit, tract. 1,
disp. 18, sect. 1, n. 1.
2. Potestas ad prsedicandum ubique Evangelium in
Ecclesia existit, eaque non simplex tantum et per-
missiva, n. 1, 2 et 3.
Necnon jus tutandi prsedicatores, et puniendi eos
qui prsedicalioncm impediunt, n. 4.
3. Potestas proxima praedicandi fidem esl de jure
ordinario, et respective in pastoribus Ecclesiae,
sect. 1, n. 5 ; per delegalionem autem in his solum
qui legitime mittunlur, ibid.
4. Prsedicare privatim quicumque fidelis sufficienler
crudilus polest, imo nonnunquam tenelur, eodem
n. 5.
5. Suprema et absoluta potestas mittendi prsedicato-
res in solo Pontitice residet, n. 6; itcm jus tutandi
prsedicatores per bellum et coactionem, n. 7.
6. Poiest Summus Pontifex hoc jus defendendi prae-
dicatores regibus commiitere , imo et suas cuique
provincias destinare ad quas prsedicalores mittere
procurent, eodem n. 7.
7. Praedicatorum fidei defensionem per armatam ma-
num licere, etiam anlequam ab infidelibus injuriam
patiantur, quidam volunt, ibid., n. 8; oppositum
verius, n. 9.
8. Quomodo se gerere debeant christiani principes
cum infidehbus ut praedicalioni fidei locum dent,
ibid., n. 10.
9. Ad prsedicationem fidei audiendam, an et quomo-
do compelli possunt infideles, vide infidelis, a
n. 7.
PR^LATUS.
1. Prselatos solum obligari prseceplocorrectionis fra-
ternae et falsum est et improbabile, tract. 3, disp. 8,
sect. 4. n. 2 el 3.
2. Prselali magis obligantur hoc prsecepto quam alii
non prselati, n. 4.
3. Prselatus omittens corrigere subditum, cum ex of-
ficio tenetur, an duplex admittat peccatum , n. 5.
4. Prselatus aliquando est a subdito corrigendus, et
qualiter, eadem disp. 8, sect. 5, n. 1 et 2.
5. Prselati an possint obligare ut sibi immediate de-
ferantur peccata subdilorum, vide correctio fra-
terna, n. 29 et 30.
6. Prselatus an possit adhiberi ut teslis in correclione
iraterna, sect. 6, n. 15.
6. Prsslatus quomodo se gerere debeat, si ei fiat im-
mediata delalio, n. 18.
8. Pselatus, vide episcopus.
1.
2
3.
4.
5.
6.
7.
PR^SUMPTIO.
Prsesumplio, ex parte intellectus et voluntatis, va-
ria habet significata, tract. 2, disp. 2, sect. 3, n. 1.
. PrBesumptio, prout ad voluntalem spectat, in bo-
nam aliquando partem, in malam frequenlius ac-
cipitur, ibid., n. 1.
Prsesumptionis vitium est virtuti spei contrarium,
ibid., n. 2.
Prsesumptio contra spem quinque modis contin-
git, ibid.
Preesumptio mortale peccaium est ex suo genere
gravissimum, n. 3.
Prsesumptio formaliler et expresse vix commitlitur
sine infidelitale, ibid.
PrPfsumptio est etiam contraria charitati el timori
tiliali, non formaliler, sed cx parle materise, ibid.
8. Prcesumptioquomodocorrumpal spem,n. 4;oritur
ex superbia et vana gloria, ibid.
PRINCEPS, REX.
1. Principes infideles non possunt per se directe ab
Ecclesia privari jurisdictione in subditos fidcles,
tract. 1, disp. 11, sect. 5, a n. 3; possunt tamen
indirecte, n. 6.
Etiamob solum morale periculum nocumenti, n. 8.
2. Potestas deponendi hos principes infideles, quo-
modo in Ponlifice, aut regi chrisliano resideat,
n. 9.
3. Princeps infidelis, si impediat prsedicationem fi-
dei, an possit ad id cogi, tract 1, disp. 18, sect. 2,
n. 8.
4. Ad principes sseculares qualiter secundario spec-
tet punire hsereticos pcenis temporalibus, tract. 1,
disp. 20, sect. 3, a n. 21, et disp. 23, sect. 1, n. 7.
5. Principes sseculares quantumvis supremi possunt
ob hseresim ab Ecclesia puniri pcena confiscatio-
nis bonorum, tract. 1, disp. 22, sect. 6, n. 2.
Imo de facto comprehenduntur sub legibus cano-
nicis, hanc pcenam imponentibus, n. 3.
6. Princeps hsereticus eo ipso privatur usu jurisdic-
tionis regiae, idque ex vi solius excommunicationis
annexse, sect. 6, n. 6; potest eliam per Ecciesiam
privari regno, tam quoad dominium jurisdictionis,
quam quoad dominium temporalium bonorum ,
n. 7; non quidem ipso jure, sed per sententiam
condemnatoriam, ibid.
7. Princeps catholicus quomodo sit loco hseretici
substituendus, n. 8 et 9.
8. Principes christiani subduntur Pontifici etiam in
temporalibus quoad potestatem indirectam, tract.
1, disp. 20, sect. 3, a n. 21; el disp. 22, sect. 6,
n. 2 et 7: et tract. 3, disp. 13, sect. 2, n. 5.
9. Principes qui et qualiter possint bellum indicere,
vide BELLUM.
10. Principibus chrislianis potest Pontifex dislribue-
re infidelium regna ul ad eos tuto mittant Evan-
gelii praedieatores, tract. 1, disp. 18, sect. 1, n. 7.
Promissa non implere Deus de absoluta potentia
non potest, tract. 1, disp. 3, sect. 5, n. 10.
PROPHETA, PROPHETIA.
1. Prophelia? etymon quodnam sit et quam late pa-
teat, tract. 1, disp. 8, sect. 3, n. 1.
2. Prophetise mulliplex usus proponitur et explica-
tur, ib., late, a n. 2.
3. ProphetiBe objectum formale est divina auctori-
tas testificans, ib., n. 10.
Objectum maleriale est quicquid sub divinam re-
velaiionem cadit, a n. 13.
4. Prophetise actus est supernaturalis cognitio in di-
vina revelatione fundata, a qua locutio vel prsedic-
tio prophetica oritur, eadem disput. 8, sect. 4. n. 1.
5. Prophelia? actus est omnino certus et infallibilis,
ib., n. 3.
Cerlificat prophetam non solum de revelata, sed
de spiritu etiam revelante, n. 4.
6. Non omnis cognilio ab Spiritu Sancto est prophe-
tica, aut de Spiritu Sancto revelante certificat, n. 5.
7. Prophetia alia simpliciler absoluta, alia commi-
natoria, eadem sect. 4, n. 8.
Absolula a comminatoria quomodo sit discernen-
da, n. 9,
794
INDEX RERUM
8. Non est neccsse propheticam cogniiionem esse
evidentem, aul in alia evidente niti, tract. 1, disp.
8, sect. 5, n. 2.
9. Propheiia a tide accidentaliter tantum differt, n. 3.
Cur inler gratias gralis datas numerelur, n. 4.
10. Prophelicam cognitionem esse evidentem non
omnino repugnat, ib., n. 5.
Imo credibile est talem aliquando de facto fuisse,
n. 6.
Prophetia evidens an sit certior quam fides, n. 10.
An perfeclior in genere entis, ib.
11. Ad propheticam cognilionem quae species ex
parte objecti requirantur, et quomodo ordinentur,
ead. disp. 8, sect. 6, n. 1.
12. In revelatione phophetica, etiam pure spiriluali,
datur recursus ad phantasmaia, n. 2.
An etiam novi phanlasmatis infusio, ib.
13. Lumen propheticum ex parie polentiae ad for-
mandum certum judicium quid sit et quotuplex,
ib , n. 3 et 4.
14. Non est in potcst&te prophelae omnia occulia co-
gnoscere aut praedicere, quoties voluerit, ead. sect.
6, n 6.
15. Prophetiae donum etiam respeclu eorum quse
communiter revelantur, non datur per modum ha-
bitus, n. 8.
Manet tamen ex prophetica cognitione aliquid per
modum habilus, et quid illud sit, n. 9.
16. Prophetiae causa formalis , finalis et efticiens
quaenam sit, tract. 1, disp. 8, sect. 7, n. 1. Quae
causa subjectiva, n. 2.
17. Quilibet viator est capax prophetiae, non obslante
quacumque naturali vel morali dispositione pra-
va, n. 2; an etiam Beati, ib.
Quid de daemonibus dicendum, n. 3.
18. Prophetiae variae divisiones explicanlur , ead.
disp. 8, sect, 8, per totam.
19. Prophetae cur dicti videntcs, traclatu 1, disp. 3,
sect, 8,n.3; et disp. 8, seci. 4, n. 1, et sect. 5, n. 3.
PROPONENS FIDEM, SeU PROPOSITIO EXTERNA.
1. Res falsa, quamvis vera existimelur, nunquam
polest ita proponi ut ad fidem infusam sufficiat,
Iract. 1, disp. 3, sect 13, a n. 9.
2. Non requiritur ut Deus immediate immediatione
supposili singulis objecla tide proponat, trac.t. 1,
disp. 4, sect. 1, a n. 2.
Requintur tamen ut immediatione virtutis inter-
cedal specialiter circa propositionem cooperando,
ib., a n. 6.
3. Proponitur aliquando immediale a Deo fides, ib.,
n. 5.
4. Ad sufficientem fidei propositionem non satis est
objcclum simplicitcr proponi ut a Deo revelatum,
sed requiritur ut ex iis qua3 proponuntur, pruden
ler appareat credibile, tiact. l. disp. 4, scct. 2, n. 3.
Imo ctiani cvidenter credibile, alque adeo ut cer-
tum el infallibile, n. 4 et 5.
Quin eliam cvidcnter credibilins, quocumquc alio
objecto, scu docirina repugnante, n. g.
5. Non esl tandom proposilio fidei sufficicns , nisi
evidenter ostendat res tidci esse de facio creden-
das, et cuique opinioni contrariae praeferendas, ib.,
n. 7.
6. Propostio fidei non codem modo sapicntibus ct
idiolis facienda, cad. disp. 4, scct. 4, n. 8, 9 et 10.
7 Proposilio lidci ut sutficiens sit, nonnunquam
pcr internain vocationcm eomplclur, cod. n. 9.
8. Proponens fidem alius proximus, remotus alius,
tract, 1, disp. 5, in praeludio.
Proximus non habet aucioritatem infallibilem ha-
bitualiter el permanenter, ib., sect. 1, n. 3.
Habet aiUem actualiter quoad cerfitudinem doc-
trinse, quam sufficienter proponit, ib., n. 4.
PROPOSITIi) DE FIDE.
1. Propositio de fide, an alia mediata, alia immedia-
ta sit, tract. 1, disp. 3, sect. 11, a n. 5; et disp. 19,
sect. 2, n. 10.
2. An nunc dentur propositiones aliquee de fide,
quae antea de fide non fuerint, tract. 1, disp. 2,
sect. 6, a n. 15.
3. Propositionum quae successu temporis credunlur,
duplex genus, ib., n. 18.
4. Eadem propositio potesl esse credita fide divina,
et simul ratio credendi, tract. 1, disp. 3, sect. 12,
n. 12.
PROPOSITIO DAMNABILIS.
1. Propositio damnabilis, quid sit el quotuplex, tract.
1, disp. 19, sect. 2, n. 1.
2. Propositio haerelica est absolute talis, et indepen-
denter a perlinacia vel animo proferentis, a n. 3;
est idem in rigore cum haeresi, n. 5.
3. Propositioncm haerelicam in varios modos quali-
ter nonnulli subdistinguant, ib.,n.6.
4. Propositiones omnes haereticae sunt formaliter
aeque falsae et haerelicae, n. 7.
5. Propositio erronea in materia fidei quid sit, et
quomodo ab haeretica distinguatur, ead. sect. 2, a
n. 12; quid item proposilio sapiens haeresim, n.
17; quid male sonans, n. 18; quid piarum aurium
offensiva, scandalosa, temeraria, n. 19 ct 20.
6. Propositio modalis censuram inurens sine funda-
mento. damnabilis est, et eadem censura digna,
n. 21.
7. Eadem propositio aliquando pluribus censuris
affici potest ; aliquando non item, eod. n. 21.
8 Sola propositio proprie haeretica est matcria hae-
resis, n. 22 et sect. 6, n. 6.
9. Circa proposiliones damnabiles etiam non haere-
ticas crrare, per se loquendo, peccaminosum est,
tract. 1, disp. 19, sect. 9, n. 1; hujusmodi pecca-
lum non est simpliciler haeresis, ib., n. 3; imo
nec ad illam revocatur, n. 4 : sed habet malitiam
curiosilatis, opposilam sludiositati, n. 5.
10. Nimia asseveratio in proposilione, alias non dam-
nabilis, potest csse peccaminosa, n. 6; an aliquan-
do etiam haeretica, ibid.
1. Proximus est omnis rationalis creatura. tract. 3,
disp.l.sect, 1, n.6; idemsibiipsi anproximus, n. 4.
Quid de peccatoribus in via, ibid. ; quid de dam-
naiiset reprobisdamnandis, n. 4 et 5.
2. Proximus est objcclum minus principale charila-
tis. ibid., n. 2 ; etiam quoad corpus, n. 6.
3. Ipsa Dei bonilas incrcaia csl sufficiens ratio ut
proi^tcr cam diligatur immcdiate proximus, amorc
supcrnalurali, tract. 3, disp. 1, secl. 3, n. 1 ; item
justitia supernafuralis ipsiusmet proximi , ibid.,
n 3; imo ct boniias naluralis ipsi inlrinseca, su-
pcrnaturaiilcr lamcu regulaia, n. 4.
5. Proximi amor quomodo semper tendat eliam in
Deum, sect. k, n. 1 2 ; vidc charitatis pr.eceptum, n. 7.
5, Idigniias proximi non cst sufficiens ralio ad do-
lcndum decjus bono,iract. 3, disp. 6, sect. 4, n. 3.
INDEX
1. Publlcum, vcl occullum quotupliciter dicalur de-
lictum, tract. 3, disp. 8, sect. 5, n. 1.
2. Publicum delictum, vide correctio fraterna, n 24.
R.
RATIO.
1. Ralionem naturalem esse fundamentum fidei di-
vinae, error hserelicorum, tract. 1, disp. 3, seet.l,
n. 1 ; rcfellilur, ibid., a n. 3
2. Rationem rei creditse requiri ad fidem, quadrupli-
citer intelligi potest, ibid., n. 2.
REGULA FIDEI.
1. Regula aliqua infallibilis fidei in Ecclesia omnino
necessaria est, tract. 1,-disp. 5, sect. 2, an. 2.
2. Regulae fidei in quo differant a locis Theologicis,
ibid., a n. 5.
Consensus Patrum el Doclorum, per se loquendo,
non est regulafidei, ibid., el sect. 3, n. 13.
2. Regularum fidei numerus quid sit et quomodo
colligatur, eadem sect, 2, n. 5.
4. Scriptura an ct quomodo sit regula fidei , vide
SCRIPTURA.
An etiam traditio, vide traditio,
5. In Ecclesia esse sensibilem et animaiam regulam
quse res tidei infallibiliter proponat, ipsa fides do-
cet, tract. 1, disp. 5. secl. 5, n. 2 : probatur etiam
ratione, a n. 3.
6. TotaEccIesia simulsumpta est infallibilis in cre-
dondo, non autem sufficiens fidei regula in docen-
do, disp. 5, sect. 6, n. 9.
7. Concilium generale an et quomodo sit infallibilis
regula tidei, vide concilium, a n. 19.
An Summus Pontifex, vide papa, n. 36.
relapsus.
1. Rclapsi haeretici, etiamsi vere pcenitentes sese os-
tendanl, pcena mortis afficiendi, tract. 1. disp. 23,
sect. 2, n. 7 ; an vivi comburendi, ibid.
3. Relapsus an is sit qui novam haeresim ab, abju-
«rata commisit, ibid., n. 8.
3. Relapsis vere pcenitentibus non deneganda sacra-
menta Pcenileniise et Eucharistias, n. 12.
4. Ad relapsum non sufficit praecesisse abjurationem
de vehemenler s uspecto et aliam similem subse-
qui suspicionem, tract. 1, disp. 24, sect. 2, n. 7.
5. Relapsus noh censelur qui posl abjuralam haere-
sim favet alteri damnato, vehementer suspecto, eod.
n. 7.
An saltem qui post. abjuratam haeresim, sufficien-
ter probatam, denuo sit vchemenler suspectus, ib.
religio, religiosus.
1. In religionum approbalione an possil Ponlifex
errare, Iract. 1. disp. 5, sect. 8, n. 9.
2. Religiosi an et quomodo possint facere eleemo-
synas, tract. 3.disp. 7, sect. 2, n. 3.
3. Contra religiosum hserelicum polest immcdiate
procedere Inquisitor, tract. 1, disp. 21, sect. 6,
n. 27.
RESOLUTIO.
Resoluiio fidei, vide fidei objectum formale, et verbo
ECCLESI2E, n. 25.
REVELATIO.
1 Revelalio propria quid, tract. 1, disp. 3, secl. 3,
n. 7.
REUUM. 795
Ab instinctu divino differt. ibidem.
2. Revelalionem esse quidpiam Dco revelanti inlrin-
secum perperam nonnulli docuerunt, eadem disp.
3, sect. 2, n. 5.
3. Deus ut revelans est objectum formale fidei , ib.,
n. 3.
4. Revelatio privata sufficienter proposita , in qua-
cumque materia verselur , sufficit ad assensum
ejusdem speciei et habitus, cum aliis (idei assensi-
bus, tract. 1, disp. 3, sect. 10, n. 5.
Non lamenerit ille assensus elicilus a fide, prout
formaliter calholica est, n. 6.
5. Revelationem privatam recipiens, tenetur credere
qua? revelanlur, ib., n. 7.
Non sic alii ordinarie loquendo, ib.
Possunt tamen alii aliquando obligari, si revelalio
privata eis sufficienter proponatur, ib.
6. Revelationes privata; quomodo probandae et exa-
minandse, eodem n. 7.
7. Revelatio viriualis quid, et quomodo differat a
confusa. tract 1. disp. 3,sect. 11, n. 5.
8. Revelatio formalis confuse conlinens multas ve-
ritates , quomodo sufficiat ad objeclum formale
fidei et ad assenliendum de fide parlicularibus i n ea
contentis, ib., n. 6.
9. Revelaliot antum virtualis seu mediata non sufficit
ad objeclum formale fidei. a n. 9.
Nec assensus in illa fundatus cum juvamine ali-
cujus principii naturaliter evidenlis, est perfectior
quam theologicus, eodem n. 7 et sequenlibus.
10. Revelasse Deum mysteria fidei ipsa fide divina
creditur, tract. 1, disp. 3, sect. 12, n. 8.
Irno hsec revelatio in quocumque actu fidei intrin-
sece et per se primo creditur, ib., n. 9.
11. Revelalio divina est objeclum formale fidei, prout
credita, fide solum infusa, ib., n. 10.
12. Revelatio in re falsa, existimata tamen vera, non
sufficit ad hdem divinam, tracl. l,disp. 3. secl. 13,
n. 3.
13. Revelarecuipiamabsolutelsuireprobationem Deus
non potest, tract. 2, disp. 2, sect. 2, n. 6.
Potest lamen de polentia absoluta, ib.
14. Revelata reprobalione non teneretur quis sperarc
bealiludinem, imo nec possel, ib., n. 7 ct 8.
Posset lamen sperare auxilia necessaria ad aliqua
bona opera, el ad viianda singula peccala, n. 8.
Non autem posilive et proprie desperare de mise-
cordia Dei, ib.
15. Revelationes faclse prophelis, quales fuerint, vide
PROPHETIA.
rex, vide PRINCEPS.
RITUS.
1. Ritusinfidelium rationi naturali conlrarii, non sunt
permittendi, tract. 1, disp. 18, sect. 4, n. 9.
Ouid de rilibus soli fidei contrariis, n. 10.
2. Ritus Judaici, cur ab Ecclesia ef quibus limitatio-
nibus permittatur exerceri in lerris fidelium, ib ,
n. 10 et 11.
3. Ritus, vide vestes
romanus pontifex, vide PAPA.
1. Sacerdotes simplices et parochi ad quanlam fidei
nolitiam teneantur ex prEecepto, tract. 1. disp. 13,
sect 4, n. 6.
796
INDEX RERUM.
2. Sacerdos potest valide ab Episcopo hseretico or-
dinari, tract. 1, disp. 21, sect. 5, n. 9.
Manet tamen suspensus quoad usum ordinis ac-
cepti, n. 10.
3. Secerdos haercticus quomodo valide conferal sa-
cramenta, ib.
Quomodo sacramenlalia, n. 11.
4. Sacerdos ad beneficium promotus quam incurrat
pcenam , si fidei professionem omittat, tract. 1,
disp. 14, sect. 6, n. 2.
5. Sacerdos an possit indicere aut cxequi bellum,
vide bellum, late a n. 12.
6. In sacerdofem haareticum procedere possunt In-
quisitores, tract. 1, disp. 21, sect. 9, n. 27.
SCANDALUM.
1. Scandalum quid significet, tract. 3, disp. 10, in
prseludio. Scandali divisio in activum et passi-
vum, ibid.. sect. 1, n. 1.
2. Sandalum esse peccatum fide constat, ib., n. 2.
Habet malitiam specialem contra charitatem, n. 2
et 3.
3. Scandalum est ex genere suo mortale, potest ta-
men esse veniale, ib., n. 4.
Peccalum veniale proximi an possit aliquando
esse materia scandali morialis, ib.
4. Scandalum an sit impedire proximum, ne quod
perfectioris boni est, operetur , ib.
5. Scandali specialem malitiam incurrit qui alium
inducit ad peccandum, directa inlcntione ut spiri-
tualiler moriatur, tract. 3, disp. 10, sect. 2, n. 2.
Item.qui directe inducit ad peccandum etiam pro-
pter utilitalem, vel aliudquid simile, ibid., n. 3 et 4.
Imo quamvis indirecle inducat per actionem ma-
lam, vel habentem speciem mali. a n. 5.
6. Scandaluman gravius quam homicidium, ib., n. 4.
7. In peccato scandali an delur etiam malitia ejus
speciei in qua proximus peccal, a n. 8.
8. Petere a proximo vel consulere opus quod sine
peccato praestari nequit, est malum malilia scan-
dali, ead. disp. 10, sect. 3, n. 1.
Quid si opus licite fieri possit, moralitcr autem
sciam non sine peccato fore prsestandum, ib.
Quid de parato vel non paralo alias ad peccandum,
n. 2, 3 et 4.
9. Scandalum non est consulere paralo ad majus,
ut minus malum cfficiat, eod. n. 4.
10. Opus de se induclivum scandali maliliam ejus
conlrahit, nisi cx circumstantiis hic et nunc mo-
raliter constet, nullum in proximo damnum con-
secuturum, ibid., n. 5.
Ilem opus de sc quidem indifferens, sed faclum
animo inducendi alterum ad malum, n. 6.
11. Opus de se honestum per accidens potest habcre
malitiam scandali aclivi, ib., n. 8.
Quid de operibus quse cadunt sub praecepto, n. 9.
12. Scandalum quomodo ulilius nasci permillatur,
quam verilas rclinqualur, ib.
13. Ad viiandum scandalum non lcnctur mulicr
omillere sacrum aul non se ornarc, ead. sect. 3,
n. 10.
An lcnealur quis praelcrmittere bona tcmporalia.,
nc scandalum orialur, ib.
An polius fame perire quam cibis uti scandalosis,
ib., n. 10.
14. Quando sit peccatum scandali vcndcre, vcl dare
allcri reni qua male esl usurus, tract. 3, disp. 10,
secl. 4, a n. 1.
Quid si rcs sit indifferens, et venditor nihil sciat
de inlentione emploris, ib., n. 3.
Quid si sciat fore ut emptor ea male utalur, n. 4.
15. Scandalum an sit vendere arma injuste beilan-
tibus, ead. sect. 4, n. 5.
An locare domum merelrici, ib.
An ministrare hero vel domino cibos velitos in
die jejunii, ib.
16. Scandalum an sil vendere rem positive prohibi-
tam, etiamsi constet emplorem non male ea usu-
rum, ib., n. 6.
Quid de remigantibus contra. Christianos., etsedifi-
cantibus templum idoli, ib., n. 7.
17. Scandalum quomodo proprium imperfectornm,
n. 8; scandalum dans damnificanli, an teneatur
damno, ib.
SCIBILE, SCIENTIA.
1. Scibile dupliciter polest denominari objectum,
tract. 1, disp. 3, sect. 2, n. 7.
2. Scientia, vide fidei actus, a n. 8.
SCUISMA, SCtUSMATICUS.
1. Schismatis elymon et quam conjunclionem scin-
dat, tract. 3, disp. 12, sect. 1, n. 1.
2 Schisma aliquando cum hseresi conjimgitur. ali-
quando non item, ib , n. 2.
3. Schisma per se directe intentum est peccalum
specialiter conlrarium charilati, ib., n. 4.
4. Schisma vel est in affectu tantum , vel etiam in
effectu, n. 5.
5. Ad propriam schismatis maliliam contrahendam,
sufficit voluntarium indirectum, ib., n. 8.
Ktereticus omnis est schismalicus, ib.
6. Schisma an possit esse conira unilatem speciatem
privalse congregalionis, n. 9.
7. Schismaticus quomodo possit esse Papa, eadem
sect. 1, n. 2.
Tempore schismatis quid faciendum. ib., n. 11.
8. Schismalis malilia cx suo genere minor cst quam
haeresis : ex circumstantiis aliquando major, ib.,
n. 10.
9. Schismatici sunt ipso facto excommunicati, sal-
tem in Rulla Coen.e, tracl. 3, disp. 12, secl. 2, n. 1 ;
an etiam de jure communi, ib.
10. Schismatici puniri possunt omnibus fere ha?rc-
ticorum pcenis, ib., n. 2.
Sola lege ecclesiastica, idque ipso jure, privanlur
dignitatibus et beneticiis ecclesiasticis, n. 3; po-
leslaie ordinis non privanlur, ib.
Papa pure schismaticus nullam ex dictis pcenis in-
currit. ib.
11. Schismalici an sint membra Ecclcsipc, tracl. 1,
disp. 9, scct. 1, a n. 3.
SCRIPTURA, SCRIPTOR CANOKICCS.
1. Scriplurse definilio expcndilur, iract. 1, disp. 5,
sect. 9, n. 3.
Etiam quoad verba dcbet cssc de Spiritu Sancto,
lale n. 4, 5 ct 15
2. Scripturam essc infallibilem regulam, ipsa (ides
docct, ib., n. 6 et scqucntibus.
3. Librorum Canonicorum ircs classes, quam ha-
bcant aucloritatem, n. 9.
4. Edilio Vulgata est infallibilis regnla fidci. n. 10.
5. Scriplura Sacra est lnlclleclu difticilis, n. 11; plu-
res habel sensus sub cadcm Iiltcra, n. 12; scnsus
spirilualis et lilteralis quid ct quotuplex, ib.
INDEX
6. Scriplura eo spiritu inlerprelanda est, quo facta,
n. 13.
7. In Scriptura an aliquid humano spirilu scriplum,
ib., n. 14 et. 15.
8. Scriplori Canonico quomodo auxiliatur Spirilus
Sanctus, iract. 1, disp. 8, secl. 4, n. 6.
An cerlo sciat se canonice scribere, ib., et disp. 5,
sect. 3, n. 15.
1. Secta quid sii, et an eo nomine fides catholica
appehari possit, tract. l, disp. 19, sect. 1, n. 4.
2. fjuacumque secta tides chrisiiana est credibilior,
tract. 1, disp. 4, sect. 4, a n. 1.
Vide INFIDELITAS, H.ERESIS, PAGANISMUS.
1. Seditio quid, tract. 3, disp. 13, secl. 8, n. 1.
Inter duas respublicas semper est mala ex parte
aggressoris; justa ex parte defensoris, ib.
2. Seditio reipublicse contra principem non est in-
trinsece malum , sed polest conditionibus jusli
belli honestari, ib., n. 2.
3. Seditio proprie et inlrincese esl bellum reipubli-
cae contra regem non tyrannum, n. 3.
SERMO.
1. Sermo fidei scientise et sapientise , vide gratia
GRATIS DATA, n. 5.
2. Sermonum interpretatio, vide ibidem.
1. Servus christianus an et quomodo eximi possil
ab herili polesiale domini infidelis, vide infidelis
n. 17, 19, 20 el 21.
2. Servus per hseresim domini non confiscatur, sed
manet liber, etiamsi dominus resipiscat , et alia
bona ei ex misericordia condonentur, tract. 1,
disp. 22, secl. 5, n. 6.
3. Servis an liceat ministrare hero cibos velitos in
die jejuuii, vide scandalum, n. 15.
4. Servi an possint facere eleemosynam, tract. 3,
disp. 7, secl. 2, n. 2.
5. In servos non possint Christiani non Apostalse a
Chrislianis caplivari, tract. 3, disp. 13, sect. 7,
n. 13.
1. Species generis inferioris excellit nonnumquam
speciem superioris, tract. 1, disp. 16, sect. 2. n. 8.
1. Spei multiplex significatio, tracl.2, disp. l,in prse-
ludio.
In virtule spei quatuor distinguenda, ib., sect. 1,
n. 1.
2. Spei objectum materiale prsecipuum est seterna
bealiturto, ib., n.2; non solum visionem Dei, sed
Deum ipsum attingit , ut primarium objeclum a
n. 4.
3. Spes habet eliam pro objeclo materiali omnia
creata bona eteliam naluralia quae ad beatitudinem
conducuni, n. 7.
4. Spei objectum materiale adaequalum dici potest
Deus, prout est nostra beatitudo, n. 8.
5 Spes el quoad habitum et quoad acium a fide cs-
senliaiiier disiinguitur, tract. 2. disp. 1, sect. 2,
RERUM. 797
n. 2; nullo modo potest esse in intelleclu, n. 4;
est molus in volunlate adbonum sub ratione boni,
n. 5.
6. Spes quomodo dicatur certa, cum non sit in intel-
lectu, li. 6.
7. Spei objectum formale non esl arduitas, tracl. 2,
disp. 1, sect. 3, n. 2 el 5; nec Deus ut auxilians
et principium bonorum supernaturalium , n. 3
et 21; sed ut est suinmum bonum amabile amore
concupiscentiae quasi in commodum amantis., lale
a n. 4.
8. Spei actus a desiderio perfecto beatitudinis, vel
bonorum supernaluralium, aliquando sola ratione
distinguilur, ib.. n. 10.
9. Aclus spei et desiderii qui ex amore concupiscen-
tiae Dei oriantur, ad eamdein spei virtutem spectant,
a n. 13.
10 Sperare bona proximis quomodo possimus per
virtutein charitatis, n. 16 et 17; quomodo per spem,
n. 19
11. Spei objectum formale quomodo ad varios spei
aclus applicetur, ib.
12. Spes a charitate reipsa distinguilur, n. 12; an et
quos actus timoris eliciat, vide timor.
13. Operari intuitu mercedis 3eterna3 vel temporalis,
an ei. quomodo sit aclus spei honestus, vide opus.
14. Spei habilusinnobis datur, eadem disp.l.sect. 6,
n. 1 ; isque per se infusus, ib. ; est proprie virtus ,
n. 2; eliam quando est informis, n. 3.
15. Spes esl charitate imperfectior, n. 4; perfectior
fide,tam quoadhabitumpise affectionis,quam qnoad
intellectualem, n. 5 el 6.
16. Spes est posterior generaiLne quam fides., eadem
disp. 1, sect. 7, n. 1.
Quis fidei actus debeat pr^ecederespem, an. 2.
17. Spes est prior charilate ordine generalionis ,
n. 6; aliquando solo ordine naturae preecedit, ib.
18. A spe infusa quousque attingi queanl bona super-
naluralia non promissa, ib., n. 5.
19. Spes corrumpitur vel per actus infidelilatis, vel
etiam per actum desperationis, sect. 8, n. 1 ; non
per desperationem de re ad salutem minime neces-
saria, ib. ; non per omissionem spei moraiiter cul-
pabilem, ib.; imo nec per quodcumque aliud pec-
calum mortale prseler iniidelitatem et positivam,
desperationem, n. 2.
20. In quocumque non est cognitio supernaluralis
nec est spes, atque adeo nec in haereticis, dam-
natis, aut parvulis cum solo originali, ib., n. 3.
21. Spes manet ubi fides simul et charitas, n. 4; at-
que adeo in animabus in purgatorio, et in Patri-
bus, qui in limbo Christum expectarunt, ib.
22. Spes in patria non manet quoad primarinm ejus
aclum de beatitudine essenliali, ib., n, 5; manel ta-
men spei habitus quoad substantiam, n. 5, 6 et 7.
Quos actus spei eliciant Beati in patria, ib.
23. Spes nullum habet proprium actum exteriorem,
tract. 2, disp. 2, in praeludio.
24. Prseceplo divino affirmalivo tenemur sperare in
Deo beatitudinem geiernam, remissionem peccalo-
rum, et alia etiam necessaria, tract. 2, disp. 2,
secl. 1, n. 1.
25. Spei prseceptum affirmativum quando obliget ex
accidenli, n 2, quando per se, n. 3; quinam actus
teneantur&ub prsecepto spei. n. 4 ; . quas res spe-
rare teneamur, n. 5.
26. Spei prseceplum supcrnalurale csl, n. 6.
An etiam aliquo modo nalurale, ibid.
798 INDEX
27. Spes praeceplo eliam negalivo obligat ad non eli-
ciendum actum sibi contrarium, ibid.. n. 7.
STODIOSITAS.
1. Studiositas quid sit, explicatur, tract. 1, disp. 13_,
sect. 2, n. 8.
2. Studiositas supernaluralis ab habitu pise affectio-
nis an dislinguatur, tract. 1, disp. 7, sect. 2, n. 9; et
disp. 13, sect. 2, n. 8,
SUSPICIO, SUSPECTUS.
1. Suspicio quid, et quotuplex, tract. 1, disp. 24,
sect. 2, n. 1.
2. Suspectus de haeresi, si illam interms non admi-
sitj, nullam hsereticorum pcenam in conscientia in-
currit, ibid.,n. 2; secus est, si haeresim interius
admittens sit vehementer suspectus, quamvis de
illa convinci non uossir, n. 3.
3. Suspectus de hseresi et non convictus in exlerno
foro. non punitur ordinaria haereticorum poena,
potesttamen pro ratione suspicionis proporlionata
poena jiiste puniri, n. 4, 5 et 6.
4. Denuo suspectus de hseresi prius abjurata, an ha-
bendus sit pro relapso, n. 7.
5. Suspectus in fide qualiler sit irregularis, ib., n. 2.
Quomodo inhabilis ad nova beneficia, n 6.
SYLLOGISMUS.
1. Syllogismus ex una prsemissa de iide, et alia evi-
dente qualis, vide conclusio.
SYMBOLUM.
1. Symbolum elymon et usus in Ecclesia, tract.l,
disp. 2, scct. 5, n. 1.
2. Symbolum fidei ab Ecclesia fieri convenienlissi-
mum fuit, n. 2.
Ab Apostolis quando, quomodo, et ob quas ralio-
nes confectum, ibid.
3. Symbolum Nicsenum in aliis Conciliis locuplela-
tum, n. 5.
Symbolum Athanai-ii ab Ecclesia approbalum, in-
ter fidei Symbola annnmerandum, ibid.
4. In his Symbolis matcria fidei sufficienter conline-
tur, an. 7.
5. Symbolum apte et convenienter ex fidei articulis
conflatur, n. 10.
6. In Symbolo Athanasii contenlum quomodo sil
medium necessarium ad salutem, tract. 1, disp. 12,
secl. 4, n. 22.
7. In Symbolo Aposlolorum conlenla an omnia ne-
cessario sint a fidelibus explicile credenda, tract.
1, disp. 13, sect. 4, a n. 5; an itcm memoriter le-
nenda, sect. 5, n. 7 el 8.
SYNAGOGA.
1. Synagoga quid, ct in quo ab Ecclesiadifferat, Iracl.
1, disp. 9, sect. \, n. 1.
T.
THEOLOGIA, TUE0L0G1CUM.
1. Theologiae objcctum formale ab objecto fidci in
quo differal, iract. 1, disp. 3, sect. 11, an. 7, spe-
cialim, n. 10.
2. Theologicus assensus in haeretico, ac in homine 3. Conlra regcm non lyrannumbcllarc rempublicam
catholico, ibid., n. 9. esl inlrinsecc malum, ib., n 3.
RERUM.
Imo in haerelico nou est scientia, ibid., vide con-
clusio.
3. Theologicus assensus et habilus ab assensu et
habitu fideiinquo differant, tract. 1, disp. 6, secl.
4, n. 10.
4. Thcologica fides a catholica in quo differat, tract.
1, disp. 3, sect. 10, n. 3 et 4.
1. Timoris divisio in humanum et divinum, qualis,
tract. 2, disp. 1, sect. 4, n. 1.
2. Timor mundanus in rigore sumptus sempgr est
malus mortaliter, ibid.
Absolule spectatus potest esse peccatum veniaie,
vel morlale, n. 2.
3. Timor iilialis quis sit et in quo differat a servili,
ib, a n. 3.
4 Timor serviiis qualitcr in bonum et malum divi-
daiur, a n 6.
5. Timor gehennse honeslus, ib.
Timor filialis in inilialem et perfectum dividitur,
n. 7.; timor initiaiis unde diclus, n. 8.
6. Timor mundanus non eslactusspei vel alterius vir-
tutis, ibid.. n. 9, nec etiam timor servilis quo ti-
metur pcena super omne malum, n. 10.
7. Timor servilis quo debite timelur poena aeterna,
vel aliud quod ad illam inducit, uteslmalum na-
turse, est actus elicitus a virlute spei, n. 11.
8. Timor serviiis honestus a servili inhoneslo essen-
tialiter differt, u. 12.
Filialis et initialis elicilur a charilaie, n. 13.
9. Timoris donum annumeralum inter sepiem, cst
habitus qui versatur circa materiam lemperantiae,
alliori lamen modo, quam virtus infusa ex spe-
ciali inslinctu Spirilus Sancti, n. 4.
Ejus propriusactus quis sit. ib.
10. Timor quomodo minuatur, tollatur, perficialur
a charitate, n. 15, 16, 17.
11. Timor in patria permanet cliam quoad aclum
n. 18.
Timoris aclus in palria quis sit, n. 18, 19 el 20.
12. Timor in Deum non cadit, ib., n. 20.
1. Tradilio quid, tract. 1, disp. 5, sect. 4, n. 1.
Traditionum variae divisiones expediuntur, ib , a
n. 3.
2. Traditiones divinse non scriplse, lam doctrinales
quam morales, prout includunt aliquid ad crcden-
dum. sunl infallibilis iidei regula, si sunt perpcluo
in Ecclesia catholica relentse, ib., late, a n. 7.
Conlraria hserelicorum fundamenia solvuntur, ib.,
a n. 11.
1. Trinitatis explicila iides quomodo ncccssaria ad
salutem, vide fidei necessitas, n. 9 cl 13.
2. Trinitaiis articulum quomodo lencantur iidcles
credere in lege gratiae, tracl. 1, disp. 13, scct. 4,
n. 6.
TYRANNUS.
1. Tyrannus duplicitcr poiest quis essc, iract. 3,
disp. 13, sect. 8, n. 2.
2. Tyrannus an possii a quovis privalo, vel a sola
republica occidi, ib.
INDEX RERUM.
799
u
Uxor an el quomodo eleemosynam facere possit abs-
que viri consensu, iract. 3, disp. 7, sect. 2, n. 5.
1. Venderean liceat ea quibus scio alium male esse
usurum, vide scandalum, a n. 14.
1. Veritas in Deo Iriplex, in essendo, in cognoscendo,
in dicendo, tract. 1, disp. 3, sect. 4, n. 1.
Sub cujus verilatis ratiorie Deus sit objectum for-
male fidei, vide fidei objectum formale,, n. 7.
1. Quibus infidelium vestibus uti liceal Chrisliano
ad occultandam fidem, tract. 1, disp. 14, sect. 5,
n. 1.
2. Uti vestibus infidelium ob necessitatem, vel jus-
tam aliam causam, non est inlrinsece malum, ib.,
n. 4.
3. Uti veslibus specialiter impositis ad significandos
infideles, eosque a fidelibus distinguendos, etiam
ob quamcumque necessitatem, illicitum esse, qui
velint, n. 6.
Verior sententia contraria, n. 7.
Si tamen rarissime fiat ei. in magna necessitale,
n. 8.
4. Si princeps infidelis legem feral, ul omnes fide-
les sibi subjecti peculiares gestent vestes quibus
dignoscantur, an liceat cuipiam iis non uti, sed
aliis quibus se occultet, ib., n. 9 et 10.
5. Vestibus per se piimo deputalis ad superstitio-
sum cultum alicujus falsse sectse an liceal Christia-
no uti per materialem simulationem, ut sese oc-
cultet, ib., n. 11.
VIRGO MARIA.
1. Virginitas perpetua Deiparas eslex prsecepto ex-
pliciie credenda, tract. 1, disp. 13, sect. 4, n. 7.
2. Virgo Maria actum charitaiis Dei in transilu e
vila ad patriam non inlermisit, tract. 3, disp. 3,
sect. 3, n. 2.
VOLFNTAS CREDENDI, SeU PIA AFFECTIO.
1. Voluntas credendi est donum Dei, quod sine spe-
ciali gratia auxilio haberi nequit, tract. 1, disp. 6,
sect. 7, a n. 1 ; est supernaluralis in sua entitale
et specie, n. 5.
2. Volunlas credendi supcrnaturalis est semper ne-
cessaria ad subjiciendum intelleclum fidei chris-
lianse, ib , n. 6; est honesla et laudabilis, n. 8;
nec potest unquam esse moraliter prava, n. 11 ;
potest tamen simul cum illa dari alia naturalis
voluntas, quse sit prava ex indebito fine, n. 13.
3. Voluntas propria credendi, et actus fidei ab illa
procedens meritorius est, n. 14.
4. Voluntas credendi quos habeat effecius , ead.
disp. 6, sect. 10, n. 4.
5. Voluntalem credendi quale indicium prsecedal ,
naluralis, an supernaturalis, ead. disp. 6, sect. 8,
a n. 12.
6. Volunlatis habitus specialis ad fidem etiam infor-
mem requirilur. tract 1, disp. 7, secl.2, n. 3.
PrEediclus habilus eslessentialitervirtus appetiliva,
n. 4.
Distinguitur a charitate el re et specie, n. 5 ; nec-
non et a spe ac fide, n. 6.
7. Volunlatis habilus ad credendum non est obe-
dientia, ibid., n. 7; nec studiositas aut religio,
n 8 et9.
Sed specialis virlus moralis peculiariter dicta pia
affectio credendi, n. 10; est inter morales potis-
sima, n 11.
8. Voluntatis habilus, cum pertineat ad fidem, non
auget numerum theologalium virtutum, eod. n. 11.
VULGATA EDITIO.
Vide scriptura, n. 4.
EDS/WESTON JESUIT LIBRARY
BX890 .S8 1856 v.12
Suarez, Francisco/R. p. Francisci Suarez
3 0135 00077 0782
_H^niunL_
; vlSfilfw"
J9HH
■ i' i ■ r> u l i? ' : ''■ §
•11.';
;:}?!, •'!:",:'u;;
HfflSHi
^■MiR:;;;:' ,>?■';;;
■■;'. wm
HiilH
■HHH
■'<■<•.■■ rr v ■' r : ;
'■• i'
[ftnffi
1
tM"i ;'•',• ;>i;.
.;!•> . ■;, 981
VH
' ';"-''):